De baptismo contra Donatistas (ed. Migne)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De baptismo contra Donatistas
(ed. Migne) XLIII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

AugHip.DeBaCoD 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Probat posse extra catholicam communionem dari Baptismum ab haereticis vel schismaticis, non ab iis tamen accipiendum, nec in haeresi vel schismate quidquam prodesse.

CAPUT PRIMUM.

--1. In eis libris quos adversus Epistolam Parmeniani, quam dedit ad Tichonium, scripsimus, promisimus nos diligentius quaestionem Baptismi tractaturos (Contra Epistolam Parmeniani, lib. 2, cap. 14): quod etiamsi non ibi promitteremus, debitum tamen a nobis flagitantibus fratribus meminimus et agnoscimus. Quapropter in hoc opere adjuvante Domino suscepimus, non solum ea refellere quae de hac re nobis Donatistae objectare consuerunt; sed etiam de beatissimi martyris Cypriani auctoritate, unde suam perversitatem, ne veritatis impetu cadat, fulcire conantur, quae Dominus donaverit dicere: ut intelligant omnes qui non studio partium caecati judicant, non solum eos non adjuvari auctoritate Cypriani, sed per ipsam maxime convinci atque subverti.

2. Jam quidem in supra memoratis libris dictum est, ita posse extra catholicam communionem dari Baptismum, quemadmodum et extra eam potest et haberi. Nullus autem illorum negat habere Baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus et per poenitentiam conversis, dum non redditur, amitti non potuisse judicatur. Sic et illi qui per sacrilegium schismatis ab Ecclesiae communione discedunt, habent utique Baptismum, quem priusquam discederent acceperunt: nam et ipsis, si redeant, non eis iterum datur; unde ostenduntur, illud quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere separati. Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? Si dicis, Non recte foris datur: respondemus, Sicut non recte foris habetur, et tamen habetur; sic non recte foris datur, sed tamen datur. Sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi, quod extra unitatem inutiliter habebatur: sic per eamdem reconciliationem incipit utile esse, quod extra eam inutiliter datum est. Non tamen dici fas est, non datum esse quod datum est, aut ut non hoc dedisse quisquam calumnietur, cum hoc eum dedisse quod acceperat confitetur. Sacramentum enim Baptismi est quod habet qui baptizatur: et Sacramentum dandi Baptismi est quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum Baptismi non amittit; sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, Sacramentum dandi Baptismi non amittit. Nulli enim Sacramento injuria facienda est: si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur Baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat; sic acceptandus est Baptismus, quem dedit ille qui Sacramentum dandi cum discederet non amiserat. Nam sicut redeuntes, qui priusquam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur: ita redeuntes, qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique rursus ordinantur; sed aut administrant quod administrabant, si hoc Ecclesiae utilitas postulat; aut si non administrant, Sacramentum ordinationis suae tamen gerunt; et ideo eis manus inter laicos non imponitur. Nam neque sacramentum Baptismi, neque sacramentum dandi Baptismi, quando ab eis cum Maximiano discessit, Felicianus amisit. Nunc enim eum secum habent cum eis ipsis, quos cum foris esset, in Maximiani schismate baptizavit. Quapropter potuerunt ab eis accipere caeteri, cum ad nostrum consortium non accessissent, quod illi non amiserant, cum a nostro consortio recessissent. Quibus rebus ostenditur, et ipsos impie facere qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere qui Dei Sacramenta improbare nec in ipso schismate audemus. In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt: in eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis dissentiunt. Non enim accessus iste atque discessus corporalibus motibus, et non spiritualibus est metiendus. Sicut enim conjunctio corporum fit per continuationem locorum, sic animorum quidam contactus est consensio voluntatum. Si ergo qui recessit ab unitate, aliquid aliud agere voluerit, quam quod in unitate percepit, in eo recedit atque disjungitur: quod autem ita vult agere sicut in unitate agitur, ubi hoc accepit et didicit, in eo manet atque conjungitur. CAPUT II.--3. Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum sunt, in quibusdam vero a nobis exierunt. Proinde illa in quibus nobiscum sunt, eos agere non vetamus: in quibus autem nobiscum non sunt, ut veniendo accipiant, vel redeundo recipiant, adhortamur; et quibus modis possumus, ut id eligant emendati atque correcti, cum charitate satagimus. Non eis itaque dicimus, Nolite dare: sed, nolite in schismate dare. Nec eis quos videntur baptizaturi dicimus, Nolite accipere: sed, Nolite in schismate accipere. Nam si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non invenerit, et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa catholica unitate accepturus; si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi etiam corporali praesentia reddiderit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus; quia praesentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat; et sine sancti Baptismi sacramento, quod ubicumque invenit, non hominum, sed Dei esse cognovit, noluit ex hac vita migrare. Si quis autem cum possit in ipsa Catholica accipere, per aliquam mentis perversitatem eligit in schismate baptizari: etiamsi postea venire ad Catholicam cogitat, quia certus est ibi prodesse Sacramentum, quod alibi accipi quidem potest, prodesse autem non potest; procul dubio perversus et iniquus est, et tanto perniciosius quanto scientius. Ita enim non dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse etiam quod alibi acceperit.

CAPUT III.--4. Duo sunt etiam quae dicimus, et esse in Catholica Baptismum, et illic tantum recte accipi: utrumque horum Donatistae negant. Item alia duo dicimus, esse apud Donatistas Baptismum, non autem illic recte accipi: horum duorum illi unum magnopere affirmant, id est, esse ibi Baptismum; non autem illic recte accipi, nolunt fateri. Harum quatuor sententiarum tres nostrae tantum sunt, unam vero utrique dicimus. Nam esse in Catholica Baptismum, et recte illic accipi, et apud Donatistas non recte accipi, nos tantum dicimus: esse vero Baptismum et apud Donatistas, et illi asserunt, et nos concedimus. Quisquis ergo vult baptizari, et certus est jam sibi nostram Ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam, et in ea sola prodesse baptismum Christi etiamsi alibi acceptum fuerit; sed ideo in parte Donati vult baptizari, quia esse ibi Baptismum non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus: attendat alia tria. Si enim nos elegit sequi in iis quae illi non dicunt, ea vero quae utrique dicimus, praeponit his quae nos soli dicimus; satis est nobis quod ea quae illi non dicunt, et nos soli dicimus, praeponit eis quae illi soli dicunt. Esse autem in Catholica Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Recte accipi in Catholica Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Non recte accipi in parte Donati Baptismum, nos dicimus, illi non dicunt. Sicut ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum; ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. Quod autem utrique esse credendum dicimus, hoc, si ita putat, robustius credat; quam id quod a solis nobis dicitur. Robustius enim crediturus est esse Baptismum Christi in parte Donati, quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse Baptismum in Catholica, quod a catholicis tantummodo dicitur. Sed rursus magis crediturus est esse Baptismum Christi etiam apud nos, quod nos soli dicimus, quam non esse apud nos, quod illi soli dicunt. Jam enim decrevit et certus est, in quibus dissentimus, nos illis esse praeponendos. Ita ergo, quod nos soli dicimus, recte apud nos accipi, magis crediturus est, quam non recte apud nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. Eadem regula, quod nos soli dicimus, non recte apud illos accipi, magis crediturus est, quam id quod illi soli dicunt, id est, recte apud illos accipi. Frustra itaque sibi videtur securus ibi accipere, quod esse quidem ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. Elegit autem ipse, in eo quod non utrique dicimus, nobis potius inhaerere. Hic ergo securus accipiat, ubi et esse et recte accipi certus est: illic autem non accipiat, quod esse ibi quidem dicunt, sed ibi accipiendum esse non dicunt, quorum sententiam decrevit eligere. Quanquam etiam si dubium haberet, non illic recte accipi quod in Catholica recte accipi certum haberet, graviter peccaret, in rebus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quod certis incerta praeponeret. Recte quippe hominem in Ecclesia catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus huc transire decrevit. Non recte autem apud Donatistas hominem baptizari, saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant, quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet: et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat, huc transeundum esse decreverat.

CAPUT IV.--5. Jam vero si quis non intelligit quomodo fieri possit, ut quod ibi esse confitemur, non ibi recte dari dicamus; illud attendat, quia nec recte ibi esse dicimus, quod et illi dicunt in his qui ab eorum communione discedunt. Intueatur etiam similitudinem notae militaris, quia extra militiam a desertoribus et haberi et accipi potest; sed tamen extra militiam nec habenda nec accipienda est, et reducto vel perducto ad militiam nec mutanda nec iteranda est. Verumtamen alia causa est eorum qui in istos haereticos imprudenter incurrunt, ipsam esse Christi Ecclesiam existimantes: alia eorum qui noverunt non esse catholicam Ecclesiam, nisi eam quae, sicut promissa est, toto terrarum orbe diffunditur et extenditur usque ad fines terrae, quae crescens inter zizania et in taedio scandalorum requiem futuram desiderans, dicit in Psalmis, A finibus terrae ad te clamavi; dum taederet anima mea, in petra exaltasti me. Petra autem erat Christus: in quo nos jam resuscitatos et in coelo considentes, dicit Apostolus (Ephes. II, 6), nondum in re, sed in spe. Ideoque sequitur Psalmus, et dicit: Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 3, 4). Ex illius quippe promissionibus tanquam telis et jaculis in turri munitissima constitutis, non solum cavetur, sed etiam expugnatur inimicus, induens lupos suos pellibus ovium (Matth. VII, 15), ut dicant, Ecce hic est Christus, ecce illic (Id. XXIV, 23); et ab universitate civitatis super montem constitutae, ad particulas insidiarum suarum multos separent, et jugulatos absumant. Et cum hoc noverint, eligunt extra communionem unitatis corporis Christi accipere Baptismum Christi, ad eamdem communionem cum eo quod alibi acceperint postea migraturi. Scientes enim habituri sunt adversus Ecclesiam Christi Baptismum Christi, vel eo ipso die quo accipiunt. Quod si sceleratum est, quis est qui dicat, Permittatur mihi uno die scelus admittere? Si enim transiturus est ad Catholicam, quaero causam. Quid aliud responsurus est, nisi quia malum est esse in parte Donati, et non esse in catholica unitate? Hoc igitur malum quot diebus feceris, tot dierum malum facturus es: et dici potest, majus malum fieri plurium dierum, minus autem paucorum; nullum autem malum fieri, dici non potest. Quid autem opus est hoc tam exsecrabile malum vel uno die, vel una hora committere? Hoc enim qui sibi concedi vult, potest ab Ecclesia vel ab ipso Deo petere, ut sibi vel uno die apostatare concedat. Nam cur unius dici esse apostata timeat, et unius diei esse schismaticus haereticusve non timeat, nulla causa est.

CAPUT V.--6. Illic, inquit, accipere malui, ubi Baptismum Christi esse utrique consentiunt. Sed illic non recte accipi, illi ad quos migraturus es dicunt: recte vero illic accipi, illi a quibus migraturus es dicunt. Illud itaque quod hi dicunt, quos ipse postponis contradicentibus illis quos ipse anteponis, aut falsum est, aut, ut mitius dicatur, incertum. Vera ergo falsis, aut incertis certa praepone. Illic enim, quo migraturus es cum alibi acceperis, recte posse accipi quod desideras, non illi tantum ad quos transiturus es, sed tu ipse qui transiturus es confiteris. Si enim utrum recte illic posset accipi dubitares, etiam illuc transeundum esse dubitares. Accipere itaque in parte Donati, si incertum est esse peccatum; quis dubitet certum esse peccatum, non ibi potius accipere, ubi certum est non esse peccatum? Illi vero qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse Ecclesiam Christi, in istorum quidem comparatione minus peccant: sacrilegio tamen schismatis vulnerantur: non ideo non graviter, quod alii gravius. Cum enim dictum est quibusdam, Tolerabilius erit Sodomis in die judicii quam vobis (Matth. XI, 24); non ideo dictum est, quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi gravius torquebuntur.

7. Quanquam hoc fuerat fortasse occultum aliquando et incertum. Unde autem sanantur hi qui advertunt et corriguntur, inde gravantur hi qui cum jam ignorare non permittantur, in perniciem suam pertinaciter saeviunt. Damnatio quippe Maximianistarum, et receptio damnatorum, cum his quos extra eorum communionem in sacrilegio, sicut concilium eorum clamat, in schismate baptizarunt, totam istam solvit quaestionem, totam contentionem abstulit. Nihil omnino inter nos et eos Donatistas qui Primiano communicant dereliquit, unde dubitetur, non solum haberi, sed etiam dari posse Baptismum Christi ab eis qui ab Ecclesia separantur. Sicut enim ipsi eos quos Felicianus in schismate baptizavit, verum Baptismum accepisse fateri coguntur, quia eos secum nunc habent in ipso Baptismo quem in schismate perceperunt: sic nos dicimus Baptismum Christi esse etiam extra communionem catholicam, quem dant illi qui ab eadem communione praecisi sunt, quia eum, cum praeciderentur, non amiserunt. Et quod ipsi se putant contulisse illis quos Felicianus in schismate baptizavit, cum eos sibi reconciliaverunt; id est, non ut acciperent quod non habebant, sed ut prodesset eis quod inutiliter in schismate acceperant et habebant: hoc vere confert et praestat Deus per communionem catholicam illis qui veniunt ab aliqua haeresi vel schismate, ubi Baptismum Christi acceperunt; id est, non ut Baptismi sacramentum incipiant habere quod non habebant, sed ut incipiat eis prodesse quod habebant. CAPUT VI.--8. Quapropter inter nos et ipsos quodam modo cardinales Donatistas, quorum episcopus apud Carthaginem Primianus est, jam de hac re nulla est controversia. Voluit enim Deus per Maximianistas eam finiri, ut quod charitate suadente nolebant, exemplo suo cogente fateantur. Sed adhuc propterea inde disputamus, ne illi sibi videantur aliquid dicere, qui nec istis communicant, qui apud se potius, quanto pauciores, tanto sinceriores Donatistas remansisse contendunt. Qui si Maximianistae soli essent, nec ipsorum salutem contemnere deberemus. Quanto ergo magis quia eadem pars Donati in multa minutissima frusta concisa est, quae omnes minutae particulae hanc unam multo grandiorem, in qua Primianus est, de recepto Maximianistarum Baptismo reprehendunt, et singulae conantur asserere, apud se tantummodo verum Baptismum remansisse, nec omnino esse alibi, nec in toto orbe terrarum qua Ecclesia catholica expanditur, nec in ipsa grandiore parte Donati, nec in caeteris praeter se unam ex minutissimis partibus? Quae omnes particulae si advertere voluerint vocem non hominis, sed ipsius manifestissimae veritatis, et animosum spiritum suae perversitatis edomare, non utique ad partem Donati majorem, de qua praecisa praecisae sunt, sed ad ipsam viriditatem radicis Catholicae de ariditate propria revertentur. Omnes quippe isti ubi contra nos non sunt, pro nobis sunt: ubi autem nobiscum non colligunt, spargunt.

