EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De bissula
saeculo IV
editio: incognita
fons: forumromanum.org

1. AVSONIVS PAVLO SVO S. D.

Pervincis tamen et operta musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas, quamquam non profanus, irrumpis, Paule carissime. Quamvis enim te non eius vulgi existimem, quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra, neque idem Cereri quod Libero, etiam sub iisdem cultoribus. Poematia, quae in alumnam meam luseram, rudia et incohata ad domesticae solacium cantilenae, cum sine metu [et] arcana securitate fruerentur, proferri ad lucem caligantia coegisti. Verecundiae meae scilicet spolium concupisti, aut, quantum tibi in me iuris esset, ab invito indicari; ne tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus, qui, fatalis iugi lora cum solvere non posset, abscidit et Pythiae specum, quo die fas non erat patere, penetravit. Utere igitur ut tuis, pari iure, sed fiducia dispari; quippe tua possunt populum non timere, meis etiam intra me erubesco. Vale.

2. PRAEFATIO

Ut voluisti, Paule, cunctos Bissulae versus habes,
lusimus quos in Suebae gratiam virgunculae,
otium magis foventes quam studentes gloriae.
Tu molestus flagitator lege molesta carmina.
Tibi, quod intristi, exedendum est: sic vetus verbum iubet
compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber.

3. AD LECTOREM HVIVS LIBELLI
Carminis incompti tenuem lecture libellum
pone supercilium.
Seria contractis expende poemata rugis:
nos Thymelen sequimur.
Bissula in hoc schedio cantabitur, haut Erasinus;
admoneo, ante bibas.
Ieiunis nil scribo. Meum post pocula si quis
legerit, hic sapiet.
Sed magis hic sapiet, si dormiet: et putet ista
somnia missa sibi.

4. VBI NATA SIT BISSVLA ET QVO MODO IN MANVS DOMINI VENERIT
Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,
conscia nascentis Bissula Danuvii,
capta manu, sed missa manu dominatur in eius
deliciis, cuius bellica praeda fuit.
Matre carens, nutricis egens, nescivit herai
imperium ..........
fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,
ilico inexperto libera servitio,
sic Latiis mutata bonis, Germana maneret
ut facies, oculos caerula, flava comas.
Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam:
haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.

5. DE EADEM BISSVLA
Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,
barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,
Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,
horridulum non solitis, sed domino venustum.

6. AD PICTOREM DE BISSVLAE IMAGINE
Bissula nec ceris nec fuco imitabilis ullo
naturale decus fictae non commodat arti.
Sandyx et cerussa, alias simulate puellas:
temperiem hanc vultus nescit manus. Ergo age, pictor,
puniceas confunde rosas et lilia misce,
quique erit ex illis color aeris, ipse sit oris.

7. AD EVNDEM
Pingere si nostram, pictor, meditartis alumnam,
aemula Cecropias ars imitetur apes.