LIBER DECIMUS SEPTIMUS. | LIBER DECIMUS NONUS |
LIBER DECIMUS OCTAVUS.
Dicit de terrenae civitatis a tempore Abraham ad mundi finem procursu cum ipsa civitate coelesti: et attingit oracula de Christo, cum Sibyllarum, tum maxime sacrorum Vatum, qui ab regni Romanorum exordio scripserunt, Osee, Amos, Isaiae, Michaeae, et subsequentium.
- CAPUT PRIMUM.-- De his quae usque ad tempora Salvatoris decem et septem voluminibus disputata sunt.
41.0559| De civitatum duarum, quarum Dei una, saeculi hujus est altera, in qua nunc est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi: cum prius inimicos civitatis Dei, qui conditori ejus Christo deos suos praeferunt, et livore sibi perniciosissimo atrociter invident Christianis, quantum me adjuvaret ejus gratia, refellissem; quod voluminibus decem prioribus feci. De hac vero mea, quam modo commemoravi, tripartita promissione, decimum sequentibus quatuor libris ambarum est digestus exortus; deinde procursus ab homine primo usque ad diluvium libro uno, qui est hujus operis quintus decimus; atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad Regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum volumen absolvimus, et inde usque ad ipsius in carne Salvatoris adventum, quousque decimus septimus liber tenditur, sola videtur in meo stilo cucurrisse Dei civitas: cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio simul, suo procursu tempora variaverint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad ejus ex Virgine nativitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione a contrario alterius civitatis, ista quae Dei est procurrens, distinctius appareret; quamvis usque ad revelationem Testamenti novi, non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, video esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quomodo etiam illa cucurrerit, quantum satis videtur, 41.0560| attingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.
- CAPUT II.-- De terrenae civitatis regibus atque temporibus, quibus ab exortu Abrahae sanctorum tempora supputata conveniunt.
- 1.
Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diversitatibus, unius tamen ejusdemque naturae quadam communione devincta, utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod appetitur, aut nemini, aut non omnibus sufficit, quia non est idipsum, adversum se ipsam plerumque dividitur, et pars partem, quae praevalet, opprimit. Victrici enim victa succumbit, dominationi scilicet, vel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem: ita ut magnae fuerint admirationi qui perire quam servire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodammodo vox naturae ista personuit, ut subjugari victoribus mallent, quibus contigit vinci, quam bellica omnifariam vastatione deleri. Hinc factum est ut non sine Dei providentia, in cujus potestate est ut quisque bello aut subjugetur aut subjuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi: sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis vel cupiditatis est divisa societas (quam civitatem mundi hujus universali vocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe caeteris provenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius; eo modo illud in Oriente, hoc id Occidente surrexit: denique in illius fine hujus initium confestim fuit. Regna caetera, caeterosque reges velut appendices istorum dixerim.
- 2.
Ninus ergo jam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham 41.0561| . Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum parvum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de Gente populi Romani, velut antiquo tempore, exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses pervenit, a quibus ad Latinos, inde ad Romanos; sed ante conditam Romam in comparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur. Quamvis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus, plus tamen fama, quam re ipsa. Nam loquens de illis: Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere: verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia (Belli Catil., cap. 8). Accedit huic civitati non parva etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia viguerunt. Nam quantum attinet ad imperium, nullum majus primis temporibus, quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum. Quippe ubi Ninus rex, Beli filius, universam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem vero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur: quos tamen eo defuncto Semiramis uxor ejus est agressa bellando. Ita factum est, ut quicumque in illis terris populi, sive reges erant, Assyriorum regno ditionique parerent, et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno apud Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos, ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis ejus antiquitate rimati sunt; ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios memorare reges: ut appareat quemadmodum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei civitate procurrat. Res autem quas propter comparationem civitatis utriusque, terrenae scilicet et coelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus assumere.
- 3.
Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant, apud Assyrios Ninus, apud Sicyonios Europs: primi autem, illic Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum vero egresso Abraham de Babylonia, promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram, et in ejus semine omnium gentium benedictionem, Assyrii quartum regem habebant, Sicyonii quintum: apud illos enim regnabat filius Nini post matrem Semiramidem, quae ab illo interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu. Hanc putant nonnulli 41.0562| condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem, vel quomodo condita fuerit, in sexto decimo libro diximus (Cap. 4). Filium porro Nini et Semiramidis, qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum Ninum, quidam vero derivato a patre vocabulo Ninyam vocant. Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat Telxion. Quo regnante usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum velut deum colerent sacrificando, et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.
- CAPUT III.-- Quibus regnantibus apud Assyrios atque Sicyonios Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus, vel ipsi Isaac sexagenario Esau et Jacob gemini de Rebecca sint editi.
Hujus temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus est centenario patri filius Abrahae de Sarra conjuge, quae sterilis et anus jam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis quintus erat rex Arrius. Ipsi vero Isaac sexagenario nati sunt gemini, Esau et Jacob, quos ei Rebecca uxor peperit, avo eorum Abraham adhuc vivente, et centum sexaginta aetatis annos agente: qui expletis centum septuaginta quinque defunctus est; regnantibus apud Assyrios Xerxe illo antiquiore, qui etiam Baleus vocabatur, et apud Sicyonios Thuriaco, quem quidam Thurimachum scribunt, septimis regibus. Regnum autem Argivorum simul cum Abrahae nepotibus ortum est, ubi primus regnavit Inachus. Sane quod praetereundum non fuit, etiam apud sepulcrum septimi sui regis Thuriaci sacrificare Sicyonios solere, Varro refert. Regnantibus porro octavis regibus, Armamitre Assyriorum, Sicyoniorum Leucippo, et primo Argivorum Inacho, Deus locutus est ad Isaac, atque ipsi quoque eadem quae patri ejus duo illa promisit, semini scilicet ejus terram Chanaan, et in ejus semine benedictionem cunctarum gentium. Haec ipsa promissa sunt etiam filio ejus; nepoti Abrahae, qui est appellatus primo Jacob, post Israel, cum jam Belocus rex nonus Assyriis, et Phoroneus Inachi filius secundus regnaret Argivis, Leucippo adhuc apud Sicyonios permanente. His temporibus Graecia sub Phoroneo Argolico rege legum et judiciorum quibusdam clarior facta est institutis: Phegous tamen frater hujus Phoronei junior, cum esset mortuus, ad ejus sepulcrum templum est constitutum, in quo coleretur ut deus, et ei boves immolarentur. Credo honore tanto ideo dignum putarunt, quia in regni sui parte (pater quippe loca ambobus distribuerat, in quibus eo vivente regnarent) iste sacella constituerat ad colendos deos, et docuerat observari tempora per menses atque annos, quid eorum 41.0563| quatenus metirentur atque numerarent. Haec in eo nova mirantes rudes adhuc homines, morte obita deum esse factum sive opinati sunt, sive voluerunt. Nam et lo filia Inachi fuisse perhibetur, quae postea Isis appellata, ut magna dea culta est in Aegypto: quamvis alii scribant eam ex Aethiopia in Aegyptum venisse reginam; et quod late justeque imperaverit, eisque multa commoda et litteras instituerit, hunc honorem illi habitum esse divinum posteaquam ibi mortua est, et tantum honorem, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.
- CAPUT IV.-- De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.
Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo, et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit, ac non potius alterum pro altero putaverunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argivorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta, et reliquit geminos suos annorum centum et viginti: quorum minor Jacob pertinens ad civitatem Dei, de qua scribimus, majore utique reprobato, habebat duodecim filios; quorum illum, qui vocabatur Joseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres, adhuc Isaac avo eorum vivente, vendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Joseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum: quoniam somnia regis divine interpretatus, praenuntiavit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi; et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto, de carcere liberatum, quo eum conjecerat integritas castitatis; quam fortiter servans male amanti dominae, et male credulo domino mentiturae, veste etiam derelicta de manibus attrahentis aufugiens, non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum sterilium, Jacob in Aegyptum cum suis omnibus venit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit (Gen. XLVII, 9); cum Joseph ageret triginta et novem, ad triginta scilicet quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis, et duobus famis.
- CAPUT V.-- De Api rege Argivorum, quem Aegyptii Serapim nominatum divino honore coluerunt.
His temporibus rex Argivorum Apis navibus transvectus in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem hujus, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca in qua mortuus ponitur, quod omnes jam sarcophagum vocant, σορός dicitur graece; et ibi eum venerari sepultum coeperant, priusquam templum ejus esset exstructum: velut Soros 41.0564| et Apis, Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri assolet, commutata, Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo, ut quisquis eum hominem dixisset fuisse, capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis impresso admonere videretur, ut silentium fieret; hoc significare idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem mirabili vanitate decepta Aegyptus in ejus honorem deliciis affluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago vivum venerabantur, Apis, non Serapis vocabatur. Quo bove mortuo, quoniam quaerebatur et reperiebatur vitulus coloris ejusdem, hoc est, albis quibusdam maculis similiter insignitus; mirum quiddam et divinitus sibi procuratum esse credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare vaccae concipienti atque praegnanti, unde libido matris attraheret quod in ejus fetu jam corporaliter appareret: sicut Jacob de virgis variatis, ut oves et caprae variae nascerentur, effecit (Gen. XXX, 37-42). Quod enim homines coloribus et corporibus veris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus exhibere.
- CAPUT VI.-- Quo regnante apud Argivos, quove apud Assyrios, Jacob in Aegypto sit mortuus.
Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argivorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cujus nomine et Argi, et ex hoc Argivi, appellati sunt: superioribus autem regibus nondum vel locus vel gens habebat hoc nomen. Hoc ergo regnante apud Argivos, et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios vero adhuc manente Baleo, mortuus est Jacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Joseph benedixisset, Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Judae, Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei: et ipse exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia, et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boves junxerit.
- CAPUT VII.-- Quorum regum tempore Joseph in Aegypto defunctus sit.
Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamito, et undecimo Sicyoniorum Plemnaeo, et Argis adhuc 41.0565| manente, Argo, mortuus est Joseph in Aegypto annorum centum et decem (Gen. L. 25). Post cujus mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Joseph notus fuit: deinde quia invidebatur incrementis ejus, erantque suspecta, quousque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen divinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis servitutis. In Assyria vero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.
- CAPUT VIII.-- Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum deorum iisdem temporibus sit orta religio.
Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus, et Sicyoniis duodecimus Orthopolis, et Criasus quintus Argivis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de servitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus; quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia sapientiae optimus doctor fuisse perhibetur: nec tamen ostenditur qui ejus temporibus fuerint sapientes. Frater ejus Atlas magnus fuisse astrologus dicitur: unde occasionem fabula invenit, ut eum coelum portare confingeret: quamvis mons ejus nomine nuncupetur, cujus altitudine potius coeli portatio in opinionem vulgi venisse videatur. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt: sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem civitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et vana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis conjux Melantomice, et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argivorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius lasus, et rex nonus Sthenelas, sive Stheneleus, sive Sthenelus, varie quippe in diversis auctoribus invenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perhibetur, nepos Atlantis, ex Maia filia: quod vulgatiores etiam litterae personant. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit: quo merito eum post mortem deum esse voluerunt, sive etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argivorum: quamvis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore; quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graves, qui haec antiqua litteris 41.0566| mandaverunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam vitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse divinos. Minerva vero longe his antiquior. Nam temporibus Ogygii ad lacum, qui Tritonis dicitur, virginali apparuisse fertur aetate; unde et Tritonia nuncupata est: multorum sane operum inventrix; et tanto proclivius dea credita, quanto minus origo ejus innotuit. Quod enim de capite Jovis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est applicandum. Quanquam Ogygius ipse quando fuerit, cujus temporibus etiam diluvium magnum factum est, non illud maximum quo nulli homines evaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt, quod gentium nec Graeca nec Latina novit historia, sed tamen majus quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non convenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cujus mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perveniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygii diluvium, hoc est, Ogygii factum temporibus. Nostri autem qui Chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione secuti sunt, post annos amplius quam trecentos jam secundo Argivorum Phoroneo rege regnante Ogygii diluvium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, jam tamen Minerva tanquam dea colebatur, regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam vel instauratam ferunt, vel conditam civitatem.
- CAPUT IX.-- Quando Atheniensium civitas sit condita, et quam causam nominis ejus Varro perhibeat.
Nam ut Athenae vocarentur, quod certe nomen a Minerva est, quae graece Ἀθηνᾶ dicitur, hanc causam Varro indicat. Cum apparuisset illic repente olivae arbor, et alio loco aqua erupisset, regem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid intelligendum esset, quid faciendum. Ille respondit quod olea Minervam significaret, unda Neptunum, et quod esset in civium potestate, ex cujus nomine potius duorum deorum, quorum signa illa essent, civitas vocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto, cives omnes utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat, ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium convocavit. Consulta igitur multitudine mares pro Neptuno, feminae pro Minerva tulere sententias: et quia una plus est inventa feminarum, Minerva vicit. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium populatus est: quoniam spargere latius quaslibet aquas difficile daemonibus non est. Cujus ut iracundia placaretur, 41.0567| triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus affectas esse mulieres: ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas vocaret. Ita illa civitas mater ac nutrix liberalium doctrinarum, et tot tantorumque philosophorum, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius, ludificantibus daemonibus de lite deorum suorum, maris et feminae, et de victoria per feminas feminae Athenas nomen accepit: et a victo laesa ipsam victricis victoriam punire compulsa est, plus aquas Neptuni quam Minervae arma formidans. Nam in mulieribus quae sic punitae sunt, et Minerva quae vicerat, victa est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps perdita potestate, et alienatis filiis a nominibus matrum, Athenaeas saltem vocari liceret, et ejus deae mereri vocabulum, quam viri dei victricem fecerant ferendo suffragium. Quae et quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret?