CAPUT VII.--9. Jam enim ne videar humanis argumentis id agere, quoniam quaestionis hujus obscuritas prioribus Ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate praeditos patres episcopos ita inter se compulit salva pace disceptare atque fluctuare, ut diu conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta nutaverint, donec plenario totius orbis concilio, quod saluberrime sentiebatur, etiam remotis dubitationibus, firmaretur: ex Evangelio profero certa documenta, quibus Domino adjuvante demonstro, quam recte placuerit et vere secundum Deum, ut hoc in quoquam schismatico vel haeretico ecclesiastica medicina curaret, in quo vulnere separabatur; illud autem quod sanum maneret, agnitum potius approbaretur, quam improbatum vulneraretur. Certe Dominus in Evangelio dicit: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit. Tamen cum ad eum discipuli retulissent, vidisse se quemdam in ejus nomine pellentem daemonia, et prohibuisse, quia cum illis eum non sequebatur: Nolite, inquit, prohibere. Qui contra vos non est, pro vobis est. Non potest enim quisquam in meo nomine facere aliquid, et male loqui de me (Marc. IX, 38, 39; et Luc. IX, 30). Si nihil in illo corrigendum erat; securus ergo sit quisquis extra communionem Ecclesiae constitutus colligit in Christi nomine, dissociatus a christiana societate: atque ita falsum erit illud, Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, spargit. Si autem quod discipuli Domini per ignorantiam facere voluerunt, id in eo corrigendum est; quod dixit Dominus, Nolite prohibere: cur hoc ipse prohiberi prohibuit? Et quomodo erit verum quod ibi ait, Qui contra vos non est, pro vobis est? In hoc enim facto non contra eos, sed pro eis erat, ubi per nomen Christi sanitates operabatur. Ut ergo utraque sententia vera sit, sicuti vera est, et illa ubi ait, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit; et illa ubi ait, Nolite prohibere; qui enim contra vos non est, pro vobis est: quid restat intelligendum, nisi quia ille in tanti nominis veneratione confirmandus fuit, ubi non erat contra Ecclesiam, sed pro Ecclesia; et illa tamen separatione culpandus, ubi si colligeret spargeret; et si forte veniret ad Ecclesiam, non illud quod habebat ibi acciperet, sed in quo aberraverat emendaret?

CAPUT VIII.--10. Neque enim et Cornelii gentilis hominis orationes non sunt exauditae, aut eleemosynae non sunt acceptae: imo et angelum ad se mitti, et missum meruit intueri, per quem posset utique sine hominis alicujus accessu cuncta necessaria discere. Sed quoniam quidquid boni in orationibus et eleemosynis habebat, prodesse illi non poterat, nisi per vinculum christianae societatis et pacis incorporaretur Ecclesiae; jubetur mittere ad Petrum, et per illum discit Christum; per illum etiam baptizatus, christiano populo consortio quoque communionis adjungitur, cui sola bonorum operum similitudine jungebatur (Act. X). Perniciose quippe contemneret bonum quod nondum habebat, superbiens ex illo quod habebat. Sic etiam qui se ipsos a societate caeterorum separantes, charitate violata, unitatis vinculum rumpunt, si nihil faciunt eorum quae in illa societate acceperunt, in omnibus separati sunt: et ideo quem sibi sociaverint, si venire ad Ecclesiam voluerit, debet omnia quae non accepit accipere. Si vero nonnulla eadem faciunt, non se in eis separaverunt; et ex ea parte in texturae compage detinentur, in caetera scissi sunt. Proinde si quem sibi sociaverint, ex ea parte nectitur Ecclesiae, in qua nec illi separati sunt: et ideo si venire ad Ecclesiam voluerit, in eo sanatur ubi laniatus errabat: ubi vero sanus connectebatur, non curatur, sed agnoscitur; ne cum sana curare volumus, potius vulneremus. Itaque illi quos baptizant, sanant a vulnere idololatriae vel infidelitatis; sed gravius feriunt vulnere schismatis. Idololatras enim in populo Dei gladius interemit (Exod. XXXII), schismaticos autem terrae hiatus absorbuit (Num. XVI). Et Apostolus: Si habeam omnem, inquit, fidem, ita ut montes transferam, charitatem vero non habeam, nihil sum.

11. Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis gravi vulnere sauciatus, si dixerit medicus, Moritur inde nisi curetur: non opinor illi qui eum adduxerunt, ita desipiunt, ut consideratis atque numeratis caeteris membris ejus sanis, respondeant medico et dicant, Ergone ista sana tot membra non valent ad ejus vitam, et illud unum vulneratum valet ad mortem? Non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt: nec ideo tamen quia curandum offerunt, medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet; sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam sanis caeteris imminet, et nisi sanetur adveniet. Quid ergo prodest homini vel sana fides, vel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali vulnere schismatis perempta est sanitas charitatis, per cujus solius peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? Quod ne fiat, non cessat misericordia Dei per unitatem sanctae Ecclesiae suae, ut veniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per vinculum pacis. Nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum: nec rursus putent ideo curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid vulneratum. Itaque in Sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, pro nobis sunt: in schismatis autem vulnere, quia cum Christo non colligunt, spargunt. Non extollantur ex his quae habent. Quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? Et vulnus suum dignentur humiliter intueri, nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant. CAPUT IX.--12. Videant quam multa et quam magna nihil prosint, si unum quiddam defuerit, et videant quid sit ipsum unum. Nec me in hoc audiant, sed Apostolum: Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1-3). Quid ergo eis prodest si et linguam in sacris mysteriis habeant angelicam, et prophetiam quemadmodum Caiphas (Joan. XI, 51) et Saül (I Reg. XVIII, 10), ut aliquando prophetent, quos fuisse damnabiles sancta Scriptura testatur? Si sacramenta non tantum sciant, sed et habeant, sicut habuit Simon magus (Act. VIII, 13): si fidem, sicut daemonia confessa sunt Christum; neque enim non credebant cum dicerent, Quid nobis et tibi est, Fili Dei? scimus qui sis (Marc. I, 24). Si dispertiant ipsi etiam substantiam suam pauperibus, sicut multi, non solum in Catholica, sed in diversis haeresibus faciunt. Si aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam pariter confitentur: tamen quia separati haec agunt, non sufferentes invicem in dilectione, neque studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), charitatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus quae nihil eis prosunt, ad aeternam salutem pervenire non possunt.

CAPUT X.--13. Sed videntur sibi argutissime quaerere, « utrum generet filios Baptismus Christi in parte Donati, an non generet: » ut si consenserimus quod generet, suam esse asseverent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi Baptismate generare; et quia unam oportet esse Ecclesiam, ex hoc jam nostram non esse Ecclesiam criminentur. Si autem dixerimus, non generat: « Cur ergo, » aiunt, « apud vos non renascuntur per Baptismum, qui transeunt a nobis ad vos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt? »

14. Quasi vero ex hoc generet unde separata est, et non ex hoc unde conjuncta est. Separata est enim a vinculo charitatis et pacis, sed juncta est in uno Baptismate. Itaque est una Ecclesia, quae sola Catholica nominatur; et quidquid suum habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae. Neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt: quod si et hoc dimittant, omnino non generant. Haec itaque in omnibus generat, cujus Sacramenta retinentur, unde possit tale aliquid ubicumque generari: quamvis non omnes quos generat ad ejus pertineant unitatem, quae usque in finem perseverantes salvabit. Neque enim hi soli ad eam non pertinent, qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt; sed etiam illi qui in ejus unitate corporaliter mixti per vitam pessimam separantur. Etenim Simonem magum per Baptisma ipsa pepererat: cui tamen dictum est, quod non haberet partem in haereditate Christi (Act. VIII, 13, 21). Numquid ei Baptismus, numquid Evangelium, numquid Sacramenta defuerunt? Sed cui charitas defuit, frustra natus est, et ei expediebat fortasse non nasci. Numquid non erant nati quibus Apostolus dicit, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam? Eos tamen a sacrilegio schismatis revocat, in quod ideo irruebant, quia carnales erant: Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; carnales enim estis adhuc. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis (I Cor. III, 1-4)? De his enim supra dicit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis. Hoc autem dico, quia unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 10-13)? Isti ergo si in hac obstinatione et perversitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam Ecclesiam de qua nati erant, per pacis atque unitatis vinculum pertinerent. Ergo ipsa generat, et per uterum suum, et per uteros ancillarum, ex eisdem Sacramentis, tanquam ex viri sui semine. Non enim frustra dicit Apostolus, omnia illa in figura esse gesta (Id. X, 11). Sed qui superbiunt et legitimae matri non adjunguntur, similes sunt Ismaeli, de quo dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10). Qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui conjugem, cujus legitimo jure generati sunt, similes sunt filiis Jacob, quamvis de ancillis natis, sed tamen eamdem haereditatem sumentibus (Id. XXX, 3). Qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati, negligunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est, Deo attestante et dicente, Jacob dilexi, Esau autem odio habui: cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint (Malach. I, 2, 3; et Gen. XXV, 24). CAPUT XI.--15. Quaerunt etiam, utrum peccata dimittantur per Baptismum in parte Donati: ut si dixerimus dimitti, respondeant, Ergo est illic Spiritus sanctus; quia cum insufflante Domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: Baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Et si ita est, inquiunt, communio nostra est Ecclesia Christi: non enim praeter Ecclesiam dimissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur. Et si nostra communio est Ecclesia Christi, non est Ecclesia Christi vestra communio. Una est enim, quaecumque illa sit, de qua dictum est, Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8): nec possunt Ecclesiae tot esse, quot schismata. Si autem dixerimus non ibi dimitti peccata: Ergo, inquiunt, non est illic versus Baptismus; et propterea quos a nobis suscipitis, vos baptizare debetis; quod quia non facitis, in Ecclesia Christi vos non esse fatemini.

16. His ita resistimus, secundum Scripturas, eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt, sibi ipsi respondeant. Quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata ubi charitas non est. Peccata enim tenebrae animarum sunt. Audimus quippe Joannem dicentem, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 11). Nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excaecarentur. Si ergo dicimus non ibi dimitti peccata; quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? Quid est enim renasci per Baptismum, nisi a vetustate renovari? Quomodo autem renovatur a vetustate, cui peccata praeterita non dimittuntur? Quod si renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur ut denuo baptizandus videatur. Quia dicit Apostolus, Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27): quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. Porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse: et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. Quod si ita est, et peccata dimissa sunt. Quomodo ergo dicit Joannes, Qui odit fratrem suum, in tenebris manet usque adhuc; si jam facta est remissio peccatorum? Annon est in schismate odium fraternum? quis hoc dixerit, cum et origo et pertinacia schismatis nulla sit alia, nisi odium fratris? 17. Hanc illi quaestionem solvere sibi videntur cum dicunt: Non est ergo in schismate remissio peccatorum, et ideo nec regeneratio novi hominis, et propterea nec Baptismus Christi. Nos autem quia fatemur ibi esse Baptismum Christi, hanc eis quaestionem solvendam proponimus: Magus ille Simon, utrum vero Christi Baptismate tinctus sit. Respondebunt, Ita; quia sanctae Scripturae auctoritate coguntur. Quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata? Profecto fatebuntur. Item quaero, cur ei dixerit Petrus, non eum habere partem in sorte sanctorum? Quia, inquiunt, postea peccavit, pecunia volens emere donum Dei, cujus venditores esse Apostolos credidit. CAPUT XII.--18. Quid, si ad ipsum Baptismum fictus accessit? dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? Eligant quod volunt; utrumlibet elegerint, sufficit nobis. Si dimissa dixerint; quomodo ergo Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5), si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? Si dixerint non esse dimissa; quaero, si postea fictionem suam corde concusso et vero dolore fateretur, denuo baptizandus judicaretur? Quod si dementissimum est dicere; fateantur vero Baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor ejus in malitia vel sacrilegio perseverans, peccatorum abolitionem non sinere fieri: atque ita intelligant in communionibus ab Ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi Baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur; qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quis reconciliatus unitati, sacrilegio dissensionis exuitur, quo ejus peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur. Sicut enim in illo qui fictus accesserat, fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine Baptismo, ut quod ante datum est, tunc valere incipiat ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit: sic etiam iste qui Baptisma Christi, quod non amiserunt qui se separaverunt, inimicus charitatis et pacis Christi, in aliqua haeresi aut schismate accepit, quo sacrilego scelere peccata ejus non dimittebantur, cum se correxerit, et ad Ecclesiae societatem unitatemque venerit, non iterum baptizandus est; quia ipsa ei reconciliatione ac pace praestatur, ut ad remissionem peccatorum ejus in unitate jam prodesse incipiat Sacramentum, quod acceptum in schismate prodesse non poterat.

