De casibus virorum illustrium/III

This is the stable version, checked on 12 Aprilis 2020. Template changes await review.

Liber III

Incipit tercius eiusdem feliciter. Prohemium.


[Prohemium]


Consuevere longum ac laboriosum iter agentes non solum aliquando consistere, sudores abstergere, corpus leviare, auram captare levem et sitim poculis pellere; sed etiam, in tergum facie versa, iam acta metiri spatia, oppida recolere flumina montes vallesque et equora recensere; et dum toto itineri quod preteritum est eximunt, non modicum sibi ad laboris residuum virium superaddere. Que dum paululum mecum ipse revolverem, in profundissimum lapsus admirationem, sigillatim cepi cuncta colligere, et potissime quibus modis, quibus viis, quibus ex causis, hi quos deiectos apposui cecidere; visumque est – ni decipiar – eos in se, sicuti ut plurimum faciunt omnes, adversam provocasse Fortunam, veramque probavi fabelle sententiam quam olim ab adolescentia mea audisse memineram; et quoniam intentioni presenti satis accommode facere videtur, illam, dum quieti indulgemus, recitasse non erit in vacuum.


I. Paupertatis et Fortune certamen.

Dum igitur iuvenis Neapoli olim apud insignem virum atque venerabilem, Andalum de Nigro ianuensem, celorum motus et syderum eo docente perciperem, inter legendo die una, huiusmodi verbum occurrit: «Non incusanda sydera sunt, cum sibi infortunium quesierit oppressus». Quod audiens festinus homo, esto longevus, hilari vultu inquit: – Hoc profecto lepida fabella et antiquissima probatum est –. Quam a quibusdam viris egregiis nobilitate auditoribus suis et a me peroratus ut diceret, cum placidi et flexibilis esset ingenii, confestim diserto sermone sic inquit:

– Sedebat forsan in trivio Paupertas, amicta centuculo et obducto supercilio, et secum – ut moris est – revolvebat plurima; eo ferente casu Fortuna, superbo faustu et numine plena suo, transiens oculos iniecit in eam. Adversus quam ridentem atque pretereuntem Paupertas, nullis fere honusta laciniis, surrexit et acri facie inquit: – Quid stolida rides? –. Cui Fortuna mitior: – Te ipsam, macie obsitam, scabrosam, scabiosam, pallentem, palliastro tenui semesisque vestibus semitectam, amicitias fugantem, ac canes quocunque iveris excitantem, et nunc urgente extremitatis tue verecundia in solitudine residentem –. His irritata Paupertas vix manus continuit, dixitque: – Ecce si insipida arbitraris, quasi des sis: ut stolidi credidere quidam te agente sic sim; non equidem, quin imo me volente. Sed sinamus hec; cum tibi sit plena mollisque cutis, roseus color et purpurea vestis et ancillarum longior ordo, visne mecum in palestra certare viribus? –. – Viden tu – ait Fortuna sedato risu – quam obstinati animi hec misella sit: in ultimam gentium sortem illam deduximus, nec mentis tamen superbiam satis adhuc opprimere potuimus. Ecastor! Sepulcrale simulacrum, ni tacueris, cum istac insipida elatione tua ad inferos usque te mergam. – Tum Paupertas exhilarata paululum: – Iam victorie partem tenemus – ait – bene se habet: commota est ioculatrix ista –; illique subiunxit: – Me forsitan in blanditias ut te mitigem ituram putas. Nil minus: quin imo more tuo mentiris. Nunquam me ipsa pressisti: ego, dum sponte mea tua omnia abdicavi, omnem orbem te invita michi concessi, et ex serva libera loquor femina, quam dum, tuis exutam laqueis, ad inferos deiecisse putasti, ad superos prudentem elevasti nescia. Verum minas has tuas regibus inice; michi quidem, etsi vacua cutis sit, tantus animi vigor est ut nedum illas timeam; immo arbitror, si luctam ineas, te conterere –. Ast Fortuna, iam verborum inpatiens: – Ego tecum, spurcissima rerum, vires experiar meas: que gigantes opprimo imperatoresque deicio, equidem minimo isto digitulo, si amplius locuta sis, ultra Rypheos montes te rotando proiciam –. Tum Paupertas: – Bona verba, queso; credo magna facias, vidi frequenter letabunda que narras, pavida nunquam. Sed omissis iniuriis iactantiisque, visne experiri quod dixeram? Ne dedigneris si tu reges conteris: ego romani imperii nutrix fui, nec melioribus quam sim contecta palliolis –. Fortuna, fere des;erans, inquit: – Ad insaniam profecto me rediget presumptione sua muliercula hec: ni illi ostendero quanti sit me iratam habere. Iam parata venio, nutrix egregia: quo belli genere, Alcides inclita, nervositatem istanc tuam ostendere elegisti? –. Cui e vestigio Paupertas: – Non umbo, non spiculum, nec galea aut thoraca, vel equus est michi; in pedestrem luctam expedita veniam, hac apposita conditione: ut fas sit victrici victe quam maluerit ponere legem –. Tum paululum in risum Fortuna soluta est, inquiens: – Scio, venies expedita: iam diu sarcinulas composuisti tuas; minus tamen fido, ut adverto, liquisti hospiti. Sed quos pugne spectatores, quos victorie iudices habebimus? Et postquam lege agendum est, quam tibi si vicero imponam legem? Ut serves, cum nullam habeas? Auferam, si velim, divitias Darii aut Alexandri Macedonici regnum? Seu te edicto damnabo miseram, cum absque misera sis? Quos etiam tu michi vades dabis, cum nec amicum habeas nec affinem? –. – Iam vicisse reris – respondit Paupertas – ego quidem, que victoriam habitura sum, nil preter fidem tuam postulo, esto perrarissima sit, sed cum me ipsam dare catenis possim, si deficiant cetera, satis tibi est. – Risit magis Fortuna dicens: – Assuerums illum, inclitum tot regnorum regem, triunphans ante currum ducam, si te duxero teque carceratam habebo, ut hanc exuriem tuam et effetam pelliculam meis expleam sumptibus. Sed quid tot verbis opus est? Orco te excarnificandam commictam –. Et in eam irruens, ut vertici manu posita illam in centrum usque deprimeret ulnis, ab expedita Paupertate suscepta est, diuque per aerem vacuum volutata, et tandem consternata solo succubuit. Cuius pectus acuto genu calcans Paupertas et calce guctur premens, non ante illam multa in vanum conantem etiam respirare permisit quam se deiectam victamque fateretur et iure iurando firmaret sibi legem servaturam integre. Tunc assurgens victrix Paupertas, pausillum fessam quassamque quievisse passa est, dixitque: – Iam vides experta quid adversum te mee possint vires; cautius ergo dum me videris rideas amodo; sin autem, vapulabis; et pro nunc, uti vires, sic experiaris volo benignitatem meam in te male meritam. Erat animus ludum istum tuum volubilem frangere teque in vitam privatam redigere, sed miserta hanc tantum legem serves volo: tuo quippe in arbitrio, postquam sic errori veterum visum est, posuere superi fortunium infortuniumque, ego medium volo tanti imperii subtrahere, et iubeo ut in publico infortunium palo alliges firmesque catenis, ut non solum nequeat cuiusquam intrare limen, sed nec inde discedere, nisi cum eo qui nexus soluerit. Fortunium quovis micte, tuque a iure meo, dum id feceris, libera esto –. Mirabile dictu: quod nunquam ante fecerat nec erat factura in posterum, aiunt Paupertati hac vice Fortunam servasse fidem, et infortunium palo alligatum solis solventibus liquisse. Ex quo satis, optimi iuvenes, potestis advertere veteri fabella probatum quod ante non insipide dicebatis –. Letitia ab assistentibus celebrata fabella est; quam ego forsan acceptabilem arbitror, si velimus mentis scie mores hominum et Dei iudicia intueri. Sed ecce qui solverunt a palo infortunium suis me revocant clamoribus in laborem.


II. Deiecti aliqui.

Erat animus in Asyam retroire; sed quorundam Ytalorum clamor, quo nollem, me revocavit in Latium. Quieverat quidem fere in hanc usque tempestatem rudis adhuc latinus populus eo quod levi rerum parvaque cupidine ageretur; tamen, postquam in libidinem ampliandi imperii ventum est, ruinis etiam reges imitari et in nondum expertos dolores delabi ceptum; et uti piscatori quam fabro calidior videtur ignis, sic durior quam expertis anxietas inexperto visa est. Hinc dato plaga minor, maior tamen rumor emissus. Ad quem dum a fabella devolvor, extemplo Tullius Hostilius rex visus est, qui quasi indignum putans, eo quod Hostilii, qui pro romana arce adversus Sabinos egregiam pugnam habuerat, nepos extiterat, se medio imperii sui fulgore a Iove optimo fulminatumi et totum cum regia crematum, execrationes infandas tam in eum quam in ceteros emictebat superos.

Quem ego ridens auscultassem diutius, ni me Priscus Tarquinius eiusdem urbis fere rex ante quam civis ad se paululum deflexisset. Qui, oblitus se Demorati Corinthii filium et ex mercatore, deceptis Anci Marci filiis, regni conscendisse fastigium, solum se eorum opera securi percussum mortuumque deflebat. Verum, omisso predictorum et Tullii Servilii et aliorum quorundam ibidem existentium gemitu, Tarquinii Superbi advenientis querelas ampliores plene suscipiens, describendas sumpsi, eo quod ex illis tam suum atque Tullie coniugis facinus quam infandum geniti crimen rite punitum et libertas orta romana monstretur.


