De benedictionibus patriarcharum (Rufinus)

This is the stable version, checked on 19 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus)
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

RufAqu.DeBePa3 21 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

RUFINO FRATRI PAULINUS SALUTEM.

1-2. I. Vel breves nobis ab unanimitate tua literae magno refrigerio sunt, sicut in penuria fluviorum ager sitiens rore recreatur. Unde refectos nos quamvis brevi Epistola, attamen tua, per puerum communium filiorum fatemur: sed tamen rursus adfectos, quia etiamnum nunc vos in aestu sollicitudinis et incerto morarum, Romam peti judicastis. Det nobis Dominus a Domino laetificari quamprimum de actu nostro: ut sicut anxiis compatimur, ita congaudeamus hilaritati, et incipiamus tamen sperare fructum praesentiae vestrae, si vos certi esse de vestra sententia, vel Domini circa vos placito, coeperitis.

II. Sane quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut te diligis, ut studium in Graecas literas attentius sumam, libenter accipio, sed implere non valeo; nisi forte desideria mea adjuvat Dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. Nam quomodo profectum capere potero sermonis ignoti, si desit a quo ignorata condiscam? Credo enim in Translatione S. Clementis, praeter alias ingenii mei defectiones, hanc te potissimum imperitiae meae penuriam considerasse, quod aliqua in quibus intelligere, vel exprimere verba non potui, sensu potius apprehenso, vel ut verius dicam, opinata transtulerim. Quo magis egeo misericordia Dei, ut pleniorem mihi copiam tui tribuat, quia pro divitiis erit pauperi, vel micas a divitis mensa cadentes avido famelici cordis ore colligere.

III. In tempore sane, quo scripta haec scribebantur, cecidit sub oculis, incidens proposita lectione, capitulum illud ex Genesi, quo Judas a Jacob benedicitur. Et quia Dominus opportunissimam hanc occasionem dederat, pulsare post tempus fores cordis tui placuit. Ergo si me amas, imo quia multum amas, rogo ut scribas mihi, ut intelligis ipsam Patriarcharum benedictionem. Et si qua ipse scis in eis ardua sensu et digna cognitione, scire me velis: specialiter tamen de Capitulo illo in quo ait: Alligans ad vitem pullum suum, et ad cilicium pullum asinae suae (Gen. 49. 11.): quis suus sit pullus, vel quis asinae pullus; et cur suus ad vitem, asinae vero pullus ad cilicium alligetur?

IN LIBRUM DE BENEDICTIONIBUS JUDAE RUFINI AQUILEIENSIS PRESBYTERI AD PAULINUM PRESBYTERUM Praefatio. 3-4 I. Quanto magis ego me tibi excuso, et minus idoneum ad responsionem eorum quae sciscitaris, adfirmo, tanto tu instantius percontaris, et difficiliora perquiris, ac velut lenti bovis vitio deprehenso, cunctantis armos, et retrorsum terga cedentia, stimulis pertinacioribus perfodis. Unde consequenter tibi et illud continuo cognoscendum est, quod etiam si, depressa saltem cervice, jugi quod superponis onus movere possumus, nusquam tamen adest nobis copia in apertos patentesque campos, affluentioris facultate orationis, effundenti in latum distenta spacia, rapidioribus cursibus superare. Ideo ergo patere nos, si forte vel tardius voluerimus, eo quo nos vocas, passibus pervenire.

II. Requiris a nobis, quomodo intelligatur illud quod scriptum est in Genesi de Patriarcha Juda, quod Israel pater ejus, dum singulis filiorum, quae praevidebat eventura praedicit, de isto ait inter caetera: Alligans ad vitem pullum suum, et ad palmitem vitis pullum asinae suae (Gen. 49. 11.): quod tu scripsisti, Et ad cilicium pullum asinae suae, quod in Graeco ita est: καὶ τῇ ἕλικι τὸν πῶλον τῆς ὄνου αὐτοῦ. Ἕλικα vitem dicunt Graeci, non tam palmitem (quomodo habent nostra exemplaria) quam illos quasi rucinnulos, vel ramis arboris, vel palis, vel quibuscunque illis innititur adminiculis, quos capreolos, ut arbitror, appellant agricolae: 5-6 quibus nexibus tutus, et sine lapsus periculo, vel gravatur fructibus palmes, vel vaga proceritate distenditur. Arbitror ergo, quod hic ipse Graecus sermo in Latinis exemplaribus antiquitus positus est, ut et alia nonnulla, et per tempus ab scriptoribus non intelligentibus pro ἕλικι, cilicium dici putatum est.

III. Et in hoc quidem facile error interpretis emendatur, sed non tam facile est, etiam sensum intelligentiae ipsius invenire, nisi totius capituli mentio fiat. Totius autem hujus capituli tractatus amplius aliquid et lucidius inveniret, si ab initio ipsarum Benedictionum sumsisset exordium. Quod utique et otii, et temporis non parum quaerit, et ut fidelius dicam, quod mentem Spiritu Sancto illuminatam deposcit. Quantum ergo vel mediocritas intelligentiae nostrae valet, vel tempus indulget, vel hi simunt, qui rescripta ad Origenem perurgent, quanta res tanta pati [ Forte peragi] potuit brevitate, pro eo amore, quo confidere nos tibi de omnibus jubes, sine praejudicio eorum, qui melius aliquid sentire possunt, quid nobis de hoc interim capitulo videatur, exprimimus. IV. Scio quamplurimos caput istud ita de Domino interpretari, ut nihil ad Patriarcham Judam pertinere ex his quae dicuntur, adfirment, quia neque ut leo dormisse usquam, neque ut catulus leonis ostenditur suscitatus, neque Gentes in eo sperasse ullatenus probabuntur Sed cum dicit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat is, cui repositum est, regnum scilicet, et in ipso gentes sperabunt: quia donec veniat is, cui repositum est, in quo gentes sperabunt, manifeste de Christo dicitur; cogimur sine dubio alium intelligere esse, quam Christum eum, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat. Non enim convenit illum Christum intelligi, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat, qui utique dux in adventu Christi defecit. Et hoc ipsum indicio fuit, advenisse eum, cui repositum est, idest Christum. Quaedam referuntur ad Judam; sicut in complurimis caeteris, etiam in hoc capitulo sentiendum est, ut alterno intellectu expositio dirigatur, et interruptio Historialis intelligentiae Mystici sensus prodat arcanum. LIBER PRIMUS. BENEDICTIO JUDAE. 7 1. Ait ergo: JUDA, te collaudent fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum (Gen. 49. 8.). Potest hoc vel ad ipsum Judam, vel ad eos qui ex ipso videntur esse progeniti Reges, referri: qui regnum gentis illius ministrantes, inimicorum terga domuerunt. Sed et in Christo competenter accipitur, qui a fratribus suis, id est, ab Apostolis, quos ipse fratres in Evangeliis nominavit (Matth. 28.), merito collaudatur. Inimici vero ejus, super quorum dorsa manus ejus est, illi intelliguntur, quos Pater promittit se sub pedes ejus positurum dicens, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. 109.). Sunt ergo inimici, donec increduli sunt et infideles, et ideo caeduntur in tergo, qui posteaquam conversi fuerint, efficiuntur fratres, et collaudant eum, qui eos in adoptionem Patris vocatos, sibi et cohaeredes fecit et fratres. Bene autem terga mimicorum caedi dixit a Christo: omnes enim qui adorabant idola, terga dabant Deo, sicut et per prophetam Dominus exprobrat, dicens: Quia converterunt ad me dorsa sua, et non faciem (Jer. 2. 27.). Haec ergo dorsa caedit, ut conversi aliquando terga dent idolis, et faciem erigant ad Deum, et faciant hoc quod in consequentibus scriptum est: Et adorent te filii patris tui. Tunc enim cum adorant [ Forte adorarunt] eum, filii Patris fuerunt effecti, et spiritum adoptionis acceperunt, in quo clamant, Abba pater (Gal. 4.). Nemo enim dicit Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu Sancto (I. Cor. 12.). Iste sermo paulo durius refertur ad Judam, nisi abusive id dicamus, adoratos esse 8 quasi reges, a fratribus, id est, suis caeteris contribulibus, filios Juda.

