EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De bono viduitatis
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeBoVi 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De bono viduitatis

Viduas hic docet et exhortatur. Primum docendo probat sanctae viduitatis professionem nuptiis anteponendam; nuptias tamen secundas, imo et tertias et quotaslibet licitas esse, nec unquam malas: et nubentes quidem post votum viduas sive virgines merito damnari; ipsas autem earum nuptias nec haberi pro adulteriis, nec dirimi oportere. Merita viduarum ex ipso robore continentiae ac pietatis pensari vult; ideoque biviram univirae viduae aliquando jure praeferri demonstrat. Postea exhortando monet Julianam, ut in primis continentiam suam beneficio Dei tribuat, caveatque ab sermonculis, qui serpere coeperunt, hominum quorumdam inimicorum gratiae Christi. Jubet ut suum omne studium cum filia virgine et cum socru vidua impendat ad placendum Deo: delicias spirituales habeant carnalium deliciarum loco; et famam denique suam custodire non negligant.

AUGUSTINUS Episcopus, servus Christi, servorumque Christi, religiosae famulae Dei JULIANAE, in Domino dominorum salutem.

CAPUT PRIMUM.

1. Rogatus a Juliana scribit de professione viduitatis. Apostoli de hac re doctrinam exponet. Ne petitioni tuae et in Christo dilectioni diutius essem debitor promissionis meae, arripui utcumque inter alias urgentissimas occupationes meas de professione sanctae viduitatis aliquid ad te scribere: quoniam et praesentem me rogando onerasti, et cum tibi hoc non potuissem negare, saepe meum promissum litteris flagitasti. In quo sane opere nostro cum aliqua legeris ad tuam vel ad vestram, quae simul in Christo vivitis, personam minime pertinere, nec admonitioni vitae vestrae proprie necessaria, non ideo debebis superflua judicare. Istae quippe litterae quamvis ad te, non tamen tantummodo tibi scribendae fuerunt: sed ut aliis per te quoque prodessent, non utique a nobis negligendum fuit. Quidquid ergo hic inveneris, quod vobis necessarium vel nunquam fuerit, vel jam non sit, et tamen aliis esse perspexeris, nec habere te pigeat, nec dare legendum; ut et tua charitas sit utilitas aliorum. 2. Cum igitur in omni quaestione quae ad vitam moresque pertinet, non sola doctrina, verum etiam exhortatio sit necessaria; ut doctrina quid agendum sit noverimus, exhortatione autem excitemur, ne pigeat agere quod agendum esse jam novimus: quid ego amplius te doceam, quam id quod apud Apostolum legimus? Sancta enim Scriptura nostrae doctrinae regulam figit, ne audeamus sapere plus quam oportet sapere; sed sapiamus, ut ipse ait, ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Non sit ergo mihi aliud te docere, nisi verba tibi doctoris exponere, et de iis quod Dominus dederit disputare.

CAPUT II.

3. Innuptae apud Apostolum non solae virgines, sed etiam viduae. Ait itaque Apostolus, doctor Gentium, vas electiones: Dico autem innuptis et viduis, bonum esse illis si sic permanserint, sicut et ego. Haec verba ita intelligenda sunt, ut non existimemus viduas non oportere innuptas dici, quia nuptias videntur expertae: innuptarum enim nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, sive fuerint, sive non fuerint. Quod alio loco aperit, ubi ait: Divisa est mulier innupta et virgo. Quando utique et virginem adjungit, quid mulierem innuptam, nisi viduam vult intelligi? Unde etiam deinceps uno innuptae nomine professionem utramque complectitur dicens: Quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; quae autem nupta est, sollicita est ea quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 8, 34). Innuptam certe non eam tantum intelligi voluit, quae nunquam nupsit; sed etiam eam quae nuptiarum vinculo per viduitatem liberata, nupta esse destitit: nam ideo et nuptam non dicit, nisi eam quae virum habet; non etiam eam quae habuit, et non habet. Quapropter vidua omnis innupta est: sed quia non omnis innupta vidua est; sunt enim et virgines; ideo hic utrumque posuit, ubi ait, Dico autem innuptis et viduis: tanquam diceret, Quod dico innuptis, non eis solis dico quae virgines sunt, sed etiam eis quae viduae sunt; bonum esse illis si sic permanserint, sicut et ego.

CAPUT III.

4. Bonum viduitatis majus quam conjugii, quod tamen vere bonum. Conjugii fides, et alia ejus bona, licet viduitate minora. Ecce est bonum tuum ei bono comparatum, quod dicit Apostolus suum, si fides adest; imo quia fides adest. Brevis est ista doctrina, nec ideo contemnenda, quia brevis: sed ideo facilius et charius tenenda, quia in brevitate non vilis. Non enim qualecumque bonum hic commendaret Apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit. Quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est, christianarum et religiosarum conjugatarum, hinc intelligi potest, quod cum de fugienda fornicatione praeciperet, ubi utique et conjugatos alloquebatur, Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (Id. VI, 19). Tantum ergo bonum est fidelis conjugii, ut etiam ipsa membra sint Christi. Hoc autem bono quoniam melius est bonum continentiae vidualis, non hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica vidua quam membrum Christi; sed ut meliorem quam conjugata locum habeat inter membra Christi. Dicit quippe idem apostolus: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra: habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Rom. XII, 46). 5. Ideo etiam cum moneret conjugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent invicem; et per hoc alter eorum negato sibi debito conjugali, per intemperantiam suam tentatus a satana, in fornicationem prolaberetur: Hoc autem dico, inquit, secundum veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic, alius vero sic.

CAPUT IV.

