De cavendis vitiis (Hincmarus Rhemensis)

De cavendis vitiis De cavendis vitiis (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0930A PRAEFATIO. Quod fructus in lectione sacra quaerendus sit: proinde ut sancti Gregorii epistolam ac si ad se scriptam suscipiat ex eaque proficiat. 125.0857A| Domino CAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus.

Mitto vobis, sicut jussistis, epistolam beati Gregorii ad Recharedum regem Wisigothorum, ex qua vobis quaedam inter caetera dixi, quando proxime apud Silvanectum de operibus misericordiae sermo se intulit. Cui epistolae aliquanta ex verbis ejusdem doctoris egregii superadditi, attendens promissionem qua dicitur: Quod supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X, 15). Non enim pauca 125.0857B| mihi reddetis, cum non solum erogata, verum et supererogata diligenter legetis, intelligenter servando, ac quotidie magis ac magis de virtute in virtutem proficiendo custodietis. Nam sunt quidam, qui multa de litteris divinitus inspiratis habere volunt, quae aut non legunt, aut transeuntes recta negligunt, vel ob hoc ea scire volunt, ut favores de vani nominis scientia comparent. Sunt enim qui verba Dei libenter legunt, vel aure percipiunt, sed mente non retinent: et quisque alimenta non retinet, hujus profecto vita desperatur (S. Greg. hom. 15). « Cibus enim mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente rejicitur, quando auditus sermo in ventre memoriae non tenetur. » Et de talium cordibus juxta evangelicam parabolam, 125.0857C| tollit diabolus verbum, ne credentes salvi fiant (Luc. VIII, 12). Et sunt qui ita divinum verbum audiunt vel legunt, ut ex eo contra culpas compungantur, et tamen post fletum ad culpas redeunt, et obliviscuntur quod planxerant, cum exstinguere nolunt vitia quibus ardent. Et sunt nonnulli, qui audito vel lecto verbo Dei econtra se erigunt, et contra peccata ac vitia perpetrata ardentissime commoventur: sed salubres illae commotiones sollicitudinibus et voluptatibus et divitiis suffocantur, cum importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et bonum desiderium, aut ad cor intrare non sinunt, aut de corde repellunt ea quae bonum desiderium quasi aditum flatus vitalis necant. Quibus Dominus dicit: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non 125.0857D| auditis quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). (Hom. 18.) « Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, 125.0858A| et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam Veritas desiderare jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appeti, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque vestrum, si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur, et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur: et sunt nonnulli, qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut jam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, 125.0858B| quia haec exercere in opere contemnunt, et amorem saeculi amori Dei praeponunt. » Quibus item Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). (Moral. lib. X, c. 30.) « Qui hoc loco signantur nomine divitum, nisi immoderati amatores divitiarum, qui venturi judicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument? Nam sunt nonnulli, quos census per tumorem non elevat, sed misericordiae opera exaltant. Et sunt nonnulli, qui dum terrenis se opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant, quia hoc sibi sufficere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. » De quibus dicit Scriptura: Omnes qui diligunt munera sequuntur retributiones (Isa. I, 125.0858C| 23), et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt (Job XV, 34). (Greg., ibid.) « Non est ergo census in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt, et qui bonis male utitur profecto agit, ut quasi per edacitatis ingluviem, eo per quem vivere potuit de pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant. Sed tamen dives Abraham fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat, qui tamen auctori suo colloquens dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut quando hunc res possessa extolleret, qui de se 125.0858D| quoque, earum videlicet possessore, tam abjecta sentiret? (lib. X, c. 13.) Caeterum iniqui modo, cum tristia aliqua, vel adversa patiuntur, effugii latebras 125.0859A| inveniunt, quia ad voluptatem protinus desideriorum carnalium recurrunt. Ne enim paupertas cruciet, divitiis animum demulcent: ne despectus proximorum deprimat, sese dignitatibus exaltant. Si fastidio corpus atteritur, antepositis epularum diversitatibus nutritur. Si quo animus moestitiae impulsu dejicitur, mox per interposita jocorum blandimenta relevatur. Tot ergo hic habent effugia, quot sibi praeparant delectamenta. Sed quandoque eis effugium perit, quia eorum mens, amissis omnibus, se solummodo et judicem conspicit. Tunc voluptas subtrahitur et voluptatis culpa servatur, et repente miseri periendo discunt quia peritura tenuerunt; qui tamen quousque corporaliter vivunt quaerere nocitura non desinunt. » Et tales in vano accipiunt animam suam, dum ei curam 125.0859B| carnis anteponunt: sicut dives qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et recepit bona in vita sua, sine consolatione in aeterna vita. Quam transitoriam consolationem, non solum pro summo, sed et pro vero bono refugiebat habere rex sanctus, qui dixit: Renuit consolari anima mea: memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 3). Etenim adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam (Psal. LXXII, 28). Et: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4); quia: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5), qui ascensiones in corde suo disposuerunt in convalle lacrymarum (ibid., 6, 7), id est in saeculo, in terra 125.0859C| morientium, ubi fuerunt eidem regi lacrymae suae panes die ac nocte, dicenti: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). (Greg. hom. 18.) « Et sunt qui audito vel lecto verbo Dei, ut terra bona, fructum per patientiam reddunt, cum et bona humiliter operantur, et proximorum mala aequanimiter tolerant. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit quod durius portet, quia cum a praesenti saeculo mentis nostrae delectatio deficit, ejusdem saeculi adversitas crescit. »

Vos autem, domne charissime, quem Deus talento intellectus magnifice et potenter ditavit, solerter attendite, cui inde rationem estis reddituri, in conspectu totius humani generis, et angelorum atque archangelorum, et nolite in sudario religatum in 125.0859D| terra illud abscondere, id est in terrenis tantum actibus implicare: sed sursum cor ad illum levate, qui mire nos condidit, gratuito nutrivit, rationis substantia in conditione ditavit, gratia sua vos vocavit, donis suis vos illuminavit, paternae pietatis sollicitudine a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reduxit, peccantem non deseruit, muneribus multis et potentia glorificavit. Per singulos dies rationes vobiscum agite de his quae accepistis de manu Domini, et quae illi propter illa rependitis, vel rependistis quia sic unicuique bona a se collata enumerabit, dicens - Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Quoniam ego eduxi vos per desertum 125.0860A| quadraginta annis, non sunt attrita vestimenta vestra, manna de coelo plui vobis, et obliti estis me (Deut. XXIX, Mich. VI). Et item: Quid debui ultra facere vineae meae, et non feci? (Isa. V, 4.) Et: Expectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas (ibid.). Et bene facientibus, et in recta fide et bonis operibus perseverantibus dicet in judicio: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35), et caetera quae sequuntur vobis notissima, usque ad id quod dicetur; Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (ibid., 34): et male agentibus, et in malis operibus perseverantibus e diverso dicit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare (ibid., 42) usque ad id quod dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo 125.0860B| et angelis ejus (ibid., 41). Et non est obliviscenda nobis illa verecundia, quando aperientur libri, id est conscientiae, in conspectu singulorum hominum et angelorum: et non mediocriter pertimescenda est nobis poena, quae illam sequetur confusionem, quando reatus animam immortaliter morientem involvet, et indeficienter deficientem carnem gehenna consumet. Denique quoniam jussistis vobis praefatam epistolam mitti, sciendum vobis est, quia sic divina dicta legere et audire debetis, ac si ad vos specialiter sint dicta vel scripta, ut quae in eis inveneritis vobis cavenda caveatis, et quae agenda strenue faciatis, et quae sequenda sequamini, et quae erga alios exsequenda sunt exsequamini. Sicut enim in libro medicinali corporis passiones et earum curationes 125.0860C| inveniuntur, ita et in divinis eloquiis animae passiones et earum curationes reperiuntur. Quia vero ita ut praediximus divina eloquia quisquis fidelis intelligere debeat, et ita sint dicta, Dominus demonstrat in Evangelio qui dixit discipulis suis: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Et iterum: Quod dico vobis omnibus dico, Vigilate (Marc. XIII, 37). Vigilat enim qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet, vigilat qui servat operando quod credit, vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit, vigilat qui fraudem in bono opere non perpetrat (Moral. lib. IX, c. 34). « Quae fraus tribus modis in opere bono committitur: quia per hanc, procul dubio, aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res 125.0860D| quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de justo per prophetam dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, hic in excelsis habitabit (Isa. XXXIII, 15). Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est captata gratia a cogitatione: munus ab ore est gloria per favorem: munus ex manu est praemium per dationem. Sed justus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis 125.0861A| vigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani judicii gratiam anhelat (cap. 25). Quasi latrunculus est enim appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere jungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium vita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia privata deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod virtus inchoavit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit. Saepe etiam fidem mentis nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis versat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et justitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse 125.0861B| defensores rectitudinis exsultant, quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur. Et tamen defensores se justitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem sed nummos quaerunt. Contra quos bene per Moysen dicitur: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Injuste quippe quod justum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit justitiam venundari minime veretur. Juste ergo justum exsequi est, in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus: sed tamen mens in sui fiduciam erecta, his a quibus nil expetit placere contemnit, eorum judicia despicit, seque male libera per abrupta elationis 125.0861C| rapit, et inde sub vitio pejus obruitur, unde quasi devictis vitiis nullis se appetitionibus subjacere gloriatur. » Unde etiam in bonis quae agimus necesse est ut cum magna cautela timeamus, ne per hoc quod a nobis rectum agitur favor aut gratia humana requiratur, ne appetitus laudis subripiat, et quod foris ostenditur, intus a mercede vacuetur. Unde per Psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiae regum ab intus (Psal XLIV, 14). Qui enim accepta qualibet gratia vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt, de quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5): appellatione autem capitis ea quae principatur corpori mens vocatur. Impinguat 125.0861D| ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Adulatores enim blandi sunt inimici, quorum linguis quicunque in operibus bonis decipiuntur, in adventu judicis inter fatuos et stultos computabuntur, et a Deo retributionem bonorum operum non invenient, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas ambiebant. Et cum ab adulatore, quia non a justo, laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur, alius alium, id est peccans adulator peccatorem occidit, et dum invicem videlicet adulator de favore, et peccator in prava operatione, se laudant, invicem se occidunt. (Moral. lib. IV, c. 27.) « Hinc est quod Redemptor noster puellam in domo, 125.0862A| juvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus jacet qui latet in peccato: jam quasi extra portam educitur, cujus iniquitas usque ad verecundiam publicae perpetrationis aperitur, sepulturae vero aggere premitur qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis gravantur. Sed hos ad vitam miseratus suscitat, quia plerumque divina gratia non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, sed et mole pravae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster, nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat: quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur; 125.0862B| de quo et bene dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60). Mortui enim mortuum sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid enim est aliud sepelire quam occultare? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat tamen et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus: fideles quippe illum mulieres obruerant, quae et ejus mortem vivificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem redit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes vivunt. » Perniciosissima siquidem pestis est adulatio, et cito subripit mentem, nisi fuerit in ipso remota initio. Discutiendum igitur nobis est quid de 125.0862C| nobis audiamus, et probare quid dicatur ex nobis. Credamus quia stultum est plus aliis de nobis quam nobis ipsis credere. Unde Paulus dicit: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, qui favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Et quia scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (II Petr. III, 10), vigilandum nobis est, ne mala quae modo faciamus, ne etiam bona nostra indiscussa dimittamus: et ita vigilantes sollicite semper exspectare debemus, quando Dominus noster ad judicandos nos revertatur, ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiamus ei. (Hom. XIII.) « Venit quippe cum ad judicium properat, 125.0862D| pulsat vero cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat: cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus; aperire etenim judici pulsanti non vult qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem contempsisse se meminit judicem formidat: qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet, et cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. » Quia igitur momentis suis horae fugiunt, agendum nobis est ut in boni operis mercede teneantur. Unde Salomon dicit: Quodcunque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, 125.0863A| quo tu properas (Eccle. IX, 10). Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim sic mors ipsa cum venerit vincitur, si priusquam veniat semper timeatur. Et jamjamque de verbis praefati viri magnifici, ad verba epistolae scribenda, quam vobis mitti jussistis, nobis est transeundum.

Epistola sancti Gregorii papae ad Recharedum regem, quam Carolus ad se mitti ab Hincmaro postularat.

Gregorius Recharedo regi Wisigothorum.

Explere verbis, excellentissime fili, non valeo quantum tuo opere tua vita delector. . . . Etc. Hanc epistolam vide inter Opera S. Gregorii Magni, Patrologiae tom. LXXVII, col. 1052.

CAPUT PRIMUM. Quod eleemosyna de alienis fieri non debeat. Qui sint digni fructus poenitentiae, et quae vera confessio ac dolor de peccatis: quid abnegare se, et odisse animam suam. 125.0863B| Et de misericordiae operibus, unde inter caetera in praecedenti epistola est locutus, qualiter et ex quibus agenda sint, ac de his quae sequuntur, quae brevi cingulo vobis perstricta colligere pro tempore studui, idem beatus vir alibi dicit (lib. VII, epist. 107): « Plerumque, inquiens, adversarius animarum, dum non potest in his quae ad faciem sunt prava subripere, callida specie quasi pietatis injecta nititur supplantare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera eleemosynae 125.0863C| celata obumbratione transfundat. Nam nec venator feram, aut avem auceps deciperet, vel piscem piscator caperet, si aut ille laqueum in aperto proponeret, aut ille hamum esca absconditum non haberet. Omnino ergo metuenda et cavenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subvertere, latente telo saevius valeat trucidare. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod illicite accipitur; quia qui hac intentione male accipit ut quasi bene dispenset, aggravatur potius quam juvatur. Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis et iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur. Unde etiam illud certum est, quia etsi monasteria, aut xenodochia, vel quid aliud ex injuste 125.0863D| acquisitis construatur, mercedi non proficit, quoniam dum perversus emptor honoris in locum sanctum mittitur, et alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit, quam ille potest aedificare qui ab eo pecunias ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte sacra Scriptura prohibet dicens: Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere (Prov. XV, 8). Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam sed irritat. Hinc rursum scriptum est: Honora Dominum de tuis justis laboribus (Prov. III, 9). Quisquis ergo male tollit, ut quasi bene praebeat, constat sine dubio 125.0864A| quia Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV, 24). Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur, et hinc facile cognoscimus quantus apud Deum dolor exasperatur, si ei sacrificium ex rapina tribuitur. Nimis enim dolendum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynae peccata simoniacae haereseos perpetrari. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter eleemosynas peccata committere. » (Moral. lib. III, c. 23.) « Quoties enim post culpam eleemosynas facimus, quasi pro pravis actibus pretium damus. Sed nonnunquam divites elati inferiores opprimunt, et aliena rapiunt, et tamen 125.0864B| quasi quaedam aliis largiuntur, et cum multos deprimant, aliquando quibusdam opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus quas nunquam deserunt, dare pretium videntur. Sed tunc eleemosynae pretium nos a culpis liberat, cum perpetrata plangimus et abdicamus; nam qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a vitiis non compescit. » Scriptum est enim: Facite fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8). (Hom. XX, in Evang.) « In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonemur facere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic jure conceditur ut licitis utatur, 125.0864C| sicque pietatis opera faciat, ut tamen si noluerit ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, vel fortasse quod est gravius in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscidere quanto se meminit et illicita perpetrasse. » Pejus est enim alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere. Jam vero si conjugatus vel conjugata cum alterius uxore vel cum alterius marito adulteravit, tanto gravius peccant, quanto non simplicia sed plura adulteria committunt. Et gravior incestus est quam adulterium; quamvis qui hujusmodi sequuntur fornicationes et adulteri nomine soleant appellari; et tanto incestus est gravior, quanto propinquitas est cognationis proximior; quia pejus est cum duabus sororibus, vel duobus fratribus, 125.0864D| vel cum patre et filio, sive cum matre et filia, quam cum aliena uxore moechari. Sed in propria cognatione quanto propinquius tanto gravius peccatur, quoniam est pejus cum matre et filia, vel sorore, sive cum Deo sacrata, vel cum ordinato in ecclesiasticis gradibus, in quibus quanto celsior est gradus, tanto gravior est casus, tantoque est crimen gravius, quam cum aliena uxore concumbere; et sic de malo in pejus labi solet humana fragilitas, donec ad ea perveniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12); quae operantes, videlicet masculorum et pecorum concubitores, sacri canones inter eos orare praecipiunt, qui spiritu periclitantur immundo, et lex per Moysen data hos judicat morte multari: et 125.0865A| sicut pari judicio astricti tenentur tam viri quam feminae adulterium perpetrantes, ita hujus legis judicio aut reatu pariter constringuntur tam viri cum pecoribus, vel cum masculis, seu cum feminis, contra naturam turpitudinem operantes, quam feminae cum pecoribus, vel cum aliis feminis quacunque adinventionis machinatione eamdem turpitudinem operantes, vel cum masculis secum operari contra naturam consentientes, dicente Apostolo: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Et si quis forte haec omnia perpetravit, tot mortibus et mortis aeternae poenis habetur obnoxius, quot criminibus est pollutus. Verum quoniam austeritatem legis temperavit misericordia Redemptoris, qui conversionem et poenitentiam 125.0865B| magis quam mortem vult peccatoris, tanto, ut praemisimus, a se licita quisque debet abscidere, quanto se meminit et illicita perpetrasse: et tanto se debet reprehendere in minimis, quanto se meminit deliquisse in maximis.

