De cibis Iudaicis

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De cibis Iudaicis
saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 3

Novati.DeCiJu 3 Novatianusfl. 260 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

Novatianus presbyter Romanus in secessu suo, tempore persecutionis Decianae, variis fratrum litteris provocatus, adversus Judaeos post superiores duas Epistolas de Circumcisione et de Sabbato, etiam hanc de Cibis Judaicis edidit.

Et si mihi, fratres sanctissimi, exoptatissimus dies ille et inter praecipuos beatosque referendus est quo litteras vestras et scripta suscipio; (quid enim me aliud nunc faciat liberiorem?) tamen non minus egregium diem et inter eximios arbitror computandum, quo similes vobis affectu debitae charitatis remittens, et ego ad vos compari voto litteras scribo. Nihil enim me, fratres sanctissimi, tantis constrictum vinculis tenet, nihil tantis curarum ac sollicitudinum stimulis excitat et exagitat, quam ne jacturam vobis quamdam per absentiam meam putetis illatam, cui remedium connitor dare, dum elaboro vobis me praesentem frequentibus litteris exhibere. Quamquam ergo et officium debitum, et cura suscepta, et ipsa ministerii imposita persona hanc a me litterarum scribendarum exposcant necessitatem, tamen vos illam plus exaggeratis, dum me ad scribendum frequentioribus litteris provocatis, et pronum me licet ad ista charitatis solemnia magis impellitis, dum sine cessatione in Evangelio vos perstare monstratis: ex quo efficitur, ut et ego vos litteris meis non tam instruam jam cruditos, quam incitem paratos. Nam qui sincerum Evangelium et excretum ab omni perversae labe doctrinae non tantum tenetis, verum etiam animose docetis, magistrum hominem non quaeritis; qui rebus ipsis vos doctores esse monstratis. Currentes igitur vos exhortor et vigilantes excito, et adversus spiritalia nequitiae (Ephes. VI, 12) dimicantes alloquor, et ad brabium cursu vocationis in Christo (Phil. III, 14) tendentes impello: ut tam haereticorum sacrilegis calumniis, quam etiam Judaeorum otiosis fabulis calcatis et rejectis, traditionem solam Christi doctrinamque teneatis, ut condigne auctoritatem vobis ejus nominis vindicare possitis. Quam vero sint perversi Judaei, et ab intellectu suae Legis alieni, duabus epistolis superioribus, ut arbitror, plene ostendi, in quibus probatum est prorsus ignorare illos quae sit vera Circumcisio, et quid verum Sabbatum; quorum adhuc magis ac magis caecitas revincitur in hac epistola, in qua aliquid de Cibis ipsorum breviter disseritur: hinc etenim se solos sanctos, et caeteros omnes aestimant inquinatos.

CAPUT II.

