De causis corruptæ institutionis Latinæ

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De causis corruptæ institutionis Latinæ
2013
editio: incognita
fons: YouTube

Quid dicam? Me pudet nunc loqui, post hanc luculentam orationem de pronuntiatu Latino. Quia... ego quamquam Roma huc veni, mihi videor esse ultimus ex provincialibus, qui una cum plurimis, re vera hoc oportet confiteri, per sæcula et hominum ætates, usi sunt hoc pronuntiatu (sive 'pronunt(s)iatu') Latino recentiore[1]. Qui tamen pronuntiatus est pronuntiatus fortasse qui non difficile intelligi possit etiam ab omnibus ceteris. Hoc dixit etiam magister, id est difficultas non pertinet ad intellegendum, non pertinet ad colloquendum et sermocinandum inter nos sed fortasse ad quædam artificia recuperanda quæ sunt apud scriptores antiquos. Bene, sed si vos potestis pati hanc rationem enuntiandarum litterarum, ego conabor quantum possum et pro virili parte quædam dicere et præsertim loqui de causis corruptarum artium.

Ludovicus Vives scripsit librum De Causis Corruptarum Artium. Ego velim incipere ab ea sententia quæ mihi valde probata est quam Sebastianus in initio dixit: "Occasus Latinitatis vivæ secuta est occasum humanismi." Hoc mihi videtur esse rectissime dictum. Sed non possum consentire tamen quum Sebastianus dicat hunc occasum humanismi non pendere ab illis philologis, ab illis grammaticis, qui præpostera atque absurda sua diligentia et molesta quidem effecerunt potius, prorsus ut humanæ illæ litteræ morerentur atque conculcarentur.

Quia, videtis, nos loquimur semper de Latinitate viva, quæ junctura mihi minime placet. Quia hac locutione miscentur multæ res quæ quidem nullo prorsus modo inter se congruere possunt. Latinitas viva sunt joca, nugæ, garrimenta, gerræ, quas quidam homines, otiosi, qui nihil habent quod faciant et qui volunt monstrare se saltem aliqua in provincia, quam nemo colat, præstare posse ceteris, sese delectant quibusdam in circulis ubi de aeroplanis inversa vi propulsis maxima cum delectatione verba pseudo-Latina proferunt. Et est Latinitas viva etiam ea quam videmus in quibusdam circulis lusoriis ubi homines nihil aliud faciunt nisi verba nova excogitant, longepetita et interdum absurda prorsus.

Non habemus opus hac Latinitate viva ad humanitatem redintegrandam quia jam habemus linguam communem qua possimus de his nugis loqui. Si loquendum est de Coca-Cola aut de McDonald, possumus loqui Anglice. Professor David antea locutus est Anglice et fere omnes nos potuimus intellegere. Ergo discamus linguam Anglicam, habebimus linguam communem qua possimus de his rebus loqui. Sed lingua Latina usu quodam, dicamus, exculta est et adhibita est per sæcula et ætates hominum duabus de causis.

Prima causa est quod ego sum Italus, vos estis Batavi, Georgius est Hispanus, alter Georgius est Bohemus et habemus Michaelem Lusitanum hic et habemus Slovenum et Belgas sed inter nos colloqui possumus nulla difficultate. Bene, hoc est quoddam emolumentum, est quoddam commodum quod tamen possimus assequi etiam ceteris linguis. Lingua Latina est maximi momenti prorsus et primo primario sicut dicunt scholastici quod est mortua. Quod est mortua! Est paradoxon. Sed est paradoxon quod jam illustraverunt optimis verbis humanistæ quales fuerunt Erasmus et Muretus. Id est ceteræ omnes linguæ mutantur identidem et ego possum loqui Anglice nunc, non cum Geoffrey Chauser, non cum Miltonio, non cum Shakespeario sive Hastiquatio quia illi alia lingua locuti sunt atque ego. Ergo possum loqui cum æqualibus meis, cum hominibus qui nunc sunt. Non possum tamen loqui cum iis qui multis sæculis ante me in his terris versati sunt et qui nunc pulvere et terra operiuntur.