- CAPUT X.-- Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi, et de diluvio Deucalionis.
Attamen Marcus Varro non vult fabulosis adversus deos fidem adhibere figmentis, ne de majestatis eorum dignitate indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areopagon, ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputavit (Act. XVII, 19 seqq.), ex quo loco Areopagitae appellati sunt curiales urbis ejusdem, vult inde accepisse nomen, quod Mars, qui graece Ἂρης dicitur, cum homicidii crimine reus fieret, judicantibus duodecim diis in eo pago, sex sententiis absolutus est; quia ubi paris numeri sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat. Sed contra istam, quae multo est amplius celebrata, opinionem, aliam quamdam de obscurarum notitia litterarum causam nominis hujus conatur astruere, ne Areopagon Athenienses de nomine Martis et pagi, quasi Martis pagum nominasse credantur; in injuriam videlicet numinum, a quibus litigia vel judicia existimat aliena: non minus hoc, quod de Marte dicitur, falsum esse asseverans, quam illud quod de tribus deabus, Junone scilicet, et Minerva, et Venere, quae pro malo aureo adipiscendo, apud judicem Paridem de pulchritudinis excellentia certasse narrantur; et ad placandos ludis deos, qui delectantur seu veris, seu falsis istis criminibus suis, inter theatricos plausus cantantur atque saltantur. Haec Varro non credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua: et tamen, non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum vocabulo reddens, tantam Neptuni et Minervae litem suis litteris inserit, de cujus nomine potius illa civitas vocaretur, ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos judicare nec Apollo consultus auderet, sed deorum jurgium finiendum, sicut memoratarum trium dearum 41.0568| ad Paridem Jupiter, ita et iste ad homines mitteret, ubi vinceret Minerva suffragiis, et in poena suarum suffragatricium vinceretur, quae in adversariis suis viris obtinere Athenas potuit, et amicas suas feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis, ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem Cecrope permanente, diluvium fuit, quod appellatum est Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum partibus, ubi maxime factum est. Hoc autem diluvium nequaquam ad Aegyptum atque ad ejus vicina pervenit.
- CAPUT XI.-- Quo tempore Moyses populum de Aegypto eduxerit; et de Jesu Nave, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.
Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei, novissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argivos Triopas. Educto autem populo in monte Sina divinitus acceptam tradidit legem: quod vetus dicitur Testamentum, quia promissiones terrenas habet; et per Jesum Christum futurum fuerat Testamentum novum, quo regnum coelorum promitteretur. Hunc enim ordinem servari oportebat, sicut in unoquoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait Apostolus, ut non sit prius quod spirituale est; sed quod animale, postea spirituale: quoniam sicut dicit, et verum est, Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 46 et 47). Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto: et mortuus est annorum centum et viginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras observationum carnalium in tabernaculo, et sacerdotio, et sacrificiis, aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Jesus Nave: et in terram promissionis introductum populum collocavit, ex auctoritate divina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post mortem Moysi viginti et septem annos, etiam ipse defunctus est: regnante apud Assyrios octavo decimo 41.0569| Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.
- CAPUT XII.-- De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex Aegypto usque ad obitum Jesu Nave dinumerantur.
Per haec tempora, id est, ab exitu Israel ex Aegypto usque ad mortem Jesu Nave, per quem populus idem terram repromissionis accepit, sacra sunt instituta diis falsis a regibus Graeciae, quae memoriam diluvii, et ab eo liberationis hominum, vitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana migrantium, solemni celebritate revocarunt. Nam et Lupercorum per sacram viam ascensum atque descensum sic interpretantur, ut ab eis significari dicant homines, qui propter aquae inundationem summa montium petiverunt, et rursus eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysium, qui etiam Liber pater dictus est, et post mortem deus habitus, vitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur ira ejus, qua putabant afflictas esse sterilitate Graeciae regiones, quia non defenderint templum ejus, quod rex Danaus, cum easdem terras bello invasisset, incendit. Hos autem ludos ut instituerent oraculo sunt ejus admoniti. In Attica vero rex Erichthonius ei ludos primus instituit: nec ei tantum, sed etiam Minervae, ubi praemium victoribus oleum ponebatur, quod ejus fructus inventricem Minervam, sicut vini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho Cretensium, cujus apud alios aliud nomen invenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon, et Minos, quos magis ex eadem muliere filios Jovis esse vulgatum est. Sed talium deorum cultores illud quod de rege Cretensium diximus, historicae veritati; hoc autem quod de Jove poetae cantant, theatra concrepant, populi celebrant, vanitati deputant fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules in Tyria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille de quo supra locuti sumus. Secretiore quippe historia plures fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem, cujus ingentia duodecim facta numerant, inter quae Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso, incensum produnt suis litteris, cum ea virtute, 41.0570| qua monstra subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore vel rex, vel potius tyrannus Busiris suis diis suos hospites immolabat, quem filium perhibent fuisse Neptuni, ex matre Libya, filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse Neptunus, ne dii accusentur: sed poetis et theatris ista tribuantur, ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium, cujus novissimis annis Jesus Nave mortuus reperitur, Vulcanus et Minerva parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam Minervam virginem volunt, in amborum contentione Vulcanum commotum effudisse aiunt semen in terram, atque inde homini nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua ἔρις contentio, et χθών terra est; ex quibus duobus compositum vocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt et a suis diis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem fabulosam hinc exortam ferunt, quia in templo Vulcani et Minervae, quod ambo unum habebant Athenis, expositus inventus est puer dracone involutus, qui eum significavit magnum futurum, et propter commune templum, cum essent parentes ejus ignoti, Vulcani et Minervae dictum esse filium: nominis tamen ejus originem fabula illa potius quam ista designat historia. Sed quid ad nos? Hoc in veracibus libris homines instruat religiosos, illud in fallacibus ludis daemones delectet impuros: quos tamen illi religiosi tanquam deos colunt; et cum de illis haec negant, ab omni eos crimine purgare non possunt, quoniam ludos eis poscentibus exhibent, ubi turpiter aguntur quae velut sapienter negantur, et his falsis ac turpibus dii placantur, ubi etsi fabula cantat crimen numinum falsum, delectari tamen falso crimine, crimen est verum.
- CAPUT XIII.-- Qualium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis Judices praeesse coeperunt.
Post mortem Jesu Nave, populus Dei Judices habuit, quibus temporibus alternaverunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod jubente Cerere, anguibus portatus alitibus, indigentibus terris frumenta volando contulerit: de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa Labyrintho; quo cum intrassent homines, inextricabili errore, inde exire non poterant: de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura conjuncta: de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis: de Phryxo et Helle ejus sorore, quod vecti ariete volaverint: de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus, et aspicientes convertebat in lapides: de Bellerophonte, quod equo pennis volante sit vectus, qui equus Pegasus dictus est: de Amphione, quod citharae suavitate lapides mulserit et attraxerit: de fabro Daedalo, et ejus 41.0571| Icaro filio, quod sibi coaptatis pennis volaverint: de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi solebat velut insolubili quaestione, suo praecipitio perire compulerit: de Antaeo, quem necavit Hercules, quod filius Terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret assurgere: et si qua forte alia praetermisi. Hae fabulae bellum ad usque Trojanum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finivit, ex occasione historiarum, quae res veraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint opprobriis numinum affixae. Porro autem quicumque finxerunt a Jove ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit, et Jovi fabula tribuit; vel Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum, ubi intelligitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta; quae illis temporibus vel facta vel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Jove, dici non potest quantum mali de hominum praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt: qui utique quanto devotius Jovem colunt, tanto eos qui haec de illo dicere ausi sunt, severius punire debuerunt. Nunc vero, non solum eis qui ista finxerunt, irati non sunt; sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. His temporibus Latona Apollinem peperit, non illum cujus oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum qui cum Hercule servivit Admeto: qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac pene omnes unum eumdemque Apollinem fuisse opinentur. Tunc et Liber pater bellavit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam virtute nobiles, quam furore. Aliqui sane et victum scribunt istum Liberum et vinctum; nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent: et tamen ejus velut dei nomine per immundos daemones Bacchanalia sacra, vel potius sacrilegia sunt instituta: de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut 41.0572| in urbe Roma esse prohiberet. Per ea tempora Perseus et uxor ejus Andromeda posteaquam sunt mortui, sic eos in coelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare, eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.
- CAPUT XIV.-- De theologicis poetis.
Per idem temporis intervallum exstiterunt poetae, qui etiam theologi dicerentur, quoniam de diis carmina faciebant: sed talibus diis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt; aut mundi hujus, quem verus Deus fecit, elementa sunt; aut in principatibus et potestatibus pro voluntate Creatoris et suis meritis ordinati: et si quid de uno vero Deo inter multa vana et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios qui dii non sunt, eisque exhibendo famulatum qui uni tantum debetur Deo, non ei utique rite servierunt, nec a fabuloso deorum suorum dedecore etiam ipsi se abstinere potuerunt Orpheus, Musaeus, Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro diis culti sunt: quamvis Orpheum nescio quomodo infernis sacris, vel potius sacrilegiis, praeficere soleat civitas impiorum. Uxor autem regis Athamantis quae vocabatur Ino, et ejus filius Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt, et opinione hominum in deos relati sunt: sicut alii homines eorum temporum, Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucotheam Graeci, Matutam Latini vocaverunt: utrique tamen putantes deam.
- CAPUT XV.-- De occasu regni Argivorum, quo tempore apud Laurentes Picus Saturni filius regnum patris primus accepit.
Per ea tempora regnum finitum est Argivorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon: et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit, judicante apud Hebraeos femina Debbora: sed per illam Dei Spiritus id agebat: nam etiam prophetissa erat, cujus prophetia (Judicum V) minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Jam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus evidentior ducitur origo Romana post Graecos: et tamen adhuc regnum Assyriorum permanebat, ubi erat rex vicesimus tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. De hujus Pici patre Saturno viderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse: de quo et alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in 41.0573| Italia ipse regnaverit; et Virgilius notioribus litteris dicit:
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit; his quoniam latuisset tutus in oris;
Aureaque, ut perhibent, illo sub rege fuere
Saecula. (Aeneid. lib. 8, vers. 321-325.) Sed haec poetica opinentur esse figmenta, et Pici patrem Stercen potius fuisse asseverent, a quo peritissimo agricola inventum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab ejus nomine stercus est dictum: hunc quidam Stercutium vocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare voluerint, certe tamen hunc Stercen sive Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter ejus filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse asserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum: etiam iste deus illis vel est, vel fuit. Hos ante Trojanum bellum divinos honores mortuis hominibus detulerunt.
- CAPUT XVI.-- De Diomede post Trojae excidium in deos relato, cujus socii traditi sunt in volucres esse conversi.
Troja vero eversa, excidio illo usquequaque cantato puerisque notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum atque vulgatum est, gestumque regnante jam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit, Laurentumque cessavit: Graeci victores, deletam Trojam derelinquentes, et ad propria remeantes, diversis et horrendis cladibus dilacerati atque contriti sunt: et tamen etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena divinitus irrogata perhibent ad suos non revertisse; ejusque socios in volucres fuisse conversos, non fabuloso poeticoque mendacio, sed historica attestatione confirmant: quibus nec deus, ut putant, factus, humanam revocare naturam, vel ipse potuit, vel certe a Jove suo rege tanquam coelicola novitius impetravit. Quin etiam templum ejus esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc templum circumvolare, atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut rostrum aqua impleant et aspergant: et eo si Graeci venerint, vel Graecorum stirpe progeniti, non solum quietas esse, verum et insuper adulare; si autem alienigenas viderint, subvolare ad capita, tamque gravibus ictibus, ut etiam perimant, vulnerare. Nam duris et grandibus rostris satis ad haec praelia perhibentur armatae.
- CAPUT XVII.-- De incredibilibus commutationibus hominum quid Varro tradiderit.
Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de maga illa famosissima Circe, quae socios quoque Ulyssis mutavit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum, atque ibi convertebantur in lupos, et cum 41.0574| similibus feris per illius regionis deserta vivebant. Si autem carne non vescerentur humana, rursus post novem annos eodem renato stagno reformabantur in homines. Denique etiam nominatim expressit quemdam Demaenetum, cum gustasset de sacrificio, quod Arcades immolato puero, deo suo Lycaeo facere solerent, in lupum fuisse mutatum, et anno decimo in figuram propriam restitutum, pugilatu sese exercuisse, et Olympiaco vicisse certamine. Nec idem propter aliud arbitratur historicus in Arcadia tale nomen affictum Pani Lycaeo et Jovi Lycaeo, nisi propter hanc in lupos hominum mutationem, quod eam nisi vi divina fieri non putarent. Lupus enim graece λύκος dicitur, unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum velut semine dicit exortos.
- CAPUT XVIII.-- Quid credendum sit de transformationibus, quae arte daemonum hominibus videntur accidere
- 1.