Viduitatis professione non damnari secundas nuptias. Cataphrygarum et Novatianorum error a Tertulliano propalatus. Vides etiam conjugalem pudicitiam et thori christiani matrimonialem fidem donum esse, et hoc a Deo: ut illud quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum sit hoc malum, sed veniale sit propter nuptiarum bonum. Non enim de conjugio, quod copulatur liberorum procreandorum causa, et fide pudicitiae conjugalis, et indissolubili, quamdiu ambo vivunt, matrimonii sacramento, quae omnia bona sunt; sed de illo immodico carnis usu, qui in infirmitate conjugum agnoscitur, et interventu boni nuptialis ignoscitur, ait Apostolus, Secundum veniam dico, non secundum imperium. Item cum dicit, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; satis ostendit beatam esse in Domino etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed in eodem Domino viduam beatiorem: hoc est, ut Scripturarum non tantum verbis, verum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam beatiorem.

6. Quapropter hoc primum oportet ut noveris, bono quod elegisti non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. Nam sicut bonum sanctae virginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias tuas; sic nec viduitas tua, cujusquam secundas. Hinc enim maxime Cataphrygarum ac Novatianorum haereses tumuerunt, quas buccis sonantibus, non sapientibus, etiam Tertullianus inflavit, dum secundas nuptias tanquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente concedit. Ab hac sanitate doctrinae, nullius indocti, nullius docti disputatione movearis; nec ita extollas bonum tuum, ut quod malum non est, tanquam malum crimineris alienum: sed tanto magis gaude de tuo bono, quanto magis vides non tantum illo devitari mala, sed quaedam bona etiam superari. Mala sunt enim adulterium vel fornicatio.

CAPUT V.

Honestum dici viduitatis bonum quia honestius, non ut turpe putetur conjugium. Ab his autem illicitis valde longe est quae voti libertate se obstrinxit, et sibi etiam licita ne licerent, non imperio legis, sed consilio charitatis effecit. Et bonum est pudicitia conjugalis, sed melius bonum est continentia vidualis. Hoc ergo melius illius boni submissione honoratur: non illud bonum melioris hujus laude damnatur.

7. Quod autem Apostolus, cum caelibum et innuptarum commendaret fructum, quia cogitant quae sunt Domini, quomodo placeant Deo, subjecit et ait, Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, id est, non ut vos cogam; sed ad id quod honestum est: non quia innuptarum bonum honestum dixit, ideo putare debemus turpe esse vinculum conjugale; alioquin etiam primas nuptias condemnabimus, quas nec Cataphryges, nec Novatiani, nec disertissimus eorum astipulator Tertullianus turpes ausus est dicere. Sed quemadmodum cum ait, Dico autem innuptis et viduis, bonum esse illis si sic permanserint; utique bonum posuit pro meliore, quoniam omne quod bono comparatum melius dicitur, etiam hoc procul dubio bonum est: nam quid est aliud quod ita dicitur melius, nisi quod magis bonum est? nec ideo consequenter eum sensisse arbitramur, malum esse si nupserint, quoniam dixit, bonum esse illis si sic permanserint: ita etiam cum ait, sed ad id quod honestum est; non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honesto erat honestius generalis honesti nomine commendavit. Quia honestius quid est, nisi quod magis honestum est? Magis autem honestum utique honestum est. Aperte quippe declaravit hoc esse bono illo melius, ubi ait, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit: et hoc illo beato beatius, ubi ait, Beatior autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII, 5-8, 35-40). Sicut ergo bono melius et beato beatius, sic honesto honestius est, quod honestum voluit appellare. Absit enim ut turpe sit unde loquens apostolus Petrus ait: Viri, uxoribus vestris tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem, quasi cohaeredibus gratiae. Et illas at loquens, subditas esse viris suis exemplo Sarae ad hortatur: Nam sic quaedam, inquit, sanctae mulieres, quae in Deum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis: quomodo Sara obediebat Abrahae, dominum illum vocans, cujus factae estis filiae benefacientes, et non timentes ullam perturbationem (I Petr. III, 5-7).

CAPUT VI.

8. Nuptas etiam corpore sanctas esse, licet minus quam innuptas. Bonum viduitatis non minuitur laudato bono conjugii, sed augetur. An beatior Anna vidua, quam Ruth bis nupta. Unde et illud quod de innupta Paulus apostolus dixit, Ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34), non sic accipiendum est, quasi nupta fidelis et casta, et secundum Scripturas subdita viro, non sit sancta corpore, sed tantummodo spiritu. Fieri enim non potest ut sanctificato spiritu, non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed ne cuiquam nos potius argumentari, quam hoc divino eloquio probare videamur; quoniam Petrus Saram commemorans, Sanctae, inquit, mulieres tantummodo; non ait, et corpore: illud ejusdem Pauli consideremus, ubi prohibens fornicationes ait, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Audeat ergo aliquis dicere membra Christi sancta non esse: aut vero audeat a membris Christi fidelium conjugatarum corpora separare. Unde etiam paulo post ait: Corpus vestrum templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo: et non estis vestri; empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 15, 19 et 20). Corpus fidelium et membra Christi esse dixit, et templum Spiritus sancti, ubi profecto utriusque sexus fideles intelliguntur. Ibi ergo sunt nuptae, ibi et innuptae; sed distinctae meritis, et tanquam membris membra praelata, quorum tamen neutra sint a corpore separata. Quod igitur de innupta loquens ait, Ut sit sancta et corpore et spiritu; ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit. 9. Disce itaque bonum tuum, imo memento quod didicisti, bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum quo sit hoc melius, quam si aliter hoc bonum esse non posset, nisi illud malum esset, aut omnino non esset. Habent oculi in corpore magnum honorem, sed minorem haberent, si soli essent et alia minoris honoris membra non essent. In coelo ipso sua luce sol lunam superat, non vituperat: et stella ab stella differt in gloria (Id. XV, 41), non dissidet in superbia. Ideo fecit Deus omnia, et ecce bona valde: non tantum bona, sed etiam valde; non ob aliud, nisi quia omnia. Nam et per singula opera dicebatur, Vidit Deus quia bonum est. Ubi autem omnia nominata sunt, additum est valde; et dictum est, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I). Meliora enim quaedam singula quam alia singula: sed meliora simul omnia quam quaelibet singula. Christi itaque doctrina sana in ejus corpore sanam te faciat per ejus gratiam, ut id quod aliis melius habes in corpore et spiritu, idem ipse spiritus tuus qui corpori dominatur, nec extollat insolenter, nec discernat inscienter. 10. Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, haec uno viro cito viduata diu vixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth.