« Et saepe accusat mens ipsa quod perpetrat, sed quia hoc ex desiderio minime deserit, erubescit confiteri quod facit. Cum vero toto judicio carnis delectationem premit, audaci voce in accusationis suae confessione se erigit. Sed sunt nonnulli, qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Sed qui culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut per haec ipsa amaritudo puniat, quidquid lingua per 125.0865C| mentis judicium accusat. (Hom. 31.) Et plerumque videmus quae agenda sunt, sed haec opere non implemus: nitimur et infirmamur: mentis judicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit: quia nimirum jam de poena peccati est, ut ex domo quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem: conatur et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit. » (Moral. lib. VIII, c. 20.) « Sed justus ori suo non parcit, quia iram judicis districti praeveniens, verbis contra se propriae confessionis saevit. Hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Hinc per Salomonem 125.0865D| dicitur: Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). Hinc rursum scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Sed nequaquam ad confessionem os panditur, nisi cum consideratione districti judicii per pavorem spe angustatur (cap. 21). Sciendum quoque est, quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. » Cum peccata nostra per lacrymas confitemur, angustae viae portas ingredimur; sed cum post haec ad aeternam vitam perducimur, portae nostrae atria in confessionum 125.0866A| laudibus intramus, quia ibi jam angustia non erit, cum nos laetitia aeternae solemnitatis assumpserit: propter quam confessionis nostrae angustiam Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13); et cum se Psalmista recipi in altitudine gaudii aeterni praesumeret, dicebat: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Psal. XXX, 9). (Moral. lib. VIII, c. 21.) « Qui enim mala quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuavit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum sed neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis 125.0866B| non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum mentis adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19). Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? Sed afflictae menti et sua sollicite damna cogitanti rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. » Cui a Domino dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). (Hom. 33.) « Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem qui ardet valide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magnae charitatis igne crematur. 125.0866C| Consideremus igitur gratiam misericordis Dei, et damnemus multitudinem reatus nostri. Ecce peccatores videt et sustinet, resistentes tolerat et tamen quotidie per Evangelium clementer vocat: confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae deliquimus relaxat. Qui ergo permanere noluit redeat, qui stare contempsit saltem post lapsum surgat (ibid.). Quanto nos amore conditor noster exspectet insinuat, cum per Prophetam dixit: Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, non est qui recogitet in corde suo et dicat quid feci? (Jer. VIII, 6.) Certe nunquam cogitare mala debuimus: sed quia cogitare recta noluimus, ecce adhuc sustinet ut recogitemus, et qui peccantes nos diu ut convertamur exspectat, non conversos durius damnat. 125.0866D| Videamus igitur tantae pietatis signum, et severitatis judicium: consideremus apertum nobis misericordiae gremium: quos male cogitantes perdidit, bene recogitantes quaerit, quaeque nos in adolescentia, quaeque in juventute deliquisse meminimus defleamus, morum operumque maculas lacrymis tergamus, amemus jam Redemptoris nostri vestigia, quae peccando contempsimus. Ecce, ut diximus, ad recipiendos nos supernae pietatis sinus aperitur, nec maculosa in nobis vita contemnitur: per hoc quod inquinationem nostram perhorrescimus, internae jam munditiae concordamus: revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum vita ei esse indigna jam non potest quae 125.0867A| fletibus lavatur. » Sed providendum est his qui peccata suorum operum deplorant, ut consummata mala perfecta diluant lamenta, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus solvant in fletibus satisfactionis. « Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6), ut videlicet uniuscujusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se adeo meminit aruisse per culpas (Moral. lib. IV, c. 17): quia nullum peccatum Dominus inultum relaxat: aut enim nos hoc flendo insequimur, aut ipse judicando. Restat igitur, ut ad emendationem suam semper mens solerter invigilet, et in quo sibi quisque misericorditer subveniri considerat, hoc necesse est ut confitens tergat (cap. 14 125.0867B| et 16). Et quoniam fidelis quisque cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, Paulo attestante, qui ait: Inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium semetipsum introrsum discutiens (Rom. II, 15), ante judicium vehementer examinet, ut districtus judex eo jam tranquillius veniat, quo reatum suum, quem discutere appetit, jam pro culpa punitum cernit (cap. 16), et ignoscendo jam in suo judicio impunita derelinquit, quae animadversione spontanea punita videt, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique a Domino judicaremur (II Cor. XI, 31). » Tanto igitur arctiore manu poenitentiae mens a pollutione tergenda est, quanto se conspicit sordidius inquinatam. Neque enim par fructus esse boni operis 125.0867C| debet ejus qui minus, et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui in nullis et ejus qui in quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc enim quod dicitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III, 8), cujusque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. (Hom. 34.) « Ecce ipsa divina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7), et tamen per prophetam Dominus dicit, quia Quacunque die peccaverit justus, omnes justitiae ejus in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII, 13). Pensemus si possumus dispensationem supernae pietatis. Stantibus si ceciderint minatur poenam, lapsis vero si surgere appetant, promittit 125.0867D| misericordiam. Illos terret ne praesumant in bonis, istos refovet ne desperent in malis. Justus es, iram pertimesce ne corruas: peccator es, de misericordia confide ut surgas. Ecce autem jam lapsi sumus, stare nequaquam valuimus, in pravis nostris desideriis jacemus: sed qui nos rectos condidit, adhuc exspectat et provocat ut surgamus, sinum suae pietatis aperit, nosque a se recipi per poenitentiam quaerit. Sed poenitentiam digni agere non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quoque agere est, et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim 125.0868A| prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelet? aut quid prodest si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? » Quo contra Dominus dicit: Si quis vult post me venire abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). Idem superbus humilis, luxuriosus castus, avarus misericordiae operibus deditus, invidus benignus, iracundus patiens fiat, et tollat crucem suam et sequatur Christum. Idem castiget corpus suum per continentiam, et compatiatur proximis per charitatem, vigilans in his virtutibus contra vitia vicina, videlicet in abstinentia contra vanam gloriam, et in animi compassione contra pietatem falsam, quia compassio homini, et rectitudo vitiis debetur, et in uno eodemque homine et diligamus bonum quod 125.0868B| factum est, et persequamur mala quae fecit. Unde iterum Dominus dicit: Qui non odit proximos suos, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). (Hom. 37.) « Tunc etenim bene animam nostram odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, cum ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic etiam exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei itinere vel sibi vel nobis obsistunt, » repleti amore mundi vacui Spiritu sancto, de quo dicit Apostolus: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). (Hom. 24.) « Quasi quidam titulus divinae possessionis est ipse spiritus amoris. Nunquidnam spiritum 125.0868C| Christi habet is, cujus mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, invidia cruciat, luxuria enervat? » Quisque namque ille est, quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illius aeterni convivii refectione jejunat. Qui ergo in Christum jam credidit, sed adhuc avaritiae lucra sectatur, in superbia honoris extollitur, invidiae facibus inardescit, libidinis se immunditia polluit, prospera quae in mundo sunt concupiscit, Jesum in quo credidit sequi contemnit.

CAPUT II. De fuga avaritiae, superbiae, luxuriae, gulae, invidiae, et irae, deque zelo, et quod diabolus per haec maxime vitia semper insidiatus sit. Nam de avaritia Paulus dicit: Radix omnium malorum 125.0868D| est cupiditas et avaritia quae est idolorum servitus (I Tim. VI, 10). Cujus voci quisque se tradit, fastidiens propria aliena concupiscit, et plerumque concupita adipisci non valens, dies quidem in otium, noctes vero in cogitationes versat. Torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione. Consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum ventis latius expandit. Pervenire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut causae aliquid subtile invenisse se aestimat, jam obtinuisse quod cupierat exsultat, jam quod etiam adeptae rei adjungat excogitat, atque ut in meliori statu debeat excoli pertractat. Quam quia jam quasi possidet, 125.0869A| et quasi ad meliorem statum adducit, mox insidias invidentium considerat, et quid contra se jurgii moveatur pensat, exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, jam in defensionem rei quam appetit vacuus litigator elaborat. Quamvis ergo nihil de re concupita receperit, habet tamen in corde jam fructum concupiscentiae, laborem rixae, cui sic ut sollicite ambulans cum Deo dicit: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15). Ita et avarus, vel cuilibet vitio subjectus, quoniam a quo vitio quis devincitur, ejus servus efficitur, qui enim facit peccatum servus est peccati, avaritiae vel cui vitio servit, moribus et desiderio dicit: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper; quia, testante Domino: Ubi cujusquam thesaurus 125.0869B| fuerit, ibi et cor ejus erit (Matth. VI, 21). (Moral. lib. XV, c. 18, 19.) « Gravi itaque populo premitur qui instigantis avaritiae tumultu vastatur: quoniam avaritia non una quaelibet, sed ea culpa est, de qua omnes oriuntur. Scriptum quippe est, ut praediximus: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Cui ergo cupiditas dominari dicitur, subjectus procul dubio malis omnibus demonstratur. De quo scriptum est, quoniam confringens nudavit pauperis domum, rapuit et non aedificavit eam, non est satiatus venter ejus (Job XX, 19, 20). Domum pauperis confringit et nudat, qui eum quem per potentiam conterit, exspoliare quoque per avaritiam non erubescit: rapit eam et non aedificat, ac si aperte diceretur: Qui hanc aedificare debuit insuper rapit. 125.0869C| Venturus namque in judicio Dominus dicturus est reprobis: Esurivi et non dedistis mihi manducare; ex qua culpa subjungit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 42). Si igitur tanta poena multatur qui non dedisse convincitur, qua poena feriendus est qui redarguitur abstulisse? Rapuit ergo et non aedificavit eam, quia non solum de suo nihil tribuit, sed etiam quod erat alienum tulit. » (Pastoral. lib. III, c. 21.) « Et plerumque quidam divites quanta tribuunt pensant, quanta autem rapiunt considerare dissimulant: quasi mercedem numerant, et perpendere culpas recusant. Audiant itaque quod scriptum est: Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum (Agg. I, 6). In sacculo quippe pertuso videtur 125.0869D| quando pecunia mittitur, sed quando amittitur non videtur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quanta rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt, quia profecto has in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt (ibid.). Et nonnulli divites hujus mundi, cum fame cruciantur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones, et tot pene quotidie perimunt, quot morientium pauperum apud se subsidia abscondunt. Sunt etiam nonnulli, qui jam sua misericorditer largiuntur, sed se custodire a peccatis negligunt, et venalem Dei justitiam aestimant, cum curant pro peccatis nummos tribuere, et arbitrantur se posse inulte peccare. Et sunt nonnulli divites, 125.0870A| qui sufficienter de suis habere possent, si modum cupiditati imponere voluissent, quibus dicitur: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci, nunquid habitabitis soli vos in medio terrae? (Isa. V, 8), ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, qui habere in communi mundo consortes minime potestis? conjunctos quidem premitis, sed contra quos vos valeatis extendere semper invenitis. Quibus iterum dicitur: Vae ei qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. II, 6). Avaro quippe densum lutum contra se aggravare est, terrena lucra cum pondere peccati cumulare. Unde iterum scriptum est: Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructus non capiet ex eis (Eccle. V, 9). Fructus 125.0870B| quippe ex eis caperet, si bene eas spargere non amando voluisset; quia vero eas diligendo retinet, hic utique eas sine fructu derelinquet. De quo scriptum est: Qui festinat ditari non erit innocens (Prov. XXVIII, 20). Profecto enim qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit, et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus conspicit, quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit: et cum quaelibet praesentis mundi lucra cupidi desiderant, ea quae de futuro damna patiuntur ignorant. Audiant igitur quod scriptum est: Quid prodest homini, si totum quod extra est congregat, si hoc solum quod ipse est damnat? De quo qui se damnare non timet, et non impletur pecunia, iterum scriptum est: Non est satiatus venter ejus (Job XX, 20). » (Moral. lib. XV, 125.0870C| c. 19.) « Venter quippe iniqui avaritia est, quia in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur: nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et saepe omnipotens Deus, cum avarae menti vehementer irascitur, prius ei permittit ad votum cuncta suppetere, et post haec per ultionem subtrahit, ut pro his debeat supplicia tolerare (cap. 20). Unde et subditur: Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit (ibid.). Majoris quippe iracundiae est, cum et hoc tribuitur quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc obtinuit quod, Deo irascente, concupivit. 125.0870D| Solent namque tardius apparere divina judicia cum praepediuntur, ne impleri debeant mala vota. Nam quanto citius malum votum impleri permittitur, plerumque tanto celerius punitur (cap. 22). Unde recte dicitur: Cum satiatus fuerit, arctabitur (Job XX, 22). Prius quippe anhelat per avaritiam concupita congregare, et cum quasi in quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiatus arctabitur, quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eum sua satietas angustat, quia mens avari, quae prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam gravius laborat (cap. 23), et qui prius laborem habuit in ipsa suae concupiscentiae fatigatione, qualiter concupita raperet, quomodo alia blandimentis, 125.0871A| alia terroribus auferret, postquam acquisitis rebus pervenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat quod cum gravi labore meminit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit, atque hoc se perpeti quod ipse fecit aliis pertimescit. Formidat potentiorem alterum, ne eum sustineat violentum: pauperum vero cum conspicit, suspicatur furem. Ipsa quoque quae congesta sunt, curat magnopere ne ex naturae propriae defectu per negligentiam consumantur. In his itaque omnibus, quia timor ipse poena est, tanta infelix patitur quanta pati timet. Post hoc quoque ad gehennam ducitur, aeternis cruciatibus mancipatur. Mira autem est securitas cordis aliena non quaerere, ex qua videlicet securitate etiam perennis requies nascitur, 125.0871B| quia bona et tranquilla cogitatione ad gaudia aeterna transitur (cap. 26). Sed qui in potestate positus aliis nocet, fulgurans dicitur, quia unde ipse contra bonos quasi ex luce gloriae extollitur, inde bonorum vita cruciatur (cap. 29). Qui qua ultione sit feriendus dicitur: Devorabit, inquit, eum ignis qui non succenditur (Job XX, 25): quibus paucis verbis miro valde modo expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec ex studio proprio succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus 125.0871C| semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret: quia omnipotentis justitia futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Sciendum vero est, quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, illic in anima pariter et carne cruciantur (cap. 30). Quam videlicet carnem cum in resurrectione recipient, cum ea gehennae ignibus ardebunt traditi. Et tunc ab ea abduci appetent, tunc ejus tormenta evadere si potuerint quaerent, tunc incipient velle vitare quod amaverunt: sed quia eamdem carnem Deo contrariam posuerunt, judicante Deo, agetur, ut ex ea amplius igne crucientur. Hic 125.0871D| itaque eam amplius relinquere non appetent, et tamen ab ea abstrahuntur: illic eam relinquere appetunt, et tamen in ea propter supplicia servabuntur. Ad augmentum itaque tormenti, et hic de corpore nolentes educuntur, et illic in corpore tenebuntur inviti; » et quibus inimicus pedicam cum culpa sub terrenis commodis, et decipulam cum esca, id est lucrum cum culpa et prosperitatem cum iniquitate posuit, illic poenam retributionis effugere non poterunt quam ministrabit: et effugium in dolore constringente, ad orationem atque sapientiam oculis aperientibus sapientia minime proderit, quia hic, ubi operari debuerunt et potuerunt, operandi tempus amiserunt, ubi a voluptate clausos cordis oculos 125.0872A| habuerunt. Et talis est fructus avaritiae, et talis sequitur remunerationis effectus. Quae profecto avaritia bene compescitur, si ipse status ambientis sollicite consideratur. Nam cur instet ad colligendum, quando stare non potest ipse qui colligit? Cursum ergo suum quisque consideret, et cognoscat sibi sufficere parva quae habet: sed fortasse metuit ne in hujus vitae itinere sumptus desit: longa nostra desideria increpat via brevis, incassum multa portantur, cum juxta est quo pergitur.

Alius se tyrannidi superbiae subjicit, et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit. Jam 125.0872B| quasi tribunal possidet, jam sibi parere obsequia subjectorum videt, jam caeteris eminet, jam aliis mala irrogat, aliis quia irrogaverint recompensat. Jam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, jam quibus obsequiis fulciatur conspicit, qui tamen haec cogitans solus repetit. Jam alia conculcat, alia sublevat, jam de conculcatis satisfacit odiis, jam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam somnium vigilans videt? Quia ergo tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. (Moral. lib. XXXIV, c. 23.) « Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; et quo ditiorem quemque ceperit, eo in domino durior 125.0872C| exsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod clauso cordis oculo judicii aequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis vel bene geruntur displicent, et sola ei quae ipse vel prave egerit placent. Semper aliena opera despicit, semper miratur quod facit: quia et quidquid egerit, egisse se singulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae cupiditatem, sibimetipsi favet per cogitationem, et cum se in cunctis transcendere caeteros aestimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo quod tumet etiam per ostentationem 125.0872D| locutionis effrenetur. Sed tanto facilis ruina sequitur, quanto apud se quisque imprudentius exaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. VI, 18). Hinc per Danielem dicitur: In aula Babylonis deambulabat rex; responditque et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, in gloria decoris mei? (Dan. IV, 26, 27.) Sed hunc tumorem quam concita vindicta represserit, illico adjungit, dicens: Cumque adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus te ejicient, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fenum quasi bos comedes, et septem tempora 125.0873A| mutabuntur super te (Dan. IV, 28, 29). Ecce quia tumor mentis usque ad aperta verba te protulit, patientia judicis protinus usque ad sententiam erupit, tantoque hunc districtius perculit, quanto se ejus superbia immoderatius erexit: et quia enumeranda bona duxit, in quibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur, audivit. » Cunctis namque superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, electio in incessu, rancor in responsione. Horum semper est vita ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna, ad ea quae facere et debet et praevalet 125.0873B| ignara, ad ea autem quae facere nec debet nec praevalet parata. Haec in eo quod sponte non appetit nullis exhortationibus flectitur, ad hoc autem quod latenter desiderat quaerit ut cogatur, quia dum metuit, ex desiderio suo vilescere, optat vim in sua voluntate tolerare. (Moralium l. XXXIV, c. 18.) « Sciendum vero est, quod ipsa haec de qua tractamus elatio alios rebus saecularibus, alios vero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescit auro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, alter summis coelestibusque virtutibus: una tamen eademque res ante oculos Dei agitur, quamvis ad humana corda veniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Nam cum is qui de terrena prius gloria superbiebat, postmodum de sanctitate extollitur, 125.0873C| nequaquam cor ejus elatio deseruit, sed ad eum consueta veniens, ut cognosci nequeat vestem mutavit. » Quibus dicitur: Quid superbit terra et cinis? (Eccli. X, 9.) (Moral. l. XXXIII, cap. 3.) « Duo quippe sunt vitia quae humano generi immaniter dominantur, unum videlicet spiritus, atque aliud carnis: elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem corrumpit. Antiquus itaque hostis humanum genus vel per elationem praecipue, vel per luxuriam premens, in secreto calami atque in locis humentibus dormit, quia damnatum hominem sub ditionibus suae damnationis aut per elationem spiritus aut per carnis corruptionem tenet. » Sicut scriptum est: Sanguisugae duae sunt filiae dicentes: Affer, affer (Prov. XXX, 15). Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi 125.0873D| ad peccata suadendo incessanter accenditur. Huic duae sunt filiae, quia duae specialiter humani generis illecebrae hunc antiqui hostis imitantes ardorem, luxuria videlicet et philargyria. Nam et luxuriae quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur, et sicut quidam ait poetarum (JUVENAL., sat. 14), Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Quosdam vero in his omnibus possidet, quia cum eos superbiae spiritus elevat ad tumorem suae altitudinis, inverecundae corruptioni inclinat, atque avaritiae insatiabilitati substernit. Perpendant igitur luxuriosi qualem inhabitatorem, scilicet diabolum, habeant, qui, sicut Scriptura dicit, in locis humentibus, 125.0874A| id est in lascivis et luxuria fetentibus cordibus, requiescit, quos secum ad aeterna tormenta per luxuriam praeparat. De quibus scriptum est: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem et cibus ignis (Isa. IX, 5): quia corpus quo vestitur anima, pollutum carnalibus operibus, nisi lacrymis lotum et dignis poenitentiae fructibus fuerit expiatum, in aeterni ignis combustione ardebit. Tales enim Scriptura denotat dicens: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). « Jumenta computrescere in stercore suo est, carnales quosque in fetore luxuriae vitam finire. Quoties itaque carnalem mentem de suis peccatis praedicatores increpant, quoties ad ejus memoriam vitia ante acta redeunt, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris versant, 125.0874B| ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de fetore pinguescat, mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris, quando pravitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis, cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, cumque ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis radix cordis: plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit, intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex fetore igitur ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus, exaudiens Paulum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18); et Salomonem: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli 125.0874C| (Prov. V, 9); id est, ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluptatibus subdas, neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii minutis expendas. Cuicunque enim sceleri quisque subjicitur, in hoc profecto dominatui malignorum spirituum mancipatur. Unde et dicitur: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (ibid., 10); id est, ne daemoniorum facta adjuves, si vel ingenium animi, vel corporis tui vires, ad patranda facinora contradas, domumque alienam, id est numerum perditorum te adjecto multiplices: et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum, id est in poenis gemere cogaris, quando non solum carnales illecebrae transeunt, sed et ipso corpore derelicto, anima 125.0874D| quae corpus gessit cuncta reddere compellitur. Considerent luxuriosi, quia cum Dominus carnis sceleribus servientibus commissa punire decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis, cum sulphur et ignem super eos pluit, sicut sacra prodit historia (Gen. XIX, 24). Quid enim in sulphure, nisi fetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul cum sulphure et igne perirent: quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent. Ex hac vindicta, quam in corpore positi luxuriosi sustinuerunt, perpendere debent luxuriantes 125.0875A| quid in aeterno igne simul cum anima et corpore sustinebunt, ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI, 24), nisi per dignos poenitentiae fructus, et per convenientia lamenta deserentes mala, et facientes bona, maculas carnis simul et corda studuerint emundare. Verum et in hac vita saepius contingit, ut qui in adolescentia luxuriose vivendo habita disperserant, tempore senectutis inopia deficiant, et refrigescenti calore carnis, ac flore juventutis marcescente, rebus suis quas lascive vendiderant alios uti conspiciant, gementesque sera poenitentia dicant quae sequuntur: Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum? (Prov. V, 12.) » (Moral. lib. XXI, c. 9.) « Nonnulla 125.0875B| namque peccata animam polluunt, crimina vero exstinguunt. Unde beatus Job crimen luxuriae definiens ait: Ignis est usque ad perditionem devorans (Job XXI, 12): quia nimirum reatus facinoris, non usque ad participationem maculat, sed usque ad perditionem devorat. Et quia quaelibet alia fuerint bona opera, si luxuriae scelus non abluitur, immensitate hujus criminis obruuntur, secutus adjunxit, et omnia eradicans genimina. Genimina quippe sunt operationes bonae animae. Cui tamen si perverso ordine caro dominatur igne luxuriae, omnia bene prolata concremantur. Nulla quippe ante omnipotentis Dei oculos justitiae pietatisque sunt opera, quae corruptionis contagio monstrantur immunda. » Et quia pro ordine membrorum distribuitur saepe ordo vitiorum. Nam 125.0875C| venter cibo et vino distentus facile despumat in libidines, sicut et fimus complutus facile vermes generat.