Sed de ista tanta ludificatione daemonum, nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis exspectent. Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum (Isai. XLVIII, 20) ita spiritualiter intelligitur, ut de hujus saeculi civitate, quae profecto et angelorum et hominum societas impiorum est, fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum vivum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem daemonum majorem videmus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui ejusmodi quaedam, vel certissima audisse, vel etiam expertos se esse asseverent. Nam et nos cum essemus in Italia, audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres imbutas his malis artibus, in caseo dare solere dicebant, quibus vellent seu possent viatoribus, unde in jumenta illico verterentur, et necessaria quaeque portarent, postque perfuncta opera iterum ad se redirent: nec tamen in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque servari, sicut Apuleius in libris quos Asini aurei titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto veneno, humano animo permanente asinus fieret, aut indicavit, aut finxit.
- 2.
Haec vel falsa sunt, vel tam inusitata, ut merito non credantur. Firmissime tamen credendum est, omnipotentem Deum omnia posse facere quae voluerit, sive vindicando, sive praestando, nec daemones aliquid operari secundum naturae suae potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio sit vitio maligna), nisi quod ille permiserit, cujus judicia occulta sunt multa, injusta nulla. Nec sane daemones naturas creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista vertitur quaestio; sed specie tenus, quae a vero Deo sunt creata, commutant, ut videantur esse quod non sunt. Non itaque solum animum, sed 41.0575| nec corpus quidem ulla ratione crediderim daemonum arte vel potestate in membra et lineamenta bestialia veraciter posse converti: sed phantasticum hominis, quod etiam cogitando sive somniando per rerum innumerabilia genera variatur, et cum corpus non sit, corporum tamen similes mira celeritate formas capit, sopitis aut oppressis corporeis hominis sensibus, ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo figura corporea posse perduci: ita ut corpora ipsa hominum alicubi jaceant, viventia quidem, sed multo gravius atque vehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum autem illud veluti corporatum in alicujus animalis effigie appareat sensibus alienis, talisque etiam sibi homo esse videatur, sicut talis sibi videri posset in somnis, et portare onera: quae onera, si vera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut illudatur hominibus, partim vera onerum corpora, partim jumentorum falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius patri suo contigisse indicabat, ut venenum illud per caseum in domo sua sumeret, et jaceret in lecto suo quasi dormiens, qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem dies eum velut evigilasse dicebat, et quasi somnia narrasse quae passus est, caballum se scilicet factum, annonam inter alia jumenta bajulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam ad Retias deportatur. Quod ita, ut narravit, factum fuisse compertum est: quae tamen ei sua somnia videbantur. Indicavit et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret, vidisse venientem ad se quemdam philosophum sibi notissimum, sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum fuisset, cur in domo ejus fecerit quod in domo sua petenti negaverat: Non feci, inquit, sed me fecisse somniavi. Ac per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est vigilanti, quod alter vidit in somnis.
- 3.
Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus indignum, sed eis referentibus pervenerunt, quos nobis non existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur, mandatumque est litteris, ab diis vel potius daemonibus Arcadibus, in lupos solere converti, et quod Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei, (Virgil. Eclog. 8, v. 70.) secundum istum modum mihi videtur fieri potuisse, quem dixi; si tamen factum est. Diomedeas autem volucres, quandoquidem genus earum per successionem propaginis durare perhibetur, non mutatis hominibus factas, sed subtractis credo fuisse suppositas; sicut cerva pro Iphigenia, regis Agamemnonis filia. Neque enim daemonibus judicio Dei permissis hujusmodi praestigiae difficiles esse potuerunt: sed quia illa virgo postea viva reperta est, suppositam pro illa cervam, esse facile cognitum est. Socii 41.0576| vero Diomedis quia nusquam subito comparuerunt, et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos ultoribus angelis malis, in eas aves quae pro illis sunt occulte ex aliis locis, ubi est hoc genus avium, ad ea loca perductae ac repente suppositae, creduntur esse conversi. Quod autem Diomedis in templum aquam rostris afferunt et aspergunt, quod blandiuntur Graecigenis, alienigenas persequuntur, mirandum non est fieri daemonum instinctu; quorum interest, persuadere deum factum esse Diomedem, ad decipiendos homines, ut falsos deos cum veri Dei injuria multos colant, et hominibus mortuis, qui nec cum viverent, vere vixerunt, templis, altaribus, sacrificiis, sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt, nonnisi uni Deo vivo et vero debentur) inserviant.
- CAPUT XIX.-- Quod eo tempore Aeneas in Italiam venerit, quo Labdon Judex praesidebat Hebraeis.
Eo tempore post captam Trojam atque deletam, Aeneas cum viginti navibus, quibus portabantur reliquiae Trojanorum, in Italiam venit, regnante ibi Latino, et apud Athenienses Menestheo, apud Sicyonios Polyphide, apud Assyrios Tautane; apud Hebraeos autem Judex Labdon fuit. Mortuo autem Latino regnavit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum jam Pelasgus erat, et Hebraeorum Judex Samson: qui cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules. Sed Aeneam, quoniam quando mortuus est, non comparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam regem suum primum Sancum, sive ut aliqui appellant Sanctum, retulerunt in deos. Per idem tempus Codrus, rex Atheniensium, Peloponnensibus ejusdem hostibus civitatis se interficiendum ignotus objecit: et factum est. Hoc modo eum praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo, et in suam necem per jurgium provocando. Unde ait Virgilius: Et jurgia Codri (Ecl. V, v. 11). Et hunc Athenienses tanquam deum sacrificiorum honore coluerunt. Quarto Latinorum rege Silvio Aeneae filio, non de Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnavit, sed de Lavinio Latini filia, quem posthumum Aeneas dicitur habuisse; Assyriorum 41.0577| autem vicesimo et nono Oneo et Melantho Athenien sium sexto decimo. Judice autem Hebraeorum Heli sacerdote, regnum Sicyoniorum consumptum est, quod per annos nongentos quinquaginta et novem traditur fuisse porrectum.
- CAPUT XX.-- De successione ordinis regii apud Israelitas post Juidcium tempora.
Mox eisdem per loca memorata regnantibus, Israelitarum regnum, finito tempore Judicum, a Saüle rege sumpsit exordium: quo tempore fuit Samuel propheta. Ab illo igitur tempore hi reges Latinorum esse coeperunt, quos cogominabant Silvios: ab eo quippe qui filius Aeneae primus dictus est Silvius, caeteris subsecutis et propria nomina imponebantur, et hoc non defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem Saüle, ne quisquam ex ejus stirpe regnaret, eoque defuncto, David successit in regnum post annos a Saülis imperio quadraginta. Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri interitum destiterunt, et magistratus habere coeperunt administrandae reipublicae. Post David, qui etiam ipse quadraginta regnavit annos, filius ejus Salomon rex Israelitarum fuit, qui templum illud nobilissimum Dei Jerosolymitanum condidit. Cujus tempore apud Latinos condita est Alba, ex qua deinceps non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius ejus Roboam, sub quo in duo regna populus ille divisus est, et singulae partes suos singulos reges habere coeperunt.
- CAPUT XXI.-- De regibus Latii, quorum primus Aeneas, et duodecimus Aventinus dii facti sunt.
Latium post Aeneam, quem deum fecerant, undecim reges habuit, quorum nullus deus factus est. Aventinus autem qui duodecimo loco Aeneam sequitur, cum esset prostratus in bello, et sepultus in eo monte, qui etiam nunc ejus nomine nuncupatur, deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus. Alii sane noluerunt eum in praelio scribere occisum, sed non comparuisse dixerunt: sed nec ex ejus vocabulo appellatum montem, sed ex adventu avium dictum Aventinum. Post hunc non est deus factus in Latio, nisi Romulus conditor Romae. Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo: quorum primus est, ut Virgiliano eum versu eloquar, Proximus ille Procas, Trojanae gloria gentis. (Aeneid. lib. 6, vers. 767.) Cujus tempore quia jam quodammodo Roma parturiebatur, illud omnium regnorum maximum Assyriorum finem tantae diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum genuit, et illic parvo contentus imperio primus rex fuit, tempora computentur. Procas autem regnavit ante Amulium. 41.0578| Porro Amulius fratris sui Numitoris filiam Rheam nomine, quae etiam Ilia vocabatur, Romuli matrem, Vestalem virginem fecerat, quam volunt de Marte geminos concepisse, isto modo struprum ejus honorantes, vel excusantes, et adhibentes argumentum, quod infantes expositos lupa nutriverit. Hoc enim genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut videlicet ideo lupa credatur admovisse ubera parvulis, quia filios domini sui Martis agnovit: quamvis non desint qui dicant, cum expositi vagientes jacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse collectos, et primas ejus suxisse mamillas (meretrices autem lupas vocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria nuncupantur), et eos postea ad Faustulum pervenisse pastorem, atque ab ejus Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum hominem regem, qui eos in aquam projici crudeliter jusserat, eis infantibus per quos tanta civitas condenda fuerat, de aqua divinitus liberatis, per lactantem feram Deus voluit subvenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum Latiale frater ejus Numitor, avus Romuli, cujus Numitoris primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps, id est Romulo, nepote regnavit.
- CAPUT XXII.-- Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum Assyriorum intercidit, et quo Ezechias regnabat in Juda.
Ne multis morer, condita est civitas Roma, velut altera Babylon, et velut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum, et in unam societatem reipublicae legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim jam populi validi et fortes, et armis gentes exercitatae, quae non facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et vastatione utrimque non parva atque horrendo labore superari. Nam quando regnum Assyriorum totam pene Asiam subjugavit, licet bellando sit factum, non tamen multum asperis et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum gentes erant, nec tam multae, vel tam magnae: siquidem post illud maximum atque universale diluvium, cum in arca Noe octo soli homines evaserunt, anni non multo amplius quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam, excepta India, subjugavit. Roma vero tot gentes et Orientis et Occidentis, quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate ac facilitate perdomuit; quoniam paulatim crescendo robustas eas et bellicosas, quaquaversum dilatabatur, invenit. Tempore igitur quo Roma condita est, populus Israel habebat in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex quibus viginti septem pertinent ad Jesum Nave, deinde ad tempus Judicum trecenti viginti novem. Ex quo autem ibi reges esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rex tunc erat in Juda, cujus nomen erat Achaz, vel, sicut alii computant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In ea vero Hebraici populi 41.0579| parte quae appellabatur Israel, regnare coeperat Osee.
- CAPUT XXIII.-- De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo evidentia multa cecinisse.
- 1.
Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam vaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodidit plures fuisse, non unam. Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit: quod etiam nos prius in latina lingua versibus male latinis et non stantibus legimus, per nescio cujus interpretis imperitiam, sicut post cognovimus. Nam vir clarissimus Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae, multaeque doctrinae, cum de Christo colloqueremur, graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus versuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo verba legerentur, Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτὴρ: quod est latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator. Hi autem versus quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam latinis et stantibus versibus est interpretatus, hoc continent:
ΙJudicii signum tellus sudore madescet.
ΗE coelo Rex adveniet per saecla futurus:
ΣScilicet in carne praesens ut judicet orbem.
ΟUnde Deum cernent incredulus atque fidelis
ΥCelsum cum sanctis, aevi jam termino in ipso.5
ΣSic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse:
ΧCum jacet incultus densis in vepribus orbis.
ΡRejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam:
ΕExuret terras ignis, pontumque polumque
ΙInquirens, tetri portas effringet Averni10
ΣSanctorum sed enim cunctae lux libera carni
ΤTradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
ΟOccultos actus retegens, tunc quisque loquetur
ΣSecreta, atque Deus reserabit pectora luci.
ΘTunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.15
ΕEripitur solis jubar, et chorus interit astris.
ΟVolvetur coelum, lunaris splendor obibit.
ΥDejiciet colles, valles extollet ab imo.
ΥNon erit in rebus hominum sublime vel altum.
ΙJam aequantur campis montes, et caerula ponti20
ΟOmnia cessabunt, tellus confracta peribit.
ΣSic pariter fontes torrentur, fluminaque igni.
ΣSed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
ΩOrbe, gemens facinus miserum variosque labores:
ΤTartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.25
ΗEt coram hic Domino reges sistentur ad unum
ΡRecidet e coelis ignisque et sulphuris amnis.
In his latinis versibus de graeco utcumque translatis, ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, connectuntur, ubi 41.0580| Υ littera in graeco posita est; quia non potuerunt verba latina inveniri, quae ab eadem littera inciperent, et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres, quintus et octavus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium versuum connectentes, horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Υ litteram, tanquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque verbis, Jesus Christus Dei Filius Salvator; sed cum graece hoc dicitur, non latine. Et sunt versus viginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt novem: et ipsa novem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad viginti septem perveniunt. Horum autem graecorum quinque verborum, quae sunt, Ἰησους Χρειστὸς Θεοῦ Υἱὸς Σωτερ, quod est latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator, si primas litteras jungas, erit Ἰχθύς, id est Piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus, eo quod in hujus mortalitatis abysso velut in aquarum profunditate vivus, hoc est sine peccato, esse potuerit.
- 2.
Haec autem Sybilla sive Erythraea, sive, ut quidam magis credunt, Cumaea, ita nihil habet in toto carmine suo, cujus exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum sive factorum cultum pertineat; quin imo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda videatur, qui pertinent ad civitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat cujus. Sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum conjuncta esse ponenda, tanquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia. In manus iniquas, inquit, infidelium postea veniet: dabunt autem Deo alapas manibus incestis, et impurato ore exspuent venenatos sputus: dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod verbum, vel unde venit ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt: inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim incipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus; sed spinis coronasti, et horridum fel miscuisti. Templi vero 41.0581| velum scindetur: et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto: et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet primus, resurrectionis principio revocatis ostenso. Ista Lactantius carptim per intervalla disputationis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem connexa ponentes, solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea servare non negligant, distinguenda curavimus. Nonnulli sane Erythraeam Sibyllam, non Romuli, sed belli Trojani tempore fuisse scripserunt.