19. Si autem dixerint, in illo qui fictus accessit, per sanctam vim tanti sacramenti dimissa quidem illi esse peccata in ipso temporis puncto, sed per fictionem ejus rediisse continuo: ut Spiritus sanctus et adfuerit baptizato ut peccata recederent, et perseverantiam fictionis fugerit ut redirent; ut et illud verum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; et illud, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum: id est, ut et induat eum Christo sanctitas Baptismi, et exuat eum Christo pernicies fictionis: sicut fit cum quisque a tenebris per lucem transit ad tenebras; oculi quidem ejus in tenebras perpetuo diriguntur, sed non potest lux nisi perfundere transeuntem: si hoc ergo dixerint, hoc etiam in eis intelligant fieri, qui extra Ecclesiae communionem, sed tamen Baptismate Ecclesiae baptizantur, quod ubicumque fuerit, sanctum est per se ipsum: et ideo non est eorum qui se separant, sed ejus unde se separant: valet tamen et apud eos hactenus, ut per ejus lucem transeant ad dissensionis suae tenebras, continuo redeuntibus peccatis, quae Baptismatis sanctitas in illo temporis puncto dimiserat, tanquam redeunte obscuritate quam lux in transitu excusserat. 20. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus docet de illo servo, quem cum invenisset debitorem decem millium talentorum, deprecanti omnia dimisit. Ille autem conservum suum qui ei debebat centum denarios, cum miseratus non fuisset, jussit eum dominus reddere quae ei dimiserat. Tempus ergo quo accipitur indulgentia per Baptismum, tanquam tempus est reddendae rationis, ut omnia debita quae inventa fuerint dimittantur. Non tamen ille servus postea dedit conservo suo mutuam pecuniam, quam cum ille non posset reddere, non ejus misertus est: sed jam ei debebat conservus ejus, cum ipse rationem domino suo reddens, tanti numeri debito solveretur; nec dimiserat conservo suo quod ei debebat, et sic accesserat ut ei dimitteret dominus. Hoc indicant verba conservi dicentis: Patientiam habe in me, et reddam tibi. Alioquin diceret, Jam mihi hoc dimiseras, cur iterum repetis? Hoc et ipsius Domini verba manifestius aperiunt. Ait enim: Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios (Matth. XVIII, 23-35). Non dixit, Cui jam debitum centum denariorum dimiserat. Si enim dimiserat, non ei debebat. Quia ergo dixit, debebat ei; manifestum est quod non dimiserat. Et melius quidem fuerat, atque hoc potius congruebat tanto debitori reddituro rationem, et exspectanti misericordiam domini sui, ut prior ipse conservo dimitteret quod ei debebatur, et sic ad rationem reddendam, ubi misericordia domini imploranda erat, accederet. Nec tamen illud quod nondum conservo dimiserat, impedivit dominum ejus, quominus in illo tempore accipiendae rationis dimitteret ei omnia quae debebat. Sed quid profuit, quandoquidem in caput ejus propter odiorum perseverantiam rursus omnia continuo replicata sunt? Sic non impeditur Baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid supra est solvitur, etiam ipsa hora momentumque ante Baptismum et in Baptismo. Deinceps autem reus esse continuo incipit, non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt: et haec saepe contingunt in Ecclesia. CAPUT XIII.--21. Nam plerumque fit ut homo habeat inimicum quem iniquissime oderit: quanquam etiam iniquos inimicos diligere jubeamur, et orare pro eis. Subito autem periculo mortis incipit perturbari, et poscit Baptismum, quem tanta festinatione accipit, ut necessariam interrogationem paucorum verborum vix periculi tempus admittat, (quanto minus sermonem longissimum?) ut illud odium corde pellatur, etiam ipsi si baptizanti sit cognitum. Certe ista non solum apud nos, sed etiam apud illos evenire non cessant. Quid ergo dicimus? Dimittuntur peccata huic homini, an non dimittuntur? Prorsus quod volunt eligant. Si enim dimittuntur, continuo redeunt: Evangelium loquitur, veritas clamat. Sive ergo dimittantur, sive non dimittantur, necessaria est postea medicina: nec tamen si vixerit, atque id corrigendum esse didicerit atque correxerit, denuo baptizatur, sive apud illos, sive apud nos. Sic et illa quae schismatici vel haeretici non aliter habent, nec aliter agunt quam vera Ecclesia, cum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus. In quibus enim non dissentiunt a nobis, in eis non disjunguntur a nobis. Sed tamen quia nihil eis prosunt quamdiu schismatici vel haeretici sunt, propter alia in quibus a veritate dissentiunt, et propter ipsum separationis immanissimum scelus, sive permanserint in eis peccata, sive continuo dimissa redierint, ut ad sanitatem pacis atque charitatis veniant adhortamur; non solum ut aliquid habeant quod non habebant, sed ut eis etiam illud prodesse incipiat quod habebant.

CAPUT XIV.--22. Frustra ergo nobis dicunt: « Si Baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de vestra communione consulendum putetis? » Respondemus enim: Non Baptismum vestrum acceptamus; quia non est Baptismus ille schismaticorum vel haereticorum, sed Dei et Ecclesiae, ubicumque fuerit inventus et quocumque translatus. Vestrum autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et impie separamini. Nam si caetera omnia vera vel sentiatis vel habeatis, et in eadem tamen separatione duretis adversus vinculum fraternae pacis, adversus unitatem omnium fratrum, qui toto orbe terrarum, sicut promissi sunt, ita exhibiti; quorum omnium causas et corda nullo modo unquam nosse aut discutere potuistis, ut merito damnaretis; qui non possunt propterea rei esse, quia judicibus ecclesiasticis potius quam litigatoribus crediderunt: hoc solum minus habetis, quod minus habet qui charitatem non habet. Jam quid opus est ut nos retexamus? Vos ipsi in Apostolo inspicite, quantum sit quod minus habetis. Quid autem interest qui charitatem non habet, utrum foras avolet aliquo vento tentationis ablatus, an intus de messe dominica non recedat in ultima ventilatione separandus? Et tamen etiam tales, si jam semel per Baptismum nati sunt, iterum eos nasci non oportet.

CAPUT XV.--23. Ecclesia quippe omnes per Baptismum parit, sive apud se, id est, ex utero suo; sive extra se de semine viri sui: sive de se, sive de ancilla. Sed et Esau de uxore natus, propter fraternam discordiam separatus est a populo Dei. Et Aser per uxoris quidem potestatem, sed ex ancilla natus, propter fraternam concordiam terram promissionis accepit. Unde et Ismaeli, ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia: et non profuit potestas uxoris, cujus magis filius erat, quia per ipsius jura conjugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus. Sicut apud istos Ecclesiae jure quod est in Baptismo, nascuntur quicumque nascuntur: sed si concordent cum fratribus, per unitatem pacis ad terram veniunt promissionis, non de materno utero rursus ejiciendi, sed in paterno semine agnoscendi: si autem in discordia perseverent, ad Ismaelis funiculum pertinebunt. Prior autem fuit Ismael, postea Isaac; et prior Esau, posterior autem Jacob: non quia prior peperit haeresis quam Ecclesia, aut Ecclesia ipsa prius carnales vel animales, et postea spirituales; sed quia in ipsa sorte mortalitatis nostrae, ex quo de Adam nascimur, non est prius quod spirituale, sed quod animale, postea spirituale (I Cor. XV, 46). Ex ipso autem animali sensu, quia homo animalis non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II, 14), omnes dissensiones et schismata generantur. In quo sensu perseverantes Apostolus dicit ad Vetus Testamentum pertinere (Galat. IV), id est, ad terrenorum promissorum cupiditatem, in quibus quidem spiritualia figurantur, sed animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei.

24. Quocumque ergo tempore tales homines esse coeperint in hac vita, ut jam divinis pro saeculorum distributione Sacramentis imbuti, adhuc tamen carnaliter sapiant, et carnalia de Deo, sive in hac vita, sive post hanc vitam, sperent atque desiderent, animales sunt. Ecclesia vero, quod est populus Dei, etiam in istius vitae peregrinatione antiqua res est, in aliis hominibus habens animalem portionem, in aliis autem spiritualem. Ad animales pertinet Vetus Testamentum, ad spirituales Novum. Sed primis temporibus utrumque occultum fuit ab Adam usque ad Moysen. A Moyse autem manifestatum est Vetus, et in eo ipso occultabatur Novum, quia occulte significabatur. Postea vero quam in carne Dominus venit, revelatum est Novum: Veteris autem Sacramenta cessarunt; sed concupiscentiae tales non cessaverunt. In illis enim sunt, quos Apostolus jam per Sacramentum Novi Testamenti natos, adhuc tamen dicit animales non posse percipere quae sunt Spiritus Dei. Sicut enim in Sacramentis Veteris Testamenti vivebant quidam spirituales, ad Novum scilicet Testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes: sic et nunc in Sacramento Novi Testamenti quod jam revelatum est, plerique vivunt animales. Qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt Spiritus Dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad Vetus Testamentum pertinebunt. Si autem proficiunt, et antequam capiant, ipso profectu et accessu ad Novum pertinent: et si priusquam spirituales fiant, ex hac vita rapiantur, custoditi per Sacramenti sanctitatem in terra viventium computantur, ubi est spes nostra et portio Dominus. Nec invenio quid verius intelligatur in eo quod scriptum est, Imperfectum meum viderunt oculi tui: quandoquidem sequitur, Et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). CAPUT XVI.--25. Quae autem peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante adventum Domini; et quae istos, ipsa et Apostolos et martyres nostros et omnes bonos Christianos. Omnes enim diversis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur; et ejusdem civitatis cives labores hujus peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem caeteri experientur. Item quae peperit Cain et Cham et Ismaelem et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan et alios in eodem populo similes; et quae istos, eadem ipsa et Judam pseudoapostolum, et Simonem magum, et caeteros usque ad haec tempora pseudochristianos in affectione animali pertinaciter obduratos, sive in unitate permixti sint, sive aperta praecisione dissentiant. Sed cum tales a spiritualibus evangelizantur, et Sacramentis imbuuntur, tanquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau: cum autem per illos qui non caste annuntiant Evangelium (Philipp. I, 17), tales in Dei populo generantur; Sara quidem, sed per Agar. Item boni spirituales, quando evangelizantibus vel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem vel Rachel jure conjugali eos, sed per ancillarum uterum parit. Cum vero per spirituales in Evangelio generantur boni fideles, qui vel evadunt in spiritualis aetatis affectum, vel eo tendere non desistunt, vel ideo non faciunt quia non possunt, sicut ex utero Sarae Isaac, vel Rebeccae Jacob, in novam vitam et Novum Testamentum nascuntur.

CAPUT XVII.--26. Itaque sive intus versari videantur, sive aperte foris sint, quod caro est, caro est: sive in area in sua sterilitate perseverent, sive occasione tentationis tanquam vento extra tollantur, quod palea est, palea est. Et semper ab illius Ecclesiae quae sine macula et ruga est, unitate divisus est, etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, sive qui intus talis apparet, sive qui foris manifestius adversatur. Spirituales autem sive ad hoc ipsum pio studio proficientes, non eunt foras: quia et cum aliqua vel perversitate vel necessitate hominum videntur expelli, ibi magis probantur, quam si intus permaneant, cum adversus Ecclesiam nullatenus eriguntur, sed in solida unitatis petra fortissimo charitatis robore radicantur. Ad hoc enim pertinet quod in illo Abrahae sacrificio dicitur, Aves autem non divisit (Gen. XV, 10).

CAPUT XVIII.--27. De Baptismi ergo quaestione jam, quantum arbitror, satis disserui: et quia hoc manifestissimum schisma est quod Donatistarum nomine nuncupatur, restat ut hoc de Baptismo pie credamus, quod universa Ecclesia a sacrilegio schismatis remota custodit. In qua tamen si aliud alii, et aliud alii adhuc de ista quaestione salva pace sentirent, donec universali concilio unum aliquid eliquatum sincerumque placuisset, humanae infirmitatis errorem cooperiret charitas unitatis, sicut scriptum est, Quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Qua enim absente caetera inaniter habentur, eadem praesente quaedam venialiter non habentur.

28. Exstant beati martyris Cypriani in ejus litteris magna documenta, ut ad illum jam veniam, de cujus sibi auctoritate isti carnaliter blandiuntur, cum ejus charitate spiritualiter perimantur. Nam illis temporibus, antequam plenarii concilii sententia quid in hac re sequendum esset, totius Ecclesiae consensio confirmasset, visum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum Ecclesiarum, omnem hominem qui extra Ecclesiae catholicae communionem baptizatus fuisset, oportere ad Ecclesiam venientem denuo baptizari. Quod non recte fieri tanto viro nimirum propterea Dominus non aperuit, ut ejus pia et humilitas et charitas in custodienda salubriter Ecclesiae pace patesceret, et non solum illius temporis Christianis, sed etiam posteris ad medicinalem, ut ita dicam, notitiam signaretur. Cum enim tanti meriti, tantae Ecclesiae, tanti pectoris, tanti oris, tantae virtutis episcopus, aliud de Baptismo arbitraretur, quam erat diligentius inquisita veritas firmatura; multique ejus collegae, quamvis nondum liquido manifestatum, id tamen tenerent quod et praeterita Ecclesiae consuetudo, et postea totus catholicus orbis amplexus est: non se ille tamen a caeteris diversa sentientibus separata communione disjunxit, et hoc etiam caeteris persuadere non destitit, ut sufferrent invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Ita enim corporis manente compage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate convalesceret potius, quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. Et si se ille separasset, quam multi sequerentur? quantum sibi nomen inter homines faceret? quam latius Cyprianistae quam Donatistae vocarentur? Sed non erat filius perditionis, de qualibus dictum est, Dejecisti eos dum extollerentur (Psal. LXXII, 18): sed erat filius pacis Ecclesiae, qui tanta cordis illuminatione praeditus, propterea non vidit aliquid, ut per eum aliud supereminentius videretur. Et adhuc, inquit Apostolus, supereminentiorem viam vobis demonstro: si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XII, 31, et XIII, 1). Minus ergo ille penetravit, ut cerneret secretum abditum sacramenti: sed si sciens omnia sacramenta, charitatem non haberet, nihil esset. Cum autem minus illud perspiciens, hanc tamen humiliter, fideliter, fortiter custodivit, ad martyrii coronam meruit pervenire: ut si qua in ejus lucidam mentem ex humana conditione nebula irrepserat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. Non enim frustra ipse Dominus Jesus Christus, cum se ipsum diceret vitem, suos autem tanquam in vite sarmenta, praecidi eos dixit, et de vite auferri tanquam inutilia sarmenta, quae fructum non darent. Quis est autem fructus, nisi novus ille fetus, de quo item dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)? Ipsa est illa charitas, sine qua caetera nihil prosunt. Dicit et Apostolus: Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 22, 23). Quae omnia incipiunt a charitate, et per caeteram juncturam quasi botrum mirabilem faciunt. Nec tamen frustra idem Dominus addidit, Quae autem sarmenta in me dant fructum, purgat illa Pater meus, ut majorem fructum afferant (Joan. XV, 1-5): nisi quia et ipsi qui fructu praevalent charitatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit. Quod ergo ille vir sanctus de Baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea pertractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholica unitate permansit et charitatis ubertate compensatum est, et passionis falce purgatum. CAPUT XIX.--29. Sed ne videar devitandae probationis causa ista in laudem beatissimi Martyris dicere, quae quidem non ejus, sed illius est, cujus gratia talis exstitit; jam de litteris ejus documenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur. Hujus enim auctoritatem imperitis objiciunt, ut se quasi recte facere ostendant, quod ad se venientes fideles denuo baptizent. Nimium miseri, et nisi se corrigant a semetipsis omnino damnati, qui hoc in tanto viro eligunt imitari, quod illi propterea non obluit, quia in ea pace unde isti aberraverunt, qui viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3), perseverantissimis usque in finem gressibus ambulavit. Est quidem quod Christi Baptisma ubique sanctum est, et quamvis apud haereticos vel schismaticos, ipsius tamen haeresis vel schismatis non est, et ideo nec ad ipsam Catholicam inde venientes oportet denuo baptizari: sed tamen hoc aliud est, aliud a catholica pace deviantes et in nefariam praecisionis foveam praecipitatos, rebaptizandos insuper judicare. Nam illum naevum in candore sanctae animae charitatis ubera contegebant: hanc autem fuliginem in istorum tartarea foeditate vultus impacatus ostentat. Sed ea quae deinceps, quod ad beati Cypriani auctoritatem attinet, tractaturi sumus, ab alio sumemus exordio.