Ergo debeo identidem mutare linguam meam et discere alias linguas hoc modo. Ergo omnes linguæ naturales, quæ dicuntur, sunt subiectæ mutationibus continuatis et perpetuis et non sunt aptæ ad cultum et humanitatem tradendam quia mutantur identidem. Si volo legere ea quæ scripta sunt sæculo decimo septimo, Anglice, debeo discere fere alteram linguam. Et lingua Latina hoc habet emolumenti: quod non mutatur. Non mutatur jam inde a tempore Ciceronis, fere. Id est, structura linguæ, ut demonstravit apprime et multis argumentis Valahfridus ille Stroh in ultimo suo libro; lingua Latina non jam mutata est structura inde a tempore Ciceronis.

Id est, Plautus dixit 'faxit', sed Cicero dixit 'fecerit' et etiam pontifex[2], qui ante duas hebdomadas aut unum mensem, nescio, proclamavit se abdicaturum a munere, dixit fecerit, secutus Ciceronem. Et Plautus dixit 'comoediai' sed Cicero dixit 'comœdiæ' et nos adhuc dicimus 'comœdiæ' neque mutamus structuram.

Aliquando, Media quæ dicitur Ætate, sunt quidam homines qui discesserunt a structura Ciceronis. Non tamen consulto id fecerunt sed ignorantia linguæ, propter defectum doctrinæ. Quotiescumque, etiam media ætate, homines doctrina polluerunt sicut exempli gratia Eginhardus, Paulus Diaconus, Alcuinus, Godofredus Monauthensis et plurimi alii statim redierunt ad illud exemplar, quod Cicero et alii eius æquales nobis proposuerunt.

Ergo, hoc est emolumentum maximum, non debemus amittere. Multi dicunt: "Ah, utinam lingua Latina redeat in usum hominum cotidianum!" Ego dico: Deus avertat et averruncet hanc calamitatem. Quia si forte fiat, sicut factum est de lingua Hebraica, jam amitteret suum emolumentum lingua Latina. Nunc lingua Hebraica, quæ nunc est, quæ initio fuit lingua Hebraica veteris testamenti, nunc iam discedit et avertitur tam longe, tam procul a lingua veteris testamenti ut juvenes non possint legere sacram scripturam, aut legant cum quadam difficultate. Et idem fiat, id est si lingua Latina in usum hominum cotidianum restitueretur, statim fieret una ex linguis neo-Latinis, subiecta illis mutationibus continuatis et Heracliteis, dicamus, quæ non efficiunt aut impediunt, prohibent quominus hæc lingua sit vera lingua ad tradendum cultum et humanitatem per sæcula.

Ergo, quid dixerunt humanistae? Quid intellexerunt? Jam Dantes intellexerat ratione quadam confusa quam expressit in eo libro pulcherrimo qui est De Vulgari Eloquentia. Sed jam antea alii dixerant. Humanistæ maiore conscientia, dicamus, hoc potuerunt aperire: Lingua Latina est mortua, hac de causa est facta immortalis, quia est instrumentum optimum quo non solum cum æqualibus nostris possumus loqui, sed cum iis qui nos præcesserunt.

Ergo, hæc est vera, hic est verus finis quem nobis proponere debemus. Non curamus quomodo locuti sint homines in viis, in mercatibus, quomodo homines postulaverint panicellum fartum perna ætate Plauti: Quid ad nos? Nos volumus tantummodo scire quomodo scripserint illi quia volumus adhuc percipere eorum voces, eorum scripta legere, penetrare, sicut dixit professor David, penetrare re vera. Et ego, diffiteor, non credo, omnino non credo nos posse reapse percipere pondus singulorum verborum, proprietatem linguæ, penetrare in eas rationes quas elegerunt scriptores ad animum suum aperiendum nisi nos ipsi, quodammodo, quantum possumus conemur, conemur experiri hanc linguam.

