De benedictionibus patriarcharum (Ambrosius)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De benedictionibus patriarcharum
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeBePa 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin De benedictionibus patriarcharum

513 CAPUT PRIMUM.

Ut liberi ad honorem deferendum parentibus impellerentur, magnam vim horum benedictioni Deum indidisse. Paternam benedictionem accipere Josephum festinasse, atque etiam filios patri obtulisse benedicendos. Et quae his mysteria contineantur. 1. Primum omnium quantam discimus parentibus referre reverentiam, cum legimus (Gen. IX, 25 et seq.) quoniam qui benedicebatur a patre, benedictus erat, et qui maledicebatur, maledictus erat! Ideo hanc parentibus gratiam donavit Deus, ut filiorum pietas provocetur. Praerogativa igitur parentum disciplina est filiorum. Honora ergo patrem, ut benedicat te. Honoret pius patrem propter gratiam, ingratus propter timorem. Et si pauper est pater, et non habet divitiarum copias quas relinquat filiis; habet tamen ultimae benedictionis haereditatem, qua sanctificationis opes successoribus largiatur. Et multo plus est beatum quam divitem fieri.

2. Festinabat Joseph sumere benedictionem (Gen. XLVIII, 1 et seq.). Denique et filios suos obtulit Manassen et Ephraem, quos benedixit Jacob; ut quia duodecim habebat filios, et tertiusdecimus erat futurus apostolus Paulus, quasi posterior electus, tertia decima Tribus de Manasse et Ephraem nepotibus sanctificaretur in utrumque divisa, quo Paulus non extra paternarum numerum Tribuum inveniretur, qui veteris Testamenti et novi egregius praedicator, paternae benedictionis haereditatem sibi quoque facile profecisse comprobaret. 3. Quamquam praeclara haec in hoc sint mysteria 514 (Ibid., 13 et seq.), quod sumens Joseph filios suos quos susceperat in Aegypto, Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Israel patris sui: Manassen autem ad sinistram suam, ut ad dexteram esset Israel, applicuit eos ante patrem suum. Extendens autem Israel manum dexteram, imposuit super caput Ephraem qui erat junior et stabat ad sinistram avi: et sinistram suam posuit supra Manassen qui erat ad dexteram, et ita immutatis manibus, benedixit eos. In quo et Joseph naturae ordinem servavit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat: sed minorem filium in typo junioris populi credidit praeferendum, sicut erat ipse a matre praelatus. 4. Denique Manasses ex oblivione (Gen. XLI, 51), Latina interpretatione, signatur; eo quod populus Judaeorum oblitus est Deum suum qui fecit eum. Et quicumque ex ea plebe crediderit, tamquam ex oblivione revocatur. Ephraem autem fecunditatem fidei, interpretatione nominis pollicetur, qui auxit patrem, sicut ait ipse Joseph dicens: Quia auxit me Deus in terra humilitatis meae (Ibid., 52). Quod proprium est populi junioris, qui corpus est Christi, augens patrem, et Deum proprium non relinquens. 5. Denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declaravit. Nam cum filius putaret eum errasse vitio hebetioris aspectus, convertere voluit manus ejus dicens: Non sic pater, hic enim primitivus est, impone dexteram tuam super caput ejus. Et noluit, sed dixit: Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit multitudo gentium (Gen. XLVIII, 18 et 19). Denique praeferendum Ephraem seniori germano, etiam benedictionis serie prophetavit dicens: In vobis benedicetur Israel, dicentibus: 515 Faciat vobis Deus sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20). Et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent avitae benedictionis expertes.

CAPUT II.

De benedictione Ruben primogeniti, quae non tam benedictio, quam prophetia est: de Judaeorum errore circa ipsam; deque mysteriis per eamdem significatis.

6. Hac benedictione celebrata, vocavit etiam filios suos (Gen. XLIX, 1). Et qui ante juniorem seniori praetulerat, coepit a primo; ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem servaret aetatis; simul qui ante in duobus benedixerat universos cum omni posteritate et progenie futurorum, ne aut superflua videretur plebis iterata benedictio, aut prior aestimaretur infirma. Meritoque repetitam magis annuntiationem eorum quae posterioribus essent ventura temporibus, quam benedictionem conferre se dicit. 7. Denique sic coepit: Ruben primitivus meus, tu virtus mea, et initium filiorum meorum, durus portari, durus et temerarius, affecisti me contumelia, sicut aqua non efferveas. Ascendisti enim in cubile patris tui, tunc polluisti thorum quando ascendisti (Ibid., 3 et seq.). Nonne redargui magis, quam benedici videtur? Et ideo prophetia magis, quam benedictio est. Prophetia enim annuntiatio futurorum est, benedictio autem sanctificationis et gratiarum votiva collatio. 8. Et Judaei putant quia propterea haec senex ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris concubuit, et thorum patrium polluit. Sed facile refelluntur; hoc enim erat ante gestum: Jacob autem quae ventura essent in novissimis diebus, non ea quae gesta erant, spondet se esse dicturum. Ergo Patriarchae sibi congruit et constat sententia, qui videns, persequentibus Judaeis, futuram Domini passionem, exsecratur immanem primogenitae plebis audaciam, quae incredula, nec Dei legi subdita, et jugum Christi dura nesciens portare cervice, auctorem vitae non solum scelere necis, sed etiam sacrilegae insultationis affecit injuria. 9. Non efferveas, inquit, sicut aqua; ne in majorem prorumpat amentiam, et fervor furoris atque insaniae non sinat resipiscere peccatores: sed agant poenitentiam delictorum; quoniam durus ascendit populus cubile patris, et thorum polluit sanctum, hoc est, carnem Domini Jesu creatoris nostri patibulo affigens crucis, in qua velut in quodam cubili et patrio thoro sancti ejus salutari refectione requiescant. Quis igitur abnuat de populo dictum, cum populo haec universa conveniant? Ipse enim dictus est primogenitus Israel, ipse durae esse cervicis. De ipso dixit Moyses: Vos autem populus dura cervice estis (Exod. XXXIII, 3, et alibi). Et re vera quis tam durus et temerarius et contumeliosus, quam populus Judaeorum, qui Dominum Jesum, per quem viderant mortuos suscitatos, caecos illuminatos, flagellis verberaverunt, clavis confixerunt, 516 cum divina ejus opera negare non possent? Quod scribis et pontificibus auctoribus, et principe sacerdotum Caipha pariter saeviente, commissum Evangelii series declaravit. Et ideo sanctus Propheta refugit tanti sceleris principatum, ne per successionem generis auderent tanti Patriarchae sibi arrogare consortium.