LIBER SECUNDUS. In quo probat Augustinus, auctoritatem Cypriani episcopi et martyris frustra objectari a Donatistis, quaei llis nimirum magis quam Catholicis adversetur. Eum enim praedecessoris sui Agrippini sententiam de haereticis in catholica Ecclesia, cum ad eam veniunt, baptizandis non censuisse recipiendam, nisi eo pacto, ut et pax cum aliter sentientibus, semper servaretur, et Ecclesiae unitas nullo schismate unquam rumperetur. CAPUT PRIMUM.--1. Quantum pro nobis, hoc est, pro pace catholica faciant ea quae tanquam ex auctoritate beati Cypriani adversus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint adversus eos a quibus proferuntur, adjuvante Domino demonstrare proposui. Si qua ergo me respondendi necessitas ea quae jam in aliis libris posui, rursus commemorare coegerit (quanquam id modice faciam), his qui jam illa legerunt et tenent, onerosum esse non debet: quia et ea quae instructioni sunt necessaria, saepius oportet insinuare cardioribus, et cum eadem multipliciter varieque versantur atque tractantur, ipsos quoque capaciore intelligentia praeditos adjuvant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. Novi etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi ejus solutionem requirat, quem forte non habet. Quapropter quaecumque in aliis libris jam diximus, si necessitas praesentium quaestionum breviter iterare compulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes: satius est enim offerre habenti, quam differre non habentem.

2. Quid ergo isti dicunt, cum veritatis viribus praefocantur, cui consentire nolunt? Cyprianus, inquiunt, cujus tantum meritum novimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus, in concilio statuit haereticos vel schismaticos, id est omnes qui extra unius Ecclesiae communionem sunt, Baptismum non habere; et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam venerit, esse in Ecclesia baptizandum. Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum novimus Cypriani episcopi et martyris; sed numquid majus quam Petri apostoli et martyris? De quo idem Cyprianus in epistola ad Quintum ita loquitur: Nam nec Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam (Matth. XVI, 18), cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere; nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset: sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus (Epist. 71, ad Quintum). Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet, aliter quam veritas postulabat de circumcisione agere solitum, a posteriore apostolo Paulo esse correctum. Si ergo potuit Petrus non recte in aliquo ingredi ad veritatem Evangelii, ita ut Gentes cogeret judaizare, quod Paulus in ea scribit Epistola, in qua Deum testatus est non se mentiri: ait enim, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I, 20): et post hanc tam sanctam atque terribilem attestationem Dei, narravit haec omnia, in quibus dixit, Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu cum sis Judaeus gentiliter et non judaice vivis; quemadmodum Gentes cogis judaizare (Id. II, 11-14)? Si potuit, inquam, Petrus contra veritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes judaizare; cur non potuit Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum Apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed et si distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria: et si forte se invicem in aliquo praecedunt corda confitentium, ac pro vera fide in unitate charitatis morientium, Dominus noverit, cujus occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur, et die ipso in paradisum mittitur (Luc. XXIII, 40-43), Petrus Dominum sequens ter eum negat (Matth. XXVI, 69-75), et a corona differtur: nobis hinc judicare temerarium est. Verumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more judaico, et sic baptizari; multo amplius detestatur hoc genus humanum, quam si aliquis cogatur rebaptizari. Quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis vinculo custoditus ad martyrium provehitur; quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est, vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeferendum est? Cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei videretur, ut in pacis unitate esse voluerit, etiam cum eis qui de hac re diversa sentirent: quod indicat ipsius primus sermo in ejusdem concilii, quod ab istis profertur, exordio. Nam ita se habet: CAPUT II.--3. « Cum in unum Carthagine convenissent calendis septembris episcopi plurimi, ex provincia Africa, Numidia, Mauritania, cum presbyteris et diaconibus, etiam praesente plebis maxima parte, et lectae essent litterae Jubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus proferamus; neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare; sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi. »

CAPUT III.--4. Nunc se, si audent, superbae et tumidae cervices haereticorum adversus sanctam humilitatem hujus sermonis extollant. Insani Donatistae, quos ad pacem atque unitatem sanctae Ecclesiae remeare, atque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? Vos certe nobis objicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium: cur auctoritatem Cypriani pro vestro schismate assumitis, et ejus exemplum pro Ecclesiae pace respuitis? Quis autem nesciat sanctam Scripturam canonicam, tam Veteris quam Novi Testamenti, certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit, quidquid in ea scriptum esse constiterit: episcoporum autem litteras quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cujuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem auctoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est: et ipsa concilia quae per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati quae fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere: ipsaque plenaria saepe priora posterioribus emendari; cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat; sine ullo typho sacrilegae superbiae, sine ulla inflata cervice arrogantiae, sine ulla contentione lividae invidiae, cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum charitate christiana?

CAPUT IV.--5. Quapropter sanctus Cyprianus, tanto excelsior, quanto humilior, qui documentum Petri sic amavit, ut diceret, « Documentum, scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus; » satis ostendit facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei demonstraret Baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent: unde multa jam diximus. Nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere, nisi universae Ecclesiae concordissima auctoritate firmati; cui et ipse sine dubio cederet, si jam illo tempore quaestionis hujus veritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. Si enim Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter concorditerque correctum, quanto citius ipse cum concilio provinciae suae universi orbis auctoritati patefacta veritate cessisset? quia profecto et uni verum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata: et fortasse factum est, sed nescimus. Neque enim omnia quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt, aut omnia quae mandata sunt novimus. Quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis involuta, ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem, diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris.

CAPUT V .--6. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt; vel quomodo accipiant veritatem, cum contra id quod sentiebant, declaratam esse cognoscunt. Quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est, quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat. Ait enim: « Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. » Alterum autem, id est, quomodo accipere potuerit veritatem contra id quod sentiebat inventam, etsi litterae tacent, merita clamant; si epistola non invenitur. corona testatur; si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non enim parvum documentum est pacatissimae animae, in ea unitate martyrium meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare. Homines enim sumus. Unde aliquid aliter sapere quam res se habet, humana tentatio est. Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus, usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis vel haeresis sacrilegium pervenire, diabolica praesumptio est. In nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Quia itaque homines sumus, sed spe angeli sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus (Matth. XXII, 30), quamdiu perfectionem angeli non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus. Ideo dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Humanum est ergo aliquid aliter sapere. Propterea dicit alio loco: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Quibus autem revelat cum voluerit, sive in hac vita sive post hanc vitam, nisi ambulantibus in via pacis, et in nullam praecisionem deviantibus? Non quales isti sunt, qui viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3), nec propter aliud unitatis vinculum disruperunt. Ideoque Apostolus cum dixisset, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit; ne putarent praeter viam pacis quod aliter sapiebant sibi posse revelari, continuo addidit, Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). In quo ambulans Cyprianus, perseverantissima tolerantia, non fuso sanguine, sed in unitate fuso (quia si traderet corpus suum ut arderet, et non haberet charitatem, nihil ei prodesset [I Cor. XIII, 3] ), per martyrii confessionem pervenit ad angelicam lucem; ut si non antea, ibi certe revelatum agnosceret, quod cum aliter saperet, sententiam diversae opinionis vinculo non praeposuit unitatis.

CAPUT VI.--7. Vos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? Si nostra sententia de Baptismo vera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus, non sunt ab Ecclesiae unitate separati, donec illud quod aliter saperent Deus illis revelaret: vos ergo quare separatione sacrilega pacis vinculum disrupistis? Si autem vestra sententia de Baptismo vera est, Cyprianus et caeteri cum quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant, in unitate manserunt: quare vos pacis vinculum disrupistis? Quodlibet horum elegeritis, contra vestram praecisionem sententiam ferre cogimini. Respondete, quare vos separastis? Quare contra orbem terrarum altare erexistis? Quare non communicatis Ecclesiis, quibus Epistolas apostolicas missas tenetis et legitis, et secundum ipsas vos vivere dicitis? Respondete, quare vos separastis? Propterea certe, ne malorum communione periretis. Quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? Qui cum crederent haereticos et schismaticos Baptismum non habere, sine Baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam immania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare, quam separari ab unitate maluerunt, dicente Cypriano, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.

8. Si ergo tali communione malorum pereunt justi, jam Ecclesia temporibus Cypriani perierat. Unde igitur exstitit origo Donati, ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando jam Ecclesiam contagio communionis exstinxerat? Si autem erat Ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. Quare vos separastis? Ecce in unitate video Cyprianum et alios collegas ejus, qui facto concilio censuerunt omnes qui extra Ecclesiae communionem fuerint baptizati, Baptismum non habere, et ideo eis dandum esse cum veniunt. Sed ecce rursus in eadem unitate video quosdam de hac re aliter sentire, et eos qui ab haereticis vel schismaticis venerint, agnito in eis Baptismo Christi non audere iterum baptizare. Hos omnes catholica unitas materno sinu complectitur, invicem onera sua portantes, et studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, Dominus revelaret. Si vera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur, an contaminabantur? Si vera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur, an contaminabantur? Quod volueritis eligite. Si contaminabantur, jam tunc non erat Ecclesia: respondete, unde huc existis? Si autem permanebat Ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur: respondete, quare vinculum disrupistis? 9. An forte schismatici sine Baptismo recepti non contaminant, et traditores sanctorum Librorum contaminant? Vestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. Et si tunc in illos quos arguebatis vera diceretis, causam vestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut vobis retentis illi excluderentur. Quod si conati estis facere et non obtinuistis, innocens est orbis terrarum, qui judicibus ecclesiasticis potius quam victis litigatoribus credidit: si autem noluistis agere causam vestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. Quare ergo vos ab innocentibus separastis? Sacrilegium schismatis vestri defendere non valetis. Sed haec omitto: hoc dico; si vos possent contaminare traditores, qui non sunt a vobis convicti, et a quibus vos estis victi, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine Baptismo secundum vestram sententiam recepta contaminare Cyprianum. Non se tamen ille separavit. Et quia permanebat Ecclesia, manifestum est quod contaminari non potuit. Quare ergo vos, non dico ab innocentibus, quod probatur; sed ab ipsis, quod non probatur, traditoribus separastis? An, ut dicere coeperam, graviora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro arbitrio nostro dicentes, Hoc grave, hoc leve est: sed afferamus divinam stateram de Scripturis sanctis tanquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus; imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et schisma tentatum; idololatria gladio punita est (Exod. XXXII), exustio libri bellica caede et peregrina captivitate (Jerem. XXXVI), schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis (Num. XVI). Quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum? A talibus sacrilegis venientes, sine Baptismo, ut dicitis, si Cyprianum non contaminabant, quomodo vos contaminare poterant non convicti, sed conficti traditores? Qui si non Libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi manibus suis incendissent, minoris fuissent utique sceleris, quam si schisma committerent; quia illud mitius, illud gravius vindicatum est, non humano arbitrio, sed divino judicio. CAPUT VII.--10. Quare vos ergo separastis? Si ullus sensus in vobis est, videtis vos certe quid responderi possit non invenire. Non usque adeo, inquiunt, omnia defecerunt, ut non possimus respondere, Sic volumus. « Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit » (Rom. XIV, 4). Quod eis dictum non intelligunt, qui volebant non de factis manifestis, sed de cordibus alienis judicare. Nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? Aut quomodo canitur in Psalmis, Si vere justitiam diligitis, recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2)? Cur autem ipse Dominus dicit, Nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate (Joan. VII, 24); si non licet de aliquo judicare? Postremo ipsi de illis traditoribus de quibus falsa judicaverunt, cur omnino judicaverunt de servis alienis? Suo domino stabant, aut cadebant. Cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore veridico non dubitaverunt tale proferre judicium, ut eos primis illis schismaticis, quos vivos terra sorbuit, compararent? Quorum quosdam tamen, quod negare non possunt, aut innocentes damnaverunt, aut nocentes iterum receperunt. Sed cum verum dicitur cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: Sic volumus. « Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. » Cum autem infirma ovis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens videtur, dentes exseruntur, frangitur guttur invalidum: Bonus homo esses, si non esses traditor. Consule animae tuae; esto christianus. O improbam rabiem! Cum christiano dicitur, Esto christianus; quid aliud docetur, nisi negare se christianum? Numquid aliud erat quod docere cupiebant illi Christianorum persecutores, quibus qui restiterunt, facti sunt martyres? An levius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?

11. Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ovinis indui cupientes (Matth. VII, 15), beati Cypriani litteras pro vobis esse arbitramini. Contaminabat Cyprianum sacrilegium schismaticorum, an non contaminabat? Si contaminabat, jam tunc periit Ecclesia, non erat unde propagaremini. Si autem non contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? Quare ergo vos separastis? Quare cum leviora quae fingitis, fugitis, ipsum sacrilegium schismatis, quod est omnibus gravius, commisistis? An forte jam placet fateri non fuisse jam illos vel schismaticos vel haereticos, qui extra communionem Ecclesiae, vel in schismate aliquo vel in haeresi fuerant baptizati, quia transeundo ad Ecclesiam, et errores suos pristinos anathemando, destiterant esse quod erant? Quomodo ergo sine Baptismo non super eos remanserant scelera eorum? An ille Baptismus Christi erat, sed eis extra Ecclesiae communionem prodesse non poterat; eum autem venerunt, et anathemato praeterito errore in Ecclesiae pacem per manus impositionem recepti sunt, tunc in charitate radicatis et fundatis, sine qua infructuosa sunt caetera, prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem vitae, quod sine fructu extra portabant? 12. Nolite ergo nobis auctoritatem objicere Cypriani ad Baptismi repetitionem: sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conservationem. Nondum enim erat diligenter illa Baptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere quod pravum est, non iterare quod datum est; sanare quod vulneratum est, non curare quod sanum est. Quam consuetudinem credo ex apostolica traditione venientem (sicut multa quae non inveniuntur in litteris eorum, neque in conciliis posteriorum, et tamen quia per universam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita et commendata creduntur): hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum praedecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi. Sed sicut diligentius inquisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, verius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. Irruente itaque tam magna quaestione, cum de remissione peccatorum et de spirituali hominis regeneratione, utrum posset apud haereticos vel apud schismaticos fieri, difficile ratio redderetur, et praecederet auctoritas Agrippini, et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid novum moliri, quam tenere consuetudinem cujus defensionem non intelligebant; irruerunt in oculos animae verisimiles rationes, et intercluserunt iter pervestigandae veritatis. CAPUT VIII.--13. Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse, prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret, cui esset melius revelatum, gratissime acciperet; et ostenderet imitandam, non solum docendi diligentiam, sed etiam discendi modestiam: si autem nullus existeret, qui tale aliquid afferret, unde illae omnes verisimiles rationes quibus movebatur refellerentur, in eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur veritatis, et retentae quae amabatur unitatis. Nam et illud sic intellexit quod ait Apostolus: « Prophetae autem duo aut tres loquantur, et caeteri examinent; si alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat » (I Cor. XIV, 29). Qua in parte, inquit, docuit et ostendit, multa singulis in melius revelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti (Epist. 71, ad Quintum). His utique verbis non solum eos admonuit sibi consentire, qui melius aliquid non videbant; sed etiam hortatus est, si qui possent afferre aliquid quo prior consuetudo servanda potius firmaretur: ut si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam veraciter dixerit, « debere unumquemque non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti. » Sed quia tunc non exstiterant, nisi qui ei consuetudinem opponerent; defensiones autem ipsius consuetudinis non tales afferrent, quibus illa talis anima moveretur: noluit vir gravissimus rationes suas, etsi non veras (quod eum latebat), sed tamen non victas, veraci quidem, sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. Quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus, et nonnulli per Africam coepiscopi ejus etiam per concilii sententias deserere tentavissent, non auderet iste saltem ratiocinari adversus eam: sed in tam obscura quaestione turbatus, et ubique intuens universalem robustamque consuetudinem, coarctaret se potius et prece et intentione mentis ad Deum, ut quod postea plenario concilio visum est, id verum esse perspiceret et doceret. Sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit praedecessorum suorum tanquam inventum defendere, quam inquirendo amplius laborare. Nam in fine epistolae ad Quintum ita ostendit, in quo tanquam lectulo auctoritatis quasi fessus acquieverit.