III. De Tarquinio Superbo, Romanorum rege.

Tarquinio quidem Prisco duo fuere filii Arruns et Tarquinius, qui morienti impuberes supertites fuere. Servius vero Tullius (cui puero in cunabulis dormienti apex igneus celo lapsus et capiti insidens suo, letum futuri regni fuerat presagium) consilio Tanaquil regine occiso regi successit, adultisque iuvenibus duas filias suas coniugio iunxit. Sane sicut adversa iuvenum ingenia fuere, sic et uxorum longe dissimiles mores. Arruns, natura mitis, Tulliam natu maiorem perversissime mentis feminam coniugem habuit: e contra ferocis animi Lucius mitem Tulliam sortitus est; et cum egre viri mansuetudinem insolens Tullia ferret et sororis ignaviam, forte contigit ut Arruns et minor Tullia morerentur, ex quo concordes Lucius Tarquinius et superstes Tullia coniugio iuncti sunt, magis quiescente Servio quam probante. Hec autem, uti inpatientis erat ingenii, assiduis infestationibus ferocem iuvenem exasperans ad id, illum egit ut captatis oportunitatibus curiam intraret, regis loco sederet, patres vocaret et iura redderet venientemque Servium cum fautoribus e curia vi abiceret abeuntemque a suis trucidari faceret et iussu populi patrumque regnaret. Quod cum egisset, nec trux mulier occultasse potuit. Nam prima carpento in curiam veniens, virum regem alacris salutavit; domum vero repetens, cum patrem indigna cede peremptum medio iacentem vidisset itinere, obstupentem aurigam immanitate facinoris iterque vertentem ne rotis vehiculi premeretur exanime corpus increpuit, iussuque suo tam equorum pedibus quam carpenti rotis patrio depresso cadavere despectoque quo ferebat propositum abiit. Regno igitur a Tarquinio sic per scelus adepto, ante alia ut satis pateat sibi unumquenque a palo infortunium solveres et ne successus essent differentes a principio, adeo se in patres plebemque novus rex gessit, ut facile Superbi cognomen acquireret. Qui, etsi nimium appareret elatus, domi tamen forisque in splendorem suum et romani nominis augendum magnifice plurimum egit. Domi quippe deum templa a preteritis devota regibus plura sumptuose construxit; similiter et Capitolium ingens, et publicas cloacas, et alia quedam satis pro urbis magnificentia solerter fecit edificari. Attamen, cum quanto quis celsior tanto sit ruine vicinior, egre tumorositatem eius Fortuna ferens, incauto preparavit laqueum. Totis nempe viribus cupiens Ardeam, veterem Rutulorum urbem, subigere, ad eam obsidione cogendam concesserat. Sed dum longius negotium trahitur, in castris regii iuvenes in cenam conveniunt; et amotis demum epulis, cum vino maderent plurimo, de pudicitia uxorum sermo incidit. In quo cum quisque suam pre ceteris extulisset, opera experturi conscensis equis clam atque ex improviso domum quilibet suam una cum sociis visurus contendit, eam ceteris preponendam dicentes quam laudabilioribus comperissent vacantem. Qui cum regias ludis operam dare vidissent, apud Collatium Lucretiam cum feminis suis modeste stantem atque lanificio vigilantem comperere: quo illam merito commendabiliorem arbitrati sunt. Ex quo actum est ut eius ex virtute pudica mulier cruentum consequeretur munus. Potuit quippe domestica mulieris formositas, nullo preterquam honestatis adiuta cultu, illecebrem Tarquinii Sexti occupare mentem et vi tanta fluxum animum iuvenis cogere, ut in sui cupidinem Sexti desiderium verteret omne. Qui, stimulis infande libidinis agitatus, post dies paucos, conscio nemine, tanquam viri affinis hospitaliter a pudicissima mulierum apud Collatium susceptus, et comiter atque benigne omni suspitione semota, ab eadem honoratus est. Qui, inter cenam cum domus dispositionem omnem sagaci collegisset oculo, nocte intempesta cubiculum dormientis Lucretie intrans, non mortis quam exerto gladio minabatur adulter, sed infamie timore renitentem in suos coegit amplexus, optatoque potitus letus abiit. Que, cum ruborem corrupte pudicitie conscia mens non ferret, mane facto, suis accersitis undique quod actum erat aperuit, et cultro quod celatum vestibus habuerat videntibus omnibus se transverberans violatum corpus morte piavit. Cuius ex profundissimo vulnere clarus innocentia sanguis emanans, mulieri necem, rei publice libertatem attulit. Nam Iunius Brutus, sumpto ex vulnere ferro, non solum Collatium, omne verum urbem romanam, una cum Lucretia et Collatino infandum facinus detegendo et libertatem populis suadendo, in sententiam suam traxit. Et cum iam in castris susceptus esset et scelere cognito libertas a cunctis clamata, frendenti multaque minitanti Tarquinio redeunti clausa civitas est. Et sic, dum Ardeam armis appetit, nati crimine Romam perdidit versumque in contrarium proverbium vetus: «Nam filius comedit uvas acerbas et dentes obstupuere parentum». Tarquinius autem, sic rebus se habentibus, regno privatus, ab exercitu destitutus, in exilium pergere cum omni familia coactus est. Quo autem nephanda mulier aberit non legi. Sextum vero divertisse ad Gabios quos ante deceperat et ibidem ab eisdem trucidatum certissimum est. Tarquinius autem exul, fraude regnum recuperare conatus, male succedentibus dolis in vires et bellum prorupit, ab amicis Etruscis adiutus, inde a Porsenna, Clusinorum rege, demum a Latinis populis; et in adversum succedentibus cunctis, Arrunte filion atque Sexto et Octavio Mamilio, Latinorum duce, genero suo, perditis, senex miserque Cumas abiit, ibique cum Aristomeno civitatis tyramno infelicem annositatem suam privatus tabescensque consumpsit.


IV. In luxuriosos principes.

Nequeo, si velim, mentis frenare impetum, et in presides summis exeuntem conatibus, quibus – ut plurimum – adeo castitas exosa est, ut si ad eorum explendam pruriginem omnis matronarum multitudo veniat, luxuria satiari non possit. Hi quidem passionum sectatores turpium, hiantibus oculis ambientes templa plateas aulas et loca quecunque in quibus forte ornate more suo mulieres insident; dum illecebri appetitu cunctas sue libidini aptas faciunt, omnes eque cupiunt. Hinc faciente spem potentia, circuitionibus aucupantur; et has blanditiis, illas minis, alias muneribus, non nullas sponsionibus, et, si cetera non sufficiant, vi quasdam in casses voluptatis sue contrahunt; et cantu et choro ineptias celebrantes suas, existimant permaximum decus quoscunque polluisse thalamos. Et si contingat in horum sceleste studium aliquem loqui (sinamus que non nunquam, tanquam in hostes salutis publice, summunt) confestim impudica fronte surgentes, frivolas quasi sanctissimas quasdam suas rationes eructant: ut – puta – David adulterium in Bersabee, Sansonis in meretriculam, Salomonis ob mulierem ydolatram, et huiusmodi plura; addentes insuper iuventutis ludum luxuriam fore, nature, non malitie crimen: etatem se frenare non posse; preterea eos in rem suam agere, et sic nemini iniuriam facere, seque in maturam senectutis etatem continentiam servare. O stolidissimum hominum genus! O ridiculum! O fatuitatis fastidium! Obiecta quidem in sacros homines negari non possunt, sed scelere commisso flevit David, nec ante a lacrimis destitit quam Dei iram mitigatam noverit. Sanson, si peccavit in Dalilam, cecitate et longa captivitate multatus, deberet illis terrorem inicere. Sic et Salomon, divino privatus spiritu, peccatum suum cognovit et destitit. Hi quidem nec flent commissa, nec desistunt, nec Dei iudicium timent. Et si stat sententia hominum talium imitari scelera, quid non in claritate facinorum? Fuerunt illi lascivi, et male fecerunt; sed fuere etiam strenuitate bellorum, cultu iustitie, munificentia, et memoria obsequiorum, atque divino cultu conspicui. Quid illos in lasciviam tantum, cum cetera horreant, sequuntur? Milvi ritu faciunt, qui die tensis alis rotatur tota, et si eligibilia multa viderit, tandem ad putrida labitur. Nec inficiar: si ad prolem ampliandam in concupiscentiam natura trahimur, non tamen iuventutis ludus est, sed ludibrium, si eatur in coitum preter legem, nec etati fluxe lenocinio oculorum calcar addendum est, quin imo acriori camo substinenda atque retrahenda est. Et si sint qui asserant insuperabiles eius vires esse ad suam excusandam ignaviam, dirigant impudicos oculos in Scipionem, cui cognomento fuit postea Affricanus, Luteio spetiosissimam sponsam et virginem ex captivitate reddentem; concipiant auribus verba pro Sophonisba Syphacis ad Massinissam; Catonem Censorium contemplentur, insuper cypricis circumseptum delitiis, diligenter immune corpus ab omni illecebri contagione servantem; et intueantur Drusum similiter intra limites matrimonialis thori omnem carneam concludentem concupiscentiam. Quid inquient? Nonne hi iuvenes erant? Non poterant? Non virilis vigor erat in illis? Imo et iuvenes erant, et poterant, nec aliis astricti legibus quam hi sint, excusatores incliti. Sed quid ego constantissimos viros in medium traho, cum tenellas virgines persepe legerimus parvipendisse dira supplicia tyramnorum, ut immaculatum decus corporis et anime servarent? Uxores ad prolem, et ad incontinentiam frenandam date sunt: he quidem possunt suffecisse ad comprimendum quemcunque furoris illius impetum. Inquiunt preterea, non minus quam stulte nequiter, in rem suam agere: quasi in rem suam liceat unicuique quod libet. Ratio quidem, dum a brutis segregavit hominem, moribus suis legem imposuit: qua transgressa in beluam confestim vertitur homo, et eorum sic est matronale decus, ut potentia sua a violentia servetur illesum. Quid enim stultius credi potest, quam ut quis quenquam sue salutis in custodem assummat, se totum et sua hoc habito respectu commictat ut sui decoris honorisque deturpatorem substineat? Non autem salvus sum, si adulterio labefactata sit domus, si fronti rubor iniectus est. Satis clarum est ob tutelam dominos, non ad contumeliam sublimari a populis. Nemini, quantumcunque libero, fas est obligare se adversus honestatem publicam; si fecerit, frustra, si recuset, requiritur ut observet. Quid – queso – ego indigebam rege, si eius deflorator est pudicitie quam ego forsan absque illo servassem intactam? Spectent ergo quid agant principes: quo se permictant lascivia inclinari. Possunt auferri pecunie et aliquando restitui, occupari agri et immunes omicti, domus dirui et resarciri, demum in exilium potest quis eici et iterum revocari, honores auferri publici atque reddi: pudicitia, sublata semel, nunquam restaurabitur integre, nec ob hoc decori iniecta macula in perpetuum extorquetur. Potuit preterea romana plebs, armis honusta, regum castra sequi, eis iubentibus pugnas inire, sanguinem effundere, animam emictere, in cloacis publicis in fundamentis in edificiis extollendis labores et sudore inpendere, vectigalia persolvere, per omnia durum imperium tolerare, ferre violatam Lucretiam non potuit: quin imo, accensa in regem consurgens, illum ex regno in exilium deiecit eternum. Virginius ob hanc eandem culpam potuit a decemviratu in carcerem coniecisse Claudium, et propter violatam Dinam Salem Sicimorum excidium subsecutum est; sic propter Helenam, troianum; et Beniamin tribus ob abusam Levite coniugem fere desolata est; Olophernes assyrius, dum ex bello victoriam expectaret, ante commissum crimen merito penas dedit, eiusque cecidit gladio cuius amplexus impudice cupiverat. Quid exemplis insto? Via publica incedendum est, sinendique sunt agri maceria septi. At si periculis parcere nolint, sue saltem huiusce proletarii valitudini parcant. Luxuria multiplex ingenium hebetat, memoriam minuit, vires enervat et sanitati hostis infesta est; a qua si in senium quis devenire permictitur, egritudinibus variis agitur, ut non solum observetur castitas, sed miserande iuventutis deploretur lascivia.