In primis Legem spiritalem esse tradit; et proinde cum cibus primus hominibus, solus arborum fructus fuerit, et usus carnis accesserit: Legem postmodum subsecutam, quae cibos discernens, quaedam quasi munda concessit animalia, quaedam interdixit quasi non munda, spiritaliter esse intelligendam: praesertim cum pronuntiata sint omnia valde bona, et etiam immunda animalia ad sobolem in arca Noe reservata sint; quae alioqui possent auferri, si propter inquinamentum suum aboleri debuissent. Itaque in primis illud collocandum est, Legem spiritalem esse (Rom. VII, 14); quam si spiritalem negant, utique blasphemant: si devitantes blasphemiam, spiritalem confitentur; spiritaliter legant. Divina enim divine sunt recipienda, et sancta utique asserenda. Caeterum culpa gravis inuritur, si terrestris et humana sacris et spiritalibus Litteris doctrina praestatur; quod ut ne fiat cavendum est. Caveri autem potest, si quae a Deo praecepta sunt sic tractentur, ne auctoritatem ejus imminuant assumpta; ne dum quaedam impura et non munda dicuntur, institutio illorum infamem reddiderit institutorem. Videbitur enim, reprobando quae fecit, opera propria damnasse, quae quasi bona probaverat: et in utroque inconstans, quod haeretici quidem volunt, videri denotabitur; dum aut quae non erant munda benedixit, aut quae benedixerat, quia et munda et bona, postea reprobavit quasi non bona, quippe quia non munda; cujus consequenter enormitas perpetua manebit et controversia, si perseverat ista Judaica doctrina, quae omnibus viribus amputanda est: ut, dum quid enormiter ab ipsis traditur, a nobis tollatur: et operum suorum competens dispositio, et divinae Legis congruens et spiritalis illatio remittatur. Sed ut ab exordio rerum, et unde oportet incipiam; cibus primis hominibus solus arborum fuit foetus et fructus (Gen. I, 29). Nam a pomis usum postea ad fruges contulit culpa, conditionem conscientiae ipso situ corporis approbante. Nam et innocentia decerpturos alimenta ex arboribus, adhuc sibi bene conscios homines ad superna subrexit, et commissum delictum ad conquirenda frumenta homines terrae soloque dejecit. Postea etiam (Ibid. IX, 3) usus carnis accessit, divina gratia humanis necessitatibus competentia ciborum genera prorsus opportunis temporibus porrigente. Nam et teneros et rudes homimines alere debebat mollior, cibus, et non sine labore confectus, ad emendationem scilicet; ne iterum liberet delinquere, si innocentiam impositus labor non admoneret. Et quia jam non paradisus custodiendus, sed mundus totus fuerat excolendus, robustior cibus carnis offertur, ut ad emolumenta culturae plus aliquid humanorum corporum viribus adderetur. Haec omnia gratia (ut dixi) et dispositione divina, ne aut minus redderetur robustior cibus quo referti ad opera marcescerent, aut amplius tenerior, quo pro modo virium oppressi ferre non possent. Lex autem postmodum subsecuta cibos carnis cum discretione disposuit: quaedam enim ad usum, quasi munda contribuit et concessit animalia; quaedam interdixit, quasi non munda, et ipsos edentes inquinatura. Et mundorum quidem hanc formam dedit, ut quae ruminatione ruminent et ungulas findant, munda; immunda, quae neutrum horum vel alterum faciant (Levit. XI, 3, 4). Sic in piscibus quoque ea demum munda essent quae cooperta squamis et armata remigiis (Levit. IX, 10); at quae contra, haec esse non munda. Alitum quoque discrimen induxit (Ib. v. 13), quidque aut reprobum judicaretur, aut mundum. Ita Lex solertiam maximam faciendae animalium separationis instituit, quae in unam benedictionis formam constitutio antiqua contraxit. Quid igitur dicemus? immunda ne ergo animalia? Quid est enim aliud, non munda, quam quae Lex a ciborum usibus separavit? Quid enim et illud quod jam diximus? Ergo institutor non mundorum Deus, et culpa factorum in artificem redundabit, qui non munda produxit: quod utique dicere extremae summaeque dementiae est, Deum accusare quasi instituerit immunda, et divinae majestati crimen inferre, quasi fecerit reproba: praesertim cum et pronuntiata sint valde bona (Gen. I, 31), et quae bona ut crescerent et multiplicarentur, benedictionem ab ipso Deo sint consecuta. Insuper etiam (Ibid. VII, 2) in arca Noe praecepto Creatoris ipsorum ad sobolem reservata: ut et necessaria probarentur, dum custodiuntur; et bona, dum necessaria, probarentur: licet ibi quoque sit discrimen adjectum. Sed tamen vel tunc institutio istorum non mundorum funditus potuisset auferri, si propter inquinamentum suum debuisset aboleri.

CAPUT III.