CAPUT IX.--14. Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae vir, cum caeteris coepiscopis suis qui illo tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, et librata concilii communis examinatione firmavit: quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem, fidei et Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Hac attestatione satis ostendit, multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum vel universale concilium factum esset. Nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere volentibus novitatem, quia non poterant apprehendere veritatem. Postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem, sed antequam nos nati essemus. Hanc autem fuisse consuetudinem Ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta veritate plenario concilio confirmata est, satis ostenditur et ipsius beati Cypriani verbis in eadem ad Jubaianum epistola, quae in concilio lecta memoratur. Ait enim: « Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? » Ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri vellet, satis ostendit; et eo ipso quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem Ecclesiae. Neque enim opus erat hoc concilio velle statuere, si jam consuetudine tenebatur: et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant, eos contra Ecclesiae consuetudinem decrevisse, quod decernendum esse arbitrati sunt. Quapropter illud unum isti considerent quod omnibus patet: si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate servanda, quam in Ecclesiae consuetudine commutanda; si autem concilium ejus attenditur, huic esse universae Ecclesiae posterius concilium praeponendum, cujus se membrum esse gaudebat; et ut se in totius corporis compage retinenda caeteri imitarentur, saepius admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros praeponuntur, et universum partibus semper jure optimo praeponitur.

CAPUT X.--15. Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi vel schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declaravit, dicens: Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes (In concilio Carthaginensi memorato supra, cap. 2)? Si talium communione maculatus est, cur in tractando Baptismo ejus auctoritatem sectantur? Si autem talium communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum ejus non imitantur? Numquid hic restat, nisi ut dicant, Sic volumus? Quid aliud sermoni veritatis justitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinorosi homines, luxuriosi, ebriosi, adulteri, et modis omnibus impudici, fures, raptores, homicidae, latrones, malefici, idololatrae, quid aliud respondent cum eos veritas arguit, nisi, Hoc volo, hoc me delectat? Et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam, Tu quis es, qui judices alienum servum (Rom. XIV, 4)? Verumtamen eo sunt isti modestiores, quia cum legibus divinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt: isti autem simul habere volunt et sacrilegorum vitam et innocentium famam, et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis justis martyrum gloriam: quasi non tanto sit erga illos major misericordia et patientia Dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum poenitentiae (Sap. XII, 10), et in hac vita flagella ingeminare non cessat; ut considerantes quae patiantur et quare patiantur, aliquando resipiscant: et qui jam pro unitate Donati Maximianistarum Baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum Baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, videant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili Deo, cujus unitatem nefario scelere disruperunt, cujus Sacramentis tam diuturnas injurias irrogarunt. Misericors est enim et miserator Dominus, longanimis et multum misericors et verax (Psal CII, 8). Amplectantur in praesenti vita misericordem et longanimem, et timeant in futura veracem. Non vult enim mortem impii, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11): quia sententiam flectit adversus injurias irrogatas. Haec est nostra exhortatio.

CAPUT XI.--16. Propter hoc eos habemus inimicos, quia vera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus Apostolo dicenti, Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa (II Tim. IV, 2). Sed, sicut Evangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 45), et dum reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. Vident etiam ipsi quid mali faciant, vident non esse quid omnino respondeant: sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi vivi sorbeantur, id est, scientes et agnoscentes intereant. Viderunt horrere homines, et graviter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diviserunt, et maxime in Africae capite et notissima civitate Carthagine: conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum. Putantes quod possent Maximianistas auferre, magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saevissimas intulerunt. Receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore converti: his autem quos receperunt, noluerunt facere injuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent, vel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus, a quibus baptizati erant foris, atque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. Sentiunt quam scelerate jam faciant, recepto Baptismo Maximianistarum, violare Baptismum orbis terrarum. Sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint caeteris; ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessaverint.

CAPUT XII.--17. Quid de receptis Maximianistis respondeant, non inveniunt. Si dixerint, Innocentes recepimus: respondetur eis, Ergo innocentes damnaveratis. Si dixerint, Nesciebamus: Ergo temere judicastis (sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis); falsumque dixistis, Plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite (In Bagaitani concilii sententia ). Neque enim ore veridico innocentes damnari potuerunt. Si dixerint, Non eos damnavimus: recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et civitatum. Si dixerint, Non est ipsum concilium nostrum: recitantur Gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegaverunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent, et judiciorum strepitu atque auxiliorum impetu proturbarent. Si dixerint, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse: recitantur Gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo quod adversus Maximianistas fecerunt, de judiciis publicis postularunt. Si dixerint, Pro pace suscepti sunt: respondetur, Cur ergo veram et plenam non agnoscitis pacem? Quis vos impulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum, et contra pacem Christi orbem damnare inauditum? Urget eos undique veritas; vident se non habere quid respondeant, et putant se non habere quid faciant: quid loquantur non inveniunt. Tacere non permittuntur; malunt perversis vocibus veritati reluctari, quam confessis erroribus paci restitui.

CAPUT XIII.--18. Quis autem non intelligat quid in corde suo possint dicere? Quid ergo facimus, inquiunt, de his quos jam rebaptizavimus? Respondetur: Redite cum eis ad Ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos vulnerastis, vitae charitatis offerte suscitandos quos occidistis. Multum valet ad propitiandum Deum fraterna concordia. Si duobus ex vobis, ait Dominus, convenerit in terra, quidquid patieritis fiet vobis (Matth. XVIII, 19). Si duobus hominibus, quanto magis duobus populis? Simul nos Domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem, participemur vobiscum dolorem, et charitas cooperiat multitudinem peccatorum. Ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, attendite quantum de unitatis bono praesumpserit, unde se non disrupit a diversa sentientibus; et cum arbitraretur eos qui extra Ecclesiae communionem baptizarentur, Baptismum non habere, credidit eos tamen in Ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis vinculum posse ad veniam pertinere. Sic enim solvit quaestionem, quam sibi ipse proposuit ad Jubaianum ita scribens: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare (Epist. 73, ad Jubaianum).

CAPUT XIV.--19. Quid sit autem perniciosius, utrum omnino non baptizari, an rebaptizari, judicari difficile est. Video quidem quid amplius homines detestentur atque horreant: verumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex auctoritate divina rerum momenta penduntur, invenio de utraque re Domini sententiam. Nam et Petro dixit, Qui lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10): et Nicodemo, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Id. III, 5). Quid habeat secretior dijudicatio Dei, hominibus quales nos sumus, difficile est fortasse cognoscere: quantum tamen ad ipsa verba attinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter, non habet necessitatem lavandi; et, non intrabit in regnum coelorum. Ipsa denique Ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine Baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post poenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum Baptismo non carere? Si ergo Cyprianus quos esse sine Baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis vinculum ad veniam pertinere praesumebat; potens est Dominus per ipsum unitatis vinculum et pacis etiam rebaptizatis placari, et eis a quibus rebaptizati sunt, ea ipsa pacis compensatione mitescere, et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium charitatis, quae cooperit multitudinem peccatorum; ut non attendat quam multi eorum discessu vulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. In quo enim vinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam Dei ab Ecclesiae muneribus non separari eos quos in Ecclesiam sine Baptismo existimabat admissos, in eodem vinculo pacis credimus per eamdem misericordiam Dei mereri veniam posse rebaptizatos.

CAPUT XV.--20. Ecclesia quippe catholica et temporibus beati Cypriani, et ante ipsum praeterito tempore, aut rebaptizatos, aut Baptismum non habentes, unitatis gremio continebat: aut illi, aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. Si enim non habebant Baptismum qui ab haereticis veniebant, sicut asserit Cyprianus; non recte admittebantur: et tamen eisdem ipse indulgentiam de Domini misericordia propter unitatem Ecclesiae non desperavit. Ita ergo si habebant Baptismum, non recte rebaptizantur; quid itaque illos nisi eadem unitatis charitas adjuvabat, ut quod in Sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, divina misericordia non reputaret amantibus pacem? Cur ergo cum vestros rebaptizatos timetis, et illis et vobis salutis aditus invidetis? Fuit aliquando de Baptismo dubitatio: qui diversa senserunt, in unitate manserunt. Ea dubitatio procedente tempore perspecta veritate sublata est: quaestio quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, vos finita ut redeatis invitat. Venite ad Catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem: aut si vobis exemplum Cypriani jam displicet, qui communicavit eis qui cum Baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes; quo itis, miseri? quid agitis? Et vos ipsos fugite, quia inde processistis, ubi ille permansit. Si vero ei, propter abundantiam charitatis et amorem fraternitatis, et vinculum pacis, nec sua peccata, nec aliena obesse potuerunt; huc redite, ubi et nobis et vobis multo minus oberunt quae vestri finxerunt.

LIBER TERTIUS. Refellenda ea suscipit, quae in Cypriani ad Jubaianum epistola videntur probare Christi Baptismum per haereticos dari non posse. CAPUT PRIMUM.--1. Arbitror jam manifestum esse omnibus posse, auctoritatem beati Cypriani ad retinendum vinculum pacis, nulloque modo violandam unitatis Ecclesiae saluberrimam charitatem, magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. Si enim Cypriani exemplo uti voluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos: nos potius ejus exemplo utimur, quo apertissime statuit a catholica communione, id est, a Christianis toto orbe terrarum diffusis, etiam malis et sacrilegis admissis, nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem videbatur, non baptizatos sacrilegos in catholicam communionem recipiebant, a jure communionis voluit amovere, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.

CAPUT II.--2. Video tamen quid adhuc a me possit inquiri, videlicet ut respondeam verisimilibus illis rationibus, quibus vel ante Agrippinus, vel ipse Cyprianus, vel illi qui eis in Africa consenserunt, vel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis, nullo quidem sive plenario sive saltem regionali concilio, sed epistolari colloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo Ecclesiae pristina non habebat, et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit: ut quod per disputationes ejusmodi in aliquorum mentes irrepere coeperat, de salute veniens unitatis potentior veritas et universalis medicina sanaret. Hunc itaque sermonem videant quam securus aggrediar. Si assequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea quae de concilio Cypriani vel epistolis ejus affirmant, Christi Baptismum per haereticos dari non posse; in Ecclesia manebo securus, in cujus communione cum eis qui sibi non consenserant, mansit ipse Cyprianus.

3. Quod si dicunt, propterea tunc illam catholicam Ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci, vel si hoc putant, etiam multi qui Baptismum datum apud haereticos improbabant, et baptizabant eos qui inde veniebant: Quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi nova ratio adversus consuetudinem dimicans, numquid non erat Ecclesia? Quid denique post Agrippinum, quando nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat Ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut Baptismus Christi nonnisi Christi Baptismus haberetur, etiamsi apud haereticos vel schismaticos datus fuisse probaretur? Quod si erat etiam tunc Ecclesia, et haereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat; tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una complexione portabat. Si autem tunc non erat Ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine Baptismo recipiebantur, et hoc universali consuetudine tenebatur; unde Donatus apparuit? de qua terra germinavit? de quo mari emersit? de quo coelo cecidit? Nos itaque, ut dicere coeperam, in ejus Ecclesiae communione securi sumus, per cujus universitatem id nunc agitur, quod et ante Agrippinum, et inter Agrippinum et Cyprianum per ejus universitatem similiter agebatur; et cujus universitatem neque Agrippinus deseruit, neque Cyprianus, neque illi qui eis consenserant, quamvis aliter quam caeteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diversa senserunt, in eadem unitatis communione manserunt. Ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sunt possunt dicere, si jam tunc Ecclesiam recepti sine Baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant: neque ipsi Cypriano consentiunt; ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum, ac per hoc etiam cum ipsis receptis manere se in communione professus est; isti autem propter nomen traditorum quos in Africa infamaverunt, et in transmarino judicio non convicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt: cum etiamsi vera crimina objicerent, multo sint majora scelera haeresum et schismatum, unde sine Baptismo, sicut ipse sensit, venientes, et in catholicam communionem non per Baptismum recepti, non potuerunt maculare Cyprianum. Neque in eo ipso in quo se dicunt imitari Cyprianum, inveniunt quid respondeant de recepto Baptismo Maximianistarum, cum eis, quos ex eorum numero, quos concilio suo plenario damnatos, etiam terrenarum potestatum judicio sunt persecuti, in suam communionem, in eodem ipso episcopatu in quo damnaverant revocaverunt. Quapropter si temporibus Cypriani perdidit Ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem; si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem: insuper nec exemplum Cypriani sectantur, quia unitatis vinculum disruperunt; nec ipsum concilium, quia Maximianistarum Baptismum receperunt. CAPUT III.--4. Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani, consideremus etiam concilium Cypriani. Quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ergo rescripserim ei, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. His verbis beati Cypriani, accepimus eum a Jubaiano esse consultum, et quod responderit consulenti, et quod ille instructum se esse gratias egerit. Numquid jam pertinaces existimari debemus, si considerare voluerimus eamdem ipsam epistolam, qua hoc Jubaiano persuasum est? Donec enim persuadeatur et nobis (si hoc persuaderi veris rationibus potest), securos nos de jure catholicae communionis facit ipse Cyprianus.