V. Gemebundi quidam.

Nondum satis in libidinem oblocutus eram, et ecce a principibus obsessus sum, advertens liquido eo iam me venisse, ut qui circa huius operis initium penuriam hystoriarum passus sum, nunc superhabundantia defatiger: nusquam equidem adhuc tam grandis michi dolentium visa caterva est. Ibi quidem Cambyses, Cyri regis filius, cuius fraude Mergis frater fuerat occisus; adhuc eadem incitatus furia qua seipsum peremerat, deorum execrabatur sevitiam, eo quod, subactis Egyptiis et in deos eorum et sacra atque superstitiones debachatus, ac accensus cupidine abolendi templi Ammonis libici, sibi sit furor immissus. Inde truncis auribus Oropastes magus suum plorabat infortunium, quod regnum tam grande tam splendidum tam pulchra fratris fraude quesitum, sectis indicantibus auribus, perdidisset et vitam.

Sic et Darius, Hystaspis filius, probitatem suam in magos, astutiam villici ad querendum sibi regnum, splendores habitos et regale coniugium repetebat, lacrimis Fortunam damnans, quod in Scithas eunti fuerit adversa, et longe magis apud Marathonem in Athenienses bellum gerenti, parantique reditum in rebellionem egisset Egyptios et ob id, ceptis omissis, sibi nedum aliis tediosus deveniret in mortem.

Erat et Marcus Coriolanus, ut videbatur indigne ferens et Romanorum ingratitudinem qua in exilium pulsus est, et quod, eo quod matris precibus obtemperasset, a Volscis occisus sit.

Sic et Milciades atheniensis deflebat perdite quod a civibus suis, quos ab infestissimo atque potentissimo hoste Dario Persarum rege feliciter re apud Marathonem gesta liberaverat, peculatus illum loco muneris accusassent coegissentque eum carcere clausum inter catenas expirare qui illos a catenis servitutis perpetue liberasset.

Aderat et Themistodes equis fere querelis Atheniensium ingratitudinem deflens. Nam post repetitam singularis virtutis sue gloriam quam sub Milciade apud Marathonem militans pre ceteris reportaverat, ostendebat quibus astutiis, iam dux factus, ad classem Xerxis opprimendam sociosque retinendos belli regemque pellendum Grecia usus fuerit, et qua arte sua actum sit ut contra placitum Lacedemonum muris roborarentur Athene. Ex quibus tot tanque magnificis aiebat se exilium reportasse, coactumque Xerxi preces porrigere quem bello vicerat ante, et ultimo vite satietate, taurino potato sanguine, alieno sub celo extremum clausisse diem.

Quid omnes referam assistentes? Frustra profecto coner. Venientem Xerxem superbiam suam flentem, ceteris omissis, placuit assumpsisse.


VI. De Xerxe Persarum rege.

Xerxes, Darii regis Persarum ex Cyri regis filia genitus, compositis cum Arcamene fratre natu maiore de successu regni questionibus, patri successit in solio. Cui fuit tanta divitiarum habundantia, tantus regius splendor, tam grandis populorum obsequentium copia, ut vix alteri mortalium quovis seculo par legatur. Quibus stolida mens inflata, ausus est de se credere nedum terras subigere posse, verum – si detur iter – celum auferre superis; quam tumiditatem haud longe passus est Deus. Nam, cum circa sui regni initium ignominiose Aristotide pulso, Egyptum, que a patre desciverat, suscepisset, ut belli apparatum dudum a Dario adversus Grecos initiatum perficeret, consumpsit quinquennium; et congregatis septingentis milibus armatorum ex Persis et trecentis milibus ex auxiliaribus ac numerosissima classe instrumentisque bellicis omnimodis, terra marique Greciam occupaturus exivit Persiam. Fere equidem monstrum tot in armis contraxisse mortales, ut non solum euntes cuncta tegerent sed montes rescinderent, valles replerent, exhaurirent fontes et flumina; nec veritus superato solo, pontum despicere. Nam quod navibus ceteri et cum difficultate superabant, hic facto ab Abido in Sextum ponte inaudite magnitudinis, cum omni suo exercitu pedibus ex Asya transgressus in Europam est. Sed quod oportuit Fortuna peregit: non edepol tam clara aut elata transgressio, quin fuerit tantundem remeatio turpis atque demissa. Lacedemones autem per tabellas Demarati, regis sui apud Xerxem exilium agentis, de conatibus Persarum certiores facti, ad obsistendum superbo discursui, Leonidam celebrem eiusdem seculi bellorum ducem parva cum manu armatorum misere: non enim amplius quatuor milium exercitus illi concessus est, cum quibus egregius vir, nulla ex parte diffidens, Thermopylarum angustias occupavit. Ibidem maxima atque cruenta Persarum clade per triduum certamen habuit; et a transitu venientes coercuit. Tandem, advertens supereminentis montis cacumen ab octuaginta milibus hominum occupatum, remissis auxiliaribus retro, cum sexcentis tantum Spartanis suis pro salute publica se morti suosque devovens, iussit ut pranderent tanquam apud inferos cenaturi. Nocte autem facta, pari commilitonum omnium fervore, castra quingentorum milium Persarum clam intrans, somno vinoque sepultos aggressus, cum omnia tumultu complesset, a cede cum suis non destitit, usque in maximam sequentis diei lucem. Postremo inter strages occisorum et acervos cadaverum ieiunio vigilia laboreque longe cedis fessi, cum duce suo Lacedemones multo cruore graves invicti eterna viventes fama cecidere. Xerxes vero, eo tumultu ac perturbatione territus, incognitus ac saucius aufugit, et ob anxietatem fuge sitiens, coactus est aquam effusi suorum sanguinis iam rubentem e foveis manibus propriis haurire, ausus postmodum affirmare se nunquam poculum dulcius aut suavius degustasse. Hec illi prima sevientis Fortune visitatio fuit; cui et altera evestigio supervenit, que, etsi precedentis respectu parva videatur, non tamen superbo regi minus erubescenda. Miserat enim, quasi bellum non cum hominibus solum sed cum diis etiam suscepisset, quattuor milia armatorum ad templum Apollinis delphici diruendum: quos omnes ab impetu ventorum et imbrium et ignitorum fulminum flammis ac ictibus absorptos misere, dum diruti templi nuntium expectaret, audivit. Ceterum cernens, adhuc turgidus, sibi terrestri bello male cessisse, equis viribus navale certamen experiri voluit; classi cuius, pelagum fere omnem tegenti, Themistode duce, Atheniensium classis obvia apud Salaminam affuit. Verum non minus arte quam armis ibidem superatus est Xerxes. Nam Themistodis ingenio Yone, propter quos adversus Persas bellum Athenienses assumpserant, cum auxiliares Xerxi cum navibus venissent, circa certaminis initium sensim navium suarum cepere in adversum vertere proras: quod plurimum animi ac vigoris Atheniensibus, Persis vero pavoris iniecit. Nec, quantumcunque spectante Xerxe (cui quantum tumoris in regia tantum timoris in agendis semper fuit) et Arthemidora, Alicharnasi regina, que eius in auxilium venerat, inter primos duces quasi cum Xerxe mutato sexu pugnaret acerrime, agt potuit quin Perse verterentur in fugam. In qua, sequentibus Atheniensibus, ex regiis navibus plurime capte, et summerse quam plures, et cedes peracta ingens est. Et sic rex, triplici perculsus infortunio et superba intentione frustratus, cum iam, suasione Mardonii, quem, rediturus in regnum, trecentis milibus armatorum prefecerat ut omnem vexaret Greciam, alia Themistodis arte lusus est. Nam eiusdem nuntio territus, relictis commilitonibus, fugienti similis, ad preoccupandum pontis a se facti transitum cum paucis abiit. Quem cum hiberna tempestate obrutum atque disiectum comperisset, non aliter quam si hostes haberet a tergo, tremebundus piscatorium lembum solus conscendit, orans supplex nautas ut quam ociter illum ad oppositum litus transferret. Quo cum appulisset, per longum spatium solus stetit in litore, non servulo sociatus uno. Sed nec vulnerum Fortune ultimum istud fuit. Nam consumptis fere omnibus ab eo relictis, dum fugam maturasset discriminibus viarum laboribus fame sitique et pestibus, adeo ut neque tumulus neque via nec ager fuerit qui passim Persarum mortuorum non teneret cadavera, cum paucis admodum domum reversus est; nec post multum tristi nuntio certior factus apud Boetios exercitum omnem Mardonii unico certamine deletum, et castra capta, divitiasque regias inter Grecos discerptas omnes, Mardonio cum paucis fuga servato. Cui excidio fere subsecutum monstrum. Nam eadem die qua copie cecidere Mardonii, navali prelio in Asya adversus Persas pugnatum est sub monte Messie; quo circa medium dici, antequam iniretur pugna, stantibus classibus se coram, ad utramque pervenit fama Mardonium in fugam versum exercitumque deletum: quod tantum Grecis virium ausit Persisque abstulit, ut dato belli signo confestim cum maxima suorum strage terga verterent Perse; et sic cladis secunde regi nuntius geminatus est. Cui cum hec non sufficerent damna atque dedecora, iterato disposuit temptare Fortunam; et reintegratis copiis, tam mari quam terra pari omine pugnatum est et duce Cimone, Milciadis filio, penes Eurimedontem omnis est Persarum attritus exercitus? Que infelicia gesta adeo Xerxem Persis exosum atque despectum reddidere, ut, deficiente regis gloria, ausus sit Artabanus eiusdem prefectus cum septem robustissimis filiis regiam ingredi vespere, et spe regni tractus, regem incautum obtruncare. Et sic effuso sanguine insolentie tumor evanuit.