CAPUT VII.

Sanctae feminae tempore Legis non concupiscentia, sed obedientia compellente nubebant. Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere obedientia, non concupiscentia compellebat, ut propagaretur populus Dei, in quo praemitterentur Prophetae Christi: cum et ipse populus per ea quae in figura contingebant in illis (I Cor. X, 11), sive in iis qui scirent, sive in iis qui illa nescirent, nihil aliud esset quam propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. Ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam qui non suscitaret semen in Israel (Deut. XXV, 5-10). Unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi; ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter provenire. Et viris usus plurimarum vivarum concedebatur uxorum: cujus rei non concupiscentiam carnis, sed providentiam generationis fuisse causam illud ostendit, quod sicut viris sanctis habere plures uxores vivas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis pluribus vivis; quoniam tanto essent turpiores, quanto magis appeterent unde non essent fecundiores. Proinde sancta Ruth, cum semen quale illo tempore necessarium fuit in Israel non haberet, mortuo viro quaesivit alterum de quo haberet. Hac itaque bis conjugata ideo Anna univira vidua beatior fuit, quia et prophetissa Christi esse meruit; quam credendum est, etiamsi filios nullos habuit, quod quidem Scriptura reticendo reliquit incertum, eo Spiritu praevidisse Christum ex virgine proxime esse venturum, quo potuit agnoscere et parvulum: unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusavit; quia noverat jam tempus esse quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi, nec conjugalibus fetandis visceribus, sed castificandis vidualibus moribus, melius serviretur. Si vero etiam sciebat Ruth per suam carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non audeo jam dicere beatiorem fuisse Annae viduitatem quam illius fecunditatem.

CAPUT VIII. 11. Nuptiae et secundae et primae hoc tempore, nisi incontinentia sit impedimento, contemnendae. Nuptiae olim legis obsequium, nunc infirmitatis remedium, et humanitatis solatium. Tu autem quae et filios habes, et in eo saeculi fine vivis, quo jam tempus est non mittendi lapides, sed colligendi; non amplectendi, sed continendi ab amplexu (Eccle. III, 5); cum clamet Apostolus, Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint: profecto si secundas nuptias appetisses, nullum prophetiae vel legis obsequium, nullum prolis saltem carnale desiderium, sed solius incontinentiae fuisset indicium. Fecisses enim quod ait Apostolus, cum dixisset, bonum esse illis si sic permanserint sicut et ego: continuo quippe addidit, Quod si se non continent, nubant: malo enim eas nubere quam uri (I Cor. VII, 29, 8 et 9). Hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis malum non praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur honestate nuptiarum. Gratias autem Domino, quoniam peperisti quod esse noluisti, et virginitas prolis tuae compensavit dispendium virginitatis tuae. Nam diligenter interrogata doctrina christiana, et primas nuptias jam isto tempore, nisi incontinentia sit impedimento, contemnendas esse respondet. Qui enim dixit, Si se non continent, nubant: potuit dicere, Si filios non habent, nubant; si post resurrectionem praedicationemque Christi, quando jam omnibus gentibus filiorum spiritualiter gignendorum tanta suppetit copia, tale officium esset ex carne filios propagare, quale primis temporibus fuit. Et quod alibi dicit, Volo igitur juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse: nuptiarum bonum apostolica sobrietate et auctoritate commendat; non procreandi officium etiam eis, quae continentiae bonum capiunt, tanquam ad obsequelam legis imponit. Denique cur hoc dixerit, pandit, cum adjungit et dicit, Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; jam enim quaedam conversae sunt retro post satanam: ut his verbis ejus intelligamus, eas quas nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere; sed melius nubere quam retro post satanam ire, id est, ab illo excellenti virginalis vel vidualis castitatis proposito, in posteriora respiciendo, cadere et interire. Proinde quae se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant: quod nisi reddant, jure damnantur. Alio quippe loco de talibus dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem quoniam primam fidem irritam fecerunt: id est, voluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt. Irritam quippe fecerunt fidem, qua prius voverant quod perseverantia implere noluerunt (I Tim. V). Nuptiarum igitur bonum semper est quidem bonum: sed in populo Dei fuit aliquando legis obsequium; nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine conjugali, non est in homine improbandus affectus: etiam ipsum tamen laudabilius transcendit et vincit coelestia cogitans animus christianus.

CAPUT IX.

12. Nubere post continentiae votum, damnabile est: non tamen damnandae tales nuptiae. Sed quoniam, sicut ait Dominus, Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11): quae potest ergo capere, capiat; et quae se non continet, nubat: quae non coepit, deliberet; quae aggressa est, perseveret: nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. In conjugali quippe vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur: sed in viduali et virginali continentia, excellentia muneris amplioris expetitur; qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, Cum in deliciis egerint in Christo, nubunt; sed, nubere volunt: habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt; etsi non nubendo, tantum volendo: non quia ipsae nuptiae vel talium damnandae judicantur; sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore: postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breviter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt (non quia non damnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur): sed cum dixisset, nubere volunt, continuo addidit, habentes damnationem. Et dixit quare, quoniam priorem fidem irritam fecerunt: ut voluntatem quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive subsequantur nuptiae, sive desint.

