De benedictionibus Iacob Patriarchae

This is the stable version, checked on 14 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De benedictionibus Iacob Patriarchae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

Migne Patrologia Latina Tomus 35


AuInAuH.DeBeJaP2 35 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De benedictionibus Jacob Patriarchae

Quid intelligendum est de benedictionibus, quibus Jacob patriarcha benedixit filios suos? An historice vel allegorice intelligendae sint, dum dicit, Congregamini, filii Jacob, ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis diebus (Gen. XLIX, 2): et si videtur ex his verbis magis allegoriam sonare quam historiam? Resp. Utrumque vero, et historiam et allegoriam: historiam de divisione terrae repromissionis, quae divisiones dividendae erant nepotibus eorum; et allegoriam de Christo et de Ecclesia in novissimis temporibus futura. Sed prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut aptius allegoriae culmen priori structurae superponatur.

Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei: prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas; quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. III, 4). Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas, juxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem quae primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum. Hoc quippe in portando honore et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua quae quolibet vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu; idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenas peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. [Principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur viscera parentum]. « Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel » (Ibid., 5-7). Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerunt, et contra fas in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati, muros hospitae urbis everterunt (Id. XXXIV, 26). Unde dicit, maledictus furor eorum, quia pertinax, et reliqua. Et dispergam illos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris paucas urbes ad inhabitandum habuit (Josue XXI). De Simeone vero in libro Jesu scriptum est, quod et ipse proprium funiculum non acceperit, sed de tribu Juda quiddam acceperit (Id. XIX, 1, 2). Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena. Quis suscitabit eum? Quia Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur de Juda, confitebuntur tibi fratres; vel, laudabunt te. Et licet de Christo grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat, quod per David stirpem generarentur reges, et quod adorarent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae; sed, filii patris tui. Et quod sequitur, Ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit eum captivos populos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem. Sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significat. Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam. Quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus (Joan. XII, 14), hoc est Gentilium populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit; et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur, Soreth, id est electam vitem, alligaverit asinam cui supersedit, Ecclesia ex nationibus congregata. Quod autem dicit, Fili mi, conversionem ad Christum de ipso Juda facit, eo quod Christus sit universa facturus. [Quod autem dicitur, Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat ille qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 8-11): significat quod non deficerent principes de tribu Juda usque ad tempus, quo natus est Christus, qui missus a Patre exspectatio est gentium .] « Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Issachar, asinus fortis accubans inter terminos: vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tribus serviens » (Ibid., 13-15). Quia supra Zabulon dixerat, quod maris magni littora esset possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenices urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, qui juxta Nephtalim pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum dicit supposuisse ad portandum; quia in labore terrae et vehendis ad mare, quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas de die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum: et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro dona portantes. Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX, 16-18). Samson judex in Israel de tribu Dan fuit (Judic. XIII, 2). Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri regulique obsidens vias nullum per terram Israel transire permittat; sed etiam si quis temerarius, virtute sua quasi velocitate equi confisus, eam voluerit praedonis more populare, non effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem nazaraeum tuum, quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos (Id. XVI, 30), putavi, o Deus, ipsum esse Christum Filium tuum: verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum ductus est Israel in captivitatem; alius mihi Salvator mundi et mei generis praestolandus est, ut veniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium. Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX, 19). Significat, quod Gad, Ruben, et dimidia tribus Manasse ad filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversus eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus fortiter dimicaverit. Lege Jesum Nave et Paralipomenon. Nephtalim, cervus emissus dans eloquia pulchritudinis; sive, Nephtalim ager irriguus (Ibid., 21). Utrumque significat Hebraeum verbum, Aiala Seluha. Significat autem, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesar fluento Jordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est (Matth. IV, 15, 16). « Filius meus Joseph accrescens, Filius meus accrescens et decorus aspectu: filiae decurrerunt super murum; sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est lapis Israel » (Gen. XLIX, 22-24). O filii Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam te provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli jaculis vulnerati. Verum arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est pugnator: et vincula tua quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim fortis et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel. Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Ibid., 27). Quam de apostolo Paulo, quae dicta sunt, manifestissima sit prophetia, omnibus patet; quod in adolescentia persecutus sit Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit. Hebraei autem ita dixerunt: Altare in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit: hoc, inquiunt, significat, quod sacerdotes immolant mane hostias, ad vesperam dividunt ea quae sibi ex lege collata sunt; lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisorem super sacerdotibus, qui servientes altari vivunt de altari. Haec autem historice.