CAPUT III.

Praedicuntur quae filiis Simeon et Levi, quorum nominibus Tribus designantur, erant eventura; nec non opinio Judaeorum circa mysticam istius benedictionis interpretationem confutatur.

10. Contestatur justus, et abdicat posteritatem, quae patrium non servaret affectum; et quia praevidit flagitium, perhorrescit consilii contagium: In consilium, inquit, eorum non veniat anima mea, et in congregationem illorum non contendant viscera mea; quoniam in ira sua occiderunt hominem, et in cupiditate sua subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6). Quod dicit, de filiis quidem dicit Simeon et Levi; sed eorum nomine Tribus signat, quae appellatione simili vocabantur. Quam interpretationem pulcherrimam derivant Judaei; ut arbitrentur quia propterea arguat filios Jacob, quia propter stuprum sororis Sichimitas isti duo prae caeteris fratribus ultum ire cupientes, simulaverunt cum ipsis inire velle se gratiam, et ideo oportere circumcidi eos suaserunt; ut religione concordi pax inter eos, et recipiendae affinitatis societas firmaretur: sed circumcisos adorsi recentibus adhuc vulneribus, et invalidis viribus quas dolor solverat, fractos die superveniente tertio necaverunt. Ideo et fortasse isti duo ultores prae caeteris, quia scribarum et sacerdotum auctores sunt. Nulli enim magis quam sapientes et sacerdotes debent castimoniam vindicare. 11. Sed in hoc quoque errant Judaei. Isti enim causas doloris sui praestiterant patri, asserentes se in illa licet aetate juvenili vindices laesae fuisse pietatis, et violatae castitatis ultores. Quod utique sanctus condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et virginitatem amiserat, et vindictae solatium non habebat; maxime cum ipse sic factum probaverit, ut Sichimam possideret, et in morte donaret eam filio suo dilectissimo Joseph, dicens ad eum: Do tibi Sichimam praecipuam super omnes fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in machaera mea et arcu (Gen. XLVIII, 22). Quod factum negari non potest. Interpretari tamen possumus per Sichimam humeros significari, per humeros opera. Haeredem ergo bonorum operum sanctum Joseph prae caeteris elegit, cujus opera fratres aequare non poterant. Quis enim facta Christi potuit adaequare? 12. Tum praeterea immaculatus et castus de hoc terreno diversorio, et impuritatis auctoribus manubias reportavit, locum stupris et flagitiis vacantem ad incolatum sanctorum verbis coelestibus, et gladio capiens spiritali; ut ubi 517 inhabitatores ante lasciviae et principes luxuriae versabantur, ubi fuerant incentiva libidinis, et fomenta nequitiae, ibi nunc sancti sacerdotes magisteria doceant castitatis, et plurima virginalis integritatis exempla quodam supernae lucis fulgore resplendeant. 13. Tribus igitur sunt quae designantur nominibus Patriarcharum, quia de Tribu Symeon scribae sunt, de Tribu Levi principes sacerdotum, qui perfecerunt nequitiam suam in Domini passione, mensuram omnem paternae impietatis implentes. Ipsi consilium cogitaverunt adversus Dominum Jesum, ut occiderent eum, sicut Esaias dicit: Vae animae ipsorum; quia cogitaverunt consilium malum adversum se dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Esai. III, 9 et 10). Ipsi occiderunt prophetas, et apostolos annuntiantes Domini Salvatoris adventum, passionis ejus et resurrectionis gloriam praedicantes. Ipsi postea in sua cupiditate, qua terrena flagitia desiderabant, divina consortia refugientes, corporis castimoniam, sobrietatem mentis, contemptum pecuniae, lucrum gratiae, subnervaverunt taurum, illum videlicet cornua producentem et ungulas, quem vident pauperes et laetantur; quoniam verbo Dei exaltavit cornu populi sui, quo et inimicos repulit, et praemium coronae coelestis emeruit. Hic est taurus quo Ecclesia figuratur in luna, tunc plenior cum velut cornibus nixa taurinis, spatium totius orbis includit. 14. Tamen prophetiae huic videtur etiam gratiam benedictionis adjungere. Nam ad primogenitum Ruben dicendo: Non effervescas ut aqua, peccatum statuit; quia aqua mundare magis delicta, mentesque nostras ab omni solet vitiorum fervore revocare. Et iterum dicendo ad Simeon et Levi: Dividam vos in Jacob, et dispergam in Israel, ostendit gentium congregatione redimendos. Percusso enim pastore, grex ille dispersus est, qui fuerat ante collectus; ut qui non erat, introiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et maxime propter Tribum Levi debemus hoc credere; quia ex ea Tribu Dominus Jesus videtur secundum corporis susceptionem genus ducere. Ex qua tribu sunt sacerdotes Levi et Nathan, quos sanctus Lucas in Evangelii libro quem ipse scripsit, inter majores Domini computavit (Luc. III, 29 et 31). Sacerdos enim Patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4), sacerdotalis originis successionem debuit vindicare. 15. Unde et Moyses benedixit hanc Tribum dicens: Date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus sancto (Deut. XXXIII, 8). Benedixit etiam Moyses Tribum Ruben, sicut habes scriptum: Vivat Ruben, et non moriatur, et sit multus in numero (Ibid., 6). Neque enim benedixisset, si secundum Patriarchae sententiam benedictione scivisset indignos. Certe quod strictim ille praeteriit, iste complevit.

518 CAPUT IV.

De benedictione Judae, quae Christo, ejusque incarnationi, passioni, resurrectioni, atque aliis mysteriis accommodatur.

