Liber II
Incipit secundus eiusdem feliciter.
[Prohemium]
Forsan erunt qui dicant iam dictis exemplis satis ostensum esse que sint Fortune vires, que mortalium rerum stabilitas, quam fallax felicium orbis huius spes et inanis gloria; et ob hoc, si quid ultra monstraretur, superfluum. Ego quidem fatebor ultro unico, nedum tot exemplis, generosos posse moveri animos, et in rectum reduci: sed non talibus tantum hic assumptus est labor. Sunt plurimi adeo rebus perituris innixi, ut vix etiam strepentem assiduis tonitruis aerem sentiant, nedum facili sono labentia verba percipiant, quos continua semper incumbentium casuum reverberatione feriendos arbitror, ut, uti assiduo aque casu durissimus perforatur lapis, sic et adamantinum cor talium longa narratione molliatur; et gratias agens his quibus satis est me huc usque laborasse, bona eorum pace ad obsequendum reliquis veniam: ad quod iam revocer sentio.
Nam Saul, primus Israelitarum rex, omnia clamore perturbans et acri vultu ac fracta voce singultibus adest et innixus haste, suas queritur erumnas. Credo illum vetusto more nequam spiritus agitet. Quem, eo quod in eius manibus ante alios omnes totius reipublice Hebreorum gubernatio data sit, ut huic libro daret initium libens assumpsi.
I. De Saule rege Israel.
Erat igitur inter Israelitas ex tribu Beniamin vir quidam, agris atque gregibus vacans, eique Saul filius, quem Deus, clamore Israelitarum regem petentium motus, eo quod procere stature et robusti corporis esset et pulchra facie, Israelitis elegit in regem. Fuerat quippe is perditas per camporum devia asinas patris quesiturus, quas non inveniens, sciscitatus quorsum ierint, suasione pueri comitantis, ad Samuelem divino ore loquentem accessit. Qui facto ei convivio, et arietis armo apposito, Dei monitu fusa super caput eius lenticula olei, illum Hebreorum unxit in regem. O felix (si vulgi sequamur opiniones) eventus! Sequenti vero die, non absque omnium suorum admiratione, inter vatum cuneos susceptus videns effectus est. Vere felicissimus iste successus: quid enim potest optabilius contigisse mortali quam uti mente divina, eiusque archanum eo volente absque nube videre futurum? Is autem in Maspha a Samuele, qui iudex prefuerat Hebreis, sorte proiecta universo Israeli, ex asinarum quesitore rex elevatus, cum ex suscepta dignitate iam animus esset alter a primo et longe solito maior factus, in Naas, Ammanitarum regem, Iabitas Hebreos infestantem, coactosque in deditionem dextris privantem et oculis, armatus cum exercitu prosiliens, cesis fugatisque Ammanitis, trucem regem peremit, et, preda honustus, victor in patriam rediit, maxima cum letitia amicorum. Inde robusto animo Moabitas subegit; Palestinos sepius fregit, Ydumeos contrivit, atque reges eorum a facie sua pavefactos abiecit. Post hec Amalechitas uno certamine superavit, eosque usque ad minimum etati nec sexui parcens, iubente sic Deo, delevit, regemque eorum Agag adversus preceptum servatum redargutus, iussit trucidari in Galgalis. Quid eius omnes victorias, quid partas bello predas ac cumulatos excidiis hostium honores singulos describam? A Pelusio Egypti usque ad litora Rubri maris quidquid includitur, exceptis Sicimitis, armorum vi ac virtute sua, favente ceptis Deo, felicissime vicit; unde, tam ex gestarum rerum quam filiorum pulcherrima prole et regio cultu amplissimo famosus tremendusque rex, inter ceteros orientis effulsit. Paraverat quippe sibi, ex opimis predis a se quesitis, currus bellicos, equos prevalidos, insignes armigeros servos, aureum dyadema, arma etiam auro superintexta, et cetera quibus reges uti solent insignia. Qui dum gloriosus regio resideret solio, male eius memor qui illum a gregibus vel campestribus sublimarat in tam grande fastigium, divino iudicio inimica Fortuna gloriam sue magnificentie turpi fedavit caligine. Nam ob servatum Agag adversus mandatum, sacer spiritus illi sublatus est, et per consequens futurorum visio. Hinc secuta frequens suorum cedes, exercitus fusi, oppressi populi qui semper erant ante victores, eique furiosa est superaddita egritudo, in qua etsi non assidue, per intervalla tamen ab immundo vexabatur spiritu; et cum cuncta medicorum frustrarentur remedia, cantu solo et sono mulcebatur cithare. Ad quod cum David, Iesse filius, quem sibi iam Deus elegerat, adhuc puer in utroque doctus, gregibus sublatus paternis e pascuis in aulam regiam deductus esset, tangebat cytharam ac hymnos oportune psallebat. Qui, cum ictu funde minitantem ac proclamantem in Hebreos et regem phylistinum prostrasset Goliam, hominem statura pregrandem et eo usque invictum viribus, et ob id chorus letantium in ampliores eius laudes quam Saulis decantasset hymnos, ubi regis gratiam meruerat, illi odiosus effectus est. Nam cum paulo ante in scissura pallii renitentis Samuelis Saul regni sibi auferendi sumpsisset omen, in laudibus David futurum illud auspicatus est; nec obstitit quod sibi David, centum preputiis Phylistinorum a se quesitis seu ex illis – ut placet aliis – et sexcentis capitibus virorum, Micol, regis filiam, acquisivisset uxorem, nec Ionathe filii preces, nec quod eum in spelunca primo ventrem exonerantem nec secundo dormientem in castris a morte servasset, quin eum tangentem lyram bis lancea peteret, in illum sepius insidias strueret, et palam etiam animam suam quereret. Regi quippe et cui mavis turpissimum ac detestabile in benemeritos tam impie, tam ingrate sevire. Quid demum? Dum hinc ira, inde odio, illinc furore, et bellis undique iam despectus hostibus vexaretur infelix, venientibus Phylistinis apud Gelboe montes, infeliciter eduxit exercitum, et, quantumcunque Samuel premortuus ante diu – si credendum est – Phytonisse opere – mirabile dictu – revocatus ad superos, illi suum futurum excidium predixisset, adversus vaticinantis imperium – sic enim eum sua fata trahebant – inivit pugnam in qua, dum instantibus hostibus suos undique cedi ac fudi videret, et turpi cuncta fedari clade, ac circa se Ionatham Aminadab et Melchiss spectande indolis iuvenes, filios suos, confossos cerneret et se saucium nosceret, dolore percitus gravi, mortem a superstite armigero suo deprecatus est. Qui cum timeret in dominum manum ponere ac renueret, ipse ne vivus ad ludibrium in manus adversariorum veniret, gladio superincubuit suo et cum sanguine spiritum fudit. Que mors, etsi infelicis, magnanimi tamen regis fuit. Quid regi turpius aut dedecorosius esse potest quam hostium catenas induere? Eius inde cadaver et cadavera filiorum, a Phylistinis armis nudata regiis et Astaroth deo suo dicatis, cervicibus privata sunt. Que per civitates eorum et oppida delate, signum sumpte victorie prebuere. Nec illis sat hoc fuisse visum est, quin imo trunca corpora, in muro Bethsan suspensa ab eis, funestum aliquandiu cunctis fuere spectaculum.
II. Obedientie commendatio.
Talis igitur ex agris ad thronum sublimati regis exitus fuit. Sic primis adversa sunt ultima, sic vertit Fortuna vices, sic Deus iustas iras suas ulciscitur. Cui profecto mos gerendus est, et cum humilitate omnis obedientia exhibenda. Ipse quid velit, quid iubeat, quid agat optime novit, et iuste operatur in cunctis: quod si rite considerasset Saul, in suam perniciem formositati Agag non pepercisset. Quid stultius – queso – servulum audere pro arbitrio suo sapientis Domini mandatum interpretari, et suo quam imperantis malle iudicio obsequi? Habet hoc annexum obedientia: ut nulla ex parte mandatorum terminos exorbitet executor. Quam non immerito suaserim amplexandam et maioribus totis exhibendam viribus: es quippe domatur ferocitas animorum, ostenditur mentis humilitas, comprimuntur vitia, exhilarantur virtutes, ordo servatur in cunctis et redditur ociosus iustitie gladius: hac regna florent, ampliantur urbes, et mentium tranquillitas servatur. Cum igitur solertie mater sit et noverca desidie, ad eam ultro veniamus, omni superbia posita, ut dum Deo obedientes efficimur, efficiamur aliquando eius etiam munere imperantes.
III. Pauci flentes.
Globus dolentium regum, quam cito Saulis verba finita sunt, affuit. Quos inter Adraazarus rex Sophin, et Adadus, Syrie et Damasci, querebantur se secus Eufratem, a David prostratis exercitibus atque cesis, oppressos fugatosque; et e culmine sue maiestatis fuisse deiectos. Inde veniebant Syrus Mesopotamie, Syrus Ammanitarum, Micas, Scobus aliique reges, omnes plorantes, dolentesque quia auspiciis David a Ioab, militie sue principe, armis superati sint, atque gloria sua privati.
Sequebatur et hos Roboam, mestus et plurimo quanquam tardo rubore suffusus. Qui quam cito venit ad oculos, eo quod sua stultitia, imo superbia, egerit ut ex duodecim regni sui partibus illi due relinquerentur, ut de eo scriberem non absurde, cum rex mutilus videretur, obtinuit.