CAPUT X.

13. In eos qui lapsarum a sancto proposito nuptias adulteria esse dicunt. Ecclesia tota virgo. Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid dicant: fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium Christi dicuntur eligere quae christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: Si viro suo vivo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit (Matth. XIX, 9); vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur (Rom. VI, 9), quae conjugium ejus elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt, acute quidem moventur; sed parum attendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente viro ex ejus consensu continentiam femina Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui vivente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit ut sanctarum viduarum iste sit sensus, ut Christus eis videatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebant et antea, quando viris suis fideliter serviebant subditae, non carnaliter, sed spiritualiter virum: cui Ecclesia ipsa, cujus membra sunt, conjux est; quae fidei, spei, charitatis integritate, non in solis virginibus sanctis, sed etiam in viduis et conjugatis fidelibus, tota virgo est. Universae quippe Ecclesiae, cujus illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Novit autem ille conjugem virginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum, ut a maritis separentur uxores quasi adulterae sint, non uxores; et cum volunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros veros, cum suis uxoribus vivis alteras duxerint.

CAPUT XI.

14. Lapsus a sancto proposito malus, nuptiae tamen lapsarum bonae. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas, adulteria esse, non conjugia: sed plane non dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae vovetur Domino, adulteriis esse pejores. Si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum ejus fidem non servat marito; quanto gravius offenditur, cum illi ipsi non servatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio commonitus vovit; tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi necessitatem. Haec ideo disputo, ne arbitreris vel secundas nuptias crimen esse, vel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esse. Non itaque illas abs te damnatas velis esse, sed spretas. Bonum ergo continentiae vidualis luculentius decet, cum pro illo vovendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et libet et licet. Sed post voti professionem perseveranter frenandum et vincendum est quod libet, quia jam non licet.

CAPUT XII.

15. Nullas quotaslibet nuptias damnandas esse. De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Sed ne cuiquam brevitas hujus responsionis meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem meum audire paratus sum. Fortassis enim affert aliquam rationem, quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. Nam ego, sicut in exordio sermonis hujus admonui, non audeo plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Quis enim sum, qui putem definiendum, quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Non dixit, primus; aut, secundus; aut, tertius; aut, quartus: sed, Mulier, inquit, alligata est, quamdiu vir ejus vivit: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit (I Cor. VII, 39, 40). Quid huic sententiae, quantum ad hanc rem attinet, addi vel detrahi possit, ignoro. Deinde ipsum quoque Apostolorum ac nostrum Magistrum et Dominum audio Sadducaeis respondentem, cum proposuissent mulierem non univiram vel biviram, sed, si dici potest, septiviram, in resurrectione cujus futura esset uxor. Increpans enim eos, ait: Erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim nec nubent, nec uxores ducent: non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 29 et 30). Eorum itaque resurrectionem commemoravit, qui resurgent ad vitam, non qui resurgent ad poenam. Potuit ergo dicere, Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei; in illa enim resurrectione multinubae istae esse non poterunt: deinde addere, quia nec aliqua ibi nubit. Sed nec ipsam, ut videmus, tot maritorum mulierem ulla suae sententiae significatione damnavit. Quapropter nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerit, viris mortuis nubat femina: nec ex meo corde praeter Scripturae sanctae auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. Quod autem dico univirae viduae, hoc dico omni viduae: beatior eris, si sic permanseris.

CAPUT XIII.

16. Viduam biviram aliquando esse praeferendam univirae. Viduarum merita ex ipsius continentiae viribus pensanda. Nam et illud non insipienter proponi solet, ut dicat qui potest, quaenam vidua meritis praeferenda sit: utrum univira, quae cum vixisset diutius cum marito, filiis procreatis salvisque viduata, continentiam professa est; an ea quae adolescentula intra duos annos amissis duobus viris, nullis ad consolationem exstantibus liberis, continentiam Deo vovit, et in ea perseverantissima sanctitate consenuit. Hic se exerceant, si possunt, disputando, et nobis aliquid demonstrando, qui de numero virorum, non de ipsius continentiae viribus pensant merita viduarum. Si enim dixerint, illi bivirae illam univiram esse praeferendam; nisi attulerint specialem aliquam rationem vel auctoritatem, profecto invenientur virtuti animi non majorem virtutem animi, sed carnis felicitatem anteponere. Ad felicitatem quippe carnis pertinuit, et diu cum viro vivere, et filios procreare. Sed si non eam ob hoc praeponunt, quia filios habuit; idipsum certe quod diu cum viro vixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? Meritum porro Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito extulisset virum, per prolixam aetatem suam diu cum carne conflixit, et vicit. Sic enim scriptum est: Et erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua; et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 36, 37). Vides quemadmodum sancta vidua non solum eo praedicatur quod univira fuerit, verum etiam quod paucos annos cum marito vixerit a virginitate sua, et vidualis continentiae munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis servitute perduxerit.

CAPUT XIV.

