There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Index Liber II 

Incipit liber primus.

1 Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime capax – constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia – verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absolvat.

2 dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt clarissima et strictim. ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.

3 Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. partibus differt; unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio.

4 huius medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quinque distinguitur. mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. antichthones alteram, nos alteram incolimus. illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus, huius dicendus est.

5 haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. suis locis illa referentur.

6 hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens terras aperit atque intrat. tum longe lateque diffusum abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum agitur, ut minus mille passibus pateat. inde se rursus sed modice admodum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. quo cum est acceptum, ingens iterum et †magno et paludi† ceterum exiguo ore coniungitur. id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo Nostrum mare dicitur.

7 angustias introitumque venientis nos fretum, Graeci porthmon appellant. qua diffunditur alia aliis locis cognomina acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis.

8 hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pelagus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. ultra quicquid est, Asia est.

9 Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est. inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit tam lata quam fuerat. dein cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain.

10 ora eius cum alveo Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit; dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est.

11 in ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi et Scythae ultima: ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi. spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant. spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.

12 Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum Persicum. hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. ab his quod in Africam restat Aethiopum est. illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. ultra Amazones ultraque eas Hyperborei esse memorantur.

13 interiora terrarum multae variaeque gentes habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharumque deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices.

14 rursus ex his quae meridiem spectant †eaedemque gentes interiora litora† tenent usque ad sinum Persicum. super hunc sunt Parthi et Assyrii, super illum alterum †Babylonii†, et super Aethiopas Aegyptii. ripis Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. deinde Arabia angusta fronte sequentia litora adtingit. ab ea usque ad flexum illum quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. circa Pontum aliquot populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. ad lacum Maeotici, ad Tanain Sauromatae.

15 Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum. ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo verum et similis est.

16 inde ad fretum nunc vaste retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in altum magnis frontibus evehit. extra fretum ad occidentem inaequalis admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est.

17 mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem] Grai Tyrrhenicum perhibent.

18 gentium prima est Scythia, alia quam dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat. inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. in Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania.

19 haec in occidentem diuque etiam ad septentrionem diversis frontibus vergit. deinde rursus Gallia est longe et a nostris litoribus hucusque permissa. ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.

20 Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est.

21 quantum incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam frequens. mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopicum, ab occidente Atlanticum dicimus.

22 in ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est Africa. cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri et in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident.

23 at super ea quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes et natio frequens multiplexque Gaetuli. deinde late vacat regio perpetuo tractu inhabitabilis. tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. intra, si credere libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent potius terras quam habitant.

24 haec summa nostri orbis, hae maximae partes, hae formae gentesque partium. nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat.

25 Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente contingeret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. eius orae finis Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant.

26 in eo est specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab Antaeo, ut ferunt, conditum. extat rei signum parma elephantino tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque et inde eximie colunt.

27 deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas Herculis utrumque. addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. hic iam mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu inflectit.

28 ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et segnitia gentis obscura.

29 ex his tamen quae commemorare non piget montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.

30 Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. urbium quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea vocitatur inlustris.

31 citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale fluvius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri nullum rerum famaeve dispendium est.

32 interius et longe satis a litore, si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearumque fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque vestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse invenirique narrantur.

33 Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum proprie nomen Africae usurpat. in ea sunt oppida Hippo Regius et Rusiccade et Thabraca.

34 dein tria promunturia Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem vocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius adpositum est. in altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Hadrumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim adiacent ut inter ignobilia celeberrimae.

35 Syrtis sinus est centum fere milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit; verum inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus.

36 super hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Minervae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae; faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris virginum inter se decertantium celebrant.

37 ultra est Oea oppidum et Cinyps fluvius per uberrima arva decidens, tum Leptis altera et Syrtis nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit quaque flexum agit amplior. eius promunturium est Borion, ab eoque incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, et id promunturium est, inportuoso litore pertinet.

38 Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non manebatur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset popularibus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos obrui pertulerunt.

39 Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt Hammonis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes quaedam austro sacra. haec cum hominum manu attingitur, ille inmodicus exurgit harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus. fons media nocte fervet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget, sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit ita caldior rursus cum est media perfervet.

40 in litore promunturia sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene.