16. Et quia per admixtionem generis Juda et Levi Tribus junctae sunt, ideo Matthaeus ex Tribu Juda describit ejus familiam (Matth. I, 3). Et Apostolus ait: Quoniam de Juda ortus est Dominus noster (Heb. VII, 14). Ut ex Tribu Levi sacerdotalis et plena sanctitatis annumeretur haereditas: ex Tribu autem Juda, ex qua David et Salomon et reliqui reges fuerunt, regalis successionis splendor effulgeat; ut idem et rex et sacerdos Scripturarum testimonio demonstretur. Meritoque se circa gratiam Judae Jacob sanctus effudit dicens: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda ex germine, fili mi, ascendisti. Recumbens dormisti ut leo, et tamquam catulus, quis suscitabit eum? Non deerit judex ex Juda, et princeps de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium, alligans ad vitem asinam suam, et cilicio pullum asinae suae. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae anaboladium suum. Hilares oculi ejus a vino, et dentes ejus candidiores quam lac (Gen. XLIX, 8 et seq.).

17. Ad Judam quidem patriarcham dirigi videtur alloquium, sed Judas ille posterior verus confessor exprimitur, qui ex ea Tribu natus est, qui solus laudatur a fratribus, de quibus dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI, 23). Dominus per naturam, frater per gratiam, cujus manus quas expandit ad populum non credentem, super dorsum inimicorum suorum. Iisdem enim manibus, atque eadem passione suos texit, et subjugavit adversarias potestates, omnesque fidei et pietatis exsortes subditos sibi fecit. De quibus ait Pater ad Filium: Et dominaberis in medio inimicorum tuorum (Ps. CIX, 2): quos inimicos sua malitia fecit, non Christi voluntas. In quo magna gratia Domini. Etenim spiritales nequitiae quae ante cervicem nostram jugo solebant captivitatis inflectere, ita ut David ipse manus quodammodo super se triumphantium sentire se scriberet dicens: Super dorsum meum fabricaverunt peccatores (Ps. CXXVIII, 3), ipsae nunc subditae triumpho Christi et quibusdam manibus ejus, id est, factis operibusque subjectae, perpetuae subeunt captivitatis aerumnam. Ipse utique qui adoratur a filiis patris sui, quando adoratur a nobis, quibus ipse permisit ut Patrem vocemus, cujus servum esse virtutis est. 18. Catulus leonis Juda. Nonne evidenter et Patrem expressit, et Filium declaravit? Quid tam evidens, quo unius naturae Filius Dei cum Patre esse doceatur? Leo ille, hic catulus leonis. Vili comparatione, ejusdem naturae ac potentiae unitas intelligitur. Rex ex rege processit, fortis ex forte. Quia futuros praevidebat qui filium assererent junioris aetatis, occurrit his subjiciens: Ex germine, fili mi, ascendisti. Recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus. Et alibi habes, quia catulus ipse est leo de Tribu Juda (Apoc. V, 5). Ergo quia catulum 519 dixerat, bene statim leonem posuit, hoc est dicere: Non capiantur aures vestrae, quia catulum audierunt, Filium expressi, non dixi minorem. Et ipse est leo sicut pater. Audiant quia et leonem, et catulum appellavit: leonem quasi perfectae plenaeque virtutis: catulum, quasi Filium; ne quis cum audiret aequalem Patri, non putaret Filium. Non sic laudatur Filius, ut separetur a Patre. Ille probat aequalem, qui Filium confitetur. 19. Mirifice autem et incarnationem ejus expressit dicens: Ex germine, fili mi, ascendisti; eo quod tamquam frutex terrae in alvo Virginis germinavit, et ut flos boni odoris ad redemptionem mundi totius maternis visceribus splendore novae lucis emissus ascenderit, sicut Esaias dicit: Exiet virga de radice Jesse, et flos ex radice ejus ascendet (Esai. XI, 1). Radix familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus. Recte virga quae regalis est generis, de domo et patria David, cujus flos Christus est qui fetorem mundanae colluvionis abolevit, et vitae aeternae odorem infudit. 20. Habes ergo incarnationem, accipe passionem: Recumbens, inquit, dormisti ut leo: quando jacuit in sepulcro, velut quodam corporis sui somno quietus, sicut ipse ait: Ego dormivi, et requievi, et surrexi; quoniam Dominus suscepit me (Ps. III, 6). Unde et Jacob ait: Quis suscitabit eum? hoc est, quem Dominus suscipiet. Quis est alius qui resuscitet, nisi ipse se sua Patrisque resuscitet potestate? Video natum auctoritate propria, video mortuum propria voluntate, video dormientem potestate propria. Qui omnia suo fecit arbitrio: cujus alterius ut resurgat egebit auxiliis? Ipse igitur resurrectionis suae auctor est qui mortis est arbiter, qui exspectatur a gentibus. 21. Et ideo, donec ille veniat, non deficiet dux ex Juda; ut usque ad ejus ortum regalis successionis fides incorrupta servetur. Postea enim, ut docuimus tractatu habito in Evangelium (Lib. III, in Lucam), per Herodem adulterata successio praerogativam dignitatis amisit. Etenim quia verum regem negaverunt, falsos habere coeperunt. Ergo hoc quod dicit Patriarcha, servabitur in judicibus vel regibus Judaeorum intemeratae successionis haereditas ducta per reges: donec veniat cui repositum est; ut Ecclesiam Dei congreget ex conventu nationum omnium, et gentilium devotione populorum, hoc est, ipsum manet, ipsi debitum reservatur, ipsi tantae gratiae praerogativa defertur. 22. Et ipse est exspectatio gentium. Plus dixit quam si dixisset, ipsum exspectant gentes, quod omnis spes Ecclesiae in ipso recumbat. Ideo dicitur Moysi: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5), ne ipse sponsus Ecclesiae crederetur, qui dux plebis eligebatur. Ideo solvit calceamentum suum Jesus Nave, (Josue V, 16), ut venturo tanti muneris gratiam et ipse servaret. Ideo dicit Joannes: Post me venit vir cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Joan. I, 27). Ideo dicit: Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, et 520 gaudio gaudet (Joan. III, 29), hoc est, ipse solus vir est Ecclesiae, hic est exspectatio gentium, huic deferentes copulam gratiae nuptialis, calceamentum suum solverunt prophetae. Hic sponsus est, ego amicus sponsi: gaudeo quia venit, quia vocem audio nuptialem, quia jam non dura peccatorum supplicia, dura Legis tormenta, sed remissionem criminum, vocem laetitiae, sonum jucunditatis, exsultationem festi nuptialis audivimus. 23. Hic est ille alligans ad vitem asinum suum, et cilicio pullum asinae suae; ut fervorem Spiritus sancti habeat congregatio nationum ante remissa et negligens, sed jam devota per Christum, et viti illi perpetuae, hoc est Domino Jesu, qui ait: Ego sum vitis, et Pater meus agricola (Joan. XV, 1), velut fructuosi palmites quibusdam inexsolubilis fidei vinculis alligemur. Hoc est illud mysterium, quod pullum asinae solvi jussit in Evangelio, et ipse Dominus Jesus sedit super eum, ut alligatus ad vitem perpetua sanctorum suavitate requiesceret. 24. Lavabit, inquit, in vino stolam suam. Bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium errores texit. Bona stola, quae universos induit veste jucunditatis. Lavit hanc stolam in vino, quando cum baptizaretur in Jordane, descendit Spiritus sanctus sicut columba, et mansit super eum. Quo significatur quod plenitudo Spiritus sancti individua in eo fuerit, nec recesserit. Unde et evangelista (Marc. I, 10) ait: Quia plenus Spiritu sancto Dominus Jesus, regressus est ab Jordane. Lavit ergo Jesus stolam suam, non ut suam quae non erat; sed ut nostram quae erat, sordem ablueret. Denique addidit: Et in sanguine uvae anaboladium suum: hoc est, in passione corporis sui diluit gentes suo sanguine. Etenim verbi anaboladium gentes sunt, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi omnes eos induam sicut vestimentum (Esai. XLIX, 18). Et alibi: Sicut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Ps. CI, 27). Non ergo sanguine proprio, sua peccata, quae non erant, sed nostra quae fecimus delicta, mundavit. Et bene uvam dixit, quia sicut uva pependit in ligno. Ipse est vitis, ipse uva. Vitis ligno adhaerens: uva, quia lancea militis apertum latus emisit aquam et sanguinem. Sic enim dixit Joannes: quia exivit de eo aqua et sanguis (Joan. XIX, 34). Aqua ad lavacrum, sanguis ad pretium. Aqua nos abluit, sanguis nos redemit. 25. Et ideo ait propheta: Hilares oculi ejus a vino, et dentes candidiores, quam lac, significans prophetas et apostolos. Alii enim sicut oculi Christi praeviderunt et annuntiaverunt ejus adventum, de quibus ipse dicit: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Et unus de prophetis dicit: Vidi Dominum Sabaoth (Esai. VI, 5): quem videntes spiritali laetitia complebantur. Alii vero, hoc est apostoli, quos Dominus ab omni peccatorum labe mundavit, super lac candidiores facti sunt, quos macula nulla postea fuscavit. Etenim lac temporale est; gratia autem apostolorum perpetua manet, qui nobis spiritalia illa atque coelestia conficientes alimenta, mentis internae viscera saginarunt. Sunt 521 etiam qui mandata Domini lucida, quae divino ore deprompta sunt, sicut lac nobis facta arbitrentur, quibus nutriti ad panis coelestis pervenimus alimoniam. Unde et Paulus ait: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I. Cor. III, 2). Corinthios in principio fidei potu lactis imbuit. Et sancti illi quorum fides annuntiatur in universo mundo, tamquam ablactati, esca solidiore firmantur.