IV. De Roboam Iudeorum rege.
Roboam rex, illius ingentis et admirabilis sapientie viri Salomonis, Hebreorum omnium regis, filius fuit ex Nomoa Ammanitide genitus. Cui tantum fulgoris patris sapientia et avi benignitas acquisiverant, ut siquid illi virtutis fuisset, fere labore minimo sui temporis reges anteisset ceteros fama. Sed postquam paternum conscendit solium, tanta superbia elatus est, ut non tribubus Israel dominantem, sed se tenere sub pedibus extimaret sydera. Hic patri mortuo funeralibus persolutis, venit regio comitatu fastuque timidus in Sicem, quo se universus congregaverat Israel. Qui – ut moris est populorum circa initia imperii regnaturum placide exorare ut benigne regat, onera sublevet, commoda ampliet, et patrio ritu cuncta gubernet – orantes uti humanitate sua ab impresso a patre cervicibus suis pondere eos leviare paululum dignaretur, spreta seniorum sententia, iuvenum secutus consilium respondit: – Si a patre flagellis cesi estis, ego vos scorpionibus lacerabo –. O male dignum regi responsum, a facie cuius vix decet quenquam abire dolentem. Populus autem, tam acri preter spem responso commotus, illico in seditionem versus, ex duodecim tribubus decem regi adversam sumpsere sententiam; rebellantesque regem sibi Ieroboam, Nabath filium, prefecere; et Adoram, tributorum questorem,s a Roboam missum ut irritatos leniret verbis melioribus, lapidarunt. Quod audiens Roboam, paulo ante turgidus atque insolens, terrefactus currum conscendit, et infestante auriga equos non prius a fuga destitit quam Ierusalem, regni sui arcem, intrasset. Adversus quem evestigio Sisoth, Egyptiorum rex, audita seditione, surrexit; et cum iam longe lateque cum amplissima armatorum manu vagasset, et obsistente nemine igne ferroque cuncta trivisset, Ierusalem admovit exercitum, regemque nuper tumidum turpissime latitantem vasta circundedit obsidione. Qua coartatus, Roboam facile cognovisse potuit quid flagellis cedere et quid scorpionibus lacerare sit populos. Sed posteriorum in talibus cognitio peccatorum potius doloris augumentum quam salutis solatium est. In cassum enim firmamus presepia, cum iam latro boves eduxerit. Obsessus igitur Roboam et fatigatus laboribus, deficiente inedia populo, nec scorpionum ictus spem subsidii afferrent aliquam ad salutem, turpi cum Sisoth inito federe illum suscepit in patriam. Cui contra fedus agenti, exinanitus et debilis, qui nuper parvo digito – ut aiebat insipiens – vires lumborum patris anteibat, urbem preclaram et templum a Salomone editum pre ceteris memorabile spoliare permisit. Sisoth autem, ingenti preda ditatus, recedens regem superbum et exhaustum ignominia eterna fedatum ac sibi tributarium liquit. Roboam autem, infelicem animam trahens, eo postremo devenit ut tabescens delaberetur in mortem. In qua nichil illi splendidius quam in vita successit: quam ob rem secum nil aliud fere deportavit ad inferos regium, quam quod more maiorum et ipse conditus sit sepulcro.
V. In superbos reges.
Quid – inquient – se momentaneis rebus totos non aliter quam firmissimis commictentes? Vix dum conscenderat sedem regiam Roboam longo maiorum suorum labore, stultorum iudicio, firmatam, et ecce parvula illi portione relicta, reliquum omne regium subtrahitur; et hoc paucis agentibus verbis, ex quibus tanquam ex seminario multa et maxima bella, incendia et desolationes urbium, cedes regum et divinarum rerum labefactiones secute sunt. Meminisse quippe presidentes debent non esse populos servos, sed conservos. Nam, uti ex sudore populorum regius fulget honos, sic et vigilantia regis populorum salus et requies procuranda est. Qualiter hoc faciant principes hodierni viderit Deus. In tyramnidem versi sunt regii mores; et despecta impotentia subditorum, auro gemmisque splendore volunt longo servientium ordine circundari, palatia in excelsum erigere, grege pelicum et histrionum deformi sodalitio oblectari, obscenitatibus aures complere, convivia in longissimam noctem deducere, ebrietatibus atque ignominiosis libidinibus vacare, dies in somnos profundissimos perdere, populos in suam salutem vigiles permanere, bella non iure sed iniuria summere, magnificum arbitrantes consilia proborum respuere, sibi tantum credere, bonos deprimere, improbos extollere, civitates vectigalibus onerare, cives torquere, in exilium agere, trucidare et luti more calce calcare. O scelestum malum! O predonum lurconumque, ne regum dicam, inhonesta et horrenda facinora! O longa, imo vecors patientia populorum! et stolida confidentia dominorum, si putent, dum talia peragunt, a populis obsequi sibi cum fide! Queso: cum videam eum cui honorem meum, libertatem, maiestatem, officium, preminentiam omnem concessi, cui obsequium iussus inpendo, cui desudo, cui substantias meas impartior, cuius in salutem sanguinem effundo meum, in extenuationem, desolationem, vituperium et perniciem invigilare meam, sanguinem sitire, haurire, emungere, inhonestis feminis et perditissimis quibuscunque hominibus prodige facultates, quibus substentare egenos et miserabiles debuerat, effundere atque disperdere, et in consilium niti pessimum, et pessimis operibus delectari, ac circa salutem publicam segnem torpentem desidemque videro, regem dicam? principem colam? tanquam domino fidem servabo? Absit: hostis est. In hunc coniurare, arma capessere, insidias tendere, vires opponere magnanimi est, sanctissimum est et omnino necessarium, cum nulla fere sit Deo acceptior hostia tyramni sanguine. Durum quippe et importabile pro meritis iniuriam reportare. Recalcitrent quantumlibet reges: si centies negent, regnant tamen suffragio populorum eorumque vires illos formidabiles faciunt. Quas si quis minus iuste cedibus aut iniuriis extenuet, suum sentiet confestim diminutum imperium: quod a Sisoth Roboam facile demonstratum est. Sed quid populum dixerim? Nec ex plebe minimus vilipendendus est: sibi quisque inpulsus magnos sub pectore fert animos; et regum vita, quantumcunque satellitum presidio vallata sit, longior extimari non potest quam is velit qui pro morte eius suam vitam effundere dispositus est. Solus in Etruscorum castra penetravit Mutius; et si notitia regis affuisset ut animus, media in multitudine suorum occisus cecidisset Porsenna. Maxima singulares homines ausi sunt, et ausa perfecere quandoque. Iunius Brutus omnem romanum populum in Tarquinium Superbum devolvit; Virginius in Appium Claudium decemvirum; Pausanias Phylippum Macedonie regem inter filium et socerum trucidavit; servus unus Hasdrubalem clarissimum Cartaginensium ducem occidit. Quid multos enumerem, cum etiam nullo interveniente exemplo notissimum sit? Discant ergo qui aliis presidere volunt, si regna cupiunt esse longeva, et populorum stabilem fidem, cupiditates suas opprimere et frenare libidines, et – quod sanctissimum est – magis diligi quam timeri, ut patres non minus quam imperatores plebis subdite videantur.
VI. Adventus gementium.
Penitet me oculos prestitisse Hebreis aliisque illis regibus: tot ex eis coram catervatim adveniunt; fere credam magis sua inertia infelices quam magna Fortune cura. Quid refert si rogem abeant? Instant; et more ostiatim stipem querentium, tanta quadam importunitate utuntur, ut quod petunt vix negare queam. Quid igitur faciam? Sufficiet, si velint, summotenus eorum tetigisse fortunas.
Convenerant igitur habitu in vario plurimi, quos inter Ieroboam primus, decem tribuum Israel rex, horrida voce se miserum deflens quod ab Abia, Iudeorum rege, prelio fusus sit, et ex suis multa militantium milia cesa; et quod eius post fatum, non solum non eius in regno proles successerit, sed omnis sua cognatio in campestribus a canibus avibusque devorata atque consumpta sit.
Hunc post sequebatur Zareas, olim Ethyopum rex, facie fuscus et crinibus hirtus, qui suam similiter deflens incusabat Fortunam, eo quod ab Asaph, Ierusalem rege, cum militia sua fatigatus et ultimo cesus, et regnum omne in predam versum, urbes et oppida hebreo igne ac ferro deleta sint.
Nec aberat longe Adab, rex Israel, se circumventum atque regno privatum et occisum a rege Baasam dolenter illacrimans.
Cui adherebat mestissimus Zambrias, non minus breve sue felicitatis spatium quam infortunium ingemiscens. Aiebat enim se felici cum exitu Helam, Israel regem, occidisse regnumque et regiam occupasse; demum die septimo regni sui, cum ab Amarim aggrederetur et dissidentem a se populumcerneret, asserebat sese in regiam recepisse ibique cum nullum saluti sue remedium prospectans adverteret, igne iniecto quasi rogo composito se cum regia combussisse.
Erat ibi Adad, superioris Adad, regis Damasci, filius bis fusum ab Acab Israelitarum rege lugubri se conquerens voce.
Sic et singultu crebro gemitus frangens suos, Acab rex Adad execrabatur ingenium, et se ictu sagitte confossum sanguine dum fugeret arva fedasse.
Cui genita iuncta erat Athalia, cuius latius explicare miserias, eo quod lacrimis madens sparsis crinibus latiores effunderet questus, visum est.