Quum discipuli mei, etiam illi parvuli quindecim annorum, sedecim annorum, interrogant. "Ah, magister, sed... Nunc dic aliter!" Ille dixit, nescio, "Quum Cæsar hæc dixisset" aut "Quum Caesar mortuus esset". Et ego dico: "Dic aliter!" et ille: "Mortuo Caesare.". Oh, bene, "mortuo Cæsare." Quid differt? Cur non sunt omnino idem? Cur dicere "Quum Cæsar mortuus esset" non est idem atque "Mortuo Caesare"? Et statim discipuli cogitant, dicunt: "Ah, bene, certe, multo celerius!" Eh, certe, multo celerius. Et ergo si tu vis describere pugnam, pugnam celerem et vehementem et instantem et urgentem, dices: "Quum Cæsar post longam ægrotationem mortuus esset" an dicis "Mortuo Cæsare"? Et ille: "Mortuo Cæsare, sane.". Et hoc modo intellegunt etiam genus scribendi, elocutionem, stilum, ut aiunt, scriptorum antiquorum. Possunt penetrare quid differt inter vocabula. Dicimus esse synonyma. Non sunt synonyma. Et ergo nos... Sunt quidam absurdi, amici etiam, sed absurdi mea sententia, qui in Italia dicant: "Oh, nos non possumus loqui Latine quia Latine dicebant 'osculum', 'suavium' et 'basium'. Et nos non possumus distinguere inter hæc." Ergo non possumus intellegere scriptores Latinos. Et non possumus loqui Anglice quia nos Itali dicimus 'tempo', Angli distinguunt 'weather', 'tense' et 'time', ergo non possumus loqui Anglice. Prorsus, tantummodo si loquimur! Si convertimus ex Latino in Italicum aut in Anglicum aut in Hispanicum aut in Batavicum numquam intellegemus discrimina inter vocabula. Tantummodo utentes, tantummodo usi hisce vocabulis, poterimus bene percipere quid differat inter ea. Et est unica via.

Ergo, Wolfius ille, ut redeamus ad Wolfium, Wolfius ille certe loquebatur Latine, scribebat Latine. Fuerat discipulus quorundam hominum qui satis Latine loquebantur quamquam res jam sæculo decimo septimo aliquatenus erant mutatæ. Erant mutatæ variis de causis, mea sententia, etiam propter causas externas scholis et universitatibus exempli gratia propter reformationem et contrareformationem. Jam illa peregrinatio academia, quæ viguerat per totam Mediam Ætatem et per totam Ætatem Renascentium Litterarum, multo minor erat facta quia homines catholici non facile poterant accedere ad universitates protestantes et protestantes non erant accepti neque erant grati in universitatibus catholicis. Ergo plerumque homines alloquebantur suos cives et gradatim lingua Latina facta est potius lingua scripta quam lingua ad communicanda sensa hominum.

Sed tamen magistri Wolfii satis bene loquebantur Latine, scribebant optime Latine. Sed Wolfius, in illis consiliis didacticis, prorsus, in illis consiliis scholasticis hoc prorsus dixit. Id est, fuit quasi conditor una cum aliis, cum Von Humboldt et aliis, illius 'formale Bildung'. Scitis, nonne, de qua re loquar?: "Nos non studemus linguæ Latinæ -scripsit Wolfius- ut re vera discamus linguam Latinam... Certe, est maximi momenti discere etiam linguam Latinam quæ est quasi vehiculum totius cultus nostri et si volumus philologi fieri oportet habeamus etiam hanc clavem, hæc instrumenta. Sed est præsertim instrumentum ad exercendam nostram facultatem ingenii."

Prorsus in illis consiliis ille dicit nos posse per eam, per linguam Latinam et per linguam Græcam, adeo nostrum animum et rationem exercere ut possimus postea alias provincias facile excolere. Et hoc dixit præsertim ut responderet inimicis et adversariis linguæ Latinæ qui identidem dicebant linguam Latinam esse tollendam e medio et in eius locum esse sufficiendas alias provincias et alias disciplinas. Velim vobis legere quendam locum quem scripsit discipulus Runkhenii post eius mortem.