2. Catulus leonis Juda, de germine filius meus ascendisti: recubans dormisti sicut leo, et sicut catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. 49. 9.)? In his versiculis, non jam concludimur, sed pene excludimur; nam catulum leonis si exponamus, Judam dici posse pro virtute bellandi, quomodo exponetur, quod de germine filius dicitur ascendisse? Germen autem hic in Graeco βλαστὸν dicitur, quod magis virgultum, vel ramus recte interpretatur, qui de radice repullulare, vel de ipso robore arboris solet. Ex quo ergo virgulto, vel ex quo ramo Judas ascendisse dicetur, vel quomodo recumbens dormisse ut leo, et ut catulus leonis, ita ut quaeratur, quis eum suscitet? Nisi forte aliquis vim faciens, velit ita adseverare: Ex germine processisse Judam, id est, ut superius diximus, ex virgulto vel ex ramo, quod de ipsa patris fortitudine et virtute significet: quique virtutis confidentia recubet et quiescat, ut leo et ut catulus leonis; nec eum ausus sit aliquis suscitare, dum pro magnitudine virium, et potentia beatorum suscitare eum nullus audeat ad praelia. Sed multo convenientius aptabitur huic loco mystica expositio, in qua catulus leonis, Christus, non solum φυσικῶς, verumetiam τροπικῶς designatur. Nam Physiologus de catulo leonis haec scribit, Quod cum natus fuerit, tribus diebus ac tribus noctibus dormiat: tum deinde patris fremitu vel mugitu, tanquam tremefactus cubilis locus, suscitet catulum dormientem. Iste ergo catulus ascendit ex germine: ex Virgine enim natus est, non ex semine, sed ex virgine absque concubitu virili, et absque semine naturali Christus. Velut virgultum, sive ramus, 9 in quo manifestissime et veritas carnis adsumtae ex Virgine declaratur in sacrosancto germine, et a contagio carnalis et humani seminis excusatur. Recumbens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis. Manifeste recubuisse et dormisse, dictum de passione mortis ostenditur. Sed videamus quare ut leo, et ut catulus leonis, dormit. De catuli quidem somno jam superius dictum est, quod valde convenienter adaptatur Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae sepultus, somnum mortis implevit. Ut leo autem, hoc modo debere intelligi arbitror: Mors Christi oppressio et triumphus daemonum fuit, omnem namque praedam, quam leo ille contrarius invaserat, prostrato homine et dejecto, hic leo noster eripuit: denique rediens ab inferis, et ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Ephes. 4. 8.). Hoc ergo modo, et in somno suo leo fuit vincens omnia et debellans, et destruxit eum, qui habebat mortis imperium (Act. 3.). Et velut catulus leonis, die tertia suscitatur. Quis suscitabit eum? Recte quasi inquirentis prophetae personam, quae suscitet Christum, sermo significat, quia Apostolus quidem dicit: Quia Deus illum suscitavit a mortuis. Et, Qui suscitavit Christum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. 8.). Et iterum ipse Christus dicit in Evangeliis, Solvite templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud: hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. 2.). Quia vero ipse dicit, suscitasse templum suum, et Deus illum dicitur suscitasse: recte Propheta stupore tantae Patris et Filii unitatis, atque indiscretionis attonitus dicit, Quis suscitabit eum? 3. Non deficiet Princeps, ex Juda, neque dux de femore ejus, usque quo veniant ea, quae reposita sunt (et velut in aliis exemplaribus habetur, Veniat cui repositum est) et ipse erit exspectatio gentium (Gen. 49. 10.). Hic locus manifeste refertur ad Judam: constat enim, usque ad nativitatem Christi non defecisse principes 10 ex genere Judae, nec duces de femoribus ejus, usque ad Herodem regem, qui secundum fidem historiae, quam Josephus scribit, alienigena fuisse, et per ambitionem in regnum Judaeorum dicitur irrepsisse. Statim ergo ut hoc factum est, et ut defecit dux de femoribus Judae, advenit ille cui regnum repositum, in quo, quomodo Gentes sperent, Evangelii fides et Ecclesiarum docet propagatio. Reposita autem dicuntur ea quae opportuno tempore proferenda sunt, sicut et Christus in fine saeculorum advenisse dicitur, cum dicit Apostolus, Ecce nunc tempus acceptum (2. Cor. 6.), scilicet ad salutem Gentibus conferendam. Si vero quis in omnibus cupiat cursum utriusque expositionis aptare, potest extorquere fortassis, ut etiam de Christo haec hoc modo videantur intelligi: Quia non deficiet Princeps ex Juda, id est, hi qui post resurrectionem ejus, Ecclesiarum principes ordinantur: Et dux de femoribus ejus, duces quoque populi Christianorum, de femoribus Christi. Hoc modo exponet, membra Christi esse sine dubio spiritaliter intelligenda, quae Apostolus dicit populum Fidelium (I. Cor. 6.). Possunt ergo et femora ejus spiritaliter intellecta indicare eos, qui pro firmitate et constantia fortitudinis, omne corpus Ecclesiae sustentare videntur, et ferre: vel quia humani seminis judicium solet in femorum appellatione figuraliter dici, apud nos autem qui seminat, verbum seminat (Luc. 8.): poterunt ergo hi, qui ministerium verbi Ecclesiae exhibent, de Christi femoribus intelligi duces. Usquequo veniant, quae reposita sunt ei: videbitur ita posse intelligi, quod usque ad consummationem seculi, non deerunt isti duces, donec veniant ea quae reposita sunt, quae apparavit Deus his qui diligunt eum. Et ipse erit exspectatio gentium. In die scilicet judicii, cum omnes gentes et populi Christum judicem, in pavore cordis, et tremore conscientiae exspectabunt. 4. Alligans ad vitem pullum suum, 11 et ad palmitem pullum asinae suae (Gen. 49. 11.). Hoc de Christo et proprie et singulariter dicitur: ipse enim alligavit ad vitem pullum suum, qui dixit: Ego sum vitis vera (Joan. 25.). Ad hanc ergo vitem, et pullum suum alligat, et asinae suae pullum (Marc. 11.). Pullus suus est ex gentibus populus, cui utique nunquam adhuc Legis onus fuerat impositum, et supra quem, nisi ipse primus, nemo insederat (Luc. 12.). Pullus vero asinae suae est, qui ex priore populo, qui nunc in figura asinae nominatur, electi erant ad salutem, de quibus Propheta dicit: Si fuerint filii Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Osee 1.). Abjecta ergo asina, quae onus Legis in infidelitate portare maluit, pullus ex ipsa natus eligitur, id est, novellus ex veteri per fidem populus adsciscitur, ac populo ex Gentibus sociatur. Vitis ergo Christus ex ea parte dicitur, qua naturam suscepit humanam, ad quam Dei verbum pullum suum alligat, id est, populum suum conjungit et sociat ei conversationi, quam ipse exegit in carne: ut imitatione ipsius, pullus qui ad ipsum alligatus est, efficiatur cum illo et filius Dei, et cohaeres Christi (Rom. 8.). Palmitem autem, de quo initio, quid significaret, exposuimus, intelligere possumus hoc modo. Fides quae in Christo est, et praesentis vitae regulam tenet, et futurae spei fiduciam praestat. Vitis ergo videtur illud ostendere, quod Christi in carne positi gesta, in ipso credentes, et ipsi inhaerentes imitantur: palmes vero, id est, ἕλιξ, qui non tam palmes, quam illud intelligitur, quo palmes arbori connectitur, et confirmatur a lapsu (quo adminiculo tutus, ventos ac turbines contemnit et respuit) futurorum bonorum indicat spem, quia fideles quique non solum in iis quae egerunt, sed et in his quae sperant et credunt futura, consummationem salutis exspectant: in quo quasi ad quandam patientiae arborem, spe vincti ac confirmati tentationum procellas ac turbines ferunt. Quod de Historiali Juda interpretari, nulla mihi ratio 12 videtur posse permittere, nisi si Judaicis fabulis attendentes, putemus ita posse intelligi pro eo quod dicunt, partem tribus Judae, quam in terrae haereditatem suscepit, ita esse refertam vineis, ut tanquam nullo alterius generis existente virgulto, tanta esse vitis copia videatur, ut ne animal quidem alligandi ad aliud genus arboris detur facultas. Sed haec, ut diximus, Judaica magis commenta videbuntur; nobis autem Mystica plus, etiam si sola sit, placeat exposito. 5. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum (Gen. 49. 11.). Videbuntur et haec tantum ad Historicam expositionem pertinere: agrum fertilem vitis, et hyperbolic ῶs vini abundantiam significare; sed nobiliorem sensum Mystica producit expositio. Nam stola Christi, quae lavatur in vino merito ejus intelligitur Ecclesia, quam ipse sibi mundavit sanguine suo, non habentem maculam et rugam (Ephes. 5.). Non enim, inquit Apostolus, argento vel auro redempti estis, sed pretioso sanguine Unigeniti a Deo (1 Pet. 1.). In hujus ergo sanguinis vino, id est, lavacro regenerationis, a Christo lavatur Ecclesia. Consepelimur enim illi per Baptismum in morte et sanguine ipsius, id est, in morte ipsius baptizamur. In sanguine autem uvae, quomodo amictum suum lavet, videndum est. Amictus, propinquior quaedam, vel secretior corpori vestis videtur esse quam stola. Hi ergo qui prius per lavacrum loti, stola ejus fuerant effecti, posteaquam ad sacramentum sanguinis uvae pervenerunt, veluti interioris mysterii, secretiorisque amictus ejus participes esse dicuntur. Lavatur enim etiam in uvae sanguine anima, cum sacramenti hujus coeperit capere rationem. Agnita namque et intellecta virtute sanguinis, virtute verbi Dei, quanto capacior effecta fuerit anima, tanto purior fit, et lavatur quotidie ad scientiae profectum: et jungens se Domino, non solum amictus ejus, verum etiam unus jam cum 13 ipso spiritus fiet. Huic contrarius erat amictus ille populi Israel, in quo, ut gentis impudicitiam designaret, non tam amictum, quam praecinctorium id nominavit, quod Jeremias circumdare lumbis suis, et auferre rursus, atque in Euphratem jubetur abscondere (Jer. 13.). 5. Gratifici, inquit, oculi ejus a vino, et dentes ejus candidiores lacte (Gen. 49. 12.). Vides quomodo Historialem intellectum, erga finem praecipue, amputat et abscindit? Si enim adhuc contentiosius agentes dicere velimus, quia gratifici sunt oculi Judae ex vino prae abundantia vini, ut supra diximus, et abundantia poculorum, quid de candidis dentibus respondebimus, et qualitate lactis, prolatis? In quo adversum veritatem non est agendum impudenter. Sed interruptione intelligentiae Historialis exclusi, ad Spiritualis expositionis ordinem redeamus. Gratifici, inquit, oculi ejus a vino. Superius ostendimus Apostolica auctoritate, membra Christi dici dignos quosque fidelium, et diversa singulariter membra nominari, pro eo quod unusquisque omni Ecclesiae corpori dependit officium. Erunt enim pedes Christi, qui currunt ad faciendam pacem, qui pergunt ad subveniendum his qui in necessitate sunt positi. Erunt manus Christi, quae ad misericordiam extenduntur, quae auxilium indigentibus ferunt, quae invalidis ad adminiculum porriguntur. Sic erunt oculi Christi qui scientiae lumen corpori universo praestant, sicut in Evangelio scriptum est, Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. 6, 22.). Gratifici ergo sunt oculi isti: Sermo enim sapientiae sale conditus est, ut det gratiam audientibus. Non ergo pro hoc solum gratificus dicitur, quia scientiae sermonem ministrat, sed quod habet in se gratiam, facit. His enim auditis, inquit, sapiens sapientior erit (Prov. 5.). Gratifici ergo sunt oculi ejus a vino, quia nihil est aquaticum in verbo sapientiae, 14 nihil fluidum, nihil frigidum: sed vinum quod laetificat cor hominis, et quod infunditur vulneribus illius qui incidit in latrones. Quo scilicet audientium vulnera peccatorum non solum olei lenitate mitigentur, verum etiam vini austeritate purgentur. Et quis est, inquit Apostolus, qui me laetificat, nisi qui contristatur ex me. Candidi dentes ejus super lac. Saepius jam de membrorum Christi ordine et ratione diximus, et eadem frequentius in his locis repetere absurdum videtur. Dentes ergo ejus super lac candidi erunt hi qui fortem et solidum verbi Dei cibum mandere et comminuere ad summam subtilitatem dentibus possunt, de quibus dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos, Perfectorum autem est solidus cibus, qui pro possibilitate sumendi exercitatos habent sensus ad boni discretionem et mali (Heb. 5. 14.). De imperfectis autem Corinthiis dicit, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis (1. Cor. 3. 2.). Haec super eos qui lacte aluntur: Dentes eorum sunt candidi, id est, hi qui perfectum cibum capere non possunt, et comedere super illos, qui tanquam parvuli adhuc lacte indigent. Denique et in lege ea animalia quae ruminant (Levit. 11.), et sumptum cibum ad dentes denuo revocant, quod subtiliter minutatum, sustentationi corporis tradunt, munda esse animalia designantur. Aptissime sane etiam candidos dentes ejus dicit. Omnes enim qui perfecti sunt, et Scripturarum cibos dignis et competentibus interpretationibus explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui spiritalis dicitur, Ecclesiae corpori subministrant, candidi debent esse et puri, atque ab omni macula liberi, ne forte dicatur eis: Qui alios doces, te ipsum non doces (Rom. 2.). 6. Verum quoniam Scriptura divina non solum sacramentorum debet scientiam continere, verum etiam mores, 15 gestaque informare discentium (sic enim et Sapientia per Salomonem dicit, Describe tibi haec dupliciter et tripliciter in corde tuo (Prov. 22.): et arca quae construebatur a Noe, bicamerata et tricamerata (Gen. 6.) fieri jubetur), conemur et nos, posteaquam dupliciter ista, pro ut potuimus sentire, descripsimus, id est, secundum Historiam et secundum Mysticum intellectum, nunc in quantum recipere locus potest, jam Moralem, in eo discutere sermonem, ut Scripturarum studiosi, non solum quid in aliis, vel ab aliis gestum sit, sed etiam ipsi intra se, quid gerere debeant, doceantur. Judas, confessio interpretatur: qui ergo, vel peccata sua confessus poenitentiam egerit, vel Christum in persecutione coram hominibus confitetur, collaudabitur a fratribus suis: Laetitia est enim et gaudium Angelis in coelis, super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. 15.). Ab ipsis ergo, tanquam a fratribus, (unius enim illi Creatoris et patris filii sunt, et homines et Angeli) collaudatur. Verum is qui confitetur Dominum Jesum, quia in Spiritu Sancto confitetur, manus ejus supra dorsum inimicorum efficiuntur: qui enim ante exhibuerat membra sua servire iniquitati ad iniquitatem, nunc exhibens servire justitiae in sanctificatione (Rom. 6.), jam fugientium se inimicorum suorum, id est, daemonum terga vexat et caedit. Sic enim pugnat, non quasi aerem caedens (2. Cor. 9.), sed daemones fugans: quique ob nimios profectus velut Dei jam in se participium habens, etiam adorari dicitur a filiis patris sui. Filios patris sui, quasi in Morali loco, possumus filios lucis accipere, qui merito adorant et venerantur eos, qui scientia et operum merito in Dei similitudinem profecerunt. Sicut enim Christus lux mundi est (Joan. 8.), ita et discipuli ejus lux mundi sunt (Matth. 5.): sed ille per naturam, isti per gratiam. Et Moses Deus esse dicitur Pharaonis (Exod. 7.). Catulus leonis Juda, ex germine, fili mi, ascendisti. Merito catulus leonis appellatur, qui Christo concrucifixus est et conresurrexit, sicut et Paulus dicebat (Rom. 6.), qui et ipse merito 16 in Judam accipitur, confitebatur enim peccatum suum dicens, Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I. Cor. 15.). Et iterum quod Christus est, esse dicit seipsum, cum ait: Christo concrucifixus sum: vivo vero jam non ego, vivit vero Christus in me (Gal. 2.). Est ergo catulus leonis, qui dormit cum Christo, dum mortuus est peccato, et resurrexit cum Christo, dum vivit Deo (Rom. 11.). Ex germine autem filius qui ascendit, sine dubio is est, qui cum esset oleaster insertus est in arborem [ Forte bonam] olivam, et agrestes ac feros mores naturae carnalis abjecit, per spiritum adoptionis haeres (Phil. 4.), radix vera vitae permanens, et fructum plurimum ex ejus insitionibus adferens. Recubans dormisti ut leo. Dormit ut leo, sapiens namque confidit ut leo (Prov. 28.), maxime cum potuerit confidenter dicere, Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. 4.). Non terroribus, non minis, non ullis illecebris excitatur, sed manebit immobile propositum et mens fixa. Nec deesse unquam Princeps poterit ex Juda, et dux de femoribus ejus; vere enim ille poterit principatum sui agere, et dux esse probabilis, qui prius per confessionem et poenitentiam omnibus carnalibus vitiis, quibus prius agebatur, abscissis, sibique subjectis, principatum sui gerit, nec permittit in se vel iram, vel ambitionem, vel avaritiam, vel libidinem gerere principatum. Sed dux erit ei de femoribus Juda, id est, ejus qui confessione emendatus est et correctns, ne si caecus caeco ducatum praebeat (Matth. 15.), id est, animus adhuc vitiis obcaecatus caecum natura corpus regat, ambo in foveam cadant. Donec veniant ea quae reposita sunt ei, sicuti et ille dixit: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. 8.). Aut certe ita tandiu principatum sui gerit unusquisque sanctorum, et dux erit suae vitae, donec veniet illud, ut sit Deus omnia in omnibus, hoc enim in fine repositum est. Et ipse erit exspectatio gentium. Quoniam semel Moralem locum persequi proposuimus, etiam gentes istas intra nos 17 requirere debemus, quae exspectationem habent. Hujus tam emendati eo confessione perfectique possumus gentes intra nos intelligere, omnes animae nostrae motus, qui ferocius in nobis moventur secundum primam aetatem, et quasi Gentiliter agunt: his, omnis emendationis spes est, et exspectatio, si sensus, qui est princeps et dux hominis, Christum confessus, et ab eo illuminatus, actuum suorum gubernacula moderatur. Alligans ad vitem pullum suum. Pullum hic ipsum sensum pro innovatione vitae intelligamus, qui alibi a Domino infans appellatur, cum dicit: Nisi conversi facti fueritis, sicut infans, non intrabitis regnum coelorum (Matth. 19.). Cum ergo quis conjungit se Domino, et efficitur unus spiritus cum ipso, alligat ad vitem pullum suum dicens: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. 72.). Et ad palmitem pullum asinae suae. Palmitem istum, id est, quem supra exposuimus ἕλικα, possumus subtilem et flexuosam scientiae sentire intelligentiam, cujus pullus asinae, id est, animae sensus adfectus, ipsam animam servat a lapsu. Lavabit in vino stolam. Sicut caro Verbi Dei, perfectorum cibus est: ita et san guis ejus, perfectorum 18 est poculum. Qui ergo per Verbum Dei expurgantur et renovantur de die in diem, hi dicuntur lavare in vino stolam suam, id est, actus suos visibiles: et in sanguine uvae amictum suum, interiores cogitationes, sicut et Apostolus dixit: Cogitationes purgantes, et omnem altitudinem extollentem se adversum scientiam Christi (I. Cor. 10.). Potest tamen et sola intelligi Martyrii gloria et passio, quam pati sperat quotidie justus in carne, et amictus solus in sanguine. Nihilominus Martyrium conscientiae accipit, quod intra se tolerat indesinenter. Denique, et in consequentibus, gratificos oculos ejus esse dicit a vino, et dentes ejus candidos super lac. Non est autem dubium oculorum laudem, ex prospiciendi et porro videndi virtute proferri, quod utique per scientiae vel gratiam, vel studium venit. Idcirco enim et dentes candidi, qui puros et immaculatos et solidos edant verbi Dei cibos, nec parvulorum lacte ali animam patiantur, sed solidis eam nutriant, et validis cibis, id est, a Moralibus ad Mystica et dogmatica eam transferentes, quibus illuminata possit, revelata facie, gloriam Domini speculari. PAULINUS FRATRI RUFINO Salutem. 19-20 Etsi incertum mihi fecit filius Cerealis, quod ad te perrecturus foret in tempore, quo ad sanctum Petrum [Romam] revertitur: tamen per eum qui aeque tuus ac noster est, non scribere tibi, tam culpabile nobis, quam tibi triste, futurum judicavimus. Itaque chartulae damnum, si te forte non vidisset, quam officii, sicut credimus, si te viseret, praeoptantes capessere, commissimus epistolam istam, non casui, sed fidei. Credimus enim in Domino dirigendam ad te viam sermonis, ac filii nostri, quia desiderantibus bonum, omnia procedent in bonum: desiderat enim te quantum debes desiderari ab intelligente commodum suum de consortio tui. Et ideo praesumo, quia secundum fidem ac pietatem suam salvabitur in bonis desiderium ejus, et perveniet ad te, et tecum manebit, et geminabitur nobis apud Dominum in vobis salutare praesidium, cum et tibi tam bonus filius, comes, discipulus adjutor accesserit, et tu illi pater ac magister omnis boni donatus a Domino, ad efficacem orationum potentiam, vires gratiae spiritalis addideris. Nobis autem, etsi pro tua caritate praesumtio sit, quia remeaturus ad Orientem, non feres invisitatis nobis abire: tamen de peccatis nostris metus est, ne etiamsi tam nobis vicina filia [Ant. filiae] Babylonis avertat. Quare Domino desideria nostra ac vota mandamus, ne secundum meritum nobis, sed secundum desiderium faciat, et dirigat ad nos viam tuam in via pacis suae, quia non ambulantes in ea, in reprobum sensum damnati sunt, nec te desiderare merentur.