Non culpanda itaque immunda animalia, ne in Auctorem culpa revocetur: sed quando irrationale animal ob aliquid rejicitur, magis illud ipsum in eo qui rationalis est homine damnari: In animalibus proinde mores humanos actus et voluntates depingi. Quatenus ergo (ut Apostolo auctore monstravimus) spiritalis Lex ista spiritaliter recipienda est, ut Legis ratio divina et certa praestetur? Primo credendum est quidquid est a Deo institutum, mundum esse, et ipsa institutionis auctoritate purgatum: neque culpandum, ne in Auctorem culpa revocetur. Deinde Legem ad hoc filiis Israel datam, ut per illam proficerent et redirent ad mores bonos, quos cum a Patribus accepissent, in Aegypto propter consuetudinem barbarae gentis corruperant. Denique et decem Sermones illi in tabulis nihil novum docent, sed quod obliteratum fuerat admonent: ut justitia in illis, ignium more, quasi afflatu quodam Legis, sopita recalesceret. Proficere autem poterant intellecto plns in hominibus vitia fugienda, quae Lex damnasset etiam in pecoribus. Nam quando irrationale animal ob aliquid rejicitur, magis illud ipsum in eo qui rationalis est homine damnatur. Et si in eo aliquid quod ex natura habet quasi inquinamentum notatur; plus culpabile, cum illud contra naturam in homine comperitur. Ergo, ut homines mundarentur, pecora culpata sunt; scilicet ut et homines qui eadem vitia haberent, aequales pecoribus aestimarentur. Quo pacto factum est, ut nec animalia damnarentur ab Institutore, sui culpa; et homines in pecoribus eruditi ad immaculatam institutionis suae possent redire naturam. Considerandum enim quomodo Lex munda et non munda discernit: Munda, inquit, et ruminant et ungulam findunt; immunda neutrum faciunt, aut ex duobus unum aliquid. Omnia ista unus artifex fecit; et qui fecit ipse benedixit. Institutionem igitur mundam utriusque conspicio; quia et qui instituit sanctus est, et quae instituta sunt culpam non habent, dum hoc sunt quod facta sunt. Crimen enim numquam natura, sed voluntas perversa excipere consuevit. Quid ergo est? In animalibus mores depinguntur humani, et actus, et voluntates. Mundi, si ruminent, id est in ore semper habeant quasi cibum praecepta divina. Ungulam findunt, si firmo gradu innocentiae, justitiae omnisque virtutis vitae itinera conficiant. Eorum enim quae in duas ungulas pedem dividunt, robustus semper incessus: dum lubricum partis alterius ungulae firmamento fulcitur, et in vestigii soliditate retinetur. Sic qui neutrum faciunt, immundi sunt: quorum nec in virtutibus firmus ingressus est, nec divinorum praeceptorum, more illius ruminationis, teritur cibus. Nam et qui alterum faciunt, nec ipsi mundi, dum sunt ex altero debiles, nec in utroque perfecti. Hi autem sunt aut utrumque facientes, ut Fideles, qui mundi; aut alterum, ut Judaei et Haeretici, qui sunt inquinati; aut neutrum, ut ethnici, qui sunt consequenter immundi. Ita in animalibus, per Legem quasi quoddam humanae vitae speculum constitutum est, in quo imagines sanctionum considerent, ut plus vitiosa quaeque hominibus contra naturam commissa damnarentur, dum etiam naturaliter in pecoribus constituta culpantur. Nam quod in piscibus squamis aspera pro mundis habentur; asperi et hispidi et hirti et firmi et graves mores hominum probantur: quae autem sine his sunt, immunda; quia leves et lubrici et infidi et effeminati mores improbantur. Quid enim vult sibi Lex cum dicit (Levit. XI, 4) Camelum non manducabis? Nisi quoniam de exemplo animalis vitam damnat enervem et criminibus tortuosam. Aut cum (Ibid. 7) suem cibo prohibet assumi? Reprehendit utique coenosam et luteam et gaudentem vitiorum sordibus vitam, bonum suum non in animi generositate, sed in sola carne ponentem. Aut cum (Ibid. 6) leporem? Accusat deformatos in feminam viros. Quis autem (Ibid. 29, 30) mustelae corpus cibum faciat? Sed furta reprehendit. Quis lacertam? Sed odit vitae incertam varietatem. Quis stellionem? Sed maculas mentium execratur. Quis (Ibid. 13, 14, 16) accipitrem, quis milvum, quis aquilam? Sed odit raptores ac violentus, scelere viventes. Quis vulturem? Sed execratur praedam de aliena morte quaerentes. Aut quis (Ibid. 15) corvum? Sed versutas exsecratur voluntates. Passerem quoque cum interdicit, intemperantiam coarguit: quando (Levit. XI, 16) noctuam, odit lucifugas veritatis: quando (Ibid. 18) cygnum cervicis altae superbos: quando (Ibid. 10) charadrium, garrulam nimis linguae intemperantiam: Quando vespertilionem, quaerentes tenebras noctis simul et erroris. Haec ergo et his paria Lex in animalibus execratur: quae in illis quidem non criminosa, quia in hoc nata sunt; in homine culpata, quia contra naturam, non ex institutione, sed ex errore quaesita sunt.

CAPUT IV.