Et est locus satis jucundus quia Runkhenius... -hoc scripsit Cobet- et Runkhenius scribit ex inferis: est mortus -nonne?- et ergo nescit quid faciat illic. Otio fruitur et tabescit... Ergo scribit ad discipulum olim suum et dicit: "Amice, hic paucos habeo quibuscum de re litteraria jucunde confabulari possum." (Non possum loqui cum hominibus de re litteraria) "Veteres philologi qui ante me fuerunt et hi qui mihi tum apud Batavos tum alibi æquales fuerunt parum curant cognoscere quæ hodie docta opera edantur in lucem. Qui autem his postremis annis -id est post mortem ejus- ad nos descenderunt, ipse vides quam parum fructuosa mihi eorum consuetudo esse debeat. Quotus quisque -id est: Quam pauci- Quotus quisque est qui probabilem habeat usum Latinæ linguæ." Id est, re vera pauci possunt Latine loqui ratione quam nos probare possimus. "Confabulantur inter se plerumque Germanice et si quid ego verbum patruo sermone jeci, confestim omnes in me involant et exagitant Pomeranæ dialectis rusticitatem. Wolfium et Hermannum excipio, eh, quia illi satis bene Latine loquuntur. Sed postquam salutem dedi, me statim interrogant quid sentiam de origine Homericorum carminum..."

Videtis ironiam, nonne? Id est, ut lingua sit viva, oportet etiam de vivis rebus loquatur (Wolfius). Ego usus sum per aliquot annos, quum agrypnia sive insomnia laborarem, usus sum illa Prolegomena ad Homerum et optime funguntur suo munere! Suadeo vobis, si eodem morbo tenemini, ut utamini illo libro. Post duas paginas somnus vos tenebit arctissimus quo ne tormenta quidem et bombardæ poterunt vos excitare. Ergo est re vera illa Latinitas Wolfiana quæ potest efficere ut non solum intermoriamur sed sentiamus mortua cadavera nos tractare. Et Wolfius, hoc addam, Wolfius quum primum nomen dedisset universitati scripsit... -hoc est notissimum, nonne? Etiam multi narrant in suis historiis philologiæ classicæ- Quid scripsit? Scripsit: "Philologiæ studiosus." Et hoc fecit, nam... Homines se interrogant: "Cur? Omnes scribebant 'philosophiæ studiosus', ille scripsit 'philologiæ studiosus' et qua de causa? Qua de causa?"

Postea primum opus majoris momenti quod edidit in lucem fuerunt illa 'Prolegomena ad Homerum'. Ego mihi persuasissimum habeo Wolfium legisse Senecam et Seneca dicit quodam in loco: "Quod philosophia fuit philologia facta est." Et irascitur. Irascitur et quid dicit? Dicit: "Græcorum iste morbus fuit, quærere quem numerum remigum habuisset Ulixes, utrum prius scripta esset Ilias an Odysseia (...), quæ sive contineas nihil tacitam conscientiam juves, sive proferas non doctior videaris sed molestior." Ergo Wolfius, perlecta hac pagina, indignatus est. Dixit: "Quid est hoc?! Iste Seneca stultus! Nunc ego monstrabor quid sit philologia!"

Et jam inde a juvene, ab adulescente, se vocavit philologum, non philosophum et voluit primum omnium tractare eam quæstionem quam præter ceteras Seneca monstrabat esse molestam, absurdam et contra rationem, contra animum humanum excolendum. Quod attinet ad alias res, quæ tractatæ sunt: Non ea tempestate, id est sæculo undevicesimo ineunte aut duodevicesimo exeunte, primum fuerunt rationes grammaticæ. Certe, non fuerunt primum. Immo, jam inde ab antiquis temporibus fortasse fuerunt molestissimi grammatici. Fuerunt illi grammatici modistæ adversus quos humanistæ multas sagittas suas collinearunt. Sed etiam postea, cum humanistæ florerent, non deerant illi quos ipsi humanistæ vocarunt 'pedantas' id est illos grammaticos molestissimos, illi grammatici molestissimi. Et scripserunt plurima de illis pedantibus. Plurima, quia ubique erant et infestabant omnes scholas isti magistelli.