II. Sane importunitate, qua ostium tuum, vel media nocte, pulsare consuevi, repulsae metu, ad verecundiam et modum postulandi coactus, nunc hoc circa me negotii tibi trado, ut Benedictiones duodecim Patriarcharum, cujus jam principium mihi exposita circa personam Judae Prophetia, triplici ut jussum est interpretatione, conscriptis paginis, edidisti: per reliquos filios distributam digneris exponere, ut et ipse per te fiam conscius veritatis, et magnae gratiae ac laudis auctorem habeam, si his qui de me supra me propter operis consulendum me putaverunt, divina potius et tuo spiritu, quam de meo sensu inepta respondeam. IN LIBRUM II. DE BENEDICTIONIBUS PATRIARCHARUM RUFINI AQUILEIENSIS PRESBYTERI AD PAULINUM PRESBYTERUM Praefatio. RUFINUS FRATRI PAULINO HOMINI DEI Salutem. 21-22 Communem quidem filium Cerealem nondum videram, sed is conscius, quid mihi doloris infligeret, si reddere moraretur literas tuas, praemisit ad me: quas cum legens erga tui (ut soleo) desiderium magis ac magis crescerem, inveni ad ultimum illud te imperare, unde excusavi frequenter apud te, ne de Scripturarum scilicet interpretationibus aliquid a me posceres per literas respondere: et quo magis a poscendo desisteres, signum tibi imperitiae meae, et ineruditi sermonis semel atque iterum dedi.