Nonnulli ordinem certaminis ignorantes edomare gulam negligunt, et jamjam ad spiritalia bella consurgunt. Qui aliquando multa etiam quae magnae sunt fortitudinis faciunt, sed, dominante gulae vitio, per carnis illecebram omne quod fortiter egerint perdunt: et dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. (Pastor. CXI, cap. 20.) « Unde et Nabuchodonosor vincente scribitur (IV Reg. XXV, 8): Princeps cocorum destruxit muros Jerusalem Princeps namque cocorum est venter, cui cum magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur. 125.0875D| Muri autem Jerusalem virtutes sunt animae ad desiderium supernae pacis elevatae. Cocorum igitur princeps muros Jerusalem dejicit, quia dum venter ingluvie tenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur. » Quo contra Dominus dicit in Evangelio: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus saeculi? (Luc. XXI, 34). Ubi utilis quoque pavor adjungitur: Et superveniat in vos dies illa repentina, tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. (Pastoral., ibid.) « Admonendi sunt gulae dediti, ne in eo quod escarum delectationi incumbunt, luxuriae se mucrone transfigant: quanta sibi per esum loquacitas, quanta mentis lenitas insidietur 125.0876A| aspiciant, ne dum ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter astringantur. » Quia enim gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur dicens: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Quos plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit: quoniam dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur. Unde et hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo constrinxit, divina voce dicitur: Pectore et ventre repes (Gen. III, 14); ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super humana corda dominaberis. Tanto enim longius a secundo parente scilicet Christo receditur, quanto per immoderatum usum, dum manus ad cibum tenditur, parentis 125.0876B| primi, id est Adae terreni, lapsus iteratur. Sciendum est etiam quia quinque nos modis vitium gulae tentat. Sed cur eosdem modos hic exponere debeam? cum non solum ex usu jam ebrietas apud multos teneatur, verum etiam quidam miseri homines, quasi pro virtute se jactent et glorientur, quia multum bibere et alios inebriare possint, non attendentes quod Dominus per prophetam comminatur dicens: Vae his qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V, 22); et per Apostolum praecipit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18), quia ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10); et Salomon: Noli regibus, inquit, o Lamuel, noli regibus, id est omnibus in omni ordine ac sexu qui se et alios regere debent, 125.0876C| dare vinum immoderate, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas, ne forte bibant et obliviscantur judiciorum justorum, et mutent causam filiorum hominum (Prov. XXXI, 4). Et item sacra Scriptura dicit: Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio: exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum: sanitas est et corporis et animi, sobrietas potus (Eccli. XXXI, 35). Vigilia est enim et cholera viro infrunito (ibid., 23), et modestus ac temperatus cibus et carni et animae utilis est. Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. Amaritudo animi vinum multum potatum. Ebrietatis animositas imprudentis offensio, minorans virtutem et faciens vulnera. In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius: 125.0876D| verba improperii non dicas illi, et non premas (ibid., 38). Operarius ebriosus non locupletabitur, vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos, et qui se jungit fornicariis erit nequam, putredo et vermes haereditabunt illum (Eccli. XIX, 1).

(Moralium lib. V, c. 31.) « Alius se invidiae dominio subjicit: cui necesse est considerare, quia quamvis per omne vitium quod perpetratur humanis cordibus antiqui hostis virus infundatur, in hac tamen nequitia tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae peste movet. De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant 125.0877A| quam graviter animum vesania instigat. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt: fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor. Cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco terebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena. Quantaque extranei operis in altum fabrica jacitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur, ut quo alii ad meliora properant, eo ipsa deterius ruat. Qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: 125.0877B| Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnem, nisi infirma quaedam ac tenera, et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit, ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sint quandoque roborantur. Et recte subditur, Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire. Sed cur haec de invidia dicimus, 125.0877C| si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat: quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis: et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat: quae et omnibus una est, et singulis tota: quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis, et plena mors ejus est perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab hujus rei appetitu retrahitur, quae accipientium 125.0877D| numero partitur, tanto magis proximum diligit, quanto minus ex profectu illius sua damna pertimescit: quae si perfecte in amorem coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione solidatur: quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam mentis oculus, qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur? »

Alius irae se dominio stravit: ecquid in corde nisi jurgia etiam quae desunt peragit? Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, inter semetipsum contumelias profert et recipit: receptis autem durius respondet, et cum qui obviet nullus adsit, 125.0878A| magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Quanta sit ergo iracundiae culpa pensemus, per quam mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Per iram sapientia perditur, ut quid quove ordine agendum sit omnino nesciatur, sicut scriptum est, Ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII, 10), quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem promovendo confundit. Per iram vita amittitur, etsi sapientia teneri videatur, sicut scriptum est: Ira perdit etiam prudentes, quia scilicet confusus animus nequaquam explet, etiam si quid intelligere prudenter valet. Per iram justitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. 125.0878B| I, 20), quia dum turbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod fortiter suggerit, rectum putat. Per iram gratia vitae socialis amittitur, sicut scriptum est: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24): quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est ut bestialiter solus vivat. Per iram concordia rumpitur, sicut scriptum est: Vir animosus parit rixas, et vir iracundus effundit peccata (Prov. XVI, 21). Iracundus quippe peccata effundit, quia etiam malos quos incaute ad discordiam provocat pejores facit. Per iram lux veritatis amittitur, sicut scriptum est: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26): quia cum iracundia menti confusionis tenebras incutit, huic 125.0878C| Deus radium suae cognitionis abscondit. Per iram sancti Spiritus splendor excluditur: quo contra, juxta vetustam translationem, scriptum est: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones suos? Cum enim humilem diceret, quietum protinus adjunxit. Si ergo ira quietem mentis subtrahit, suam sancto Spiritui habitationem claudit: cujus recessione animus vacuus ad apertam mox insaniam ducitur, et usque ad superficiem ab intimo cogitationum fundamento dissipatur. Nam irae suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti. Ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquitur ignorat. In quo itaque iste ab arreptitiis 125.0878D| longe est, qui actionis suae conscius non est? Unde fit plerumque, ut usque ad manus ira prosiliat, et quo ratio longius recedit, audacior exsurgat: seque ipsum retinere animus non valet, quia factus est potestatis alienae, et eo furor membra foras in ictibus exerit, quo intus ipsam membrorum dominam mentem captivam tenet. Aliquando autem manus non exerit, sed in maledictionis jaculum linguam vertit. Fratris namque interitum precibus exposcit, et hoc Deum perpetrare expetit, quod ipse perversus homo facere vel metuit, vel erubescit. Fitque ut voto et voce homicidium peragat, etiam cum a laesione proximi manibus cessat. Aliquando ira perturbato animo quasi ex judicio silentium indicit, et quo se foras 125.0879A| per linguam non exprimit, intus deterior ignescit, ut iratus quisque collocutionem suam proximo subtrahat, et nihil dicendo quam sit aversus dicat. Et nonnunquam haec silentii severitas disciplinae dispensationem gerit, si tamen sollicite in intimis discretionibus forma teneatur. Nonnunquam vero, dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causae quoque quae gravius exasperant oriuntur, atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat, et clamosas tacita voces format. Verba sibi quibus exasperatur objicit, et quasi in causae examine posita, durius 125.0879B| exasperata respondet, quod Salomon breviter insinuat dicens: Praestolatio impiorum furor (Prov. XI, 23). Sicque fit ut perturbatus animus majorem strepitum in suo silentio sentiat, cum eum gravius clausa flamma consumit. Unde bene ante nos quidam sapiens dixit: Cogitationes iracundi vipereae sunt generationes, mentem comedunt matrem suam. Sciendum vero est quod nonnullos ira citius accendit, facilius deserit: nonnullos vero tarde quidem commovet, sed durius tenet. Alii namque, accensis calamis similes, dum vocibus perstrepunt, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt: citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt. Alii autem, lignis gravioribus durioribusque non dispares, accensionem tardi suscipiunt, 125.0879C| sed accensi semel difficilius exstinguuntur, et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris sui durius ignem servant. Alii autem, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt. Nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit, quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plus quam primus appropinquat, et in malo quidem secundum tertius superat. Sed quid prodest quod iracundia quomodo mentem teneat dicimus, si non etiam qualiter compesci debeat exprimamus? Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita, antequam agere quidlibet incipiat, omnes sibi quas pati potest contumelias proponat, 125.0879D| quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa toleranda se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortius excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur, eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat, et inde ad victoriam valenter accingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia cuncta debet adversa meditari, ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit providus superet, 125.0880A| et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra quibus in aliis excessimus delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam injuriam tolerat, qui meminit quod fortasse adhuc habeat in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccato non parcere, qui vel Deo vel proximo saepe recolit parcenda peccasse.

Sed inter haec solerter sciendum est, quod alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divinae animadversionis 125.0880B| impetum Phinees per gladium non placasset. Hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni rectoris exarsit. De hac ira per Psalmistam dicitur: Irascimini et nolite peccare (Psal. VI, 3). Quod nimirum non recte intelligunt, qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum errantibus sicut nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu (Eccle. VII, 4), quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. De hac iterum Psalmista ait: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Ira quippe per 125.0880C| vitium oculum mentis excaecat, ira autem per zelum turbat: quia quo saltem recti aemulatione concutitur, ea quae nisi tranquillo corde percipi non potest contemplatio dissipatur. Ipse namque zelus rectitudinis, quia inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus ne videat reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio aeterna post paululum in tranquillitatem largius aperit, quae hic interim per commotionem claudit, et unde mens turbatur ne videat, inde proficit ut ad videndum verius clarescat, sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus necatur, sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus 125.0880D| salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio jungitur, nec praevalet mens perturbata conspicere ad quod vix tranquilla valet inhiare: quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt; nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie ostendit, quia quo ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat. Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est, ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur, ne quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia exigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex 125.0881A| zelo rectitudinis surgat, si immoderate mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit, et tanto se impudentius dilatat, quanto impatientiae virus virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia qui zelo rectitudinis movetur attendat, ne ira extra mentis dominium transeat; sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius pertractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat, ut eo fiat justior ultor alienus quo prius exstitit victor suus: quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit per patientiam crescat, ut fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus, ipso zelo rectitudinis longe a rectitudine 125.0881B| aberret. Quoniam qui semetipsum prius non judicat, quid malum recte judicet ignorat, et si novit fortasse per auditum quod recte judicare debeat, tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Prius enim ipsi purgandi sunt, per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant, et cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata, et sibi humilis, sed contra se rigida sit; bonis vero omnibus submissa. Summopere igitur haec vitia unicuique tendenti ad aeternam vitam cavenda sunt, per quae diabolus genus 125.0881C| humanum ad aeterna supplicia trahere festinat, et hoc ab initio generis humani incoepit, et per omne tempus saeculi hujus in hoc suum studium exercet. Superbiae quidem faciem menti Evae supposuit, cum hanc ad contemnenda verba Dominicae jussionis instigavit. Invidiae quoque flamma Cain animum succendit, cum de accepto fratris sacrificio doluit, et per hoc usque ad fratricidii facinus pervenit. Luxuriae facibus cor Salomonis exussit, quem tanto mulieribus amore subdidit, ut usque ad idolorum venerationem deductus, dum carnis delectationem sequitur, Conditoris reverentiae oblivisceretur. Avaritia quoque Achab animum concremavit, cum eum ad appetendam vineam alienam impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad reatum homicidii pertraxit. 125.0881D| Haec est enim amphora os apertum habens, quam vidit Zacharias propheta (cap. V) ferri a duabus mulieribus, quae habebant alas milvi ad rapacitatem volantes: in cujus amphorae medio sedebat mulier, quae projecta est in medio amphorae, et missa est in os ejus massa plumbea. Duae enim mulieres habentes alas quasi alas milvi, duo sunt principalia vitia, superbia videlicet et vana gloria ferentes amphoram os apertum habentem, id est avaritiam lucris inhiantem. In cujus medio sedit mulier, id est impietas, in cujus scilicet impietatis os massa plumbea mittitur: quae impietas avaritiae suae pondere gravatur, quia cujus mentem avaritia infecerit, ita gravem reddit, ut ad appetenda coelestia sublimia attolli nequaquam possit. 125.0882A| Unde praecipit Dominus ut gibbum tolerans, id est terrenis inhians, non offerat panes Domino suo. Et superbia et vana gloria habent spiritum in alis milvinis: quoniam actiones illarum diabolo sunt proculdubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levant ipsam amphoram, scilicet cupiditatem, inter terram et coelum, quia superbia et vana gloria hoc proprium habent, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum, quem semel captum tenuerunt quasi in honore altitudinis elevant, et mentem per avaritiam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes quasi deserant, et alta gloriantes expetant. Sed tales quique, dum superbiunt, et eos 125.0882B| mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime junguntur. Et ipsa amphora dicitur portari in terram Sennaar, quae interpretatur fetor eorum: quia radix est omnium malorum cupiditas, et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in fetore construatur, quae nonnullos cogit timoris vel amoris Dei oblivisci, et boni nominis opinionem relinquere, et sanctae religionis ac fidei odorem, unde scriptum est: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15).

CAPUT III. De juramentis et perjuriis; quod sine dolo jurandum, et fides etiam hosti servanda sit; et de curiositate, detractione, peccatisque cogitationum. De juramentis vitandis negligere, et saepe quosdam 125.0882C| ad fallaciam, et ut ipsa fallacia abscondi possit, solent non solum ad jurationem, sed et interdum ad perjurium impellere, praeter illam jurationem quae ex mala consuetudine hominum usibus inolevit, cum Scriptura dicat: Vir multum jurans non justificabitur (Eccli. XXIII, 11). Consuetudo enim ejus non est bona. Quantum vero temeritatem jurandi vitare debeamus, et ipse Evangelio Dominus, et Jacobus in epistola sua docet dicens: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque juramentum; sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Matth. V, 34; Jac. V, 12): illo videlicet judicio, sub quo decidit Herodes, ut vel pejerare, vel perjurium cavendo aliud necesse haberet 125.0882D| patrare flagitium. At si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum scilicet pejorem vergat in exitum, consilio salubriori mutandum noverimus. Non solum autem in jurando, sed in omni quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati surgere contagio non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernamus: et juxta exemplum illorum, qui hostilibus clausi muris, dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi necesse est desiliendi locum eligant, ubi muro existente breviore minimum periculi cadentes 125.0883A| incurrant. Non tamen negligendum est cuiquam, quod aut necessitate cogente, aut ira impellente, aut cupiditate provocante, in nomine Domini pejeravit: sed secundum modum culpae necesse est ut subsequatur abstergens culpam poenitentia, Domino per Ezechielem prophetam de Sedechia rege terribiliter intonante: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum rege Babylonis, in medio Babylonis morietur. Spreverat enim juramentum ut solveret foedus, et cum omnia haec fecerit, non effugiet (Ezech. XVII, 16). Ex quo discimus etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem juraveris. Multo enim fidelior inventus est ille qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus 125.0883B| est, quam ille qui per occasionem divinae majestatis hosti tuo, imo jam amico, est molitus insidias. Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se in manus ejus, et perjurio contra Dominum commisit sacrilegium. Sententia enim saecularis est (Virgil. Aeneid. II): Dolus an virtus quis in hoste requirat? Quam solent nobis opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo pejus fecit Sedechias. Non enim hostem decepit, sed amicum cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quandiu non jures, et pactum non ineas sub nomine Domini, prudentiae est et fortitudinis, vel decipere vel superare adversarium utcunque potueris. Cum autem te constrinxeris juramento, nequaquam adversarius 125.0883C| sed amicus est qui tibi credidit, et sub occasione jurisjurandi, id est Dei nuncupatione deceptus est. Propterea, Scriptura nunc dicit, juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus (Ezech. XVII, 19). Ac ne putaremus juramentum et foedus et pactum regis esse Babylonii vel Sedechiae qui fecerat, sequitur in propheta: In praevaricatione qua dexpexit me (ibid. 20).

Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit per quem juravit, illique facit injuriam, cujus nomini credit adversarius. Propter quam causam, Expandam, inquit Dominus, super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem, et dijudicabo eum illic (ibid.). Quidquid vero 125.0883D| contra Sedechiam fecit Nabuchodonosor, non suis viribus fecit, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat perjuratus. Legimus enim (Jer. LII, 5) Sedechiam captum esse et ductum in Reblata, ibique interfectis filiis in oculis ejus excaecatum, et instar ferae clausum cavea translatum in Babylonem. Et sunt nonnulli qui arte per dolum jurantes ut decipiant eum erga quem jurant, non se putant reos esse perjurii, contradicente Dei spiritu per Prophetam: Quis ascendet in montem Domini, et stabit in loco sancto ejus? Qui non juravit in dolo proximo suo (Psal. XXIII 3). Per dolum itaque jurat, quisquis aliter facturus est quam promittit, credens perjurium non esse decepisse nequiter credentis errorem. Jurare 125.0884A| enim dictum est quasi jure orare, id est juste loqui. Tunc enim quispiam juste loquitur, quando ea quae promittit implentur. Multi enim sunt qui dolose jurant ut decipiant proximum: quod abominatur Pater luminum Dominus, dicente Petro: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 4). Qua in re hoc quoque oportet intendi quod mendaces fabricatores mendacii dicuntur. Sicut enim aedificium lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur: ubi enim non dolosa locutio, sed sensus est veritatis, quasi munita moles non ex fabrica, sed ex natura consurgit. Unde scriptum est: Qui loquitur veritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua (Psal. XXIII, 4). Cavendum est igitur juramentum, multo magis autem perjurium. At si jurandi necessitas 125.0884B| perurget et arctat, id puris verbis et mente pia gerendum est. Nec jurans verbi arte se putet fallere Dominum posse, cui nihil absconsum est, cui corda cuncta patent, qui non accipit sicut quis jurat, sed ut is cui juratur jurasse putat. Per dolum ergo jurans utrique reus habetur, nempe Deo cujus nomen in vanum assumpsit, et fratri quem atra fraude paravit fallere atque decipere: et de utroque necesse est ut digna poenitentia subsequatur, videlicet quia nomen Dei assumpsit in vanum, et quia contra Dei praeceptum dolo fefellit fratrem. Falsa enim agens, falsa loquens, quamvis animo trepidet ut pateat jaculis veritatis, et si deprehensus fuerit gloriam perdat favoris, et quamvis eum conscientia accuset quia scienter peccat, cupiditate tamen vincitur, 125.0884C| et suppresso favore audaciam de iniquitatibus sumit: et saepe etiam ultione menti proposita se contra Deum erigit, et quaelibet ab eo adversa perpeti deliberat, dummodo hic dum valet omne quod placet agat. Unde velut Scriptura dicit: Sicut virum sanguinum, ita et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 8); et omnis Ecclesia imprecatur de his qui in corde et corde locuti sunt, ut disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. XI, 3, 4); et item Scriptura dicit: Maledictus vir dolosus (Malac. I, 14), et muta fiant labia dolosa (Psal. XXX, 19).