VII. De Athalia regina Ierusalem.
Hec – ut iam satis apparet – Acab, regis Israelitarum, filia fuit; quam, ut amicitiam inter se et Iosaphat, regem Ierusalem, affinitate firmaret, Ioram filio dedit uxorem. Cui cum tam patris Iosaphat quam fratris Ozie, qui natu maior erat, morte regnum devenisset Ierusalem, et Athalia coniunx regiis decorata notis est. Erat et eidem frater, qui Ioram etiam vocabatur, qui fere eodem tempore, moriente Acab patre, rex factus est; et sic tam viro quam fratre regibus splendida, et – qui summus felicitatis semper mulieribus visus est gradus – regi viro filios successores peperit. Magna equidem ista sunt, ut honores sinam egregios pompas celebres laudes ingentes quibus regine extolluntur a populis. Sed patrem socerum virum fratremque habuisse reges, et in spe regni procreasse filios, vertente Fortuna ludum, illecebra turpi fedata sunt. Prima quidem eius gloria pater trucidatus est et eius canes linxere sanguinem. Inde, cum vidisset virum damnabili sevitia fratres necessarios et amicos lacerantem, in ultionem sceleris vidisse etiam potuit ab eo Ydumesm omnem defecisse, et in rebellionem vertere qui Labennami provinciam habitassent, et Arabes secus Ethyopiam residentes armata manu nemine obsistente regnumm intrasse suum, et campestria in predam egisse omnia, stuprasse virgines, ingenuos pueros duxisse servos, captivos homines, urbes et castra funditus evertisse; postremo ad id venisse ut etiam Ioram regis filios omnes – inter quos forsan et ex suis fuere aliqui – preter Ochoziam occiderent, et uxores adulteriis et abusionibus labefactarent. Demum ipsum Ioram virum suum a pestifero morbo correptum vidit et longa egritudine maximo eius tedio tabescentem, adeo ut ad ultimum etiam viscera per posterius emictentem aspiceret, et tandem fedissimo mortis exalantem genere, et – quod non absque maxima mentis commotione vidisse credendum est – cadaver regis post obitum ab omni populo vilipensum, et opprobriosis prosecutum verbis, nec honorem ullum funeralem inpensum eidem, quin imo, tanquam regia sepultura indignum, privatorum ritu detrudi sepulcro. Quonam misellam posses reperire mulierculam, non sua sorte feliciorem, quam regno et splendoribus Athaliams Hanc eandem, ut ad tolerandas que servabantur iniurias nervosiorem haberet, Fortuna pausillum placido vultu post tot erumnas prospexit, permictens ut cerneret letitia summa tam principum quam plebeiorum in regem Ierosolimarum Ochoziam filium sublimatum. Quo eventu etsi plurimum vidua letata sit, brevis tamen letitia fuit. Nam, cum Ioram regem Israel avunculum suum visitasset, ictus sagitta expiravit fugiens. Cuius ob mortem, omissis lacrimis muliebribus, in regni cupidinem irruens, dirum excogitata facinus, in omnem David posteritatem suo opere gladio sevitum est. Ioas, solus Ochozie regis filius, in cunabulis una cum nutrice, merito Iosabe sororis Ochozie, in domum Ioadam pontificis viri sui clam deportatus neci sublatus est. Hoc patrato scelere, cruore insignita suorum, filii regnum invasit regnavitque pro eo. Circa cuius regni initium ne fortunio tali nequam mulieri deessent lacrime, a Iehu quodam Ioram, rex Israel, eiusdem Athalie frater, in agro Nabaoth occisus est et – quod magni faciunt mortales in dedecus totius prolis – canibus avibusque proiectus; et Iezabel mater insignibus ornata regiis, eiusdem Iehu iussu ex turri celsa deiecta, rotis curruum et discurrentium equorum pedibus oppressa, corpus omne effuso sanguine quassatis ossibus cerebroque resperso attritum, et in tabem lutumque redactum est eo ipso in agro quem Nabaoth fraude sua abstulerat; et si que ex cadavere fuere reliquie, a feris alitibusque distracte sunt et viscera etiam laniata. Inde, eodem imperante Iehu, ne mitius in fratres regine ageretur quam ipsa in alienos egisset filios, septuaginta, Acab filii, qui in Samaria alebantur occisi sunt; nec sub dissimulatione facinus oppressum, omnium quippe capita Iezraelam portata, palis circa civitatem interfectoris mandato in spectaculum desolate domus et progeniei Acab infixa sunt. Post hec eiusdem cognatos omnes, ut nemo unus remaneret, pari iussu trucidati. Inde Baal sacerdotes atque prophetas in templo eiusdem Baal occidi fecit atque comburi. Que si cum gemitu tanta tanque enormia suorum mala audivit, et quesisse et scripsisse supervacaneum reor. Tandem cum iam septem regnasset annis, tam seva quam infortunata vidua, factione Ioadam pontificis, qui clam as e manibus suis raptum educarat, a regno deiecta est; et Ioas rege facto, dum multa diceret clamitaretque atque resisteret, crinibus servorum manibus e regia dedecorose ac etiam violenter usque ad portam civitatis cui mulorum cognomen erat tracta, ibi turpissime obtruncata est. Et sic regimen et infortunium cum vita infelix Athalia finivit.
VIII. In immoderatam rerum concupiscentiam.
Sit qui ex parte una coronas regias huius enumeret, fulgores et gloriam et leta initia superaddat; et ex altera, non dicam ignominiosas suorum cedes, tam suo iussu quam hostium potentia factas, sed solum exitum eius apponat, et iusto libret iudicio utrum caligini claritas aut claritati caligo cedat: mea – ni fallor – sententia, longe plus claritatis minus obfuscasset caliginis. Quid ergo miseri, quid ceci ad celsa tanto cupidinis aspiramus impetu? Quid adeptis superbimus? Quid casuris confidimus, postquam etiam facili nebula fulgores eximios obfuscari delerique discernimus? Reprimendus igitur est, maiorum exemplis admoniti, insatiabilis appetitus et virtute acerrima coercendus, ut, dum minimis contenti sumus, humilitate veram gloriam mereamur consequi.
IX. In Hebreos.
Vix e turbelis Hebreorum, sua homicidia crebra ac atroces in reges suos proditiones et acta, grandia verbis pusilla facto, deflentium, plura promictens quam facturus sim, quasi ab inferis fugiens, me michi restitutus sum: iniecerant quippe tedium tot mutationibus suis, nunc Deo nunc dyabolo nunc in templo nunc in excelsis prestantes – ut aiebant – obsequium; et eo quod, iudicio meo, Fortunam etiam accusarent indigne, cum haberent vates egregios et divino spiritu plenos, quorum suffragio Deo volentes conciliabantur, et futura etiam cognoscebant, et ab eisdem quid illis agendum foret ad victorias ex adversariis obtinendas et sua perpetuanda regna monstraretur, et ipsi tantum discolit obiurgantesque et sui nescii, monstrata linquentes suisque beneplacitis obsequentes, Deo adversante e manibus Fortune infortunia extorquebant, si infortunia dici possunt a suscipientibus habendo que curant. Vadant igitur, et apud alium pro tempore lamententur; michi quippe mens est cum aliis, quibus Deus non erat tam aperte consultor, morari parumper; et venienti Didoni tyrie libens occurrere, cui forsan Fortuna fecit iniuriam. Video enim eam eo in habitu quo ultima sua die conscendit in rogum accedere, et pio pallore respersam lacrimis interdum ora rigantibus sua fata deflentem.