- CAPUT XXIV.-- Quod regnante Romulo septem Sapientes claruerint, quo tempore decem tribus quae Israel dicebantur, in captivitatem a Chaldaeis ductae sunt, idemque Romulus mortuus divino honore donatus est.
Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem Sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, Σοφοί appellati sunt, quod est latine Sapientes. Per idem tempus decem tribus, quae in divisione populi vocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis, et in eas terras captivae ductae sunt, remanentibus in Judaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Judae vocabantur, sedemque regni habebant Jerusalem. Mortuum Romulum, cum et ipse non comparuisset, in deos, quod et vulgo notissimum est, retulere Romani; quod usque adeo, fieri jam desierat, nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum, ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed jam expolitis et eruditis meruerit hos honores; quamvis nondum efferbuerat ac pullulaverat philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt: quin etiam simulacris, quae veteres non habebant, auxerunt vanae atque impiae superstitionis illecebram, id efficientibus immundis in eorum corde daemonibus, per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa 41.0582| etiam crimina deorum, quae jam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorumdem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur. Regnavit deinde Numa post Romulum, qui cum illam civitatem putaverit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eamdam turbam referri mortuus ipse non meruit, tanquam ita putatus sit coelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae, et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo impio rege propheta Isaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.
- CAPUT XXV.-- Qui philosophi enituerint regnante apud Romanos Tarquinio Prisco, apud Hebraeos Sedechia, cum Jerusalem capta est, templumque subversum.
Regnante vero apud Hebraeos Sedechia, et apud Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Martio, ductus est captivus in Babyloniam populus Judaeorum, eversa Jerusalem et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos Prophetae de iniquitatibus et impietatibus suis, haec eis ventura praedixerant, maxime Jeremias, qui etiam numerum definivit annorum (Jerem. XXV, 11). Eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem Sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque caeteros, qui ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemoravimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captivus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt autem, Solon Atheniensis, Chilo Lacedaemonius, Periander Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi septem appellati Sapientes post poetas theologos claruerunt, quia genere vitae quodam laudabili praestabant hominibus caeteris, et morum nonnulla praecepta sententiarum brevitate complexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras attinet, posteris reliquerunt, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales vero physicus fuit, et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captivitatis Judaicae tempore, et Anaximander, et Anaximenes, et Xenophanes physici claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi .
- CAPUT XXVI.-- Quod eo tempore, quo impletis septuaginta annis Judaeorum est resoluta captivitas Romani, quoque a dominatu sunt regio liberati.
Per idem tempus Cyrus rex Persarum, qui etiam 41.0583| Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captivitate Judaeorum, quinquaginta millia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina, et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus, nequaquam progredi aedificando valuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Judith: quem sane in canone Scripturarum Judaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo rege Persarum impletis septuaginta annis, quos Jeremias propheta praedixerat, reddita est Judaeis soluta captivitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt. Usque ad hoc tempus Prophetas habuit populus Israel: qui cum multi fuerint, paucorum et apud Judaeos et apud nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod jam video esse faciendum.
- CAPUT XXVII.-- De temporibus Prophetarum, quorum oracula habentur in libris; quique tunc de vocatione Gentium multa cecinerunt, quando Romanum regnum coepit, Assyriumque defecit.
Tempora igitur eorum ut possimus advertere, in anteriora paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini quod factum est ad Osee in diebus Oziae, et Joathan, et Achaz, et Ezechiae regum Juda (Osee I, 1). Amos quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit: addit etiam Jeroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit (Amos I, 1). Necnon Isaias filius Amos, sive supradicti prophetae, sive, quod magis perhibetur, alterius qui non, propheta eodem nomine vocabatur, eosdem reges quatuor quos posuit Osee, in capite libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur. Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos et Osee nominavit, Joathan, et Achaz, et Ezechiam (Michaeae I, 1). Hi sunt quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris invenitur. His adjungitur Jonas eodem Ozia rege regnante, et Joel cum jam regnarat Joathan, qui successit Oziae. Sed istorum prophetarum duorum tempora in Chronicis, non in eorum libris potuimus invenire, quoniam de suis diebus tacent. Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca, sive superiore Aventino, usque ad regem Romulum jam Romanorum, vel etiam usque ad regni primordia successoris ejus Numae Pompilii: Ezechias quippe rex Juda eo usque regnavit; ac per hoc per ea tempora isti velut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium, 41.0584| coepitque Romanum: ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in ejus semine benedictionis omnium gentium; ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa oracula Prophetarum, non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium solverentur. Cum enim prophetae nunquam fere defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium: quando autem ea scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret.
- CAPUT XXVIII.-- De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.
Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est, et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis, Non populus meus vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi (Osee I, 10). Hoc testimonium propheticum de vocatione populi Gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam Apostoli intellexerunt (Rom. IX, 26). Et quia ipse quoque populus Gentium spiritualiter est in filiis Abrahae, ac per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur, et dicit: Et congregabuntur filii Juda et filii Israel in idipsum, et ponent sibimet principatum unum, et ascendent a terra (Osee I, 11). Hoc si adhuc velimus exponere, eloquin prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis ille angularis, et duo illi parietes, unus ex Judaeis, alter ex Gentibus (Ephes. II, 14, 15, 20-22); ille nomine filiorum Juda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui suo in idipsum innitentes, et ascendentes agnoscantur a terra. Istos autem carnales Israelitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postea credituros, id est, filios eorum (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem propheta testatur, dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quis non videat, nunc sic esse Judaeos? Sed quid adjungat, audiamus: Et postea, inquit, revertentur filii Israel, et inquirent Dominum Deum suum, et David regem suum: et stupescent in Domino, et in bonis ipsius, in novissimis diebus (Osee III, 4, 5, sec. LXX). Nihil est ista prophetia manifestius, cum David regis nomine significatus intelligatur Christus, qui factus est, sicut dicit Apostolus, ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Praenuntiavit iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio resurgemus (Osee VI, 3). Secundum hoc enim 41.0585| nobis dicit Apostolus, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1). Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut invoces Deum tuum Israel; quia ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in hominibus Christum suum (Amos IV, 12 et 13, sec. LXX). Et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo quae ceciderunt ejus, et destructa ejus resuscitabo, et reaedificabo ea, sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum, et omnes gentes in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec (Id. IX, 11 et 12, sec. LXX).
- CAPUT XXIX.-- Quae ab Isaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.
- 1.
Isaias propheta non est in libro duodecim Prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breves, in eorum comparatione qui majores ideo vocantur, quia prolixa volumina condiderunt: ex quibus est hic Isaias, quem propter eadem prophetiae tempora subjungo supradictis duobus. Isaias ergo inter illa quae arguit iniqua, et justa praecepit, et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est de Rege et ea quam condidit civitate, multo plura quam caeteri prophetavit: ita ut a quibusdam evangelista, quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi, unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens: Ecce, inquit, intelliget puer meus, et exaltabitur, et glorificabitur valde. Quemadmodum stupescent super te multi, ita gloria privabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab hominibus: ita mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt reges os suum: quoniam quibus non est annuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est species illi, neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem: sed species ejus sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem: quoniam aversa est facies ejus: inhonoratus est, nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos existimavimus illum esse in dolore, et in plaga, et in afflictione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo: livore ejus nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, homo a via sua erravit: et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris: et ipse propter quod afflictus est, non aperuit 41.0586| os suum. Ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tondet, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus. Quoniam iniquitatem non fecit, nec dolum in ore suo: et Dominus vult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longaevum: et Dominus vult auferre a dolore animam ejus, ostendere illi lucem, et formare intellectum, justificare justum bene servientem pluribus: et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse haereditabit plures, et fortium dividet spolia: propter quod tradita est ad mortem anima ejus; et inter iniquos aestimatus est, et ipse peccata multorum portavit, et propter peccata eorum traditus est (Isai. LII, 13-15; LIII, 1-12, sec. LXX). Haec de Christo.
- 2.
Jam vero de Ecclesia, quod sequitur, audiamus: Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae magis, quam ejus quae habet virum. Dilata locum tabernaculi tui, et aulaearum tuarum: fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos, et palos tuos conforta; adhuc in dexteram et sinistram partem extende. Et semen tuum haereditabit gentes; et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es; neque reverearis, quia exprobrata es: quoniam confusionem aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ejus: et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id. LIV, 1-5), et caetera. Verum ista sint satis: et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intelligere cogantur inviti.
- CAPUT XXX.-- Quae Michaeas, et Jonas et Joel novo Testamento congruentia prophetaverint.
- 1.
Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cujusdam montis, haec loquitur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini paratus super vertices montium; et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et ostendet nobis viam suam, et ibimus in semitis ejus: quia ex Sion procedet lex, et verbum Domini ex Jerusalem. Et judicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum (Michaeae IV, 1-3). Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethlehem domus Ephrata, minima es, ut sis in millibus Juda: ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel: et egressus 41.0587| ejus ab initio, et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis pariet, et residui fratres ejus convertentur ad filios Israel. Et stabit, et videbit, et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt: quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae (Mich. V, 2-4, sec. LXX).
- 2.
Jonas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius, quam si ejus mortem et resurrectionem voce clamaret. Utquid enim exceptus est ventre belluino, et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?
- 3.
Joel omnia quae prophetat, multis verbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et Ecclesiam dilucescant. Unum tamen, quod etiam Apostoli commemoraverunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper venit (Act. II, 17, 18), non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae; et seniores vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visa videbunt: et quidem in servos meos et ancillas meas in illis diebus effundam de Spiritu meo (Joel II, 28 et 29).
- CAPUT XXXI.-- Quae in Abdia, in Naum, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.
- 1.
Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum, nec sua tempora dicunt ipsi, nec in Chronicis Eusebii et Hieronymi, quando prophetaverint, invenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex ejus litteris constat: quod errore negligenter describentium labores alienos existimo contigisse. Duos vero alios commemoratos in codicibus Chronicorum quos habuimus, non potuimus invenire: tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis. Abdias, quantum ad scripturam ejus attinet, omnium brevissimus Prophetarum, adversus Idumaeam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, majoris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intelligitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: de Christo agnoscere possumus quod ait inter caetera, In monte 41.0588| autem Sion erit salus, et erit sanctum. Et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et ascendent, inquit, resalvati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum (Abdiae 17, 21, sec. LXX). Apparet quippe id esse completum, cum resalvati ex monte Sion, id est ex Judaea, credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur Apostoli, ascenderunt, ut defenderent montem Esau. Quomodo defenderent, nisi per Evangelii praedicationem salvos faciendo eos qui crediderunt, ut cruerentur de potestate tenebrarum, et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo, Et erit Domino regnum. Mons enim Sion Judaeam significat, ubi futura praedicta est salus, et sanctum, quod est Christus Jesus: mons vero Esau Idumaea est, per quam significata est Ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resalvati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non fidelis agnoscat?
- 2.
Naum vero propheta, imo per illum Deus: Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia: ponam sepulturam tuam: quia veloces esse super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, dies festos tuos, redde vota tua: quia jam non adjicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, consumptum est, ablatum est. Ascendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens te ex tribulatione (Naum I, 14 et 15; II, 1, sec. LXX). Quis ascenderit ab inferis, et insufflaverit in faciem Judae, hoc est Judaeorum discipulorum, Spiritum sanctum, recolat qui meminit Evangelium. Ad novum enim Testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritualiter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per Evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola deorum falsorum, et oblivioni tanquam sepulturae tradita jam videmus; et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.
- 3.