Pertimescere igitur debent jurantes, imo perjurantes dolosi in nomine Christi et sanctorum ejus, quia abominabuntur a Domino ut viri sanguinum, id est qui humano cruore polluuntur: quoniam sicut 125.0884D| illi occidunt, ita et isti decipiunt viventes. Quam immane autem atque mortale peccatum sit homicidium, in quo et discretio solet esse, sicut et in peccatis caeteris, et ipsa natura, et sancta Scriptura, et divina atque humana judicia patenter ostendunt. Unde et in Levitico dicitur: Qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur (Levit. XXIV, 17); et Apostolus: Qui odit, inquit, fratrem suum homicida est, et scimus quia omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem (I Joan. III, 15). Et talibus peccatoribus dolosi junguntur. Multa enim perjuria fiunt, quae propria voluntate non agimus: dolosi autem scientes malum operantur alienum exitium; propterea merito ut sanguinarii a Domino 125.0885A| abominantur, et sanctos qui pro veritate usque ad mortem decertaverunt, in quorum perjurant nomine, non adjutores, sed judices et condemnatores in districto examine invenient, quos socios in veritatis atque justitiae assertione habere contempserunt, et testificationi suae falsitatis testes veritatis adhibuerunt, qui cum Domino ut viros sanguinum, ita et dolosos abominantur, quia quorum animae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent; et nihil in creatura agitur quod videre non possint, et quae abominanda illustrante veritate cognoscunt, eidem veritati inhaerentes abominantur. Nec tamen earum beatitudinis claritatem fuscat aspecta iniquitas vel poena reproborum: sed 125.0885B| potius hinc earum gaudium crescit, cum mala iniquorum conspiciunt, quod Dei misericordia evaserunt; et tanto majores ereptori suo gratias referunt, quanto vident in aliis quod ipsi perpeti si essent relicti potuerunt, et praedicente veritate: Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5, 9); videlicet qui aut scienter contra veritatem falsa testificatur, aut vera ut veritatem pervertat, et studio impunitionis recitet juxta, tales testes velut veritati concordantes exsultant. Et sunt quidam, qui non se laedi aut levius laedi putant, si non ipsi per se falso vel dolose jurant, sed alios pro se sua vice jurare faciunt: et non attendunt quia in eo jure aut fallente diabolo decipiuntur, aut seipsos scienter ipsi ad deprecandum demergunt: de qualibus dicit Scriptura, 125.0885C| Descendunt in infernum viventes (Psal. LIV, 16), id est labuntur in peccatum scientes. Hi nimirum tanto gravius peccant, quanto non soli in peccato moriuntur, sed se et eos quos ad perjurandum mittunt, nisi per poenitentiam corrigantur, in infernum dimergunt. Et licet illi in hujusmodi perjurio peccent qui juraverunt, illi tamen qui irrita faciunt juramenta sua vice jurata, sicut Dominus ad Pilatum dixit, Majus peccatum habent (Joan. XIX, 11), id est, qui alios peccare fecerunt, et pro tantis rei in conspectu Dei habentur, addita et animae suae culpa, quantos in perjurium mittunt, et dicente Domino per prophetam (Ezech. XXXIV), quia sicut oves de manu pastoris, ita et illos qui subjectioni suae obedientes eorum se factione perjurant, vel alio quolibet scelere 125.0885D| polluuntur, de manu illorum requiret, qui sibi commissos peccare fecerunt. Non enim soli pastores, episcopi, presbyteri, et diaconi, monasteriorum rectores sunt intelligendi, sed et omnes fideles qui vel parvulae suae domus custodiam gerunt pastores recte vocantur, in quantum suae domui sollicita vigilantia praesunt. Et quicunque saltem uni vel duobus fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris eisdem debet officium, quia in quantum sufficit, pascere eos dapibus, et hortando, increpando, arguendo, corrigendo debet. Imo unusquisque, qui etiam privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, et spiritalem pascit gregem, vigiliasque noctis custodit supra illum, sicut in Evangelio legimus de 125.0886A| pastoribus quibus in nativitate Salvatoris angelus apparuit si bonorum actum cogitationumque mundarum sibi aggregat multitudinem et justorum moderamine gubernare, coelestibus Scripturarum paginis et bonorum operum exemplis nutrire, et vigili solertia contra immundorum spirituum insidias servare contendit.

Et sunt quidam qui etiam curiositatis vitium inter graviora peccata non computant, sed falluntur. Grave namque est curiositatis vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens se nesciat, et curiosi animus, quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiet ignarus sui: et saepe dum curiosus quisque quae sunt aliena investigat, 125.0886B| suam molestiam excitat, sicut canis apri vel cervi sagaciter vestigia insequens, consecuti dente vel cornu perit. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cunctis sermonibus quae dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis (Eccli. VII, 22, 23). Dum enim pensamus quales erga alios fuimus, esse circa nos tales alios minus dolemus, quia aliena injustitia in nobis vindicat quod in se nostra conscientia accusat. Probet autem seipsum curiosus homo, et sic in se tantum gloriam habebit, et non in altero, cujus vitam exquirit et merita. Nam sunt qui se praepotentes putant esse in saeculo, et non intelligunt quam sint vilia mancipia vitio curiositatis servientia. De 125.0886C| quorum impotenti potentia quidam catholicus et sapientiae ac scientiae multae philosophus, in quodam suo libro, unicuique fallaciter potenti et veraciter impotenti dicit (Boet., de Consolatione Philos., lib. III): Etenim licet Indica longe Tellus tua jura tremiscat, Et serviat ultima Thule, Tamen atras pellere curas, Miserasque fugare querelas Non posse, potentia non est.

(Pastoral. lib. III, cap. 24): « Et sunt nonnulli qui non attendunt quam multipliciter peccent, qui seminando discordiam inter fratres, charitatem, quae nimirum virtutum est omnium mater, exstingunt. Quoniam autem nihil est pretiosius Deo virtute dilectionis, 125.0886D| nihil desiderabilius est diabolo exstinctione charitatis, quisquis igitur seminando jurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius servit, quoniam qua ille amissa cecidit, hanc iste vulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit. » Et sunt nonnulli qui male dulcoratis detractionibus sunt assueti, non attendentes quod Dominus dicit, Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar (Psal. CVI, 5). (Moral. lib. XIV, c. 24.) Unde et Salomon dicit: Noli esse in conviviis potatorum, neque in commessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt (Prov. XXIII, 28). Carnes ad vescendum conferre est, in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum poena 125.0887A| mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio (ibid., 21). Symbolum Graecum nomen est, et interpretatur collatio. Est autem collatio sermonum, sicut in conviviis solet esse pecuniarum, sive aliarum rerum, ut et praesens locus docet. Potibus ergo vacant, qui de opprobrio alienae vitae inebriant. Symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia scriptum est: Omnis detractor eradicabitur (Prov. XV). Vestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor 125.0887B| occupavit. » Alius eleemosynis vacat, propria distribuit: sed dum multis injustitiis servit, vel fortasse linguam in detractionibus exerit, fit plerumque ut is, qui misericors fuerat, juxta vitae suae terminum rapacitatis et et crudelitatis stimulis inardescat. Quod valde judicio justo agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit, qui hoc unde Deo displicuit corrigere nunquam curavit. Duae autem sunt causae in quibus licet alicui dicere et retractare aliena mala. Si quando necesse est consilium haberi cum caeteris, qui in hoc ipso videntur assumi, quomodo corrigatur is qui peccavit vel male aliquid egit. Et rursum, si quando necesse est praeveniri aliquem, et commoneri, ne forte incurrat in consortium alicujus mali, dum eum putat 125.0887C| esse bonum, quia dicit Apostolus: Nolite commisceri cum hujuscemodi (I Cor. V, 11). Et Salomon: Noli manere cum homine iracundo, ne forte sumas laqueum animae tuae (Prov. XXII, 24). Quod et ipsum Apostolum fecisse invenimus per hoc quod scribit ad Timotheum dicens: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit, quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris (II Tim. IV, 14). Praeter hujusmodi autem necessitates, qui dicit adversus alium, ut vel deroget ei vel obtrectet, istud est detrahere, etiamsi vera videantur esse quae dicit. Et sunt qui quamvis in minimis, sed tamen frequenter excedunt ut nequaquam considerent qualia sed quanta committunt. Si enim facta sua despiciunt, timere cum pensant debent, formidare cum numerant, quia 125.0887D| minuta sunt quae erumpunt membris, per scabiem vulnera, sed cum multitudo eorum innumerabiliter occupat, sic vitam corporis sicut unum grave inflictum pectori vulnus necat. Hinc videlicet scriptum est: Qui modica spernit paulatim decidet (Eccli. XIX, 1). Qui enim peccata minuta flere ac devitare negligit, ab statu justitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit.

Et dicente Domino, Ego opera et cogitationes eorum venio ut congregem, necesse est ut quisque non solum peccata operum, sed etiam peccata defleat cogitationum. Et non solum mensura peccati consideranda est quod perpetratur in opere, verum etiam et in eo quod perpetratur cogitatione, quatenus juxta 125.0888A| ruinae modum, quam in semetipso quisque introrsus sentit, etiam mensura lamentationis erigatur, ne si cogitata mala minus cruciant, usque ad perpetranda opera perducant. Quapropter contra omnia vitia et peccata quisque solerter invigilet, et qui peccata deplorat, ploranda minime committat, et qui plangit vitia, perpetrare vitia pertimescat. Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere: quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe. Veteris Testamenti 125.0888B| alienam uxorem concupisci prohibet, a rege vero fortia juberi militibus, vel desiderari aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucrone transfixus, alienam conjugem et appetivit et abstulit: cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio voluit: cujus electi milites, inter catervas adversantium medias irrumpentes, aquam quam rex desideravit illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus, semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic scriptum est: Libavit eam Domino (II Reg. XXIII 16). In sacrificium 125.0888C| quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam remissionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam concupivit expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus et a licitis abstinebat. Sic sic agimus poenitentiam, si ea quae commisimus perfecte deploremus.

CAPUT IV. De operibus misericordiae, et de poenitentia qualis esse debeat, quodque dum licet minime negligenda sit; de judicio item ultimo, et de poenis inferni. Inter haec autem sciendum est quantum opera misericordiae valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae 125.0888D| ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Hinc rursus ait: Date et dabitur vobis (Luc. XI, 38). Hinc etiam scriptum est: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Hinc iterum dicit: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit. (Eccli. XXIX, 15). Hinc bonus pater innocentem filium admonet dicens: Si multum fuerit tibi, abundanter tribue: si exiguum fuerit, tamen exiguum libenter impertiri stude (Tob. IV, 9). Ut autem quanta esset virtus in continentia et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dixit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, 125.0889A| mercedem prophetae accipiet, et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). In quibus verbis notandum est, quia non ait mercedem de propheta, vel mercedem de justo, sed mercedem prophetae, vel mercedem justi accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, atque aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid est enim dicere: mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamvis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit. Iste enim fortasse justus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse adhuc 125.0889B| pro justitia loqui libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, et cum eo pariter justitiae praemia recipiet, quem sustentando adjuvit, quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento, et si corpus non reficitur, certum est quod vox subtrahatur. Qui igitur alimentum prophetae propter hoc quod propheta est tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae accipiet, quia etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante oculos Dei exhibuit quod adjuvit. Hinc est quod de quibusdam peregrinantibus Gaio per Joannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere ejusmodi, ut cooperatores 125.0889C| simus veritatis (Joan. III, 7, 8). Qui enim spiritualia bona habentibus temporalia subsidia tribuit, in ipsis bonis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus corporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quod eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur. Unde scriptum est: Qui habet duas tunicas det non habenti, et qui habet escas similiter faciat (Luc. III, 11). Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum poenitentiae pertinet, ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa valde nobis necessaria dividere cum proximis debeamus, scilicet vel escam qua carnaliter vivimus, vel tunicam qua vestimur. Quia enim in lege 125.0889D| scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19), minus amare proximum convincitur, qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit: quoniam si una dividitur, nemo vestitur. In dimidia quippe tunica et nudus remanet qui accepit, et nudus qui dedit.

Qui enim vestem innocentiae, quam in baptismo accepimus, peccando perdidimus, necesse est ut per misericordiae opera, et per sacrificium spiritus contribulati lacrymis loti reindui laboremus. Sacrificium, inquit, Deo est spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Peccata enim nostra praeterita in baptismatis 125.0890A| perceptione nobis donata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lavari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma nos inquinavimus, baptizemus lacrymis conscientiam. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis, aspiciat Petrum qui amare flevit quod timide negaverat. Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit, aspiciat latronem, qui et in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit. Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit, aspiciat Zachaeum, qui si quid alicui abstulit quadruplum reddidit. Alius libidinis igne succensus carnis munditiam perdidit, aspiciat Mariam, quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris quod imitari 125.0890B| debeamus objicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus: paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis renascamur ex lacrymis. A fervore etenim mentis, vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quoque proximos, aliquo modo vivendi usu veterescimus, et assumptae novitatis speciem fuscamus. Unde Psalmista dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). (Moral. lib. XIX, c. 16.) « A qua tamen vetustate quotidie, si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo renovamur, quia vita nostra, cum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad 125.0890C| novitatem suam sine cessatione reparatur. » Nescit quippe mens per corpus veterescere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Et item: Et exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Hinc Psalmista, qui ad perfectionis jam culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat: Dixi: Nunc coepi (Psal. LXXVI, 11). Quia videlicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, necesse est ut inchoare nos quotidie credamus. (Pastoral. part. III, c. 31): « Sed sunt qui admissa plangunt, nec tamen deserunt. Admonendi sunt enim qui admissa plangunt nec tamen deserunt, ut considerare sollicite sciant, quia flendo inaniter se mundant, qui vivendo se nequiter inquinant, 125.0890D| cum idcirco se lacrymis lavant, ut mundi ad sordes redeant. Hinc enim scriptum est: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 22). Canis quippe cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat rursus oneratur: qui admissa plangunt, profecto nequitiam, de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum repetunt resumunt. Sus vero in volutabro luti cum lavatur sordidior redditur. Et qui admissum plangit, nec tamen deserit, tanto gravior culpae se subjicit, quanto et ipsam quam flendo impetrare potuit veniam contemnit, et quasi in lutosa 125.0891A| aqua semetipsum volvit, quoniam dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas etiam ipsas lacrymas facit. Hinc rursus scriptum est: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccle. VII, 15). Verbum namque in oratione iterare est, post fletum committere quod rursus necesse est flere. Hinc per Isaiam dicitur: Lavamini, mundi estote (Isa. I, 16). Post lavacrum enim mundus esse negligit quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Et lavantur ergo et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato: sed post 125.0891B| baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit. (Pastoral. p. III, c. 13.) At contra admonendi sunt qui admissa deserunt, nec tamen plangunt, ne jam relaxatas aestiment culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus emundant. Neque enim scriptor, si ab scriptione, quoniam alia non addidit, etiam illa quae scripserat delevit, neque qui contumelias irrogat si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse est ut verba praemissae superbiae verbis subjunctae humilitatis impugnet: nec debitor absolutus est, quoniam alia non multiplicat, nisi et illa quae ligaverat solvat. Ita et cum Domino delinquimus, nequaquam satisfacimus si ab iniquitate cessamus, nisi voluptates quoque quas dileximus e contrario appositis lamentis 125.0891C| insequamur, et qui voluptatibus delectati discessimus, fletibus amaricati redeamus, et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus, et cor, quod insana laetitia infuderat, salubris tristitia exurat, et quod vulneraverat elatio superbiae, curet abjectio humilis vitae. Hinc enim scriptum est: Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exsultare cornu (Psal. XXXIV, 5). Cornu quippe delinquentes exaltant, qui nequaquam se ad poenitentiam ex cognitione suae iniquitatis humiliant. Hinc rursus dicitur: Cor contritum, et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Quisquis enim peccata plangit, nec tamen deserit, cor quidem conterit, sed humiliare contemnit: quisquis vero peccata sua jam deserit, nec tamen plangit, 125.0891D| jam quidem humiliat, sed tamen conterere cor recusat. Hinc Paulus ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Quia nimirum illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus, cum quosdam territos malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II, 38). Dicturus baptisma praemisit poenitentiae lamenta, ut prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent. Qui igitur transactas culpas flere negligunt, non vivunt securi de venia, quando ipse summus pastor Ecclesiae, huic etiam sacramento addendam poenitentiam 125.0892A| credidit, quod peccata principaliter exstinguit. » Quomodo enim unusquisque nostrum securus esse poterit de venia, qui culpas suas flere negligit, cum prius Redemptor etiam civitatem peccatricem fleverit, sicut scriptum est: Videns Jesus civitatem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX, 21)? Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit: hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, qui, juxta Salomonis verba, Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Qui si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. » 125.0892B| (Hom. 11.) « Perversa quippe anima, rebus praesentibus dedita, in terrena voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent, dumque in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Cui dicitur: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo (Luc. XIX, 43). Qui, inquam, sunt humanae animae majores inimici quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent? Quam vallo circumdant, quia ante mentis oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis contrahentes arctant, ut in ipsa jam extremitate vitae deprehensa, et a quibus 125.0892C| hostibus circumclausa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit, quia operari bona jam non licet, quae cum licuit agere contempsit. (Hom. 11.) Pravam quippe animam omnipotens Dominus modis multis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, ut et vera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognovit, illis in extremo vitae inimicis tradetur, cum quibus in aeterno judicio damnationis perpetuae societate colligatur. Quae per malignos spiritus in inferno retruditur, quousque judicii dies veniat, ex quo jam in inferni ignibus simul et ipsa 125.0892D| crucietur. »

Ad quod diei judicium veniet ille, qui adventu suo elementa concutit, in cujus conspectu coelum cum terra contremiscit: unde et per prophetam dicitur: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Agg. II, 22). Ad cujus examen omne humanum genus deducitur. Cui ad vindictam malorum, remunerationemque bonorum, angeli, archangeli, throni, principatus et dominationes obsequuntur. Pensate, fratres charissimi, ante conspectum tanti judicis qui in illo die terror erit, quando jam in poena remedium non erit. Quae illa confusio, cui reatu suo exigente contingit in conventu omnium hominum angelorumque erubescere: qui pavor eum, quem et 125.0893A| tranquillum mens humana capere non valet, etiam iratum videre. Quem diem bene intuens propheta ait: Dies illa, dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Soph. I, 15). Pensate, fratres charissimi, extremi diem judicii super corda reproborum qua asperitate propheta vidit amarescere, quem tot appellationibus non valet explicare. Quanta vero tunc erit electorum laetitia, qui de ejus visione merentur gaudere, de cujus conspectu vident et elementa contremiscere: cum eo simul ad nuptias intrare, qui in sponsi nuptiis gaudent, et tamen ipsi sunt sponsa, quia in illo aeterni regni thalamo, visioni nostrae Deus conjungitur: quae scilicet visio nunquam jam in perpetuum 125.0893B| ab amoris sui amplexibus evellatur. Tunc regni janua lugentibus clauditur, quae modo quotidie poenitentibus aperitur. Erit namque tunc poenitentia, sed fructuosa jam non erit, quia nequaquam tunc veniam invenit, qui modo aptum veniae tempus perdit. Hinc enim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV, 6). Cautum igitur ac sollicitum se vere ostendit, qui praesentis considerans, non ejus usum sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis vixerit homo, et his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; 125.0893C| qui, cum venerint, vanitatis arguentur praeterita (Eccle. XI, 8). Hinc rursus scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40).