VII. In cecitatem mortalium.

Quis dolor hic? Que cecitas? Quod crimen? Si concutiatur paululum tellus, relictis urbibus evestigio in campestria fugimus; si claustra fregerit belua, fores evestigio obseramus; si exundet alveo fluvius, in celsiora conscendimus; egrotantes, medicos exoramus ut calamitosam corpusculi vitam in tempus longiusculum conservemus; perituro fulgori, quo frequenter corpus et anima pessundatur, occurrimus. Ei michi quam stulte «occurrimus» dixi: quin imo non venientem, desiderio eius flagrantes, per estus et frigora, per alpes et aspreta, per maria et mille vite discrimina, per fraudes et violentias, sudore anxio et labore insuperabili querimus; abeuntem autem, miseros nos aientes, deflemus. Celum limpida serenitate conspicuum, solem fulgidum, argenteam lunam et rutilantia sydera, aliosque celi perennes ornatus, vertentes se circa nos motu continuo, non curamus. Deum, nos pia patris affectione vocantem, veram gloriam, regnum perpetuum, indeficiens gaudium se sequentibus infallibili veritate promictentem, quasi mendacem despicimus, et nescio qua letali gravati dementia, oculos in terram defigimus, corda firmamus, et dum quas tegat curas, que ingerat venena, quibus subiaceat casibus claritas ista mundana non cernimus, in letale precipitium ruimus, et in caducis oblectationem omnem, nobis magis quam Deo credentes, existimamus; et quod longe deterius, cum marcescere deficere et in nichilum redigi videamus omnia, fixa stabilia atque perpetua in nostrum exitium fingimus et probamus. Heu miseri! Seponamus paululum cupiditatem hanc insatiabilem, qua mentis fascinantur oculi, et opinionem rationi cedere sinamus; et si celum spectare tedet, si Deum audire, saltem que coram vertuntur cotidie prospectemus, et ne quenquam thesauri cumulus clientum numerositas aut dignitatis splendor decipiat, inter multos, qui e manibus nuper exivit, Xerxem summamus. Nec dubitem quin, si hystorias omnes excutismus, ditiorem comperiamus, aut serenitate regia clariorem, seu quenquam cui tam grandis populus paruerit. Hic turgidus ob singularem preeminentiam, dum elatis in celum oculis nedum homines sed ipsum Deum calcare arbitratur pedibus, tam maximis terrestribus copiis a Leonida parva cum militum manu et a fame pesteque nudatur, a Themistode et Cimone navibus, quibus omne mare contexerat, spoliatur. Nec sat fuit istud. Qui totum Orientem in Greciam traxerat, semisolus et profugus ad Hellespontum passu celeri sese rapit; qui gemmis et auro arte summa confecta pocula et pregustata multis summere consuerat, ex lacuna, cogente siti et servientium copia non astante, ceno et suorum sanguine imo tabe infectam aquam manu propria potaturus exhaurit; qui regibus imperare solitus erat, piscatores nautas supplex exorat; qui paulo ante tam ingenti classi prefuerat, piscatoria in navicula transfretat; qui multitudine circundatus principum venit in Greciam, solus asyatico sedet in litore; qui summo cum splendore maximam de se cunctis spem faciens Persiam armatus exierat, inermis obscurus pro triunpho luctum publicum reportat in patriam; qui diis, esto frivolis, a se tamen maximis creditis, exitium inferre preceperat, ab Artabano regia in propria trucidatur. Quid dicemus, que plura exposcemus ut quid possint divitie, quid potentia, quid regnum temporale videamus? Ut quid affectemus, quid queramus, in quibus speremus etiam cognoscamus? Sino latentes curas quibus exterus fulgor inficitur omnis, et patentes successus invoco. Nonne satius fuisset Xerxi caruisse talibus? Equidem fuerat, si summum infortunii genus est fuisse felicem. Quid ergo ab oculis hanc ignorantie nebulam non levamus? Quid cordis obstinatam duritiem non mollimus? Quid inanis glorie cupiditatem non pellimus, et in celum mentis elevantes oculos ac in verba Dei aures protendentes, solidis, veris eternisque bonis incendimur? Ad que comitata virtutum humilitas, vilipensis perituris fulgoribus, iter stravit, a quo si miseri deviemus, cum multos Themistodas et Leonidas Deus habeat, etiam si ampliores Xerxis habeamus populos, temporalium copiis spoliati fugati et exinaniti, frustra inexorabilem nautam deprecantes non in hellespontiaco sed in Acherontis litore nudi soli tristesque, et vite spe perdita melioris residentes flebimus.


VIII. Infelices non nulli.

Commotus in dementiam nostram, respiraturus aliquantisper consederam. Nec mora, dum sedeo a mestis ac flentibus sortem suam circumsessus sum. Quos dum intueor satis adverto non solum Asyam ruinas expertam esse, nec in reges tantum Fortune iacula fuisse coniecta, verum quibuscunque scandentibus semper fuisse casus et elatis hominibus pro magnitudine impetus advenisse contrarios. Quod, etsi iam dudum in aliquibus Ytalis ostensum sit, nunc etiam ad eosdem revocor: licet invitus, domesticas scripturus clades vadam; et si licuisset, cum Artabano Xerxis occisore, multis lacrimis ingentis sui cepti infelicem exitum flente, mansissem.

Sic et cum in medio itinere obvio facto Palanto, antiquissimo Spartanorum duce, se a Tarentinis suis in exilium apud Brundusium religatum querente, delituissem.

Sed tractus dum eo quo advocor devenissem, Cesonem Quintium vidi se iniuste damnatum exilio asserentem.

Quem postquam pretereuntem omisi, evestigio Graccum Cloelium, Equorum principem, deos execrantem atque Fortunam quod a Cincinnato victus, triunphi eius currum captivus precesserit audivi.

Inde Appium Claudium decemvirum venientem adverti. Qui, esto obvoluto capite pallio et squalida veste tacitus, ne illum forte cognoscerem, pertransiret, eius in miseria delectatus, quoniam ex latore legum superbie et libidinis obsecutor evasit, in ipsius dedecus et similium, libens scripturus adveniam.