Ambacum de quo alio, quam de Christi adventu, qui futurus fuerat, intelligitur dicere, Et respondit Dominus ad me, et dixit, Scribe visum aperte in buxo; ut assequatur qui legit ea: quia adhuc visio ad tempus, et orietur in fine, et non in vacuum: si tardaverit, sustine eum; quia veniens veniet, et non morabitur (Habacuc, II, 2 et 3)? CAPUT XXXII.-- De prophetia quae in Oratione Ambacu et Cantico continetur. In Oratione autem sua cum Cantico, cui nisi Domino Christo dicit, Domine, audivi auditionem tuam, et timui; Domine, consideravi opera tua, et expavi? quid enim hoc est, nisi praecognitae, novae, ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum animalium cognosceris, quid est, nisi aut in medio duorum Testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Eliae cum eo in monte sermocinantium? Dum appropinquant anni, cognosceris; 41.0589| in adventu temporis ostenderis, nec exponendum est. In eo dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris, quid est, nisi quod Judaeos in se transfiguravit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Deus de Theman veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic dictum est, de Theman veniet; alii interpretati sunt ab Austro, vel ab Africo: per quod significatur meridies, id est fervor charitatis et splendor veritatis. Montem vero umbrosum atque condensum, quamvis multis modis possit intelligi, libentius acceperim Scripturarum altitudinem divinarum, quibus prophetatus est Christus. Multa quippe ibi umbrosa atque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem venit, cum ibi eum, qui intelligit, invenit. Operuit coelos virtus ejus, et laudis ejus plena est terra, quid est, nisi quod etiam in Psalmo dicitur, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6)? Splendor ejus ut lumen erit, quid est, nisi, Fama ejus credentes illuminabit? Cornua in manibus ejus sunt, quid est, nisi tropaeum crucis? Et posuit charitatem firmam fortitudinis suae, nec exponendum est. Ante faciem ejus ibit verbum, et prodiet in campum post pedes ejus, quid est, nisi quod et antequam huc veniret, praenuntiatus est; et posteaquam hinc reversus est, annuntiatus est? Stetit, et terra commota est, quid est, nisi stetit ad subveniendum; et terra commota est ad credendum? Respexit et tabuerunt gentes: hoc est, misertus est, et fecit populos poenitentes. Contriti sunt montes violentia: hoc est, vim facientibus miraculis, elatorum contrita est superbia. Defluxerunt colles aeternales: hoc est, humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum. Ingressus aeternos ejus pro laboribus vidi: hoc est, non sine mercede aeternitatis laborem charitatis aspexi. Tabernacula Aethiopum expavescent, et tabernacula terrae Madian: hoc est, gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum, etiam quae non sunt in jure Romano, erunt in populo christiano. Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? Hoc ideo dictum est, quia non venit nunc ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Quia ascendes super equos tuos; et equitatio tua salus: hoc est, Evangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te; et 41.0590| Evangelium tuum salus est eis, qui credunt in te. Intendens intendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus: hoc est, comminaberis judicium tuum etiam regibus terrae. Fluminibus scindetur terra: hoc est, influentibus sermonibus praedicantium te, aperientur ad confitendum hominum corda, quibus dictum est, Scindite corda vestra, et non vestimenta (Joel II, 13). Quid est, Videbunt te, et dolebunt populi, nisi ut lugendo sint beati? Quid est, Dispergens aquas incessu, nisi ambulando in eis qui te usquequaque annuntiant, hac atque hac dispergis fluenta doctrinae? Quid est, Abyssus dedit vocem suam? an profunditas cordis humani quid ei videretur expressit? Altitudo phantasiae suae, tanquam versus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. Quod autem ait, phantasiae suae, subaudiendum est, vocem dedit: hoc est, quod diximus, quid ei videretur expressit. Phantasia quippe visio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructavit. Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo: hoc est, ascendit Christus in coelum, et ordinata est Ecclesia sub rege suo. In lucem jacula tua ibunt: hoc est, non in occultum, sed in manifestum verba tua mittentur. In splendorem coruscationis armorum tuorum: subaudiendum est, jacula tua ibunt. Dixerat enim suis, Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27). In comminatione minorabis terram: id est, comminando humiliabis homines. Et in furore dejicies gentes: quia eos qui se exaltant, vindicando collides. Existi in salutem populi tui, ut salvos faceres christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem: nihil horum est exponendum. Excitasti vincula usque ad collum. Et bona hic possunt intelligi vincula sapientiae, ut injiciantur pedes in compedes ejus, et collum in torquem ejus. Praecidisti in stupore mentis: subaudiamus, vincula: excitavit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur, Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16): et hoc in stupore mentis, id est, mirabiliter. Capita potentium movebuntur in ea: in ea scilicet admiratione. Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse. Potentes enim quidam Judaeorum veniebant ad Dominum facta ejus et verba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Judaeorum, sicut eos prodidit Evangelium (Joan. XIX, 38). Et immisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas: quae nihil sunt aliud, quam populi multi. Non enim alii timore converterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. Observavi, et expavit venter meus a voce orationis labiorum meorum: et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea. Intendit in ea quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat, et in qua futura cernebat. 41.0591| Turbatis enim populis multis, vidit imminentes Ecclesiae tribulationes, continuoque se membrum ejus agnovit, atque ait, Requiescam in die tribulationis: tanquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Ut ascendam, inquit, in populum peregrinationis meae: recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra, neque supernam patriam requirente. Quoniam ficus, inquit, non afferet fructus, et non erunt nativitates in vineis: mentietur opus olivae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oves, et non supersunt in praesepibus boves. Vidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritualium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figuravit. Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia Dei ignorans justitiam, suam voluit constituere (Id. X, 3), iste continuo, Ego autem, inquit, in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus meus virtus mea, statuet pedes meos in consummationem; super excelsa imponet me, ut vincam in cantico ejus (Habacuc III), scilicet illo cantico, de quo similia quaedam dicuntur in Psalmo: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psal. XXXIX, 3 et 4). Ipse ergo vincit in cantico Domini, qui placet in ejus laude, non sua, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Melius autem mihi videntur quidam codices habere, Gaudebo in Deo Jesu meo, quam hi qui volentes id latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.
- CAPUT XXXIII.-- De Christo et vocatione Gentium quae Jeremias et Sophonias prophetico Spiritu sint praefati.
- 1.
Jeremias propheta de majoribus est, sicut Isaias; non de minoribus, sicut caeteri, de quorum scriptis nonnulla jam posui. Prophetavit autem regnante Josia in Jerusalem, et apud Romanos Anco Martio, jam propinquante captivitate Judaeorum. Tetendit autem prophetiam, usque ad quintum mensem captivitatis: sicut in ejus litteris invenimus. Sophonias autem unus de minoribus adjungitur ei. Nam et ipse in diebus Josiae prophetasse se dicit (Sophon. I, 1): sed quousque, non dicit. Prophetavit ergo Jeremias, non solum Anci Martii, verum etiam Tarquinii Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem. Ipse enim, quando est illa captivitas facta, regnare jam coeperat. Prophetans ergo de Christo Jeremias, Spiritus, inquit, oris nostri Dominus Christus captus est in peccatis nostris (Thren. IV, 20); sic breviter ostendens, et Dominum nostrum Christum, et passum esse pro nobis. Item alio loco: Hic Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad 41.0592| eum: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36-38). Hoc testimonium quidam non Jeremiae, sed scribae ejus attribuunt, qui vocabatur Baruch: sed Jeremiae celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce, inquit, dies veniunt, ait Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Jerem. XXIII, 5, 6). De vocatione etiam gentium, quae fuerat futura (et eam nunc impletam cernimus) sic locutus est: Domine, Deus meus et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas (Id. XVI, 19). Quia vero non erant eum agnituri Judaei, a quibus eum et occidi oportebat, sic idem propheta significat: Grave cor per omnia, et homo est, et quis cognoscet eum (Id. XVII, 9, sec. LXX)? Hujus est etiam illud quod in libro decimo septimo posui de Testamento novo (Cap. 3), cujus est mediator Christus. Ipse quippe Jeremias ait, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob Testamentum novum (Jerem. XXXI, 31), et caetera quae ibi leguntur.
- 2.
Sophoniae autem prophetae, qui cum Jeremia prophetabat, haec praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae, in futurum: quia judicium meum, ut congregem gentes, et colligam regna (Sophon. III, 8). Et iterum: Horribilis, inquit, Dominus super eos, et exterminabit omnes deos terrae; et adorabit eum vir de loco suo, omnes insulae gentium (Id. II, 11). Et paulo post: Tunc, inquit, transvertam in populos linguam, et in progenis ejus, ut omnes invocent nomen Domini, et serviant ei sub uno jugo; a finibus fluminum Aethiopiae afferent mihi hostias. In illo die non confunderis ex omnibus adinventionibus tuis, quas impie egisti in me: quia tunc auferam abs te pravitates injuriae tuae; et jam non adjicies ut magnificeris super montem sanctum meum: et subrelinquam in te populum mansuetum et humilem; et verebuntur a nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel (Id. III, 9-13, sec. LXX). Hae sunt reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod Apostolus etiam commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22; Rom. IX. 27). Hae quippe in Christum illius gentis reliquiae crediderunt.
- CAPUT XXXIV.-- De prophetia Danielis et Ezechielis, quae in Christum Ecclesiamque concordat.
- 1.
In ipsa porro Babyloniae captivitate prius prophetaverunt 41.0593| Daniel et Ezechiel, alii scilicet duo ex Prophetis majoribus. Quorum Daniel etiam tempus quo venturus fuerat Christus atque passurus, numero definivit annorum: quod longum est computando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos. De potestate vero ejus et gloria sic locutus est: Videbam, inquit, in visu noctis, et ecce cum nubibus coeli ut filius hominis veniens erat, et usque ad vetustum dierum pervenit; et in conspectu ejus praelatus est; et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. Potestas ejus, potestas perpetua, quae non transibit; et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13 et 14).
- 2.
Ezechiel quoque more prophetico per David Christum significans, quia carnem de David semine assumpsit; propter quam formam servi, qua factus est homo, etiam servus Dei dicitur idem Dei Filius; sic eum prophetando praenuntiat ex persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit, super pecora mea pastorem unum qui pascat ea, servum meum David: et ipse pascet ea, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum (Ezech. XXXIV, 23 et 24). Et alio loco: Et rex, inquit, unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et in cunctis iniquitatibus suis. Et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero illis Deus: et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum (Id. XXXVII, 22-24),
- CAPUT XXXV.-- De trium prophetarum vaticinio, id est, Aggaei, Zachariae et Malachiae.
- 1.
Restant tres minores Prophetae, qui prophetaverunt in fine captivitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus Christum et Ecclesiam hac apertius brevitate prophetat: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum, et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus (Aggaei II, 7 et 8). Haec prophetia partim jam completa cernitur, partim speratur in fine complenda. Movit enim coelum Angelorum et siderum testimonio, quando incarnatus est Christus. Movit terram ingenti miraculo, de ipso virginis partu. Movit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe toto Christus annuntiatur. Ita moveri omnes gentes videmus ad fidem. Jam vero quod sequitur, Et veniet Desideratus cunctis gentibus, de novissimo ejus exspectatur adventu. Ut enim desideratus esset exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.
- 2.
Zacharias de Christo et Ecclesia: Exsulta, inquit, 41.0594| valde, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi, justus, et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae: et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae (Zach. IX, 9 et 10). Hoc quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere jumento hujus generis uteretur, in Evangelio legitur: ubi et haec prophetia commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere visum est (Matth. XXI). Alio loco ad ipsum Christum in Spiritu prophetiae loquens de remissione peccatorum per ejus sanguinem: Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach. IX, 11). Quid per hunc lacum velit intelligi, possunt diversa sentiri, etiam secundum rectam fidem. Mihi tamen videtur non eo significari melius, nisi humanae miseriae siccam profunditatem quodammodo et sterilem, ubi non sunt fluenta justitiae, sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in Psalmo dicitur: Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto limi (Psal. XXXIX, 3).
- 3.
Malachias prophetans Ecclesiam, quam per Christum cernimus propagatam, Judaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda: quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 10). Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech, cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo jam videamus offerri, sacrificium autem Judaeorum, quibus dictum est, Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam de manibus vestris munus, cessasse negare non possunt; quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc quod prophetatum legunt et impletum vident, impleri non potuerit, nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona Dei: Testamentum meum erat cum eo vitae et pacis: et dedi ei ut timore timeret me, et a facie nominis mei revereretur. Lex veritatis erat in ore ipsius, in pace dirigens ambulavit mecum, et multos convertit ab iniquitate: quoniam labia sacerdotis custodient scientiam, et legem inquirent ex ore ejus; quoniam angelus Domini omnipotentis est (Id. II, 5-7). Nec mirandum est, quia omnipotentis Dei angelus dictus est Christus Jesus. Sicut enim servus propter formam servi, in qua venit ad homines; sic et angelus propter Evangelium, quod nuntiavit hominibus. Nam si graeca ista interpretemur, et Evangelium bona nuntiatio est, et angelus nuntius. De ipso quippe iterum dicit: Ecce 41.0595| mitto angelum meum, et prospiciet viam ante faciem meam: et subito veniet in templum suum Dominus quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus omnipotens: et quis sustinebit diem introitus ejus? aut quis resistet in aspectu ejus? (Malach. III, 1, 2) Hoc loco et primum et secundum Christi praenuntiavit adventum: primum scilicet, de quo ait, Et subito veniet in templum suum; id est, in carnem suam, de qua dixit in Evangelio, Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19): secundum vero, ubi ait, Ecce venit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus ejus, aut quis resistet in aspectu ejus? Quod autem dicit, Dominus quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis, significavit utique etiam Judaeos secundum Scripturas quas legunt, Christum quaerere, et velle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et voluerunt, venisse non agnoverunt, excaecati in cordibus suis praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, vel supra, ubi ait, Testamentum meum erat cum eo; vel hic, ubi eum dixit angelum testamenti: novum procul dubio Testamentum debemus accipere, ubi sempiterna; non vetus, ubi temporalia sunt promissa: quae pro magno habentes plurimi infirmi, et Deo vero talium rerum mercede servientes, quando vident eis impios abundare, turbantur. Propter quod idem propheta, ut novi Testamenti beatitudinem aeternam, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a veteris terrena felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingravastis, inquit, super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis, In quo detraximus de te? Dixistis, Vanus est omnis qui servit Deo; et quid plus, quia custodivimus observationes ejus, et quia ambulavimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatificamus alienos, et reaedificantur omnes qui faciunt iniqua: et adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum: et animadvertit Dominus, et audivit: et scripsit librum memoriae in conspectu suo, eis qui timent Dominum, et reverentur nomen ejus. Isto libro significatum est Testamentum Novum. Denique quod sequitur, audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem, qua ego facio, in acquisitionem; et eligam eos, sicut homo eligit filium suum servientem sibi: et convertemini, et videbitis inter justum et injustum, et inter servientem Deo, et non servientem. Quoniam ecce dies venit ardens sicut clibanus, et concremabit eos: et erunt omnes alienigenae, et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos dies qui adveniet, dicit Dominus omnipotens: et non derelinquetur eorum radix, neque sarmentum. Et orietur vobis timentibus nomen meum, sol justitiae: et sanitas in pennis ejus: et exibitis, et exsultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti; 41.0596| et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris in die, in quo ego facio, dicit Dominus omnipotens (Malach. III, 13-18; IV, 1-3). Hic est qui dicitur dies judicii: de quo suo loco, si Deus voluerit, loquemur uberius.