CAPUT V.

Benedictione Zabulon Ecclesiam atque ejus principes designari.

26. Zabulon juxta mare habitabit. Et ipse secus accessus navium, et pertendet usque ad Sidonem (Gen. XLIX, 13). Ipsa nominis interpretatio meliora promittit; eo quod Latina expressio liberationem significet a nocturnis, quod est utique bonum, et ejus qui sperat in pennis Domini, quem circumdat veritas ejus, ne timeat a timore nocturno, et a negotio perambulante in tenebris. 27. Hic ergo Zabulon juxta mare, inquit, habitabit; ut videat aliorum naufragia, ipse immunis periculi, et spectet alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferantur omni vento doctrinae, ipse fidei radice immobilis perseverans, sicut est sacrosancta Ecclesia radicata atque fundata in fide, spectans haereticorum procellas, et naufragia Judaeorum, quoniam gubernatorem quem habuerant, abnegarunt. Circa fluctus igitur habitat, non fluctibus commovetur, magisque ad subveniendum parata, quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti gravibus confugere ad portum velint, praesto sit Ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis brachiis in gremium tranquillitatis suae vocet periclitantes, locum fidae stationis ostendens. Ecclesiae igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per littora diffusi occurrunt laborantibus, dicentes esse credentibus refugium praeparatum, quo ventis quassata navigia possint subducere. 28. In his Ecclesiis sunt principes Zabulon, et principes Nephthalim, sicut docet LXVII psalmus, quorum alii liberatores sunt a tempestate nocturna, clamantes: Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis (Rom. XIII, 12): alii sunt latitudinis apostolicae, qui possunt dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Ipsi sunt isti qui cum essent in tenebris, lucem viderunt magnam, sicut propheta testatur dicens: Regio Zabulon, et regio Nephthalim, via maris trans Jordanem: populus qui sedebat in tenebris, viderunt lucem magnam: qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esai. IX, 1 et 2). 29. Exploratores igitur secus accessus navium posuit Dominus Deus noster patriarchae hujus haeredes, cujus cura pergivil et spiritalis successio pertendit usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit, ut Domini misericordia peccata abluat nationum. Sidon enim primitivus est filius Cham, illius utique qui propter irreverentiam 522 paternae pietatis, maledictione damnatus est patris. Ergo liberatio nocturna tamquam in excubiis posita propugnaculi spiritalis, ne quis scopulos vitae hujus possit incidere, pertendit usque ad gravissimorum criminum peccatores, et Sidonios ipsos, qui ante superstitione vehementi venatores scelerum nuncupabantur, et, ut interpretatio docet, soluta haereditate maledicti, donataque haereditate benedictionis absolvit; ut ubi major reatus erat, ibi nunc uberior sit gratia.

CAPUT VI.

De benedictione Issachar, quae mystice de Christo Domino exponitur.