(Moral. lib. IX, c. 62.) « Hinc vir sanctus petiit Dominum dicens: Dimitte me ut plangam paululum dolorem meum (Job X, 20). Quia nisi a reatu culpae quo nos ligavimus misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore praevidetur (cap. 63). Unde apte subjungitur: Antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Quid enim terrae nomine tenebrosae, nisi tenebrosa tartari 125.0893D| claustra signantur? Quae aeternae mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vita lucis disjungit. Nec immerito infernus terra dicitur, quia quicunque ab ea capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: Generatio praeterit et generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4). Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poenae transitoriae vel phantasmatica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuae damnationis servant. Quae aliquando tamen loci appellatione signatur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Ezech. XXXII, 24). Infernus ergo et terra 125.0894A| nominatur, quia susceptos stabiliter tenet, et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir, sive sua, seu humani generis voce dimitti se postulat antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet iturus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit vadat. Sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum priusquam pro debito constringaris: qui tamen constringitur, qui quod debeat solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non revertar, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus justitia judicantis damnat. Quae adhuc subtilius loca describuntur cum dicitur, terram miseriae et tenebrarum 125.0894B| (cap. 64). Miseria ad dolorem pertinet, tenebrae ad caecitatem. Ea quae a conspectu districti judicis expulsos tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat. » In cujus adhuc descriptione subjungitur, ubi umbra mortis et nullus ordo (cap. 65). Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia damnatus quisque, cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura vero ignis est, ut ex seipso et lucem exhibeat, et concremationem; sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est enim quod reprobis Veritas dicit: Discedite 125.0894C| a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans ait: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Quia quos illa gehennae flamma devorat, a visione veri luminis caecat, ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret: quatenus qui auctori suo corpore et corde deliquerunt, simul corpore et corde puniantur, et utrobique poenam sentiant, qui dum hic viverent, pravis suis delectationibus ex utroque serviebant, et damnatum quemque juxta modum criminis retributio sequatur ultionis. (cap 65.) Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exaltavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormenta 125.0894D| et luctum (Apoc. XVIII, 7). Et judex veniens dicturum se messoribus esse perhibet: Colligite zizania, et ligate ea fasciculis ad comburendum (Matth. XIII, 30). Fasciculos nimirum ad comburendum ligare est, hos qui aeterno igni tradendi sunt pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt, nequaquam dispari tormento crucientur: quatenus simul damnatio conterat quos simul elatio sublevabat: quosque non dissimiliter dilatavit ambitio, non dissimilis afflictio angustet, et par cruciet flamma supplicii, quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate 125.0895A| virtutis (Joan. XIV), sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna, quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia juxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris: sic damnatis et una est gehenna quae afficit, et tamen non omnes una qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valitudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum (cap. 66): et aeternis ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in dolore angustiae pulsantis se semper pavore feriunt: ut et quod timent tolerent, et rursus quod tolerant sine cessatione pertimescant. De 125.0895B| his etenim scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX, 43). Quae etiam supplicia in se dimersos et ultra vires cruciant, et in eis vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat, quatenus semper sine termino cruciatus vivat; quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Erit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu: quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Mors perimit et non exstinguit, dolor cruciat sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit, et ille ignis ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento 125.0895C| reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt: quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorumque quoque interitus in augmento suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio teste colligitur (Luc. XVI), in quo veritate nuntiante dives ille, quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere, quinque fratrum describitur meminisse: qui Abraham petiit, ut Lazarum ad eorum eruditionem mitteret, ne illuc eos quandoque venientes poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentum meminit, constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspicit cremari, qui ad doloris sui 125.0895D| cumulum eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum videt? Qua ex re colligitur, quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt, miro judicii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque, qui in obscuritate cruciat, credendum est quia lumen ad tormentum servat, sicut taedarum flamma lucet obscura. Tunc edax flamma comburet quos nunc carnalis delectatio polluit: tunc infinite patens inferni barathrum devorat quos nunc inanis elatio exaltat, atque quolibet ex vitio hic voluntatem callidi pervasoris exercuerunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt. 125.0896A| Et quamvis angelorum atque nominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine ligat reatus. Quod bene ac breviter insinuat propheta qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulcra illius (Ezech. XXXII, 26). Quis namque Assur superbi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius acrius mortem pertulit, quam is qui Conditorem suum despiciens vitam reliquit? et quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, ejus procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra ejus sunt, quia in quorum se mentibus nunc 125.0896B| per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit: et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt. Sicut de reproborum corporibus scriptum est: Devorabit eum ignis qui non succenditur (Job XX, 26), quia Omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem etiam sine lignis nunquam finiret. Sciendum vero est quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, illic in anima partim et carne cruciabuntur. » Ecce quae maneat damnatis poena cognovimus, et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, 125.0896C| quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est, ut cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio malorum ultima tormenta fugiamus. Hinc quippe per Salomonem dicitur: Quodcunque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Hinc Isaias ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV, 6). Hinc Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc rursus ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Gal. VI, 10). Et item scriptum est: Beati quorum 125.0896D| tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Peccantes itaque mala facta bonis actibus superponimus. Quando ergo abdicamus mala quae fecimus, et eligimus bona quae faciamus, quasi tegmen rei superducimus quam videri erubescimus. Qui ergo priora mala deserit, et bona posterius facit, per hoc quod addit transactam nequitiam tegit, cui boni operis merita superducit. Quandiu enim sancti viri in hac adhuc vita sunt, habent tamen quod ante Dei oculos operire debeant, quia omnino est impossibile, ut aut in opere, aut in locutione aut in cogitatione nunquam delinquant. »

CAPUT V. Quod peccata multis modis perpetrentur, et humili poenitentia curentur, et de offensis proximo dimittendis. 125.0897A| Sed sciendum est quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione, consensu. Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectationi consentit. Suggestione itaque peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Et quatuor modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, 125.0897B| et defensionis audacia perpetratur, et quod omni culpa fit gravius, etiam de commisso vitio superbitur. Nam quamvis de virtute nasci elatio soleat, nonnunquam tamen stulta mens de perpetrata se nequitia exaltat: unde dicit propheta: Occurrent daemonia onocentauris (Isa. XX, XIV, 14). (Moralium. lib. VII, c. 12.) « Quid vero onocentaurorum nomine nisi et lubrici figurantur et elati? Graeco quippe eloquio ὄνος asinus dicitur, et appellatione asini luxuria per prophetam designatur, qui ait: Ut carnes asinorum carnes eorum (Ezech. XXIII, 20). Tauri autem vocabulo cervix superbiae demonstratur, sicut voce Dominica de Judaeis superbientibus per Psalmistam dicitur: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI, 13). Onocentauri ergo sunt, qui subjecti luxuriae vitiis, inde cervicem 125.0897C| erigunt, unde humiliari debuerunt: qui carnis suae voluptatibus servientes, expulsa longe verecundia, non solum se amittere rectitudinem non dolent, sed adhuc etiam de opere confusionis gaudent. Onocentauris autem daemonia occurrunt, quia maligni spiritus valde eis ad votum deserviunt, quos de his gaudere conspiciunt, de quibus deflere debuerunt. » (Moralium lib. IV, c. 25.) « Et iisdem quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur, postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, dehinc et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur, ac per hoc et nulla culpa devincitur, cum alia per aliam 125.0897D| perpetratur. Nam saepe furto negotiationis fallacia jungitur, et saepe fallaciae perjurii reatus cumulatur. Unde scriptum est: Vadent, et venient super eum horribiles (Job XX, 15), id est super talem peccantem vadent, et venient maligni spiritus, certis quibusque vitiis obsequentes, quia perversi mentem et si alia deserunt, alia vitia occupant. » (Moralium lib. XV, c. 16.) « Saepe namque videas iniquum in terrena potestate constitutum gravi furore commoveri, quidquid ira suggesserit exsequi, et cum furor abscesserit, mox ejus mentem luxuria devastat, cum luxuria ad tempus intermittitur, elatio protinus quasi de continentia in ejus cogitatione subrogatur, atque ut a caeteris timeatur appetit videri terribilis, 125.0898A| sed cum res exigit ut loqui quid dupliciter debeat, quasi postposito terrore superbiae, remissa locutione blanditur, et cum superbus videri desierit, duplex effici non pertimescit: qui quot vitiis decedentibus et succedentibus premitur, tot malignis spiritibus ejus animus quasi euntibus ac redeuntibus devastatur. » Et qui cuncta simul in effectu explet, cuncta quae nocent in mente tacitus tenet. Tanto igitur arctiori manu poenitentiae mens tergenda est, quanto se per consensum conspicit sordidius inquinatam. Quoniam omnis culpa, quae hic per disciplinam poenitentiae non reprimitur, gehennae ignibus ferietur. Unde per Salomonem dicitur: Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). Ac si aperte dicat: Si tentatorem 125.0898B| spiritum contra te praevalere consideras, humilitatem poenitentiae non relinquas, et verbis sequentibus ostendit dicens: Quia curatio cessare faciet peccata maxima (ibid.). (Moralium lib. IX, cap. 19.) « Quid est enim aliud humilitas lamenti, nisi medicina peccati? De qua humilitate lamenti scriptum est: Si lotus fuero quasi aquis nivis (Job IX, 30). Aquae enim nivis sunt lamenta humilitatis: quae profecto humilitas, quia ante districti judicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent, qui afflicti plangunt, sed tamen in ipsis fletibus, vel contra proximorum vitam superbiunt, vel contra ordinationem Conditoris eriguntur. Hi nimirum aquas habent, sed nivis 125.0898C| aquas non habent, et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat qui confidenter dicebat: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. » (Pastor. III, cap. 25.) « Unde per prophetam Jeremiam dicitur, cum Judaeorum singula delicta pensarentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas quippe ex oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispartitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet: sed dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota 125.0898D| purgatur. » (Moralium lib. II, c. 26.) « Rixatur secum de his quae male egisse se recolit, et sibimetipsi displicet, cum ei ille placere jam coeperit qui omnia creavit. Reprehendit se de cogitationibus, insequitur de verbis, et punit flendo de factis. Hinc enim in Apocalypsi voce angelica dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus (Apoc. XVI, 15). Turpitudo enim nostra nunc cernitur, cum vita reprehensibilis, ante justorum oculos in judicio, nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur. »

Sed qui ad tegenda sua peccata per bona opera solerter invigilat, necesse est ut ea quae in eum peccantur proximis e corde dimittat, quia vitam animae 125.0899A| quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia et vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum vulneri ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis peccata hominibus, nec Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14). Hinc admonet dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum. Hinc rursus ait: Date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). Huic constitutioni postulationis conditionem posuit dicens: Dimitte nobis debita nostra, 125.0899B| sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI, 4). Ut profecto bonum, quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Dimittamus ergo quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis. Nam si pro Christo corpus non ponimus, salutem animae non impetramus. Placatur Deus isto sacrificio, approbat in judicio pietatis suae victoriam pacis nostrae. Certamen cordis nostri aspicit, et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes juvat. Et plerumque reluctantem animum vincimus, cum etiam pro inimicis oramus. Fundimus pro adversariis precem, sed utinam cor teneat amorem! Nam saepe et orationem inimicis nostris impendimus, sed hanc ex praeceptione potius fundimus quam ex charitate. Nam et vitam 125.0899C| inimicorum petimus, et tamen ne exaudiamur intus optamus, et timemus. Sed quia internus judex mentem potius considerat quam verba, pro inimico nihil postulat, qui pro eo ex charitate non orat. Sed ecce nobis inimicus graviter deliquit, damna intulit, juvantes laesit, amantes persecutus est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent. Advocatus etenim noster pacem nobis in causa nostra composuit, et ipse ejusdem causae judex est qui advocatus: preci autem quam composuit conditionem inseruit dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI, 4). Quia ergo judex ipse venit qui advocatus existit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut ergo non facientes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos 125.0899D| dimittimus debitoribus nostris, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus: aut fortasse hanc conditionem in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quid monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis agendum est, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus, nulla in corde malitia remanente? Considerat omnipotens Deus erga proximum charitatem, ut nostris intendat iniquitatibus pietatem suam. Sed et peccantem in nos fratrem negligere, et sine correptione, ut ad satisfactionem redeat modo quolibet potuerimus provocare, ut se recognoscat, et peccati quod in nos peccavit indulgentiam 125.0900A| petendo accipiat, non debemus dimittere, qui proximum sicut nos jubemur diligere. Ait enim Dominus: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum inter te (Matth. XVIII, 15); et reliqua. Et item: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: si poenitentiam egerit, dimitte illi (Luc. XVII, 3). Et in lege: Cum, inquit, debet tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Deut. XXIV, 13). (Moralium, lib. XVI, c. 2.) « Quid hoc loco pignoris nomine, nisi peccati confessio datur intelligi? Frater etenim noster debitor nobis efficitur, cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus, unde peccatori servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi (Matth. XVIII), et in Dominica quotidie precatione precamur: Dimitte 125.0900B| nobis debita nostra, sicut et nos (Luc. XI, 4), etc. A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo, qui in nos peccasse cognoscitur, peccati ejus jam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum quod in nobis perpetratum est postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur et veniam petit, jam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere jubemur, quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere, a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse meminit in nos, a nobis mox se relaxatum sentiat quod deliquit. »

CAPUT VI. De intercessione sanctorum, precumque et sacrarum oblationum necessitate: deque domus Dei et divinorum mysteriorum reverentia, et quod attente, ac pro coelestibus praecipue orandum sit. 125.0900C| Quaerendum est etiam summopere sanctorum adjutorium, qui jam in coelo cum Deo regnant, et in terris miraculis coruscant, ad quorum exstincta corpora viventes aegri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et daemonio vexantur, daemoniaci veniunt et liberantur. Quomodo ergo illi vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt? Hos ergo in causa nostri examinis, quam cum districto judice habebimus, patronos nobis facere debemus, hos in die tanti terroris illius defensores nobis adhibere satagere debemus. Certe si apud magnum judicem causa quaelibet nostra esset die crastina 125.0900D| ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur: patronum quaereremus, magnisque precibus ageremus, ut apud tantum judicem nobis defensor veniret. Ecce districtus judex Jesus venturus est, tanti illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur, in illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nobis patronos modo non quaerimus, quos tunc defensores habeamus. Qui igitur de nullo nostro opere confidimus, ad sanctorum protectionem currere, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistere, et ut veniam promereamur eis intercedentibus necesse est nobis deprecari. Adsunt defensores nostri sancti apostoli, beati martyres, gloriosi Confessores, sanctae feminae et virgines, rogari 125.0901A| volunt, atque ut ita dixerim quaerunt ut quaerantur. Hos ergo adjutores nostrae orationis quaeramus, hos protectores nostri reatus inveniamus: quia ne punire peccatores debeat, rogari vult et ipse qui judicat, unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos misericordia ejus refoveat, ut nullo modo negligentes reddat: sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non proruat: quia et si praesumentes metuimus, et metuentes speramus, aeternum regnum citius adepturi sumus, ubi sunt hymnidici angelorum chori, societas supernorum civium, dulcis solemnitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. Ibi providi prophetarum chori, ibi judex apostolorum numerus, ibi 125.0901B| innumerabilium martyrum victor exercitus, tanto illic laetior, quanto hic durius afflictus. Ibi confessorum constantia praemii sui perceptione consolata. Ibi fideles viri, quos a virilitatis suae robore voluptas saeculi emollire non potuit. Ibi sanctae mulieres, quae cum saeculo et sexum vicerunt. Ibi pueri, qui hic annos suos moribus transcenderunt: ibi senes, quos hic aetas debiles reddidit, et virtus operis non reliquit. Quaeramus ergo haec pascua, in quibus cum tantorum civium solemnitate gaudeamus. Ipsa nos laetantium festivitas invitet, et si quis nostrum conscientiam habet avaritiae, elationis, vanae gloriae, indignationis, iracundiae, vel invidiae, caeterorumve vitiorum sorde pollutam, sicut mulier Cananaea filiam habet profecto male a daemonio vexatam, pro cujus sanatione 125.0901C| supplex ad Dominum currat: quia nimirum cogitationem suo corde progenitam diabolica tolerat arte dementatam, cujus emendationem a pio Conditore crebris, imo continuis, debeat flagitare lamentis ac precibus. Si quis bona quae gessit forte perjurii, furti, blasphemiae, detractionis, rixae, vel etiam corporalis immunditiae, caeterorumve hujusmodi peste foedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam, quia videlicet actionem, quam bene laborando ediderat, jam diaboli fraudibus stulte serviendo disperdidit: ideoque necesse est, talis ut reatum suum cognoverit, mox ad preces lacrymasque confugiat, sanctorum creber intercessiones et auxilia quaerat, qui pro animae ejus salute rogantes Domino dicant: Precamur, Domine miserator et misericors, 125.0901D| patiens, et multae miserationis, dimitte eam quia clamat post nos, dimitte reatum et dona gratiam, qui nostrum intimo affectu quaerit pronus suffragium. Necesse est submissus humilitate non se jam ovium Israelitarum, id est mundarum consortio dignum judicet animarum, sed potius Cain comparandum, et coelestibus indignum arbitretur esse muneribus, nec tamen desperando a precandi quiescat instantia. Sed in dubia mente de largitoris summi bonitate confidat, quia qui de latrone confessorem, de persecutore Apostolum, de publicano Evangelistam, de lapidibus potuit facere filios Abrahae, ipse etiam canem impudentissimum convertere Israelitam possit in ovem, cui merito donatae 125.0902A| castitatis etiam vitae aeternae pascua largiatur, id est peccatorem conversum a via sua mala justum facere dignetur, quem merito bonae actionis ad regnum coeleste perducat. Vidensque Dominus tantum fidei nostrae ardorem, tam pertinacem orandi perseverantiam, tandem miserebitur, et nobis quoque sicut volumus fieri concedet, ut videlicet expulsis vitiosarum tumultibus cogitationum, dimissis peccatorum nexibus, et pura nobis serenitas mentis, et perfectio boni redintegretur operis. Hi itaque, qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri se veniam eis intercedentibus deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae actionis velamen non 125.0902B| habentes lapides amplexantur?

(Hom. 37 in Evang.) « Sed nos peccatores, multis et maximis involuti peccatis, quibus lacrymis sperare veniam debemus, qui in illo tremendo examine, cum rege nostro ex aequo ad judicium non venimus, quos nimirum conditio infirmitatis et causa inferiores exhibet? Sed fortasse jam mali operis culpas abscidimus, jam prava quaeque exterius declinamus: nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Nam cum viginti millibus venire ad bellum rex in Evangelio dicitur (Luc. XIV, 31), contra quem minime sufficit ille qui cum decem millibus venit, decem millia quippe ad viginti millia simplum ad duplum sunt, nos autem si multum proficimus; vix exteriora nostra opera in rectitudine 125.0902C| servamus. Nam et si jam luxuria carnis abscissa est, tamen adhuc a corde funditus abscissa non est. Ille autem qui judicaturus venit exteriora, simul et interiora judicat, facta pariter et cogitationes pensat: cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos, vix in solo opere praeparatos, simul de opere et cogitatione discutit. Quid ergo agendum est, fratres, nisi ut dum cum simplo exercitu contra duplum illius sufficere non posse conspicimus, dum adhuc longe est legationem mittamus, et rogemus ea quae pacis sunt? Longe enim dicitur, qui adhuc per judicium praesens non videtur. Mittamus ad hunc legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara ejus hostias placationis, cognoscamus nos cum eo in judicio non posse contendere, 125.0902D| pensemus virtutem ejus fortitudinis, rogemus ea quae pacis sunt. Haec est nostra legatio, quae regem venientem placat. Pensate, fratres, quam benignum sit, quod is qui suo adventu valet opprimere tardat venire. Mittamus ad hunc, ut diximus, legationem nostram flendo, tribuendo, sacras hostias offerendo. Singulariter namque ad absolutionem nostram oblatio cum lacrymis et benignitate mentis, sacri altaris hostia suffragatur: quia is qui in se resurgens a mortuis jam non moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties ei hostiam suae passionis offerimus, toties nobis ad absolutionem nostram passionem illius reparamus. Multos, ut arbitror, vestrum, fratres 125.0903A| charissimi, contigit nosse hoc quod volo ad memoriam vestram narrando revocare. Non longe a nostris temporibus factum fertur, quod quidam ab hostibus captus longe traductus est. Cumque diu teneretur in vinculis, eum uxor sua, cum ex eadem captivitate non reciperet, exstinctum putavit. Pro quo jam velut mortuo hostias hebdomadibus singulis curabat offerre. Cujus toties vincula solvebantur in captivitate, quoties ab ejus conjuge oblatae fuissent hostiae pro animae ejus absolutione. Nam longo post tempore reversus, admirans valde suae indicavit uxori quod diebus certis hebdomadibus singulis ejus vincula solvebantur. Quos dies ejus uxor atque horas discutiens, tunc eum recognovit absolutum, cum pro eo sacrificium meminerat oblatum. Hinc ergo, 125.0903B| fratres charissimi, hinc certa consideratione colligite, oblata a nobis hostia sacra quantum in nobis solvere valeat ligaturam cordis, si oblata ab altero potuit in altero solvere vincula corporis. » ( In eadem homilia, sub finem ): « Relinquat ergo omnia qui potest: qui autem relinquere non potest, cum adhuc rex longe est, legationem mittat, lacrymarum, eleemosynarum, hostiarum munera offerat. Vult enim placari precibus, qui scit quia portari non possit iratus. Quod adhuc moram facit venire, legationem pacis sustinet. Venisset jam jamque si vellet, cunctos suos adversarios trucidasset. Sed et quam terribilis veniet indicat, et tamen ad veniendum tardat, quia non vult invenire quos puniat, et qui per iram non potest ferri, per postulatae pacis vult legationem 125.0903C| placari. Lavate ergo, fratres charissimi, lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergite, sacris hostiis expiate. » (Dialogor. lib. IV, c. 58.) « Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam mortem nobis Unigeniti per mysterium reparat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, tamen in se ipso immortaliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus sanguis non in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa 125.0903D| immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quoddam ex visibilibus atque invisibilibus fieri? »

Unde magnopere nobis est attendendum cum quanta reverentia, et cum quanto timore ac tremore, divinis mysteriis debemus assistere, ac sollicite observare, ne quid ineptum ibidem geramus, ne cum Corinthiis ab Apostolo audiamus: Nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia, aut Ecclesiam Dei contemnitis? (I Cor. XI, 22) et adeo cum Judaeis: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Jer. XI, 15). Et sollicite considerare 125.0904A| debemus, quid Dominus faceret, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias quae sibi immolarentur ementes in templo vidit et eliminare festinavit. Sed et nos recolentes scriptum: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17), zelare debemus domum Dei, et, quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur insistamus. Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus in quantum facultas suppetit castigare, polluta ac perversa corrigere: et si quem de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinere 125.0904B| dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi Domini consecratur corpus, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostram fraternamve orationem impediat, totis viribus agamus. Haec propter illos diximus qui, ecclesiam ingressi, non solum intentionem orandi negligunt, verum etiam ea pro quibus orare debuerant augent, insuper et arguentes se pro hujusmodi stultitia convitiis odiisque insequuntur, addentes videlicet peccatis, peccata et quasi sibi funem longissimum incauta eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti judicis examinatione damnari. Nec latet crebro angelos electis invisibili adesse praesentia, ut eos vel ab hostis callidi defendant insidiis, vel majoris coelestis desiderii gratia 125.0904C| sustollant, Apostolo attestante, qui ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Maxime tamen angelici nobis spiritus adesse credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis, id est, cum ecclesiam ingressi, vel lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, maxime autem cum missarum solemnia celebramus: unde et admonet Apostolus: Mulier in ecclesia velamen super caput habere propter angelos (I Cor. XI, 10), et propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII, 1). Nec dubitari licet, ubi corporis et sanguinis Dominici mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus, qui monumentum 125.0904D| quo corpus ipsum venerabile positum fuerat, et unde resurgendo abscesserat, tam sedulis servant excubiis. Unde solerter studendum est, ut cum ecclesiam vel ad divinae laudis debita solvenda, vel agenda missarum solemnia intramus, semper angelicae praesentiae memores, cum timore et veneratione competenti coeleste compleamus officium, in exemplum feminarum Deo devotarum, quae apparentibus ad monumentum angelis timuisse ac vultum declinasse narrantur in terram (Luc. XXIV, 5). Sed et nobis typicum praebent exemplum, ut si Dominum invenire, si angelorum desideramus praesentia confortari, abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. 125.0905A| Decet autem nos, sicut operum bonorum luce fulgidos, ita etiam spiritalium operationum refertos gratia, Dominum quaerere. Unde bene mulieres, quae diluculo ad monumentum venerant, aromata quae paraverant secum portasse referuntur (Luc. XXIV, 1). Aromata etenim nostra voces sunt orationis, quibus desideria cordis nostri Domino commendamus, attestante apostolo Joanne, qui mundissima sanctorum praecordia mystice describens: Habebant, inquit, phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V, 8). Quae enim Graece aromata, Latine odoramenta vocantur. Diluculo igitur aromata ad monumentum Domini huc usque ferimus, cum memores passionis ac mortis, quam pro nobis suscepit, et 125.0905B| actionum bonarum proximis foris lucem monstramus, et suavitate purae compunctionis intus in corde fervemus. Quod et omnibus horis, et tempore maxime fieri oportet cum ecclesiam oraturi ingredimur, cum appropiamus altari Dominici corporis et sanguinis mysteria sumpturi. Si enim mulieres tanta cura corpus Domini mortui quaerebant, quanto magis convenit nos, qui eum resurrexisse a morte, qui ad coelos ascendisse, qui potentia divinae majestatis ubique praesentem esse cognovimus, cum omni reverentia ejus astare conspectibus, ejus mystica celebrare? Bene autem dicitur: Portantes quae paraverant aromata. Aromata namque, quae ad obsequium Domini portamus, prius parasse est, cor ante tempus orationis a supervacuis expurgare cogitationibus, 125.0905C| ut in ipso tempore orandi nil sordidum mente recipere, nil rerum labentium cogitare, nulla praeter ea quae precamur, et ipsum cui supplicamus, meminisse noverimus, juxta ejus exemplum qui ait: Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, psalmum dicam Domino (Luc. XXIV, 1). Nam qui ad adorandum ecclesiam ingressus, inter verba orationis consuetudinem superfluae cogitationis ab animo repellere negligit, quasi Dominum quaesiturus minus parata secum aromata tulit.