His accessisse et aliam causam, cur multa a Judaeis ciborum genera tollerentur; ad coercendam nimirum intemperantiam populi, uni Deo servituri. His igitur ita se habentibus accesserunt et aliae causae, quibus multa a Judaeis ciborum genera tollerentur: quod ut fieret, immunda multa sunt dicta, non ut illa damnarentur, sed ut isti coercerentur servituri uni Deo: quia ad hoc assumptos frugalitas decebat et gulae temperantia, quae semper religioni deprehenditur esse vicina, immo (ut ita dixerim) consanguinea potius atque cognata: sanctitati enim inimica luxuria est. Quomodo enim per illam parcetur religioni, cum non parcatur pudori? Non recipit luxuria Dei timorem, dum praecipitantibus illam voluptatibus, in solam fertur cupiditatum temeritatem: effusis enim habenis, sine more admotis sumptibus quasi pabulis crescit excedens patrimonium cum pudore; aut ut torrens aliquis; e montium jugis cadens, non tantum opposita transcendit, sed illa ipsa in aliorum ruinam secum rapit. Ad coercendam ergo intemperantiam populi, remedia sunt ista quaesita; ut quantum luxuriae demeretur, tantum bonis moribus adderetur. Nam quid aliud merebantur, quam ut ne omnibus escarum voluptatibus uterentur, qui divinis mannae epulis vilissimos Aegyptiorum cibos praeferre ausi sunt, carnes jurulentas inimicorum atque dominorum ante libertatem ponentes? Digni sane quos optata servitus saginaret, quibus male displicuerit et melior et liber cibus.

CAPUT V.

Et vero fuerit tempus aliquod, quo istae umbrae vel figurae exercendae: postquam autem finis legis Christus supervenit, omnia jam dici ab Apostolo munda mundis; et cibum verum et sanctum esse fidem rectam et immaculatam conscientiam. Fuerit ergo tempus aliquod antiquum, quo istae umbrae vel figurae exercendae, ut abstinendum esset a cibis, quos institutio quidem commendaverat, sed Lex interdixerat. Verum jam (Rom. X, 4) finis legis Christus supervenit, cuncta legis obscura reserans, omnia quae sacramentorum nebulis antiquitas texerat. Magister enim venit insignis, et Doctor coelestis, et Institutor consummatae veritatis, sub quo merito jam dicitur: (Tit. I, 15): Omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Item alio loco (I Tim. IV, 4, 5): Quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Rursum alibi (I Tim. IV, 1, 2, 3): Spiritus manifeste dicit, quod in novissimis diebus recedent quidam a fide attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt Deum. Adhuc in altera parte (I Cor. X, 25), Omne quod in macello venit, manducate, nihil requirentes. Ex quibus constat omnia ista suis benedictionibus reddita, jam Lege finita: nec ad solemnitates ciborum esse redeundum, quas et certa imperaverat causa, et jam sustulit libertas Evangelica manumissione revocata. Clamat Apostolus (Rom. XIV, 17): Non est regnum Dei potus et cibus, sed justitia et pax et gaudium. Item alio loco (I Cor. VI, 13): Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et hanc evacuabit: corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus ventre non colitur, nec cibis (Matth. XV, 17; Marc. VII, 19), quos Dominus dicit perire, et in secessu naturali lege purgari. Nam qui per escas Dominum colit, prope est, ut Dominum habeat ventrem suum. Cibus, inquam, verus et sanctus, et mundus est fides recta, immaculata conscientia, et innocens anima: quisquis sic pascitur, Christo convescitur; talis epulator conviva est Dei: istae sunt epulae quae Angelos pascunt; istae sunt mensae quae Martyres faciunt. Hinc est vox illa Legis (Deut. VIII, 3): Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo quod proficiscitur ex ore Dei. Hinc illa Christi: (Joan. IV, 34): Mea esca est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, et ut consummem opus ejus. Hinc (Joan. VI, 26, 27): Quaeritis me, non quia signa vidistis, sed quia manducastis de panibus meis, et saturati estis. Operamini autem non eam escam quae perit, sed escam permanentem in vitam aeternam, quam Filius hominis vobis dabit: hunc enim Pater signavit Deus. Justitia, inquam, et continentia et reliquis Deus virtutibus colitur. Nam et Zacharias refert (Zach., VII, 6): Si manducetis, inquit, aut bibatis, nonne vos manducatis aut bibitis? Exprimens cibos aut potus, non ad Deum pervenire, sed ad hominem: nec enim carneus Deus est, ut carne placetur; nec in has voluptates attonitus, ut nostris gaudeat cibis. Deus sola gaudet fide nostra, sola innocentia, sola veritate, solis virtutibus nostris, quae habitant non in ventre, sed in animo: quasque nobis acquirit divinus timor et coelestis metus, non terrenus cibus. Ex quibus congruenter insectatus est Apostolus (Coloss. II, 18, 19) superstitionibus Angelorum servientes, inflatos a sensu carnis suae, caput Christum non tenentes; ex quo omne corpus per nexum concatenatum, et fibula charitatis membris mutuis innexum atque concretum crescit in Deum: sed illa servantes (Ibid. 21, 23): Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis; quae imaginem quidem videantur habere religionis, dum corpori non parcitur; nullum tamen emolumentum omnino justitiae, dum ad elementa quibus per Baptisma mortui sumus, voluntaria servitute revocamur.

