There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

 Dedicatio Liber primus 

GREGORIUS MAJANSIUS,

GENEROSUS VALENTINUS,

JOSEPHI EMANUELIS MINIANÆ

STUDIOSIS LECTORIBUS.

1. Joſephus Emanuel Miniana natus fuit Valentie Edetanorum, Idibus Octobris, Anni MDCLXXI. Parentes habuit Joannem Minianam, & Spem Stelam. Pubertatem egreſſus, nomen apud Sanctiſſimæ Trinitatis Sodalitium profeſſus eſt XIX. Cal. Septembr. Anni MDCLXXXVI. &, poft conſuetum tirocinium, ad perpetuam profeſionem admiſſus eſt IV. Cal. Novembr. Anni MDCLXXXVII. Cum eſſet tirunculus, Libros Sacros ferè omnes memoriæ mandavit, maximè Hiſtoricos. Hinc, anno MDCCXXVI. cum diſcipulus, idemque amicus ejus, in Praepoſituræ Valentinæ competitione, Sacrum Textum enarraturus eſſet, unus Miniana facilè potuit prælectionem omnem ſcribere, nullis libris conſultis, eruditiſſimis viris, in ſcholaſtico pulvere verſatiſſimis, id multum demirantibus.

2. Adoleſcentulus Neapolim, Superiorum permiſſit, profectus eſt, ubi ſeptennium vixit. Ibi linguam Latinam diligentius didicit: pingendi etiam artem edoctus fuit: atque ſuæ dexteritatis præclara poſteà monumenta reliquit Sagunti, ubi apud Cænobium Trinitariorum, in Altari maximo duæ conſpiciuntur Tabulæ, quas ille depinxit.

3. Neapoli in Hiſpaniam reverſus, Latinam Linguam quadriennium docuit Liriæ; quadriennium alterum Sagunti: deinde Rhetoricam aliquot annos in Academia Valentina, ab anno ſcilicet MDCCIV. quo Rhetoricæ Cathedram obtinuit: in cujus anni litterarii initio, Orationem habuit de Revocanda Eloquentia, quam penes me habeo. Atque hæc eft Oratio illa, caſta, & verecunda, quam, ut plerumque ſolent amici res amicorum, laudibus extulit immodicis Emanuel Martinus, Epiſtola XLI. Libri II. Quod à viro prudentiſſimo factum puto, ut eum ad majora excitaret. Et certè cum Miniana cogitaret altiora, à Rhe''torices profeſſione abdicavit ſe. Urbs verò Valentina abdicationi noluit aſſentiri, ne tanto Præceptore Academia, cujus eſt Patrona, careret. Miniana tamen ex illo tempore, neque Academiam ire, neque bonorarium voluit percipere. Sic oſtendit Valentina Urbs quanti faceret Minianam. Ipſe verò conſtantiſſimè in ſuo permanſit propoſito, & otium nactus, animum appulit ad ſcribendum.

4. Ac primùm, Saguntinarum Antiquitatum occaſione, ſcribere cupit Dialogum de Theatro, & Circo, quod opus accepi editum eſſe Venetiis à Marchione Polenio, in Supplemento Theſauri Antiquitatum Romanarum, & Græcarum, Grævii, & Gronovii. Sed cum opus illud intermiſiſſet, ut ipſe ſcripſit Emanueli Martino, Epiſtola XLVIII. Libri II. ſcribere aggreſſus eſt Bellum Ruſticum Valentinum, ſive, Hiſtoriam de Ingreſſu Auſtriacorum Fœderatorumque in Regnum Valentiæ, cujus Primum Librum Emanueli Martino miſit, III. Nonas Quinctiles Anni MDCCVII. ut videre eſt in Epiſtola L. Libri II. Accepit eum Martinus, & paulo poſt Secundum; promiſitque ſe recogniturum utrumque: quod egregiè præſtitit laudáti libri Epiſtola LIII. quam ego edidi, prætermiſſis multis, quæ ipſe Auctor cancellavit in autographo ſuo, ita tamen ut in eo quod aſſervo, legi poſſint. Quid ſecretò de hac Hiſtoria ipſe Martinus ſenſerit, videri poteſt in libri V. Epiſtola II. ad Marchionem Mondexarenſem. Sed cum venia tanti viri, hujus Hiſtoriæ dictio ad Cæfarem non accedit: nam Cæſaris ſtilus ſimplex, faciliſque eſt; Minianæ, elaboratus, & duriuſculus: illius, valdè perſpicuus: hujus, ſuboſcurus: Cæſar denique in omnibus rerum, de quibus agit, cauſis aperiendis , mirificus eſt; Miniana verò aliquando ſolet ad arcana Regum Lectorem remittere, ut contingere neceſſe eſt ferè omnibus Hiſtoricis, qui juſſu Principum non ſcribunt. Prætereà in his, que nunc legimus, à veritate Miniana non defecit, etiamſi, cum ea primùm vidiſſet Martinus, aliqua efſent , quæ noſter Hiſtoricus accepit ab hominibus, quibus non æquè ac Martino res introſpectæ, ac notæ erant.

