De bono mortis

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De bono mortis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeBoMo 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De bono mortis

389 CAPUT I.

Connectit hunc librum cum praecedenti; et proponit dubium: Quomodo mors non dicatur mala, licet sit vitae contraria? 1. Quoniam de anima superiore libro sermonem aliquem contexuimus, faciliorem viam putamus de Bono mortis conficere aliquid. Quae si animae noceat, malum videri potest: si nihil autem officiat animae, ne malum quidem. Quod autem malum non est, id etiam bonum; quoniam quod vitiosum, id malum: quod autem vitio caret, id bonum; ideoque bona malis contraria sunt et mala bonis. Denique innocentia est, ubi non est nocendi voluntas; et noxius dicitur, qui non sit innoxius; misericors, qui remittat; immisericors, qui ignoscere atque inflecti nesciat.

2. Sed forte aliquis asserat: Quid tam contrarium, quam vita morti? Si ergo vita putatur bonum, quomodo mors non est mala? Et ideo quid sit vita, quid etiam mors, consideremus. Vita est spirandi munere frui, mors privari. Hoc autem spirandi munus apud plerosque in bonis ducitur. Hoc est ergo vita, frui bonis: mors contra: bonis exui. Et Scriptura dicit: Ecce dedi ante faciem tuam vitam et mortem, bonum et malum (Deut., XXX, 15), vitam bonum appellans, mortem malum; vel illa sibi priora, et haec sibi conferens. Denique ut lectionis divinae exemplo utamur, in paradiso est positus homo, ut ederet de ligno vitae, et caeteris paradisi lignis: de ligno autem in quo esset cognitio boni et mali, non ederet: qua die autem ederet, morte moreretur (Gen., II, 16 et 17). Non servavit praeceptum, et caruit fructu, atque ejectus de paradiso mortem gustavit. Malum igitur mors, quae pretio damnationis infertur.

390 CAPUT II.

Praemissa distinctione de triplici genere mortis, ostendit tertium genus medium esse; imo potius bonum judicandum, quod nos vitae miseriis ac peccatis liberet; idem tamen patienter exspectandum.

3. Sed mortis tria sunt genera. Una mors peccati est, de qua scriptum est: Anima quae peccat ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Alia mors mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem (Rom. VI, 4). Tertia mors est, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est, animae corporisque secessio. Advertimus igitur quod una mors sit mala, si propter peccata moriamur: alia mors bona sit, qua is qui fuerit mortuus, justificatus est a peccato: tertia mors media sit; nam et bona justis videtur, et plerisque metuenda, quae cum absolvat omnes, paucos delectat. Sed non hoc mortis est vitium, at nostrae infirmitatis, qui voluptate corporis, et delectatione vitae istius capimur, et cursum hunc consummare trepidamus, in quo pius amaritudinis, quam voluptatis est. At non sancti ac sapientes viri, qui longaevitatem peregrinationis hujus ingemiscebant, dissolvi, et cum Christo esse pulchrius aestimantes: denique diem generationis suae exsecrabantur, sicut quis ait: Pereat dies illa in qua natus sum (Job. III, 2).

4. Quid enim est quod haec vita delectet, plena aerumnarum et sollicitudinum? In qua innumerae calumniae, et multae molestiae, et multae lacrymae eorum qui afflictantur molestiis, et non est, inquit (Thren. I, 2), qui eos consoletur. Et ideo laudat Ecclesiastes defunctos magis quam viventes. Et optimus, inquit, supra hos duos, qui nondum natus est, qui non vidit hoc malum (Eccl. IV, 2 et 3). Et alibi idem Ecclesiastes meliorem longaevo viro eum asseruit (Eccl. VI, 3), quem abortu ejecit mater sua; quia non vidit haec mala quae fiunt in hoc mundo, nec in has venit tenebras, nec in vanitate ambulavit saeculi; et ideo requiem 391 hic magis habebit qui in hanc vitam non venit, quam ille qui venit. Quid enim boni est homini in hac vita, qui in umbra vivit, nec expleri potest cupiditatibus suis? Et si expleatur divitiis, fructum quietis amittit, quia cogitur custodire quod misera aviditate quaesierit; ut miserius eas possideat, cui prodesse non poterunt. Quid enim miserius quam ut custodia torqueat, quarum abundantia nihil prosit? 5. Itaque si plena oneris vita, utique finis ejus allevamento est: allevamentum autem est bonum, mors autem finis: mors igitur bonum est. Neque enim aliter gavisus est Simeon, qui responsum acceperat non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini; et cum eum parentes in templum inducerent, suscepit manibus suis, et dixit: Nunc dimittis servum tuum in pace (Luc. II, 29); quasi necessitate quadam teneretur in hac vita, non voluntate. Ita dimitti petit, quasi a vinculis quibusdam ad libertatem festinaret. Sunt enim velut vincula quaedam corporis hujus, et quod est gravius, vincula tentationum, quae nos alligant, et ad injuriam captivitatis astringunt quadam lege peccati. Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio. Denique festinabat etiam sanctus David de hoc loco peregrinationis exire, dicens: Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13). Et Ideo tanquam peregrinus ad illam sanctorum communem omnium patriam festinabat, petens pro hujus commorationis inquinamento remitti sibi peccata, priusquam discederet e vita. Qui enim hic non acceperit remissionem peccatorum, illic non erit. Non erit autem qui ad vitam aeternam non poterit pervenire, quia vita aeterna remissio peccatorum est. Ideoque dicit: Remitte mihi, ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero (Ps. XXXVIII, 14). 6. Quid igitur tantopere vitam istam desideramus, in qua quanto diutius quis fuerit, tanto majore oneratur sarcina peccatorum? Ipse Dominus ait: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Et Jacob dixit: Dies annorum vitae meae quos habeo, centum triginta minimi et mali (Gen. XLVII, 9), non quia dies mali, sed quia nobis accessu dierum malitiae incrementa cumulantur. Nullus enim dies sine nostro peccato praeterit. 7. Unde egregie Apostolus ait: Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21), aliud ad necessitatem vitae referens, aliud ad mortis utilitatem. Christus enim nobis vivere est, cui servimus, cui oportet ut a sanctis suis in Evangelii praedicatione deferatur obsequium. Denique et Simeon qui ait: Nunc dimittis servum tuum (Luc. II, 29), propter Christum exspectabat. Christus enim rex noster est; et ideo quod rex jubet, deserere non possumus et contemnere. Quantos imperator terrae hujus in peregrinis locis aut honoris specie, aut muneris alicujus causa jubet degere! Numquid hi inconsulto 392 imperatore discedunt? Et quanto amplius est divinis parere, quam humanis! Vivere ergo sancto Christus est et mori lucrum. Unde Apostolus quasi servus; non enim refugit vitae obsequium, et quasi sapiens lucrum mortis amplectitur. Lucrum est enim evasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, et ad meliora transisse. Et addidit: Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23, 24). Aliud melius, aliud necessarium. Necessarium propter fructum operis, melius propter gratiam et copulam Christi.

CAPUT III.

Mors naturalis definitur ac laudatur. Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur. Ad extremum proponitur brevis atque elegans vitae descriptio.