Et Jacobus Pontanus, -ante hos duos dies nostra Aliosia legit locum ex dialogis Pontani in quibus Menecellus et alter grammaticus inter se disputant de illis rebus absurdis quæ iam disputabantur ætate Taciti aut ætate etiam Petronii. Meministis in initio operis Petroniani, nonne, esse illas disputationes de falsis et absurdis quæstionibus quæ in schola agitarentur? Et postea Jordanus Bruno et Erasmus, Scrofia, Foster, Menckenius, Runkhenius, qui scripsit Orationem "De Doctore Umbratico" et graphice delineavit et apprime nobis depinxit hunc grillum -scitis quid sit grillum, nonne?-, hunc grillum, hanc detortam faciem viri docti. Qui quidem simulat: Tamquam simiæ similes sunt hominibus, illi doctores umbratici similes sunt viris doctis. Et quid scripsit, amice Michael, quid scripsit Leonardus Bruni? "Non vidi mai un di quei tristi che sapesse tre lettere." Nonne de iis loquebatur? "Numquam vidi unum ex iis ignobilibus hominibus qui sciret tres litteras." Et loquebatur prorsus de illis grammaticis. Quia semper fuerunt. Est quasi indoles humana: Sunt homines qui timent res intricatas, timent vitam non posse certis atque definitis legibus semper adstringi.

Et ergo quærunt has leges, appetunt, cupiunt, non possunt vivere sine. Et quum primum sibi videntur se assecutos esse has leges, volunt omnibus ceteris imponere. Et si quis unguem latum conatur discedere ab hac via, ab his orbitis ferreis, in quibus eum imponere volunt, eh, statim clamant et statim vociferantur, statim dicunt rem esse eversam et omnia perdi et perire. Et etiam locuti sumus de Brocensi. Nonne fuit unus ex illis et plurimi alii qui scripserunt 'de causis' linguæ Latinæ? Quia semper oportet invenire causas: "Cur sella est feminini generis? Inquæramus causam, metaphysicam, si fieri potest metaphysicam causam!"

Et postea multi alii: Jesuitæ exempli gratia de quibus multa sunt dicta in hac sessione. Alvares optimam grammaticunculam scripserat ut discipuli possent quibusdam elementis progredi. Sed postea quidam dicebant esse nimis magnam, quidam dicebant esse nimis parvam et ergo sunt factæ variæ editiones. Quibusdam in editionibus crassuit mirum in modum et facta est tamquam Aloisius. In aliis editionibus illa grammatica extenuata est usque ad cadaver quoddam, ad ossa neque poterant discipuli re vera bene tenere linguam Latinam.

Quia nemo est contentus: Alii volunt nimis multas leges, alii nimis paucas leges et hoc est factum per sæcula. Et etiam postea Jesuitæ Hiberni sicut ille Guilelmus Bath scripsit Mercurium bilinguem. Et postea Comenius, imitatus illum Guilelmum Bath, proposuit "Januam". Cur proposuit 'Januam' et proposuit 'Atrium' et proposuit 'Palatium Latinitatis'? Quia videbat multos magistros cruciare discipulos.

Ergo non debemus credere, quia hoc est nimis simplex: "Ah, fuit re vera paradisus, omnes poterant jucunde discere..." omnes qui erant in scholis verorum humanistarum. Sed erant plurimæ aliæ scholæ in quibus tales methodi perversæ vigebant et obtinebant, semper. Illa pugna fuit perpetua, fuit constans, perpetua et cotidiana. Et fuit pugna vera, adeo fuit pugna vera ut quidam mortui sint.