IX. De Appio Claudio decemviro.

Claudiorum familiam, ex Corigillo Sabinorum oppido, deiectis urbe regibus, ob seditionem civium suorum, duce Attio Clauso, cui Appius Claudius nomen fuit, Romam primo venisse satis clarum est, et illico inter patricios susceptam; ex qua plures Appii, fere omnes plebi infestissimi homines, successive nati sunt. Tandem redeuntibus ab Athenis legatis cum legibus atticis, actum est ut, sublati ad tempus consules, decem Rome crearentur viri qui has leges, prout oportunitas Romanorum exigeret, rescriberent et consensu omnium roborarent, eisque maxima potestas concessa est et provocatio sublata omnis. Ex quibus unus ex familia Claudia, cui et Appius Claudius nomen erat, decemvir creatus est. Qui, et una secum eius socii, adeo modeste tenuere imperium legesque pro exigentia rerum scripsere, ut videretur civibus, iam anno exacto, anno insequenti simile crearetur officium. Ad quod cum Appius, elati spiritus homo, iam tante preeminentie captus dulcedine, summo aspiraret studio, adeoque se gereret ut facile qualis illi mens esset patres adverterent, ne hoc contingeret, ut per continuationem tam ingens imperium in quoquam perpetuari videretur, ab eis in cassum sagacitate quadam tam damnande ambitioni obviam ire temptatum est; Appioque patrum consensu commissum ut decemvirorum futurorum haberet comitias et pro iudicio suo diceret quos rei publice oportunos crederet. Existimabant quidem viri celebres, hac sibi concessa libertate, non posse contingere ruborem a tam inepto superari desiderio, et in id elabi ut ipse se ipsum diceret decemvirum. Sed quid non audet dominii effrenata libido? Appius, omni honestate abiecta, preter spem omnium seipsum ex futuris decemvirum ante alios primum dixit. Enorme quippe, nedum apud cives adhuc rudi sanctitate atque moderatione viventes, sed apud quos maius scelesta sese ducentes insania. Verum nec istud fecisse homini ambitioso satis visum est. Erant, qui precesserant, consueti vicissim pre se fasces imperii gerere: hic vero, non ut vicissim, sed quod unusquisque per se et assidue ferret statuit; et sic XII lictorum loco CXX cum securibus ac fascibus precedentes in curia et foro visi sunt, non absque pari plebis atque patrum terrore. His igitur tam sua malitia quam civium patientia evectus Appius in tantum ut non decemvir aut publicus magistratus, sed rex appareret potius, cum sociis hos multare, alios impunes permictere, hos elevare, illos deprimere, et omnia pro libito cepit agere. Quibus sic se habentibus, adversus Volscos Equosque bellum gerere Romanos contigit. Ad quod cum decemviri reliqui partitis provinciis legiones in armis duxissent, ut aliquando culmen fraude conscensum descenderet homo nequam, actum est, seu Romanorum fortuna volente seu eiusdem iniquitate procurante, ut nepharius nephastos oculos in speciosam virginem, cui Virginea nomen erat, iniceret eiusque pulchritudinis caperetur perdite. Hinc, estuante dira cupidine, frustratis blanditiis ac muneribus reiectis a virgine, cum non satis manifesta vi uti tutum arbitraretur, eo quod Lucii Virginii filia esset, plebei hominis sed clari atque recti et honesti ordinis ductoris et animi pro qualitate ingentis, et Lucio Icilio cuidam tribuno plebis acerrimo iuveni desponsata, ingenium vertit ad fraudem ut es potiretur, egitque ut Marcus Claudius cliens suus ab eo subornatus sibi Virgineam servam diceret, transeuntemque forum arriperet, et obsistentem in ius se coram traheret: quod paucis interpositis diebus actum est. Capta igitur virgo, stupens plorans atque hominum fidem invocans ad tribunal trahitur Appi. Quo cum venissent Publius Numitoriuss avus puelle et Lucius Icilius sponsus, et post multa egre obtinuissent ut in crastinum, donec e castris vocatus Virginius pater afforet, iudicium differretur, factum est ut Virginius, mature preter spem Claudii e caStris veniens, sordidatus cum filia veniret in curiam. Ibi astantes alloquitur, precaturque etsi multum pro se ac filia, longe magis pro libertate publica, ne se deserant. Et illud idem Icilius et Numitorius catervis amicorum et necessariorum stipati faciebant. Ceterum, facto undique civium concursu, Appius conscendit tribunal, paucisque a petitore dictis, spurcido ore decretum protulit, inaudito Virginio, Virginiamque Claudii servam iudicavit. O iudex inclitus et legum lator egregius! Equidem patet liquido quantum non hoc in tam claro iudicio Eaci mentem ab inferis pectore hauseris, sed ab astris Veneris incestuosam libidinem attraxeris. Obstupuere hoc audito omnes qui aderant; Virginius autem, commotus, cum in eum multa frustra dixisset, volente Claudio adiudicatum sibi mancipium, turba iussu Claudii prestante viam, iam summere, ad modica colloquenda nutrici atque puelle, Virginius obtinuit veniam; et cum penes Cloacinas tabernas illas quasi collocuturus traxisset, e carnificina lanii assistentis cultro sumpto, illacrimans – Hac una – inquit –, filia, qua possum via libertatem tuam servo – et in pectus virginis ferro condito, dixit: – Dicar potius volo severus virginis interfector, quam indulgens impudice pater –. Et in Appium spectantem facinus vultu turbido ait: – Te caputque tuum innocuo hoc sanguine sacro –. Inde cultro e pectore sanguine manante virgineo educto, eo sibi faciente viam, in exercitum tendens comitantibus multis urbem exivit. Fit interim circa mortuam virginem strepitus, hinc femineus ululatus, inde Icilii ac Numitoris rumor, summuntque exanime corpus, pallentem faciem infelicem pulchritudinem membraque in mortem soluta circumstrepentibus ostendunt, causam predicant et verbis facinus augent. Venerat in Algidum? Virginius, et in Sabinos, plebis opere a manu lictorum servatus, Icilius evolans iverat; et pari qua in Algido Virginius querela, libidinem Appii violentiam ignominiosum decretum et quod inde secutum sit ostendit. Fit repente seditio militum, relinquuntur castra, et iunctis exercitibus in Aventinum armati veniunt, inde in Sacrum montem, quasi plebeie libertatis fatalem locum, procedunt. Ad quos plebs omnis que in urbe supererat concurrit illico, et cum destituta videretur civitas, non ante se patribus conciliari voluere quam se decemviri abdicassent officio, quam tribunos plebis creassent, et iura omnia que per decemviros sublata fuerant recuperassent. Et sic cum reliquis e culmine deiectus est Appius, actumque ut, quos ipse insolens paulo ante terruerat, pavidus privatusque timeret. Nam, post eius decemviratus abdicationem, firmata tribunorum plebis potestate, confestim a Virginio tribuno illi dictus est dies. Cuius ad tribunal sociorumque veniens Appius causam dicturus, dum illum summum locum se infimum tenentem aspiceret, in mentem revocasse potuit si se iudice illum privatum in se audierat lascivam tyramnidem refellentem, et oblita pietate patria sevum cultro viderat male iudicatum mancipium vindicantem, quam trucem in se privatum pudicitie atque filie vindicem habiturus esset; nec eum fefellit opinio. Nam tribunitiam severitatem, nec patritiorum iuvenum circumvallans Appium caterva, nec eiusdem ad plebem precatio crebra, nec patrui senis flectere potuere preces, quin Virginii iussu is, qui nuper eum iniuste recusaverat audire, a viatoribus iure catenis vinctus, maximo cum dedecore suo traheretur in carcerem, eo usque mansurus donec dies defensioni concessa lucesceret. Ante quam ipse, legista spurcissimus, nunc gloriam sue celsitudinis memorans, nunc avorum claritatem sanguinis, seque destitutum viribus et feda respersum ignominia, ne plebei hominis damnatione summa cum plebis alacritate se macularet ulterius, sua superbia atque ira in rabiem versa, inter pedorem carcerisque catenas ignominiosam sibi mortem conscivit. Et, ut manes innocue virginis integra piarentur victima, eo ipso supplicio affectus Spurius socius consensu criminis et officii interiit. Reliqui vero ex decem cum M. Claudio, mancipii petitore optimo, in exilium acti sunt, et bona tam Appi quam Spurii a tribunis plebis in publicum redacta. Felix nimium romana libertas et in perpetuum duratura, si quotiens in effusos in libidinem principes, memor quod bis pudico sanguine redempta sis, vindex tam aspera surrexisses. Sed quid? Ruituris Dei iudicio non possumus opitulari mortales.


X. In legistas ignavos.

Erant que in vituperium Appi veniebant plurima; sed cumulata vitiis, presentium legistarum congeries in se iustissimi furoris revocavit impetum. Veteres quidem gravissimos homines et sacris phylosophie doctrinis imbutos ad capessendos iuris apices destinare consuevere, ut non solum valerent memoria sanctionum, sed maturitate morum sanctitate virtutum et etatis veneratione legum iussionibus conformes essent. Tales quippe, ut Phoroneum Minoem Ligurgum Solonem aliosque vetustissimos et alienigenas sinam, Sempronium Saphir, Catonem Censorium, Lucium Crassum, Servium Sulpitium et plures similes post scelestum Appium habuere Romani. Presens autem evum, spreta veteri solertia, non dicam a grammaticalibus regulis, sed a nutricum uberibus evellit infantulos, ut eos non in scholis sed in fornicibus trudat, in quibus sacrosancte leges turpi quodam lenocinio ex iustissimis in scelestas trahuntur illecebras; nec agitur hoc – ut aliqui conantur pretendere – ut tenella etas, non dimissura quod ceperit, aptius imbustur legibus, quin imo ut citius avaritie serviatur. Nec hoc verentur profiteri clamore sonoro qui, fimbriati, cathedras conscendunt et pulpita, dum, omissis phylosophicis demonstrationibus tanquam superfluis et guibus ex partibus iustitia constat et mores hominum reformantur in melius, ore spurcido et obsceno vocabulo aientes: «Sinamus hec: superflua sunt; nec de pane querendo nos instruunt». Et sic dum faleratis onagris non sufficit neglexisse quod nesciunt, conantur etiam turpi nota fedasse, si possint, eo totis incumbentes viribus unde ex simplicitate ac sanctitate legum eviscerare possint nolentia in publicum devenire litigia, et litigantium lites cavillationibus immortales facere. Et cum illum boatu summo celebrent, qui subterfugiis astutiisque nephariis adversus veritatem diu mendacium tutatus est, eum tamen cui quibuscunque fraudibus ample devenere substantie legum patrem iuris archivum veritatisque sacrarium colunt predicant et extollunt. O Dei indeflexa iustitia quam diu pateris hec? Ex officinis igitur talibus – in quibus nescio utrum dixerim veritatis an de pane querendo, imo auferendo, certissima disciplina traditur – habemus ut plurimum assessores iudices et patronos, quibus unce sunt manus, impudici oculi, invicta luxuria, cor saxeum, ficta gravitas, lingua melliflua, dentes ferrei, et breviter auri insatiabilis appetitus. Et idcirco, Ytalorum res publica, que fere sola legibus es cesareis obsequiosa, vive felix tam sanctis protecta patronis, tam iustis servata presidibus, tam claris instructa doctoribus! Age, et ab adulteriis secura necte coniugia, a stupris educa virgines, et ab incestu moniales dica, aurum congrega, cole agros, domos – si libet – erige, tabulas etiam signa postremas, et quod volueris in melius aggera: tribunalia quippe libido et avaritia occupat, dictant mendacium frausque consilia; et sic vetustas, ubi Appium perdidit unum, infinitos suscitavit vigilantia tua.


XI. Flentium conventus.

Non inficiar: erat michi irritatus animus in facinorosam factionem hominum, hac tempestate inverecunde legistarum titulum usurpantium, ni paucorum obstetisset reverentia, quibus profecto reseratis pectoribus patuere leges, et qui clarissimum prisce gravitatis specimen pre se ferunt. Quam ob rem, sedato furore, in venientes clamantesque lugubres animum faciemque converti.

Incedebant etenim ante alios, rubiginoso vultu atroque resperso pulvere, Demosthenes atque Niceas, spectabiles quondam Atheniensium rebus in bellicis duces. Quorum alter non minus male rem gestam apud Syragusas deflebat, quam sibi ob id illatam manu propria mortem; alter vero illud idem infortunium querebatur, ac insuper se misera vite cupiditate victorum suorum opere catenis fuisse servatum.

Post quos ab Ytalia clamitabat Equus Civilius inconsolabili lamentatione defessus, non solum se victum et M. Geganii catenis honustum precessisse triunphum illacrimans, sed quod armis redditis una cum superato exercitu victoris subintraverit iugum.

Quem penes et Spurius Mellius crebro singultu non minus prodigam largitionem suam in plebem, quam exoptati regni audacem presumptionem damnabat.

Subsequebatur et Laertes Tolumnius, queritans se a Romanis bis prelio fusum, et in secundo a Cornelio Cosso cesum, et opimis nudatum spoliis, ac exemptum caput cetero bustui, piloque impositum, ignominiose per castra delatum.

Cui et plures alii flentes exponentesque varia sequebantur, inter quos grecus immixtus veniebat Alcibiades, non minus reliquis novercantis Fortune concussus impetu. Quem, ut in alienas potius quam in domesticas clades opus inpenderem, institui precedentibus addere.