X. De Didone regina Cartaginensium.
Si veterum literis fides ulla prestanda est, vix nationis alterius ob antiquitatem tam celebre nomen comperies ut Phenicum. Hoc enim, post Syrorum occupatum litus, miris artibus atque laudibus decoratum est, et usque in extremum occiduum claritate operum divulgatum. Quorum ex veteri regum prosapia creditum est Belum quendam, regem eorum, exortum; cuius post mortem Pygmalion filius Phenicum regnum obtinuit: Elyssa vero filia, cui postea Dido nomen fuit, forma eximia, Acerbe vel Sycarbe seu Syceol – ut aliis placuit – avunculo et Herculis sacerdoti, qui post regem apud Tyrios primum obtinebat honorem, coniugio iuncta est. Erat enim is aspectu decorus, iuvenis et magni venerandique nominis inter suos, summe dilectus a coniuge quam ipse precipue diligebat. Verum eidem iudicio suo felicissime mulieri inde infortunii causa exorta est unde perdite arbitrantur mortales fere omnem letitiam exoriri: a divitiis scilicet quibus plurimum habundabat Acerbas. Cupiditate quarum incensus Pygmalion, omnium avarissimus, ratus morte Acerbe se facile possessurum omnia, eum nil tale timentem occidit. Cuius mortem tam anxie Dido tulit, ut diu lacrimis et querelis dirisque in fratrem execrationibus satiari non posset. Tractu demum temporis cum lenitus paululum diuturnitate dolor rationi cederet, dum egra fratris mores et inexplebilem avaritiam consideraret, in somniis premonita, sibi discrete timere cepit atque consulere, et existimans nil sue saluti preter fugam satis esse, communicato his ex principibus loci consilio quibus regem variis ex causis exosum cognoverat, eisque in suam sententiam tractis, ad habendas naves feminea astutia fratrem lusit, illi significans se non posse ulterius domum inhabitare viri, eo quod nimium vexaretur recordatione continua, ad quam cogebatur invita dum assidue loca cerneret in quibus dilectissimum sibi Acerbam iam viderat; et ob id cum his omnibus que Acerbe fuissent, si naves nautasque micteret, libentissime rediret in patriam. Pygmalion qui id forsan quod offerebatur petiturus erat, letus, quasi iam voti compos, honorabilem classem ad sororem revehendam transmisit. Dido vero, dolos dolo vincere arbitrata, sumptis permaximis viri thesauris in navibus occulte posuit, et horum loco plures sacculos harena plenos palam in eisdem locari precepit, et vespere primo cum omnibus suis complicibus sociisque regiis naves conscendit. Cumque iam altum teneret, iussit sacculos illos in pelagum deici. Eo facto lacrimabiliter inquit: – Optimi navigationis nostre socii, quid feceritis ignoratis, arbitror: opes Acerbe ac Pygmalionis proiecistis in undas; quo facinore ego aut mortis aut fuge socios adinveni. Avaritiam quidem Pygmalionis novistis, cuius opere has ob opes Acerba, vir meus, occisus est; nec dubium, si ad eum proiectis his deveniamus, quin spe frustratus et succensus ira nos omnes in cruciatus mortemque compellat, quam quidem, postquam michi quem summe diligebam subtractus est, libens assummam. Sed vobis compatior; et idcirco si me una vobiscum nephario e conspectu fratris fuga auferre velitis, vite parcam mee et ad sedes letiores petendas faustis avibus me ducem vobis offero –. Timore truculenti regis et oratione Didonis permoti, etsi durum videretur natale solum relinquere, proras in Tyrum versas in Cyprum extemplo flexere. Quo postquam secundo vento pervenere, fuge comitem Iovis sacerdotem cum coniuge et liberis magna ex ea peregrinatione futura vaticinantem suscepit; et ignara quibus in locis applicare deberet, in solatium iuventutis et ne in senectutem absque prole laberetur, septuaginta virgines ex litore rapuit, que more Cypriorum veteri ibidem ad advenarum concubitus dotemque ob futurum coniugium acquirendam et pro futura pudicitia Veneri libamenta dature convenerant. Sane post emensum mare, cum classis ad litus affricum appulisset, empto ibidem ab incolis tantum soli quantum bovis corio occupari posset, illud in cartam reductum et minutim in frusta concisum, longe amplius quam arbitrarentur litoris occupatum est. Quo, dum lassitudinem sociorum quiete refovet, naves renovat et opportuna queque resarcit, portare affatim commeatus incole circumadiacentes cepere, a non nullis visere advenas, venire ultro, habere colloquia, mercimonia inire et amicitias capere ceptum est. Quibus una cum loci commoditate agentibus, Didoni suisque visum est fuge finem imponere, et fraude detecta ostensis thesauris, summa spe animavit socios, iaciensque urbi fundamenta ubi consederant equi capite comperto et loco laudabilis ostenti sumpto, emptum solum muri ambitu circumcinxit, vocavitque civitatem – ut placet aliquibus – a «carta» Cartaginem. Arcem vero eius Byrsam a bovis corio, quod Tyrii «byrsam» vocant. Civitas autem brevi temporis spatio, ob multas situs commoditates, in ingentem populum ampliata est. Cui regina Dido leges tribuens vivendique mores, integra cum iustitia dominabatur, et vidua ac honestissima sacrum castitatis servabat propositum. Sic ergo optatum obtinens Dido, et cunctis regina presidens, ubi merore in litore tyrio afflictabatur, virtutibus splendens in Affrico mirabili fama florida facta est, adeo ut satis appareret non omnibus lares apud patrios fulgores servatos esse, quos penes dum plurimi sua ignavia tenentur, sordida circumvoluti nube, tanquam non vixerint, sibi ceterisque incogniti, pereunt et tanquam fumus in auras evanescunt. Attamen Fortuna, status et potissime felicis inpatiens, pedibus castissime regine supposuit lubricum, et unde debuerant clarior gloria et ampliores provenisse successus, inde exitium lacrimabile ortum est. Nam, cum in dies augeretur, etiam apud remotissimas nationes, formositatis pudicitie atque prudentie Didonis regnique surgentis inclitum nomen, urbi vicinus Musitanorum rex quidam in amorem vidue ferventer exarsit, et convocatis aliquibus ex urbis principibus, coniugium regine petiit, ruinam urbi minitans et exitium populo ni daretur. Qui inflexibilem circa pudicitiam regine propositum noscentes, regis petita ex abrupto referre ausi non sunt, sed astu quodam punico eam intercipere rati, retulerunt regem se pro facetiori vita cupere qui illum instruant tyriis moribus; ad quod agendum se ignorare quibus satis ydonee commicti possit, eo quod nemo apud tam immanem regem tam barbare viventem relicta patria etiam coactus velit accedere, et, si non vadant, instare bellum et urbi nove periculum. Hos regina acriter increpuit dicens: – Ergo sinamus vitam inter feras et barbariem agere, sed si mori pro salute patrie oportunum sit, siccine cives optimi parati estis? Malus equidem civis est qui pro salute publica privata cessat incommoda –. Tunc principes mandata regis aperuere, suismet verbis arbitrantes coniugium esse suasum. Que, cognoscens quod in suum propositum dixisset sententiam, diu flebili cum lamentatione Acerbe nomen vocavit; ultimo quo fata trahebant se ad virum ituram promisit; verum trium mensium ad peragendum regis et civium desiderium spatium sumpsit. In quibus – ut arbitror – si quid in defensionem urbi deerat roboris, ociter suppleri fecit, ut quam edificaverat immunitam non linqueret, et sibi conscia futuri diu pulchritudinem suam execrata est, diu Fortunam invidam, diu letos successus: et sic ex placida mentis quiete, quam ex lusa fratris avaritia ex felici fuga ex nobili condita civitate ex numeroso populo summebat, in anxietatem lacrimas et miseriam collapsa est. Sed instante iam termino, in fletus olim in morte Acerbe habitos revoluta, constructa ingenti pyra in parte civitatis excelsa, quasi primi viri placatura manes, cesis hostiis et cultro sumpto, pyram conscendit, prospectantique populo quidnam actum esset inquit: – Cives optimi, ut iussistis ad virum vado – et illico gladio superincubuit; et sic, honestate ac pudicitia servata, omnia expirans circumadiacentia innocuo maculavit sanguine. Cartaginenses autem, tam dirum cernentes facinus, in gemitus et merorem lapsi, optimam reginam atque pudicam flevere diu, et cruentas exequias multo cum ploratu celebrantes, illam patrie matrem vocantes, humanos divinosque illi honores inpendere omnes, ut si quid vite abstulisset boni Fortune crudelitas, in morte civium repensaret pietas. Qui postquam summopere illam commendaverunt superis inferisque, egere ut, dum invicta Cartago maneret, templis arisque nomini suo dicatis coleretur ut dea.
XI. In laudem Didonis.
O mulieris virile robur, o feminei pudoris decus perpetuis celebrandum laudibus! Paucos quippe qui future vite superesse poterant annos, ut tua staret pudicitia, largiri maluisti fato, quam cum dedecore perituram aliquando ampliorem facere, et illecebri atque indelebili nota libidinis sacrum castimonie fedare propositum. Uno quippe ictu veneranda plurimum regina mortales terminasti labores, famam occupasti perennem, et barbari regis repressisti libidinem, nec non quantum in te fuit immunem bello ob extinctam tuam formositatem patriam reliquisti. His quidem titulis e castissimo pectore tuo sanguis emanavit splendidus, pudicum cecidit corpus, et ad preparatam tuis meritis vitam ornatus evolavit spiritus. Te igitur imprecer agit affectio, si apud manes vis in superos ulla est, lascivientibus matronis opere tuo rubores inice ut, qui nomen tuum honorabile semper post tot secula noscimus, honestatem etiam matronalis pudicitie auctam tuo merito videre possimus.
XII. De Sardanapalo rege Assyriorum.
Adhuc circa pietatem Didonis extincte versabar, cum aures flentium rumor inpulit. In quem versus, etsi maximam venientium aciem cernerem, omnium primus ex notis obiectus est Sardanapalus, Assyriorum rex ultimus. Non equidem unguentis madens, et fulgens purpura, verum fumosa facie extremi adhuc rogi, insignia ferens, querebatur anxie. Cuius effeminatam vitam ac revolutionem Fortune scribere volens assummo, ut videant, qui ob dominii aliqualem continuationem illud stabiliri atque perpetuari arbitrantur, quam veteres ex profundis terre visceribus excusserit, dum voluit, Fortuna radices.