- CAPUT XXXVI.-- De Esdra et libris Machabaeorum.
Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem tempus liberationis populi ex Babylonica servitute scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus, quam propheta: sicuti est et liber, qui appellatur Esther: cujus res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus invenitur: nisi forte Esdras in eo Christum prophetasse intelligendus est, quod inter juvenes quosdam orta quaestione, quid amplius valeret in rebus; cum reges unus dixisset, alter vinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus imperarent: idem tamen tertius veritatem super omnia demonstravit esse victricem (III Esdrae, III, 9 seqq.). Consulto autem Evangelio, Christum cognoscimus esse veritatem. Ab hoc tempore apud Judaeos restituto templo, non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobulum: quorum supputatio temporum non in Scripturis sanctis, quae canonicae appellantur, sed in aliis invenitur, in quibus sunt et Machabaeorum libri, quos non Judaei, sed Ecclesia pro canonicis habet, propter quorumdam Martyrum passiones vehementes atque mirabiles, qui antequam Christus venisset in carnem, usque ad mortem pro Dei lege certaverunt, et mala gravissima atque horribilia pertulerunt.
- CAPUT XXXVII.-- Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis philosophiae inveniatur antiquior.
Tempore igitur Prophetarum nostrorum, quorum jam scripta ad notitiam fere omnium gentium pervenerunt, philosophi gentium nondum erant, qui hoc etiam nomine vocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Judaeorum est soluta captivitas, coepit excellere atque cognosci. Multo ergo magis caeteri philosophi post 41.0597| Prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis vel activa dicitur, principatum, post Esdram in Chronicis invenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui longe caeteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi vocabantur, septem scilicet Sapientes, ac deinde physicos qui Thaleti successerunt, in perscrutanda natura rerum studium ejus imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram, aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur, nec illi Prophetas nostros universos temporis antiquitate praecedunt: quandoquidem Thales, post quem caeteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel in eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus, et si quis alius apud Graecos fuit, his Prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores. Sed nec ipsi verum theologum nostrum Moysen, qui unum verum Deum veraciter praedicavit, cujus nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praevenerunt: ac per hoc quantum ad Graecos attinet, in qua lingua litterae hujus saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam jactent, quo religione nostra, ubi vera sapientia est, si non superior, saltem videatur antiquior. Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, jam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur: alioquin non scriptum esset in Libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22), tunc utique quando ibi natus est, et a filia Pharaonis adoptatus atque nutritus, etiam liberaliter educatus est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam Prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quandoquidem et Abraham propheta fuit (Gen. XX, 7). Quid autem sapientiae esse potuit in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tanquam deam magnam colendam putaverunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argivis, quando Abrahae jam nepotes reperiuntur exorti.
- CAPUT XXXVIII.-- Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus canon propter nimiam non receperit vetustatem, ne per occasionem eorum falsa veris insererentur.
41.0598| Jam vero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluvium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non immerito dixerim: si quidem ipsa arca quam fecit, et in qua cum suis evasit, prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in canonica epistola apostoli Judae prophetasse praedicatur (Judae 14)? Quorum scripta ut apud Judaeos et apud nos in auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam videbantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro veris. Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis qui pro suo sensu passim, quod volunt, credunt. Sed ea castitas canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet videri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur; quandoquidem in ipsa historia regum Juda et regum Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem Scripturae canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur, et in libris aliis inveniri dicuntur, quos Prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur (I Par. XXIX, 29; II Par. IX, 29); nec tamen inveniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cujus rei, fateor, causa me latet; nisi quod existimo, etiam ipsos, quibus ea quae in auctoritate religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus revelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut Prophetas inspiratione divina scribere potuisse; atque haec ita fuisse distincta, ut illa tanquam ipsis, ista vero tanquam Deo per ipsos loquenti, judicarentur esse tribuenda; ac sic illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem: in qua auctoritate custoditur canon, praeter quem si qua jam etiam sub nomine veterum Prophetarum scripta proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae valent, quoniam utrum eorum sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob boc eis non habetur fides, maxime his in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.
- CAPUT XXXIX.-- De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.
Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, hebraeam tantum linguam per illum qui vocabatur Heber, unde Hebraeorum vocabulum est, fuisse servatam, atque inde pervenisse ad Abraham, hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen; sed potius per illam successionem patrum, memoratam linguam cum suis litteris custoditam. Denique Moyses in populo Dei constituit, 41.0599| qui docendis litteris praeessent, prius quam divinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat Scriptura γραμματοεισαγωγεῖς, qui latine dici possunt litterarum inductores vel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant quodammodo in corda discentium, vel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate sapientiae suae super Patriarchas et Prophetas nostros, quibus inerat divina sapientia, ulla se vanitate jactaverit; quando nec Aegyptus invenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua Patriarcharum nostrorum tempore praevenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo venisset, easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia, et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia, quam ad illuminandas vera sapientia mentes valere solet? Nam quod attinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum vocaverunt, in illis terris ejusmodi studia claruerunt: longe quidem ante sapientes vel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham, et Isaac, et Jacob, et Joseph; nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlas ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus avus Mercurii majoris, cujus nepos fuit Trismegistus iste Mercurius.
- CAPUT XL.-- De Aegyptiorum mendacissima vanitate, quae antiquitati scientiae suae centum millia adscribit annorum.
Frustra itaque vanissima praesumptione garriunt quidam, dicentes, ex quo rationem siderum comprehendit Aegyptus, amplius quam centum annorum millia numerari. In quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo millia litteras magistra Iside didicerunt? Non enim parvus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam divinarum veritate non dissonat. 41.0600| Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex millia annorum compleantur, quomodo non isti ridendi potius, quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diversa, et huic exploratae veritati tam contraria persuadere conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia jam videmus? Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui divinae, quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem cives impiae civitatis, diffusi usquequaque per terras, cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda videatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inveniunt. Nos vero in nostrae religionis historia, fulti auctoritate divina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant caetera in saecularibus litteris; quae seu vera seu falsa sint, nihil momenti afferunt, quo recte beateque vivamus.
CAPUT XLI.-- De philosophicarum opinionum dissensionibus, et canonicarum apud Ecclesiam concordia Scripturarum. 1. Ut autem jam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a quibus ad ista progressi sumus, qui non videntur laborasse in studiis suis, nisi ut invenirent quomodo vivendum esset accommodate ad beatitudinem capessendam, cur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? Ubi quamvis esse potuerit et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior videri cupit, nec sententiae quodammodo addictus alienae, sed sui dogmatis et opinionis inventor: tamen ut nonnullos vel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis doctoribus vel discendi sociis amor veritatis abruperit, ut pro ea certarent, quam veritatem putarent, sive illa esset, sive non esset; quid agit, aut quo vel qua, ut ad beatitudinem perveniatur, humana se porrigit infelicitas, si divina non ducit auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non immerito, cum illa scriberent, eis Deum vel per eos locutum, non pauci in scholis atque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed in agris atque in urbibus cum doctis atque indoctis tot tantique populi crediderunt. Ipsi sane pauci esse debuerunt, ne multitudine vilesceret quod religione earum esse oporteret: nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio. Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, 41.0601| facile quis invenerit, inter quos cuncta quae sensere conveniant: quod ostendere hoc opere longum est. 2. Quis autem sectae cujuslibet auctor sic est in hac daemonicola civitate approbatus, ut caeteri improbarentur, qui diversa et adversa senserunt? Nonne apud Athenas et Epicurei clarebant, asserentes res humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes, eas regi atque muniri diis adjutoribus atque tutoribus disputabant? Unde miror cur Anaxagoras reus factus sit, quia solem esse dixit lapidem ardentem, negans utique Deum, cum in eadem civitate gloria floruerit Epicurus, vixeritque securus, non solum solem vel ullum siderum Deum esse non credens, sed nec Jovem, nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces hominum supplicationesque perveniant. Nonne ibi Aristippus in voluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes virtute animi potius hominem fieri beatum asseverans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diversis atque inter se contrariis finibus vitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rempublicam, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat? Nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis ac privatis, catervatim pro sua quisque opinione certabant: alii asserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii vero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente divina, alii fortuitu et casibus agi: alii immortales esse animas, alii mortales; et qui immortales, alii revolvi in bestias, alii nequaquam; qui vero mortales, alii mox interire post corpus, alii vivere etiam postea vel paululum, vel diutius, non tamen semper: alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes: alii sensibus corporis semper, alii non semper, alii nunquam, putantes esse credendum. Has et alias pene innumerabiles dissensiones philosophorum, quis unquam populus, quis senatus, quae potestas vel dignitas publica impiae civitatis dijudicandas, et alias probandas ac recipiendas, alias improbandas repudiandasque curavit, ac non passim sine ullo judicio confuseque habuit in gremio suo tot controversias hominum dissidentium, non de agris et domibus, vel quacumque pecuniaria ratione, sed de his rebus, quibus aut misere vivitur aut beate? Ubi etsi aliqua vera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa; prorsus ut non frustra talis civitas mysticum vocabulum Babylonis acceperit. Babylon quippe interpretatur Confusio, quod nos jam dixisse meminimus (Libro 16, cap. 4, et alibi). Nec interest diaboli regis ejus, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multae variaeque impietatis pariter possidet. 3. At vero gens illa, ille populus, illa civitas, illa respublica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo pseudoprophetas cum veris Prophetis 41.0602| pari licentia confuderunt: sed concordes inter se atque in nullo dissentientes, sacrarum Litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi eis erant philosophi, hoc est, amatores sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis atque pietatis. Quicumque secundum illos sapuit et vixit, non secundum homines, sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit et vixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est, Honora patrem tuum et matrem tuam, Deus jussit. Si dictum est, Non moechaberis, Non homicidium facies, Non furaberis (Exod. XX, 12-15), et caetera hujusmodi, non haec ora humana, sed oracula divina fuderunt. Quidquid philosophi quidam inter falsa, quae opinati sunt, verum videre potuerunt, et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum fecerit Deus, eumque ipse providentissimus administret, de honestate virtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamvis nescientes ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est divinis vocibus, quamvis per homines, in illa civitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata; ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret. CAPUT XLII.-- Qua dispensatione providentiae Dei Scripturae sacrae Veteris Testamenti ex hebraeo in graecum eloquium translatae sint, ut Gentibus innotescerent. Has sacras Litteras etiam unus Ptolemaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua universam Asiam, imo pene totum orbem, partim vi et armis, partim terrore subegerat, quando inter caetera Orientis etiam Judaeam ingressus obtinuit; eo mortuo comites ejus, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri divisissent, sed potius dissipassent, bellis omnia vastaturi, Ptolemaeos reges habere coepit Aegyptus: quorum primus Lagi filius, multos ex Judaea captivos in Aegyptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolemaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes quos ille adduxerat subjugatos, liberos redire permisit: insuper et dona regia in templum Dei misit, petivitque ab Eleazaro tunc pontifice, dari sibi Scripturas, quas profecto audierat fama praedicante divinas; et ideo concupiverat habere in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post etiam ille interpretes postulavit; et dati sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines, linguae utriusque doctissimi, 41.0603| hebraeae scilicet atque graecae. Quorum interpretatio ut Septuaginta vocetur, jam obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum pleneque divinum in eorum verbis fuisse consensum, ut cum ad hoc opus separatim singuli sederint (ita enim eorum fidem Ptolemaeo placuit explorare), in nullo verbo, quod idem significaret et tantumdem valeret, vel in verborum ordine, alter ab altero discreparet: sed tanquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt, unum erat: quoniam re vera Spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut illarum Scripturarum, non tanquam humanarum, sed sicut erant, tanquam divinarum, etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod jam videmus effectum.