XII. De Alcibiade atheniensi.

Alcibiades – ut paucis dotes eius complectar multimodas – fuit atheniensis patria, sanguinis inter suos precipua claritate conspicuus, forma decorus pre ceteris, bello egregius, et facundia admirandus, tantoque pollens ingenio, ut ad quas vellet artes sese verteret facile. Hic a pueritia sua, ut qualis civitatis sue princeps evasurus esset ostenderet, Pericli patruo intra edes suas cogitanti anxie qualiter rationem poneret eris publici a se in pilis Minerve edificandis expensi, nec quo pacto posset, advertenti, dixit: – Exquire qua via rationem ponere non cogaris –. Quod ille, consilium admiratus pueri, facile adinvenit. Demum florida pubertate adultus, moribus et aspectu de se etiam maiora promictens, Atheniensium omnium summo consensu cum Nicea et Lamaco classi iture in subsidium Cathinensium adversus Syragusanos princeps tertius sua cum ingenti gloria designatus est. Sane, seu urgente Fortuna seu ducum crimine, dum minus felices bellice rei successus habentur, variis accusatus ab his, quos penes tunc erant rei publice gubernacula, non absque maximo dedecore revocatus est; et sic, ex imperatore privatus, civium gratiam in invidiam versam cognoscens, indignitate rei permotus, volens tacitusque Elidem in exilium cessit. Ibidem vero, cum in se adeo exasperatum Atheniensium furorem audisset, ut etiam ab universo sacerdotum collegio diris caput suum devotum esset, iras in odium vertens Lacedemoniam se contulit. Quo factus certior, ob navalem rem male et inconsulte in Sycilia a Nicea et Euriloco ac Demosthene ducibus gestam, Athenienses contusos et pene fractos, Agidem, regem Lacedemoniorum, in civium suorum excidium compulit; et ne omnino ulcisceretur alienis manibus, sumptis Lacedemonum navibus, non mercennarii militis sed ducis more, esto privatus esset, in Asyam transvectus, tam celebris eius nominis fuit auctoritas, ut facile plures Atheniensium tributarias sociasque civitates ab illis separatas, in societatem Lacedemonum traheret. Maximum quippe principi, nedum Athenarum exuli. Tandem, multis egregie actis, circa belli instantis oportunitates, non solum sibi plurimum glorie quesivit, quin imo propter nimium, quod minime oportebat, lacedemoniorum principum invidie lucratus est. Infelix hominum vita! Maris terreque die nocteque mille ultro subintrant mortales discrimina, mentes assiduis premunt cogitationibus et consiliis, corporis vires vigiliis laboribusque continuis atterunt, ut meritus virtuti subsequatur honor, cui semper invidia comitatur, tanto ardentior qvanto latior bene meritis exhibetur. Poterat ob egregie gesta iam Alcibiades non minus decorus exul videri quam civis, tantum fuscam exilii sui nebulam ipsius lux probitatis excesserat, ni una pariter cum dulcedine honoris quesiti invidie tacite subintrasset amaritudo. Arbitrantibus enim lacedemoniis principibus cumulatam Alcibiadis gloriam nomini suo allaturam tenebras, in vitam eius, cum nil palam auderent, tetendere ina sidias. Nec evasisset infelix, ni id quod nocuisse debuerat incauto prestitisset subsidium. Fuerat enim formoso homini, cum Agidis regis coniuge ob adulterium consuetudo illecebris: hec, cum presensisset dolos, amanti compatiens, que adversus eum struerentur aperuit. A quibus territus, Alcibiades confestim consilio evasit, et mutato animo in male meritos hostes, iam patrie pius factus, severum convertit odium; et ad Thesiphernem, cui belli summam Darius, Persarum rex, societate Lacedemoniis iunctus, adversus Athenienses commiserat, se contulit. Cuius facile eloquentia sua benevolentiam amicitiamque captavit, eique satis probandis consiliis ostendit non adeo diffuse Lacedemonios iuvandos esse, suasumque pro parte maxima a ceptis retraxit. Inde cuncta que agerentur clam civibus suis, significans se, quamvis exulem, officiosum tamen civem esse, monstrabat. Qui, parte animositatis civium suorum in se sedata, magnos animo ceptus agitans, eis amicitiam Darii pollicitus est, si a populo in senatum transferretur civitatis imperium. Quod postquam factum est, evestigio sequitur quod existimaverat vafer homo: scilicet ob superbum nobilitatis dominium plebis exorta seditio. Ad quam sedandam non solum ab exilio revocatus est, sed belli totiusque rei publice princeps summo consensu popularium constitutus, confestim, ob plebis gratuitum benefitium, nobilitati minatus exitium est. Ceterum senatus, callidi et animosi ducis dominium timens, cum frustra Lacedemoniis tradere urbem temptasset, in exilium abiit. Alcibiades autem, iam voti compos, intestinis sedatis tumoribus, classem ingentem parans et adversus Zestromidarum et Pharnabazum, lacedemones duces, infesto robore navale certamen iniit. In quo nec solam adeptus victoriam est, quin imo pene classem omnem cesis ducibus aut delevit aut captivam habuit. Demum temptata a Lacedemoniis terrestris belli fortuna equo eventu, Alcibiade victore succubuere. Qui faventem non pretermictens Fortunam, nulla interposita mora, classem victricem in Asyam transfert, Lacedemoniorum omnia vastat; civitates, que defecerant a societate Atheniensium in veterem amicitiam revocat, plures alias occupat, et sic Atheniensium unius hominis opera repente tot victoriis tot secundis eventibus, peritura forSan, restaurata res publica est. Alcibiades inde, a civibus suis summe desideratus, plurium victoriarum insignis civis revocatus est. Cui redeunti multitudo omnis civium etatis et sexus utriusque summa cum alacritate effusa obviam processit, gratulantesque pre se tulere deos, quorum execrationibus paulo ante caput eius devoverant. Illum mirantur omnes, illum salutant alacres, in illum felicia vota omnes conclamant, de male quondam gestis excusant, presentia laudibus in celum extollunt, et secum rerum Fortunam flecti confitentur ultro, tantoque duce asserunt felices Athenas; illi insuper divinos nedum humanos honores inpendunt, et si queant, in celum efferunt. Sic qui tacite damnatus abierat, magnifice reassumptus est; qui glorioso preeminens culmine, se totiens nunc letis nunc adversis iactatum immemor, dum putat tam obtentis victoriis quam presenti civium gratia stabilem sibi fundasse fortunam, et motus ingens, imo precipitium, affuit. Nam, audito Cyrum a Dario patre Thesipherni substitutum, a painfortunium soluturus, parata classe, veteri nimium fortune confidens, transiecit in Asyam, agrosque hostium diutina pace opulentos dum securus aggreditur, insidiarum repentino insultu palantes milites circumventi ceduntur; quorum, nullis stantibus subsidiis, tanta fuit strages, ut fere Atheniensium vires exhaurirentur omnes. Ex qua clade confestim mutatis Atheniensium animis, eis Alcibiades suspectus atque exosus factus est, et loco eius substitutus est Cymon. Et sic quod multis fuerat consiliis multisque laboribus quesitum culmen, unico sinistro eventu collapsum, Alcibiadem iterum exulem fecit ex principe. Porro adversis pluribus exhaustis omnino Atheniensium viribus, eo ventum est ut Lysandri lacedemonii ducis opera, ex dignioribus qui supererant Atheniensibus summerentur triginta, arbitrio quorum res omnis regeretur publica. Hi demum in tyramnidem lapsi, Alcibiadis exulis astutias timentes, cum comperissent eum ad Artaxerxem Persarum regem profectum, citato itinere qui eum interciperent et occiderent misere. Sed cum incitatus aperte vinci non posset, Fortune sevientis consensu factum est ut, quem tanto extulerat fastigio vivus et dormiens ab insequentibus in cubiculo cremaretur. Cuius tandem ex incendio tractum corpus exanime, nec ut sepeliretur passa est, quin imo, uti per quietem ipse non diu ante previderat, amice sue pallio tectum absque sepultura iacuit. Hac igitur forma nunc letam nunc tristem fortunam Alcibiades expertus est, et more ludibrii nunc inpulsus, nunc revocatus, demum iterum circumtortus, ab eadem actus est. Qui, etsi clarum vite ac iuventutis introitum habuit, multisque splendoribus refulgentem, obscurus tamen exitus et exilii nota confusus eius anxie senectuti concessus est.


XIII. In excusationem Alcibiadis.

Erunt forte qui dicant quod – et hactenus persepe dixisse potuerant – circumvolutiones has sibi Alcibiadem procurasse. Fatebor; sed nil michi curandum propter quid, dummodo quis nolens efficiatur infelix. Hoc enim professus sum: verum libet clarissimum virum et huiusmodi reliquos excusasse paucis. Raro sua sorte contentum comperio aliquem; nec mirum: divino quidem munere nobis animus insitus est, cui ignea vis et origo celestis et glorie inexplebilis est cupido. Hic, generosus ubi sit, non ignavia attritus corporea, parvo pectoris carcere claudi nec detineri potest: exilit, et magnitudine sua orbem terrarum complectitur, et facilitate transcendit sydera, actusque incendio sublimi cupidine incenditur, speique rerum grandium atque suasionum credulus, horrens ocium, in natalem regionem, his quibus potest viis, cui alligatus est corpoream molem conatur attrahere, deceptusque non nunquam, dum iter adversum tenet, levis a ponderoso in declivum trahitur, quod illustres hoc in opusculo solum deflent. Vitium igitur ingentium spirituum est altera via quam permictat ratio velle celsiora conscendere; delabi autem consuetum est, ad quod totiens quis deducitur, etsi non calle unico, hoc saltem, quotiens posse maiora viribus arbitratur. Sic Alcibiades, grandi repletus spiritu maiorum, insuper egregiis facinoribus agitatus, mitiorem sibi quam ceteris retrolapsis Fortunam existimans, in id in quod magnanimes frequenter decidunt sese contulit. Eventus spei contrarius fuit. Qui patriis in laribus, in delitiis domesticis, in civilibus honoribus magistratibusque, ad maiora suspirans, quievisse non potuit, inter mille exilii incommoda quievisset, et potissime avidus purgandi infamiam, vindicte cupidus, recuperande patrie flagrans, et honores patrios reassummere concupiscens? Que etsi non stimulis assiduis inpulissent hominem sub Fortune pedibus, strenuo iuveni ocio marcendum non erat. Nemo quidem, nisi torpens hebesque, preeliget desidia in campestribus solvi, quam assidua etiam extuantis pelagi fluctuum inquietatione agitari; et si non aliter detur, etiam continue scopulis allidi, quam Sardanapali plumis somno foveri perpetuo. Ocio una cum corpore vires animi pereunt, concussionibus vero, vigente animo, robur excitatur corporeum. Ocio quadam turpi rubigine res etiam clare fuscantur, exercitio tenebrose clarescunt. Longe notior per maria agitatus Ulixes, ocioso Egysto sub celo patrio lasciviente, cuius libidinosam damnamus desidiam, ubi illius laudamus et admiramur errores. Et hic Alcibiades, variis consternatus rebus, usque in nostrum evum eximio fulgore nomen deduxit suum, ubi non nulli, nomine quibus non infimorum suo seculo fuerat origo nec agendi spatium artius, in torpedinem marcentes cum corpore periere. Agendum igitur est; sed quid feceris prospectandum; nobis, quod Alcibiadi non fuit, clarum est iter stratum ad superos, in quod totis est insurgendum conatibus, ne, si desidia quieverimus, cadentes eterno cruciemur supplicio.