30. Issachar bonum concupivit, requiescens inter medias sortes, et videns requiem quia bona est, et terram quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola (Gen. XLIX, 14 et seq.). Issachar merces dicitur, et ideo refertur ad Christum, qui est merces nostra; quod eum nobis ad spem salutis aeternae non auro, non argento, sed fide et devotione mercemur. Unde et David de ipso dicit: Ecce haereditas Domini, filii merces, fructus ventris (Ps. CXXVI, 3). Et Moyses de eo dicit: Merces circa mare inhabitantium (Deut. XXXIII, 19). Hic est qui bonum concupivit ab initio, et quod malum est, desiderare nescivit. De quo et Esaias ait: Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, non credidit malitiae, eligens quod bonum est (Esai. VIII, 4). Requievit inter sortes veteris et novi Testamenti, vel in medio prophetarum. Ideoque inter Moysen et Eliam medius apparuit; ut ostenderet nobis quod in eorum sermonibus requiem habeat, per quos plerique peccatis renuntiantes credunt in Deum vivum: vel quod ipsi sint testes resurrectionis ejus, et beatae quietis.

31. Itaque ut ad resurrectionis suae gratiam vocaret gentes (ipsa est enim pinguis et fertilis terra, quae fructus generat aeternos, fructus centesimos et sexagesimos), subjecit humerum suum ad laborandum, subjiciens se cruci, ut nostra peccata portaret. Ideoque dicit Propheta: Cujus principium super humerum ejus (Esai. IX, 6), hoc est, super corporis passionem divinitatis potestas, vel crux supereminens corpori. Posuit ergo humerum incumbens aratro omnibus subeundis contumeliis patiens, ita subjectus labori, ut vulneraretur propter iniquitates nostras, et infirmaretur propter peccata nostra. Et factus est vir agricola, sciens terram suam bono seminare frumento, et fructiferas arbores alta radice plantare.

CAPUT VII.

De benedictione Dan, quae futurum ex ea Tribu Antichristum praenuntiat. Exhortatio ad vitiorum somnum excutiendum subjungitur; postquam eadem Tribus praedicitur ad fidem accessura.

32. Dan judicabit populum suum tamquam et una Tribus Israel. Et factus est Dan ipsi serpens 523 in via sedens, et in semita mordens calcaneum equi, et cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 16 et seq.). Simplex quidem intellectus hoc habet, quod etiam Dan Tribus judicem dederit in Israel. Etenim post Jesum Nave Judices fuerunt plebis de diversis Tribubus. Fuit autem et Samson de Tribu Dan, et judicavit Israel viginti annis. Sed non hunc prophetia significat, at Antichristum qui futurus est ex Tribu Dan, saevus judex, et tyrannus immanis, judicabit populum suum. Tamquam serpens in via, sedens in semita, dejicere tentabit eos qui viam ambulant veritatis, supplantare cupiens veritatem. Hoc est enim mordere equi calcaneum, ut veneni suffusione equus saucius, et vulneratus dente serpentis, levet calcaneum suum; sicut Judas proditor tentatus a diabolo super Dominum Jesum levavit calcaneum suum, ut dejiceret equitem, qui se dejecit ut omnes levaret. Cecidit igitur non prostratus in faciem quasi dormitans, sed retrorsum, ut a superioribus ad priora se extendens, a Domino exspectaret salutem. Sciebat enim se resuscitandum, et ideo jacentem Adam exspectabat erigere. 33. Unde nos cum bene in via currimus, caveamus necubi serpens lateat in semita, et subruat vestigium equi, hoc est, corporis nostri, et dejiciat subito equitem dormientem. Nam si vigilemus, cavere debemus aliquatenus, et morsus declinare serpentis. Non ergo nos opprimat somnus negligentiae, somnus saeculi, non opprimat divitiarum somnus; ne et de nobis dicatur: Obdormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum (Psal. LXXV, 6). Sed sunt et equites dormientes, de quibus scriptum est: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Ibid., 7). Si avaritia pectus tuum vulneret, si libido inflammet, dormis eques, et ideo corpus tuum, hoc est, equum tuum non potes refrenare. Vigila ergo, ut etiam si dejectus fueris, hoc est, mortuus fueris, non obdormias. Qui enim obdormiunt somnum suum, nihil inveniunt. Tu autem exspecta salutem a Domino, venturam respice, ut gratiam resurrectionis invenias. Dormiebat Judas: denique verba Christi non audiebat. Dormiebat Judas, et quidem somnum divitiarum, qui mercedem de proditione quaerebat. Vidit eum dormientem diabolus, et oppressum avaritiae somno gravi: misit se in cor ejus, vulneravit equum, dejecit equitem, quem separavit a Christo. 34. Hanc Tribum benedixit Moyses dicens: Dan catulus leonis, et effugiet ex Basan (Deut. XXXII, 22), hoc est, ex confusione. Unde secundum Graecum magis intelligere debemus, ex quo Latinus transtulit, quod Dan ipse factus sit serpens in via sedens. Dan judicium interpretatur. Et ideo grave judicii periculum Tribus ista subiit, cui serpens illapsus Antichristus est, qui currentem suis sauciaret venenis. Sed tamen ipsa Tribus liberabitur a confusione, cum fuerit confessa equitem resurgentem, qui ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis: qui autem me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32 et 33).

524 CAPUT VIII.

Benedictione Gad tentaturos Dominum Judaeos, et vicissim tentandos ab eodem, adumbrari.

35. Gad tentatio, tentavit eum, et ipse tentavit eos secus pedes (Gen. XLIX, 19). Tentatio est congregatio et astutia scribarum et sacerdotum qui Dominum Jesum de tributo Caesaris, et de Joannis baptismate, ut docuit Scriptura (Matth. XXII, 17), tentabant; quibus Dominus Jesus in sua justitia tentamentum retorsit (Ibid., 21, 23). Secus pedes, hoc est, continuo sine ulla deliberatione referens, quo tentantes magis ipse concluderet. Dicentibus enim: In qua potestate haec facis? non ad quaesita respondit; sed etiam ipse proposuit dicens: Interrogabo et ego vos unum verbum: quod si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio (Ibid., 24). Iterum dicentibus: Licet tributum dari Caesari, an non (Matth. XXII, 17)? ait: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census. Et offerentes iterum interrogavit: Cujus est imago et superscriptio (Ibid., 19)? Dicunt ei: Caesaris. Ibi igitur eos ligavit ipsorum sermonibus, ipsorum obligatione constrinxit. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21), ut contra verba sua venire non possent. Denique mirati abierunt ab eo. Sed non est mirum si secus pedes respondebat, qui ante pedes videbat. 36. Exposuit Moyses evidenter hanc prophetiam Jacob sancti esse de Christo. Sic enim ait: Benedictus qui ampliavit Gad. Sicut leo requievit confringens brachia et principes, et vidit ab initio suo quia ibi divisa est terra principum collectorum simul cum principibus populorum. Justitiam fecit Dominus, judicium cum Israel (Deut. XXXIII, 21). 37. Agnoscimus itaque quis requieverit sicut leo, quis confregerit brachia potentium, quis a principio divisiones tentantium vidit. Ibi igitur hiatus est terrae, qui absorbeat calumniantes, ubi tentatio perfidorum est.