5. Sequitur enim, et dicit: Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus, proferamus, neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Non solum ergo mihi salvo jure communionis adhuc verum quaerere, sed etiam diversum sentire concedit. Neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Quid mansuetius? quid humilius? Nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid verum sit. Quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare: opinor utique, in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perfectione discussae sunt. Noverat enim quantam Sacramenti profunditatem tunc omnis Ecclesia varia disputatione versabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata veritas panderetur. Neque enim mentiebatur, et simpliciores collegas in verbo capere cogitabat, ut cum se diversum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat, excommunicandos esse censeret. Absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia: qui hoc de tali viro quasi cum ejus laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. Ego Cyprianum catholicum episcopum, catholicum martyrem, et quanto magis magnus erat, tanto se in omnibus humiliantem, ut coram Deo inveniret gratiam (Eccli. III, 20), nullo prorsus modo crediderim, in sancto praesertim concilio collegarum, aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: Sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi (Ex concilio Carthaginensi ). Sub tanti ergo commemoratione judicii, verum exspectans audire a collegis, prior eis mentiendi praeberet exemplum? Averterit Deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! Habemus ergo quaerendi liberum arbitrium, ipsius Cypriani nobis mitissimo et veracissimo sermone concessum. CAPUT IV.--6. Jam quidem incipiunt ejus collegae proprias proferre sententias: sed ad Jubaianum datas litteras audierunt. Recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. Et nobis ergo recitentur, ut nos quoque inde quid sentire oporteat, quantum Dominus adjuvat, indagemus. Dicit forsitan quispiam, Quid ergo? tu modo dicis quid ad Jubaianum scripserit Cyprianus? Jam legi, fateor; et profecto issem in eamdem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem revocaret tanta auctoritas aliorum, quos vel pares gratia doctrinae, vel etiam fortasse doctiores, per tot gentes Latinas, Graecas, Barbaras, et ipsam Hebraeam, Ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo videri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam: non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione verius pluribus unus paucive sentirent; sed quia non facile pro uno vel paucis adversus innumerabiles ejusdem religionis et unitatis viros, et magno ingenio et uberi doctrina praeditos, nisi pertractatis pro viribus atque perspectis rebus ferenda sententia est. Itaque sollicitius inquirenti, quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia, quam nunc Ecclesia catholica tenet, ut Christi Baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33), agnoscendus et approbandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. Arbitremur itaque jam illam epistolam, quae ad Jubaianum ab eodem data est, recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. Legat eam primo, qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. Nimis enim longum est, nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia verba hujus epistolae nunc commemorentur a nobis.

CAPUT V.--7. Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto: respondeo, primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit postea disputari. Ait quippe ipse Cyprianus: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi venientes ad Ecclesiam, sine Baptismo admissi sunt (Epist. 73, ad Jubaianum)? Utrum revera sine Baptismo isti fuerint; an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant, eos habere Baptismum intelligebant, mox considerabimus. Verumtamen quae soleret esse Ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissos.

8. Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur. Utrum veritas revelata sit, mox quaeremus: tamen aliam fuisse Ecclesiae consuetudinem, etiam iste confessus est. CAPUT VI.--9. Dicit et Libosus Vagensis: In Evangelio Dominus, « Ego sum, » inquit, « veritas » (Joan. XIV, 6): non dixit, Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati. Plane quis dubitet veritati manifestatae debere consuetudinem cedere? Sed de manifestata veritate mox videbimus: nunc tamen et iste aliam consuetudinem fuisse manifestat.

CAPUT VII.--10. Item Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti. Noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem: verumtamen cum dicit, Quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedidicanti, satis indicat quod aliud etiam de Baptismo fieri solebat. Simul et admonet nos, non fuisse impossibile ut de Baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam veritas postulabat, quae ab Ecclesia et ante illum et post illum retenta est; si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quam veritas habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus (Galat. II, 11-14).

CAPUT VIII.--11. Item Felix a Buslaceni dixit: In haereticis sine Ecclesiae Baptismo admittendis, nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit. Si ratio, si veritas, optime: sed hoc mox videbimus. Interim aliam fuisse consuetudinem etiam verbis hujus apparet.

CAPUT IX.--12. Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus. His omnibus sententiis declaratur non extra Ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec veritas, quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam, liquido eluxerit. Si autem veritas id aperuit esse retinendum, quod illa consuetudo praescripserat; manifestum erit, nec illam frustra fuisse institutam atque roboratam, et vigilantius etiam post istas disputationes tanti Sacramenti saluberrimam observationem in Ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam majori robore confirmatam religiosissime custodiri.

CAPUT X.--13. Scribit ergo ad Jubaianum Cyprianus, de haereticorum Baptismo, qui videntur ei foris positi, et extra Ecclesiam constituti, vindicare sibi rem, nec juris sui, nec potestatis, quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Nec nos abnuimus eum qui apud haereticos vel in aliquo schismate extra communionem Ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum perversitati consentit; nec illos qui baptizant, quamvis ipsum et verum dent Baptismi sacramentum, recte tamen facere, extra Ecclesiam colligere, et contra Ecclesiam sentire. Sed aliud est non habere aliquid, aliud non jure habere vel illicite usurpare. Non itaque ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur, non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi: illa vero agnoscenda et veneranda sunt.

14. Dicit sane de hac re non unum, sed duo vel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. Nam et in quodam septuaginta et unum episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati, universae Ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cujus universae Ecclesiae inevulsibile membrum se esse gaudebat. 15. Non est autem aqua profana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur: quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi verbis evangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici et immundi: quia ipsa ejus sanctitas pollui non potest, et sacramento suo divina virtus assistit, sive ad salutem bene utentium, sive ad perniciem male utentium. An vero solis vel etiam lucernae lux, cum per coenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cujusquam sceleribus inquinari? Si enim ad ipsas res visibiles quibus Sacramenta tractantur, animum conferamus; quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non videat non posse corrumpi, quamvis homines per quos agitur, pro suis moribus vel praemia percipiant, vel poenas luant? CAPUT XI.--16. Recte autem non movit Cyprianum quod scripsit Jubaianus, Novatianenses rebaptizare eos qui ad se ex Catholica venirent. Neque enim quidquid haeretici perverse fuerint imitati, propterea faciendum a Catholicis non est, quia illi similiter faciunt. Sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur Catholica. Haeretici enim nec si in Catholica faciendum esset, facere deberent; quia in Catholicis hoc non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt, et cum discederent abstulerunt: Catholica vero propterea non debet iterare Baptismum, qui apud haereticos datus est, ne judicare videatur ipsorum esse quod Christi est, aut eos non habere, quod intus cum acceperint, amittere utique foras exeundo non possunt. Hoc enim ipse etiam Cyprianus cum caeteris statuit, ut si ab haeresibus redirent ad Ecclesiam, quicumque fuerant in ea baptizati, non jam per Baptismum, sed per poenitentiam reciperentur: unde constat eos non posse amittere recedentes, quod non recipiunt remeantes. Non autem sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam Baptismus qui Christi est, dici debet ipsorum. Itaque cum illa mala ipsorum quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est, ille est agnoscendus cujus est.

CAPUT XII.--17. Ideo autem non se novam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri jam coeperat. « Anni sunt, » inquit, « multi, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes episcopi plurimi hoc statuerunt. » Proinde ab ipso Agrippino res nova facta est. Quomodo autem dicat, « Atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sunt, neque cunctati, imo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur, » non video: nisi forte hoc dicat, « exinde in hodiernum » (Epist. 73, ad Jubaianum), quia nulla de illis ex quo in Ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicujus excommunicationis exorta est. Caeterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, utquid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? Utquid eidem Jubaiano dicit, non se rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino constitutam? Cur enim Jubaianus de novitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot ejus collegae in concilio dixerunt rationem et veritatem consuetudini praeponendam, ac non potius dixerunt eos qui aliud facere vellent, et contra veritatem et contra consuetudinem facere?

CAPUT XIII.--18. De remissione autem peccatorum, utrum per Baptismum apud haereticos fiat, quid mihi videretur, in alio jam volumine scripsi (Supra, lib. 1, cap. 11 et seqq.): sed etiam hic breviter commemoro. Si fit illic remissio debitorum per Baptismi sanctitatem; rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem: et ideo necessarium habent hujusmodi homines venire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse jam desinant, et eorum quae in illos redierant, peccatorum purgationem in unitatis vinculo charitate operante mereantur. Si autem, quamvis apud haereticos vel schismaticos idem sit Baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eamdem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem: tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint; non ut jam vere dimissa non retineantur; neque ut ille Baptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut alter tradatur: sed ut idem ipse qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Idem quippe odor erat de quo dicit Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco; et tamen et in iis qui salvi fiunt, inquit, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intelligatur aliquod bonum, non solum vitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.

CAPUT XIV.--19. Nec interest cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest ut homo integrum habeat Sacramentum, et perversam fidem: sicut fieri potest ut integra teneat verba Symboli, et tamen non recte credat, sive de ipsa Trinitate, sive de resurrectione, vel aliquid aliud. Neque enim parva res est, in ipsa intus Catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil aliter credat quam veritas habet. Numquidnam ergo si in ipsa Catholica baptizatus, postea legendo, audiendo, et pacifice disserendo, ipso Domino revelante cognoverit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? Quis autem carnalis et animalis homo, non per phantasmata cordis sui evagetur, et constituat sibi Deum qualis ei pro suo sensu carnali placuerit, atque ita credat tantum longe aliter quam Deus est, quantum a veritate vanitas differt? Verissimam quippe sententiam dixit Apostolus, plenus lumine veritatis: Animalis, inquit, homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Et tamen de his hoc dicebat, quos jam fuisse baptizatos ipse manifestat. Eis enim dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Habebant ergo isti Baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo, quid poterant de Deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? Talibus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (Id. III, 1, 2). Tales etiam circumferuntur omni vento doctrinae de qualibus dicit: Ut ultra non simus parvuli, jactati et circumlati omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). Numquid ergo isti si profecerint usque ad spiritualem hominis interioris aetatem, et intelligentiae sinceritate cognoverint quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de Deo crediderint, quam veritas postulabat, iterum baptizandi sunt? Sic etiam fieri potest ut in alicujus haeretici librum catholicus catechumenus incidat, et a veritate nesciens discernere errorem, credat aliquid contra catholicam fidem; cui tamen errori verba Symboli non repugnant: sub eisdem quippe verbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. Putans ergo iste catholici alicujus magni atque docti esse illum librum, si talia credens in Catholica baptizetur, et posteriore diligentia cognoscat quemadmodum credere debeat, atque arrepta fide catholica illud ex animo respuat; numquid si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? Aut si antequam discat et confiteatur, hoc sentire inveniatur, et quid abjicere debeat, quidve credere doceatur, manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse; numquid denuo baptizandus est? Quid ita? Quia illa sanctitas Sacramenti verbis evangelicis consecrata super eum integra manebat, sicut eam traditam acceperat; quamvis ipse in carnalis mentis vanitate constitutus, aliud cum baptizaretur crederet, quam credere debuisset. Quapropter manifestum est, fieri posse ut fide non integra integrum in quoquam maneat Baptismi sacramentum: et ideo illa quae de diversorum haereticorum varietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. Illud enim in unoquoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur, pravum esse perspexerit. Illud sanandum est quod aegrotat: illud dandum est quod non habetur, et maxime charitas pacis, sine qua caetera prodesse non possunt. Sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt; sed ut fructuose, et non perniciose habeantur, per ipsum vinculum pacis et eminentiam charitatis agendum est.

CAPUT XV.--20. Quamobrem si evangelicis verbis, « In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti » (Matth. XXVIII, 19), Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum; quamvis ejus fides sub eisdem verbis aliud opinantis quam catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Nam sub eisdem verbis, id est, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales parvuli Ecclesiae (quibus dicebat Apostolus, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus ), si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? aut numquid ideo si profecerint, et opinionum carnalium vanitatem emendaverint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15). Laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse provectus eorum intercluditur, confirmata sententia vanitatis adversus catholicam veritatem, et confirmata animositate dissensionis adversus catholicam pacem. Sacramenta tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi prave intelliguntur et discordiose tractantur: sicut scriptura ipsius Evangelii si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur. Nam quod ait Jeremias, Utquid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est; unde sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18); si figurate atque allegorica locutione prophetiae nosquam poneretur aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus quaerere quid sibi velint haec verba Jeremiae: nunc autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae (Apoc. XVII, 15), cur non intelligam aquam mendacem et sine fide, populum mendacem ac perfidum, nescio.

CAPUT XVI.--21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt, quod Apostolus ait, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa est enim charitas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Non autem habent Dei charitatem, qui Ecclesiae non diligunt unitatem: ac per hoc recte intelligitur dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? sed invisibiliter et latenter intelligitur propter vinculum pacis eorum cordibus divina charitas inspirari, ut possint dicere, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Multae autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus est, commemorasset, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Cum ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit (Act. VIII, 13); aliud operatio Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet, sicut Saül habuit prophetiam (I Reg. X, 6, 10); aliud operatio ejusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): quodlibet haeretici et schismatici accipiant, charitas quae cooperit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis; nec ejus in omnibus, quia nec ejus sunt omnes, sicut suo loco videbimus. Praeter ipsam tamen esse illa charitas non potest, sine qua caetera etiam si agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem?

CAPUT XVII.--22. Nam quod in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, ut id solveretur in terris quod ille solvisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. Numquid ergo ad eamdem columbam pertinent omnes avari, de quibus in eadem Catholica graviter idem Cyprianus ingemuit? Nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant ( Lib. seu Epist. de Lapsis ), si sola illa columba, id est, illa unitas quae nisi in bonis intelligi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes sanctorum spiritualium qui sunt in Ecclesia, tanquam per columbae creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum, et occulta dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud Sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam venit, ejus peccata solvuntur? Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam irrevocabilem remissionem extra unitatem Ecclesiae non valebit. Nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est, illius unicae columbae gemitus poterunt adjuvare; sicut nec intus positum possunt, si adversum se ipse per vitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.

CAPUT XVIII.--23. Sicut misit me, inquit, Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum: si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Ergo si personam gerebant Ecclesiae, et sic eis hoc dictum est, tanquam ipsi Ecclesiae diceretur; pax Ecclesiae dimittit peccata, et ab Ecclesiae pace alienatio tenet peccata, non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei et orationes sanctorum spiritualium, qui omnia judicant, ipsi autem a nemine judicantur (I Cor. II, 15). Petra enim tenet, petra dimittit: columba tenet, columba dimittit: unitas tenet, unitas dimittit. Pax autem hujus unitatis in solis bonis est, vel jam spiritualibus, vel ad spiritualia concordi obedientia proficientibus: in malis autem non est, sive foris tumultuentur, sive intus cum gemitu tolerentur, et baptizent et baptizentur. Sicut autem isti qui intus cum gemitu tolerantur, quamvis ad eamdem columbae unitatem, et ad illam gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27), non pertineant; tamen si corrigantur, et se pessimos ad Baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cujus gemitus peccata solvuntur, a cujus pace alienatis tenebantur: sic et qui apertius foris sunt, si eadem Sacramenta sumpserunt, cum correcti ad Ecclesiae veniunt unitatem, non iterato Baptismo, sed eadem charitatis lege et unitatis vinculo liberantur. Nam si non nisi in Ecclesia praepositis, et evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare; numquid tales erant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant? Arbitror enim quia illi dominica ordinatione fundati sunt, quibus cum formam daret Apostolus, ait, Non avarum, non turpilucrum (Tit. I, 7). Tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur, et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. Remissam tamen peccatorum non dabant; quae per orationes sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad ejus pacem illi pertinent quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus diceret Dominus, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aut solvere: sed solvitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse videatur.