XIV. Auctoris purgatio et commendatio poesis.

Vereor equidem ne dum ius alterius tutari conor in meum discrimen inciderim. Quis dubitet quin advenist dicens: «Quid igitur tu alibi tantum commendas ocia, si in ocium adeo invecturus eras?». Habeo quid absque difficultate respondeam. Hominum uti genus est unicum, sic studiorum species plurime, quarum quelibet aut tendit aut existimat in felicitatem unicam ire. Hinc miles castra, iurisperitus pretoria, agrestis arva et, ut infinitos reliquos sinam, poeta solitudines querit et incolit, armis tumultuque gaudet miles, iurgiis litigiisque legista, rusticus pulchritudine atque fertilitate camporum et carminum resonantia vates; discursionibus ille, visitationibus iste, successu temporum alius, ultimus contemplatione solatur. Ille victoriam, iste pecuniam, fecunditatem alius, ultimus famam arbitratur quesiti boni plurimum posse concedere. Fit igitur tanta studiorum contrarietate, quamvis finis optetur unus, quod uni placet, alteri et merito odiosum sit et appetentis qualitate pensata unumquodque fortasse laudabile, seu non mirabile saltem. Et idcirco si in Alcibiade, viro armis et strenuitate fulgorem querere nato, ocium damnavi atque torporem, non propterea meum damnavi desiderium si ocia queram, cum illi militia, michi carmen studium sit; et ob id quod illi querendum, michi fugiendum est, ut secundum existimationem in beatum secum possim concurrere finem. Verum nolim arbitretur quis poetas antra montium, nemorum umbras, nitidos fontes rivulosque sonantes et amena atque semota ruris silentia, que uti ego hic et prisci ocia vocavere, exquirant tantopere ut ventris sagine atque libidinose satietati deserviant. Absit. Nequisset divinus vates Homerus et noster ingenio celestis Virgilius atque preceptor inclitus meus Franciscus Petrarca inter turbulentas hominum contiones et civitatum strepitus motusque varios sublimi intellectu celicas hausisse considerationes illasque, quasi e gremio Iovis raptas, artificio mirabili et carmine exquisito maxima sua gloria aperuisse presentibus et reliquisse futuris. Idcirco selecta illa loca et omni tumultu civico vacantia ocia vocavere. Hec ego commendavi sepius, michi hec ego cupio, si darentur. Sane non adhuc ab obiurgatione solutus sum, morsu iam carpor acutiori. O quam paucis literis, dicet alter, quam vafre se iste poetam aut fecit aut credi vult eo quod se poetarum ocia affectare monstraverit! His ultro fateor me non esse poetam; absit ut tanta dementia tenear ut quod non sim me esse fateri ausim aut haberi velim; esse quidem opto et pro viribus ut sim studeo; utrum autem ad metam proventurus sim, Deus novit. Ego quidem vires tam longiquo cursui non satis futuras arbitror, cum prerupti saltus plurimi et vertices inaccessibiles fere intersint, esto plures ignari existiment perfacile poesis terminum posse contingi, ore marcido asserentes, cum ipsi quid sit poesis ignorent, poetas mendaces et fabulosos homines esse et aliarum facultatum quodammodo hystriones. Mentiuntur profecto sic intelligentes ut exprimunt. Est quidem de se inclita plurimum artificiosa sublimis et ornata facultas, sola, in quantum humane imbecillitati possibile est, sancte pagine vestigia sequi conata. Nam prout illa divine mentis archana prophetis futurisque sub figurarum tegmine reseravit, sic et hec celsos suorum conceptus sub figmentorum velamine tradere orsa est; et si optimus homo sit, poesis optima apparebit. Nec fuerunt adeo dementes antiqui qui suo more concesserunt solis triunphantibus et poetis lauream in laboris premium et testimonium virtutis eternum, ut victores et mendaces equo decorassent munere. Sed ut eo quo tendimus veniamus, si ocia cupio, non ut poeta existimari velim cupio, sed existimans id michi plurimum posse conferre quod dudum summa cura a poetis quesitum est. Latrent igitur canes et luna fulgida celi more suo percurrat limpidas regiones.


XV. Affri quidam queruli.

Tam diu Asvam Greciam et Ytaliam clarorum virorum infelices exitus recitando pervagati sumus, ut nemini videri incongruum possit si paululum vocati devolvamur in Affricam. Ex qua post lugubre funus Didonis inclite exeuntes nunquam iter in eam refleximus. Excrevit quippe, Didone mortua, Cartago ingens que, uti victoriarum circumadiacentium populorum iam facta celebris, sic et miseriarum suorum civium adolevit habundans. Quorum etsi magnus sit numerus, potiores tamen michi intranti terminos occurrere.

Et in primis infelix Cartalus, se afflictans nimium quod iuvenis et apud suos magne existimationis, post reditum a Tyro quo pontifex decimas detulerat Herculi, eo quod religionem publicam exulis patris imperio preposuisset, eiusdem crudelissimo iussu cum infulis et omni sacerdotali ornatu m conspectu paterm exercitus in crucem sublimatus ac ignominiose sit mortuus.

Cui et Malleus ipse Cartali pater, non minus tristi vultu dolens insuper sequebatur. Cuius merorem ob sevitiam in filium et inconsultam cartaginensis regni affectationem, ob quam a civibus suis trucidatus interiit, minuere posse videbatur aut victoria ex eisdem prehabita aut ex auctoribus sui exilii sumptum pro votis supplicium.

Quos, eo habitu quo ex classe miserabili in litus Affricum descenderat, sequebatur Himilco, cui bene rem bellicam in Sycilia gerenti pestis adversi syderis exercitum eripuit omnem, quod celi crimen deflens etiam ex hoc subsecutam in se crudeliter mortem lamentabatur misere?

Inter hos aliosque, nescio tamen quid magis clamitans, aut mortem per vulnera mille susceptam cum dedecore, aut perditas ob mortem divitias, Hanno vultu turbido habituque lugubri veniebat. Cuius non primo notitiam habui quam desiderium sui infortunii describendi.


XVI. De Hannone cartaginensi.

Hic Hanno, ut arbitror, Hamilcaris Cartaginensium ducis in Sycilia perempti filius fuit et Himilconis iam dicti frater. Qui preter claram apud suos originem et sue urbis etiam principatum, favente in suum exitium Fortuna, ultra quam credi possit divitiarum habundantissimus factus est. Per quas, dum gloriam suam dum magnificentiam dum potentiam metitur, in stultissimam cupidinem lapsus, in regnum Cartaginis exarsit. Ad quod occupandum cum artes cetere deesse viderentur, scelestum excogitavit facinus. Desponderat quidem filiam suam egregio iuveni cuius, dum se preclaras nuptias celebraturum demonstrat, omni urbis plebi opipare sub porticibus edulium preparari iussit, senatum vero omnem in domo locavit propria et infectis veneno poculis, ministris convivii ut porrigerent sitientibus senatoribus tradidit, arbitratus amoto senatu rem publicam consilio destitutam occupari facillime posse. Sane cum esset fraus per ministros detecta senatui, ceptum eius immane frustratum. Cum minus tutum videretur rei publice in tantum virum attemptare aliquid, nil aliud preter legem unicam que sumptus nuptiales arceret a senatu factum est. Attamen Hanno dum nil in se audentes patres advertit, quasi publice socordie victor acriori fervore inpulsus, quod veneno nequiverat explesse ferro agendum ratus, manu comparata servorum in armis educit et castellum occupat et in partem prede auxiliatoremque Maurorum regem advocat. Sed cum non satis temerario ausui exitus responderet, a civibus capitur ante convocati regis adventum; sententia quorum in conspectu populi nudatus virgisque sevissime cesus est; et cum natura truculentiores feris Cartaginenses sint, ut per membra omnia ex impio homine summeretur supplicium visum est et ante alia oculi misero Hannoni eruti sunt, inde manus abscisse, demum confracta crura, postremo, cum cruciatus immanissimos omnes infelix Hannonis vita vicisset, fessi carnifices obstinatum spiritum ferro abire coegerunt. Hinc lacerum cadaver et mille deforme vulneribus in spectaculum cunctis cruce affixum altissima sublimatum est. Nec huc usque per omnem calamitatem sevisse Cartaginensium suffecit ire, quin imo filios cognatosque alios quoscunque etiam innoxios supplicio tradidere, ne ad imitandum scelus aut ad ulciscendam Hannonis necem superesset aliquis et ut quanti libertatem penderent appareret.