5. Tertium Librum duobus prioribus eloquentiorem non vidit Emanuel Martinus: quod dolendum eſt. Auctor eum mihi legendum dedit Anne MDCCXXIII. cum occupatus eram in Codicis Juſtinianei Cathedræ petitione; & nihil tunc adnotare poteram, niſi quæ ad ſtilum pertinerent. Vellem ego ut in multis factis tempus diligentiùs notaretur, & ut ea, quæ pertinent ad Hiſtoriam Juris, cujus facta eſt ferè totalis permutatio, copioſè, & diſtinctè traderentur. Sed tamen, neque quiſquam alius noſtri temporis res (quod ego ſciam) veriùs ſcripſit: neque ipſe Auctor quid quam elucubravit enucleatius: nam ſi Marianæ Hiſtoriæ Continuationem, cui poſteà dedit operam, cum his Libris de Bello Ruſtico Valentino conferas, illic rerum geſtarum potiùs Indices, aut Annales confectos videas; hic Hiſtoriam amœniſſimam, & quod caput eſt, cum prudentia, & libertate ſcriptam: etſi palam dicendum eſt, eum fuiſſe ſtudioſiſſimum Philippi V. Hiſpaniarum Regis. Huic Hiſtoriæ non præfixit nomen ſuum: ſed latere voluit, appellans ſe Anonymum Coſmopolitanum, fortaſſè quia nonnullos Auſtriacarum partium ſectatores ſceleratiſſimos ad vivum effinxit. Sed tamen opus ſuum cupiebat ad poſteritatem transmitti, cum, ejus conſervandi gratia, exemplar miſerit ſua manu ſcriptum Matthiæ Chafreoni, amico ſuo, Anteceſſori tunc Salmanticenſi; & aliud penes ſe retinuerit diligenter conſervatum, quod poſt mortem ejus non apparuit, furaci, vel invida manu occultatum. Sed, quod felix, fauſtumque ſit, mea diligentia, & induſtria effectum eſt, ut per longas ambages unum exemplar obtinuerim, etſi plurimis in locis inſcienter deſcriptum; ſed non difficulter à me integritati ſuæ reſtitutum. Et ut ea, quæ narravit Miniana, melius intelligantur, Rerum, ac Verborum memorabilium, & maximè propriorum, confeci Indicem, ne loca, perſonæ, & munera ullo modo confundantur; utque hoc modo faciliùs poſſit hoc opus in vulgares linguas transferri; neque illi contingat, quod Hiſtoriæ à ſe continuatæ de Rebus Hiſpaniæ, quæ peſſimè verſa eſt in linguam Hiſpanam.

6. Præter Orationem de Eloquentia revocanda, Dialogum de Theatro, & Circo, & jam laudatas Hiſtorias, ſcribere cœperat Miniana Saguntineida, ſive Poëma de Sagunti excidio, Statium Papinium, & Claudianum imitans. Cum verò quadringentos, & quatuordecim verſus panxiſſet; ſubſtitit; & Platonem imitatus, ad alia ſtilum convertit, in quibus magis poſſet clareſcere.

7. Ejus ad me, & ad alios Epiſtolas jam edidi inter meas, & Martinianas, duabus, aut tribus omiſſis, quas obtinui poſteà, & publici juris faciam, cum ſeſe dabit occaſio.

8. Cum itaque vir egregius nihil aliud curaret, optaretque, niſi quietè & tranquillè vivere, litteris operam dans, & cum pauciſſimis converſans; decubuit, & deceſſit Valentiæ, tertium Cœnobiarcha, VI. Cal. Auguſtas, Anno MDCCXXX. quo tempore ego Olivæ eram; & amici officia peragere non potui. Prætereà ille Provinciæ Aragonum fuerat Viſitator Generalis; quod munus ſuo more adminiſtravit prudentiſſimè.

9. In omnibus Joſephi Emanuelis Minianæ ſcriptis gravitas eſt mirifica, & Latinæ Linguæ ſumma proprietas. Illam habebat ab ingenio ſuo: hanc hauſerat ab auctoribus optimis, præcipuè à Plauto, quem memoriter recitabat: ut qui per multos annos ſingulis noctibus, ante quam iret cubitum, Comœdiam legerat, ſtili familiaris formandi gratia. Ideoque omnium, quos novi Latinè loquentes, expeditiſſimè loquebatur. Græcam Linguam ſatis intelligebat, & nonnunquam transferebat in Latinam aliquod Anthologiæ Epigramma. Novi Teſtamenti Grecè ſcripti lectione maximè detectabatur; atque hanc linguam adeò amabat, ut, morti proximus, Orationem Dominicam Græcè recitaret, exiſtimantibus Monachis, qui aderant, delirare illum. Itaque, ad extremum uſque ſpiritum, eruditionem cum pietate conjunxit. Evalit tantus vir, quia Emanuelis Martini ſectator fuit ſtudioſiſſimus, ab eo edoctus, amicè caſtigatus, incitatuſque ad ſuſcipienda, & perficienda, quæ

Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetuſtas.


 Dedicatio Liber primus