41 Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. orae sic habitantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more venerantur. proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia appellantur. victus asper et munditiis carens. primores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus. humi quies epulaeque capiuntur. vasa ligno fiunt aut cortice. potus est lac sucusque bacarum. cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur.

42 interiores incultius etiam secuntur vagi pecora, utque ea pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. quamquam in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci.

43 ex his qui ultra deserta esse memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agrisque pestiferum. nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur.

44 Trogodytae nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus.

45 apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. nulli certa uxor est. ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnoscunt.

46 Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. feminis eorum sollemne est nocte qua nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia insignis est.

47 nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur.

48 Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris praeter effigiem nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. haec de Africa.

49 Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem refugit. terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus.

50 hic ex desertis Africae missus nec statim navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus coit ibi nomen hoc capit.

51 inde partim asper partim navigia patiens in immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam atrox adhuc fervensque decurrit. tum demum placidior et iam bene navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis tamen grandis evolvitur.

52 non pererrat autem tantum eam sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque vastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam formata ex parte adhuc terrena visuntur.

53 crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives ex inmanibus Aethiopiae iugis largius quam ripis accipi queant defluunt, sive quod sol hieme terris propior et ob id fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenissimus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant, aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt, aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque maior vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit, vel quod minus quam debet emittit.

54 quod si est alter orbis suntque oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere quod tum hiemps sit unde oritur.

55 alia quoque in his terris mira sunt. in quodam lacu Chemmis insula lucos silvasque et Apollinis grande sustinens templum natat, et quocumque venti agunt pellitur. pyramides tricenum pedum lapidibus extructae, quarum maxima, tres namque sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia passuum in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque navibus satis est.

56 Psammetici opus labyrinthus, domos mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus est.

57 cultores regionum multo aliter a ceteris agunt. mortuos fimo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra penetralia conlocant. suis litteris perverse utuntur. lutum inter manus, farinam calcibus subigunt. forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus scilicet] necesse est, his liberum est alere. cibos palam et extra tecta sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt.

58 colunt effigies multorum animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum omnium numen est: bos niger certis maculis insignis et cauda linguaque dissimilis aliorum. raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime festus est.

59 ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt, quater cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc oritur.

60 viginti milia urbium Amasi regnante habitarunt et nunc multas habitant. earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene, Bubastis, Elephantine Thebae utique quae ut Homero dictum est centum portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena armatorum milia effundere; in litore Alexandria Africae contermina, Pelusium Arabiae. ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Sebennyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili ostia.

61 Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua in altum abit adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum solis ostendat.

62 Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Commagene et Sophene.

63 hic Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi se Ciliciae committit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis tenuit longe potentissima. operibus certe eius insignia multa sunt; duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi.

64 ceterum in Palaestina est ingens et munita admodum Gaza: sic Persae aerarium vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. est non minor Ascalon; est Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carminibus ac fabulis, servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium marinae beluae ossa immania ostentant.

65 Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus, regnum proeliumque conmenti.

66 in ea est [et] Tyros aliquando insula, nunc adnexa terris [deficit], quod ab inpugnante quondam Alexandro iacta sunt opera. vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima.

67 ab ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur.

68 tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. inde iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. populi dites circumsident; situs efficit: quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet.

69 in eo prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnesque qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus et ab eo statim Myriandros et Cilices.

70 At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re sinus Issicus dicitur. procul inde Hammodes promunturium inter Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit.

71 deinde urbs est olim a Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc Pompeiopolis tunc Soloe. iuxta in parvo tumulo Arati poetae monimentum ideo referendum, quia – ignotum quam ob causam – iacta in id saxa dissiliunt. non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti adnexum.

72 supra specus est nomine Corycius singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. grandi namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. tunc alte demissus et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari duravere non satiet.

73 unus in eum descensus est angustus asper quingentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quiddam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. terret ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium.

74 deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. ibi ingens amnis ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. intra spatium est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum.

75 totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.

76 alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque umquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus.

77 duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior.

78 In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter fluvius Eurymedon. magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi.

79 deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum. trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae.

80 Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promunturio grandem sinum claudit.

81 Taurus ipse ab Eois litoribus exsurgens vaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem, sinistro ad meridiem versus it in occidentem rectus et perpetuo iugo, magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus. idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria contingit Taurus iterum.