II. Sed quia tu nec sic quidem taedias imperare, ut potui etiam nunc, de reliquis undecim Patriarchis addidi ad haec quae de Judae benedictione prius tibi responderam: arbitrans quod patris illius, cui jubenti ut irem in vineam, dixi, Non eo (Matth. 15.), et abii postmodum: fecerim voluntatem. Si quid sane temeritatis in facto est, quod cum minus idonei simus, tam magna contingimus, cum tui venia dixerim, tibi justissime reputabitur, qui prae nimio amore, mensuras in nobis scientiae, ut et reliquarum virtutum, satis breves esse, non aspicis. Quia autem Quadragesimae diebus, in monasterio Pineti positus, haec rescripsi ad te, etiam Fratribus qui aderant, ineptias meas celare non potui; sed et ipsi magnum putantes aliquid esse, quod tibi placere potest, extorserunt tamen, ut haec describerent sibi. Sic me et cum escas tuas poscis, etiam aliis propinas. Vale in pace, frater amantissime, verissime Dei cultor, et Israelita in quo dolus non est, meique memor esto, gratia plene homo Dei. LIBER SECUNDUS. DE BENEDICTIONIBUS RELIQUORUM UNDECIM PATRIARCHARUM. 23 Sciendum est primo, quod in singulis quibusque locis, ubi Scriptura de duodecim Patriarchis commemorat, multa est in ipsa ordinis conscriptione diversitas. Alius ordo est in ipsa eorum nativitate conscriptus (Gen. 35.): alius cum terram Aegypti una cum patre suo Israele et sobole posteritatis referuntur intrare (Gen. 46.): alius nunc, cum benedictiones obituri parentis excipiunt (Gen. 49.): alius cum egressae de Aegypto tribus, vel in deserto commemorantur aliquid agere (Exod. 14. et seqq.), vel terram repromissionis ingressae, in monte Garizin, et in monte Gebal pro benedictionibus et maledictionibus statuuntur (Deut. 27.). Alius etiam cum divisionem terrae haereditatis sorte suscipiunt (Josue. 15.), et in tantum ordo iste variatur, ut interdum quidam ex ipsis nec adscripti inveniantur in numero, quod utique certum est, non absque aliqua ratione variari, et existere caussas probabiles, quibus in illo loco ille praeferatur, in alio vero alius praeponatur. Sed de his nobis nunc a te [Fr. Pauline] propositum non est, nisi ea tantummodo, prout Deus 24 dederit, explicare, quae in benedictionibus quas mortis tempore a patre suscipiunt, continentur: quae quidem Benedictiones, ex eo fortasse solummodo appellari poterunt, quod in novissimis dicitur: Et haec locutus est illis pater eorum, et benedixit illos, unumquemque secundum benedictionem suam benedixit illos (Gen. 49. 28.). Caeterum in initiis, ubi convocat eos pater, non quasi ad benedictionem vocat, sed ita scriptum est: Vocavit autem Jacob filios suos, et dixit: Congregamini ut annunciem vobis, quae occursura sunt vobis in novissimis (Ibid. 2.); quod utique magis Prophetiam significat, per quam quae eis eventura sint praesignificantur. In ipsa autem corporali serie verborum, neque benedictiones tantum, neque futurorum sola praenunciatio, qua vel mors, vel propositum eorum, vel etiam quaedam ab eis gesta notabiliter arguuntur. Quae res nobis et tripartitam, ut et in aliis fecimus, explanationis materiam subjicit, ita ut benedictiones Historiae locum servent: prophetia vero Mysticum, atque dogmaticum: morum correptio, et objurgatio Moralem dirigat stylum.

BENEDICTIO RUBEN. 1. RUBEN (inquit) primogenitus meus: tu virtus mea, et initium filiorum meorum, durus conversatione, et durus, temerarius: contumelias irrogasti, tanquam aqua non effervescas. Ascendisti enim super cubile patris tui, tunc polluisti thorum, ubi ascendisti (Gen. 49.3.4.). Incesti historia neminem latet, quomodo Ruben in concubinam patris sui efferbuerit flamma libidinis, et paternum maculaverit thorum (Gen. 34.). Sed quod in initiis, laudis ei aliquid videtur adscribere, dicens, Tu virtus mea, idcirco 25 ut gravius notetur in crimine, qui cum virtus patris haberetur, et initium filiorum, nescit servare reverentiam patri; quale est et illud quod dicitur per Prophetam: Ego te plantavi vineam frugiferam, totam feracem, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jer. 2.)?

2. Secundum Mysticam vero intelligentiam, videtur mihi Ruben prioris populi Judaeorum ferre posse personam, qui et primogenitus est, et initium filiorum sicut et Propheta dicit: Israel primogenitus meus (Exod. 4.). Primis namque illis data sunt eloquia Dei. Quod autem durus fuerit ille populus et temerarius, Scripturae denunciant: dicit enim de eis Propheta, Omne quod loquitur populus hic, durum est (Isaiae 8.). Et item alibi de ipsis dicit: Vos semper dura cervice, et non circumcisi corde (Act. 7.). Patri vero Deo irrogavit injurias, cum convertit ad eum dorsum suum, et non faciem suam (Jer. 2.). Thorum autem concubinae polluit, quem ascendit, id est, legem veteris Testamenti, quam saepe praevaricando maculavit. Quod autem in concubinae persona lex veteris Testamenti ponatur, Paulus edocuit dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: haec autem sunt Testamenta (Gal. 4.), in quo Agar, quae concubina fuit, in veteris Testamenti ponitur typo. Una etenim erat perfecta columba 26 genitrixve, quae virgo casta, regina sponso regi, Ecclesia per Evangelium jungitur Christo. 3. Sed et Moralis nobis in hoc ita tractabitur locus. Ruben interpretatus est majoribus, filius qui videtur, hoc est, visibilis et carnalis: ipse credo, de quo dicit Apostolus, Primus homo de terra terrenus (I. Cor. 15.). Sed et alibi, Si enim qui videtur, noster homo corrumpitur; sed qui intus est, renovatur (Ibid. 4.). Hunc eundem qui videtur, exteriorem hominem appellat. Et iterum dicit: Quia non primum quod spiritale est, sed quod animale est primum (Ibid.). Ergo omnis homo cum in hoc mundo carnaliter vivit, et secundum carnem movetur: et primus est carnalis motus in concupiscentia libidinis, cui jam primae juventutis tempus obedierit, durum et temerarium simul, et lascivum hominem reddit, ascendentem etiam super cubile patris et polluentem thorum paternum, id est, etiam praecepta et monita naturalis legis, quae in nobis est (quod nunc paternus thorus dicitur) praevaricantem. Est enim intra nos lex quaedam naturalis, quae arguit unumquemque peccantem, et malum ei esse suggerit, quod delinquit. Cubile ergo Legis hujus temerat, ac sedem secreti ejus maculat, qui praeceps et infrenis fertur ad vitia. BENEDICTIO SIMEON ET LEVI. 1. SYMEON et LEVI fratres, perfecerunt iniquitatem voluntatis suae. In consilium eorum non introeat anima mea, et in consilio eorum invitentur viscera mea (Gen. 49. 5. 6.). Quantum quidem ad historiam pertinet, videtur illud eorum culpare commissum, quod Emmor filium Sychem, qui post sororis eorum concubitum, familiae Israel voluerat sociari, fraude et circumventione jugularunt, atque omnem ejus populum interemerunt, quando et dicebat eis pater eorum Israel: Quia odibilem me fecistis in hoc mundo (Gen. 34.). Maledictum ergo eorum furorem temeritate imprecatur, et dividendos eos per populos Israel protestatur, utpote ex ipsis Levitas et Sacerdotes futuros, qui sortem terrae promissionis non habuerunt.

2. Spiritalis autem de his explanatio talis mihi quaedam posse videtur aptari, quod Symeon et Levi Scribarum et Pharisaeorum Judaici populi possint ferre personas, de quibus scriptum 27 est: Quia consilium fecerunt Scribae et Pharisaei, ut Jesum dolo tenerent (Matth. 26.), de quo consilio nunc dicit sanctus, qui mente Deum videbat: In consilium eorum non introeat anima mea; et in consilio eorum, in quo, falsis testibus adhibitis, condemnabant Jesum, non, inquit, invitentur viscera mea. Non tibi hoc videtur dicere, Mundus ego a sanguine justi hujus (Matth. 27.): mundus ego a sententia, quam decernitis adversum innocentem? Quia in ira sua, inquit, occide runt homines. Requiro quos homines occiderunt, cum certum sit ante passionem Domini, nominem credentium esse punitum: nisi forte quis ipsis adscribat etiam sanguinem Prophetarum. Quia et Dominus dicit, Quod a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae (Ibid. 23.), omnis qui effusus est sanguis justorum, ab ipsa generatione requiratur. Sed videamus, an forte et illos homines occiderint, quos persuaserunt clamare, Sanguis illius super nos et super filios nostros (Ibid. 27.). Et in cupiditate sua subnervaverunt taurum. Taurum appellari Filium Dei, legimus in Scripturarum figuris, in Evangelio nimirum, ubi scriptum est bis sub persona filii senioris dicentis ad patrem, Ego semper tecum fui, et mandatum tuum nunquam praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer: cum autem venit filius tuus hic junior, qui dilapidavit omnem substantiam, occidisti illi vitulum saginatum istum (Luc. 15.). Ergo taurum, sive vitulum consilio suo Scribae et Pharisaei subnervasse dicuntur, quorum maledictus furor, quia temerarius est: et ira illorum, quia indurata est. Dividam illos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Videndum est, ne forte divisio ista quae hic commemoratur, talis sit, qualis et illa de qua in Evangelio dicitur: Quia cum venerit dominus servi illius, dividet eum, et partem ejus cum infidelibus ponet (Ibid. 12.). 28 Vel certe, ut audivi quemdam ex sanctis patribus disserentem, quia divisio simul et dispersio nominatur, pro eo quod nonnulli ex ipsis Domino crediderunt, et alii in infidelitate permanserunt. Divisi dicuntur hi qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem: et dispersi hi, quorum patria, temploque subverso, per orbem terrae incredulum dispergitur genus. 3. Moralis vero tropus ita fortasse servari potest. Tripartitam esse animae virtutem, multis sapientibus visum est, id est, tres esse species motus ejus, per iram, per cupiditatem, per rationem, nec alius, ut puto, animae motus, exceptis his, poterit inveniri. Omne enim quo innititur, vel movetur, aut irae, aut desiderii, aut rationis est, et ideo totius vitae humanae status in istis tribus filiis Jacob adumbrari mihi videtur, et per ipsos tripartitus iste motus animae designari, in quibus servat primam concupiscentiae speciem Ruben, in quam cum macula notatur effusus. Secundam irae vel furoris speciem tenet Symeon, quae et ipsa ex furoris ejus demonstratur opprobrio. Tertiam formam motus rationabilis tenet Levi, quippe cui etiam legem servare commissum est. Has ergo tres species videtur mihi omnis prope anima, quae in hunc mundum venit, primis motibus culpabiliter agere, usquequo peccatorum vitiis praegravata, et malorum satietate defessa, ad locum possit poenitentiae pervenire. Judas enim post hoc sequitur, qui purget confessione peccata, quia Judas lingua Hebraea, confessio interpretatur, quae a morte dicitur liberare. De Juda autem credo sufficere illa, quae a nobis, ut potuimus, ante jam dicta sunt, quae etiam si placuerit, his vel jungi poterunt, vel praeferri. BENEDICTIO ZABULON. 29 1. ZABULON juxta mare habitabit, et ipse est accessus navium, et extenditur usque ad Sidonam (Gen. 49. 13.). Historia, portionem futurae haereditatis designat et sortem. Ad mysterium autem quod spectat, legimus in Evangelio, ex his regionibus adsumtos esse aliquos Apostolorum: et in ipsis locis, Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon et terra Nephtalim, via maris trans Jordanem Galileae gentium. Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isaiae 9.; Matth. 4.). Sed quod dixit, Et ipse extenditur usque ad Sidonam: Sidon interpretatur venator, vel venatrix. Venatores autem, quos alios putabimus in hoc loco laudabiliter accipiendos, nisi Apostolos Domini, de quibus praedixit propheta, Quia mittam venatores multos, et venabuntur eos in omni monte (Jer. 16.)?