XVII. In divitias et stolidam vulgi opinionem.

In secretissimis penetralibus terre occultarat, tanquam generi humano nocuas, natura discreta divitias. Ast avaritia, latentium indagatrix lucrorum, quod sponte latebat cupiditate querendi ardens coram eduxit. Hec quidem perfodere montes, terebrare telluris viscera, profundum maris uncis piscatoriis exarare docuit prima et Alpium scopulos stravit silvasque aperuit in vias et navibus in alienum litus evadere, fallere griphes, sopire serpentes, fraudes nectere, mentiri, falsas signare tabellas ostendit, in violentias mortales armavit, aconita composuit et in proditionem etiam animavit. Quibus tot artibus aliisque in pregrandem cumulum non nunquam apud quosdam pericula pretiosa congessit. Ex quibus sic ample collectis quot et que oriantur incommoda possessori miser ipse non videt. Mordaci quidem cura torquetur ne rodantur a tinea, devorentur ab igne, surripiantur a fure, a furore publico seu a predonibus rapiantur et dum noctes ducit insomnes ut servet, etiam discursus murium expavescit. In se invidiam multiplicem excitat, insidias patitur a blanditiis et odiis filiorum, eius mors eo vidente cum desiderio expectatur et non nunquam in tantam animi tumorositatem excedit, ut sui generis sui roboris publice privateque honestatis oblitus, ea cupiat et attemptet que, cum eum non deceant, illum in miserabile precipitium trahant ut satis Spurius Mellius et noster ostendit Hanno. Longe tolerabilior quam divitio paupertas: illas, nisi fortis animus eque pati potuit, hanc fert facile muliercula queque. Sane vulgus iners opinioni semper magis quam veritati adherens non arbitratur hoc esse: alta prospectat palatia, fulgentes auro vestes, mensas poculis et cibis honustas, servientium catervas et alia que, cum non faciant insignes, tamen eius iudicio faciunt apparere divites; non videt, toto orbe bellorum resonante fremitu, Amiclatem solutum curis suo in gurgustiolo dormientem et Pompeium celsa in arce Dyrrachii pavitantem. Diogenem in dolio tranquillo animo celestia contemplantem et Sardanapalum aurea in regia latebras exquirentem. Aglaum Sophidium in agello cantantem et Zambriam in palatio igne iniecto cremantem. Quid multa? Clarum est imo evidentissimum: celsa petuntur fulmine aut ventorum rabie et motu terre concutiuntur assidue, ubi stant humilia in quiete. Equo modo non prospicit quot suspiria quot labores animi quot mentis anxietates vestis contegat inclita que non nunquam non vestes, sed sepulcra sunt fetidis cadaveribus plena, ornata gemmis et auro. O quam mallem Sarranum in Pupinia stivam prementem manu aut Cincinnatum parvo in agro glebas volventem, rusticanis amictos palliis, quam hos curarum et ut plurimum vitiorum archivos, purpura in obstentationem quam dignitatem potius ornatos. Multi quidem pretiose penduntur vestes ubi non considerantur animi vires, quas si linceis oculis intuerentur principes, nulli dubium quin ex campis in curiam vocarentur agrestes et truderentur in sterquilinium purpurati. Inhiat preterea cibis, splendorique vasorum oculos inicit, quasi dolcissimum arbitretur pinguibus uti ferculis et crebris commessationibus interesse. O stultissimum decepti iudicium! Paucis natura contenta est? Sinam primos homines quos rudi seculo glans pavit et aqua; et ad reges delitiosos deveniam. Nonne, dum Syphacem timens in antris silvestrium montium latitaret Massinissa, a paucis ex militibus suis radicibus herbarum alitus est? Et Xerxes divitiarum copiosior altero, non dicam agua simpliciter sed tabe suorum et luto mixta sitim fugiens non sedavit? Si regibus hec ad vitam sufficiunt, quid tu ad satietatem splendidas mensas exoptas? Dicet pultivorax: «Illud egit necessitas». Ast ego: «Etsi hec multum possit, nunquam tamen virtuti prevaluit». Manu ex lacuna sumpsit aquam Xerxes et proiecto poculo factitabat similiter Diogenes. Quid ergo ad superflua hanelamus? Venenum porrigitur gemmis et auro, rivuli autem immunes a pestifera labe decurrunt. Sed ut hoc omictamus quod forsan aliquibus videtur extremum, agrestes coctis potius quam elaboratis cibariis parce etiam utuntur plerique. Hos durata cute soles et imbres pati et nervoso atque robusto corpore modico vestitu contentos, quercus sternere, glebas vertere, laboribus assiduis insudare, nulla fere infirmitate gravari et in senium usque, quasi reassumptis de novo semper viribus, devenire videmus. Hos quos tu cernis crebris et amplis potationibus putas esse felices, longe aliter effeminati quidem mollesque a minimo quocunque labore solvuntur et morbis variis et fere continuis lacessiti enervatam iuventutem suam in immaturam mortem sepeliunt. Nec multitudinem servientium appetunt, nisi quia sibi ipsis non ipsi sufficiunt. Sed quid tam longo sermone fatigor? Splendide sunt divitie et in oculis stultorum pulcherrime et quod intueri non volunt, instabiles et inflantes; nec non, ut Hanno testis est, possessores misere inquietant atque pessundant. Sed nos unde divertimus revertamur.


XVIII. Multitudo flentium.

Serpere orbem cogor, ut temporum seriem servem; et ideo nunc Asyam, Europam aliquando, et quandoque Affricam variis flexibus peragrando discurro.

Et ecce me ab Affrica Evagorax, rex Cyprius, ad furorem in quem ex regio solio infeliciter lapsus est demonstrandum, lacrimis alliciebat in Cyprum.

Nec minus Theo querulus, ad fugam suam ex regno pulsus in Arabas describendam, in Egyptum proclamabat a longe.

Et Amintas summa pietate conabatur ut in Macedoniam tenderem, prospecturus Euridicis uxoris sue adulteria, insidias sibi positas ab eadem, et crudelitatem in Alexandrum et Perdicam filios, quos occidit.

Parte ex altera Sarcas, ex Epyro rex pulsus a Phylippo Macedonie rege, ut triste suum exilium adnotarem ciebat.

Sic et Aman, Amadati filius, ex Assyria ut gemino se ictu a Fortuna perculsum inspicerem, in Mardocei hostis exaltationem suamque non solum depressionem, sed in crucis patibulum dedecorosam elevationem, vocabat.

Verum plus ceteris, ex Persia vocans potuit Artaxerxes. Ubi dum illum intueor, non immerito inter regni fulgores et insignia tristem atque gemebundum conspexi. Vix equidem turba ignara satis fidei poterit adhibere dictis: scilicet quod sedenti aureo in throno, aureis amicto vestibus, cui tot regna, tot reges parerent, esse possit lacrimabile quicquam. Heu miserabilis et decepta iudicio! Dum a fulgidis ex auro radiis nimis capitur, non advertit quot excarnificantes animam cure sub illo fulgore tegantur.


XIX. De Artaxerxe Persarum rege.

Artaxerxes, Persarum rex, Darii Nothi filius ex Parisatide fuit. Hic, defuncto patre, ante alia de successu cum Cyro fratre litigium habuit. Inde, cum eum clam res novas molientem cepisset, et matris opera servasset in vita, atque sureis a compedibus absolvisset, adversus eum magna conantem in aciem descendere coactus est. Verum cum ipse manu Cyri saucius exisset pugnam, Cyrus in eadem a regia circumventus cohorte confossus occubuit, ex quo Artaxerxis quies consecuta est. Sunt hec regna summentium persepe preludia. Tandem compositis firmatisque regni rebus, esto multis secundis, ac affluentia divitiarum et delitiarum gloriosus polleret, venit ad exitum infelicem. Erat ei, ad extollendum glorie decus, ex pelicibus grex conspicuus filiorum, numero centum quindecim: ex coniuge vero tres erant, quorum maior natu Darius. Quem cum diligeret summe, in senium vergens, preter Persarum morem, una secum assumpsit in regimen, existimans ex hac magnificentia obsequiosiorem filium et auctum glorie decus se habiturum; sed longe aliter post tempus apparuit. Erat illi inter alias Artusia uxor, que Cyri fratris pelex ante fuerat, forma prestantissima quamvis etate provecta. Cuius forsan amore captus, Darius hanc cum reliquis regni honoribus sibi deberi dixit, uti et patri occiso Cyro contigerat. Quam pater indulgens nimium, primo se daturum respondit, demum penitens Solis illam sacerdotem dicavit, quibus Persarum observantissima religione omnium hominum prohibebatur notitia, et castitas indicebatur perpetua. Quod Darius egre ferens, in patris benemeriti irrupit iniuriam, et ex maxima fratrum congerie quinquaginta sibi iunctis, in Artaxerxis mortem cunctis consentientibus conspiravit. O detestabile malum et dictu mirabile! Omictam necessarios amicos vicinos et cives: servos sepissime paratas dominis insidias to revelasse comperimus. Hic cum multitudo filiorum conspirasset in mortem patris, nec unus fuit qui tanta urgeretur affectione ut patri reseraret admissum. Miserum quippe infortunii genus est: ubi te filios putes, hostes genuisse comperias: hos in te manus armasse, quos tutissimum tue salutis refugium extimabas. Sensit tamen, undecunque senserit, rex infelix infaustum filiorum propositum, et mestus diis patriis plurimum questus, in ultionem tante enormitatis iratum animum viresque disposuit, et filios ausu in nephario interceptos omnes luere penas morte coegit. Nec cruento patri satis hoc: cesorum natorum coniuges filiosque innocuos occidendo funesto facinori superiniunxit. Heu! miser et ira prepeditus nimia, non vidit, dum sic severe iniuriam suam ulciscitur, certissimus sceleratorum filiorum pater monstraretur scelere suo. Sed quid? Sanguine genitorum atque nepotum respersus, eorum agitatus manibus, dolens et miserabilis et sero penitens in morbum incidit; et sui ipsius affectus tedio, nil proficientibus fulgoribus aut regiis voluptatibus, infelix et anxius expiravit.

Non enim ad miseriam ingerendam ut regna auferantur oportunum est semper: equidem, ut aculeos acrius sentiunt saniores, sic et potentiores iniurias; nec satis animus in ultione sedatur, cum semper esse qui similia audeant suspicetur. Verum nos, dum obscenum natorum in patrem excogitatum facinus, et sevitiam turbulento impetu genitoris in filios irritatam, mens obstupescens per lapsum temporis se in se ipsam collexerit, finem labori tertio dantes, quiescentes paululum, in vires novas revocabimus animum.

Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber tercius explicit.