8. Ergo quoniam docuit Apostolus (Phil. I, 23, 24) eum qui evaserit ex hoc corpore, si meruerit tamen, cum Christo futurum, quid sit mors, quid etiam vita consideremus. Itaque Scriptura docente, cognovimus quia mors absolutio est animae et corporis, et quaedam hominis separatio. Solvimur enim hoc nexu animae et corporis, cum recedimus. Unde et David ait: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 17). Vincula autem vitae hujus, id est, conjunctionis nostrae quae ex anima constat et corpore, significari docet superior versiculus psalmi hujus: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ibid., 15). Et ideo quasi propheta praevidens se cum sanctis, et qui pro devotione animas suas in Christo deposuerunt, futurum, laetatur; quia et ipse obtulit se fideliter pro Dei populo adversus Goliam, cum singulari certamine dimicaret, et solus commune periculum et crimen refelleret; vel cum se morti pro Domini placanda offensione promptus objiceret; vel cum se pro salute populi laborantis divinae ultioni paratus offerret. Sciebat enim gloriosius esse pro Christo mori, quam regnare in hoc saeculo. Quid enim praestantius quam fieri Christi hostiam? Itaque cum frequenter ab eo legamus Domino oblata esse sacrificia, hoc tamen loco addidit: Tibi sacrificabo hostiam laudis (Ibid, 17). Non sacrifico, inquit, sed sacrificabo, significans illud perfectum esse sacrificium, quando unusquisque Domino, corporis hujus vinculis absolutus assisteret, et offerret se hostiam laudis; quia ante mortem nulla est perfecta laudatio: neque quisquam in hac vita potest definito praeconio praedicari, cum posteriora ejus incerta sint. Mors igitur solutio est animae et corporis. Denique et in Apostolo docuimus lectum: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius (Philip. I, 23). Solutio autem ista quid aliud autem agit, nisi ut corpus resolvatur et quiescat: anima autem convertatur in requiem suam, et sit libera, quae si pia est, cum Christo futura sit? 393

9. Quid igitur in hac vita aliud justi agunt, nisi ut exuant se hujus corporis contagionibus, quae velut vincula nos ligant; et se ab his molestiis separare contendant, renuntient voluptatibus suis atque luxuriae, fugiant flammas libidinum? Nonne igitur unusquisque in hac vita positus speciem mortis imitatur, qui potest ita se agere; ut ei moriantur omnes corporis delectationes, et cupiditatibus omnibus, mundique illecebris etiam ipse moriatur, sicuti mortuus erat Paulus dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14)? Denique ut sciamus quia est mors in hac vita, et bona mors, hortatur nos (II Cor. IV, 10), ut mortem Jesu in corpore nostro circumferamus. Qui enim habuerit in se mortem Jesu, is et vitam Domini Jesu in corpore suo habebit. Operetur igitur mors in nobis, ut operetur et vita (Vid. S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag., c. 11). Bona vita post mortem. hoc est, bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine; ut jam lex carnis legi mentis repugnare non noverit; ut jam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio, sed sit in corpore mortis victoria. Atque haud scio ipse an majoris virtutis mors ista quam vita sit. Certe Apostoli moveor auctoritate dicentis: Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis (II Cor. IV, 12). Unius mors quantorum populorum vitam aedificabat! Itaque docet et istam mortem in hac vita positis expetendam, ut mors Christi in corpore nostro eluceat, et illam beatam qua corrumpitur exterior, ut renovetur interior, homo noster, et terrestris domus nostra dissolvatur ut habitaculum nobis coeleste reseretur. Imitatur igitur mortem qui se a communione carnis hujus abducit, atque illis vinculis solvit, de quibus tibi dicit Dominus per Esaiam: Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem circumscriptionem iniquam dirumpe (Esai. LVIII, 6). 10. Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur; aliter enim non diceret: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20), quod pariter ad praesumptionem meriti potest meditationemque conferri. Illic enim erat ejus meditatio, illic animae ejus conversatio, illic ejus prudentia, quae utique intra angustias carnis hujus haerere non solebat. Sapiens enim cum illud divinum inquirit, absolvit animam suam corpore, et ejus ablegat contubernium, cum illam veri tractat scientiam, quam velut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari; et ideo retibus quibusdam, et nebulis hujus corporis se quaerit exuere. Neque enim manibus istis aut oculis atque auribus comprehendere illam supernam possumus veritatem; quoniam quae videntur temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna. Denique saepe fallimur visu, et aliter quam sunt, pleraque videmus. Fallimur etiam auditu; et ideo contemplemur non illa quae videntur, sed quae non videntur, si nolimus falli. 394 Quando igitur anima nostra non fallitur, quando solium veritatis attingit, nisi quando se ab isto secernit corpore, neque ab ipso decipitur et illuditur? Illuditur enim visu oculorum, illuditur auditu aurium; et ideo relinquat illud et deserat. Unde Apostolus clamat: Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis omnia quae sunt ad corruptelam (Coloss. II, 21). In corruptela enim sunt, quae sunt in corporis indulgentia. Et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae elevationem, et cordis humilitatem se invenisse quod verum est, addidit: Nostra autem conversatio in coelis est. Ibi igitur quaerat quod verum est, quod est et manet, seque in se colligat, et congreget omnem aciem virtutis suae; neque aliis committat et credat, sed se ipsum cognoscat et intelligat; et quod sibi videtur verum esse, hoc sequendum noverit; quod delectatione carnali eligendum aestimaverit, hoc sciat falsum, ab eo fugiat et recedat, quia fraudis est plenum. 11. Merito ergo depretiavit et dehonestavit hoc corpus, corpus mortis appellans (Rom. VII, 24). Quis enim oculis potuit videre virtutis splendorem? Quis justitiam manibus comprehendere? Quis sapientiam oculorum obtutibus intueri? Denique quando aliquid cogitamus, neminem nobis occurrere, neminem volumus obstrepere auribus nostris, atque ita intendimus animo, ut plerumque non videamus praesentia. Quinetiam in noctibus sincerius cogitamus, et tunc melius quae movent, corde meditamur. Unde et Propheta ait: Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Saepe etiam aliqui claudunt oculos, si quid profundae volunt nisu cogitationis eruere, oculorum impedimenta vitantes. Saepe etiam solitudines captamus, ne cujus sermo nostris auribus insusurret, et quasi semita quaedam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero, atque ab intentione deflectat. 12. Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio. Unde de se pulchre dicit sanctus Job: Memento quia lutum me finxisti (Job, X, 9). Si ergo lutum est corpus, oblinit nos utique, non diluit, et coinquinat animam inquinamento intemperantiae. Corium et carnem me, inquit, induisti, ossibus et nervis intexuisti (Ibid, 11). Ligatur itaque et distenditur anima nostra istius corporis nervis, et ideo interdum rigescit, saepe curvatur. Et addidit: Ab iniquitate innocentem me non fecisti. Si enim impius fuero, vae mihi: si autem sim justus, non potero me reclinare. Plenus enim confusionis sum. Introduxisti super me tentationes (Ibid., 14, et seq.). Quid enim est aliud haec vita nisi plena laqueorum? Inter laqueos ambulamus, inter plurimas versamur tentationes. Denique idem supra ait: Numquid non tentatio est vita hominis in terra (Job, VII, 1)? Bene addidit in terra, quia est vita hominis et in coelo, Sicut mercenarii, inquit, merces vita ejus (Ibid.), in labore scilicet et tepore, levior fabulis, et fluitans, et natans verbis: cujus habitatio 395 in luteis domibus, et ipsa vita in luto. Nulla firmitudo sententiae, nulla constantia. In die nox desideratur, in nocte dies quaeritur: ante escam gemitus, inter cibos fletus, lacrymae, dolores, timores, sollicitudines, nulla requies a perturbationibus, nulla a laboribus reclinatio, irae et indignationis motus horridior. Plerique cupiunt mortem, et non impetrant: si autem impetraverint, gratulantur; quia sola est mors requies viro.