Mortuo Ocrazepe, XXXVo Assyriorum rege, Sardanapalus, quem Assyrii Tonosconcoleros vocavere, obtinuit regnum longissimis maiorum suorum difficultatibus quesitum. Hic circa initium imperii sui, conditis Tarso et Ancile civitatibus, sese contraxit in regiam miris confertam delitiis. In qua dum marceret ocio, creditur multa voluptatum excogitasse genera illo usque mortalibus inaudita. Huius quippe repertum dicitur thorus, molli stratus pluma, sericis ornatus vestibus, cortinis etiam circunclusus. Preterea aurea atque gemmea repperit pocula, dapes artificiose confectas, vina etiam non pede pressa et odores ac unguenta ad venerem provocandam, et calamistratorum servientium ordines hos cubicularios aulicos illos ante alios statuit. Arbitrabatur Phoroneus, conditis a se legibus, laudem quesisse cui nulla clarior esset; sic Saturnus quod agriculturam ignaris ostendisset Ytalis; sic Ericthonius adinventa quadriga. Nondum Sardanapalus, ociorum atque lasciviarum professor et compertor, venerat illorum famam suis fuscaturus repertis. Cuius inventis non fuit dissona vita. Omnibus quidem regni sollicitudinibus prefectis impositis, quasi sibi plurimum maiestatis aucturus, se totum conspectibus hominum abstulit. Ceterum, ne quis illum arbitraretur solitudini damnatum omnino, sibi contubernales quesivit popine nidore afflantes cocos, sanguine bestiarum luridos lanistas, squamis piscium coruscos cetarios, nec non et eructantes assidue externa crapula epulones, et – perniciosissimum genus hominum – assentatores histrionesque et – quos diligebat precipue – ceterarum gentium sterquilinium lenones, lupanaria redolentes: profecto omnes secte gnatonice, voluptatum professores et scelerum. His autem omnis patebat aula et regia communis erat. Quibus ut enormitatum cetus perficeretur, gregem amplissimum superaddidit mulierum; et egregie quidem nulli edepol armento alteri pastor satis fuisset ydoneus. Talibus ergo immixtus, rex inclitus sumptuosa atque longissima celebrabat convivia, adeo ut sepe a maxima diei parte in multam noctem illa protraheret. Inde cum vino unguentisque maderet, remotis epulis arbitrisque, pudore excluso, per camerulas et latibula in profundissimam cum pelicibus mergebatur lasciviam. Qui ibi ludi, que gesticulationes, que verba effunderentur, etsi non audierim, ariolor; et ne aperiam honestate prohibeor. Equidem, ut omnino non transeam in lupanaribus mediis inter lenones fedasque meretriculas, expressisse fuisset incongruum. Attamen, postquam cum his per omnem turpitudinem debachatus, marcidus fessusque solveretur in somnum, illum ex nocte in diem producebat altissimam. A quo tandem surgens, quasi inter reges venturus et regni proceres, regiis indutus vestibus aureisque astrictus cingulis et armillis ornatus et crinibus muliebri discriminatus more et barba arabicis indisque guctis perfusa, non aliter quam si ius dicturus populis esset, inter nentes mulieres aureo in solio residebat medius. Ibi lanam tractare, pensa porrigere, digitisque variorum lapidum splendore nitentibus nere, et inverecunde, donec vocaretur in cibum, feminilia cuncta peragere. O laudabile regis officium, o subactorum hostium triunphum spectabilem, colum baiulantem inter mulierculas cernere reges! Quid tandem? Quis dubitet, quandoque colo posito, regem istum arduas regni oportunitates effudisse, et consilia omnia tam venerando communicasse senatui, et deliberanda insuper decidisse? cum pro comperto habeatur eum inter pelices, imo earum iudicio, regnorum ac provinciarum prefectus, exercituum duces, militum tribunos centurionesque et vectigalium collectores constituisse persepe, easque solitas sanguinem hominum animasque subditorum concedere pretio, male meritos cruce et suppliciis liberare, et alia quecunque pro libito imperare. O felices Assyrii quibus, pro rege uno, tam conspicuum reginarum collegium invigilabat assidue! Et ne quid regi optimo temporis perderetur, quod epulis lasciviisque somno consultationibusque quieturus aliquando auferre poterat, ad gnatonicum suum sodalitium divertebat. Ibi absit ut egregiorum.regum facinora, aut sanctorum virorum virtutes, seu phylosophorum sacra monstrarentur monita: in elationem turpium morum, in suasionem libidinum, in commendationem scelerum, in dedecus omnium recte viventium totis ibatur sententiis. Cuius tam illecebris vite per dies fere omnes circuitione omne Sardanapali tempus consumptum est, suorum et plurium etiam hodiernorum arbitratu, felicissime. Sane cum regnans his ignaviis ad annum regni sui iam devenisset vigesimum, Fortune grave visum est tam inertem ganeonem perditumque in lasciviis existimari felicem et in statu consistere; Arbatoque qui eius nomine Medis preerat, iniecit animo secum omnino de quibusdam arduis velle deliberare. Et cum die quadam instans ad eum difficulter ingressum obtinuisset, vidissetque sui gregis sedentem in medio, ac purpuras colo nentem, et pre ceteris feminis muliebriter se habentem, flexo gradu indignans ad suos reversus est. Quibus postquam Sardanapali sordes exposuit, inquit se ulterius effeminato regi non pariturum; tractisque in suam sententiam suis, coniuratione in eum facta, illico desidi bellum intulit. Sardanapalus autem, sentiens que forsan non ante viderat, colo posito, paululum expergefactus arma incognita sibi eo usque induit, nec inficiar possibile, acie ex lenonibus atque mandurcisi et assentatoribus suis facta, eorum fabulis tumidus, non Sardanapalus in Medos sed Iuppiter in gigantes regiam exivit obvius hostibus. A quibus non poculis aut saviisa muliebribus seu blanditiis exceptus est, verum gladiis et infestis equis armisque. Nec mora fusus se fugiens recepit in regiam, et tanquam in tutissimam arcem meretricularum suarum in sinum petiit tremebundus refugium. Inde fere sui nescius, cernens victorem Arbatum propius admovisse exercitum, longi ignavique soporis postremo torpedine pulsa oculos mentis aperuit, et videns quod elapsum tempus ullo studio recuperare nequibat, et futuro nil superesse preter mortem aut servitutem, quantumcunque sero, exuta muliebri anima, virilem induit, conatus quod potuit adversanti auferre Fortune, et mortem servituti preponens, media in aula ingenti constructo rogo. postquam eidem sua pretiosa cuncta superimposuit et ipse conscendit et assistentibus suprema mandata dedit: non enim a vita preterita dissonantia. Iussit enim ut busto suo talia insculperentur verba: «Habeo que edi, queque exaturata libido hausit: alia iacent multa et preclara relicta». Demum incensa face rogo supposita, forti animo constitit, et igne consumptus vitam pariter et lasciviam terminavit. Et sic qui vixerat mulier, a Fortuna adversa visitatus, homo succubuit; et regnum quod Asye mille ducentis imperaverat annis Medorum sub imperio liquit.
XIII. In Sardanapalum et similes.
O rex prudens, et rei publice solertia vigili superincumbens, quam egregie tempus, quam consulte opera partiebaris inter mulieres et crapulas somnum atque gnatonicos, vicissim momenta contribuens! Satis te novisse monstrabas Fortune reliqua, nostrum tantum existere tempus, cum tam celebri illud exercitio, ne ociosum preterflueret, partiebaris. Quid ignavius est – oro – mi rex, quid vos alii, Sardanapalo fluxiores, quam, quod summe desideratur a cunctis, aut ocio perdere aut turpibus operibus terere? Nos natos esse gaudemus et tota mente in longam senectutem trahi conamur, non ob aliud – si recte sentimus – nisi ut diutius tempore tanquam delectabili bono fruamur, quo quidem non aliter utimur nisi dum virtuose quid agimus, ut famam in vetustissima trahamus secula. Vos autem, ut perpetua vivatis infamia, ignave lasciviendo laboratis. Multum quippe temporis dedit qui Homeri Yliadam tam tenui in membrana et exigua litera scripsit ut in nucis parvule nucleo totam includeret; multum Callicrates dum propria in magnitudine formicas cudit ex ebore; nec minus Mirmechides, qui quadrigam ex eadem materia adeo parvissimam fabricavit ut alis tegeretur a musca, et navim quam apicula pinnis absconderet. Nec frustra aut turpiter: nam, esto inutilia egerint, ingentis tamen ingenii dedere posteris argumenta. Longe melius Pictagoras, qui, dum vagus orbis plagas lustratur, varias sibi discens, futuris vita atque doctrina profuit plurimum. Sic Plato, sic Apollonius. Nec non, dum armis bellisque insudarent, Milciades, Leonidas, Epaminundas, Scipionesque, et huiuscemodi illustres viri, sue rei publice decus et sibi nominis perpetuitatem dedere. Tu autem, regum dedecus, muliercularum in gremio ganniens atque ludens, luxuria marcens, quas nunquam recuperaturus es horas transigis. Quid indecentius est quam sic sui oblivisci ut to se epulis vinoque capi quis permictat? Non hominum comperta ingenio pocula et pulmenta, quorum tu faber ingens eras, ut a glandibus et rivulis quis traheretur in crapulas, sed ut, moderate sumpta, a brutorum cibis et vivendi ritu separatum appareret hominum genus. Quem dum exhorresceres, ut pie tempus effugeres, fercula coram affatim iubebas afferri; et dum plurima ligurrires, tanquam insatiabundus, ut plures ingurgitares calices, assistentium exortationes poscebas. Preterea, somno plurimo quid damnabilius? Multum illi temporis dare, multum perdere est. A nimio quippe hebetatur ingenium, dissolvitur memoria, humectata nimium membra torpescunt, et iners totus somnolentus redditur. Qui, si et cunctis nimius adversus sit habentibus seu publicam seu etiam domesticam rem curare, letifer est, et sepissime late spatiosa regna numerosasque divitias in difficilem toleratu deduxit inopiam. Quantum insuper, ociose rex, blanditie nocere possint, et quam incaute illis patulas aures excelsi prebeatis, iam satis exclamatum est.
XIV. Infortunati quidam.
Nondum satis in Sardanapalum verba perfeceram, et ecce redierunt Hebrei luctuosisque clamoribus camerulam meam omnem compleverant. Ibi Amasias, Ierusalem rex, aiebat quantum devictis Amalechitis et Ydumeis et Agabalitis captivisque precipitatis ex petra, glorie ac voluptatis assumpserat, tantum sibi doloris et ignominie subsecutum, quod a Ioas, Israelitarum rege, in Ierusalem se vidisset obsessum, et – quod egerrime tulerat – inde captum et in eius vituperium muris urbis ante dirutis Ierusalem hostis intrasset; a quo expoliata pretiosis omnibus, et ipse libertati redditus, misere deflens asserebat, compertis in se amicorum insidiis, in Lacis aufugisse et occisum ibidem ab eisdem.
Hunc sequebatur Ozias filius, qui, etsi genitoris infortunio morteque concussus sit, regni principatu sumpto, se admirande indolis regem exhibuit. Verum nunc mestissimus apparebat, et eo quod cum Palestinos fudisset, et Ieth et Ianiam civitates eorum muris nudasset, ac Arabes fudisset bello, urbemque edificasset in litore Rubri maris, suorum successuum testem futuris, et Ammanitas subegisset, nec non et Ierusalem reparasset menia, extimans iniecisse eternum sue glorie fundamentum, parvula – ut aiebat – insania querebatur se vidisse repente prostratum. Fatebatur quidem quod die solemni sacerdotalibus iridutus Deo sacrificium in templo prohibentibus sacerdotibus offerre volens, primo terremotu premonitus, confestim lepra percussus sit. Quam ob rem, Moysis lege iubente, non solum ex urbe se deiectum lamentabatur, sed hominum etiam privatum consortio, et quod ipse ampliaverat regnum se vivente alteri vidisset concessum. Qua indignatione et urgente infirmitatis turpitudine atque malitia, in immaturam se irruisse mortem firmabat, post quam quod privatus in proprio etiam sepultus sit ortulo, non in regio monumento deflebat.