2. Si vero etiam in hoc, moralis requiritur locus, Zabulon fluxus nocturnus interpretatur. Consequens ergo videri potest, quia posteaquam vidit anima, 30 quae sedebat in tenebris, lucem Domini, et ad poenitentiam ex confessione conversa est, auferantur ab ea, et defluant illa omnia, quae in morte ignorantiae gesserat; et posteaquam praecessit in Juda confessio, etiam in hoc conversio subsequetur, cum jam defluit omne quicquid noctis fuerat et tenebrarum, in quibus velut exuere se tentat veterem hominem, et deponere quae noctis sunt, ut in die honeste ambulet (Rom. 13. 13.). Sed hoc, quod se usque Sidonem excutit, hoc est, usque ad venatores, fortasse declaret illud quod et ipse jam conetur esse ex illis, quibus dicitur: Prendite mihi vulpes pusillas, exterminantes vineas meas (Cant. 2.). Ideo ergo extendit se usque ad venatores, ut ipse discat venari, si quando ferae aliquae aut vulpes dolosae, id est, vel daemones truces, vel cogitationes noxiae cor ejus irrepunt, et volunt exterminare vineam Domini sabbaoth: ut apprehendat eas malarum cogitationum laudabilis venator effectus.

BENEDICTIO ISACHAR. 1. ISACHAR bonum concupivit, requiescet in medio sortium, et videns requiem, quia bona est, et terram quia pinguis est. Etiam hic competenter Historiae ordo servatur, quod in medio sortium, id est, in divisionibus terrae, quae eis per Jesum filium Nave distributa est (Jos. 19.), habitavit. Quarta etenim sors ex posterioribus septem tribubus in libro Jesu Nave ipsius refertur exisse: quia duae semi tribus, id est, Judae et Ephraim, et media tribus Manasse priores acceperant. Ruben vero et Gad et dimidiae tribui Manasse ultra Jordanem possessio fuit. Est ergo medius Isachar, quia est quartus e septem: glebae uberis et feracis agricola, erga solum pingue, laborem libenter impendens. Et haec quidem dicta sint quantum ad Historiam.

2. Isachar vero, quia merces interpretatur, potest illorum figuram servare, qui dicunt: Si enim volens praedicavero, mercedem habeo (1. Cor. 9.). Et de quibus dictum est: Ecce Domini filii, merces, fructus ventris (Psal. 126.). Merces etenim Filii Dei, quod Virginis uterum intrare dignatus est, Apostoli recte putandi sunt: ipsi sunt enim qui concupierunt bonum, de quorum animabus in Canticis Canticorum dicitur, Adolescentulae dilexerunt 31 te (Cant. 1.); et quae dicunt ad Jesum: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Ibid.). Requiescentes in medio sortium, idest, in medio terrae bonae, terrae fluentis lac et mel: in medio ipsius requiescunt. Quae terra erat Jesus fluens lac et mel, super cujus pectus, non solum Joannes (Joan. 13.), sed in Joanne omnes discipuli recumbebant: et facti sunt agricolae. Istos fuisse agricolas, et excoluisse terram nostram, quam pinguem viderant et bonam, quamque Filius hominis venerat seminare, et semen ejus cecidit super terram bonam (Matth. 13.), quae adferret fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum (Luc. 8.). Omnis de hoc Scriptura testatur, et praecipue Paulus Apostolus, qui dicit: Dei enim administratio est, Dei cultura est (1. Cor. 3.). Et iterum idem dicit, Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere (2. Tim. 2.). Et iterum de semetipso dicit: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit (1. Cor. 9.)? Sed fortasse dicis: Et quomodo verum est, quia requiem viderunt Apostoli, sicut hic dicitur, Et videns requiem, quia bona est: quum constet Apostolos nunquam requiem habuisse, sed in laboribus, in persecutionibus, sicut Paulus Apostolus indicat, omne vitae suae tempus habuisse (2. Cor. 11.). Videamus ergo, ne illud sit quod sermo iste significat, dicens, Et videns requiem, quia bona est, quia considerantes futuram requiem, et regni coelorum beatitudinem, et omnium, quae repromissa sunt, gloriam contuentes, libenter humeros suos subjecerint ad laborem: ad illa enim respicientes quae futura sunt bona, patienter praesentia tolerabant mala, sicut et Apostolus Paulus de Mose dicit, quia spretis Aegyptiorum thesauris, elegit potius ferre improperium Christi: Respiciebat enim, inquit, ad retributionem (Hebr. 11. 23.). 3. Sed quoniam instituimus arcam Scripturae divinae, non bicameratam solum, sed tricameratam (sicut ad Noe (Gen. 6.) a Domino dictum est) construere, videamus nunc qualiter nobis Isachar etiam tertium aedificet nidum. In superioribus adsumsimus eum hominem, qui tripartito animae motu (ut est totius animae languor) ira et furore 32 errantem, quod per concupiscentiam Ruben, et per iram Symeon, et Levi prudentiam non recte directam significari posse distinximus: sed hunc jam in Juda ostendimus poenitentem, et in Zabulon ex multa parte conversum, in Isachar vero, qui merces interpretatur, jam videmus eum etiam mercedem boni operis exspectantem, quia non solum abjecit malum, sed et concupivit bonum, etiam in medio sortium requiescit. In medio autem est, qui secundum commonitionem Sapientiae, non declinat neque ad dextram neque ad sinistram, hoc est enim, recte lineam tenere, et viam virtutis incedere, in quo etiam sortes sic possunt intelligi. Sors dicitur, per quam haereditatis portio unicuique tribuitur, non quae eventu aliquo constare videatur, sicut gentes putant; sed quae Dei judicio et dispensatione decernitur. Sortes ergo nobis in hac Morali expositione, mandata Dei, per quae haereditas caelestis capietur, intelligendae sunt. Iste ergo, qui jam conversus, etiam mercedem operum suorum sperat, semper in medio sortium, id est, in medio mandatorum Dei requiescit, videns requiem quia bona est, et terram quia pinguis est. Posteaquam pugnam, quae erat intra se cogitationum, dum in eo concupisceret caro adversum spiritum, et spiritus adversum carnem, depulit et exclusit, requievit spiritus ejus in Deo: et tunc vidit bonam esse requiem, quando jam dicere ei poterat Jesus, Venite paululum, et requiescite. Sed et terram vidit, quia bona est. Quando vidit terram bonam? quando carnem suam a vitiis et concupiscentiis expurgavit, tunc eam vidit terram esse bonam et pinguem sine dubio, quae adfert fructus justitiae in operibus bonis. Hoc enim videns, supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. Agricola terrae suae putandus est ille, qui campos animae suae, cordisque sui novalia indesinenter verbi Dei aratro et Scripturarum vomere scindit et sulcat, qui plantaria fidei et caritatis ac spei et justitiae de Israel fontibus rigat, et omnem agriculturae disciplinam in animae suae rure deprehendit. BENEDICTIO DAN. 33 1. DAN judicabit populum suum tanquam si una Tribus in Israel. Et fiat Dan serpens in via, adsidens super semitam, mordens calcaneum equi et cadet eques retrorsum. Salutem exspectans a Domino. Hujus loci Historia, quoniam in Scripturis sanctis, quantum ad mei sensus parvitatem spectat, non facile invenitur evidenter expressa, vel quomodo judicaverit Dan populum quasi unam tribum, vel quomodo in via adsederit: ne forte aliquid quod probamenta de Scripturis minus videatur habere, proferamus, magis quae scripta sunt ad spiritalem intelligentiam mihi videntur aptanda. Nisi forte in his bellis, quae sive ab Jesu Nave, sive in Judicum libro scripta referuntur, aliquibus inibi gestis, haec quae scripta sunt conferantur. Curiosius perquirentes nos tamen, licet nondum quod intentioni nostrae satisfaceret, deprehendimus: tamen, quae in nonnullorum opinione habentur, exponimus.