Ministri quippe sancti altaris debemus attendere, quod divina voce praecipitur, ut in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimatur: quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat, ne indiscretum 125.0905D| quid vel inutile sacris mysteriis assistentes cogitemus: quia ad exemplum aliis constituti, ex gravitate vitae semper debemus ostendere quantam rationem portemus in pectore. In quo etiam rationali vigilanter adjungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Adscriptos etenim patres semper in pectore ferre, est antiquorum vitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum sanctorum vestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pedem tendat. Sed et in hoc quia mortuorum nomina ascripta portamus, intendere debemus quia mortis opera 125.0906A| peccatores gerimus, et ipsi circumdati infirmitate propterea debemus, sicut pro populi, ita et pro nostris exorare peccatis. Assistentes autem considerare debent, qualiter oporteat eos in conspectu divinitatis et angelorum ejus assistere: quia Dominus, qui humilia respicit et alta a longe cognoscit, non attendit ad pretiosas vestes et ad saeculares pompas, quibus quilibet tam viri quam feminae se exornare solent, sed ad cor contritum et humiliatum. Quantislibet enim auri et argenti molibus circumdetur, quibuslibet pretiosis vestibus induatur caro, quid est aliud nisi caro? Non ergo debemus attendere quid habemus, sed quid simus. Propheta enim dicit: Vere fenum est populus, et omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isa. XL, 6). Multitudo enim generis 125.0906B| humani, quae per nativitatem virescit in carne, per mortem arescit in pulvere, fenum dicitur recte. Feminas enim sanctus Petrus admonet ut in timore castam conversationem suam considerantibus monstrent. Quarum non sit extrinsecus capillorum implicatio, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. Sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Domino ornabant se subjectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans, cujus sunt filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem (I Petr. III, 2).

Sunt etiam, qui intrantes ecclesiam non de ornatu vestium, nec in qualibet pompa gloriantur; sed quasi 125.0906C| humiliter multis psalmodiam vel orationem sermonibus compositis prolongant: cum sicut beatus dicit Gregorius, veraciter est orare amaros in oratione gemitus, et non verba composita resonare. At contra hi qui sunt ore quidem orantes, sed mente foris vagantes, omni orationis fructu privantur, putantes a Deo prece exaudiri, quia nec ipsi qui fundunt audiunt. Quod antiqui hostis instinctu fieri quis animadvertere nequeat? Sciens enim utilitatem orandi, et invidens hominibus gratiam impetrandi, immittit orationibus multimoda cogitationum levium et aliquando etiam turpium nocentiumque phantasmata, quibus orationem impediat, adeo ut nonnunquam tales tantosque discurrentium cogitationum fluctus prostrati in oratione toleremus, quales nec in lecto 125.0906D| resupini jacentes tolerare novimus. Unde necesse est, ut agnitum animum ab hujusmodi nebulis, quas hostis aspergere gaudet, in quantum possumus serenando, et pii defensoris perpetuum flagitando praesidium, qui potens est quamlibet indignis peccatoribus, et pure orandi et perfecte impetrandi concedere gratiam, si a precando non cessamus, imitantes caecum illum, de quo in Evangelio dicitur: Quia multo magis clamabat: Fili David, miserere mei (Marc. X, 48). Quia quanto graviore tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus. Quia nimirum necesse est, ut vox cordis nostri, quo durius repellitur, valentius insistat, quatenus illicitae cogitationis tumultum superet, atque 125.0907A| ad pias aures Domini nimietate suae importunitatis erumpat. Nam saepe in ipso orationis nostrae sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo fientes immolamus. Sed si Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur: quia cum illa quisque postulat, quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipsi quoque venit in fastidio qui non vult dare quod amatur. Sed se magis Dominus quam ea quae condidit vult amari, et aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Qui enim non ait dabuntur, sed adjicientur vobis, profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur: 125.0907B| quia nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur a Deo, et hoc nimirum ex abundantia additur super, et tamen homines saepe, dum bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur: nec lucrum suae petitionis esse deputant, si hic sunt temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in aeternum vivant; sed solis ut dictum est visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari. Qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem acciperent: quia cum mens in precibus ad auctoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata supernis conjungitur, ab inferioribus separatur, amorem fervoris sui aperit ut capiat, et capiens in flamma 125.0907C| amoris jam sursum ire est: dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat (Moralium, lib. XVI, cap. 19). Unde Abraham (Gen. XV, 11), cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose ne oblatum sacrificium raperent abegit. Sic nos, dum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre Domino utiliter sperat. » Et sicut apud Isaac Allophyli effossos puteos replere nituntur (Gen. XXVI), ita nimirum immundi spiritus, cum nos studiose cor fodere conspiciunt, per congestas nobis tentationum cogitationes rapiunt quod mens nostra offerre se Domino sperat utiliter. Unde 125.0907D| mens evacuanda est, incessanterque fodienda, ne si indiscussa relinquitur, usque ad timorem perversorum operum cogitationumque super nos terra cumuletur. (Hom. 14 in Ezech.) « Et Jacob, qui cum angelo contendit (Gen. XXXII), uniuscujusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit: quia videlicet anima, cum contemplari Dominum nititur, velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat: modo vero succumbit, quia et degustando iterum deficit: quasi vero vincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus. » Sed tamen ad semetipsam protinus reverberatur, atque ab ea luce quam 125.0908A| superavit recedit. Sic et qui certat, in luctamine aliquando superat, aliquando vero eo cum quo contendit se inferiorem invenit. (Moral. lib. XXIII, cap. 10): « Unde et in psalmo dicitur: Exaudivi te in abscondito tempestatis (Ps. LXXX, 8). Abscondita tempestas est, cum in corde contrito cogitationum temporalium fluctus intumescunt, cum contra amoris sancti studia curarum saecularium se tumultus illidunt. In abscondito ergo tempestatis exauditur, quia clamor deprecantis est haec ipsa tribulationis fluctuatio.

CAPUT VII. De pravis cogitationibus, cordisque munditia, et de castitate conjugali, et reconciliatione cum proximo. Quod iis post mortem aliorum vota prosint qui hoc in vita meruerunt: deque diverso morientium exitu atque statu. 125.0908B| Et sciendum nobis est, quia triplex est cogitationum nequam modus. Unus earum, quae deliberatione et proposito peccandi mentem contaminant: quas cogitatationes si justa animadversio districti judicis respicit, non sunt jam cogitationes culpae, sed operum: quia etsi rerum tarditates foris peccata differunt, intus hoc confessionis opere voluntatis effectus impleverunt. De qualibus scriptum est, Manus in manu non erit innocens malus (Prov. XI, 21): quia si malum quod vult ex deliberatione confessionis non explet in operatione, complet tamen illud in voluntatis deliberatione. Alius earum, quae delectatione quidem peccati mentem perturbant, 125.0908C| nec tamen ad peccandi consensum pertrahunt. Tertius earum, quae naturali motu mentem percurrentes, non tam hanc ad patranda vitia illiciunt, quam a bonis quae cogitare debuit impediunt: veluti est cum phantasmata rerum, quae aliquando supervacue gesta vel dicta novimus, ad memoriam reducimus; quarum crebra retractatio, quasi importuna muscarum improbitas, oculos cordis circumvolare ac spiritalem ejus aciem inquietare magis quam excitare consuevit. Nihil quippe nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties per pravas cogitationes defluit. Hinc etenim Psalmista ait: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13); hinc ad semetipsum rediens dicit: Invenit servus tuus cor suum ut oret te. Cum ergo cogitatio per custodiam restringitur, 125.0908D| cor quod fugere consuevit invenitur. A cunctis autem his cogitationum nequam generibus castigari monuit Salomon cum dicit: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Cujus monita sequentes, agamus solliciti, ut si quid consensu perpetrandi facinoris in animo deliquimus, cita hoc confessione et dignis poenitentiae fructibus abstergamus. Si delectatione peccandi nos tentari senserimus, mox eam delectationem crebris precibus ac lacrymis, crebrae amaritudinis perpetua recordatione pellamus. Et si nos solos ad hanc propulsandum sufficere non posse viderimus, fratrum quaeramus auxilia, ut quod nostris viribus nequimus, illorum consilio et intercessione sumamus. Multum 125.0909A| enim valet deprecatio justi assidua (Jac. V, 16); et sicut idem praemisit: Oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus, et si in peccatis sit dimittentur ei (ibid., 15). Et quia supervacuis cogitationibus ad integrum carere non valemus, has in quantum possumus immissione bonarum cogitationum, et maxime frequenti Scripturarum meditatione fugemus, juxta exemplum Psalmistae qui dicit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est (Psal. CXVIII, 97). Petamus supernam clementiam, quod est vere in nomine Salvatoris petere, ut cor nostrum rigore odiorum constringi non permittat, sed gratiam nobis purae dilectionis infundat: ut infidelitatis nos interire venenis non sinat, sed fortitudinem fidei contra hostis antiqui 125.0909B| tentamenta concedat; ut nos desperatione futurorum retro respicere non permittat, sed spem coelestium bonorum, per quam praesentia adversa simul et prospera contemnere possimus, misericorditer tribuat. Cordis quoque nobis munditiam et boni operis efficaciam praestet. Multum autem juvat orationis puritas, si in omni loco vel tempore nos ab actibus temperemus illicitis, si semper ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castigemus et linguam, si in lege Domini ambulare et testimonia ejus assuescamus toto corde servare. Quaecunque enim saepius agere, vel loqui, aut audire solemus, eadem necesse est saepius, ad animum quasi solitam propriamque recurrant ad sedem. Sicut ad volutabra porci, columbae autem pura et limpida 125.0909C| solent frequentare fluenta, ita cogitationes immundae impuram mentem perturbant, et spiritales cogitationes castam mentem sanctificant. Et custodito corde, juxta quod Scriptura dicit: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit, necesse est nos etiam corpora in sanctificatione et munditia custodire. Custodito namque et mundato a fluxu luxuriae corpore, necesse est ut bona opera subsequantur, sicut Dominus praecepit dicens: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). [Hom. 13.] « Duo autem sunt quae jubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenere, ut et munditia sit castitatis in corpore, et lumen veritatis in operatione. Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam 125.0909D| potest, si aut is qui bona agit, adhuc luxuriae inquinamenta non deserit, aut is qui castitate praeeminet, necdum se per bona opera exercet. Nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec opus bonum est aliquid sine castitate. » Quid enim illi prodest qui se diabolo et sua donat Deo, cum Scriptura dicat: Miserere animae tuae placens Deo? (Eccli. XXX, 24.) Misericordiae enim opera quisque a se incipere debet, ut prius se Deo et postea sua Domino tribuat, juxta quod Scriptura praecipit: Declina a malo et fac bonum, et tunc inhabitabis in saeculum saeculi in domo Domini, in longitudinem dierum (Psal. XXXVI, 27).

Et sciendum nobis est, quia non solum est castitas 125.0910A| in virginibus, et viduis, et continentibus, sed etiam castitas est conjugalis in legitime conjugatis et legitima jura conjugii conservantibus. (Pastoral. part. III, cap. 28.) « Quibus tamen scire necesse est, quia suscipiendae prolis causa habentur conjuncti, et cum immoderatae commistioni servientes propagationis articulum in usum transferunt voluptatis, perpendant quod libidini servientes nimiae, in ipso conjugio conjugii jura transcendunt. Unde necesse est, ut crebris orationibus, et quotidianis eleemosynis, deleant quod pulchram copulae speciem admistis voluptatibus foedant. Hinc est quod peritus medicinae coelestis Apostolus, non tam sana instituit, quam infirmis medicamenta monstravit dicens: De quibus scripsistis mihi, bonum est homini 125.0910B| mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 1). Qui enim fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praecepta contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus extendit. Unde adhuc infirmantibus subdit: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro (ibid., 6). Quibus dum in magna honestate conjugii aliquid de voluptate largiretur, adjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Culpa quippe esse innuitur quod indulgeri perhibetur; sed quae tanto citius relaxatur, quanto non per hanc illicitum quid agatur, si hoc quod est licitum sub moderamine non tenetur. (Ibid.) Unde cum Deo deprecatio funditur, 125.0910C| nequaquam talis conjugum vita damnatur. De qua deprecatione quoque Paulus admonet dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). » Quatenus mundiores et corde et corpore, abluti etiam carne et vestibus aqua, ad communionem corporis et sanguinis Domini veniant, ne ipsa inaestimabilis mysterii magnitudine graventur. Nam et Dominus in Sina monte locuturus ad populum, prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit (Exod. XIX), et ad David de pueris suis a sacerdote dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent (I Reg. XXI, 4): quos omnino non acciperent, nisi prius mundos esse David a mulieribus fateretur. Omnes autem in communione, mundo corde et corpore 125.0910D| purificato sacris mysteriis assistentes, necesse est ut nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo vere pro nobis hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit.

(Dial. lib. IV, c. 59.) « Sed inter haec sciendum est, quia ille recte sui delicti veniam postulat, qui prius hoc quod in ipso delinquitur relaxat. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo pellatur, dicente Veritate: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23). Qua in re 125.0911A| pensandum est, cum omnis culpa munere solvatur, quam gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum, quamvis longe positum, longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare, ut scilicet Conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvat qui munus pro culpa sumit. Veritatis autem voce attestante, didicimus quia servus qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a domino accepit, sed quia conservo suo centum sibi denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum (Matth. XVIII). Ex quibus videlicet dictis constat quia, si hoc quod in nos delinquitur 125.0911B| ex corde non dimittimus, et illud rursus exigimur quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Igitur dum per indultum temporis spatium licet, dum judex sustinet, dum conversionem nostram is qui culpas examinat exspectat, conflemus in lacrymis duritiem mentis, formemus in proximis gratiam benignitatis, et fidenter dico, quia salutari hostia per mortem non indigebimus, si ante mortem Deo ipsi hostia fuerimus. »

Et sciendum nobis est, qua illis sacra victima mortuis prodest, qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Ad haec etiam veraciter credi debet, quia illum post mortem Deus non liberat, quem ante mortem gratia suam ad veniam non reformat. Hinc 125.0911C| etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Hinc Psalmista ait: Quoniam in saeculum misercordia ejus (Psal. CXVII, 1). Quia nimirum, quem nequaquam modo misericordia ejus eripit, sola post praesens saeculum justitia addicit. Hinc Salomon ait: Quia lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit (Eccle. XI, 3). Quia cum humani casus tempore, sive sanctus, sive malignus spiritus egredientem animam claustris carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis ultra ad remedium ereptionis ascendat, relictis aeternaliter condemnatis. Scire debemus, quia est differentia in electis de corpore egressis, ut egredientibus 125.0911D| seu egressuris: quoniam sunt qui mox ut a carnis corruptione soluti sunt aut solvuntur, ad Dei contemplationem angelis sociandi perveniunt, sicut sancti apostoli, martyres, et confessores, et virgines, caeterique arctioris et perfectioris vitae viri ac feminae, quorum unus certaminum suorum conscius non dubitavit de ipso testari dicens: Cupio dissolvi et cum Christo esse (Philip. I, 23). Caeterum sunt plures in Ecclesia justi, qui post carnis solutionem continuo beata paradisi requie suscipientur, exspectantes in magno gaudio, in magnis congaudentium choris, quando recepto corpore veniant et appareant ante faciem Dei. At vero nonnulli, propter bona quidem opera ad electorum societatem 125.0912A| praeordinati, sed propter mala aliqua, quibus polluti de corpore exeunt, per mortem severius castigandi excipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem judicii longa examinatione de vitiorum sorde mundantur, vel certe piis amicorum fidelium precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibus, et hostiae salutaris oblationibus absoluti poenis, et ipsi ad beatorum perveniunt requiem. Sed inter haec pensandum est, quod tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat ipse dum vivit pro se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, vel quia jam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere; quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et 125.0912B| sanguinis hostias immolare, in assiduis etiam fletibus, in quotidiana nostra poenitentia.