CAPUT XLIII.-- De auctoritate Septuaginta interpretum, quae, salvo honore hebraei stili, omnibus sit interpretibus praeferenda. Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cujus auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis, Quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tanquam sola esset, sic recepit Ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam interpretatum est quod Ecclesiae Latinae tenent. Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus, qui non ex graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem Scripturas converterit. Sed ejus tam litteratum laborem quamvis Judaei fateantur esse veracem, Septuaginta vero interpretes in multis errasse contendant; tamen Ecclesiae Christi tot hominum auctoritati, ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum, neminem 41.0604| judicant praeferendum: quia etsi non in eis unus apparuisset Spiritus, sine dubitatione divinus, sed inter se verba interpretationis suae Septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum vero tantum in eis signum divinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum Scripturarum ex hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est verax, aut congruit illis Septuaginta interpretibus, aut si congruere non videtur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. Spiritus enim qui in Prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in Septuaginta viris, quando illa interpretati sunt: qui profecto auctoritate divina et aliud dicere potuit, tanquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret; et hoc ipsum aliter, ut si non eadem verba, idem tamen sensus bene intelligentibus dilucesceret; et aliquid praetermittere, et aliquid addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere servitutem, quam verbis debebat interpres, sed divinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis. Nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraeis codicibus emendandos putarunt: nec tamen ausi sunt detrahere, quod hebraei non habebant, et Septuaginta posuerunt; sed tantummodo addiderunt quae in hebraeis inventa, apud Septuaginta non erant; eaque signis quibusdam in stellarum modum factis, ad capita eorumdem versuum notaverunt, quae signa asteriscos vocant. Illa vero quae non habent hebraei, habent autem Septuaginta, similiter ad capita versuum jacentibus virgulis, sicut scribuntur unciae, signaverunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. Quae autem non praetermissa vel addita, sed aliter dicta sunt, sive alium sensum faciant etiam ipsum non abhorrentem, sive alio modo eumdem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. Si igitur, ut oportet, nihil aliud intueamur in Scripturis illis, nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus, et non est apud interpretes Septuaginta noluit ea per istos, sed per illos Prophetas Dei Spiritus dicere. Quidquid vero est apud Septuaginta, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit, quam per illos, idem Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo alia per Isaiam, alia per Jeremiam, alia per alium atque alium prophetam, vel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut voluit. Quidquid porro apud utrosque invenitur, per utrosque dicere voluit unus atque idem Spiritus; sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis vera, et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit; sic et in istis non secum conferentibus, et tamen tanquam uno ore cuncta interpretantibus, idem Spiritus unus apparuit.
CAPUT XLIV.-- Quid intelligendum sit de Ninivitarum excidio, cujus denuntiatio in hebraeo quadraginta dierum spatio tenditur, in Septuaginta autem tridui brevitate concluditur. 41.0605| Sed ait aliquis, Quomodo sciam quid Jonas propheta dixerit Ninivitis, utrum Triduum, et Ninive evertetur; an, Quadraginta dies (Jonae III, 4)? Quis enim non videat non potuisse utrumque tunc dici a Propheta, qui missus fuerat terrere comminatione imminentis exitii civitatem? Cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragesimo die: si autem quadragesimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Jonas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo, Quadraginta dies, et Ninive evertetur. Septuaginta quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret, et in unum eumdemque sensum, quamvis sub altera significatione, concurreret; admoneretque lectorem, utraque auctoritate non spreta, ab historia sese attollere ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta est.
Gesta sunt quippe illa in Ninive civitate, sed aliquid etiam significaverunt, quod modum illius civitatis excedat: sicut gestum est, quod ipse Prophetae in ventre ceti triduo fuit, et tamen alium significavit in profundo inferni triduo futurum, qui Dominus est omnium Prophetarum. Quapropter si per illam civitatem recte accipitur Ecclesia gentium prophetice figurata, eversa scilicet per poenitentiam, ut qualis fuerat jam non esset; hoc quoniam per Christum factum est in Ecclesia gentium, cujus illa Ninive figuram gerebat, sive per quadraginta dies, sive per triduum, idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem, et ascendit in coelum; per triduum vero, quia die tertio resurrexit: tanquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem, de somno excitaverint Septuaginta interpretes, iidemque Prophetae, ad perscrutandam altitudinem prophetiae, et quodammodo dixerint: In quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris invenire; illud in ascensione, hoc in ejus resurrectione reperies. Propter quod utroque numero significari convenientissime potuit, quorum unum per Jonam prophetam, alterum per Septuaginta interpretum prophetiam, tamen unus atque idem Spiritus dixit. Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica veritate putantur Septuaginta interpretes discrepare, et bene intellecti inveniuntur esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo vestigia sequens Apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est, ex hebraeis et ex Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putavi, quoniam utraque una atque divina est. Sed jam quae restant, ut possumus, exsequamur. CAPUT XLV.-- Quod post instaurationem templi prophetas Judaei habere destiterint, et exinde usque ad nativitatem Christi continuis adversitatibus sint afflicti, ut probaretur alterius templi aedificationem propheticis vocibus fuisse promissam. 1. Posteaquam gens Judaea coepit non habere Prophetas, 41.0606| procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat instaurato templo post captivitatem, quae fuit in Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intelligebat populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per Aggaeum prophetam dicentem, Magna erit gloria domus istius novissimae, plus quam primae. Quod de novo Testamento dictum esse, paulo superius demonstravit, ubi ait aperte Christum promittens, Et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus (Aggaei II, 10, 8). Quo loco Septuaginta interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est, magis Ecclesiae quam Christo convenientem prophetica auctoritate dixerunt: Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus ipse Jesus in Evangelio, Multi, inquit, vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Talibus enim electis gentium, domus Dei aedificatur per Testamentum novum lapidibus vivis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum est, et post captivitatem instauratum. Propter hoc ergo nec Prophetas ex illo tempore habuit illa gens, et multis cladibus afflicta est ab alienigenis regibus, ipsisque Romanis, ne hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur impletam. 2. Non multo enim post adveniente Alexandro subjugata est; quando etsi nulla facta est vastatio, quoniam non sunt ausi ei resistere, et ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. Hostias sane Alexander immolavit in Dei templo, non ad ejus cultum vera pietate conversus, sed impia vanitate cum diis eum falsis colendum putans. Deinde Ptolemaeus Lagi filius, quod supra memoravi, post Alexandri mortem captivos inde in Aegyptum transtulit, quos ejus successor Ptolemaeus Philadelphus benevolentissime inde dimisit: per quem factum est, quod paulo ante narravi, ut Septuaginta interpretum Scripturas haberemus. Deinde contriti sunt bellis, quae in Machabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae Ptolemaeo, qui est appellatus Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et gravissimis malis ad idola colenda compulsi, templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium, quod tamen dux eorum strenuissimus Judas, qui etiam Machabaeus dictus est, Antiochi ducibus pulsis, ab omni illa idololatriae contaminatione mundavit. 3. Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere sacerdolali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est. Hinc jam post 41.0607| annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non fuit, quamvis aliqua et prospere gesserint, primus apud eos Aristobulus assumpto diademate, et rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae captivitate reversi sunt, templumque instauratum est, non reges, sed duces vel principes habuerunt: quamvis et qui rex est, possit dici princeps a principatu imperandi, et dux eo quod sit ductor exercitus: sed non continuo quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod iste Aristobulus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rex et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post hunc uxor ejus Alexandra regina Judaeorum fuit, ex cujus tempore et deinceps mala sunt eos secuta graviora. Filii quippe hujus Alexandrae Aristobulus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes, vires adversus Israeliticam gentem provocavere Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit auxilium Tunc jam Roma subjugaverat Africam, subjugaverat Graeciam, lateque etiam aliis orbis partibus imperans tanquam se ipsam ferre non valens, sua se quodammodo magnitudine fregerat. Pervenerat quippe ad seditiones domesticas graves, atque inde ad bella socialia, moxque civilia, tantumque se comminuerat atque attriverat, ut ei mutandus reipublicae status, quo regeretur regibus, immineret. Pompeius ergo populi Romani praeclarissimus princeps, Judaeam cum exercitu ingressus civitatem capit, templum reserat, non devotione supplicis, sed jure victoris, et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat intrare, non ut venerator, sed ut profanator accedit: confirmatoque Hyrcani pontificatu, et subjugatae genti imposito custode Antipatro, quos tunc procuratores vocabant, vinctum secum Aristobulum ducit. Ex illo Judaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea Cassius etiam templum exspoliavit. Deinde post paucos annos etiam Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est Christus. Jam enim venerat 41.0608| plenitudo temporis significata prophetico Spiritu per os patriarchae Jacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Non ergo defuit Judaeorum princeps ex Judaeis, usque ad istum Herodem, quem primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo jam erat, ut veniret ille cui repositum erat, quod novo promissum est Testamento, ut ipse esset exspectatio gentium. Fieri autem non posset, ut exspectarent gentes eum venturum, sicut eum cernimus exspectari, ut veniat ad faciendum judicium in claritate potentiae, nisi prius in eum crederent, cum venit ad patiendum judicium in humilitate patientiae. CAPUT XLVI.-- De ortu Salvatoris nostri, secundum quod Verbum caro factum est; et de dispersione Judaeorum per omnes gentes, sicut fuerat prophetatum. Regnante ergo Herode in Judaea, apud Romanos autem jam mutato reipublicae statu, imperante Caesare Augusto, et per eum orbe pacato, natus est Christus secundum praecedentem prophetiam (Michaeae V, 2) in Bethlehem Judae, homo manifestus ex homine virgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta praedixerat: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23; Luc. I, 31). Qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit; ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse visum est, Scriptura evangelica continet. Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est: ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore ascendit in coelum. Judaei autem, qui eum occiderunt, et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, vastati infelicius a Romanis, funditusque a suo regno, ubi jam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt), per Scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes, et ante passionem, et maxime post ejus resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est, Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Caeteri vero excaecati sunt, de quibus praedictum est, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 23 et 24). Proinde cum Scripturis nostris non credunt, complentur in eis suae, quas caeci legunt: nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine, vel aliorum proferuntur, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Judaeorum. Nobis quidem illae sufficiunt, quae 41.0609| de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent eosdem codices habendo atque servando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaquaversum Christi Ecclesia dilatatur. Nam prophetia in Psalmis, quos etiam legunt, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam: disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 11, 12). Demonstravit ergo Deus Ecclesiae in ejus inimicis Judaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit Apostolus, delictum illorum, salus gentibus (Rom. XI, 11). Et ideo non eos occidit, id est, non in eis perdidit quod sunt Judaei, quamvis a Romanis fuerint devicti et oppressi; ne obliti legem Dei, ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil valerent. Ideo parum fuit, ut diceret, Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam: nisi etiam adderet, Disperge eos: quoniam si cum isto testimonio Scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto Ecclesia quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.
CAPUT XLVII.-- An ante tempora christiana aliqui fuerint extra Israeliticum genus, qui ad coelestis civitatis consortium pertinerent. Quapropter quisquis alienigena, id est, non ex Israel progenitus, nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram notitiam venit, aut venerit, ad cumulum a nobis commemorari potest: non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus hoc mysterium revelatum est, et qui hoc etiam praedicere impulsi sunt, sive participes ejusdem gratiae fuerint, sive expertes, sed per malos angelos docti sunt, quos etiam praesentem Christum, quem Judaei non agnoscebant, scimus fuisse confessos. Nec ipsos Judaeos existimo audere contendere, neminem pertinuisse ad Deum, praeter Israelitas, ex quo propago Israel esse coepit, reprobato ejus fratre majore. Populus enim revera, qui proprie Dei populus diceretur, nullus alius fuit: homines autem quosdam non terrena, sed coelesti societate ad veros Israelitas supernae cives patriae pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse, negare non possunt: quia si negant, facillime convincuntur de sancto et mirabili viro Job, qui nec indigena, nec proselytus, id est advena populi Israel fuit; sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi ortus, ibidem mortuus est: qui divino sic laudatur eloquio, ut quod ad justitiam pietatemque attinet, nullus ei homo suorum temporum coaequetur (Job I; Ezech. XIV, 20). Quae tempora ejus 41.0610| quamvis non inveniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro ejus, quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel. Divinitus autem provisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno sciremus etiam per alias gentes esse potuisse qui secundum Deum vixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritualem Jerusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui divinitus revelatus est unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: qui venturus in carne sic antiquis sanctis praenuntiabatur, quemadmodum nobis venisse nuntiatus est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei civitatem, Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum. Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per Christum Jesum gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse confictae. Ideo nihil est firmius ad convincendos quoslibet alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si recte sapuerint, quam ut divina praedicta de Christo ea proferantur, quae in Judaeorum scripta sunt codicibus: quibus avulsis de sedibus propriis, et propter hoc testimonium toto orbe dispersis, Christi usquequaque crevit Ecclesia.
CAPUT XLVIII.-- Prophetiam Aggaei, qua dixit majorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in Ecclesia Christi esse completam. Haec domus Dei majoris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus, caeterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim instauratum est, nunquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis: imo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea quae supra sunt commemorata testantur. Haec autem domus ad novum pertinens Testamentum, tanto utique majoris est gloriae, quanto meliores sunt lapides vivi, quibus credentibus renovatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renovatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum Testamentum, quod appellatur novum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam, Et dabo pacem in loco isto (Aggaei II, 10); per significantem locum, ille qui eo significatur, intelligendus est: ut quia illo loco instaurato significata est Ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur, quod dictum est, Dabo pacem in loco isto; nisi, Dabo pacem in loco, quem significat 41.0611| locus iste. Quoniam omnia significantia videntur quodammodo earum rerum, quas significant, sustinere personas: sicut dictum est ab Apostolo, Petra erat Christus (I Cor. X, 4); quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Major est itaque gloria domus hujus novi Testamenti, quam domus prioris veteris Testamenti: et tunc apparebit major, cum dedicabitur. Tunc enim veniet Desideratus cunctis gentibus (Aggaei II, 8), sicut legitur in Hebraeo. Nam prius ejus adventus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare, sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum Septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est), venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim vere non venient nisi electa, de quibus dicit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Ipse quippe architectus, qui dixit, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14), non de his qui vocati sic venerunt, ut de convivio projicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam deinceps formidabit ruinam. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tanquam in area ventilatio separabit, non apparet tanta gloria domus hujus, quanta tunc apparebit, quando quisquis ibi erit, semper erit.