24. Dathan vero, Chore et Abiron, qui sibi licentiam sacrificandi usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt, novimus quod impune non fecerint (Num. XVI; et Levit. X, 1, 2). Nec nos talia scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si patientia Dei ad poenitentiam adducens (Rom. II, 4) tempus corrigendi largitur. CAPUT XIX.--25. Illi sane qui propterea dicunt non esse iterandum Baptismum, quia manus tantummodo imposita est eis quos Philippus diaconus baptizaverat (Act. VIII, 5-17), nihil ad rem pertinens dicunt: et absit ut cum verum quaerimus, talibus argumentis utamur. Quapropter magis haereticis non cedimus, si quod habent de Christi Ecclesia, non esse dicamus ipsorum, nec propter scelera desertorum Imperatoris nostri signa nolimus agnoscere: magis quia Dominus Deus noster Deus zelans est (Deut. IV, 24), quidquid ejus apud aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus ut suum proprium esse arbitretur. Ipse certe Deus zelans fornicanti a se feminae in figura praevaricatricis plebis exprobrat, et dicit quod ea quae ipsius essent, dabat amatoribus suis, et ab eis rursus accipiebat, quae non illorum, sed ipsius erant. Inter adulteram feminam et adulteros amatores, dona sua tamen Deus tanquam zelans iratus agnoscit: et nos haereticorum esse Baptismum dicimus verbis evangelicis consecratum, commoti factis eorum etiam quae Dei sunt eis tribuere volumus, quasi ea contaminare potuerint, aut propterea sua facere quae Dei sunt, quia ipsi Dei esse noluerunt?

26. Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea, et universa quae mihi condecent (Osee II, 1-13)? Licet quidem hoc et de praevaricatrice Judaeorum gente intelligere: sed tamen quos alios imitantur pseudochristiani (hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici), nisi pseudo-Israelitas? Erant enim et veri Israelitae, sicut ipse Dominus Nathanaeli perhibet testimonium, dicens: Ecce vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47). Qui sunt autem veri Christiani, nisi de quibus idem Dominus dicit: Qui diligit me, mandata mea custodit (Id. XIV, 21)? Quid est autem custodire mandata ejus, nisi in dilectione persistere? Unde etiam dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: et iterum, In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem dilexeritis (Id. XIII, 34, 35). Quis autem dubitet, non eis solis dictum qui tunc per ejus carnem verba praesentis audiebant, sed et eis qui nunc per Evangelium sedentis in coelo verba cognoscunt? Ille enim venit non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Plenitudo autem legis charitas (Rom. XIII, 10). Qua multum viguit Cyprianus, ut aliud de Baptismo sentiens, non tamen desereret unitatem, et esset in vite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret coelestis agricola, ut majorem fructum daret (Joan. XV, 1-5). Hujus autem fraternae charitatis inimici, sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, pseudochristiani sunt et antichristi. Inventis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: Occasiones quaerit qui vult discedere ab amicis (Prov. XVIII, 1). Sed etiamsi occasiones desint, cum intus videntur, ab illa invisibili charitatis compage separati sunt. Unde Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Non ait quod exeundo alieni facti sunt; sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declaravit. Dicit et apostolus Paulus de quibusdam, qui circa veritatem aberraverant, et fidem quorumdam subvertebant, quorum sermo ut cancer serpebat, quos cum evitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tanquam vasa in contumeliam. Credo quod nondum foras exierant. Aut si jam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum vasis honorabilibus: nisi forte propter ipsa Sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conventiculis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diversis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? Sic enim loquitur ad Timotheum scribens: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem; et sermo eorum sicut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philectus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis ergo emundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 16-21). Quid est autem mundare semetipsum a talibus, nisi quod paulo ante dixit, Recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini? Et ne quisquam putaret tanquam in una domo magna perire se posse cum talibus, vigilantissime praedixit, Novit Dominus qui sunt ejus: eos videlicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a vasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur. 27. Mali ergo et facinorosi, carnales, animales, diabolici, a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera Dei sunt, sive Sacramenta, sive spirituales aliquas operationes, circa praesentem salutem. Non autem habent isti charitatem in Deum, sed circa eos occupati sunt, quorum superbia seducuntur, et comparantur fornicanti mulieri, quam Propheta commemorat dicentem, Ibo post amatores meos qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et linteamina mea et oleum meum, et universa quae mihi condecent. Sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in charitate Dei fundata non est, Ibo post amatores meos: cum quibus utique sive per fidei corruptionem, sive per elationem superbiae turpiter fornicatur. Sed propter eos qui passi difficultates et angustias et interclusiones inanis ratiocinationis eorum a quibus seducuntur, compunguntur timoribus, et redeunt ad viam pacis, ad quaerendum sinceriter Deum; ideo sequitur et dicit: Propterea ecce ego sepio sudibus viam illius, et aedificabo in via ipsius spinas, et tramitem suum non inveniet: et persequetur amatores suos, nec illos apprehendet, et requiret eos, nec inveniet eos; et dicet, Ibo et revertar ad virum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. Deinde ne ipsorum putentur illa quae seductores habent integra et de veritatis doctrina venientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum; ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum et vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi; ipsa vero fecit vasa aurea et argentea Baal (Osee II, 5-8). Dixerat enim superius, Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos, etc., non utique intelligens haec Dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent: nec ea sibi etiam ipsi arrogarent, et quasi propria vindicarent, nisi a plebibus seductis vicissim seducerentur, cum eis creditur, et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi, et sibi talia vindicandi; ut error eorum veritas appelletur, et scelus eorum justitia putetur, propter Sacramenta et Scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. Ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: Et protulisti de vasis gloriae tuae de auro meo, et de argento meo, ex quibus dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Et accepisti vestem meam versicoloriam, et cooperuisti idola tua; et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi; et similagine et melle et oleo cibavi te; et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem. Et perfecisti haec (Ezech. XVI, 17-19). Ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus volutari carnalis anima delectatur, convertit omnia sacramenta, et verba Librorum sanctorum. Nec tamen quia illae imagines falsae sunt, et doctrinae daemoniorum sunt, in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2), propter ea et illa sacramenta, et divina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur: cum Dominus dicat, De auro meo et de argento meo et veste mea versicoloria, et oleo meo et incenso et panibus meis, et caetera. An quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cujus sint; cum ipse dicat, Et haec non cognovit quod ego ei dederim frumentum, vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi? Non enim dixit eam non habuisse ista, quia fornicaria erat: sed et habuisse dicitur, et non sua nec amatorum suorum, sed Dei, cujus unius ista sunt. Quamvis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen quibus eamdem fornicationem ornabat, vel seducta vel seducens, non erant ejus, sed Dei. Si haec de Judaea gente figurabantur, ubi Scribae et Pharisaei rejiciebant mandatum Dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe Deum relinquente sic quodam modo fornicarentur; nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam Dominus arguendo prodebat, effecit ut eorum essent sacramenta, quae non erant eorum, sed Dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse; unde ipse Dominus etiam quos mundavit a lepra, ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus; quia nondum eis successerat sacrificium, quod ipse post in Ecclesia voluit celebrari pro illis omnibus, quia illis omnibus, ipse praenuntiabatur: quanto magis nos Sacramenta novi Testamenti, apud quoslibet haereticos vel schismaticos invenientes, non debemus ipsis tribuere, nec quasi non agnita reprobare; sed quamvis apud fornicariam mulierem dona viri legitimi agnoscere, et verbo veritatis illam fornicationem emendare, quae propria est impudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt Domini miserantis? 28. Harum et talium rerum consideratione patres nostri, non solum ante Cyprianum vel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut quidquid divinum atque legitimum in aliqua haeresi vel schismate integrum reperirent, approbarent potius quam negarent: quidquid autem alienum, et erroris illius vel dissensionis proprium, veraciter arguerent et sanarent. Sed ea quae ex epistola illa quae ad Jubaianum scripta est, consideranda remanserunt, propter hujus voluminis modum, ab alio, quantum opinor, exordio suscipienda atque tractanda sunt. LIBER QUARTUS. In quo tractat quae subsequuntur in eadem Cypriani epistola ad Jubaianum. CAPUT PRIMUM.--1. Ecclesia paradiso comparata (Cypr., epist. 73, ad Jubaianum), indicat nobis posse quidem ejus Baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra paradisum constituta sunt, omnibus notum est (Gen. II, 8-14): nec tamen in Mesopotamio vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo Baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur: quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit (Matth. XVI, 18, 19). Haec est una quae tenet et possidet omnem sui sponsi et Domini potestatem: per quam conjugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest: qui si non superbiant, in sortem haereditatis vocabuntur; si autem superbiant, extra remanebunt.

CAPUT II.--2. Magis ergo quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid apud eos ejus agnoscimus: sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent non valere ad salutem, nisi ad eamdem venerint unitatem. Aqua enim Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus. Ea vero bene uti extra Ecclesiam nemo potest. Male autem utentibus et foris et intus, ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. Et ideo Baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et adulteris habeatur: sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est; et ideo non ad eam pertinent a vari, raptores, feneratores: quos non tantum foris, sed etiam intus esse multis litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur: et tamen non mutato corde baptizantur et baptizant.

3. Nam et hoc in quadam epistola sua dicit (Epist. 11, ad Clericos) ad Clericos de precando Deo, transfigurans in se sicut sanctus Daniel peccata populi sui. Nam inter multa mala quae commemorat, etiam hoc ait, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: sicut de quibusdam dicit Apostolus, Confitentur enim nosse se Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hos ergo beatus Cyprianus in ipsa intus Ecclesia versari arguit, qui corde in melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo verbis, non factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus, Quod et vos simili forma salvos facit Baptisma; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); quam utique non habebant, de quibus dicitur, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes: et tamen id agit increpans et arguens eos, ut aliquando ambulent in via Christi, et ejus amici malint esse quam saeculi. CAPUT III.--Cui si obtemperassent, et recte jam vivere, non ut pseudochristiani, sed ut veri christiani coepissent, numquid eos juberet denuo baptizari? Non utique, sed hoc eis praestaret vera conversio, ut Sacramentum quod non mutatis valebat ad perniciem, mutatis valere inciperet ad salutem.

4. Quia nec isti Ecclesiae devoti sunt (Cypr., epist. 73, ad Jubaianum), qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt, id est, contra Christi mandata faciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere judicandi sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 26, 27). Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cujus membra non pertinent, non sunt in Ecclesia de qua dicitur, Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8): ipsa est enim sine macula et ruga. Aut asserat qui potest, hujus columbae membra esse qui saeculo verbis, non factis renuntiant. Interim aliquid videmus, unde dictum arbitror, Qui sapit diem, Domino sapit (Rom. XIV, 6): Deus enim judicat omnem diem. Secundum autem ejus praescientiam, qui novit quos praedestinaverit ante mundi constitutionem conformes imaginis Filii sui, multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, videmus; quid cras futuri sint, ignoramus. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ventura sunt, etiam quod futuri sunt jam sunt: nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum, quaerimus utrum in illis Ecclesiae membris, quae una columba dicta est, et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint, de quibus dicit Cyprianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata servarent, quod non facerent Domini voluntatem: patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes, et omnibus displicentes (Epist. 11, ad Clericos). Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit; et talibus, si in eadem perversitate permanserint, dicturus est Dominus, Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23): videntur esse in Ecclesia, sed non sunt; imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo Baptismo Ecclesiae baptizare possunt (Epist. 73, ad Jubaianum), quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus vera conversione mutentur, ut ipsum Sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare? ita et illi quorum est aperta separatio; quia in membris illius columbae, nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt. CAPUT IV.--5. Non itaque haereticorum Baptisma acceptamus, quando post eos non baptizamus: sed quod Christi esse cognoscimus, etiam in malis hominibus, sive aperte foris, sive intus occulte separatis, illis in ea re in qua deviabant correctis, debita veneratione suscipimus. Sicut autem urgeri videor cum mihi dicitur, Ergo haereticus dimittit peccata? sic et ego urgeo cum dico, Ergo qui coelestia mandata non servat, avarus, raptor, fenerator, invidus, verbis non factis saeculo renuntians, dimittit peccata? Si per vim Sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille: si per meritum suum, nec ille, nec ille. Illud enim Sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur: in corpore autem unicae columbae, incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis maculam aut rugam (Ephes. V, 27), nec ille nec ille invenitur. Et quomodo accipienti non prodest Baptismus ei qui saeculo verbis non factis renuntiat; sic non prodest ei qui in haeresi vel schismate baptizatur: utrique autem correcto prodesse incipit, quod ante non proderat, sed tamen inerat.

6. Baptizatus ergo in haeresi non fit templum Dei: numquid tamen ideo pro baptizato non habendus est? Nam nec avarus intus baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recesserit; qui enim fiunt templum Dei, possident utique regnum Dei. Apostolus autem dicit inter multa, Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Avaritiam quippe idolorum servituti alio loco idem apostolus comparat: Et avaritia, inquit, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Quem sensum idem Cyprianus sic exaggeravit in epistola ad Antonianum, ut eorum peccato qui tempore persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant, avaros comparare non dubitaret (Cypr. Epist. 55, ad Antonian.). Sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis, tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in avaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recedat, quae est idolorum servitus. Nam et hoc idem apostolus dicit: Quae compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? Non ergo de nobis quaeratur cujus Dei templum fiat, quem dicimus templum Dei non fieri. Nec tamen ideo non baptizatur, nec ejus error immundus efficit ut non sit sanctum Sacramentum, quod accepit verbis evangelicis consecratum: sicut nec illius a varitia quae est idolorum servitus, et magna immunditia potest efficere ut non sit sanctum Baptisma quod accipit, etiamsi ab alio avaro similiter per eadem verba evangelica baptizetur. CAPUT V.--7. Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate; aut non id sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Sed cum consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. Deinde sequitur, et dicit: Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus, « Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci » (I Tim. I, 13). Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat, perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens, quam ejus qui nesciens peccaverit. Et ideo vir sanctus Cyprianus, non solum doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat Apostolus sic intellexit ipse (II Tim. II, 24), ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat (Epist. 64, ad Pompeium); non dubito quod si istam quaestionem in Ecclesia diu multumque versatam cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quae minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit, multo gravius peccare scientem quam nescientem; vellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit pejor. Possum etiam ita proponere, Si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit, Avaritia quae est idolorum servitus: et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens, ubi ait (Epist. 55, ad Antonianum), Nec sibi novi in hoc haeretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quando sint et apud illos adulteri, et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine. « Hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatra, non habet haereditatem in regno Christi et Dei » (Ephes. V, 5): et iterum, « Mortificate itaque membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et avaritiam quae est idolorum servitus » (Coloss. III, 5). Quaero ergo quis peccet gravius, qui nesciens in haeresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est, ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, haereticus nesciens avaro scienti coaequetur: quanquam non hoc videatur ostendere testimonium, quod ipse ex Apostolo posuit. Quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? Volens autem demonstrare ad facilitatem veniae ignorantiam pertinere peccati testimonium posuit ex Apostolo ubi ait, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Sed si possunt, ut dixi, amborum peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria; et eadem sententia judicentur, ille qui Christum quaerendo in verisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum, Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: cur in illo Baptismus et evangelica verba improbantur, in isto autem approbantur; cum ab illis columbae membris uterque inveniatur alienus? An quia ille foris apertus litigator est, ne intromittatur; iste vero intus callidus assentator, ne foras projiciatur?