CAPUT IV.

Mortem multis nominibus esse bonam: sed maxime quod sit finis peccati, et ad meliorem vitam transitus; quodque ipsa nos redemerit.

13. Sed dicet aliquis scriptum esse (Sap. I, 13) quia Deus mortem non fecit: vita erat in paradiso, ubi lignum vitae (Gen. II, 9), et vita erat lux hominum. Mors igitur mala, quae accessit et subintravit. Sed quomodo mors mala, si aut secundum gentiles sensu caret, aut secundum Apostolum (Philipp. I, 21) lucrum Christus esse, cum quo esse multo melius? Quomodo igitur mors nobis malum, si nullus post mortem sensus est? Ubi enim nullus sensus, nullus utique injuriae dolor, quia dolor sensus est. Aut quia est post mortem sensus, est etiam vita post mortem, et superstes mortis est anima quae sensu utitur, et vita fungitur. Cum autem manet post mortem vita atque anima, manet bonum, nec morte amittitur, sed augetur: nec ullo impedimento mortis retardatur anima: sed operatur magis, quia operatur quae sua sunt, sine ulla societate corporis, quod animae majori oneri quam usui est. Quid igitur mali est animae, quae puritatem suam custodierit et virtutum disciplinam servaverit? Aut si non servaverit, non mors malum, sed vita; quia vita non fuit. Quae est enim vita vitiis peccatisque obsita? Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum? Itaque mors aut suae quietis bono utitur, aut malo alieno laborat. 14. Nunc illud specta: si vita oneri, mors absolutioni: si vita supplicio, mors remedio: aut si judicium post mortem, etiam vita post mortem. Vita igitur hic non est bona: aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis judicii metus? Sed ipsa hic vita bona si est, quibus rebus bona est? Virtute utique, et bonis moribus. Non ergo secundum animae et corporis copulam bona est: sed quia per virtutem quod malum est suum repellit; quod autem bonum est mortis, adipiscitur; ut quod animae est, magis quam id quod contubernii et conjunctionis operetur. Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, et si anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio; et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis hujus absolvit et liberat. 15. Omnifariam igitur mors est bonum; et quia compugnantia dividit, ne se invicem impugnent; et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt; 396 et quia deteriorem statum non efficit: sed qualem in singulis invenerit, talem judicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit. Accedit eo, quod frustra homines mortem timent, quasi finem naturae. Nam si recolamus quod Deus mortem non fecerit: sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati (Gen. III, 19); ne quo esset vita diuturnior, eo fieret culpa numerosior. Passus est igitur Dominus subintrare mortem, ut culpa cessaret. Sed ne iterum naturae finis esset in morte, data est resurrectio mortuorum; ut per mortem culpa deficeret, per resurrectionem autem perpetuaretur natura. Ideoque mors haec transitus universorum est. Opus est ut constanter transeas. Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem. Non igitur nomen te mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent. Quid est enim mors, nisi sepultura vitiorum, virtutum suscitatio? Unde et ille ait: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10), id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt. Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est. Quid autem de bono mortis plenius possumus dicere, quam quod mors est quae mundum redemit?

CAPUT V.

Hortatur ad contemptum mortis, ejusdemque usum, id est, mortificationem, in hacce vita imitandum. Dein quemadmodum anima ad similitudinem Dei exaltetur, a quo pingatur, et custodiatur, aperit. Tum de horto mentis, ac fructibus, quibus pascatur Verbum, disputat.

16. Sed de communi omnium morte dicamus. Quid eam timeamus, quae animae nocere non soleat? Scriptum est enim: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Per mortem autem istam anima liberatur, dum a corporis contubernio secernitur, et involucris perturbationis exuitur. Unde et nos dum in corpore sumus, usum mortis imitantes ablevemus animam nostram ex istius carnis cubili, et tamquam de isto exsurgamus sepulcro. Abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia quaecumque terrena sunt; ut cum venerit adversarius, nihil in nobis inveniat suum. Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis. Surgamus hinc, hoc est, de saecularibus atque mundanis. Dixit enim Dominus: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31), praecipiens ut unusquisque surgat de terrenis, erigat animam humi jacentem, ad superna attollat, excitet aquilam suam, et illam aquilam de qua dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5). Ad animam hoc dictum est. Anima ergo 397 nostra sicut aquila alta petat, supra nubes volet, renovatis splendescat exuviis, coelo volatus inferat, ubi laqueos incidere non possit. Avis enim quae descendit ex alto, vel quae in altum se extollere non potest, frequenter aut laqueis capitur, aut visco fallitur, aut quibuscumque irretitur insidiis. Sic quoque et anima nostra caveat ad haec mundana descendere. Laqueus est in auro, viscus in argento, nexus in praedio, clavus est in amore. Deum aurum petimus, strangulamur: dum argentum quaerimus, in visco ejus haeremus: dum praedium invadimus, alligamur. Quid inane quaerimus lucrum pretiosae animae detrimento? Exiguus tibi est totus mundus pro unius animae dispendio. Quid enim prodest homini si hunc mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam commutationem dabis pro anima tua? Non auro redimitur, non argento, immo auro amittitur. Quin etiam mulieris decus, dum tentatur, astringit. Clavus est libido, clavus tristitia, clavus iracundia, clavi sunt omnes passiones, quae velut veru quodam animam nostram penetrant, et infigunt corpori, visceribusque ejus annectunt. 17. Fugiamus ergo haec mala, et exaltemus animam nostram ad illam imaginem Dei et similitudinem. Fuga malorum similitudo Dei est, et virtutibus imago Dei acquiritur. Ideo qui nos pinxit quasi auctor, pinxit virtutum coloribus: Ecce ego, inquit ad Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16). Non detergamus penicillo negligentiae depicta animae nostrae firmamenta muralia. Ideo dixit: Muros pinxi, quibus hostem possimus avertere. 18. Habet anima muros suos, de quibus eminet, et de quibus ait: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3). His munitur muris, his obsessa defenditur. Et vere murus anima, quae praetendit in castris. Unde et ipsa ait in Canticis: Ego murus, ubera mea ut turres (Cant. VIII, 10). Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait: In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Esai. XLIX, 16). Bona anima quae habet speculatorem Deum, et in manibus ejus est, sicut anima Prophetica, quae in manus Domini commendatur ut spiritus (Psal. XXX, 6), et quae in conspectu Dei est; Oculi enim Domini super justos (Ps. XXXIII, 16), sicut et ipse ait: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Cant. VIII, 10). Bonas turres habet quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam. Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum ingreditur in hortos, et inveniens illic sponsum sedentem et disputantem cum amicis ait: Qui sedes in hortis, vocem tuam insinua mihi (Ibid. 13 et 14). Mihi, inquit, non amicis. Fuge, frater meus. Hortatur ut fugiat sponsus, quia jam sequi potest etiam ipsa terrena fugientem. Dicit autem ut similis sit damulae, quae evadit de retibus. Vult 398 enim et ipsa fugere et evolare supra mundum. 19. Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit. Jovem enim et deum et mentem totius mundi dixit. In hunc introisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis hujus horti repleret, in quo repletus potu jaceret porus, qui nectar effunderet. Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum. Quis autem ignorat quod ex paradiso illo, quem legimus in Genesi habentem lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 8), et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in horto mentis esse plantandam? Quem in Canticis canticorum Salomon hortum animae significavit, vel ipsam animam. Sic enim scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12 et 13). Et infra ait anima: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et defluant unguenta mea. Descendat frater meus in hortum suum. Quanto hoc pulchrius quod anima ornata virtutum floribus hortus sit, vel in se paradisum habeat germinantem (Ibid., 16)! In quem hortum invitat Verbum Dei descendere, ut anima illa Verbi imbre coelestis, et ejus copiis irrigata fructificet. Verbum autem Dei pascitur animae virtutibus, quoties obedientem sibi et opimam invenerit, et carpit fructus ejus, atque his delectatur. Cum autem descenderit in eam Dei Verbum, defluunt ex ea salubrium unguenta verborum, et diversarum flagrant longe lateque redolentia gratiarum spiramina. 20. Unde ait sponsus (sponsus autem animae Dei Verbum est, cui anima legitimo quodam connubii foedere copulatur): Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei. Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 1 et 2). Cognoscamus quos fructus et cibos epuletur Deus, quibusve delectetur. Delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, oblitteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas. Myrrha enim est sepultura mortuorum. Mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt. Perfunduntur autem divini sermonis unguentis, et fortiore cibo verbi velut pane, et suaviore sermone velut melle curantur quaedam vulnera delictorum. Sermonum autem cibos esse docet et alibi Salomon dicens: Favi mellis, sermones boni (Prov. XVI, 24). In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat 399 insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat. Est etiam sermo fortior qui confirmat cor hominis validioribus Scripturae coelestis alimentis. Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens. Est etiam ferventioris spiritus sermo, qui inebriat sicut vinum, et cor hominis laetificat. Est etiam lacteus sermo, purus et candidus. Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos sponsus proximis suis dicit: Edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1). Proximi autem sunt qui eum sequuntur, et nuptiis ejus intersunt. Quo cibo et potu repleta anima (bibit enim unusquisque aquam de suis vasis, et de puteorum suorum lontibus) atque inebriata, saeculo dormiebat, vigilabat Deo. Et ideo, sicut posteriora docent, aperiri sibi Deus Verbum ejus januam postulabat, ut eam suo repleret ingressu. 21. Hinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua, quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est. Ideoque talium sermonum seminibus animae ejus repletus est venter, atque ipsa exivit in Verbo. Quae autem exit anima a servitio isto, et elevat se a corpore, Verbum sequitur.