CAPUT IX.

De benedictione Aser, qua Christi pauperis divitiae, ac multiplicia in homines dona exprimuntur.

38. Aser pinguis ejus panis, et ipse dabit escam principibus (Gen. XLIX, 20). Aser interpretatione Latina significat divitias. Quis igitur dives, nisi ubi altitudo divitiarum est sapientiae et scientiae Dei? Quis dives nisi Dominus Jesus, qui abundat semper, et numquam deficit? Pauper venit in hunc mundum, et omnibus abundavit, universos replevit. Quantus est in divitiis, qui paupertate sua omnes divites fecit! Sed pauper propter nos, dives cum Patre. Pauper ille, ut nos ab inopia vindicaret; sicut Apostolus docet dicens: Quia propter vos pauper est factus, cum dives esset; ut illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Cujus inopia ditat, sanat fimbria, fames satiat, mors vivificat, sepultura resuscitat. Hic ergo dives est thesaurus, hujus pinguis panis. Et bene pinguis quem qui manducaverit, esurire non poterit. Hunc panem dedit apostolis, ut dividerent populo credentium; hodieque dat nobis eum, quem ipse quotidie sacerdos consecrat suis verbis. Hic ergo panis factus est esca sanctorum.

39. Possumus et ipsum Dominum accipere, qui 525 suam carnem nobis dedit, sicut ipse ait: Ego sum panis vitae. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est autem panis qui de coelo descendit, ut si quis ex eo manducaverit, non moriatur (Joan. VI, 48 et 49). Et ne quis putaret quia de hac morte dicit quae per animae et corporis secessionem venit, et jure dubitet, cum sciat sanctos apostolos hac morte esse defunctos, addidit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc, vivet in aeternum (Ibid., 51 et 52): hoc est, non de temporali vita dixi supra, nec de morte istius vitae, qua etiam si quis mortuus fuerit, tamen si panem meum acceperit, vivet in aeternum. Ille enim accipit, qui seipsum probat: qui autem accipit, non morietur peccatoris morte, quia panis hic remissio peccatorum est. 40. Moyses quoque pulcherrime prophetavit in benedictionibus suis dicens: Benedictus a filiis Aser, et erit acceptus a fratribus suis; et intinget in oleo pedem suum, et ferrum, et aeramentum est calceamentum ejus. Et sicut dies tui sunt, sic erunt virtutes tuae. Non est quisquam sicut est Deus tuus in coelo, adjutor tuus, et magnus Dominus firmamenti: et protegens te Deus initii, et per vires brachiorum potentium ejecit a facie tua inimicum tuum, dicens: Pereat. Et inhabitabit Israel fidens solus super terram: Jacob in frumento et vino; et coelum tibi cum nebula roris erit (Deut. XXXIII, 24 et seq.).

CAPUT X.

Benedictionem Nephthalim, fidelium Christo, tamquam viti palmites, haerentium, et mortis vinculis exsolutorum imaginem esse.

41. Nephthalim vitis remissa, porrigens in germine decorem (Gen. XLIX, 21). Sarmentum vitis aliud amputatur, quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet: et aliud paulisper recidetur ac remittetur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili. Est et ille decus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundet. 42. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite: sin autem, praecidimur. 43. Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans. Unde Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino, mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23), exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis moris exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei, et ubertatem vocatus gratiae toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum, sed magis etiam in persecutionibus positus 526 Christi nomine glorietur. 44. Hic est vere remissus a vinculis, qui nullo nexu formidinis alligetur. Unde et propheta dicit: Exibunt, et tripudiabunt sicut vituli resoluti vinculis (Malac. IV, 2). Ideoque in germine suo decorem porrigit, quia in loco pascuae collocatus, et super aquam refectionis educatus, per sacramenta regenerationis suae germinat bonum verbi decorem, et assumitur in illam pulcherrimam Christi gratiam, qui potest venustatem tui decoris augere. 45. Denique super omnes decorus, quod habet donat; quia nemo potest donare quod non habet. Ideoque dictum est: Dominus regnabit, decorem induit (Psal. XCII, 1). Induit enim decorem Ecclesiae gratia, quae in illo lavacro deponens foeditatem omnium delictorum, splendore gratiae coelestis enituit. Ideoque sponsus de ea dicit: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, electa sicut sol, speciosa sicut luna, miraculum sicut ornatus (Cant. VI, 9).

CAPUT XI.

In benedicendo Joseph longiorem fuisse beatum Jacob, quia praefigurata in eo Christi videbat mysteria. His porro ejusdem benedictionis partes singulae applicantur.