2. Dicunt quidam, Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum: alii de Juda proditore haec scripta esse suspicantur, et equitem atque equum, Dominum cum carne suscepta, designari volunt. Sed vix mihi videtur explicari posse talis intelligentia: quia et si in equo Deitatem ponere voluerint, morderi utique a serpente non potuit; si in equite, cadere 34 retrorsum, et salutem exspectare a Domino, Deitas Verbi non competenter dicetur. Inde puto, quod Dan fortasse ad illum rectius transferatur, qui judex exspectatur vivorum et mortuorum: quia Dan, judicium, vel judex interpretatur. Dominus ergo Jesus Christus qui dicit, Ego in judicium veni in hunc mundum (Joan. 9.): et iterum, Pater neminem judicat, sed omne judicium Filio dedit (Ibid. 5.); ipse populum suum tanquam unam judicabit Tribum, non enim ultra erit divisio Tribuum, non ulla diversitas, sed sicut ipse ait: Erit unus grex, et unus pastor (Ibid. 10.). 3. Quod autem aliquos videtur deterrere in hoc loco, iste sermo qui sequitur, dicens, Fiat Dan serpens in via: et quia serpens frequenter in Scripturis in diaboli persona ponitur, putant hoc non posse Domino convenire. Sed si redeamus ad Scripturas, sicut invenimus leonem dici diabolum, qui circumiens, quaerit quem transvoret (1. Pet. 5).: et tauros dici contrarias virtutes, sicut ibi, Tauri pingues circumdederunt me (Psal. 21.); et iterum leonem dici etiam Dominum, paulo ante nobis expositus Judas edocuit: taurum etiam dici ipsum Dominum, invenimus, illum qui occisus est pro salute et reditu filii poenitentis (Luc. 15.). Sed et alia multa in Scripturis similia sunt, quae nunc ad bonam, nunc ad malam partem trahuntur: ita et serpens invenitur aliquotiens etiam in persona Domini scriptus, ut ipse de se dicit in Evangeliis: Sicut enim Moses exaltavit serpentem 35 in deserto: ita exaltari oportet filium hominis (Joan. 3.). Sed et Apostolus, quum praecipit, prudentes fieri sicut serpentes, nunquid non ad bonam partem, appellationem serpentis aptavit? Potest ergo et in hoc loco de ipso Domino dici: Fiat Dan serpens in via: assidens super semitam: id est, ipse qui judicat corda, et scit quae intrinsecus conteguntur; videns in via, hoc est, in hujus vitae cursu, equites itinere equitare non recto. Equites autem animae in corporibus positae, possunt intelligi, sicut ibi dicit: Dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos (Psal. 75.), id est, omnes qui sunt in corporibus, peccaverunt, sicut pronunciavit etiam Apostolus. Horum ergo equorum, vel equitum calcaneum serpens iste, viae adsidens, mordet; mordet autem calcaneum, quum corpus vel languoribus, vel aliis quibuslibet cruciatibus macerat, quo velocem cursum peccantium reprimat. Cum enim corpus adfligitur, et consumitur caro, tunc cadit eques retrorsum, id est, anima quae male currebat, et festinabat ad perditionem, cadit retrorsum, et ad patientiam [Forte poenitentiam] revocatur, ut a malo cursu impedita revocetur retrorsum, et fiat post illum qui dicit, Venite post me (Marc. 1.). Puto tale aliquid etiam erga Petrum Apostolum gestum, cum, dicente Domino, Quia crucifigi oportet Filium hominis, et mori (Matth. 16.), ipse diceret, Propitius esto, Domine, non tibi erit hoc (Luc. 18.): in quo, cum prae amore nimio per ignorantiam non recte equitaret, in fine, velut a serpente mordetur a Domino, in eo quod dicitur ei: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Marc. 8.). Et sic retrorsum Petrus revocatus, salutem exspectat a Domino per crucem et resurrectionem, quam tunc fervidius equitans et currens, ignorantiam futuram nesciebat. Haec me moverunt in loco, non tamen 36 excludo etiam eorum opinionem, qui quod sentiunt, approbare Scripturarum auctoritate potuerint. 3. Ut autem ne ille quidem nos tertius praetereat locus, potest videri ille quem jamdudum in Isachar diximus profecisse, et in mandatis requiescere, atque animae suae agricolam factum, nunc etiam in hoc proficere in Dan, ut discernendi et dijudicandi populum suum, id est, cogitationes cordis sui, intelligentiam sumserit, tanquam unam tribum in Israel, id est, omnia in unitatem atque concordiam devocare, ita ut non sit in eo cogitationum, vel consiliorum ulla dissensio. Fit autem idem et serpens secundum praeceptum Domini, quod paulo ante diximus, Estote prudentes sicut serpentes (Matth. 10.); in via tamen assidet, nec unquam e semita discedit. Semita etenim angustior via intelligitur, quae ostendit, eum non per illam latam et spaciosam incedere, quae ducit ad mortem, sed per angustam et arctam, quae ducit ad vitam (Matth. 7.). Mordet autem equi calcaneum faciens illud, quod Paulus Apostolus dicit: Quia macero corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I. Cor. 9.). Haec autem facit, ut cadat equus retrorsum. Iste enim talis semper elationes et altitudines timet, et vult cadere animam suam a mala altitudine ad bonam humilitatem, ut discat ab Jesu, quia humilis est et mitis corde (Matth. 11.). Etenim proprium est proficientibus elationem metuere. Denique etiam tantus et talis Apostolus Paulus dicebat, Ne extollar, datus est carni meae stimulus, angelus Satanae, qui me colaphizet (1. Cor. 12.). Sic ergo revocat animam de altitudine, et retrorsum post humilitatem Christi redacta, salutem exspectat a Domino. BENEDICTIO GAD. 1. PIRATERIUM tentabit illum, ipse autem tentabit eos post pedes. Per Historiam quidem non facile in Scripturis referri tale aliquid invenimus, nisi forte quis velut extorquere velit et dicere, quoniam Tribus ista, ultra Jordanem haereditatem in Arabiae partibus consecuta est, et quia ibi frequenter praedonum bella consurgunt, et assiduis inter se congressibus coeunt, haec eorum inter se 37 velut piratarum more certamina in his sermonibus designari.

2. Sed verior est spiritalis intelligentia, quae potest indicare illud Domini nostri, et Salvatoris, quod adversum diabolum habuit, positus in carne, certamen. Est ergo Tribus istius habitaculum eremo vicinum; Gad vero nunc tentamenta interpretatur. Potest ergo illud intelligi, quod Dominus Jesus Christus ductus est in eremum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. 4.). Sed vide quanta in verbis Patriarchae mysteria continentur. Gad, inquit, piraterium tentabit illum. Ponamus, ut diximus, personam Domini esse in Gad: hanc piraterium tentabit. Piraterium vero dicitur cohors quaedam et conspiratio piratarum. Certum namque est, quod veniens diabolus ad tentandum Dominum, non absque ministris suis et satellitibus venerat; quia sicut aderant Domino Angeli spectantes ejus certamen (illi de quibus Evangelium dicit post tentationem (Ibidem.), Et accedentes Angeli ministraverunt ei ), ita etiam diabolo aderant Angeli sui, cum quibus ei gehenna praeparata est, sicut Dominus dicit: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et Angelis ejus (Ibid. 25.). Sed et Sancti quum in agone decertant, spectaculum facti dicuntur huic mundo et Angelis et hominibus (1. Cor. 4.). Tentabat ergo Dominum conspiratio tentatorum, quum dicebat ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti fiant 38 panes (Matth. 4.). Per haec ergo tentabat Dominum diabolus. Sed videamus, quid est hoc quod dicit: Ipse autem tentabit eos post pedes. Quomodo Dominus tentabat tentantes se? Si in prima tentatione Salvator declarasset diabolo, se esse Filium Dei, certum est quia secundo ad tentandum non fuisset ausus accedere; nunc autem vide quomodo tentatur ipse qui tentat. Dominus enim in eremo est quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postmodum esuriit. Si enim non esuriisset, agnovisset tentator Filium Dei: nunc autem esurit, ut per hoc quod Dominus fragilitatem in se carnis ostendit, tentetur ipse qui tentat, et tanquam ad hominem tentandum denuo adeat. Sic ergo veniunt ad Dominum tentatores. Ipse autem tentabit illos post pedes, hoc est, eisdem vestigiis quibus accesserat diabolus tentare eum, tentat. 3. Moralis itaque locus simili editione disseritur: ille enim homo noster confesso errore poenitens, se reddit conversum per intelligentiam, et aliquantulum profecit, ut post profectum veniat ad hoc, ut tentetur ab inimico, et virtus animi ejus et propositi constantia comprobetur: ita enim Scriptura dicit, Qui non est tentatus, non est probabilis (Eccl. 34.). Nec ullo tempore omnino quis perveniet ad perfectionem, nisi prius in tentationibus suis [Forte sui] documenta praestiterit. BENEDICTIO ASER. 1. ASER, pinguis ejus panis: et ipse dabit escam principibus. Credo assertores literae hoc in his verbis intelligere, quod regio ejus et haereditas terrae, uber et pinguis exstiterit, ita ut etiam regiis usibus ministraret. Aliqui autem nostrorum etiam propter Annam dictum putant Prophetissam, filiam Fanuel, ex tribu Aser, quae prima cum Symeone refertur de Domino in Evangeliis prophetasse (Luc. 2.), et prophesiae suae fide velut escam dedisse principibus, id est, Apostolis caeterisque credentibus, quae de ipso fuerant prophetata. 39

2. Verum, quoniam Aser, beatus interpretatur, illius viri, quem ab errore per poenitentiam revocatum, paulatim per singulos gradus, usque ad beatitudinis nunc incrementa perducimus, post conversionem, post intelligentiam spiritalem, post tentationum victoriam, pinguis ejus esse dicitur panis. Edit enim illum panem, qui de coelo descendit (Joan. 1.), et vitam dat huic Mundo, et pinguis est ille panis. 3. Quod ait, pinguis panis, sic intelligere possumus. Illi qui nihil amplius in Christo intelligunt, nisi Christum Jesum hunc crucifixum, edunt quidem et ipsi panem de coelo, sed aridum et exilem: qui vero digni sunt, ut eis thesauri sapientiae 40 et scientiae revelentur Christi (Col. 2.), sunt quibus pinguis est panis, sicut erat Paulo, qui dicebat: Scio et abundare et esurire, ad omnia et in omnibus imbutus sum (Philip. 4.). Etenim si Dominus et Salvator noster, quum figuram tauri dignatur assumere, taurus pinguis et saginatus poenitenti filio dicitur jugulari (Luc. 15.), cur non eodem modo, qui ad beatitudinem perveniunt, panis pinguis esse dicantur? Iste autem talis, cui jam pinguis est panis, etiam escam principibus dabit. Qualem escam? sine dubio verbi Dei; et dabit escam non quibuscumque pauperibus, aut accipientibus, sed principibus dabit: loquetur enim etiam ipse sapientiam inter perfectos (1. Cor. 2.).

BENEDICTIO NEPHTHALIM. 1. ARBOR remissa (vel ut nostra exemplaria habent) vitis diffusa, proferens in fructibus decorem. Historia designat priorem Gad haereditatis sortem caepisse in ubertate camporum: et post hunc Nephthalim rura possedisse foecunda virgultis, et arboribus nemorosa.