Spiritualiter autem in Ruben prioris populi Judaeorum ostendit esse personam, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus (Gen. XLIX, 3; Exod. IV, 22). Etenim juxta quod primogenito debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, tu virtus mea. Utique quod ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaverit injuriam; dum convertit ad eum dorsum, et non faciem? Iste prior in donis, quia primum ipsi credita sunt eloquia Dei (Rom. III, 2), et legislatio, et Testamentum sive promissio. Iste major imperio; utique pro magnitudine virium quia copiosius caeteris in hoc saeculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando in Christum, quae vasculo non tenetur: voluptatis effusus est impetu, et idcirco addidit, Ultra non crescas; quia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Primogenitae autem plebis audaciam praedicat, quae ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat (Coloss. II, 9), raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi Scribae et Pharisaei et Sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim Scribae erant Judaeorum, de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. De quo consilio dicit, In consilium eorum ne veniat anima mea: horrebat enim tanta scelera, quae novissimis temporibus facturi erant Judaei. Quia in furore suo occiderunt virum: id est Christum, de quo dicitur, Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12); et alibi, Femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). Suffoderunt murum: id est, illum spiritualem fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax: utique quando furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes, Crucifige, crucifige. Et indignatio eorum, quia dura: dum Barabbam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel: quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem; dispersi autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui: Apostoli scilicet et omnes cohaeredes ejus, qui per adoptionem Patris, filii Dei effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum: eisdem enim manibus atque eodem crucis tropaeo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curvavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2). Adorabunt te filii patris tui: quando multi ex filiis Jacob adorant eum, per electionem gratiae salvi facti (Rom. XI, 5). Catulus leonis Juda: quando nascendo factus est parvulus, sicut scriptum est, Parvulus natus est nobis (Isai. IX, 6). Ad praedam, fili mi, ascendisti: id est, ascendens in crucem, captivos populos redemisti; et quos ille contrarius invaserat, tu moriens eripuisti: denique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Requiescens accubuisti, ut leo: manifestissime Christus in passione accubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum; et quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam (Joan. X, 18). Quod vero addit, Et ut catulus leonis: inde enim mortuus, unde natus. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed et in ipsa morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum? quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Id. II, 19). Non deficiet dux de Juda, et reliqua. Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus ex Gentibus, cui adhuc nunquam fuerat Legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos scilicet qui ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. V, 7). Et ad vitem asinam suam. Ipse dicit, Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, synagogam tardigradam scilicet, et gravi Legis pondere depressam. Lavit in vino stolam suam: sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium Gentes sunt, quas corpori suo junxit: sicut scribitur, Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi Apostoli sunt et Evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant: quorum praecepta austeritatem vini priscae Legis superant, quia longe leviora sunt. Et dentes ejus lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiae lacte veteris Legis. Zabulon habitabit in littore maris, et in statione navium. Zabulon interpretatur Habitaculum fortitudinis, et Ecclesiam significat. Haec in littore maris habitat et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi inconcussa firmitate solida spectat naufragium Judaeorum, et haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae; quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad Gentes. Legitur etiam in Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et terra Nephtalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. IX, 1, 2; Matth. IV, 15, sqq.). Sidon interpretatur Venator vel venatrix. Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte (Jerem. XVI, 16). Issachar asinus fortis. Issachar qui interpretatur Merces, refertur ad populum Gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum animal nullaque ratione substitit, sed postmodum jugum disciplinae evangelicae libenter portavit. Hic accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima. Inter terminos autem cubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de iis, quae nunc versantur in medio, quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christo regi suae fidei dona et operum bonorum offerens munera. Dan judicabit populum suum sicut aliae tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et reliqua. Dicunt quidam Antichristum per haec verba et praedici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens, et quod inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castrametatus est (Num. II, 25), illum significans qui se in lateribus aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter dicit propheta, A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16). Qui non solum coluber sed etiam cerastes vocatur. Κέρατα enim graece cornua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta praecepti coelestis itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit; et in persecutionis languore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi hujus apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Plebs infidelis Judaea, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est dicens, Salutare tuum exspectabo, Domine: id est, non sicut infideles Antichristum; sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Amen.