CAPUT VI.

Sed non ex hoc quia libertas ciborum concessa, luxuriam permissam esse, aut continentiam sublatam et jejunia: haec enim vel maxime decere Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos gratias non diebus tantum, sed et noctibus. Sed non ex hoc statim quia libertas ciborum concessa, luxuria permissa est: nec quia liberalius nobiscum Evangelium gessit, continentiam sustulit. Non, inquam, ex hoc ventri procuratum est, sed ciborum forma monstrata est: ostensum est quid juris esset, non quo in gurgitem cupiditatis iretur, sed quo Legis ratio redderetur. Caeterum nihil ita intemperantiam coercuit quam Evangelium: nec ita constrictas quisquam gulae leges dedit, quam Christus: qui (Matth. V, 3, 6) beatos legitur pronuntiasse, sed egenos; et felices esurientes atque sitientes (Luc. VI, 24); miseros divites, quibus ad imperium ventris et gulae servientibus voluptatum numquam posset materia deficere, ne desinere servitus posset; argumentum felicitatis putantes, concupiscere quantum possint, nisi quod et sic minus possint, quam concupiscunt. Nam et (Ibid. XVI, 19) Lazarum in ipsa fame ipsisque ulceribus et canibus divitis praeferens, carnifices salutis ventrem et gulam coercebat exemplis (I Tim. VI, 8). Apostolus quoque habentes, dicendo, victum et vestitum, his contenti sumus, frugalitatis et continentiae legem dabat; parum existimans profuturum esse quod scripserat, etiam exemplum se scriptorum suorum dabat, subjiciens non immerito esse (Ibid. 10) omnium malorum avaritiam radicem, sequitur enim praecurrentem luxuriam. Quidquid haec per vitia consumpserit, illa per scelera restituit, orbe criminum recurso, ut rursum luxuria eximat, quidquid avaritia congesserat. Nec tamen desunt inter ista qui, cum sibi nominis Christiani vocem induerint, exempla praebeant intemperantiae et magisteria: quorum usque eo vitia venerunt, ut et jejuni matutino tempore bibant, non putantes Christianum esse potare post cibum, nisi in vacuas et inanes adhuc venas infusa statim post somnum vina descenderint: minus enim quae bibunt sapere videntur, si inter vina cibi permisceantur. Videas ergo tales novo genere adhuc jejunos et jam ebrios, non ad popinam currentes, sed popinam secum circumferentes: quorum quisquis salutat, non osculum dat, sed propinat. Quid isti post cibum faciant, quos ebrios invenit cibus? aut quales istos sol in occasu relinquit, quos jam marcidos vino oriens aspicit? Sed quae detestanda sunt, non sunt nobis exempla ducenda. Sumenda sunt enim ea sola quibus animus noster melior reddatur: et licet in Evangelio per omnia ciborum redditus nobis usus sit; tamen intelligitur redditus, sed cum lege frugalitatis et continentiae. Haec enim vel maxime decent Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos ei quidem gratias, non diebus tantum, sed et ipsis noctibus: quod fieri non poterit, si somnum gravem et molem pectori impositam mens cibo vinoque sopita non valuerit excutere.

CAPUT VII.

Cavendum etiam esse ne quis licentiam istam in tantum putet profusam, ut ad immolata idolis possit accedere. Sed quod in usu ciborum vel maxime custodiendum sit, cavendum est ne quis licentiam istam putet in tantum profusam, ut et ad immolata simulachris possit accedere. Quantum enim ad creaturam Dei pertineat, omnis munda est: sed (I Cor. X, 20, 21) cum daemoniis immolata fuerit, inquinata est tamdiu, quamdiu simulachris offeratur: quod mox atque factum est, non est jam Dei, sed idoli; quae dum in cibum sumitur, sumentem daemonio nutrit, non Deo, convivam illum simulachro reddendo, non Christo: ut merito faciunt et Judaei: quorum ciborum ratione perspecta, et consilio Legis considerato, et Evangelicae gratiae beneficio cognito, et temperantiae rigore servato, et simulachris immolatorum inquinamento repulso, regulam veritatis per omnia custodientes, Deo gratias agere debemus per Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum; cui laus et honor et claritas in saecula saeculorum. Amen