Loquor exempli gratia de Petro Ramo, nonne? Qui, quum scripsisset esse reformandas methodos in universitate Lutetiensi, occisus est illa nocte Sancti Bartholomæi atrociter. Et multi alii: Laurentius Valla debuit fugere iram eorum qui ius civile colebant Ticinii sive Papiæ. Et postea, sæculo decimo septimo, nonne fuerunt illi grammatici Porturegalenses? Qui quidem quum in omnibus ceteris rebus adversarentur Jesuitis et in omnibus ceteris rebus adversarentur illis rationibus certis et definitis, prorsus in re grammatica contrarium facere voluerunt. Quia Jesuitæ a hereditate acceperant methodos humanistarum, quamquam exinaniverant illas methodos, medulla orbaverant. Sed tamen Porturegalenses voluerunt novam methodum ad docendam linguam Latinam, novam methodum ad docendam linguam Græcam, quam præsertim Lancelot -nonne?- ille composuit.

Et quæ methodi sunt initium illius 'analyseos logicæ', illius rationis logicæ quæ adhuc infestat nos: Sunt multi magistri qui dicant: "Quomodo possumus docere discipulos linguam Latinam qui ignorent quid sit complementum agentis?" Sed etiam Erasmus ignorabat! Neque umquam cogitaverat de complemento agentis. Quid est hoc, complementum agentis? Si quis interogasset, dixisset: "Boh, numquam audivi, quid est hoc? Est novum epicyclum quod invenerunt astronomi?" Et nihilominus didicit linguam Latinam. Videtis, hic sunt multi qui didicerunt linguam Latinam neque sciverunt quid sit complementum agentis. Et...

(Hic Camillus dixit: "Aloisii, jam est hora.")

Jam finem faciam, finem faciam. Tantummodo hoc velim dicere: Locuti sumus etiam de pronuntiatu -nonne?-, de pronuntiatu linguæ Latinæ, qui est maximi momenti. Sed sunt multæ rationes etiam ad hanc rem docendam. Exempli gratia: Pronuntiatus est summi momenti in modis musicis, in carminibus. Quia si non pronuntiamus bene carmina, non possumus percipere omnes effectus, omnes figuras, quas poetæ voluerunt in sua carmina indere. Quid cogitarunt humanistæ, tamen? Qui nunc sunt hoc cogitarunt ut omnino occiderent carmina, ut dicerent: "Conticuere omnes intentique ora tenebant inde toro pater Aeneas..." Et eodem modo pronuntiant et carmina funebria sicut: "Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum..." Et carmina lætissima, sicut: "Vivamus mea Lesbia atque amemus..." Eodem modo pronuntiant.

Humanistæ, contra, secuti quandam consuetudinem jam mediævalem sed in melius mutantes eam consuetudinem, canebant. Petrus Tritonus, Conradus Celtis et plurimi alii canebant carmina. Scripserunt modos musicos qui congruerent cum illis numeris et effecerunt ut discipuli possent sentire longitudines et vocalium et syllabarum tantummodo canentes. Et hæc est vera ratio viva: Vera ratio viva non constat tantummodo ex loquendo. Oportet videre quid dicamus et quomodo. Et hoc sto tecum (Sebastiane) omnino: Oportet resuscitare illum humanismum qui non pendet a Christianitate, potius contrarium: dixerim Christianitatem esse partem humanismi, id est ipsam notionem Christianam esse humanisticam. Sed humanismus originem habet cum Græcis et postea cum Romanis. Et quum jam Terentius dicat: "Homo sum, humani nihil a me alienum puto" jam condit humanitatem quæ postea conjungitur cum litteris, cum Cicerone, qui de Christo non potuit audire.

Bene, gratias, ignoscite quod sum nimis garrulus.

(PLAUSUS)

  1. Orator cum loquebatur in hac oratione ecclesiastico pronuntiatu utebatur.
  2. i.e. papa Benedictus XVI