CAPUT XLIX.-- De indiscreta multiplicatione Ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis. In hoc ergo maligno saeculo, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat Ecclesia celsitudinem, et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, tentationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis; et utrique tanquam in sagenam evangelicam colliguntur (Id. XIII, 47); et in hoc mundo, tanquam in mari, utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perveniatur ad littus, ubi mali segregentur a bonis, et in bonis tanquam in templo suo, sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Proinde vocem nunc agnoscimus ejus impleri, qui loquebatur in Psalmo, atque dicebat, Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Joannis, deinde per os proprium annuntiavit, et locutus est, dicens, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2; IV, 17). Elegit discipulos, quos et Apostolos nominavit (Luc. VI, 13), humiliter natos, inhonoratos, illitteratos; ut quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene, et suae passionis dispositum impleret, et Ecclesiae suae tolerandum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per ejus oportebat praesentiam corporalem, sancto Evangelio, passus est, mortuus est, resurrexit: passione ostendens quid sustinere pro veritate, resurrectione quid 41.0612| sperare in aeternitate debeamus; excepta altitudine sacramenti, qua sanguis ejus in remissionem peccatorum fusus est. Conversatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis, atque ipsis videntibus ascendit in coelum, et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum: cujus venientis in eos qui crediderant, tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur: ita significans unitatem catholicae Ecclesiae per omnes gentes futuram, ac sic linguis omnibus locuturam.
CAPUT L.-- De praedicatione Evangelii, quae per passiones praedicantium clarior et potentior facta est. Deinde secundum illam prophetiam, Ex Sion lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 3): et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus cum discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47); et ubi rursus eis de adventu ejus novissimo requirentibus respondit, atque ait, Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 7, 8): primum se ab Jerusalem diffudit Ecclesia, et cum in Judaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis annuntiantibus Evangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptaverat verbo, et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Qui ut frigidi timore non essent, igne charitatis ardebant. Denique per ipsos, non solum qui eum et ante passionem et post resurrectionem viderant et audierant, verum etiam post obitum eorum per posteros eorum, inter horrendas persecutiones et varios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe Evangelium, contestante Deo signis, et ostentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti muneribus: ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, christiano amore venerarentur sanguinem martyrum, quem diabolico furore fuderunt; ipsique reges, quorum legibus vastabatur Ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei veri fuerant antea persecuti.
CAPUT LI.-- Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur. 1. Videns autem diabolus templa daemonum deseri, et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo christiano 41.0613| doctrinae resisterent christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in civitate Dei, sicut civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. Qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt; haeretici fiunt, et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Inimici enim omnes Ecclesiae, quolibet errore caecentur vel malitia depraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam, aut etiam beneficentiam, sive suadibili doctrina cum eis agatur, sive terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps impiae civitatis, adversus peregrinantem in hoc mundo civitatem Dei vasa propria commovendo, nihil ei nocere permittitur. Cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur adversis; et rebus adversus exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam providentiam procuratur: atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in Psalmo illam vocem non aliunde agnoscamus exortam, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Hinc est et illud Apostoli, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). 2. Nam et id, quod ait idem doctor, Quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12), nullis putandum est deesse posse temporibus. Quia et cum ab eis qui foris sunt non saevientibus, videtur esse tranquillitas, et revera est, plurimumque consolationis affert, maxime infirmis; non tamen desunt, imo multi sunt intus, qui corda pie viventium suis perditis moribus cruciant: quoniam per eos blasphematur christianum et catholicum nomen: quod quanto est charius eis, qui volunt pie vivere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum cogitantur habere nomen et sacramenta christiana, et Scripturas, et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum: quia et multi volentes esse Christiani, propter eorum dissensiones haesitare coguntur, et multi maledici etiam in his inveniunt materiam blasphemandi Christianum nomen; 41.0614| quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His atque hujusmodi pravis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur qui volunt in Christo pie vivere, etiam nullo infestante neque vexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa vox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait, In corpore meo. Sed rursus quoniam cogitantur immutabilia divina promissa, et quod ait Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29); ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo psalmo, Consolationes tuae jucundaverunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum sive falsorum, prodest dolentibus; quoniam de charitate descendit, qua eos perire nolunt, nec impedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta jucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciaverunt. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis, non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et Apostolorum ejus, sed ab ipso Abel, quem primum justum impius frater occidit, et deinceps usque in hujus saeculi finem, inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia. CAPUT LII.-- An credendum sit, quod quidam putant, impletis decem persecutionibus quae fuerunt, nullam jam superesse praeter undecimam, quae in ipso Antechristi tempore sit futura. 1. Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum, sive credendum, quod nonnullis visum est, vel videtur, non amplius Ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi, quam quot jam passa est, id est decem, ut undecima eademque novissima sit ab Antichristo. Primam quippe computant a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Trajano tertiam, quartam ab Antonino, a Severo quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octavam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam inde exire inciperet populus Dei; putant ad hunc intellectum esse referendas, ut novissima Antichristi persecutio, similis videatur undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur Hebraeos, in mari Rubro, populo Dei per siccum transeunte, 41.0615| perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto, istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror: quamvis ab eis, qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico Spiritu, sed conjectura mentis humanae, quae aliquando ad verum pervenit, aliquando fallitur. 2. Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione, qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri? Si autem hac excepta existimant computandum, tanquam illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non qua ipsum caput est appetitum et occisum; quid agent de illa, quae, posteaquam Christus ascendit ad coelum, Jerosolymis facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi Jacobus frater Joannis gladio trucidatus est, ubi apostolus Petrus ut occideretur inclusus et per Angelum liberatus, ubi fugati atque dispersi de Jerosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea Paulus apostolus factus est, vastabat Ecclesiam; ubi ipse quoque jam fidem, quam persequebatur, evangelizans, qualia faciebat, est passus, sive per Judaeam, sive per alias gentes, quacumque Christum ferventissimus praedicabat? Cur ergo eis a Nerone videtur ordiendum, cum ad Neronis tempora inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est cuncta dicere, Ecclesia crescendo pervenerit? Quod si a regibus factas persecutiones in numero existimant esse debere; rex fuit Herodes, qui etiam post ascensum Domini gravissimam fecit. Deinde quid respondent etiam de Juliano, quem non numerant in decem? An ipse non est Ecclesiam persecutus, qui Christianos liberales litteras docere ac discere vetuit? Sub quo Valentinianus major, qui post eum tertius imperator fuit, fidei christianae confessor exstitit, militiaque privatus est. Ut omittam quae apud Antiochiam facere coeperat, nisi unius fidelissimi et constantissimi juvenis, qui multis, ut torquerentur, apprehensis, per totum diem primus est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem atque hilaritatem miratus horruisset et in caeteris deformius erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens supradicti 41.0616| Valentiniani frater Arianus, nonne magna persecutione per Orientis partes catholicam vastavit Ecclesiam? Quale est autem, non considerare, Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem pati a regibus, et quando in aliis non patitur? Nisi forte non est persecutio computanda, quando rex Gothorum in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi martyrio coronati sunt: sicut a quibusdam fratribus, qui tunc illic pueri fuerant, et se ista vidisse incunctanter recordabantur, audivimus? Quid modo in Perside? nonne ita in Christianos ferbuit persecutio (si tamen jam quievit), ut fugientes inde nonnulli usque ad Romana oppida pervenerint? Haec atque hujusmodi mihi cogitanti, non videtur esse definiendus numerus persecutionum, quibus exerceri oportet Ecclesiam. Sed rursus affirmare aliquas futuras a regibus, praeter illam novissimam, de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus, neutram partem quaestionis hujus astruentes, sive destruentes, sed tantummodo ab affirmandi quodlibet horum audaci praesumptione revocantes. CAPUT LIII.-- De tempore novissimae persecutionis occulto. 1. Illam sane novissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua ipse exstinguet Jesus. Sic enim scriptum est, quod eum interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae (11 Thess. II, 8). Hic quaeri solet, Quando istud erit? Importune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum; sed a praesente quaesierunt, dicentes: Domine, si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? At ille: Non est, inquit, vestrum scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate (Act. I, 6, 7). Non utique illi de hora, vel die, vel annos, sed de tempore interrogaverunt, quando istud accepere responsum. Frustra igitur annos, qui huic saeculo remanent, computare ac definire conamur, cum hoc scire non 41.0617| esse nostrum ex ore Veritatis audiamus. Quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad ejus ultimum adventum compleri posse dixerunt. Quemadmodum autem quisque eorum astruat opinionem suam, longum est demonstrare, et non necessarium. Conjecturis quippe utuntur humanis, non ab eis certum aliquid de Scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium vero de hac re calculantium digitos resolvit et quiescere jubet ille qui dicit: Non est vestrum scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate. 2. Sed haec quia evangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tanquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio christiana. Cum enim viderent, nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitaverunt nescio quos versus graecos, tanquam consulenti cuidam, divino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab hujus tanquam sacrilegii crimine faciunt innocentem; Petrum autem maleficiis fecisse subjungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum, sine mora sumeret finem. O hominum corda doctorum! o ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non vultis in Christum, quod ejus discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed ipso innocente tamen ejus maleficus fuerit nomenque illius, quam suum, coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus: quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi, et si possunt, intelligant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam vitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam vitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere, nec possunt avertere, ita succumbentes uni malefico, et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus, et dilaniatus, et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi adversariam tam prolixo tempore convalescere, tot tantarumque 41.0618| persecutionum horrendas crudelitates, non resistendo sed patiendo superare, et ad suorum simulacrorum, templorum, sacrorum, oraculorum eversionem pervenire permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui vel illectus tanto scelere vel impulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi versus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent. CAPUT LIV.-- De stultissimo mendacio Paganorum, quo christianam religionem non ultra trecentos sexaginta quinque annos mansuram esse finxerunt. 1. Haec atque hujusmodi multa colligerem, si nondum annus ipse transisset, quem divinatio ficta promisit, et decepta vanitas credidit. Cum vero ex quo nominis Christi cultus per ejus in carne praesentiam et per Apostolos institutus est, ante aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque completi sint quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Ut enim in Christi nativitate hujus rei non ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per ejus corporalem praesentiam doctrina et religio christiana, id est, posteaquam in fluvio Jordane ministerio Joannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa praecesserat, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Sed quoniam priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita; in resurrectione quippe Christi definita est (nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur dicens, Jam nunc annuntiat hominibus, omnes ubique agere poenitentiam, eo quod statuit diem, judicare orbem in aequitate, in viro, in quo definivit fidem omnibus, resuscitans illum a mortuis [Act. XVII, 30 et 31] ): melius in hac quaestione solvenda inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus, sicut cum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea civitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est Testamentum novum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod Testamentum vocatur vetus. De hac autem quae per Christum danda erat, praedictum est, Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 3). Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine suo poenitentiam, sed tamen incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Ibi ergo exorsus est hujus nominis cultus, ut in Christum Jesum, qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur: ibi haec fides tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum millia in Christi nomen mirabili alacritate conversa, venditis suis rebus ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima charitate ad paupertatem voluntariam pervenirent, atque inter frementes et sanguinem sitientes Judaeos, se usque ad mortem pro veritate certare, non armata potentia, sed potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum 41.0619| est, cur credere dubitant, eadem virtute divina per totum mundum id fieri potuisse qua hoc factum est? Si autem ut Jerosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo, quae illum in cruce, vel fixerat prensum, vel riserat fixum, jam maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta quinque completi sint. Mortuus est ergo Christus duobus Geminis consulibus, octavo kalendas aprilis. Resurrexit tertia die, sicut Apostoli suis etiam sensibus probaverunt. Deinde post quadraginta dies ascendit in coelum: post decem dies, id est quinquagesimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum. Tunc tria millia hominum Apostolis eum praedicantibus crediderunt. Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus, et veritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit vanitas impia vel putavit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo mirabili facto, quando ad verbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero matris ita 41.0620| claudus, ut ab aliis portaretur, et ad portam templi, ubi stipem peteret, poneretur, in nomine Jesu Christi salvus exsilivit, quinque millia hominum crediderunt: ac deinde aliis atque aliis accessibus credentium crevit Ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est Spiritus sanctus, id est, per idus maias. Numeratis proinde consulibus, trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per easdem idus, consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno, consule Mallio Theodoro, quando jam secundum illud oraculum daemonum aut figmentum hominum nulla esse debuit religio christiana, quid per alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse perquirere. Interim quod scimus in civitate notissima et eminentissima Carthagine Africae Gaudentius et Jovius comites imperatoris Honorii, quarto decimo kalendas aprilis falsorum deorum templa everterunt, et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per triginta ferme annos quis non videat quantum creverit cultus nominis Christi, praesertim posteaquam multi eorum Christiani facti sunt, qui tanquam vera illa divinatione revocabantur a fide, eamque completo eodem annorum numero inanem ridendamque viderunt? Nos ergo qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus venenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis ejus adjuti. Ille Petri magister Christus in doctrina, quae ad vitam ducit aeternam, ipse est et magister noster. 2. Sed aliquando jam concludamus hunc librum, huc usque disserentes, et quantum satis visum est demonstrantes, quisnam sit duarum civitatum, coelestis atque terrenae, ab initio usque in finem permixtarum mortalis excursus. Quarum illa quae terrena est, fecit sibi quos voluit, vel undecumque, vel etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando serviret: illa autem quae coelestis peregrinatur in terra, falsos deos non facit, sed a vero Deo ipsa fit, cujus verum sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter utuntur, vel malis pariter affliguntur, diversa fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo judicio separentur, et percipiat unaquaeque suum finem, cujus nullus est finis: de quibus ambarum finibus deinceps disserendum est.