46. Nunc ut tamquam epilogo quodam concludamus historiam, sicut et Scriptura conclusit, prophetiam sancti Jacob de sancti Joseph nomine digeramus: Filius ampliandus meus, Joseph filius ampliandus meus, zelandus filius meus adolescentior ad me revertere. In quem consilium conferentes maledicebant, et intendebant in eum Domini arcum, et contriti sunt cum potentia arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum manuum eorum per manum potentis Jacob; indeque praevaluit Israel a Deo patris tui. Et adjuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae habentis omnia. Propter benedictionem uberum et vulvae benedictiones patris tui et matris tuae praevaluerunt super benedictiones montium manentium; et desideria collium aeternorum erunt super caput Joseph, et super verticem eorum quibus praefuit, fratrum (Gen. XLIX, 22 et seq.). 47. Quae causa est quod super omnes filios, Joseph filium uberius prosecutus est pater, nisi quia praefigurata in eo jam Christi videbat mysteria? Unde benedicens illum magis qui exspectabatur, quam illum qui videbatur, ait: Filius meus ampliandus Joseph. Quis est ampliandus, nisi Christus, cujus gratia semper augetur, et finem processus sui non habet gloria? De quo et Joannes dicit: Illum oportet crescere, me autem minorari (Joan. III, 30); quia per ipsius illud salutare perfectumque nomen cumulata est in hoc mundo et abundavit gratia. Filius meus ampliandus; et ideo quia videbant eum crescere fratres, et invidere coeperunt. Intelligibilis autem Joseph et zelum incidit ab iis quos magis fovebat. Denique dicebat: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Et illi dicebant: Nescimus unde sit (Joan. IX, 29). Ille curabat eos, et illi negabant eum. 48. Filius, inquit, meus adolescentior. Revera 527 adolescentior, qui erat pene ultimus natu. Denique et Scriptura dicit: Amabat eum Jacob, quia filius senectutis erat illi (Gen. XXXVII, 3). Quod etiam ad Christum refertur. Senescenti enim mundo et jam occidenti illucescens Dei Filius per Mariae virginis partum, serus advenit, quasi filius senectutis secundum sacramentum suscepit corpus, qui erat ante saecula semper apud Patrem. 49. Unde dicit ad eum Pater: Ad me revertere, vocans eum ad coelum de terris, quem propter nostram salutem miserat. Itaque resuscitans Filium suum unigenitum, evacuavit consilium maledicentium. Unde et Esaias dicit: Vanum concilium spiritus vestri (Esai. XIX, 11). Et convicta quae quasi jaculantes sagittas dirigebant, solvit omnia: contrivit eorum potentiam, qui in suis virtutibus, et non in Deo confidentes erant. Inde, inquit, praevaluit Israel a Deo patris tui, et adjuvit te Deus meus. Quis est qui confortavit Israel, et adjuvit filium, nisi solus Deus pater qui dixit: Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscipiat eum anima mea (Esai. XLII, 1). 50. Et benedixit eum benedictione coeli desuper, et benedictione terrae habentis omnia. Omnia enim subjecit ei, coelestia sicut benedictionem coeli, et terrena sicut benedictionem terrae, ut et hominibus et angelis dominaretur. 51. Itaque in illo velut contemptibili corpore: Praevaluisti, inquit, propter benedictionem uberum et vulvae, benedictiones patris tui et matris. Ubera vel duo Testamenta dixit, quorum altero annuntiatus est, altero demonstratus. Et bene ubera, quoniam velut quodam nos spiritali lacte nutritos educavit, et obtulit Deo Filius: vel Mariae dicit ubera, quae vere benedicta erant, quibus sancta Virgo populo Domini potum lactis immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI, 27)! Quod autem ait: Vulvae benedictionem patris tui et matris, si vulvam solam Mariae velimus intelligere, cur utramque benedictionem conjunxerit, latebit causa. Potuit enim dicere de sola vulva matris. Sed pulchrius arbitror, ut secundum spiritale mysterium intelligamus utramque generationem Domini Jesu, et secundum divinitatem, et secundum carnem; quia ante saecula est generatus ex Patre. Unde et Pater ait: Eructavit cor meum verbum (Psal. XLIV, 2); eo quod ex illa intima et incomprehensibili Patris processit substantia, et in ipso est semper. Unde et evangelista ait: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Sicut ergo sinus Patris spiritalis intelligitur intimum quoddam paternae charitatis naturaeque secretum, in quo semper est Filius: ita etiam Patris spiritalis est vulva, interioris arcanum, de qua tamquam ex genitali alvo processit Filius. Denique diverse legimus nunc vulvam Patris, nunc cor ejus quo verbum eructavit, nunc os ejus ex quo justitia processit, ex quo prodivit sapientia, sicut ipse ait: Ex ore Altissimi prodivit (Eccli. XXIV, 5). Ita 528 cum unum non definitur, et unum omnia sonant, spiritale magis mysterium generationis paternae, quam membrum aliquod corporale significat. Sed sicut illam ex Patre generationem intelligimus: ita etiam ad consummationem fidei generationem Mariae intelligamus, quando benedicitur vulva matris, illa utique Mariae virginalis, quae nobis edidit Dominum Jesum. De qua Pater dicit per Hieremiam prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva matris, sanctificavi te (Jer. I, 5). Geminam igitur propheta in Christo substantiam declaravit, divinitatis et carnis: alteram ex Patre, alteram ex Virgine; ita tamen ut non exsors suae esset divinitatis, cum ex Virgine nasceretur, et esset in corpore. 52. Unde et convaluit super omnes montes, et desideria collium aeternorum. Super omnes enim illos sublimis meriti viros patriarchas et prophetas et apostolos; sed etiam ultra solem, lunam, archangelos, tamquam coeli lumen emicuit, sicut ipse ait: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (Matth. X, 24). Quis enim illorum fuit, cui subjecta essent omnia, quibus ipse donavit quod erant? In quo benedicuntur omnes sancti ejus, quia ipse est super capita omnium caput omnium. Caput enim mulieris vir, caput viri Christus. Et super vertices montium, quia ipse est supereminens vertex universorum: sed justorum est vertex altissimus. Quos fratres vocat, acquisitos per gratiam, et quoddam regenerationis consortium. Unde et de fratribus Joseph illos magis fratres intelligimus, de quibus dicit in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo tibi (Ps. XXI, 23). 53. Denique et Moyses completurus vitae istius cursum cum benediceret Tribum Joseph, non illum utique jam defunctum Joseph, sed Christum benedicebat, sicut habes scriptum de Joseph: A benedictione Domini terra ejus, a finibus coeli, et a rore, et ab abyssis fontium deorsum, et secundum horam factum solis cursum, et a convenientibus mensibus, et a vertice montium, ab initio, et a vertice collium aeternorum, et ad horam terrae plenitudinis, et ab eo qui visus est in rubo, veniat super caput Joseph benedictio, et super verticem ipsius. Honorificus sit inter fratres. Primogenitus tauri decus ejus, cornua unicornui. In ipsis gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. Ipse myriades Ephraem, et ipse chiliades Manasses (Deut. XXXIII, 13 et seq.). 54. Benedictio eadem est, quae omnem habet et coelestium et terrestrium plenitudinem, et specialem Christi gratiam: qui visus in rubo dixit ad ipsum Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5): qui est super omnes Deus; quia ipse est caput corporis Ecclesiae: qui est principium primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ipse primatum tenens; quoniam in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare. Et ideo soli benedictionis hujus praerogativa defertur, a summitate 529 coeli usque ad extremum terrae. Ipse enim est ante omnes, in quo constant omnia: qui etiam per sanguinem crucis suae pacificavit omnia, sive quae in coelo, sive quae in terris sunt. Cujus typum praeferens pulchre benedicitur sanctus Joseph, ut honorificetur inter fratres. 55. Primogenitus tauri decus ejus, habens cornua unicornui, in quibus gentes ventilabit. Et bonus taurus quasi hostia pro delictis, et totius mundi victima, ut pacificaret omnia. Cujus decus sanctum; omne enim sanctum primogenitum, sicut alibi demonstravimus (Lib. II, de Abel et Cain, c. 2, n. 3, 12). Unde et Levi non aetatis ordine, sed sacrae successionis praerogativa primogenitus meruit nuncupari. Et vere sanctum decus ejus, de quo scriptum est resurgente: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); quia ipse est primogenitus ex mortuis, habens cornua unicornui. Sed cum dixerit cornua, quomodo posuerit unicornui requirendum; cum ipsum unicornuum inter generationes ferarum, ut periti aiunt, non inveniatur? Et ideo Verbum unicum magis aestimare debemus, quia substantivum Verbum Dei unum est, non multa verba. Unde et Anna ait: Dominus judicat fines terrae, et dabit virtutem regi, et exaltabit cornu Christi sui (I Reg. II, 10). Et Esaias ait: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi (Esai. V, 1); quoniam Dei Filio unigenito floret Ecclesia, tenens unicum Dei Verbum, in quo est virtutis atque sapientiae plenitudo, cujus ubertate seges fidei pullulavit. Quod Verbum sequuntur sancti. 56. Decem millia, inquit, Ephraem, et millia Manasses (Deut. XXXIII, 17), id est, et Judaeorum et gentium dominetur, et ex utroque populo acquirat sibi Ecclesiae plenitudinem. Ideoque dexteram suam super Ephraem posuit sanctus Jacob; eo quod legamus dicentem illam in Canticis canticorum: Frater meus candidus et rubeus, electus ex decem millibus (Cant. V, 10). Denique etiam David juvenculae Mariae auctorem, ex cujus successione Christus est natus per Virginis partum, in decem millibus praedicabant: Saul autem in millibus, cum reverentiae gratia circa regem magis praeponderare debuissent. Qui ergo cornu Christi exaltaverit confessus ejus gloriam, ipse quoque accipiet cornua. Unde etiam sancti unicornui dicti sunt in psalmi versiculo: Et dilectus tamquam filius unicornuorum (Psalm. XXVIII, 6). Etenim sicut animal hujusmodi, cum ei oriuntur cornua, processum significat plenioris aetatis: ita cum e capite quodam nostrae animae cornua pullulare coeperint, processum videntur perfectioris significare virtutis, et tamdiu crescunt, quamdiu compleantur. Hoc cornu Dominus Jesus comminuit gentes, ut superstitionem obtereret, salutem redderet, sicut ipse ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39). Ideoque tamquam imitator tauri hujus Propheta dicit: In te inimicos nostros ventilabimus cornu (Psal. XLIII, 6), id est, altitudinem omnem elevantem se adversus Dei scientiam destruentes. Et ideo juxta 530 Legem munda animalia cornua habent (Deut. XIV, 4 et 5): Lex enim spiritalis est. Qui enim possunt saeculi hujus illecebras verbo Dei, et virtutis observantia propulsare, cornibus velut quibusdam capitis sui armis videntur esse muniti. Meritoque et tuba cornea (Psal. XCVII, 6) dicitur virtus sermonis mirabilis, quae bonos Christi milites accendit ad praelium, ut de hoste diabolo manubias reportemus. In acie igitur sumus, et plurimos ex nobis videmus in adversarii castris esse captivos: hi nobis jugo gravissimo servitutis exuendi sunt.