CAPUT VI.

Hic omnia laqueis principatuum aeriorum et potestatum mundi plena esse. Quomodo ii declinandi; quodve iter ad illud insistendum?

22. Sed sunt principatus aerii, et potestates mundi, qui nos velut de muro dejicere animae, vel impedire recte gradientes, vel ad altiora tendentes quaerunt deponere, et ad terrena revocare. Sed nos multo magis ad sublimia mentem erigamus, Verbum sequentes Dei. Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent: tunc magis ad Christum, anima, dirige gressus tuos. Injiciunt cupiditatem auri, argenti, vicinae possessionis; ut acquirendae ejus gratia excuses te a coena illius qui ad nuptias Verbi te invitavit; tu cave ne excuses, sed vestem te indue nuptialem, et utere convivio divitis; ne dives qui te invitaverat, cum excusaveris te, dum es saecularibus occupatus, alios invitet, et tu excludaris. Injiciunt etiam honoris appetentiam potestates mundi; ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere. Qui enim non habet, et quod habet auferetur ab eo. 23. Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant! Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis! Quoties corporeos inflammat ardores! Quoties occursare 400 facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum! Quoties inserit animo tuo verbum iniquum, et cogitationes cordis absconditas! De quo tibi dicit lex: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo iniquum (Deut. XV, 9), et dicat tibi Dominus: Quid cogitas mala in corde tuo? Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas: Virtus mea dedit mihi haec; et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 12 et seq.). 24. His ergo anima quae cupit evolare, deponitur. Sed tu obluctare quasi bonus miles Christi Jesu, et inferiora despiciens, terrena obliviscens, ad coelestia et aeterna contende. Attolle animam tuam, ne eam illiciat esca laqueorum. Voluptates saeculi, escae quaedam sunt; et quod pejus est, escae malorum, escae tentationum. Dum voluptatem quaeris, laqueos incurris. Oculus enim meretricis, laqueus amatoris est. Oculus ergo meretricis est laqueus. Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis. Laqueus est aliena possessio plena amoenitatis. Omne iter istius vitae plenum laqueorum est. Unde justus dicit: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueos mihi (Psal. CXLI, 4). In via, inquit, hac absconderunt; ideo tu illam viam ambula quae dicit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6); ut dicas: Animam meam convertit, deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum (Psal. XXII, 3). 25. Moriatur igitur nobis hoc saeculum, moriatur nobis carnis istius sapientia, quae inimica est Deo. Subjiciamus animam nostram soli Christo, ut dicat unusquisque: Nonne Deo subjecta est anima mea (Psal. LXI, 2)? Non saeculo subdita, non mundo, inquit, subdita. Non potest hoc pecuniosus, non potest avarus dicere: sed dicit justus et continens. Avarus autem dicit: Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare (Luc. XII, 19); quia avari anima subdita est luxuriae corporali: justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis. Interdum tamen modulator compatitur organo suo. Et ideo honesta modulare, ut sit honesta compassio. Nam et ille qui videt, videndo plerumque, et audiens audiendo afficitur. Et ideo dicit Scriptura: Oculi tui recta videant (Prov. IV, 25). Et intra: Ne multus fueris ad alienam. Noli intendere in oculos juvenculae. Noli intendere in verba meretricis (Prov. V, 20 et al.).

401 CAPUT VII.

Laqueos quoque nobis circumfusos esse in corpore: hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur. Praeterea tot molestiis vitam abundare, ut odio habeatur, et mors solis impiis amara sit, quibus tamen vita debeat esse amarior. Mortem igitur malum non esse.