Cum isto pari fere incedens passu Ozias, Israelitarum rex, suum execrabatur infortunium: scilicet quod a Salmanasar, Assyriorum rege, post trium annorum obsidionem captus sit, et regio splendore in captivitatem verso, regnum ab hoste occupatum senserit, et postremo cum Israele toto Babiloniam deportatus; et dum eidem Medie montes pro habitatione concessi sint, ipse inter catenas et pedorem carceris expirasset.
Cum his et Senacherib rex etiam incedebat, suam longissimam felicitatem tam titulis illustribus quam variis ornatam victoriis lacrimis verbisque commemorans: flebat quod turbata ac sublata sit, eo deluso, tam ex obsidione frivola Ierusalem, quam ex bello frustra Egyptiis iniecto, et ipse, dum nil tale timeret, in templo Arasi, dei sui, post redditum ab Adramelech et Selesauro filiis trucidatus. Quem calamitosus cecusque Sedechias insequebatur. Hunc amplioribus verbis suos deflentem casus ego, relictis aliis, volens vehementem assumpsi.
XV. De Sedechia rege Ierusalem.
Sedechias, –ut ipse testabatur perdite deflens, non solum regio fuit ex genere, sed Ioachim, regis Ierusalem, frater; ex quo, etsi apud suos plurimum insignis videretur, tantum meroris consecutus est ut optaret aliquando se potius fuisse plebeium. Nam iuvenis Ioacaz, fratrem suum, natu maiorem, dolo ab Assyrie rege captum deflevit; sic et a Nabucodonosor, Babiloniorum rege, patriam longa obsidione vexatam, postremo occupatam viribus, et Ioachim, alterum fratrem, cum filiis et coniugibus victoris honustum catenis ingemuit misere. Quibus afflictus et pene consumptus anxietatibus, dum sese ob sanguinis cum captivo rege strictissimum vinculum dubitaret pavidus, mediis in lacrimis preter speratum illi arrisit Fortuna et – ut satis postmodum visum est – non ut illum ex miseriarum liberaret compedibus, sed ut ex altiori culmine miseriorem deiceret. Ergo tam ob regis filiorumque captivitatem, quam occupatam a victore irato patriam, cum regni postrema timeretur desolatio, repente a rege Babilonio in regem Sedechias sublimatus est, eique regnum concessum omne, et regia iura largita sunt, annuo tamen vectigali imposito. Quod tanto fuit letius Sedechie, quanto a tam felici rerum exitu spes longius aberat. Sane brevius credito tanti muneris gaudium protractum est. Nam, dum quasi emersus ab inferis, catenis collo excussis, regioque elevatus fastigio, summa mentis alacritate regnaret, sensim dilatatum animum insolentia subivit, et veterum oblitus calamitatum, dum se supra vires potentissimum credit, primo in suos impune quod libebat presumens insipide, sic in exteros etiam posse arbitratus est, et indignum existimans regem tam sublimem, tam clarum, Salomonis successorem, cuius maioribus adiacentes in circuitu reguli obedientiam exhibuerant, tributa regi barbaro solvere, eam in superbiam incidit ut omnino colla iugo conaretur eximere; factusque certior regem Egyptiorum adversus Babilonios bellum parare, vilipenso iurisiurandi sacro quod ante regium thronum conscendens prestiterat, regi caldeo rebellans totis viribus se iunxit adversus illum egyptio. Quibus Nabucodonosor auditis, ira percitus copias ingentes paravit, et vix expectatus egyptio regio affuit. Cuius vires postquam valida virtute confregit atque fere delevit omnes, confestim in rebellem Sedechiam convertit exercitum, illum in regiam urbem amplissima conclusit obsidione. Cuius absque intermissione tanta fuit longitudo, ut ad nepharios cibos etiam primores cogeret urbis. Ceterum fame civium fracta constantia, caldeorum militum viribus expugnatur et capitur civitas, et tumultuantibus victoribus, victisque hinc inde inconsulte discurrentibus, nocte intempesta turbatis rebus omnibus, Sedechias fractus animo, quas alias timuerat catenas et carcerem, sceleris commissi conscius, abiectis regiis insignibus, pavitans, cum coniugibus filiisque clam miseram civitatem ipse miserior exivit, seque cum amicis quibusdam dedit in fugam. Attamen, mane facto et fuga cognita, a militibus caldeis repente omnia itinera citato cursu occupata, imbelli sociatum turba ac ab amicis derelictum – ut plurimum fit, cum Fortunam non hominem diligaa mus – cum coniugibus filiisque cepere hostes. Et sic quas privatus evaserat, rex catenas induere coactus est; et inde, in conspectu tractus caldei regis, ignominiosissimis verbis ab eodem ob suam perfidiam lacessitus est. A quo ut factis tristaretur acerbius, eo presente atque vidente, cum amicis suis, qui captivi pariter erant, filii omnes a maiore usque ad minimum trucidati sunt: quod quanta cum eius afflictione factum sit his existimandum linquam quibus notior filiorum amor est; et inde uxores misero regi dilectissimas extero et ignoto homini forsan in libidinem suam, eo vidente, servandas exhiberi mandatum. Et ne quid illi placide spei superesset, uti superbia tractus mentales eiecerat oculos, sic hostis iussu corporei eruti sunt. Inde Salomonis vetustissimum atque insigne templum et regiam omnem demoliri, urbem comburi totam et menia dirui imperatum. Populum omnem post hec una cum suo rege captivo oculisque privato in servitutem trahi preceptum; iussumque insuper ut exorbatus rex tetro in carcere servaretur, non ut illius vite parceretur, sed ut in longum magis eius traheretur miseria. In quo, cum nunquam exisse legamus, non incongrue presumere possumus eum, inter amaritudines et querelas, regni tempora recolentem et presentia mente cernentem, dolentis vite residuum in erumnosam conclusisse mortem, et miserrimum ad inferos descendisse.
XVI. In conditionem mortalium.
Mortalium profecto calamitosa conditio es: nunc regnas, nunc servis; nunc summo splendore prefulges, nunc turpi squalore tabescis; nunc superba iubes, nunc humiliata obsequeris et precaris. Quid celsorum locorum avida es, cum tam crebras assidue ruinas prospectes? Quid humilia non respicis, in quibus solis stabilitas posita? Quid tibi miseranda non prospicis? Quid oculos in tuam salutem non acuis? Si labilium rerum cetera cessent veritatis exempla, hi tantum reges hebrei suffecisse debuerant. Vix facile tot in plebe catenas, tot exilia, tot inhonestas mortes, tot dedecora, tot anxietates (quam tu infelicissimam putas) invenies. In qua si stetisset Amasias, uti absque victoriis, sic intrepidus vixisset in Lacis; sic et Ozias, plebeia humilitate detentus, non ausus divina temptare, lepram non meruisset incurrere; et Ozias, si popularis incognitus fuisset, sub celo patrio mori et patriis in laribus potuisset; nec a filiis regni cupidine Senacherib occisus cecidisset in templo. Sic Ioachaz, sic Ioachim, sic et miserrimus Sedechias privatus potuisset vivere, cum uxoribus oblectari, dulces alere ac superstites derelinquere natos, celum cernere et liber inter suorum oscula et amplexus in patria mori: et in regni fastigium sublimatus stare non potuit. Quid refert eo extolli ut videar et cognoscar et habear maximus, quo gradum figere non valens, ibidem conspiciar esse in pendulo aut prepeti deici casu? Heu si saperes, cum nil stabile, nil fixum, nil firmum preter humilitatem aspicias, quam totis viribus in illam tenderes, teque eius locares in sinu! Quod dum insipidal refugis, id agis ut non Fortune crimine, prout deiecta quereris, sed dolens tua ignavia affligaris.