2. In expositione vero Mystica, jam et in superioribus, quum de Zabulon discuteremus, etiam de nomine Nephthalim, velut cum illo in Evangeliis sociato, quae nobis visa sunt, diximus: Id est, quod velut radix et origo beatorum Apostolorum ex istorum locis et regione processerit, et quod populi eorum qui sedebant in tenebris, lucem viderint magnam. Sed et principes Zabulon et principes Nephthalim (Psal. 67.), qui per David praedicantur, ad personam utique referuntur Apostolorum. 3. Quantum vero ad explanationem tertiam spectat, Nephthalim nominis interpretatio haec ipsa est, quam nunc benedicens eum pater ejus exprimit: id est, vel arbor diffusa, vel vitis. Ille igitur noster homo, qui paulo ante pane pingui vescebatur, et ex ipso cibum principibus dabat (qui panis confortat cor hominis (Psal. 103.) nunc consequenter ei etiam vera vitis Christus decorum protulit fructum, quo scilicet cor, quod pane confortaverat, nunc laetificet vino: in quo utroque in tantum mihi jam videtur venisse profectum, ut etiam sacerdotii sacramenta suscipiat. Si vero arborem magis, quam vitem diffusam intelligi malumus, quae proferat in fructibus decorem, quae alia erit arbor, quae decorem in fructibus proferat, quam sapientia Dei, de qua dicit Salomon, Arbor vitae est his qui amplectuntur eam (Prov. 3.)? BENEDICTIO JOSEPH. 1. FILIUS ampliatus JOSEPH: filius ampliatus. In benedictione Joseph, etiam ipsa prima literae facies floret, merito namque ampliatus filius appellatur, quem Dominus familiae suae conservandae gratia, usque ad secundum regni exaltaverat gradum. Ampliatum ergo intellige, sapientia, consilio, constantia, castitate, honore, regno, virtute, et quod est virtutum omnium fastigium, pietate, in quibus omnibus auctus et ampliatus merito dicitur Joseph. Quod autem dixit, Zelatus filius meus, videtur expressisse non tanquam eum qui invideat, sed tanquam eum qui invidiam passus sit: id est cujus tanta sit gloria, quae mereatur invidiam. Hoc est ergo quod dicit, Zelatus filius meus adolescentior ad me revertere: filius meus non tam nativitate quam meritis. Illud sane videtur mihi non 41 otiose positum, quod tertio repetens Patriarcha, Joseph filium nominat, dicens: Filius ampliatus Joseph, et filius ampliatus. Zelatus et filius meus adolescentior. Quid sibi vult, quod solus Joseph inter omnes fratres tertio filius nominatur? Ego quidem pro parvitate sensus mei intelligo, quod semel ei Joseph filius natus est (Gen. 30.), tunc quum ex Rachel post desperationem suscipiendae sobolis, renatus est. Secundo vero ei quasi iterum nascitur filius, quum ei post persuasionem mortis vivere nunciatur (Ibid. 45.). Tertio vero ei filius efficitur, quum doctrina, et eruditione et his omnibus virtutibus, quibus ipse Deum videbat, erudiens eum et instruens, etiam in spiritu eum filium procreaverat. Alioqui nec conveniet ei, quod adolescentior filius dicitur, quum habeat posteriorem se Benjamin, nisi in patris eruditionibus adolescentior sentiatur. Ad me, inquit, revertere. Hoc est, converte [Ant. convertere] ad me animos tuos, ut diligenter notes, et in corde quae dicuntur, inscribas: tu, fili Joseph, in quem consiliantes maledicebant, et intendebant tibi insidias domini arcuum (Ibid. 42.): refertur enim et hoc a Scriptura sancta, quod habebant consilium fratres sui illo in tempore, ut occiderent eum, sed interveniens Judas repressit parricidiale consilium. Quod autem dixit, Maledicebant, illud est, quod dixerunt: Ecce somniator venit (Ibidem.). Dominos vero arcuum, bellatores designat viros; quod autem dissoluta sunt brachia, et arcus contriti, frustratum designat incoeptum per manum potentis Jacob, hoc est, Dei Jacob. Inde qui confortavit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te Deus meus. Inde tibi auxilium venit, unde et Israel pater tuus confortatus est, tunc sine dubio, cum colluctatus est in via (Ibid. 32.), et juvit eum Deus, et Israel ei nomen imposuit (Ibid. 35.). Ipse ergo Deus meus etiam te benedixit, Benedictione coeli, et a summo, et benedictione terrae. Benedictio caeli, sapientiam: terrae autem, regnum potentiamque designat. Propter benedictionem uberum et vulvae, benedictionem patris tui et matris tuae. Ipse exposuit, quae sit uberum et vulvae benedictio, cognominans matrem quod non solum paternas, sed etiam maternas consecutus sit benedictiones. Quae benedictio patris et matris praevaluit, inquit, In benedictionibus 42 montium permanentium, et in benedictionibus collium aeternorum. Potest fortasse pro immobilitate permansurae in eo gratiae videri dictum, permanentium montium et collium aeternorum, rebus utique immobilibus et manentibus comparata. Quae benedictiones aeternae erunt, inquit, Supra caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit fratrum. In fine verbi videtur benedictiones ad omnem fratrum numerum contulisse, ut principaliter quidem sint benedictiones super caput Joseph, per ipsum vero Joseph etiam super illos veniant, quorum ipse dux fuerit et magister.

2. Haec secundum literam sensimus; quod si volumus etiam altius in hoc aliquid perscrutari, poterit fortasse Joseph ad personam Domini revocari, ut quemadmodum Joseph posteaquam putatus est mortuus, non solum vivens, sed etiam in regno positus invenitur, et per hoc dicitur ampliatus: ita etiam Dominus ac Salvator noster, qui apud Judaeos mortuus putabatur, in cordibus Fidelium et vivens invenitur et regnans. Ampliatus est ergo etiam et Salvator noster post mortem. Antequam enim moreretur, sola erat Judaea in qua notus erat Deus (Psal. 75.), et in solo Israel magnum erat nomen ejus: postea vero quam mortuus est ex infirmitate, et resurrexit a mortuis ex virtute (1. Cor. 13.), in omni terra offertur hostia nomini ejus. Sed et zelatus dicitur filius Dei; et quis ita pertulit zelum? de quo etiam scriptum est, Sciebat enim Pilatus, quod per invidiam tradidissent eum Judaei (Matth. 27; Marc. 15.). Filius adolescentior secundum carnem, ipse est novissimus Adam. Illud vero quod in expositione Historica, tertio filii appellationem signavimus, repetitam multo clarius in hac expositione deprehendimus [ Ant. deprehenditur]. Est enim filius ante saecula, de quo dictum est a Patre, Quia de ventre ante Luciferum genui te (Psal. 106.). Et iterum filius, cum e Maria natus est, et per Angelum dicitur: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei (Luc. 1.). Fit autem tertio filius, cum primogenitus surgit ex mortuis, cui utique pulchre paterna vox convenit dicens, Filius meus adolescentior, ad me revertere: posteaquam resurrexit a mortuis, etiam ad me, a quo profectus es, in caelum victor ascende. In quem consiliantes, inquit, maledicebant (Matth. 26.): consilium 43 namque coeperant Scribae et Pharisaei, ut Jesum dolo tenerent: et maledicebant tunc sine dubio, cum dicebant, Samaritanus es, daemonium habes (Joan. 8.). Insidias ei domini arcuum intendebant, et contriti sunt cum potentia arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum manuum eorum. Insidiantes domini arcuum illi intelliguntur, qui accesserunt ad eum fictis propositionibus, ut eum caperent in verbo, et dixerunt ad eum: Dic nobis, licet censum dare Caesari, aut non (Matth. 22.)? Haec ergo illi verba velut sagittas quasdam de arcu oris sui promentes, tendebant in Jesum, ut si dixisset, quia non licet dare censum Caesari, reus Caesari fieret: si vero dandum dixisset, legem solvere videretur. Cum vero ille tanquam ipsa Dei sapientia, inspecta superscriptione denarii, respondisset: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo: dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manum potentis Jacob. Potest et illud certamen ejus intelligi quod habuit in deserto, cum tentaretur a diabolo intendente ei sagittas malarum suggestionum, quas ille responsis suis depellens, brachia eorum, qui eas intentabant, resolvit, et nervos. Inde qui confortavit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te. Adjutus namque a Deo secundum hominem dicitur etiam Salvator: denique et scriptum est in Evangelio, Cum in oratione desudaret, accedens, inquit, Angelus confortabat eum (Luc. 22.). Durior hoc in loco fortasse videatur expositio, quod velut ex persona Patris dici designabamus ad Filium, quae superius dicta sunt. Hic autem scriptum est, Et adjuvit te Deus meus, et benedixit te: quomodo hoc conveniat personae Patris? Sed videamus ne forte, sicut nihil obturbat, si dicat de Filio Pater, pro eo quod sapientia est Filius, quia sapientia mea est: et pro eo quod virtus est Filius, non sit absurdum si dicat de eo Pater, quia virtus mea est: et pro eo quod veritas est Filius, non sit inconsonans si dicat Pater, veritas mea est; ita et per hoc quod Deus est 44 Filius, non videatur absurdum si dicat, Deus meus est: sicut nec illud absurdum dicitur, quod Filius dicat de Patre, Quia vado ad Deum meum, et ad Deum vestrum. Et benedixit te, inquit, benedictione coeli a summo, et benedictione terrae habentis omnia (Job. 14.). Benedictionem caeli esse in Christo non videbitur inconveniens, secundum hoc quod dicitur, Quia secundus homo de coelo coelestis (1. Cor. 15.). Terra vero, quod dixit benedictionem terrae habentis omnia propter benedictionem uberum et vulvae, satis mihi mirum videtur et magnum, quomodo terra illa, quae in Filio Dei benedicta est, habeat omnia. Quod hoc modo intelligendum puto: Unusquisque secundum mensuram fidei suae recipit gratiam spiritus. Alii namque secundum mensuram fidei, datur sermo intelligentiae, alii sermo sapientiae, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum (Ibid. 12.). Haec per singulos singula, aut simul tum bina, vel terna invenies: in illa autem terra, hoc est in illa carne quae in Jesu benedicta est, non solum erant omnia haec, verum et plene et substantialiter habitabant, sicut et Apostolus dicit: In quo inhabitat omnis plenitudo Deitatis corporaliter. Propter benedictionem uberum et vulvae (Col. 2.). Hoc et quaedam refertur in Evangelio proclamasse, sine dubio horum memor, et dixisse, Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. 11.). Illud, Propter benedictionem, inquit, patris tui et matris tuae: Patris caelestis, qui dedit benedictionem, et matris virginis, quae suscepit. Praevaluit in benedictionibus montium permanentium. Haec, inquit, benedictio quae tibi data est a summo caelo et terra, praevaluit benedictionibus montium permanentium, et benedictionibus collium aeternorum. Montes permanentes qui erunt? nisi illi ad quos dicit Jesus, Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Ibid. 22.). Recte ergo montes permanentes dicuntur Apostoli, quia permanserunt usque in finem, et ipsi salvi erunt. Sed et colles aeternos, quos alios 45 intelligimus, nisi eos qui secundo gradu Apostolorum meritis conferuntur, et qui vitam consequuntur aeternam? Multo namque verius isti, quam montes et colles, qui cum mundo pariter intereunt, esse credentur aeterni. Hae autem omnes benedictiones erunt super caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit fratrum. Competenter omnes istae benedictiones supra caput Christi positae dicuntur, a cujus capite veniant etiam ad verticem eorum, quibus ipse praeest. Nec alia caussa est, quod omnes istas benedictiones in carne natus accepit, nisi ut eas in semetipsum, velut per traducem quandam a Patre diffusas, ipse rursum transfunderet ad credentes, et mediator Dei atque hominum effectus, benedictiones, quas pro infirmitate sui suscipere jam humana natura poterat, ipso mediante et praelibante eas ac transfundente, susciperet, sicut et ipse dixit, Quia ego sanctifico me pro his (Joan. 17.). 3. Jam vero ille, qui nobis tertio loco per gradus spirituales reparatus homo usque ad Joseph augmenta amplificatus ascendit: qui per fidei profectum et per Sancti Spiritus dona in tantum emicuit, ut usque ad invidiam cresceret: quibus a nobis dictorum floribus coronabitur, cui, tam bono certamine decertato, cursu consummato, fide servata, repositam justitiae coronam Deus justus praeparat judex (2. Tim. 4.)? De hoc ergo dicit pater, Filius ampliatus Joseph, filius ampliatus. Et quis ita ampliatus est, ut hic qui post errores et lapsus per singulos virtutum gradus reparatus est, ac restitutus, ut usque ad summam pervenerit palmam? Sed quia paulatim conscendit, ideo in singulis dicitur ampliatus. Ampliatus namque primo omnium per confessionem esse coepit in Juda, et iterum cum nocturna opera abjiceret tenebrarum, ampliatus est in Zabulon: et rursum in Isachar ampliatus est, cum merces ejus operis augeretur. Ampliatus est in Dan, cum rectum judicium propriis ac pravis cogitationibus praeferret. Ampliatus est et in Gad, cum tentatus obtinuit. 46 Ampliatus est in Aser, quum ad beatitudinem venit. Digne ergo et nunc ampliatus filius dicitur Joseph, qui jam futuri saeculi consequitur bona. Sed et filius Zelatus quod dicitur, illud est, qui bonis quidem imitandus sit, malis autem invidia ac calumniis persequendus. De hoc bono autem et malo zelo designat etiam Apostolus, dum dicit de malo zelo Judaeorum, Zelantur vos non bene (Gal. 4.). Et de bono zelo dicit de semetipso, Zelo autem vos Dei zelo (1. Cor. 11.). Sed adolescentior filius dicitur, et quid ni adolescentior dicatur, qui deposuit veterem hominem cum actibus suis, qui cum Christo resurrexit, et in novitate vitae ambulat? Sed et ipse tertio fuisse filius nominandus est: prima enim ei nativitas secundum carnem fuit: secunda ex conversione, sive per baptismum: tertia est et haec quae et ipsa regeneratio dicitur, quae est ex mortuis resurrectio: jam enim mihi videtur is filius esse positus, quales beati futuri sunt. Ideo deinde ei dicitur a patre, Ad me revertere. Redeunt enim post resurrectionem omnes qui profecti sunt a Deo: sed et sanctae Scripturae sententia est, Ne laudaveris quemquam ante obitum (Eccl. 11.). Et ideo magis mihi videtur tanta ista beatitudo non esse nisi ejus, qui jam post obitum surrexit a morte. Quod autem dicit, In quem consiliantes maledicebant: non maledicunt, sed maledicebant, tunc quum in saeculo hoc in carne positus tentareris. Et intendebant insidias domini arcuum (Psal. 10.). Illi nimirum qui sedent in insidiis, ut sagittent in obscuro rectos corde. Sed contriti sunt cum potentia arcus eorum, cum potentia Jacob. Conterit arcus inimicorum ille, qui non solum ullam in se recipit diaboli sagittam, verum et alios ab ejus jaculis vulneribusque defendit. Et dissolvuntur nervi brachiorum manuum eorum, per manum potentis Jacob, quum ille qui potens fuit in Jacob, et adjuvit eum in certamine, qui confortavit Israel, ut faceret eum mente Deum videre, adjuvit etiam hunc, et benedixit benedictione caeli a summo, et benedictione 47 terrae habentis omnia (Psal. 141.). Percepit namque non solum, quasi mansuetus haereditatem terrae, sed quasi et pauper spiritu consequitur regna caelorum. Terra vero illa quae omnia habet, Christus est, quam in haereditate suscipit justus, et dicit ad Dominum: Portio mea in terra viventium. Quae est autem caussa propter quam haec meruit consequi? Propter benedictionem, inquit, uberum et vulvae. Cujus vulvae benedictionem, vel quorum uberum? illius fortasse vulvae, quam Paulus indicat, dicens: Filioli mei, quos iterum parturio (Gal. 4.). Inde constat esse Apostolicam vulvam, quae non solum pariat filios, sed et si forte declinaverint a veritate, rursum eos assumat, et secundo parturiat. Ex ista igitur omnis justus vel nascitur vulva, vel ipse si jam perfectus est, et filios parit, et sugit nihilominus ubera Apostolica, vel etiam sugentibus praebet, de quibus Apostolus dicebat: Lac vobis potum dedi, non escam (1. Cor. 3.), et alibi, ut designatius 48 exprimeret Apostolica ubera, adjicit: Sed fui inter vos tanquam si nutrix foveat filios suos (1. Thes. 2.). Venit ergo unicuique justo benedictionis perfectio, propter vulvam et ubera Apostolica. Et propter benedictionem, inquit, patris tui et matris tuae. Perfectorum Pater est Christus, sicut et ipse dicebat: Filioli, adhuc modicum vobiscum (Joan. 13.): et mater Ecclesia. Quae benedictio praevaluit in benedictionibus montium permanentium et collium aeternorum, id est eorum qui scientiam et opera sublimia et excelsa sectantur. Quae benedictiones erunt, inquit, in caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit fratrum. Non solum, inquit, caput justi, quod est Christus, benedicitur, sed et vertex eorum quibus praefuit: quia qui se recte excolunt, et florenter instituunt, etiam fidelibus prosunt, sicuti dixit Apostolus, Haec autem faciens, teipsum salvum facies et eos qui te audiunt (1. Tim. 4.). BENEDICTIO BENJAMIN. 1. BENJAMIN, lupus rapax in matutino edet, et ad vesperam dividet cibum. Historicae hujus narrationis advocati velim mihi dicerent, quid in se Benjamin lupi rapacis habuerit, aut quomodo in matutino et ad vesperam dividat cibum. Sed in iis etiam ipsi crassi corde Judaei refugiunt injuriam literae, et alii ad altaris edacitatem, quae scripta sunt referunt, tanquam in Benjamin portione constructi, quod ea quae mane offeruntur [ Ant., efferuntur], in vespera a Sacerdotibus dividantur. Alii aliis et diversis, licet fabulosis narrationibus tamen fatentur per haec consequentiam literae stare non posse.