26. Et quid de extraneis laqueis loquor? Nostri nobis laquei sunt cavendi. In ipso hoc corpore nostro laquei circumfusi nobis sunt, quos debemus vitare. Non credamus nos huic corpori, non misceamus cum eo animam nostram. Cum amico, inquit, misce animum tuum, non cum inimico (Eccli. VI, 1). Inimicum tibi est corpus tuum quod repugnat menti tuae, cujus opera inimicitiae, dissensiones, lites, perturbationesque sunt. Noli cum eo miscere animam tuam, ne utrumque confundas. Nam si miscetur, ergo melior fit caro quae inferior est, quam anima quae superior; quia anima vitam corpori tradit, caro autem mortem animae transfundit. Confunditur ergo utriusque operatio, confunditur prope ipsa utriusque substantia. Igitur suscipit in se anima insensibilitatem defuncti corporis, et corpus omnibus animae virtutibus fungitur. Ac ne forte quia infunditur anima corpori, etiam confundi putetur, exemplum nobis sit hujus luminis gratia. Siquidem et lumen terreno loco infunditur, nec tamen confunditur. Non sit ergo confusa operatio, quorum dispar substantia est: sed sit anima in corpore, ut vivificet corpus, hoc gubernet, illuminet. 27. Negare tamen non possumus quod compatiatur corpori suo; nam et contristatur. Siquidem Jesus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), affectum hominis in se exprimens. Et alibi: Anima mea turbata est valde (Psal. VI, 4). Siquidem et modulator modulis suis, aut tibiae, aut citharae, aut organi, voce, gestu, affectuque compatitur. In tristibus sonis tristior, in laetis laetior, in acutioribus excitatior, in ipsis mitioribus mitior atque mansuetior; ut sonos cantuum ipse commendet, et quodammodo moduletur affectus. Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum; ut in omnibus cogitationibus suis, in omnibus operibus id custodiat, ut omnia consilia et facta sibi concinant. Anima est ergo quae utitur, corpus quod usui est; ac per hoc aliud quod in imperio, aliud quod in ministerio: aliud quod sumus, aliud quod nostrum est. Si quis animae pulchritudinem diligit, nos diligit: si quis corporis decorem diligit, non ipsum hominem, sed carnis diligit pulchritudinem, quae tamen cito marcescit et defluit. 28. Unde illi intende, de quo dicit Propheta: Qui non accepit in vanum animam suam (Psal. XXIII, 4). In vanum accepit animam suam (ut jam de hujus vitae dicamus molestiis) qui saecularia struit, aedificat 402 corporalia. Quotidie ad edendum et bibendum surgimus, et nullus expletur, ut non post momentum esuriat ac sitiat. Quotidie lucrum quaerimus, et nullus cupiditati modus ponitur. Non satiabitur, inquit, oculus visu, nec auris auditu (Eccl. I, 8). Qui diligit argentum, non satiatur argento. Nullus finis laboris, et nullus est fructus abundantiae. Cupimus quotidie scire nova; et quid est ipsa scientia, nisi quotidiani doloris adjectio? Omnia quae sunt jam fuerunt, et nihil sub sole est novum, sed omnia vanitas. Totam vitam odio habui (Eccl. II, 17), dixit Ecclesiastes. Qui vitam odio habuit, mortem utique praedicavit. Denique mortuos laudavit magis quam viventes (Eccl. IV, 2); et illum judicavit beatum, qui in hanc vitam non venit, nec inanem hunc suscepit laborem. Circuivit, inquit, cor meum, ut scirem impii laetitiam, et considerarem, et quaererem sapientiam, et numerum, et ut scirem per imperium laetitiam, et molestiam, et jactationem; et inveni ego eam amariorem, quam mortem (Eccl. VI, 26): non quia amara sit mors, sed quia impio amara; et tamen amarior vita, quam mors. Gravius est enim ad peccatum vivere, quam in peccato mori; quia impius quamdiu vivit, peccatum auget: si moriatur, peccare desinit. 29. Plerique criminum suorum absolutione laetantur. Si emendaturi sunt, recte: si perseveraturi in eis, stulte; quia longe illis plus damnatio profuisset, ne incrementa facerent peccatorum. De quo sublimis est sententia Apostoli dicentis, quod non solum ii qui flagitiosa agunt, sed etiam qui ea approbant, digni morte sunt (Rom. I, 32): sed et illos qui talia condemnant in aliis qualia ipsi agunt, inexcusabiles haberi, ut et sua damnatos sententia (Rom. II, 1). Cum enim alios condemnant, se ipsos condemnant. Nec sibi eos blandiri oportere, quia poenarum ad tempus immunes videntur, et exsortes reatus; cum graviores poenas intra se luant, et sibi rei sint, qui aliis non videntur; atque in se intorqueant graviorem conscientiae sententiam, cum de aliorum peccatis judicant. Sed noli, inquit (Ibid., 4), o homo, divinae bonitatis et patientiae thesauros contemnere; bonitas enim Dei ad poenitentiam te provocat, ad correctionem invitat: duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum. 30. Non igitur mors malum. Nam neque apud viventes mors est, neque apud defunctos: apud alios enim non est, quia adhuc vivunt, alii transierunt. Itaque neque apud eos amara est, qui eam adhuc nesciunt, hoc ipso quia nesciunt; neque apud eos qui jam et secundum corpus nihil sentiunt, et secundum animam liberati sunt.

403 CAPUT VIII.

Nihil terroris habere ipsam mortem, sed opinionem de morte terrori esse; quae quidem opinio ad vitam referenda est. Duas causas esse cur mors habeatur terribilis, quibus refutatis, mors variis testimoniis, sed praesertim B. Job auctoritate praedicatur.

31. Quod si terribilis apud viventes aestimatur, non mors ipsa terribilis est, sed opinio de morte, quam unusquisque pro suo interpretatur affectu, aut pro sua conscientia perhorrescit. Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem. Denique justis mors quietis est portus, nocentibus naufragium putatur. Certe iis quibus gravis est timor mortis, non est grave mori, sed grave est vivere sub metu mortis. Non ergo mors gravis, sed metus mortis. Metus autem opinionis est: opinio vero nostrae infirmitatis, contraria veritati. Nam per veritatem virtus, per opinionem infirmitas. Opinio autem non mortis utique, sed vitae est. Ergo illud grave vitae magis invenitur esse. Liquet igitur quia mortis metus non ad mortem referendus est, sed ad vitam. Non enim habemus quod in morte metuamus, si nihil quod timendum sit vita nostra commisit. Etenim prudentibus delictorum supplicia terrori sunt: delicta autem non mortuorum actus sunt, sed viventium. Vita igitur ad nos refertur, cujus actus in nostra potestate est: mors autem nihil ad nos; est enim separatio animae et corporis: anima absolvitur, corpus resolvitur. Quae absolvitur, gaudet: quod resolvitur in terram suam, nihil sentit: quod nihil sentit, nihil ad nos. 32. Tamen si mors malum, quomodo juvenes non timent fieri senes, nec finitimam morti verentur aetatem; patientiusque deficit qui praesumpta morte deficit, quam qui inopinata. His quoque qui mortem malum putant, aptum responsum arbitror, quia per vitam ad mortem est transitus: per mortem autem ad vitam reditus. Neque enim nisi qui mortui fuerint, possunt resurgere. Insipientes autem mortem quasi summum malorum reformidant: sapientes quasi requiem post labores, et finem malorum expetunt. 33. Duabus autem ex causis mortem insipientes verentur. Una, quod eam interitum appellant: interitus autem hominis esse non potest, cum anima superstes corpori sit, salvo eo quod ipsum corpus maneat resurrectio. Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat. Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur. Ixionii quoque orbis perpetuam sub poenae atrocitate vertiginem, tum saxi desuper imminentis super capita accubantium inter epulas impendentem ruinam. 404 Haec plena sunt fabularum, nec tamen negaverim poenas esse post mortem. Sed quid ad mortem id quod post mortem est? Si autem quae post mortem sunt, referantur ad mortem, eadem etiam quae post vitam sunt, referantur ad vitam. Nulla ergo erunt supplicia quae referantur ad mortem. Mors enim, ut supra diximus (cap. 4), absolutio est et separatio animae et corporis: non est autem mala solutio; quia dissolvi et esse cum Christo multo melius (Philip. I, 23). Non igitur mala mors. Denique mors peccatorum pessima. Non utique mors pessima generaliter: sed pessima specialiter peccatorum (Psal. XXXIII, 22). Denique pretiosa justorum. Unde liquet acerbitatem non mortis esse, sed culpae (Ps. CXV, 15). 34. Pulchre autem Graeci a fine mortem appellaverunt; τελευτὴν enim mortem appellant, eo quod finis istius vitae sit. Sed etiam somnum Scriptura nuncupat mortem, sicut est illud: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut suscitem eum (Joan. XI, 11). Somnus autem bonus, quoniam quies est, sicut scriptum est: Ego dormivi, et requievi, et surrexi; quoniam Dominus suscepit me (Psal. III, 6). Dulcis igitur quies mortis. Denique Dominus suscitat quiescentes, quia Dominus est resurrectio. 35. Illud quoque egregium, quod ait Scriptura: Ante mortem non laudaveris quemquam (Eccli. XI, 30). Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit. Siquidem ad negligentiam patris refertur dissolutio filiorum. Tum quia unusquisque, quamdiu vivit, obnoxius est lapsui, nec senectus immunis a crimine; ideo legis quia Abraham mortuus est in senectute bona (Gen. XXV, 8), eo quod in bonitate propositi sui permansit. Mors igitur vitae est testimonium. Nam si laudari ante gubernator non potest, quam in portum navem deduxerit, quomodo laudabis hominem, prius quam in stationem mortis successerit? Et ipse sui est gubernator, et ipse vitae hujus jactatur profundo, quamdiu in salo isto, tamdiu inter naufragia. Dux ipse nisi confecto praelio non sumit lauream, nec miles arma deponit, nec stipendii mercedem adipiscitur, nisi hoste superato. Mors igitur stipendiorum plenitudo, summa mercedis, gratia missionis est. 36. Quantum autem morti dedit sanctus Job, qui dixit: Benedictio morituri in me veniat (Job. XXIX, 13)? Nam etsi Isaac benedixerit filios suos moriens, et Jacob benedixerit Patriarchas: tamen benedictionis illius gratia poterat solis benedicentium meritis deputari, vel pietati paternae. Hic vero nulla praerogativa meritorum est, nulla pietatis, sed solius mortis privilegium: cum benedictio cujusque morituri tantum virtutis habeat, ut eam sibi sanctus Propheta optaverit. Ac per hoc cogitemus semper hunc versiculum, et corde teneamus. 37. Si quem viderimus pauperem moriturum, sumptu juvemus; et dicat unusquisque nostrum: Benedictio morituri in me veniat. Si quem viderimus debilem, non deseramus: si quem in extremis positum, non relinquamus: occurrat et nobis dicere: 405 Benedictio morituri in me veniat. Laudet et te unusquisque moriturus, unusquisque depositus aevo, unusquisque confectus vulnere gravi, unusquisque morbo absumptus, et jam morti proximus. Hic versiculus quantos benedici fecit! Quoties mihi pudorem incussit, si moriturum praeterii, si non visitavi graviter aegrum, si fastidivi inopem, si captivum non redemi, si senem sprevi! Sit ergo in corde id semper, ut stimulet duriores, ut admoneat promptiores. Resonent te postrema verba morituri, et benedictionem tui egrediens corpore anima secum vehat. Eripe etiam eum qui ad mortem ducitur, qui periturus erat, nisi tu subvenisses, ut dicas: Benedictio perituri veniat in me.