17. Comparatio alia inter triplices viduas. Julianae viduae tria exoptat quae Annae fuerunt bona. Constituamus igitur ante oculos nostros viduas tres, habentes singula eorum quae huic inerant omnia: unam ponamus univiram, cui desit et tanta prolixitas viduitatis, quod diu cum marito vixerit, et tantum studium pietatis, quod non ita jejuniis et obsecrationibus serviat: alteram, quae post prioris mariti brevissimam vitam, etiam secundum cito amiserit, et diuturna aetate sit vidua, sed etiam ipsa non tantam det operam jejuniorum et obsecrationum religiosissimae servituti: tertiam, quae non solum duos viros habuerit, sed etiam cum ambobus singillatim, vel cum aliquo eorum diutius vixerit, et posteriore aetate viduata, in qua quidem si nubere voluisset, posset et filios procreare, susceperit continentiam vidualem; sed plus intenta in Deum, plus sit sollicita quae illi placeant actitare, die ac nocte sicut Anna jejuniis et obsecrationibus serviens. Si contendatur quaenam istarum sit meritis potior, quis non videat in hoc certamine palmam dandam esse majori ferventiorique pietati? Ita et si tres aliae constituantur, quibus illorum trium bina insint, singula desint; quis dubitet eas meliores fore, quibus praepollentius fuerit in suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas? 18. Nulla quidem istarum sex viduarum tuae normae adaequatur. Tu enim si hoc votum ad senectutem usque perduxeris, omnia tria potes habere, quibus Annae meritum excelluit. Nam et unum virum habuisti, et non diu tecum vixit in carne: ac per hoc si exhibueris obedientiam verbis Apostoli dicentis, Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum, et persistit in orationibus nocte ac die; atque illud quod sequitur sobria vigilantia devitaveris, Quae autem in diliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): omnia illa tria bona quae Annae fuerunt, et tua erunt. Tibi autem sunt et filii, quos forte illa non habuit: nec ideo laudanda es, quia eos habes, sed quia pie nutrire atque educare studes. Ut enim tibi nascerentur, fecunditatis; ut vivant, felicitatis est: ut autem sic instituantur, voluntatis et potestatis. In illis tibi homines gratulentur, in hoc te imitentur. Anna per propheticam scientiam cognovit apud matrem virginem Christum; te evangelica gratia fecit matrem virginis Christi. Illa itaque sancta virgo, quam Christo volentem et petentem obtulistis, vidualibus aviae matrisque meritis addidit aliquid de merito virginali. Non enim nihil inde habetis, quae hanc habetis: et in illa estis, quod in vobis non estis. Nam ut sancta virginitas adimeretur nubentibus vobis, ideo factum est, ut nasceretur ex vobis. CAPUT XV. 19. Epilogus superiorum. Haec itaque de meritis diversis conjugatarum diversarumque viduarum hoc opere non disputarem, si id quod ad te scribo, tibi tantummodo scriberem. Sed quoniam sunt quaedam in hoc genere sermonis difficillimae quaestiones, aliquid amplius quam quod ad te proprie pertinet, dicere volui, propter quosdam qui sibi docti non videntur, nisi alienos labores non judicando conentur discutere, sed lacerando conscindere: deinde ut etiam tu ipsa non solum serves quod vovisti, et in co bono proficias; verum etiam diligentius firmiusque noveris, idem bonum tuum non a malo nuptiarum distingui, sed bono nuptiarum anteponi. Nam qui viduatarum feminarum nuptias damnant, etiamsi continentiam suam multarum, quibus tu uteris, rerum abstinentia mirabiliter et ferventer exerceant, non ideo te seducant, ut sentias quod sentiunt, etiamsi facere non possis quod faciunt. Nemo enim vult esse phreneticus, etiamsi videat phrenetici vires viribus sanorum esse fortiores. Praecipue igitur doctrina sana bonitatem propositi et ornet et muniat. Inde est quippe quod catholicae feminae etiam saepius nuptae, non solum univiris viduis, sed et virginibus haereticorum justo judicio praeferuntur. Multi sunt quidem de his tribus rebus, conjugii, viduitatis et virginitatis, quaestionum sinus, multae perplexitates: quibus disputando penetrandis vel dissolvendis, et majore cura opus est, et copiosiore sermone; ut vel in omnibus eis recte sapiamus, vel si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelet. Verumtamen, quod etiam illic consequenter dicit Apostolus, In quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Pervenimus autem, quod ad hanc rem, de qua loquimur, attinet, ut continentiam conjugio praeponamus, sanctam vero virginitatem etiam continentiae viduali; et ne aliquas nuptias, quae tamen non adulteria, sed nuptiae sunt, cujuslibet nostri nostrorumve propositi laude damnemus. Multa alia de istis rebus dicta sunt a nobis in libro de Bono Conjugali, et in alio libro de Sancta Virginitate; et in opere quod adversus Faustum Manichaeum quanto potuimus labore conscripsimus: quoniam Patriarcharum et Prophetarum casta conjugia mordacissime reprehendendo scriptis suis, quorumdam indoctorum animos a fidei sanitate detorsit. CAPUT XVI. 20. Pars opusculi secunda pertinens ad exhortationem. Continentiam esse donum Dei. Proinde quoniam in exordio hujus opusculi duo quaedam necessaria proposueram, et exsequenda pollicitus eram; unum quod ad doctrinam, alterum quod ad exhortationem pertinet; et priori parti, ut potui, pro suscepto negotio non defui: ad exhortationem veniamus, ut quod bonum prudenter scitur, etiam diligatur ardenter. Qua in re prius illud moneo, ut quantamcumque tibi inesse sentis piae continentiae dilectionem, beneficio Dei tribuas, eique gratias agas, qui de Spiritu suo tibi tantum largitus est, ut ejus in corde tuo charitate diffusa, licitae rei licentiam tibi amor melioris boni auferret. Donavit enim ne liberet nubere cum liceret, ut jam non liceret etiamsi liberet; et ex hoc firmius non liberet, ne fieret quod non liceret, quod factum non est etiam cum liceret: tantumque merereris vidua Christi, ut filiam quoque videres virginem Christi: dum enim tu oras sicut Anna, facta est illa quod Maria. Haec dona Dei esse quanto magis nosti, tanto magis es eisdem donis beata: imo aliter non es, nisi quod habes noris a quo habeas. Attende enim quid de hac re Apostolus dixit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Multi quippe habent multa Dei dona, et nesciendo a quo habent, impia vanitate jactantur. Nemo est autem donis Dei beatus, qui donanti existit ingratus. Quia et illud quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id valemus, quo jubente admonemur: et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis, non nobis gloriam quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc justum est. Recordaris haec verba unde sint, intus qua sanctione et quanta sanctitate commendentur agnoscis. Tene igitur et habe quod accepisti, et datori gratias age. Quamvis enim accipere et habere tuum sit, id tamen habes, quod accepisti: quoniam superbienti, et ex eo quod habebat, quasi a se ipso haberet, impie glorianti Veritas per Apostolum dicit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? CAPUT XVII. 21. Contra Pelagianos, liberum arbitrium sic defendentes, ut negent Dei gratiam. Haec me admonere compellunt cavendi atque devitandi quorumdam sermonculi, qui per aures ad animos multorum serpere coeperunt, quod cum lacrymis dicendum est, inimici gratiae Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad Dominum necessaria videatur, ne intremus in tentationem. Sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut co solo, etiam Dei gratia non adjuti, valeamus, quod divinitus jubetur, implere. Ac per hoc sequitur ut frustra Dominus dixerit, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41): et frustra quotidie in ipsa dominica oratione dicamus, Ne nos inferas in tentationem (Id. VI, 13). Si enim nostrae tantummodo potestatis est ne tentatione superemur, utquid oramus ne intremus vel inferamur in eam? Faciamus potius quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis; et irrideamus Apostolum dicentem, Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari super id quod potestis (I Cor. X, 13): et resistamus ei dicentes, Utquid peto a Domino, quod in mea posuit potestate? Sed absit ut hoc sapiat, qui sanum sapit. Proinde petamus ut det, quod ut habeamus jubet. Ad hoc enim quod nondum habemus jubet ut habeamus, ut admoneat quid petamus; et cum nos quod jusserit, posse invenerimus, etiam hoc unde acceperimus intelligamus; ne inflati et elati hujus mundi spiritu, nesciamus quae a Deo donata sunt nobis. Proinde arbitrium voluntatis humanae nequaquam destruimus, quando Dei gratiam qua ipsum adjuvatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. Nostrum enim est velle; sed voluntas ipsa et admonetur ut surgat, et sanatur ut valeat, et dilatatur ut capiat, et impletur ut habeat. Nam si nos non vellemus, nec nos utique acciperemus ea quae dantur, nec nos haberemus. Quis enim haberet continentiam, ut inter caetera Dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor: quis, inquam, haberet continentiam nisi volens? quia et nemo acciperet nisi volens. Sed a quo detur, ut nostra voluntate accipi et haberi possit, si quaeris, attende Scripturam; imo quia nosti, recole quod legisti: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Magna ista sunt duo munera, sapientia et continentia; sapientia scilicet qua in Dei cognitione formamur, continentia vero qua huic saeculo non conformamur. Jubet autem nobis Deus ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis justi perfectique esse non possumus. Sed oremus ut det quod jubet adjuvando et inspirando, qui commonuit quid velle debeamus praecipiendo et vocando. Quidquid hinc dedit, ut conservet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis; et quod nondum accepimus, eo ipso quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. Qui enim dedit conjugatis fidelibus ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis virginibus et viduis ut contineant ab omni concubitu; in qua virtute jam proprie vel integritas vel continentia nominatur. An forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? Quid est ergo quod Jacobus apostolus dicit, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur illi (Jacobi I, 5)? Sed de hac quaestione, et in aliis jam opusculis nostris, quantum adjuvit Dominus, multa diximus; et alias, quantum per ipsum potuerimus, data opportunitate dicemus. CAPUT XVIII. 22. Exhortationis vires esse ex gratia. Nunc inde aliquid ideo dicere volui, propter quosdam fratres nostros amicissimos et dilectissimos nobis, nec malitiose quidem errori huic implicatos, sed implicatos tamen; qui putant cum aliquos ad justitiam pietatemque exhortantur, vires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo, agunt cum homine, in hominis constituant potestate, non adjuta Dei munere, sed solo arbitrio liberae voluntatis exserta: quasi possit esse ad perficiendum opus bonum voluntas libera, nisi Dei munere liberata. Nec attendunt idipsum etiam se ipsos Dei dono habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam vitam bonam hominum voluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant pravas, aversas convertant, repugnantes pacificent. Sic enim possunt persuadere quod suadent. Aut si haec in voluntatibus hominum non agunt, quid agunt? utquid loquuntur? Dimittant eas potius arbitrio suo. Si autem in eis haec agunt, itane tandem homo in hominis voluntate tanta agit loquendo, et Deus illic non agit aliquid adjuvando? Imo vero, quantalibet homo sermonis facultate praepolleat, ut solertia disputandi et suavitate dicendi in hominis voluntate inserat veritatem, nutriat charitatem, docendo tollat errorem, exhortando torporem: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Spero ergo has litteras meas merito Excellentiae vestrae cito in manus etiam talium esse venturas: ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum. Deinde ut tu ipsa et quaecumque aliae viduae ista legerint, vel cum leguntur audierint, noveritis vos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus proficere orationibus vestris, quam exhortationibus nostris: quoniam si quid vos adjuvat, quod vobis etiam nostra ministrantur alloquia, totum illius gratiae tribuendum est, in cujus manu sant, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16). CAPUT XIX. 23. Exhortatur ad viduitatis bonum. Ut tota intentio Julianae viduae sit ad placendum Deo. Demetriadis virginis aviaeque ipsius, perinde atque matris, vult esse unum studium Deo placendi. Si ergo nondum Deo vovisses continentiam vidualem, exhortaremur profecto ut voveres: quia vero jam vovisti, exhortamur ut perseveres. Talia mihi tamen video esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc nubere cogitabant. Aurem igitur inclinemus Apostolo: Quae innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). Non ait, Sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta non sit: sed certe minor est ea conjugalis sanctitas, ex ea parte curarum qua mundana cogitatur voluptas. Quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus impenderetur quibus placendum esset viro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem qua placendum est Domino. Et vide cui placeat, quae Domino placet: et utique tanto est beatior, quanto plus placet ei; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. Placete itaque tota intentione specioso forma prae filiis hominum. Ejus enim gratia illi placetis, quae diffusa est in labiis ejus. Placete illi ea quoque parte cogitationis, quae occuparetur mundo, ut placeretur viro. Placete illi qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. Hunc enim speciosum forma prae filiis hominum viderunt homines in cruce passionis; et non habuit speciem neque decorem, sed facies ejus abjecta, et deformis positio ejus (Isai. LIII, 3). Ex hac tamen deformitate Redemptoris vestri, manavit pretium decoris vestri, sed decoris interioris. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 3, 14). Hac pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione componite. Non amat ille fallaciarum fucos: veris veritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, veritas vocatur. Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Currite ad illum per illum; placete illi ex illo; vivite cum illo, in illo, de illo. Affectibus veris et sanctissima castitate a viro tali amate amari. 24. Audiat haec virginis etiam sanctae prolis tuae auris interior. Videro quantum te praecedat in regno Regis illius: alia quaestio est. Invenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. Certe si mariti essent quibus placendum esset, jam te fortasse cum filia puderet ornari: nunc non pudeat agere quibus simul ornemini; quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. Simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis illitum non adhiberetis, etiamsi viros haberetis; non putantes dignos quos falleretis, nec vos quae fallere deberetis: nunc ergo illi Regi, qui unicae sponsae, cujus membra estis, speciem concupivit, veraciter simul placete, simul inhaerete; illa integritate virginali, tu continentia viduali, ambae pulchritudine spirituali. In qua pulchritudine etiam illius avia, socrus tua, quae jam certe senuit, est pulchra vobiscum. Vigorem quippe hujus pulchritudinis dum extendit in anteriora charitas, rugam in ea non facit annositas. Habetis vobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseverantia consulatis; quomodo cum illa vel illa tentatione pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile rursus insidietur: et si quid hujusmodi est, docet vos diuturnitate jam certa, amore benevola, pietate sollicita, aetate secura. Tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta est quod experta es. Nam proles vestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi virgines cantare non possunt (Apoc. XIV, 3, 4). Pro ambabus tamen vobis sollicitius orat quam pro se ipsa: sed magis pro nepte sollicita est, cui vincendarum tentationum spatium plus restat annorum: te autem videt aevo suo viciniorem, et ejus filiae matrem, quam si nuptam, quod jam non licet, atque absit, vidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. Quantum est ergo quod jam tibi periculosae restat aetatis, quae ideo non diceris avia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? Non itaque immerito magis pro illa sollicita est avia, pro qua et tu mater: quia et majus est quod vovit, et totum ei restat quod modo coepit. Exaudiat Dominus preces ejus, ut sanctae obsequamini meritis ejus, quae carnem viri tui in juventa peperit, cor filiae tuae in senecta parturit. Omnes itaque pariter atque concorditer univiro unius conjugis, in cujus corpore uno spiritu vivitis, placete moribus, instate orationibus. CAPUT XX. 25. Illecebrae saeculares quae tam cito deficiunt, contemnendae. Praeteritus dies non revertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, ut veniat mansura promissio; et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Si mundus jam perit, nupta cui parit? Aut corde paritura, et carne non paritura, cur nubit? Si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? Si jam deficiunt illecebrae saeculares, non est quod christianus animus cupiditate conquirat: si autem adhuc manebunt, est quod sanctitate contemnat. Horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero major est gloria charitatis. Quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus videtur vigere flos carnalis aetatis? Nonnullae feminae nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas nubere jam puderet amplius quam liberet. Multae autem nuptae recentissima sua conjunctione in longinqua profectis viris suis, reditum eorum exspectando grandaevae factae sunt, et tanquam cito viduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt. Si ergo vel spernentibus vel tardantibus sponsis, vel peregrinantibus maritis, carnalis concupiscentia potuit contineri ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest ne sacrilegium committatur? Si repressa est cum ferveret dilata, cur non opprimitur cum friguerit amputata? Plus enim ardentem ferunt libidinem, quae non desperant ejusdem libidinis voluptatem. Quae autem innuptarum castitatem Deo vovent, ipsam spem subtrahunt, quae fomes amoris est. Unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla exspectatione succenditur: contra quam tamen nisi oretur, ut superetur, ipsa illicita exoptatur ardentius. CAPUT XXI. 26. Deliciae spirituales viduis sint loco carnalium. Deliciae igitur spirituales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant; lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi, et cor sursum: atque de his omnibus gratiarum actio Patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum, Scriptura teste, descendit (Jacobi I, 17). Nam quando pro deliciis nuptarum quas in carne virorum habent, aliarum carnalium deliciarum tanquam in solatium usus assumitur, quid ego dicam quae sequantur mala, cum breviter Apostolus dixerit, viventem mortuam esse viduam quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6)? Absit autem a vobis ut divitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum, et in cordibus vestris nummus viri amori succedat. Intuentes enim hominum conversationem, saepe experti sumus, in quibusdam lascivia compressa crevisse avaritiam. Nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non vident, et tangendo multa discernunt, nec tanta vivacitate tangunt qui oculis utuntur; ubi intelligitur ex uno aditu, id est, luminum, repressa intentione sentiendi, eam se in alios sensus promptiorem dignoscendi acumine exserere, tanquam