CAPUT XII.

De benedictione Benjamin, qua mystice Pauli adversus Ecclesiam persecutio, nec non ejusdem conversio atque praedicatio significantur.

57. Plurimos lupos habet diabolus, quos ad Christi oves dirigit; et ideo intelligibilis Joseph, ut oves servaret suas, ipsum inimicum venientem ad diripiendas oves rapuit lupum Paulum, faciens ex persecutore doctorem. De quo dicit Jacob, sicut scriptum est: Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dividet escam principibus (Gen. XLIX, 27.). Lupus erat cum dispergeret et devoraret oves Ecclesiae. Sed qui lupus venerat, pastor est factus. Lupus erat cum Saulus erat, quando intrabat in domos, et viros ac mulieres trahebat in carcerem. Lupus erat quando spirans minas et homicidia in discipulos Domini, petebat epistolas a principibus sacerdotum, ut invaderet servos Christi. Quem tamquam lupum nocturnis tenebris oberrantem effusa Jesus luce caecavit. Ideo Rachel cum pareret Benjamin, vocavit nomen ejus Filius doloris mei (Gen. XXXV, 18), futurum prophetans ex ea Tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suae tempore, et gravi matrem dolore vexaret. Sed tamen idem postea principibus escam posteriore divisit tempore, evangelizans gentibus Dei verbum, et plurimos ad fidem provocans; quo disputante, sicut legimus, Paulus proconsul, et Publius princeps, Domini gratiam receperunt (Act. XIII, 12; XXVIII, 8). 58. Pulchre autem etiam Moyses cum benediceret Benjamin Tribum, dixit: Dilectus a Domino habitabit fidens, et Deus obumbrabit super eum omnibus diebus, et inter humeros requiescet dilectus a Domino (Deut. XXXIII, 12), qui etiam vas electionis est factus. Neque enim aliter nisi Domini est miseratione et amore conversus. Unde et ipse nihil merito tribuens suo, sed totum deferens Christo ait: Ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit (I Cor. XV, 9 et 10). Habitabit fidens in domo quam ante vastabat, habitabit in tabernaculis Christi, qui ante sicut lupus errabat in silvis. 531 Et Deus obumbravit super eum, quando visus est ei Christus. Qui licet apertis oculis videret nihil, tamen Christum videbat. Et merito videbat praesentem, quem etiam audiebat loquentem. Non caecitatis est obumbratio ista, sed gratiae. Denique Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). 532 59. Et inter humeros requiescet, hoc est, inter bonos actus, et opera pretiosa. Nam et supra habes quod Issachar supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. Quem Paulus imitatus, posuit fidei novella plantaria, ideoque quasi bonus agricola dixit: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III, 6).