CAPUT VIII. Quod advocatus noster in coelo sit Christus, qui Incarnationis et passionis suae mysterio nos redemit, et corpus ac sanguinem suum nobis in sacramento reliquit. Habemus sacerdotem in coelis qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: Si peccaverimus, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1). Ecce exsultat animus, cum advocati nostri potentiam audivimus; sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis 125.0912C| advocatus est dicitur justus. Nos enim causas injustitiae habemus, justus vero advocatus injustas causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, charissimi fratres mei? Sed ecce occurrit animo quid agamus: mala quae fecimus et accusemus et deploremus. Scriptum est enim: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Quilibet etenim peccator conversus in fletibus jam justus esse inchoat, cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? Justus igitur advocatus noster justos nos defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus, qui 125.0912D| sine intermissione pro nobis holocaustum Redemptor piissimus immolat, quia sine cessatione Patri suam pro nobis incarnationem demonstrat. Ipsa quippe ejus incarnatio nostrae est emundationis oblatio. Cumque se hominem ostendit, delicta hominis interveniens diluit, et humanitatis suae mysterio perenne sacrificium immolat, quia et haec sunt aeterna quae mundat, sacerdos pro nobis factus, et sacrificium, et altare. Unde ad Israel dicitur: Altare de terra facietis mihi (Exod. XXXIII, 24). Altare enim de terra Deo facere, est incarnationem Mediatoris adorare. Tunc quippe a Deo nostro munus accipitur, quando in hoc altari, id est super Dominicae incarnationis humanitatem, nostrae humilitatis fidem solidamus. 125.0913A| Homo namque in libertate propriae voluntatis ad vitam conditus, sponte sua diabolo consentiens, factus est debitor mortis. Delenda ergo erat talis culpa, sed nisi per sacrificium deleri non poterat, et pro homine videlicet peccatore et rationali, nisi rationalis hostia, id est homo, et sine peccato, qui de homine assumpsit naturam non culpam, ad emundationem offerri non potuit. Fecit ergo pro nobis sacrificium corpus suum, exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae et humanitate mori, et injustitiam mundare potuisset. Finis scilicet, non qui consumit, sed qui perfecit eum, in carne apparuit, et factus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, tunc novum testamentum, quod nobis de pane et vino aqua misto, 125.0913B| ipso sacrificante et vivificante atque benedicente, in vero corpore et sanguine suo mysterium fidei, donec specietenus veniat tradidit, manifeste perficiet, cum aperte diligentibus se, qui secundum propositum vocati sunt sancti, per patefactam majestatis suae speciem ostendet, quomodo ipsi gignenti non impar oriatur, et quomodo utriusque Spiritus, utrique coaeternus ac consubstantialis, simul ab utroque procedat: quomodo is qui oriendo a Patre est, ei de quo oritur subsequens non est: quomodo is qui processione producitur, a proferentibus non praeitur. Quomodo et unum divisibiliter tria sint, et indivisibiliter tria unum: sed humanitatem verae carnis animatae rationali anima, una secum de Spiritu sancto et beata Maria semper Virgine, in visceribus 125.0913C| ejus de carne ipsius conceptam, et mox sanctam in civitatem assumptam, suae personae, qui sine ullo initio perfectus Deus, Unigenitus aequalis Patri, perfectus homo in fine saeculorum natus est, unus Christus, verus Filius Dei, per uterum ejusdem Virginis, quae ancilla est ipsius hominis per divinitatem, et mater Verbi per carnem (Moral. lib. XVIII, c. 27): « Cui ut scriptum est: Non adaequabitur topazium de Aethiopia (Job XXVIII, 19). Quoniam aliud est natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse: nec aequari potest gloriae Unigeniti habitae per naturam ab aliis accepta per gratiam. Mediator quippe Dei atque hominum homo Christus Jesus, non est alter in humanitate, 125.0913D| alter in deitate: quia non purus homo conceptus atque editus, post per meritum ut Deus esset accepit; sed nuntiante angelo, et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei cum Patre et cum sancto Spiritu coaeterna est, assumpsit intra Virginis viscera, unde et impassibilis pati, et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum: ut per ineffabile sacramentum, conceptu sancto, et partu inviolabili, secundum veritatem utriusque naturae eadem Virgo, ut diximus, et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 125.0914A| (Luc. I, 43.) Et ipsa Virgo concipiens dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (ibid., 38). Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex Virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre, ipse qui fecit, ipse qui factus est, ipse speciosus prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est ei species, neque decor (Isa. LIII, 2), per humanitatem. Ipse ante saecula de Patre sine matre, ipse in fine saeculorum de matre sine patre: ipse conditoris templum, ipse conditor templi: ipse auctor operis, ipse opus auctoris: manens unus ex utraque et in utraque natura. nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus. » In natura divinitatis aequalis et coaeternus ac 125.0914B| consubstantialis Patri et Spiritui sancto; in natura humanitatis minoratus paulo minus ab angelis: in qua resurgendo a mortuis gloria et honore coronatus est, et constitutus super omnia opera manuum Patris, et data est ei omnis potestas in coelo et in terra, et clarificatus est claritate illa, quam in divinitate habuit apud Patrem priusquam mundus fieret, ut iisdem dilectoribus suis palam ostenderet, cum absorpta esset mors in victoria, mortale hoc nostrum induere immortalitatem ad suam felicitatis sempiternae beatitudinem. Ejus beatitudinis perpetuae felicitatem anxie suspirantes et anhelantes, ingemiscimus gravati in hoc tabernaculo, habentes hunc fidei et spei ac dilectionis thesaurum in vasis fictilibus. Unde nobis per Prophetam dicitur: Constituite 125.0914C| diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Dies solemnis est Domino compunctio cordis nostri. Sed tunc in confrequentationibus dies solemnis constituitur, cum in lacrymas amoris ejus assidue mens solvitur. At ne morientes, si non diceretur quandiu ista acturi sumus, tribulatione afficeremur, illico terminum quousque fieri debeat subjungit dicens, usque ad cornu altaris. Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, ubi cum venerimus, jam nulla necessitas erit ut solemnem diem Domino de nostra lamentatione faciamus. Ad quod altare interioris sacrificii non accedit nisi justus, ad quod ille pervenit qui ad istud praesens et visibile accedit gratia Dei justificatus, et illic inveniet vitam suam, qui ad istud accedens 125.0914D| discreverit causam suam, unde dispensatur victima salutaris, qua deletum est debitae damnationis ac maledictionis nostrae chirographum quod erat contrarium nobis, et triumphatus est hostis computans nostra peccata, et quaerens quid objiciat, et nihil inveniens in illo in quo vincimus, credentes in eum qui pro nobis debitoribus mortis, mortis debitum quod non debebat exsolvit, solvens inimicitias quas peccando contraximus in carne sua, bonus pastor animam suam ponens pro ovibus suis, ut in sacramento nostro corpus et sanguinem suum verteret, et oves quas redemerat carnis suae alimento satiaret.

CAPUT IX. Quod Christus pro nobis in altari quotidie immolatur, ad cujus participationem cum fide et bonis operibus accedendum est. 125.0915A| Qui quando haec sacrosancta mysteria celebranda discipulis suis tradidit, inter caetera dixit: Filius hominis secundum quod definitum est vadit. Verumtamen vae illi homini per quem tradetur! (Luc. XXII, 22.) Sed et hodie et in sempiternum vae illi homini, qui ad mensam Domini malignus accedit; qui insidiis mente conditis, qui praecordiis aliquo scelere pollutus, mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Etenim ille in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, 125.0915B| sed tamen peccatoribus, membris scilicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Domini corpus violare praesumit. Ille Dominum vendit, qui ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa, plus amare et curare convincitur. Vae, inquam, illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus, queri cogitur: Ecce, inquiens, manus tradentis me mecum est in mensa (ibid., 21). De quibus dicit Apostolus: Quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans, id est, non discernens debita 125.0915C| veneratione a cibis caeteris, corpus Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Quoties enim cumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I Cor. XI, 26, 27, 28): quia ut Joannes dicit apostolus: Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, 15). Non solum autem a peccatis in sanguine suo, quando sanguinem suum dedit in cruce pro nobis, sed et quando quisque nostrum in mysterio sacrosanctae passionis illius baptismi aquis ablutus est, quia pretium Christi sepultura nostra est. Unde ager de pretio sanguinis ejus emptus vocatur acheldemach, id est ager sanguinis: videlicet ager Judaeorum, sed sepultura nostra est. Nos enim peregrini fuimus et advenae; 125.0915D| non habuimus ubi requiesceremus: ille crucifixus est et mortuus, et nos consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem. Quia quicunque baptizati sumus in Christo Domino, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3), qui non solum quando in cruce sanguinem suum dedit pro nobis, vel quando in baptismate lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, verum etiam quotidie tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis nostris quotidianis in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur, cum panis et vini creatura in sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili spiritus sanctificatione transfertur, sicque corpus et sanguis illius, non infidelium manibus ad perniciem suam funditur 125.0916A| et occiditur, sed fidelium ore suam sumitur in salutem.

Cujus recte figuram agnus in lege paschalis ostendit, qui semel populum de Aegyptia servitute liberans, in memoriam ejusdem liberationis per omnes annos immolatione sua eumdem populum sanctificare solebat, donec ipse veniret, cui talis hostia testimonium dabat, oblatusque Patri pro nobis in hostiam odoremque suavitatis, mysterium suae passionis oblato agno in creaturam panis vinique transferret, sacerdos factus in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et sicut illi, qui etiam postquam educti sunt in sanguine agni de terra Aegypti, et baptizati sunt in nube et in mari, exigentibus culpis, serpentium morsibus sternebantur, ut ex ordine flagelli 125.0916B| exterioris agnoscerent quantam intus perniciem peccando paterentur, exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant, sicut sacra Numerorum narrat historia (Num. XX), sanabantur ad tempus a temporali morte et plaga, quam serpentium morsus intulerant: ita et qui mysterium Dominicae passionis credendo et confitendo sinceriter imitando aspiciunt, salvantur in perpetuum ab omni morte quam peccando in anima pariter et carne contraxerant, ut omnis qui credit in Christum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Et hoc inter illam figuram et istam veritatem distat, quia per illam figuram vita protelabatur temporalis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est, ut quod intellectus bene sentit operatio condigna 125.0916C| perficiat, quatenus cum confessione rectae nostrae fidei pie et sobrie conversando ad perfectionem promissae vitae nobis mereamur attingere. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (ibid.). Ad quam ille perveniet, quisquis in recta fide et bonis operibus perseveravit usque in finem, quia et fides sine operibus mortua est, illa videlicet fides, quae per dilectionem non operatur, et sine fide impossibile est placere Deo. In quibus unanimiter gratia Dei consistentibus perseverantia necessaria est usque in finem, quia nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei, in quo aeternaliter vivunt angeli et sanctorum spiritus de ligno vitae, sicut ipse dixit: Sicut 125.0916D| in me vivit Pater, et ego vivo in eo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Ego sum panis vitae, et ego sum panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum, et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Amen amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, manet in me et ego in eo. Hic 125.0917A| est panis qui de coelo descendit: qui manducat hunc panem vivet in aeternum (Joan. VI). Et pridie quam pateretur, coenante eo cum discipulis suis, in nocte qua tradebatur, quando vetus in novum et aeternum pascha nostrum convertit, in quo ipse immolatus est Christus, accepit panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem; et: Accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Luc. XXII). Haec ille dixit et dicit, et perficit qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, et eo verbo quod est, et per quod facta sunt omnia, et per prophetas 125.0917B| suos hydriam farinae et lecythum olei, et per vasa non pauca diffusum oleum multiplicavit, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, cum in utero virginali sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, potest manum ponere in ambobus, et patrem scilicet divinitatis aequalitate placare, et nostrae fragilitatem substantiae assumendo, eam sine ullius culpae contagio in unitate suae personae compati et misereri, et panes ac pisces juxta veritatem evangelicam sua benedictione multiplicavit, et aquam in vinum tacito nutu vertit, et naturas rerum mutat ut ipse volet: cujus veridicis verbis indubitanter credens Apostolus dicit: Calicem benedictionis cui benediximus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam 125.0917C| Dominus noster Jesus Christus in qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit ac dixit: Accipite et manducate: hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine, hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I Cor. X, XI).

Quae communicatio et participatio corporis et sanguinis Domini sicut ex omnibus recta fide offerentibus una fit, ita et una redit in omnes, non parte corporea, sed virtute divina. Qui enim unus semper et idem intelligi participaliter non potest, tamen a 125.0917D| suis fidelibus participari dicitur, cum in ejus substantiam pars nulla admittatur. Sed quia hunc exprimere perfecte sermone non possumus, humanitatis nostrae modulo quasi infantiae imbecillitate praepediti, eum aliquatenus balbutiendo resonamus. Cujus corpus Judaei persequentes moliti sunt quasi consumendo exstinguere, et gentiles esurientem mentem suam desiderant per quotidianum immolationis sacrificium de ejus carnibus satiare, et ipsius Redemptoris sanguinem, quem persecutores saevientes fuderunt, postmodum credentes biberunt, eumque esse Dei Filium praedicaverunt (Moral. lib. XIII, c. 8). « De quo videlicet sanguine scriptum est: Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat 125.0918A| locum in te latendi clamor meus (Job XVI, 19). Peccanti enim homini dictum est: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19). Quae scilicet terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit, quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit, quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicat. Neque invenit in terra latendi locum clamor ejus. Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur, clamor nostri Redemptoris est. Unde etiam Paulus dicit: Et sanguinem aspersionis melius loquentem quam Abel (Hebr. XII, 24). De Abel sanguine dictum fuerat: Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Sed 125.0918B| sanguis Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel fratricidae fratris mortem petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut ergo in nobis sacramentum Dominicae passionis non sit otiosum, imitari debemus quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur. Locum enim latendi clamor ejus in nobis inveniet, si hoc quod mens credidit lingua tacet. Sed ne in nobis clamor ejus lateat, restat ut unusquisque juxta modulum suum vivificationis suae mysterium proximis innotescat: » credens et confitens et annuntians, quia sanguis Christi ideo novum est testamentum, quia nova dilectio, qua usque ad mortem in novissimis saeculorum temporibus nos dilexit. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, haeredes testamenti 125.0918C| novi, sicut et Apostolus dicit: Quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? et ideo novi testamenti mediator est (Hebr. IX, 14, 15). Per hunc ergo sanguinem novi testamenti, qui effusus est in remissionem peccatorum, emundabit, id est innovabit conscientiam fidelium, et fiunt iidem fideles, juxta eumdem Apostolum, haeredes secundum spem vitae aeternae, et repromissionem accipiunt qui vocati sunt aeternae haereditatis (ibid., 15). Et ideo sanguis ille vere novi testamenti et aeterni est, quia quos a vetustate innovat, ad aeternam felicitatem perducit. Hinc Zacharias propheta velut ad ipsum Dominum loquens ait: Tu quoque in sanguine testamenti 125.0918D| tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua (Zach. IX, 11). Quia videlicet per hujus sanguinis effusionem, et antiqui justi spe futurae redemptionis devincti ab inferni claustris educti sunt, et per eumdem etiam omnes credentes a peccatorum vinculis, et de lacu miseriae, et de luto faecis eripiuntur. Item quod hic dicitur mysterium fidei, et in illis verbis Domini quibus mysterium corporis et sanguinis sui tradidit non legitur, videtur de alio loco Evangelii sumptum esse, ubi secundum Joannem de hoc eodem sacramento quibusdam discipulis non credentibus loquens ait: Verba quae locutus sum vobis spiritus et vita sunt, sed sunt quidam ex vobis qui non crediderunt (Joan. VI, 14). Ostendit enim se magnum 125.0919A| dixisse mysterium cum ait: Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Joan. VI, 65): cum autem adjungit, sed sunt quidam ex vobis qui non crediderunt, ostendit magnum istud mysterium non esse nisi fidei et fidelium, qui verba audiunt, et ideo eis spiritus et vita sunt, quia eos spiritaliter intellecta vivificant. Totum ergo quod in hac oblatione Dominici corporis et sanguinis agitur, mysterium est. Aliud enim videtur, aliud intelligitur: quod videtur speciem habet corporalem, quod intelligitur fructum habet spiritualem. Sciendum vero est, quod eumdem calicem Dominici sanguinis, juxta observantiam Ecclesiae catholicae apostolis traditam, nisi mistum aqua offerri non licet, quia unum fiunt in redemptionis nostrae mysterio cum ait: Non bibam amodo ex hoc 125.0919B| genimine vitis (Matth. XXVI, 29), et de latere ejus, quod lancea transfixum est, aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Haec enim sunt sacramenta Ecclesiae, sine quibus ad vitam quae vera vita est non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum, haec et lavacrum praestat et potum. Hoc totum Dominicae oblationis mysterium quanta pietate et amore agendum sit, commendat ipse Dominus dicendo: Haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis (I Cor. XI, 25). Quod exponens Apostolus ad Corinthios ait: Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (ibid. 26). Illius ergo panis et calicis oblatio mortis 125.0919C| Christi est commemoratio et annuntiatio, quae non tam verbis quam ipsis mysteriis agitur, per quae nostris mentibus mors illa pretiosa altius et fortius commendatur. Quid est enim mortis Christi commemoratio, nisi charitatis ejus commendatio? quam nobis beatus evangelista commendans ait: Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII, 1). Id est usque ad mortem eum illa dilectio perduxit. Quia tantum dilexit eos ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Propterea et iturus ad passionem, et per resurrectionis et ascensionis gloriam discessurus e 125.0919D| mundo, hoc sacramentum ultimum discipulis tradidit, ut memoriam tantae charitatis, per quam solam salvamur, altius eorum mentibus infigeret. Quatenus semper memores simus, et quales, et quantum ab eo dilecti simus, ne de nobis gloriemur, quantum ut de illo speremus. Quod utrumque diligenter amplius exponit et inculcat dicens: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6)? Et post paululum dicitur: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum (ibid. 89). Hoc ergo agendum, 125.0920A| hoc frequentandum commendavit Ecclesiae, quousque ipse veniat in fine saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quandiu bibitur quod de Christi latere manavit, sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.