ex altero conetur implere quod negatur in altero: ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi voluptate cohibita, majoribus viribus in pecuniae se porrigit appetitum, et illinc aversa, huc se impetu ardentiore convertit. In vobis autem amor divitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum; et pius usus rerum quas possidetis, ad spirituales delicias conferatur, ut liberalitas vestra magis ferveat adjuvandis egenis quam ditandis avaris. In thesaurum quippe coelestem non mittuntur dona cupidorum, sed eleemosynae pauperum, quae in immensum modum orationes adjuvant viduarum. Jejunia quoque ac vigiliae in quantum valetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo, et in lege Dei meditando insumantur, in delicias spirituales etiam ipsa quae videntur laboriosa vertuntur. Nullo modo enim sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, piscantium, vindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oblectantium. Interest ergo quid ametur. Nam in eo quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur. Et vide quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor ut fera capiatur, ut cupa et sacculus impleatur, ut pila jaciatur, et non delectat ut Deus acquiratur. CAPUT XXII. 27. Famae bonae cura. In omnibus sane spiritualibus deliciis, quibus fruuntur innuptae, sancta earum conversatio cauta etiam debet esse; ne forte cum mala vita non sit per lasciviam, mala sit fama per negligentiam. Nec audiendi sunt, sive viri sancti, sive feminae, quando reprehensa in aliquo negligentia sua, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non imprudenter solum, verum etiam crudeliter contemnentes; cum occidunt animas aliorum, sive blasphemantium viam Dei, quibus secundum suam suspicionem quasi turpis quae casta est displicet vita sanctorum, sive etiam cum excusatione imitantium, non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit: quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra: et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Unde non frustra Apostolus: Providemus, inquit, bona, non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21). Item dicit: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). In quadam etiam exhortatione dicit: De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque sancta, quaecumque justa, quaecumque casta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate, quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me (Philipp. IV, 8 et 9). Cernis quemadmodum inter multa quae exhortando commonuit, non neglexerit ponere, quaecumque bonae famae; duobusque verbis cuncta concluserit, ubi ait, si qua virtus, si qua laus. Ad virtutem namque pertinent quae antea memoravit bona; fama vero, ad laudem. Puto quod non laudem hominum pro magno sumebat Apostolus, alio loco dicens, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3); et alibi, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat I, 10); et iterum, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Sed illorum duorum, id est, bonae vitae et bonae famae, vel quod brevius dicitur, virtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime providebat. Sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones malevolentissimas non potest omni ex parte vitare, ubi pro existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis vel mala fingendo, vel male credendo, famam nostram decolorare conantur, adsit conscientiae solatium, planeque etiam gaudium, quod merces nostra magna est in coelis, etiam cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen justeque viventibus (Matth. V, 11, 12). Illa enim merces tanquam stipendium est militantium, per arma justitiae, non solum dextera, verum et sinistra; per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 7, 8). CAPUT XXIII. 28. Continentes perseverent, et aliis persuadeant continentiam. Conclusio. Agite itaque cursum vestrum, et perseveranter currite, ut comprehendatis; et exemplo vitae exhortationisque sermone rapite in eumdem cursum vestrum quascumque potueritis. Non vos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, frangat querela vanorum, qui dicunt: Quomodo subsistet genus humanum, si omnes fuerint continentes? Quasi propter aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut impleatur praedestinatus numerus ille sanctorum, quo citius impleto, profecto nec terminus saeculi differetur. Nec illud vos retardet ab studio persuadendi aliis bonum vestrum, si dicatur vobis: Cum et nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et majora scilicet et minora, si omnes continentiae laude atque amore imitentur? Primo, quia conando ut omnes sint continentes, tunc erunt vel paucae. Neque enim omnes capiunt verbum hoc. Sed quoniam scriptum est, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 11, 12); tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae non capiunt taceatur. Deinde, nec timere debemus ne forte omnes capiant, et aliquid de minoribus bonis, id est conjugalis vita, Christi desit in corpore. Si enim omnes audierint et omnes ceperint, intelligere debemus hoc ipsum fuisse praedestinatum, ut conjugalia bona in illorum numero membrorum jam sufficiant, quae tam multa ex hac vita transierunt. Neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem continentium daturi sunt eis qui tricenarium fructum, si in conjugali bono ipse intelligitur, jam dominicis horreis intulerunt (Id. XIII, 8). Habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum, etiamsi deinceps nulla velit nubere, vel nemo ducere uxorem. Secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod vos estis: et orate vigilanter atque ferventer, ut adjutorio dexterae Excelsi et abundantia misericordissimae gratiae Domini, et perseveretis in eo quod estis, et proficiatis ad id quod eritis. 29. Deinde obsecro vos per illum a quo et hoc donum accepistis, et hujus doni praemia speratis, ut me quoque orationibus vestris memineritis inserere cum tota domestica vestra Ecclesia. Ordinatissime quippe provenit ut matri vestrae jam grandaevae de oratione epistolam scriberem; ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro vobis, quae de se minus sollicita est quam de vobis: et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia viduali opusculum facerem; quia tibi superare adhuc restat, quod jam aetas illius superavit. Virgo autem sancta proles vestra, si aliquid de sua professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de Sancta Virginitate, quem legat. De quo leg