De charitate Tractatus

This is the stable version, checked on 18 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De charitate Tractatus
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AucInc.DeCha 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De charitate Fructus terrae benedictae charitas. Deo adhaerere. Charitatis fructus reddere. Qui Deum non amat, nec se nec proximum amat. Amor mundi non est amor.

Idem est, amate Deum; et, Nolite diligere mundum.

Quis est enim fructus tuus? Charitas. Si fratrem diligis, terra dedit fructum suum. Quae terra? Utique illa de qua dictum est, Benedixisti, Domine, terram tuam (Psal. LXXXIV, 2). Nam nisi terram tuam benedixisset Deus, produxisset tibi et aliis non fructum, sed spinas et tribulos. Hic est fructus terrae tuae, quando non benedixit Deus: sed cum benedixit, profers fructum, charitatem. Cum ergo non diligis, sterilis es; habes forsan folia, sed fructibus vacua: quia arboris tuae fructus, charitas. Ecce positus es ut fructum afferas: quis te posuit? Putas tu te ipsum, an is qui dixit, Posui vos ut fructum afferatis (Joan. XV, 16)? Si a te ipso positus esses; aut non fructum ferres, aut si ferres, agrestem, nullius saporis, a nemine colligendum, nec in horreo patrisfamilias reponendum. Vide ergo ut cum te posuerit paterfamilias ut fructum afferas, et a te repoposcerit, ipsi reddas. Reddes utique suum, non tuum: suum ad quem te posuit, charitatem; tuum, ad quem te posuisti, malum; quia arbor quam non plantavit Pater, eradicabitur (Matth. XV, 13). Quare eradicabitur? Quia a se ipsa, non a patrefamilias.

Dei agricultura es; non tua, non aliorum. Neque arbor se ipsam plantat, neque se ipsam excolit. Sane et Paulus plantat, et Apollo rigat: sed et quod Paulus plantat nihil est, et quod Apollo rigat nihil est; sed Deus dat incrementum (I Cor. III, 7); postquam suo nomine plantavit Paulus, aut cum ipso. Sed qui agricola est, idem et vitis: agricola, ut plantet, ut inserat. Cui inserat? Utique alienae arbori? Minime; sibi ipsi ut viti verae, ut sis et ipse palmes. Jam si palmes fueris, quis tibi fructum dabit, nisi vitis illa cujus es palmes? A velle palmitem a vite, quid fiet? Marcescet, steriliscet, morietur: amplius dico, comburetur. Fratres, vos estis palmites: quamdiu viti adhaeseritis, fructum dabitis. Excidatis semel: quid de vobis fiet, et quid vobis ultra exspectandum manebit, quam in ignem projici? Charitas vitis, charitas palmes. Vitales succos infundit vitis palmiti; et ideo jure de palmite fructus reposcit. Quales? Charitatis. Charitas dedit, charitas reposcit, redde charitatem; charitatem viti cujus es palmes, charitatem proximo cum quo es palmes. Ama Deum, ama proximum. Frustra dico, Ama Deum, ama proximum; nam si Deum diligis, proximum diligis; nec enim potes diligere Deum, quin diligas proximum. Et sic diligendo Deum, non tantum proximum diligis, sed te ipsum. Sed si non diligis Deum, neque proximum diligis, neque te ipsum. Nam quomodo potes amare sine amore? Et cujus est amor, nisi boni? Et quid est bonum, nisi Deus, qui et ipse mandat ut diligamus invicem? Quid Deus mandat? Ut diligatis. Quid mundus? Ut non diligatis: neque enim diligit, qui, quae mundus mandat ut diligat, diligit. Manete in dilectione mea (Joan. XV, 9): non dixit, in dilectione mundi. Nescit mundus amare; artifex est odii. Si mundus vos odit, scitote quia priorem me odio habuit (Ibid. 18).

Sed quid audio, fratres? Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15). Agnosco vocem, vox est dilecti et diligentis. Estne ergo discipulus supra magistrum? Magister dicit, Haec mando vobis, ut diligatis (Joan. XV, 12). Discipulus dicit, Nolite diligere. Utraque tamen vox veritatis, utraque vox ad amorem incitantis. Et quando Magister mandat ut diligamus, mandat etiam ut non diligamus: diligamus invicem, palmes palmitem; non diligamus sancti profana, christiani saeculum. Et quando discipulus ait, Nolite diligere, imperat ut amemus; nam si odio mundum habuerimus, Deum diligimus. Ille affirmat, Diligite; ille negat, Nolite diligere: nec tamen aliter nec plus imperat ille, quam iste. Diligis? Odio habes mundum. Odisti mundum? Deum diligis. In utroque charitas, in amando, ut odio habeas; in non amando, ut diligas. Qui odit animam suam, amat. Qui amat, odit. Impletur quod dixit propheta, Odium pro dilectione (Psal. CVIII, 5), non utique eo sensu quo dixit Propheta; nam impendebat dilectionem, rependebant odium: sed odium pro dilectione, hoc est cum mundum oderis, rependetur tibi pro hoc odio dilectio Dei; cum Deum dilexeris, rependetur tibi pro hac dilectione odium mundi. Ergo diligite, fratres, et non diligite. Diligite Magistri, Non diligite Discipuli, hoc est apud utrumque, Amate. Non poterat palmes discipulus aliud dicere, quam vitis Magister. Veritas ubique; et in vite et in palmite. Nam vera vitis, quid aliud nisi veraces palmites profert? Et haec in utroque veritas, semper erit charitas: quia Deus est charitas, et Deus est veritas, et qui in Deo est, in veritate manet; et in veritate manet, quia charitas Dei in illo est.