CAPUT X. Quod per Christi humilitatem panis angelorum panis noster factus sit: quodque a Christo ipso fiat consecratio, et in imagine panis vera sit caro Christi, a nobis cum poenitentia et mundo corde manducanda. Erat enim antea secundum ordinem Judaeorum Aaron sacrificium in victimis pecorum, et hoc in mysterio. Nondum namque erat sacrificium corporis 125.0920B| et sanguinis Domini, quod fideles norunt qui Evangelium legerunt. Quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe terrarum per eum de quo scriptum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Hoc de Domino nostro Jesu Christo dictum est, quia voluit esse salutem nostram in corpore et sanguine suo, quae commendavit nobis de humilitate sua. Nisi enim esset humilis, non manducaretur nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat verbum, et verbum erat apud eum (Joan. I). Ecce cibus sempiternus. Sed manducant angeli, manducant supernae virtutes, manducant coelestes spiritus, et manducant et saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo pervenire 125.0920C| posset ad illum cibum? unde cor idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret, ut parvulis proveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans; sed quia minus est idoneus infans qui pane vescatur, ipsum mater incarnat, et per humiditatem mamillae in lactis succum de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pascit nos sapientia Dei? quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis (ibid., 14). Videte ergo humilitatem, quia panem angelorum manducavit homo, ut scriptum est: Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 15). Id est: Verbum illud quo pascuntur 125.0920D| angeli sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalem se Deo. Saginantur illo angeli, sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem angelorum homo. Formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6, 8), ut jam de cruce commendaretur caro et sanguis Domini novum sacrificium. Quando loquebatur Dominus noster Jesus Christus de corpore suo: Nisi, inquit, manducaverit quis carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se. Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 54 et 56). Intellectus spiritualis credentem alium facit, 125.0921A| quia littera occidit, spiritus est qui vivificat (II Cor. III, 6). Discipuli enim ejus qui eum sequebantur expaverunt et exhorruerunt, sermonem non intelligentes, et putantes nescio quid durum dicere Dominum nostrum Jesum Christum, quod carnem ejus quem videbant manducaturi erant, et sanguinem bibituri, et non potuerunt tolerare. Sed ipse, cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles, et ipse se portabat quodammodo cum diceret: Hoc est corpus meum. Quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat. Ipsam enim humilitatem suam docuit Dominus noster in corpore et sanguine suo. Sapientia Dei, quam videbimus facie ad faciem, et omnes videbimus, et nemo zelabit, 125.0921B| omnibus se exhibet et integra est et casta est omnibus. Illi mutantur in eum, et ipse in eos non mutatur. Ipse est veritas, ipse est Deus. Veritas Verbum Dei est, sapientia Dei est, per quem facta sunt omnia, qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18). Ipsa est humilitas Domini nostri Jesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus, ad ipsam nos hortatur ut vivamus, sicut dicitur in Canticis canticorum: Venies et pertransies. Ab initio fidei venturi sumus facie ad faciem, sicut scriptum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Joan. III, 2). Antequam 125.0921C| ergo videamus facie ad faciem quod vident angeli, opus est nobis accedere ad hanc humilitatem, et adhaerere huic humilitati, quam commendat Dominus noster Jesus Christus, cum commendat corpus et sanguinem suum celebrari, quam humilitatem pro nobis suscipere dignatus est cum Verbum caro factum est. Accedite ergo ad eum et illuminamini. Accesserunt Judaei ut tenebrarentur; accesserunt enim ad illum ut crucifigerent. Nos ad eum accedamus ut corpus et sanguinem ejus accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt, nos manducando crucifixum et bibendo illuminamur. Ecce gentibus datur crucifixus Christus. Unde accedunt gentes? Fide sectando, corde inhiando, charitate currendo. Pedes tui charitas est. Duos pedes, id est dilectionem Dei et 125.0921D| proximi habe, ut non sis claudus, et istis duobus pedibus curre ad Deum. Sed dicit aliquis: Quomodo ad eum accedo? Tantis malis, tantis peccatis oneratus sum, tanta scelera clamant de conscientia mea, quomodo audeo accedere ad eum? Quomodo? Si humiliaveris te per poenitentiam, et mundaveris cor tuum. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Aufer inde cupiditatum sordes, aufer labem avaritiae, aufer tabem superstitionum, aufer sacrilegia et malas cogitationes, aufer odia, non dico solum adversus amicum, sed etiam adversus inimicum. Aufer illa quae dicit Dominus in Evangelio de corde procedere. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, immunditiae, 125.0922A| perjuria, falsa testimonia, et reliqua quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19). Et: Age poenitentiam (Act. VIII, 22). Poenitentia autem et munditia cordis facit te accedere ad Deum, et recipere stolam priorem, quam perdidit prodigus filius, substantia, quam a patre suo acceperat, dissipata cum meretricibus vivendo luxuriose. Haec enim substantia nobis est a Deo donata, omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, in verba prorumpimus; et in dissipatione hujus substantiae stolam perdidimus, id est vestem Spiritus sancti, vestem nuptialem, vestem innocentiae, quam qui non habuerit, non potest regis interesse convivio. Quam bene conditus accepit homo, male a serpente persuasus perdidit, quamque in baptismate recepimus. Sed et post baptisma, per 125.0922B| dignos poenitentiae fructus gratiam Dei recipimus, et occiditur nobis vitulus saginatus, qui pro poenitentis immolatur salute, id est ipse Salvator, cujus quotidie carne pascimur, cruore potamur; quotidie pater filium recipit, semper Christus credentibus immolatur. De quo dicitur: Ite, adducite vitulum saginatum (Luc. XV, 23); id est praedicate occisum, et offerte in suo mysterio immolandum, et quotidie pro vobis, id est pro peccatoribus mortuum credite; et quotiescunque ei hostiam suae passionis offertis, toties ad absolutionem vestram passionem illius reparari confidite. Epulemur itaque, id est in remissionem peccatorum nostrorum carnem et sanguinem ejus fideliter credentes sumamus. Igitur sicut scriptum est: Gustate et videte quam suavis est Dominus 125.0922C| (Psal. XXXIII, 9), qui dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam. Si autem non intellexeris, quomodo non intellexerunt qui dixerunt: Quomodo ipse poterit nobis dare carnem suam manducare (Joan. VI, 53), sicut legitur in titulo Psalmi trigesimi tertii, immutabit faciem suam David, id est Christus, et recedet a te, et dimittet te, et abiet. Beatus autem vir qui sperat in eum. Quisquis non sperat in Domino, miser est; qui sperat in se, aut in aliquo alio homine, et ille miser est. Vere magnus Dominus et misericordia ejus; vere qui nobis manducare dedit corpus suum, in quo tanta perpessus est, et sanguinem bibere, qui est propitiatio peccatorum nostrorum, quia in peccatis suis moriuntur qui per eum 125.0922D| non reconciliantur, et non delinquent omnes qui sperant in eum. Iste est modus justitiae humanae, ut vita mortalis quantumlibet proficiat, quia sine delicto esse non potest, in hoc non delinquat, dum sperat in eum in quo est remissio delictorum, quae non fit nisi per sanguinem Christi. Grandis enim majestas et grandis potentia est sanguinis Christi, quo solvit manum diaboli, et redemit nos de manu ipsius inimici. Sicut enim sunt aliqua animalia, et stringunt aliquid intra se inclusum, hoc dicunt et medici et physici, ut nisi fractum fuerit, a se non dividetur, nec dimittit illud quod intrinsecus clausum tenet; si autem missum fuerit oleum, statim dissolvitur, et quod strictum fuerat dissipatur et dividitur in 125.0923A| partes; sic et manum durissimam diaboli solvit sanguis Christi. Nolebat nos dimittere diabolus, sanguinem fudit Dominus quasi oleum misericordiae, et per ipsum nos liberavit. De hoc oleo misericordiae Christi per prophetam dicitur: Computrescit jugum a facie olei (Isa. X, 27). Sub jugo quippe tenebamur diabolicae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti, quo de immaculata Virgine conceptus et natus est Christus, per cujus sanguinem et a jugo dominationis diabolicae sumus redempti, et a peccatis omnibus emundati, ut dicit nobis Joannes apostolus: Sanguis Jesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7). Sacramentum namque Dominicae passionis, et praeterita nobis omnia in baptismo pariter peccata relaxavit, et quidquid 125.0923B| quotidiana fragilitate post baptisma commisimus, ejusdem nostri Redemptoris nobis gratia dimittit, maxime cum inter opera lucis quae facimus humiliter quotidie nostros illi confitemur errores, cum sanguinis illius sacramenta percipimus, cum dimittentes debitoribus nostris nostra, nobis debita dimitti precamur, cum memores passionis illius libenter adversa quaeque toleramus. Fidelis enim est Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus sufferre (I Cor. X). Quidquid enim homo passus fuerit pro nomine Christi, et pro spe vitae aeternae, et permanens toleraverit, major ei merces dabitur; qui si cesserit diabolo, cum illo condemnanabitur. Sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a Domino, ut non permittat servos suos 125.0923C| tentari plusquam possunt sustinere. Gustate et videte quam suavis est Dominus, quam beatus vir qui sperat in eo. (Aug. serm. 2 de verb. apost.). « Et audiamus veracem Magistrum divinum Redemptorem commendantem nobis pretium nostrum sanguinem suum. Locutus est enim nobis de corpore et sanguine suo, commendans talem escam et talem potum: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 51). Et hoc dixit de vita quis alius quam ipsa vita? erit autem illi homini mors non vita, qui mendacem putaverit vitam. Ergo et de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt, esuriant et sitiant, vitam manducent, vitam bibant. Qui illud 125.0923D| manducas reficeris, sed sic reficeris ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam; habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritaliter manducetur, spiritaliter bibatur. » Ad istam mensam quis nos invitavit et quid praeparavit? Invitavit Dominus servos, et praeparavit eis cibum seipsum. Quis audeat et manducare Dominum suum? et tamen ait: Qui manducat me, et ipse vivit propter me (Joan. VI, 58). Quando Christus manducatur vita manducatur, nec occiditur ut manducetur, sed mortuos vivificat. Quando manducatur reficit, sed non 125.0924A| deficit. Non ergo timeamus, fratres, ipsum panem manducare, ne forte finiamus illum, et postea quid manducemus non inveniamus: manducetur Christus, vivit manducatus, quia resurrexit occisus. Nec quando manducamus de illo partes facimus. Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam. Per partes manducatur, et manet integer totus: per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo, manet integer in corde tuo. Totus enim erat apud Patrem quando venit in Virginem implere illam, nec recessit ab illo. Veniebat in carnem ut eum homines manducarent, et manebat integer apud patrem ut angelos pasceret. Et quando Christus factus est homo, panem angelorum manducavit 125.0924B| homo. Mysterium nostrum in mensa Domini positum est, mysterium nostrum accipitis, et ad id quod estis Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis ergo corpus Christi, et respondes Amen. Utinam teneat cor quod dicit os, utinam habeat fides quod verbo respondes: esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen.

Mysterium pacis unitatis nostrae Christus in sua mensa consecravit: et quis alius nisi ipse quotidie in sua mensa consecratur? Deus enim adest verbis suis evangelicis, sine quibus sacramentum non consecratur, et ipse sanctificat sacramentum suum, et facit seipsum, sicut ipse dicit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sicut enim ad verbum illius, ut primum jusserat, germinat terra 125.0924C| herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, et impletur quotidie quod primum dixit: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22), quae benedictio etiam nec post peccatum hominis est abolita: ita et verba illius, qui totus ubique est, et semper est, etiam per peccatores prolata in sanctificatione corporis et sanguinis illius, per omnes mensas in catholica Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, perfectam vim obtinent consecrandi corpus et sanguinem ejus qui dixit: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; Et: Accipite et bibite: Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Et sicut sive haereticus, 125.0924D| sive schismaticus, sive facinorosus, quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui ita baptizatus est a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio et invocatio tanti nominis videatur annullari, quia ipse est, ut scriptum est, qui baptizat, qui discipulis suis jussit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Ita et cujuscunque vel qualiscunque meriti sacerdos officium consecrationis sacramentorum corporis et sanguinis Christi secundum traditionem exerceat, ipse est qui eadem sacramenta consecrat per verba sua, qui dixit: Accipite et comedite: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: Et, Accipite et bibite: 125.0925A| Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Qui autem accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi antequam panem illum comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc quod illud sacramentum vivificat invenitur. Et panis ac calix Christi non qualibet sed certa consecratione mysticus 125.0925B| fit nobis, non nascitur (Lib. XX contra Faustum.) Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis: nisi quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni munere ejus, non solum spiritali, verum etiam corporali. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum: sed aliud est sacramentum, quod praecessit in manna. Hunc panem significavit manna, hunc panem tribuit altare Dei. Et: Bibebant, inquit, de potu spirituali sequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in verbo et carne. Et quomodo biberunt? Percussa est petra de virga bis. Gemina percussio duo ligna crucis significat. 125.0925C| Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur. Unde dicit Apostolus: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? (I Cor. X, 16). Si quis manducaverit, inquit Dominus, ex hoc pane vivet in aeternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Quae caro quibusdam est ad vitam, quibusdam ad exitium, sicut exstitit Judae: non quia malum erat quod Judas accepit, sed quia malus Judas bonum male accepit. Sacramentum quippe pietatis in judicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis 125.0925D| meus vere est potus. Cum enim in cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibles facit. In hac enim mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impertitur, hoc sumitur, ut accipientes virtutem coelestis cibi, in carnem illius qui caro nostra factus est transeamus, quatenus unum effecti cum illo, a mundi principe, a quo per peccatum rapti fuimus, non teneamur, facti unum cum illo qui dixit: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Qui rursum dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Sicut enim verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines 125.0926A| per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris, ita vera caro sicut ipse dixit quam accipimus, et verus est ejus potus. »

Sed forte dicas, quod dixerunt tunc temporis etiam discipuli Christi, audientes dicentem: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non manebit in me, nec habet vitam aeternam (Joan. VI, 54), forte dicas, quomodo? qui similitudinem video, non video sanguinis veritatem. Primo omnium dixi tibi de sermone Christi qui operatur ut possit mutare et convertere genera instituta naturae, sicut de virga Moysi quae mutata est in serpentem, et rursus in virgam, et flumina Aegypti mutata sunt in sanguinem, et rursus in aquam, et alia multa signa quae in Scripturis leguntur. Deinde ubi non 125.0926B| tulerunt sermonem Christi discipuli ejus, sed audientes quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum daret bibendum recedebant, solus tamen Petrus dixit: Verba vitae aeternae habes (Joan. VI, 70), et ego a te quomodo recedam? Ne igitur plures hoc dicerent, veluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo in similitudinem quidem accipis sacramentum, sed verae naturae gratiam virtutemque consequeris. Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Joan. XXXV, 41). Sed caro non descendit e coelo, quo ergo descendit panis e coelo, et panis vivus? quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis, et tu qui accipis carnem divinae ejus substantiae, in illo participaris alimento. Qui manducaverit 125.0926C| hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum, et non morietur in aeternum. ( Ambrosius de mysteriis et de sacramentis. ) « Ergo non otiose dicis tu Amen, jam in spiritu confidens quod accipias corpus Christi. Cum tu petieris, dicit tibi sacerdos, corpus Christi, et tu dicis Amen, hoc est verum: quod confitetur lingua, teneat affectus. Consecratio igitur quibus verbis est, et cujus sermonibus? nempe Domini Jesu: panis est ante verba sacramentorum, ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit ad coelum, ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, fregit, fractumque discipulis et apostolis suis tradidit dicens: Accipite et edite ex hoc omnes, hoc est 125.0926D| corpus meum quod pro multis confringetur. Similiter et calicem, postquam coenatum est, respexit ad coelum, ad te, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, gratias agens, benedixit, apostolis et discipulis suis tradidit dicens: Accipite et bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus (Matth. VI, 28). Vide illa omnia verba evanglistae sunt usque ad accipite, sive corpus sive sanguinem, inde verba sunt Christi. Antequam consecretur, panis et vinum aqua mixtum est, ubi autem verba Christi accesserunt, corpus et sanguis est Christi, advertimus igitur majoris esse gratiam quam naturam. Quod si tantum valuit sermo Eliae ut ignem de coelo deponeret (III Reg. XVIII, 38), non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti, quia ipse dixit et 125.0927A| facta sunt (Psal. CXVIII, 5). Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potuit quae sunt in id mutare quod non erant? Non enim minus est novas dare res, quam mutare naturas. Sed quid argumentis utimur? Suis utamur exemplis, incarnationisque astruamus mysterii veritatem. Nunquid naturae usu processit, cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, viro mista femina generare consuevit. Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc quod conficimus corpus Christi ex Virgine est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam ipse Dominus Jesus ex virgine Maria carnem sumpserit, quae crucifixa est, quae sepulta est? Vere ergo carnis illius sacramentum est. Ipse 125.0927B| clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Ergo didicisti quod ex pane fiat corpus Christi, et quod vinum aqua mistum in calice fiat sanguis consecratione Verbi coelestis. » Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis quod corpus suum accipiamus et sanguinem, nunquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare? Corpus enim Dei corpus spiritale, corpus Christi corpus est divini spiritus, qui spiritus Christi, ut legimus, spiritus ante faciem vestram Christus Dominus. Et in Petri epistola habemus, Christus pro nobis mortus est (I Petr. III, 18).

Et Paulus dicit: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, Accepit panem et gratias agens benedixit, fregit ac dixit: Accipite et manducate, hoc est corpus 125.0927C| meum quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem. Similiter, et calicem postquam coenavit dicens: Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, hoc facite in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis donec veniat (I Cor. XI). Denique: Cor nostrum esca ipsa confirmat, et potus ipse laetificat cor hominis (Psal. CIII, 13), ut Propheta memoravit. Cujus spiritalis escae figura praecessit in manna, de quo qui plus collegit quam jussum est, amplius non habuit, quia totus Christus in singulis, totus in omnibus est. Et hujus spiritalis potus figura praecessit, cum jussit Deus Moysi ut tangeret petram de virga (Num. XX, 11). Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, 125.0927D| sicut Apostolus dicit: Bibebant autem de spiritali cons quenti eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Non immobilis petra, quae populum sequebatur, et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium Dei: Moyses, hoc est petra, sacerdos verbo Dei tangit petram et fluit aqua, et bibit populus Dei. Tangit ergo sacerdos, redundat aqua in calice, saliet in vitam aeternam: et bibit populus Dei, qui Dei gratiam consecutus est; et unus de militibus post mortem Christi lancea tetigit latus ejus, et de latere ejus aqua fluxit: aqua autem ut mundaret, sanguis ut redimeret. Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. De cujus sponsi carne Ecclesia prodiit, quando ex latere crucifixi, manante 125.0928A| sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Et quotidie lavacro rigatur ac populo, baptismatis scilicet abluta mysterio, corpus crucifixi in ara crucis torridum sumens, una cum ejus cruore roseo de latere crucifixi profuso. Aliter enim in sancta Ecclesia, quae corpus est Christi, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate ac veritate naturae nos verus pontifex reconciliet, et verus immaculati Agni sanguis emundet, qui licet sit in Patris dextera-constitutus, eadem tamen carne, quam assumpsit ex Virgine, sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Et item Joannes apostolus: 125.0928B| Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1); et item: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 9). Habentes ergo, ut dicit praedicator egregius, pontificem magnum, qui penetravit coelos Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam ejus consequamur, et gratiam inveniamus, in auxilio opportuno (Hebr. IV, 14). Unde nihil dubitantes, sed corde credentes ad justitiam, et ore confitentes ad salutem, 125.0928C| quando corpus et sanguinem illius sumimus, quod et Petrus quando hinc alii dubitaverunt Domino dixit: Domino cum Petro dicamus: Domine, verba vitae aeternae habes, et nos credidimus quia tu es Christus Filius Dei vivi (Joan. VI, 70). Cujus caro fidelium vita est, si corpus ipsius esse non negligant. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi, de quo non vivit nisi corpus Christi. Nam escam vitae accipit, et poculum aeternitatis bibit, qui in Christo manet, et cujus Christus inhabitator est. Qui autem a Christo discordat, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit ad vitam, etiam si tantae rei sacramentum ad judicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat.

In cujus acceptione sequenda est nobis discretio, 125.0928D| quam sanctum Domini Aaron secutum fuisse didicimus, qui mente lugubri se non debere sumere sacrificium pro peccato oblatum nobis ostendit. Dicamusque debitae humilitatis confessione: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII, 8). (Ex August. hom. 50.) « Quod Apostolus commonet dicens, ut non judicium sibi manducet et bibat: quatenus a seipso judicatus per poenitentiam non judicetur a Domino. Quae actio poenitentiae tunc erit perfecta et Deo acceptabilis, si ascenderit homo adversum se tribunal mentis suae, et constituerit se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat sicut comminatur Dominus peccatori: atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, 125.0929A| carnifex timor, deinde sanguis animae per lacrymas profluat, postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo judicet participatione corporis et sanguinis Domini, versetur ante oculos imago futuri judicii, ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa poena, qua percipientibus aliis vitam aeternam, alii judicium sibi manducant et bibunt. In qua actione poenitentiae magnopere cavenda est antiqui hostis astutia, qui saepe cum mens a culpa resipiscit, atque admissum flere conatur, spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem poenitentiae subtrahat. Modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, 125.0929B| modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur, quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant, et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis. Et memores vindictae, quam sunt passi qui ignem alienum in conspectu Domini obtulerunt, sicut in Heptateucho legitur, providendum nobis est, ne cum affectu peccandi, vel cum delectatione peccati, ad altare Domini accedamus, nec hoc quod ostendit Apostolus in Epistola ad Corinthios incurramus. Ideo, inquit, multi inter vos infirmi et imbecilles sunt, et dormiunt multi (I Cor. XI, 39). Et postquam flamma cujusque peccati et cordis delectatio a corde deferbuerit, atque post poenitentiae 125.0929C| satisfactionem, sequamur quod de Zacchaeo publicano in Evangelio legimus, quia excepit gaudens Dominum in domum suam (Luc. XIX, 6), et fecit ei magnum convivium. Cujus domus sumus nos, et cui cogitatio hominis confitetur, et reliquiae cogitationis diem festum agunt illi. Dies enim festus est Domino compunctio cordis nostri, cum in lacrymas pro amore ejus assidue movetur. Cum igitur Redemptoris nostri corpus et sanguinem accipimus, debemus nos pro peccatis nostris in fletibus affligere, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis nostrae stomacho perversae humorem vitae. Et post orationis et communionis tempora, quantum juvante Deo possumus, in ipso animum suo pondere et vigore servemus, ne post cogitatio fluxa dissolvat, ne vana 125.0929D| menti laetitia subrepat, et lucra compunctionis anima per incuriam fluxae cogitationis perdat. Sic quippe quod poposcerat Anna obtinere meruit, quia se post lacrymas in eodem mentis vigore servavit. 125.0930A| De qua nimirum scriptum est: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18). Quia igitur non est oblita quae petiit, non est privata munere quod poposcit. »

Haec, rex clarissime atque charissime, accepta opportunitate de epistola, quam vobis mitti jussistis, ex sensu ac verbis catholicorum dulcioribus super mel et favum, sagittis quoque Potentis acutis cum carbonibus desolatoriis, et fulgurantibus hastis irae Dei, et maxime de dictis favi, ut ita eum appellemus, divini eloquii, scilicet beati Gregorii, qui veraciter dicere potuit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 35), qui quod Domino ori ejus infundente suscepit nobis dulcissime ministravit, quasi in uno fasciculo et vobis 125.0930B| et nobis, sed et omnibus legere et intelligere et servare volentibus, colligere studui pro modulo meo, ad instar illorum, qui ad complanandum Domini Salvatoris iter ramos caedebant de arboribus. Insuper etiam scripsi per quae vitia praecipue, non solum generis humani fluvium absorbet, verum et vineam Domini Sabaoth, id est fideles quosque, aper de silva et singularis ille ferus diabolus exterminare quantum potest non cessat, et de quibus caetera vitia oriuntur, sicut quilibet scire volens in libro Moralium tricesimo primo potest legere. Quatenus et sapientia vestra, diaboli insidiis cognitis, iter ad regnum aeternum facilius carpere, et ne simplicium fidelium Christi devotio in via veritatis erret aedificari, et indignitas mea, pro imposito sibi ministerio, sermonis 125.0930C| sonitum exhibens iram Domini quoquo modo possit effugere. Hinc enim Moysi praecipitur, ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur: ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Exod. XXVIII, 35). Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur: quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Sed quia, nisi sit intus qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat, obsecranda est nobis divina clementia, ut quod per nos loquitur in auribus vestris, per sancti Spiritus organum infundat cordibus 125.0930D| vestris, qui cum coaeterno Patre suo, in unitate ejusdem Spiritus sancti, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.