XVII. De Astyage Medorum rege.
Equidem michi permaximum et exoptatum commodum aliquantisper ab Hebreis resipiscere potuisse fuit, nemine ex illis Sedechiam sequente. Quam ob rem, omissis Iob, Thobia et Nabucodonosor, quibus ex miseria felicitas pristina duplicata est, in Astyagem, quondam Medorum regem, misere flentem, ultro deveniam. Reor edepol Astyagem Ciasaris, Medorum regis, fuisse filium; eo quod Ciasari septimo, Astyages octavus ab Arbate successerit. Qui cum Asye imperaret omni splendore, divitiis et potentia sui evi mortales ceteros anteibat, in tantum ut ad plenam obtinendam felicitatem nil illi deesse arbitrarentur mortales quam ut prolem sexus melioris susciperet. Sed quid refert? Sinamus quid introrsum mens regentium sentiat: ex apparentibus nemo mortalium omnia possedisse potuit. Erat igitur Astyagi unica filia, Mandanes nomine, qua Fortuna usa est in precipitium genitoris. Sane Deus, tam ingentem molem moturus, non ad obsistendum sed ad disponendum forsan in robur animum susceptoris, bis per quietem sub tegumento Astyagi quid futurum disponeret aperuit. Primo quidem ei dormienti visum est Mandanem urina sua omnem Asvam inundare. Secundo, certo temporis elapso spatio, vidit in somnis ex genitali parte filie vitem exurgere tanta palmitum et pampinorum ubertate luxuriantem, ut asyaticos omnes contegeret umbra? Ex quibus mirabundus, cum ariolos consuluisset, accepissetque filium ex filia nasciturum qui illum regno pelleret et omnem Asyam occuparet, trepidus et in sollicitudinem versus, si prevertere fatum consilio posset, Mandanem, non illustri Medo sed Cambysi mediocri Perso dedit uxorem existimans quicquid maternus sanguis magnitudinis animi nascituro posset inferre, humilitas paterni generis auferret: quasi animos a gignentibus habeamus! Meminerat male Socratem, divini luminis quoddam clarissimum iubar, mortalibus secreta nature reserare misteria et moribus componere viros nec a marmorario patre nec ab obstetrice matre sumpsisse? Sic nec Euripidem nec Demosthenem, quorum ob generis vilitatem alterius mater alterius vero pater fuit incognitus, tragediarum clamores ingentes et eloquentie mellifluas suavitates ex muliercularum eduxisse uteris. Perraro quidem contingit infundi habitum patrie mentis in n filio. Astyages autem, cum nec humilitate coniugii videretur securus, ad se iussit pregnantem accersiri filiam, ex qua natus puer confestim, eo mandante, Arpago, regi Hyrcanorum, ut exponeretur exhibitus est. Quid servandi imperii sollicitudo non suadet? Is cui nulla erat posteritas – quam ut plurimum totis votis mortales exoptant et importabilibus fere laboribus servant – que dabatur Astyagi, ut forsan senectus eius finiretur in regno, ut pelleretur, iussit occidi. Quis dubitet quin, si pie aluisset, non sic successorem gratum habere potuerit, ut exponendo acerrimum habuit expulsorem? Humilitate, non resistentia, divina flectuntur consilia. Arpagus vero, suscepto parvulo, indignationem matris, si quando eam post Astyagem regnare contingeret, veritus, volente Deo, de puero longe egit a sententia regis. Nam illum pastori regio exponendum tradidit, ut alter esset in culpa. O quam investigabiles sunt Dei vie! Pastor in insula fluminis quadam a bestiis devorandum exposuit vagientem. Quod cum retulisset uxori, que filium paulo ante pepeterat, ea rogante, ivit ut reportaret abiectum. A quo res, monstro vicina, comperta est: canis enim feta, cum illi ubera admovisset, ab infestis avibus dente latratuque servabat; quem, etiam obsistente cane, pastor abstulit coniugique devexit. Cuius non ante susceptus in ulnis est, quam, quasi illam cognosceret, risu illi adulari cepit; ex quo delectata mulier in eum confestim deflexit amorem, suique loco quem pepererat iussit exponi. Quis consentiat facile, nisi divino opere, canem, catulorum oblitam, in speciem alteram maternam diligentiam prestitisse? Quis mulierem credat, nullis precedentibus meritis, nec spe premiorum in posterum suadente, quin imo sevitia prohibente regis si resciscat, adeo leges potuerit pervertisse nature, ut a rege damnatum, a se omnino extraneum, non solum diligeret Sed proprio preponeret filio? Sic igitur, preter spem providi regis, alitur nepos. Cui iam grandiusculo et regia servanti pecora, Cyrus nomen ab aliis pastoribus impositum est; cum et ipse iam Spargos nutrici nomen dedisset. Quod quidem non ante Astyagi patefactum est, quam, iam grandis, animum ferens inter coetaneos regium, ipse suis moribus patefecerit. Porro cum Astyages illum cognitum relegasset in Persas, inpatienter Arpagi misericordiam ferens, clam, ultionis avidus, eiusdem filium occidit; et inscio Arpago decoctum in mensam manducandum apposuit. Arpagus autem, post factum regis dolosam sevitiam noscens, occulta indignatione commissum pertulit, ac adulto iam Cyro, et de se egregia indole mira spondente, nequitiam in se atque timorem omnem Astyagis et somniorum eiusdem promissa occulte patefecit; et eidem, si facinus audeat, auxilium consiliumque suum spopondit omne. Qui, una cum Sybari servo, quem in somniis sibi viderat oportunum, sumpto tempore, Persarum congregavit exercitum in Astyagem. Adversus quem belli cura omnis et exercitus ab Astyage immemore Arpago commissus est. Is vero cum omni multitudine copiarum, ut cesum comestumque filium ulcisceretur, Cyri iuxta promissum sese dedit in fidem. Sed, reintegratis ab Astyage copiis, cum in aciem descendisset, post longum certamen cedentibus Medis cesis pulsisque, Astyages ipse a Cyro captus, omnique privatus imperio, quanto miserior factus est casu, tanto clarius Dei voluntas humano consilio evitari non posse cognovit. Cyrus autem, humanior avo, sua magis miseratione quam Astyagis merito, non solum illum vita donavit, sed, ut non omnino privatus viveret, eidem decanatum Hyrcanie ultro concessit. Et sic Medorum regnum sub Persarum imperio devolutum est.
XVIII. Pauca de somniis.
Quid – precor – horum maiori cum admiratione spectabimus: an maximam et fere immutabilem fati oportunitatem an certissimam aliquando somniorum demonstrationem? Illam amovisse solertis ac sagacis regis nulla potuere consilia: non connubium humile, non mandata nepotis expositio, non adolescentis relegatio, non veterani regis imperium, non exercitus pregrande robur. Hanc demum in nullo defecisse adeo certa rerum subsecutione discernimus, ut fere nil apertius etiam vigilanti viva voce ab ipso Deo, cuncta tanquam presentia cernente, demonstrari potuerit. Equidem maximum quoddam divinitatis occultum infixum mortalium animis est, eoque agente curis soluti seu minus corporea depressi mole, plura, sopito corpore, aut visione certissima, aut tenui sub velamine audimus videmusque futuri. Quod non tantum somniis Astyagis aut Cyri, quantumcunque clarissimis, crederem, nisi me renitentem in hoc etiam admonerent traherentque iam dudum a pluribus viris illustribus visa. Satis ab auctoribus Simonidis poete somnium celebratum est, cui ab humato pridie cadavere dormienti futura navigatio prohibita; et cum paruisset, navim quam conscensurus erat tempestate demersam audivit. Gaius Cesar, si somnio Calphurnie coniugis credidisset, es non incidisset die coniuratorum in manus. Sic et Augustus, Artorio ostensa per quietem Minerve credens, ne in castris propriis a Cassio interciperetur evasit. Et Arterius vixisset longius, si sibi, ob visum somnium Syragusis, volens ex theatro discedere, magis quam detinentibus suasoribus credidisset. Quid multa dicam? Si forte minus credimus gentilium literis, divinis saltem credendum est, a quibus habemus Pharaonem egyptium septem vidisse boves macilentas septem pinguissimas devorantes, per quas, exponente Ioseph, vidisse urbertatem futuram et penuriam subsequentem cognoscimus; sic et babilonium regem, dum secures ad radices celsissime arboris in somniis adverteret, a Daniele sui futuri excidii fuisse premonitum. Infinita – ne per cuncta discurram – sunt tanta claritate monstrata, ut somnio clarior non fuerit eventus. Nolim tamen ob hoc arbitraretur quisquam, etsi sepe corpus somno detineatur immobile, animam semper sua divinitate frui, cum divini muneris illud sit quando contingit. Variis quippe et plurimis agentibus causis per ambages frequenter deducitur: et ideo, si quando visis fides integra adhibenda sit, non tamen eisdem semper credendum est; sed, ut in ceteris, inter spernendum credendumque discretione previa discernendum est, ut non negligamus quod ad salutem ostenditur, et e converso ab innocuis non turbemur.
XIX. Querele quorundam.
Candalus, antiquissimus Lydorum rex, lacrimans hac illac incerto ambiens gradu, in se me scribentem de somniis revocabat. Cui postquam oculos auresque concessi, eum Gigis impudici amici sui nequitiam meledictis lacessentem percepi. Aiebat enim se eidem Gigi, qua secum fiducia, amotis laciniis clara in luce predilectam sibi et eximie formositatis coniugem dormientem ostendisse, ut – quod satis verbo non poterat – demonstratione conscium redderet sue felicitatis amicum; eumque, ea visa, illecebri cupidine succensum id egisse ut, se gladio necato, regnum cum coniuge in premium sanguinis effusi susciperet.
Erat et Midas, rex olim Frigie, stulti postulator muneris, adeo ingenti ploratu et singultibus verba frangens, ut comprehendisse nequiverim quid illum ex ditissimo in tantam deduxisset miseriam, ut, tauri potato sanguine, sibi mortem consciverit.
Cum his erat et Balthasar, Babilonie olim rex, querula voce se miserum ingemiscens quod, tam spoliis Iudeorum quam regno splendidus, se in celebri convivio residente, viderit in pariete suum exitium celesti describi manu, literis confestim subsequi violentiam Cyri qua regno privatus sit patrio et obscuro trusus in carcere.
Hunc post etiam, inter multos, sequebatur quondam Lydorum rex Cresus, qui, etsi vultu mesto, modestiori tamen querela in fulgorem suum fatorum insidias monstrabat. Cuius ego et virtutem conspicuam et casum flebilem audiens, et quod a Lydis Tusci antiquissimam originem habuerimus, illustribus inserere viris dignissimum ratus sum.