82 post eius promunturium flumen est Limyra et eodem nomine civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram non inlustria. illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus et oraculi fide Delphico simile. ultra est Xanthus flumen et Xanthos oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos.

83 Caria sequitur. habitant incertae originis. alii indigenas, sunt qui Pelasgos, quidam Cretas existimant. genus usque eo quondam armorum pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. hic castella sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum Calbim amnem Caunus oppidum valetudine habitantium infame.

84 inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot coloniae, portus duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus, tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius Cyrnon. tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Ceramicum sinum in recessu posita Euthana.

85 Halicarnassos Argivorum colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae opus. trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda, Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. in Iasio est Bargylos.

86 Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque civium inclutis ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam vocant; urbem Hippin, amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna, ut ferunt, adamati fabula nobilem.

87 dein rursus inflexa cingit urbem Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura conplectitur. ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata quod eam communiter Iones colunt.

88 ibi a fugitivis, ut aiunt, condita – nomen famae adnuit – Phygela. ibi Ephesus et Dianae clarissimum templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit.

89 at promunturium quo sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene insulae faciem. super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospectant. in ipsa paene insula est Coryna. in sinu Smyrnaeo est Hermus amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima.

90 Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia, et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. primam urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit, victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui habitaverant dux Amazonum Cyme. supra Caicus inter Elaean decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae clarissimum antistitem.

91 tum in promunturio est Cyna oppidum, quod praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. is primo parvis urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. gremio interiore campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum.

92 duplex causa nominis iactatur. alii Ascanium Aeneae filium cum ibi regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt.

93 sequens tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias. tum sinus alter Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque clarissima. hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium statio. huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama quam natura maiora flumina.

94 ipse mons, vetere divarum certamine et iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris solet aspici ostentat. namque ex summo vertice eius speculantibus paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat ita coire ac se coniungere videntur, donec magis magisque collecti pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant.

95 ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus. diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam sol factus attollitur.

96 extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. ab his fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua fluit latera sint.

97 Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum tenderent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capesserent.

98 tum rursus fit apertius mare Propontis. in id Granicus effunditur, pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. trans amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus. post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius.

99 flumen Ryndacos in quae secuntur emittitur. circa angues nascuntur immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant, supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absorbent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere Myrlea.

100 duo sunt inde modici sinus. alter Cianos nomine Cion amplectitur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a Megarensibus conditam.

101 dein propiores terrae iterum iacent, exiturique in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus. ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est: oppidi nomen Calchedon, auctor Archias Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso.

102 hic iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici arcus maxime incurvos. brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque harenoso circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia non profundus est fluctuosus atque fervens, olim ex colentium saevo admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus dictus Euxinus.

103 in eo primum Mariandyni urbem habitant ab Argivo, ut ferunt, Hercule datam. Heraclea vocitatur, id famae fidem adicit. iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt, pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant.

104 tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlagonum; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis, citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit Armene.

105 Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. secundum Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus. in eo fuit Themiscurum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant.

106 Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum est. ultra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam, reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent, atque ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis.

107 dein minus feri, verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. rarae urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres.

108 inde is locus est ubi finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. hic sunt Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themistagora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula vetere pellis aureae nobilis.

109 hinc orti montes longo se iugo et donec Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur, idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus.

110 at in primo flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse, et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. reliqua eius ferae incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et iam in confinio Maeotidis Sindones.

111 in Heniochorum finibus Dioscorias a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum ab ipsis terrarum cultoribus condita est.

112 obliqua tunc regio et in latum modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit; quam duobus alveis in lacum et in mare profluens Coracanda paene insulam reddit. quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea, et in ipso ore Cimmerium.

113 hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus, qua terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem prope Ponto similis.

114 oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi Ixamatae. apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut ne militia quidem vacent. viri pedibus merent sagittisque depugnant, illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis intercepere trahendo conficiunt. nubunt tamen, verum ut nubiles habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines manent.

115 ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis incitatusque decurrat.

116 ripas eius Sauromatae et ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina. primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem ligneam habitant. iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant alunturque venando.

117 tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Aremphaeos usque permittitur. his iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum.

Explicit liber primus.

 Index Liber II