2. In Ecclesia autem apud quamplurimos ista habetur opinio, quod ad Apostolum Paulum referri posse, quae scripta sunt videantur. Quod quidem nec nos refugimus aut improbamus, sed conamur facere sicut scriptum est: Sapiens audiens verbum, collaudat et adjiciet ad illud. Et nos ergo ad ea, quae recte de Paulo dicta a praecedentibus non negamus, adijcimus etiam haec. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur: 49 sorte haereditatis accepit eum locum, in quo terrena Jerusalem typum habens et formam caelestis illius Jerusalem, collocata est. Cum ergo manifestandae [ Ant. manifestanda] Jerusalem caelestis, et Ecclesiae primitivorum adscriptae in caelis, tempus advenerit, haec nunc quae propter incredulitatem abjecta est et repulsa Jerusalem, cum filiis suis, inediam verbi Dei, et sitim spiritualem multi temporis passa, cum plenitudo Gentium subintroierit, secundum Apostoli repromissionem. Tunc omnis salvus fiet Israel: qui nunc sub persona Benjamin designatur. Ultimus igitur filius Benjamin ultimam consequitur benedictionem, quia et ultimus salvandus est. Et dicitur de eo lupus rapax; lupus propter aviditatem dicitur: hoc multa enim fame verbi Dei et inedia venit. Rapax, quia et ipse violenter diripit regnum Dei. Mane edet: adhuc mane illud tempus memorari puto, quo legem accepit; tunc enim mundo prius quaedam illuminatio scientiae data est, ex quo velut initium dies scientiae credendus est accepisse. Edit ergo adhuc mane cibum, quem mane acceperat: edit adhuc, et meditatur, sequens legem justitiae, in legem non pervenerit. Ad vesperam dividit cibum. Vespera haec [ Alias et] est illud tempus novissimum in quo convertitur, sicut et nobis vespera dicitur istud nostrae conversionis tempus, in quo nunc sumus. Tunc ergo dividit escam: tunc enim intelligit dividendum esse in lege literam a spiritu, et tunc cognoscit, Quia litera occidit, spiritus autem vivificat. Quia ergo jam per gratiam Domini illuminatus incipit in lege a corporalibus dividere et separare spiritualia, ideo dicitur ad vesperam escam dividere, quod tota die in lege meditans, ante non fecit. 3. Tertius vero nobis pene vacat in hoc loco sensus, quia ille noster homo, qui secundum Deum creatus est, qui primo in Ruben, et Simeone et 50 Levi, tripartitis animae erraverat motibus: qui in Juda, errore agnito, confitetur et poenitet: qui in Zabulon exuit se hominem veterem cum actibus suis: qui in Isacar etiam mercedem bonorum operum exspectat, in Dan judicandi ac separandi bonum a malo, et cogitationes ac spiritus discernendi gratiam accepit: qui in Gad etiam in tentationibus probabilis invenitur: in Aser etiam et cibum dividit principibus, id est praefectis quibusque sapientiae exhibuit dapes: in Nephthalim, vel vitis, vel arboris sacramenta jam suscepit: in Joseph ad perfectum et summum perveniens, futuri jam saeculi et resurrectionis gloriam tenet: quid etiam reliquum est in Benjamin in se, ut posteaquam veluti lupus esuriens et rapax diripuit regnum caelorum, et invasit ea, quae in Lege et Prophetia atque Evangeliis legerat, quorum scientiam ex parte hic habuit (ex parte enim et Apostolus Paulus habere se dicit) et in mundo velut in matutino positus edebat, cum non in pane solo viveret, sed et in omni verbo Dei: haec ille [Alias illa] ibi positus in regno, jam non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem prospicit universa, et dividit ac discernit, et ibi demum intelligit, quae in Scripturis sanctis propter praesentem vitae statum scripta sunt: quae gloriam futuri regni designaverint: quae propter interiorem, quae propter exteriorem hominem dicta sint, ibi arte cognoscit [Al. cognoscent] plenius, quae in his ipsis, quae nunc nos pedetentim pulsamus, servent historiae fidem: quae sola contineant sacramenta: quae vero secundum Ethnicam, et Moralem interpretationem Scripturae debeant exponi. Quae si nos pauperes scientiae gratia, et in carne adhuc positi minus digne potuimus explanare, veniam dabis; quia hoc ipsum ut imperitiam nostram prodire audeamus in publicum, nimia caritas tua facit: cui si non obtemperem, maximum mihi dona delictum.