XX. De Creso Lydorum rege.
Fuit equidem Cresus non unico tantum inter mortales fulgore insignis. Nam, nature munere, Alyastis, regis Lydorum, filius natus est. Pulchrum et egregium regia nobilitate splendere. Sic et illi successor in regno regiis decorus notis, rex orbi conspicuus effulsit. Grandia hec, etsi nil aliud fulgidum accessisset lumini tanto. Cui suo opere superadditum est singularis rei militaris disciplina, qua sui evi ceteros anteivit principes, et pugnaces obedientesque populi eidem fuere regi, ne bellorum instrumentum tanto deesset artifici. Hinc – quod summum bonum multi mortalium arbitrati sunt – auro fuit habundantissimus; et – quod plurimum illi decoris attulit – a grecis populis adeo dilectus fuit, ut pater vocaretur a plurimis. Preterea pulcherrime prolis, ni prerupisset ruina successum, parens extitit. Sed has tam gratas dulcedines suis venenis fere usque in exterminium Fortuna respersit. Ei quippe letis circunfuso – ut a somniis, de quibus paulo ante pauca dicta sunt, exordiar – dormienti Atym, optime indolis filium et in spem successionis exortum, sibi ferro surripi visum est. Quod dum querit evitare consilio, in id consilio incidit. Nam, dum tempus curis melioribus exhibendum, ut premonstratum effugiat, terit, aper cuncta sub Olympo conterens advenit: ad quem perimendum cum iret delecta iuventus, ire cum sociis, eo quod ferro non esset armatus hostis, a patre iuvenis impetravit. O dira fatorum sors! Dum in suem nititur iuvenis, a lancea eiusdem in aprum vibrata brachio, cui Atys fuerat commissa custodia, transverberatus occubuit. Asperum Creso et lacrimabile nimium toleratu. Hinc, cum iam Cyri flammis omnis flagraret Asya, oblatum adversus eum a Creso babilonio regi subsidium, in se, caldeo subacto rege, dedit causam incendii divertendi: quod et opere subsecutum est. Cui dum totis Cresus obsistit viribus, captis Sardis fusisque Lydis, et ipse capitur multitudini mixtus a Persis et una cum altero filio, elingui tamen, e solio deiectus regio, tetro clauditur carceri. Et sic uno impetuose caliginis globo tot Cresi perlucida ornamenta labefactata sunt. Nam, ex rege maximo atque claro privatus, nec aliter quam obscurus plebeius medie vulgi immixtus turbe, nube infortunii pressus, sui latebat incertus. Tamen, ne ignominiosa morte succumberet qui gloriosa vita refulserat, eius – ut credo – agentibus meritis, gemino Dei subsidio servatus est. Nam, cum in multitudinem captivorum persa miles missus seviret gladio, et iam illum in iugulum Cresi elevatum vibrasset, elinguis filius, quasi sue sortis oblitus, emissa voce iussit ne Cresum regem occideret, qua carnifex motus quem iam gucturi regis pressurus cultrum erat retraxit. Sed cum avidum sanguinis Cresi Cyrum filii vocalis effecti miraculum non traxisset, quo pacto nescio, hoc satis a fide digno teste habeo: Cresum vivum in maximum ignem fuisse deiectum: a quo antequam lederetur, tantus repente imber cecidit, ut in instanti nec favilla superesset unica, et Cresus remaneret illesus. Cyrus autem, seu hac Dei beneficentia motus, seu quod ob Cresi gratiam Greciam omnem in se armari sentiret, mollita sevitia, non solum eum vita donavit, sed patriis arvis bonisque restitutis, ut privatus in patriam viveret sponte permisit. Et sic regnum quod sub Ardisio, filio Alratis, habuerat initium seque in novem continuaverat reges, deposito Creso, finitum est.
XXI. Infelices aliqui.
Ab Asya cum paululum in Ytaliam revocarer, redeunti in mentem incidit Cyrus, toti Asye formidabilis. Quem cum multis victoriis a canis uberibus in amplissimum imperium elatum intuerer, quasi divino nutu, evestigio inter artas montium Scitharum fauces, omni eius exercitu ceso eoque confosso, iussu Tamiris regine caput eius in utrem sanguinis plenum ignominiose deiectum adverti. Quod ego prospectans exhorrui, et cum omnem eius maiestatem preteritam repente revolvissem animo, mecum Dei iudicium expavescens, inqui: – O inexcogitata mortalibus Fortune mobilitas! Quid hoc spectare? Quid cernere caput Cyri, tot regnorum totius orientis insigne decus, imperio mulieris utre et fetido volutari cruore? Heccine in morte tam clari regis coniugum et natorum oscula? Hec suprema amicorum officia? Hic illi rogus ingens et magnificus? Hec aurea urna cinerum tam clari principis servatrix? Hic titulus ingens atque preclarus tanto tanque terribili nuper imperatori? Uter sanguinis, et turpia mulieris improperantis verba, truncum cadaver, laniandum avibus ferisque, atque putrescendum inter lixarum famem et manantia membra, sub divo relictum! O eximium cupiditatibus nostris atque superbiis, si patiamur, exemplum, si fragilitatem nostram et Dei potentiam velimus agnoscere!
Sed quid? Dum Cyri infortunium toto spectarem animo, quorundam clamor, quo interceperam, violenter attraxit, et Amulii ac Numitoris male invicem convenientibus querelarum rumores audivi. Quorum alter indebite se eiectum regno a reliquo lacrimis et clamore firmabat: alter se a nepotibtis indigne asserebat occisum, immemor quod illos olim iussisset exponi. Nec minus et hi etiam clamitabant.
Sinam Remulum asserentem se impietate fraterna communi privatum imperio, et pro muro urbis occisum. Et imperiose urbis patrem conditoremque ex incerto genitore et Rhea vestali virgine genitum, ac ex pastore latrunculo regis interfectorem regnique restitutorem, regemque factum, ampliatoremque eius civitatis, cui orbis universi servabatur dominium, se a patribus apud Capream paludem gladiis laceratum monstrantem, et ad tristem miserumque Metium Sufetium Albanorum regem deveniam. Qui, etsi tardiuscule quam exigeret ordo narrationis accessit, non propterea postergandus est; ignoscendum quippe illi, cum iustam tarditatis causam habuerit: non adeo ociter membra, a quadrigis in diversum tracta, ad veniendum comparasse potuit et iunxisse.
XXII. De Metio Sufetio Albanorum rege.
Orto inter Romanos et Albanos bello, Tullius Hostilius, Romanorum et Gaius Civilius Albanorum reges, adversas inter se copias eduxere. Verum cum nondum manus conseruissent, Civilius moritur; cui confestim Metius Sufetius, ex privato rex seu loco regis erectus, fascibus et ornatu spectabilis coram comparuit. Attamen, seu illum indignum extimaret Elatrix, seu sic exposceret rerum series, brevis illi tam grandis felicitas, imo dedecorose perniciei causa fuit. Nam, instante bello, cum parvo hostes dirimerentur spatio, ut per duellum questio sedaretur cum Tullio pactionem habuit; evenitque infeliciter illi, prospectante Deo benignius in romane urbis futurum imperium. Nam Croatiis ab Oratio superatis, Alba Romanorum dominio subacta est. Et sic in primo Metii fulgoris ortu stygias iniecit Fortuna nebulas: portentum – arbitror – futuri exterminii tam regni quam principis iam propinqui. Nam, Metio vectigali Romanorum facto, parva interposita mora, romanus rex adversus Veios arma arripiens, Metium cum Albanis auxiliaribus traxit in hostes, dispositisque agendis in pugnam cum Metius Tullii iussu admovere aciem in Fidenates, qui Veiorum partes fovebant, deberet, sensim montium subsidia petiit, expectaturus quibus prestari videretur victoria, ut illis tanquam amicus applauderet. Que vidente Tullio, et animadvertente quorsum tenderet proditoris secessio, ficto vultu verbisque animi tulit indignationem, suisque iam trepidantibus clamitans sic Albanos ex consulto facere; et cum iam in cornu altero pugne cum suis Romanis Veientibus iniecisset manus, et arte non minus quam viribus victoriam obtinuisset, ex hostibus omnibus tam Albanis quam Romanis in contionem vocatis, applaudentem illi ob victoriam, Metium palam detecta fraude capi iussit; nec longa captivo infortunii sui ingemiscendi mora concessa est: eum quippe plurimis verbis lacessitum, nudatum regiis ornamentis, miserum alligari quadrigis et illas equis eosque in diversum cursum precepit urgeri. Quod agentibus lictoribus, vi equorum trahentium cum maxima patientis anxietate, ut ignominiam omictam, utroque spectante exercitu, in partes plures Metii miserum corpus discerptum est, et eius sanguine atque visceribus castra fedata sunt omnia. Et sic Metius, cui sublimis claritas contigerat apud suos, primo infelici certamine Croatiorum ex libertate in servitutem delata est; quam cum fraude in fulgorem pristinum retrahere conaretur, triste de se spectaculum tribuit, et sibi supplicium illis inauditum seculis comperit, ac regnum ab Ascanio Enee filio usque in tempus illud protensum in desolationem deduxit perpetuam, cum Alba, templis exceptis, iubente Tullio, diruta sit omnis et cives Romam migrare coacti.
XXIII. Auctor in fraudem.
Est enim fraus species pessima mali. Nam facie placida, mellitis verbis ac humili incedens gradu, pervigil semper sincere insidiatur fidei, et ut plurimum ad aculeos veneniferos infigendos pro instrumento superficie tenus utitur Deo. Hec enim tanti roboris est, si astutus sit artifex, ut venerandam legum potestatem prosternat, mortalium sapientiam fallat, armorum vim atque potentiam frangat, artem decipiat, et omnem vigilantiam persepe confundat. Hanc summe ignavi pusillamines atque vecordes homines colunt, eo quod nulla virtutis fiducia nec mentis vigor illis sit. Que, etsi honesto sub pallio laqueos, versutias decipulasque semper gerat, et non numquam credulam simplicitatem fidei sub pedibus conterat, frequenter sui artificis ruinam struit, et in eundem que in alterum iniecerat venena retorquet, teste Metio. Qui dum preter promissum et summa cum religione firmatum fedus occulte Albanos a Romanis dirimere satagit, publice sibi ipsi corporis lacerationem quesivit. Fleat ergo meritum infortunium Metius: nos autem huic libello finem dantes, paululum quiescamus.
Iohannis Boccaccii de Certaldo De casibus virorum illustrium liber secundus explicit.