There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De casibus Joannis Piemontani
ca. 1510
editio: incognita
fons: [1]
Ode sapphica
De casibus Joannis Piemontani.


Te piam Christi rogito parentem,
Dirigas nostrum calamum trementem,
Ut novi casus celebrem poetae
Carmine digno.

Ite iam cnrae procnl et labores,
Ite, qui sensus mihi detinetis;
Est opus matris Mariae favore:
Nam ardua res est.

Jam tuam laudem celebrare tento,
Frater, in quantam potero canendo,
Annuat coeptis pater atque proles
Cum paracleto!

Tu tuam vitam varios per actus
Casuum, frater pie, saepe duxti;
Gentium sectas iuvenis pererrans
Visere tentas.

Multa rerum more senum pericla
Es puer passus, licet haud agebas
Bina lustra, exinde parentis ora
Deseris aegre.

Noricae vallis properas in urbem
Ocius nactus paedagogum iniquum;
Ah, miser tandem pede sauciatus
Linqueris exul.

Inter immanes veniens Bohemos,
Innocens cor contuleras reatus,
Qui ferox gens est, rationis expers
Atque rebellis.

Mira res! Tu cultor ubique Christi,
Mente servata sine labe vivis,
Sicut inter mille lupos ubi agna
Libera pascit.

Inter aut spinas, ubi sunt colubri,
Gryphs, leo aut tigris, crocodili aprique
Atque sirenes potuisses inter
Tutior isse.

Hinc viam tecta ad repetis paterna,
Ceu volat pulchra e pedicis aëdon;
Mox acus ac militiae refutas
Munus inane.

Pergis ad Rheni occidui popellum
Litteris claris operam daturus,
Et sitis suffers famis ac pericla
Plurima saepe.

Militaturus domino subintras
Claustra devotus, fugiens caduca
Saeculi, silvas habitare quaeris,
Diva revolvens.

Jam videris Castalium bibisse
Fontium sacros latices: canis nam
Gesta clarorum fidibus virorum
Maeoniis tu.

Frater, Astraeis calamis Minerva
Muneravit Calliopea forte
Te his: potes stirpis celebrare laudem
Carmine nostrae.

Inter imbutum Argolicos reor te
Ac viris cum Cecropis fuisse;
Nam tuo nectit capiti corollam
Candida Pallas.

Jam tibi cella Elysius videtur
Laetos ac campus quasi flore ridens;
Tempus haud ullum perlt otiosum
Nec tibi vita.

Hispidus paucis iuvenis sub annis
Fungeris digne officio prioris:
Te manent, frater, pia post laborem
Praemia Christi.

Frater, his nostris valeas amicis
Faustior, multa et numerando lustra,
Chare, nostrorum facies parentum
Conspiciam fac!

Frater, qui decus es fratribus omnibus,
Exemplar sociis et modo praevium
Virtutis specimen atque scientiae:
Clementi haec animo carmina suscipe,
Oramus, qui eadem semper ab invido
Conserves, valeas, faustior omnibus!