CAPUT IX.

Concluditur mortis bonum ex interitu corporis et immortalitate animae: quae immortalitas multifariam ostenditur. Cui accedit ad fugiendam corporis societatem, et prosequendam summi boni conjunctionem exhortatio.

38. Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur: id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet; et cum illo puro et perpetuo bono atque immortali maneat, ipsi adhaereat; et cum ipso sit de quo cognationem ducit, ut quidam ait: Cujus et genus sumus (Act. XVII, 28)? Non enim mori animam cum corpore manifestum est, quia non est de corpore. Non esse autem eam de corpore Scriptura multis modis edocet. Nam et Adam a Domino Deo nostro accepit spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Et David ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit mihi (Ps. CXIV, 7). Et in quo benefecerit, audi: Quia liberavit, inquit, pedes meos a lapsu (Ibid., 8). Vides gratulari eum mortis hujus remedio, quia finis factus est erroris, quia culpa, non natura defecit. 39. Denique quasi exutus et liber, dicit: Placebo Domino in regione vivorum (Ibid., 9). Illa est enim vivorum regio. Denique illam animarum requiem dicit terram esse viventium (Ps. XXVI, 13), quo peccata non penetrant, ubi virtutum vivit gloria. Ista autem regio plena est mortuorum, quia plena delictorum, meritoque dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matt. VIII, 22). Sed et supra similiter ait: Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram (Ps. XXIV, 13), hoc est, anima timentis Deum habitabit in bonis, ut semper in eis sit, et secundum ea. Quod potest etiam de eo accipi qui sit in corpore; ut et ipse si timeat Deum, in bonis habitet, et in coelestibus sit, et possideat corpus suum, et dominetur ei quasi in servitutem redacto, et possideat haereditatem gloriae et coelestium promissorum. 40. Unde et nos si volumus post mortem corporis 406 hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus. Nam et oculus ejus error et fraus est, quia fallitur visus: et auris ejus deceptio est, quia et auditus illuditur: et sapor ejus deceptio est. Denique non otiose dictum est: Oculi tui recta videant (Prov. XIV, 25). Et: lingua tua non loquatur perversa (Ps. XXXIII, 14). Quod non esset dictum, nisi frequenter errarent. Vidisti meretricem, captus es vultu ejus, et forma decoram putasti: erraverunt oculi tui, perversa viderunt, alia nuntiaverunt. Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V, 28). Vides quod iste falsum quaesivit, qui non veritatem, sed adulterium requisivit. Videre enim quaesivit ut concupisceret, non ut verum cognosceret. Errat igitur oculus, ubi errat affectus. Affectus ergo deceptio est, deceptio visus. Et ideo tibi dicitur: Ne capiaris oculis tuis (Prov. VI, 25), id est, non capiatur anima tua. Mulier enim virorum pretiosas animas capit (Ibid. 26). Deceptio est auditus. Denique blandimento multo sermonis mulier fornicaria saepe juvenis cor seduxit, decepit, illusit (Prov. VII, 21). 41. Ergo non laqueis nos credamus et retibus iis quae decipiunt et illudunt; quia corda tentantur, impediuntur cogitationes, quae impediuntur visu, impediuntur auditu, odore, tactu, sapore. Non sequamur illecebrosa et seductoria: sed sequamur illud quod bonum est, illi adhaereamus, illud imitemur, illius praesentia, illius communicatio nos meliores faciat, mores nostros coloret, illius quaedam nos societas informet. Qui enim bono adhaeret, assumit inde quod bonum est; quia scriptum est: Cum sancto sanctus eris et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris, et cum innocente innocens eris (Ps. XVII, 26, 27): assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur. Ideoque addidit: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine (Ibid., 29). Etenim qui appropinquat lumini, citius illuminatur, et plus in eo splendor aeterni luminis refulget e proximo. Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur; et quia immortali intendit, non est ipsa mortalis. Quae enim peccat, moritur; non utique aliqua sui dissolutione, sed merito moritur Deo, quia vivit peccato. Ergo quae non peccat, non moritur; quia manet in substantia sui, manet in virtute et gloria. 42. Nam quomodo substantia ejus interire potest, cum utique anima sit quae vitam infundit? Et cui anima infunditur, vita infunditur: a quo anima discedit, vita discedit. Anima ergo vita est. Quomodo enim potest mortem recipere, cum sit contraria? Sicut enim nix calorem non recipit, 407 nam statim solvitur: et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur: anima autem mortem non recipit; anima ergo non moritur.

CAPUT X.

Scriptura quoque animarum immortalitas probatur; nec non eisdem superiora habitacula assignantur: ubi et exploditur philosophorum metempsychosis; ac deinde querela de justorum dilata mercede diluitur.

43. Habemus ergo rationem, sed haec humana: illud divinum, quod ait Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Vides igitur quia non moritur cum corpore, quae et ponitur et resumitur, et in manus Dei Patris commendatur. Sed forte dicas speciale esse quod Christi est, et quamvis ille quae sunt hominis susceperit, tamen quia alterius est causae et istud astruere, ne tempus teramus, audi dicentem: Quid scis an nocte hac a te tua anima reposcatur (Luc. XII, 20)? Numquid dixit: Moriatur in te anima tua? Non; sed, reposcatur a te. Quae data est, reposcitur, vel repetunt a te. Repetitur enim anima, non interimitur. Quae repetitur, manet: quae interimitur, non manet. Quomodo enim interimitur, de qua dixit Sapientia Dei, non timendum quemquam qui potest corpus occidere, animam autem non potest (Matth. X, 28)? De qua dicit propheta: Anima mea in manibus tuis semper (Psal. CXVIII, 109). Semper, inquit, non in tempore. 44. Et tu commenda animam tuam in manus Domini: non solum cum recedit e corpore, sed etiam cum est in corpore, est in manibus Domini; quia non vides eam unde veniat, aut quo vadat. Est enim in te, et est cum Deo. Denique cor regis in manu Domini, et ab eo regitur et gubernatur. Cor repletur mente, quia mens animae principale est, et virtus animae. Non eam virtutem dico quae in lacertis, sed quae in consiliis, temperantia, pietate, atque justitia est. Si cor hominis in manu Domini, multo magis anima. Si anima in manu Dei est, non utique anima nostra sepulcro simul cum corpore includitur, nec busto tenetur: sed quiete pia fungitur. Et ideo homines frustra pretiosa struunt sepulcra, quasi eae animae, et non solius corporis receptacula sint. 45. Animarum autem superiora esse habitacula Scripturae testimoniis valde probatur. Siquidem et in Esdrae libris legimus: Quia cum venerit judicii dies, reddet terra defunctorum corpora, et pulvis reddet eas quae in tumulis requiescunt, reliquias mortuorum. Et habitacula, inquit, reddent animas quae his commendatae sunt, et revelabitur Altissimus super sedem judicii (IV Esdrae, VII, 32). Hae sunt habitationes de quibus dicit Dominus, multas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis, pergens ad Patrem, discipulis praepararet (Joan. XIV, 2). Sed Esdrae usus sum scriptis, ut cognoscant gentiles, ea quae in Philosophiae libris 408 mirantur, translata de nostris. Atque utinam non superflua his et inutilia miscuissent; ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent; ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent. Satis fuerat dixisse illis quod liberatae animae de corporibus αἴδην peterent, id est, locum qui non videretur, quem locum latine infernum dicimus. 46. Denique et Scriptura habitacula illa animarum promptuaria nuncupavit (IV Esdr. VII, 32): quae occurrens querelae humanae, eo quod justi qui praecesserunt, videantur usque ad judicii diem, per plurimum scilicet temporis, debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem illum judicii diem (IV Esdr. V, 42), in quo sicut non novissimorum tarditas, sic non priorum velocitas. Coronae enim dies exspectatur ab omnibus; ut intra eum diem et victi erubescant, et victores palmam adipiscantur victoriae. Illud quoque non reliquit occultum eo quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea. Comparavit enim utero mulieris partus hujus saeculi (IV Esdr. V, 53); quoniam fortiores sunt qui in juventute virtutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis. Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit. 47. Ergo dum exspectatur plenitudo temporis, exspectant animae remunerationem debitam. Alias manet poena, alias gloria; et tamen nec illae interim sine injuria, nec istae sine fructu sunt. Nam et illae videntes servantibus legem Dei repositam esse mercedem gloriae, conservari earum ab Angelis habitacula, sibi autem dissimulationis et contumaciae supplicia futura, et pudorem et confusionem; ut intuentes gloriam Altissimi, erubescant in ejus conspectum venire, cujus mandata temeraverint. Sicut enim praevaricatio Adae, ita et confusio; quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus: ita et animae peccatorum vibrantis luminis ejus splendorem non sustinebunt, quo teste se reminiscentur errasse.

CAPUT XI.

Septem ordines quibus digesta erit post hanc vitam justorum laetitia, exponit; atque ut studiose ad Deum anima accedamus, neque finem vitae perhorrescamus, hortatur.

48. Justarum autem animarum per ordines quosdam digesta erit laetitia (IV Esdr. VII, 49 et seq.). Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint. Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus 409 implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus. Tertio, quod servatae a se legis divino testimonio fulciantur, ut factorum suorum incertum supremo judicio non vereantur eventum. Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum. Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem. Est enim ordo quietis, quia est et resurrectionis: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, inquit, omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in ordine suo: primitiae Christus; deinde qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis (II Cor. XV, 22 et seq.). Erit igitur ordo diversus claritatis et gloriae, sicut erit ordo meritorum. Processus quoque ordinum processum exprimit claritatis (IV Esdr. VII). Denique sexto ordine demonstrabitur iis, quod vultus earum sicut sol incipiat refulgere, et stellarum luminibus comparari; qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non possit. Septimus vero ordo is erit, ut exsultent cum fiducia, et sine ulla cunctatione confidant, et sine trepidatione laetentur, festinantes vultum ejus videre, cui sedulae servitutis obsequia detulerunt: de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur. Hic ordo, inquit (IV Esdr., IX), animarum, quae sunt justorum, quas etiam immortales non dubitavit dicere in quinto ordine; eo quod spatium, inquit, incipiunt recipere fruentes et immortales. Haec est, inquit (Ibid.), requies earum per septem ordines, et futurae gloriae prima perfunctio, priusquam in suis habitationibus quietae congregationis munere perfruantur. Unde ait propheta ad angelum: Ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant ea quomodo dixisti (IV Esdr. IX). Et dixit Angelus: septem dies erit libertas earum, ut videant, in septem diebus, qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis. Haec ideo plenius de justorum ordinibus expressa sunt, quam de passionibus impiorum; quia melius est cognoscere quomodo innocentes salventur, quam quomodo crucientur flagitiosi. 410 49. Ergo quia justi hanc remunerationem habent (S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag., c. 11), ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo. Et hic quidem positi, meditando, legendo, quaerendo copulemur Deo, cognoscamus eum ut possumus. Ex parte enim hic cognoscimus, quia hic imperfecta, illic perfecta omnia: hic parvuli, illic robusti. Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt. Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Et recte. Nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, caecari solere perhibetur: si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis? Quis enim justificatur in conspectu Dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari? 50. Non timeamus igitur recipi ab hominibus, non vereamur illum debitum omnibus finem, in quo Esdras remunerationem suae devotionis invenit, dicente ei Domino: Tu enim recipieris ab hominibus, et conversaberis residuum cum Filio meo, et cum similibus tuis (IV Esdr. XIV, 9). Quod si illi gloriosum et jucundum erat cum similibus conservari, quanto nobis gloriosius erit et jucundius ad meliores pergere, et conversari cum iis, quorum facta miramur? 51. Quis utique prior, Esdras, an Plato? Nam Paulus Esdrae, non Platonis secutus est dicta. Esdras revelavit secundum collatam in se revelationem justos cum Christo futuros, futuros cum sanctis. Hinc et Socrates ille festinare se dicit, ad illos suos deos, ad illos optimos viros. Nostra sunt itaque quae in philosophorum litteris praestant: et ille posuit ea quorum proprium testimonium non habebat: nos divini praecepti habemus auctoritatem. Moyses et Elias cum Christo apparuerunt (Matth. XVII, 3); Abraham duos alios cum Deo suo suscepit hospitio (Gen. XVIII, 2); Jacob Dei castra conspexit (Gen. XXXII, 2); Daniel justos sicut solem et stellas fulgere in coelo, revelante sibi Spiritu sancto, declaravit (Dan. XII, 3).

411 CAPUT XII.

Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat. Deinde ejusdem qualitates prosequens, illam vivorum regionem esse ostendit, hanc mortuorum. Ad extremum prudenti admonitione librum absolvit.

52. His igitur freti, intrepide pergamus ad redemptorem nostrum Jesum; intrepide ad patriarcharum concilium, intrepide ad patrem nostrum Abraham, cum dies advenerit, proficiscamur; intrepide pergamus ad illum sanctorum coetum, justorumque conventum. Ibimus enim ad patres nostros, ibimus ad illos nostrae fidei praeceptores; ut etiamsi opera desint, fides opituletur, defendatur haereditas. Ibimus et ubi sinum suum Abraham sanctus expandit, ut suscipiat pauperes, sicut suscepit et Lazarum: in quo sinu requiescunt, qui in hoc saeculo gravia atque aspera pertulerunt. 53. Sed nunc, pater, etiam atque etiam extende ad suscipiendum hunc pauperem manus tuas, aperi gremium tuum, expande sinus tuos, ut plures suscipias, quia plurimi in Dominum crediderunt. Sed tamen, quamvis fides creverit, abundat iniquitas, refrigescit charitas. Ibimus ad eos, qui recumbunt in regno Dei cum Abraham, Isaac, et Jacob, quoniam rogati ad coenam non se excusaverunt. Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum. Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi: sed sola Dei fulgebit claritas. Dominus enim erit lux omnium; et illud lumen verum, quod illuminat omnem hominem, fulgebit omnibus. Ibimus eo ubi servulis suis Dominus Jesus mansiones paravit, ut ubi ille est, et nos simus. Sic enim voluit. Quae sint illae mansiones audi dicentem: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Quae sit voluntas: Iterum, inquit, venio, et accersio vos ad me ipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Ibid., 3). 54. Sed dices quia solis discipulis loquebatur, quod ipsis solis spoponderit multas mansiones. Igitur undecim tantum discipulis praeparabat? Et ubi est illud quod ex omnibus mundi partibus venient et recumbent in Dei regno (Matth. VIII, 11)? Unde voluntatis divinae dubitamus effectus? Sed Christi velle, fecisse est. Denique demonstravit et viam, demonstravit et locum, dicens: Et quo vado, vos scitis, e viam scitis (Joan. XIV, 4). Locus apud Patrem est, via Christus est, sicut ipse ait: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. (Joan. IV, 6). Ingrediamur hanc viam, teneamus veritatem, vitam sequamur. Via est quae perducit, veritas est quae confirmat, 412 vita quae per se redditur. Et ut sciamus veram voluntatem, addidit in posterioribus: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joan. XVII, 12). Repetitio ista confirmatio est, sicut illud: Abraham, Abraham (Gen. XXII, 1)! Et alibi: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Esai. XLIII, 25). Pulchre autem quod supra promisit, hic poposcit. Et quia ante promisit, et sic poposcit, non ante poposcit, et sic promisit: promisit quasi arbiter muneris, conscius potestatis: poposcit a Patre quasi pietatis interpres. Et ante promisit, ut potestatem cognoscas: poposcit postea, ut pietatem intelligas. Non poposcit ante, et sic promisit; ne videretur promisisse potius quod impetraverat, quam quod promiserat, praestitisse. Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis. 55. Sequimur te, Domine Jesu: sed ut sequamur accersi, quia sine te nullus ascendit. Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium. Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita. Pande illud tuum bonum quod videre desiderabat David, inhabitans in domo Domini; ideoque dicebat: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, 6)? Et alibi: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Ibi enim sunt bona, ubi vita perpetua est, vita sine crimine. Alibi quoque ait: Replebimur in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). Quod ideo frequentavit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum asserunt. Pande ergo illud vere bonum tuum, illud divinum, in quo et vivimus, et sumus, et movemur (Act. XVII, 28). Movemur quasi in via, sumus quasi in veritate, vivimus quasi in vita aeterna (Joan. XIV, 6). Demonstra nobis illud bonum, quod est simile sui, semper indissolubile atque immutabile, in quo simus aeterni in agnitione omnis boni, sicut vas electionis tuae Paulus testificatus est dicens: Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes (Philem. XV). Aeternum ergo ministrum Dei dixit, scribens ad Philemonem, cujus fidem in agnitionem omnis boni quod in sanctis est, in Christum Jesum evidentiorem fieri postulabat. In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus. Unde enim illic fletus, ubi nullus est lapsus? Ubi sunt sancti tui erroribus et sollicitudinibus, insipientia atque ignorantia, timore ac metu, cupiditatibus atque corporeis colluvionibus et passionibus absoluti, ubi regio viventium est. Et ut assertioni huic adjungamus auctoritatem, de hoc bono Propheta dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 7 et seq). Placebo, dixit, non placeo, hoc est, de tempore sibi blanditur futuro. Contraria sunt autem 413 praesentibus futura, et temporalibus aeterna. Et ideo quoniam ibi vivorum regio, hic utique mortuorum. 56. An non mortuorum haec regio, ubi umbra mortis, ubi porta mortis, ubi corpus est mortis? Denique donatur Petro, ne forte portae inferi praevaleant ei (Matth. XVI, 18). Portae inferi istae sunt terrenae. Unde et ille ait: Qui exaltas me de portis mortis (Psal. IX, 15). Sicut enim sunt portae justitiae in quibus sancti Domino confitentur, ita sunt criminum portae in quibus impii Dominum negaverunt. Audi quoniam regio ista sit mortuorum. Si quis igitur mortuum tetigerit, immundus erit (Num. XIX, 11). Immundus autem in conspectu Domini omnis iniquus. Si quis igitur tetigerit iniquitatem, immundus erit: si quis in deliciis, mortuus; quoniam quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Et qui infideles sunt, descendunt in infernum viventes: etsi nobiscum videntur vivere, sed in inferno sunt. Si quis (14, q. 4. cap. Si quis usuram) usuram accipit, rapinam facit, vita non vivit, ut habes in Ezechiele (Ezech. XXXIII, 18 et 19). Si quis autem justus justificationes Domini custodit ut faciat eas, vita, inquit, vivet, et vivet in eis. Ipse est ergo in regione vivorum, in illa regione ubi vita non est abscondita, sed libera; ubi non umbra, sed gloria. Hic enim nec ipse Paulus vivebat in gloria. Denique in corpore mortis ingemiscebat. Audi dicentem: Nunc enim vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et 414 nos cum illo apparebimus in gloria (Coloss. III, 3 et 4). 57. Festinemus ergo ad vitam. Si quis vitam tangit, vivet. Denique tetigit illa mulier quae tetigit fimbriam ejus, et a morte dimissa est, cui dicitur: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Luc. VIII, 48). Si enim qui mortuum tangit, immundus est; sine dubio qui viventem tangit, salvus est. Quaeramus ergo viventem. Sed iterum videamus, ne eum quaeramus inter mortuos, et dicatur nobis sicut et mulieribus illis: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit (Luc. XXIV. 6). Ipse quoque Dominus ubi se quaeri vellet, ostendit dicens: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Ibi ergo quaeramus eum, ubi quaesivit Joannes, et invenit. Ille eum in principio (Joan. I, 1) quaesivit, et invenit viventem apud viventem, Filium apud Patrem. Nos eum in temporum fine quaeramus, et complectamur pedes ejus, et adoremus eum, ut dicat et nobis: Nolite timere (Matth. XXVIII, 5), id est, nolite timere a peccatis saeculi, nolite timere ab iniquitatibus mundi, nolite timere a fluctibus corporalium passionum, ego sum peccatorum remissio: nolite timere a tenebris, ego sum lux: nolite timere a morte, ego sum vita. Quicumque ad me venit, mortem non videbit in aeternum; quoniam ipse est plenitudo divinitatis, et ipsi est gloria, decus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.