CAPUT VI.--8. Quod autem ait, Nec quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quando Apostoli nonnisi unam Ecclesiam tradiderunt, et Baptisma unum, quod nonnisi in eadem Ecclesia sit constitutum: non me tantum movet, ut Baptismum Christi etiam apud haereticos inventum audeam reprobare (sicut etiam ipsum Evangelium, cum apud eos invenio, necesse est ut approbem, quamvis eorum detester errorem), quantum admonet, fuisse quosdam etiam sancti Cypriani temporibus, qui consuetudinem illam contra quam fiebant Africana concilia, de qua et ipse paulo ante dixit, Frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis opponunt, dicerent ab Apostolis traditam. Nec invenio cur istam consuetudinem, quae post Cyprianum etiam plenario totius orbis concilio confirmata est, tam robustam et antea idem Cyprianus invenerit, ut cum ejus mutandae auctoritatem quam sequeretur vir tanta scientia praeditus quaereret, nonnisi in Africa sola factum paucis ante se annis Agrippini concilium reperiret. Quod cum sibi adversus totius orbis morem non sufficere cerneret, has rationes arripuit, quas modo nos antiquitate ipsius consuetudinis, et plenarii postea concilii auctoritate firmati, diligentius considerantes, verisimiles potius quam veras esse invenimus: quae illi verae visae sunt in obscurissima quaestione laboranti, et de remissione peccatorum fluctuanti, utrum in Baptismo Christi possit non fieri, et utrum possit apud haereticos fieri: ubi si minus ei aliquid revelatum est, ut magnitudo charitatis ejus qua unitatem non deseruit probaretur, non ideo quisquam tantis ejus firmamentis meritisque virtutum et tantae copiae gratiarum debet se audere praeponere, quia universalis concilii admonitus firmitate, videt aliquid quod ille non vidit, quia plenarium de hac re concilium nondum habebat Ecclesia. Sicut nec Petri apostoli meritis quisquam tam insanus est ut se praeponat, quia Pauli apostoli edoctus Litteris, et ipsius jam Ecclesiae consuetudine roboratus, non cogit Gentes judaizare, quod Petrus aliquando coegerat (Galat. II, 14).

9. Non ergo invenimus ab Apostolis aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem Baptismo admissum esse et communicasse. Sed neque hoc invenimus, ab haereticis aliquem venientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis denuo baptizatum. Sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum versus respicientes non videbant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita creditur. Et talia multa sunt, quae longum est repetere. Quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei visum est, volens persuadere Cyprianus, ait, Ne quisquam dicat, Quod accepimus ab Apostolis, hoc sequimur: quanto robustius nunc dicimus, Quod Ecclesiae consuetudo semper tenuit, quod haec disputatio dissuadere non potuit, et quod plenarium concilium confirmavit, hoc sequimur? Huc accedit, quod bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et Scripturarum testimoniis, potest etiam dici, Quod veritas declaravit, hoc sequimur. CAPUT VII.--10. Nam revera illud quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod Apostolus ait, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philipp. I, 18), recte Cyprianus refellit, ostendens ad causam haereticorum non pertinere; quoniam de his dicebat Apostolus, qui cum malevola invidia, sua quaerentes interius versabantur: Christum quidem annuntiabant, sicut se habet veritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis evangelistis illius columbae filiis annuntiabatur. Neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum Baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Dei constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos; quosdam servasse circa se benevolam charitatem, alios vero habuisse malevolam dissensionem: sed tamen omnia se patienter sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui: aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare (Epist. 73, ad Jubaianum). Haec verba Cypriani admonere nos videntur, ut distinguamus inter eos qui mali foris sunt, et eos qui intus mali sunt. Et illos de quibus dicit Apostolus, quod Evangelium non caste et per invidiam annuntiarent, intus fuisse dicit, et verum dicit. Hoc tamen puto me non temere dicere: Si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. Si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? Si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum invidiae, et malevolae dissensionis? Haec enim verba Cypriani sunt. An forte invidia et malevola dissensio parvum malum est? Quomodo ergo isti erant in unitate, qui non erant in pace? Vox enim non mea aut alicujus hominis, sed ipsius Domini; nec per homines, sed per Angelos sonuit nato Christo: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intelligi, eos esse in unitate corporis Christi, qui sunt in pace Christi: eos autem esse in pace Christi, qui sunt bonae voluntatis. Porro sicut in benevolentia bona voluntas, sic in malevolentia mala voluntas est.

CAPUT VIII.--11. Jam vero ipsa invidia, quae non potest esse nisi malevola, quantum malum est? Non quaeramus alios testes: sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et livore Dominus veracissima intonuit, et salubria praecepit. Legamus ergo epistolam Cypriani de zelo et livore, et videamus quantum malum sit invidere melioribus, cujus mali originem ab ipso diabolo exstitisse memorabiliter docet: Zelare, inquit, quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam, et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Deinde paulo post, cum ejus mali caput atque originem quaereret: Hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi, et periit primus et perdidit. Et paulo post: Quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, « Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus » (Sap. II, 24, 25). Haec verba Cypriani in epistola populis nota, quam vera, quam fortia sint recognoscimus. Vere decuit Cyprianum de zelo et livore et arguere graviter et monere, a quo tam mortifero malo cor ejus penitus alienum tanta charitatis abundantia comprobavit: qua vigilantissime custodita, cum collegis suis non malevole de Baptismo diversa sentientibus, nec ipse malevola contentione, sed humana tentatione aliter sapiens, quod illi Deus in charitate perseveranti cum vellet postea revelaret (Philipp. III, 15), in communionis unitate permansit, aperte dicens: Neminem judicantes, neque a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit (In concilio Carthaginensi ). Et in fine hujus epistolae: Haec tibi breviter, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat, « Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei » (I Cor. XI, 16). Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente et inspirante Domino conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus (Epist. 73, ad Jubaianum).

CAPUT IX.--12. Hac ille charitatis patientia toleravit non solum in obscura quaestione bonos collegas non malevole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando Deus voluit, etiam declarata veritate plenario concilio firmaretur; sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae vitae moribus contra quam praedicabant, faciebant, sicut dicit de illis Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21). De talibus enim et iste temporis episcopis suis collegis, et secum in communione manentibus in epistola sua dicit: Esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere (Serm. de Lapsis ). Hic enim nulla est quaestionis obscuritas; aperte Scriptura clamat, Neque avari neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); et, Qui pecuniam suam dedit in usuram (Psal. XIV, 5); et, Omnis fornicator et immundus et avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Tales ergo avaros ille, ut non solum sua cupide thesaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatras sicut et ipse intelligit atque convincit, non utique argueret nisi nosset. Neque enim adversus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. Et tamen eos propter Christum qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum (Matth. XIII, 29), paternae et maternae charitatis visceribus toleravit: imitatus utique Paulum apostolum, qui malevolos et invidos sibi, eadem circa Ecclesiam charitate sustinuit (Philipp. I, 15-18).

13. Sed tamen quia invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, et imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25), non per illud quod a Deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis perversi sunt; sicut commemorat ipse Cyprianus; quia et diabolus antequam esset diabolus, angelus fuit et bonus fuit: unde sunt in unitate Christi, qui sunt ex parte diaboli? Procul dubio, sicut ipse Dominus ait, Inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizania (Matth. XIII, 28, 25). Sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra communionem Ecclesiae non habeat Deus aliquem suorum, sicut inter Angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum. Ecclesiae vero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a Domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc est malos homines; et permissus sit propter ipsius Ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius: de Sacramentis autem hoc dici non potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare, non ad salutem, sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania: sic et exteriora zizania quae ab interioribus recedentibus acceperunt; quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant revertuntur. Nec quisquam dixerit, Quid enim frumenti habent zizania? Si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non inveniuntur grana frumenti, et in interioribus inveniuntur. De Sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli: et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluvia communis, quae coelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter crescunt: sic et evangelicum Christi Sacramentum divinum et suave est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit, improbandum. CAPUT X.--14. Dixerit aliquis, interiora zizania facilius in frumentum converti. Concedo ita esse: sed quid hoc pertinet ad Baptismum iterandum? Numquid si forte aliquis ab haereticis conversus, conversionis suae tempore ac facilitate praevenerit eum qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum Baptisma; et illi qui praeventus est ab eo qui ex haereticis venit, quia tardius correctus est, iterandum est? Nihil ergo ad rem pertinet, de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusve convertat a propria perversitate ad rectitudinem fidei, vel spei, vel charitatis. Etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri; aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conversione praeveniunt, et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati, fructum afferunt cum tolerantia, sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum (Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15). Aut si zizania ea sola dicenda sunt, quae usque in finem in maligno errore perdurant; et foris multa frumenta sunt, et intus multa zizania.

15. At enim pejores sunt exteriores quam interiores mali? Magna quidem quaestio est, utrum pejor fuerit Nicolaus exterior jam (Apoc. II, 6), quam Simon adhuc interior (Act. VIII, 9-24), quia ille haereticus, iste magus. Quod si ipsa divisio, quia violatae charitatis certissimum indicium est, gravius habetur malum, concedo ita esse. Sed multi amissa charitate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur, et sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. Unde dictum est in laude charitatis, Non quaerit quae sua sunt (II Cor. XIII, 5). 16. Nunc ergo quaeritur, quomodo poterant homines ex parte diaboli, pertinere ad Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. V, 27), de qua etiam dictum est, Una est columba mea (Cant. VI, 8). Quod si non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere, et intrinsecus insidiantes, et extrinsecus oblatrantes. Tales tamen etiam intus et accipiunt Baptismum, et habent, et tradunt sanctum per se ipsum, nec ulla ex parte illorum malignitate violatur, in qua in finem usque perdurant. Quocirca nos idem beatus Cyprianus docet, per se ipsum considerandum esse Baptismum verbis evangelicis, sicut accepit Ecclesia, consecratum, non adjuncta neque permixta ulla perversitate atque malitia, sive accipientium sive tradentium: quandoquidem utrumque nos ipse admonet, et intus fuisse quosdam non servantes benevolam charitatem, sed in invidia et malevola dissensione versatos, de quibus Paulus apostolus locutus est; et ex parte diaboli esse invidos, sicut in epistola quam de zelo et livore scripsit, apertissima voce testatur. Quamobrem, cum manifestum sit fieri posse ut in eis qui sunt ex parte diaboli, sanctum tamen sit Sacramentum Christi, non ad salutem, sed ad judicium eorum, non solum si post acceptum Baptismum pervertantur, sed etiam si tales accipiunt, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes (Epist. 11, ad Clericos); nec ideo si correcti postea fuerint, illud quod perversi acceperant, iterandum est: quantum arbitror, jam claret et liquet, in ista quaestione de Baptismo non esse cogitandum quis det, sed quid det; aut quis accipiat, sed quid accipiat; aut quis habeat, sed quid habeat. Si enim homines ex parte diaboli, et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes, possunt tamen accipere et habere et dare Baptismi sanctitatem, nullo modo sua perversitate violatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris admonemur; utquid tribuimus haereticis aliena? utquid dicimus eorum esse quod Christi est; ac non potius in eis et Imperatoris nostri signa cognoscimus, et desertorum facta emendamus? Quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi loqui; aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare (Epist. 73, ad Jubaianum). Sed et multi qui intus sunt, contra Ecclesiam faciunt male vivendo, et in suam vitam infirmas animas traducendo; et nonnulli qui foris sunt, in Christi nomine loquuntur, nec operari quae Christi sunt, sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur vel corripimus, vel arguimus, vel hortamur. Nam et ille foris erat, qui cum discipulis non sequebatur Christum, et in nomine Christi expellebat daemonia, quod Dominus ne prohiberetur admonuit (Luc. IX, 49, 50): quamvis utique in quo saucius erat curandus esset illis verbis Domini, ubi ait, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). Et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi, non contra Ecclesiam; et intus ex parte diaboli contra Ecclesiam. CAPUT XI.--17. Quid, quod etiam mirum est, quod accidere posse invenit qui diligenter advertit, quosdam salva charitate docere aliquid inutile, sicut Petrus Gentes cogebat judaizare (Galat. II, 14), sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari: unde talibus bonis membris in charitate radicatis, et in aliquo non recte ingredientibus dicit Apostolus, Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15): et quosdam rursus sine charitate docere aliquid salubre, de qualibus Dominus dicit, Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3)? Unde et Apostolus de illis invidis et malevolis, christianam tamen salutem annuntiantibus, Sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 15). Quapropter et intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero Sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod si et apud eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. Non nos concedimus haeretico Baptismum; sed illius Baptismum, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33), ubicumque invenerimus, agnoscimus. Perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam, nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum: aut si propter vim Sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemoniorum foris etiam operabatur.

CAPUT XII.--18. At enim invenimus Apostolos in omnibus Epistolis suis exsecrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. Quid enim? et illos qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, nonne corruptores morum bonorum per mala colloquia Paulus esse manifestat, continuo subjungens, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; et tamen eos intus fuisse significavit, cum ait, Quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 32, 33, 12)? Avaros autem ubi non detestatur? Aut vero quidquam dici potuit vehementius, quam ut idolorum dici potuit vehementius, quam ut idolorum servitus avaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit (Ephes. V, 5): nec Cyprianus aliter intellexit, et litteris suis ubi opus erat inseruit; qui tamen confitetur suis temporibus in Ecclesia fuisse non qualescumque avaros. sed raptores et feneratores; nec quoslibet homines, sed episcopos. Quanquam et istos de quibus ait Apostolus, Sermo eorum sicut cancer serpit, vellem intelligere foris fuisse; sed Cyprianus ipse me non sinit. Cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis justorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab Ecclesiae unitate recedendum, ubi declarat quam sit sanctus, et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, et arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis audeat aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare: cumque Apostolus dicat, « In domo autem magna, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; » aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere et abjicere et damnare, quando non nisi in die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga (Psal. II, 9) franguntur (Epist. 55)? Sic igitur arguens Cyprianus eos qui tanquam malorum consortium devitantes, se ab unitate disruperant, ostendit magnam domum quam dixit Apostolus, ubi essent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut aurea ventilata purgetur. Quod si ita est, in ipsa Ecclesia, id est, in ipsa domo magna erant vasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. Nam cum de illis Apostolus loqueretur, hoc docuit: Et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit; ex quibus est Hymaeneus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum vasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 17-20). Si ergo et isti quorum sermo ut cancer serpebat, tanquam vasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam Ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intelligit, numquid istorum cancer Baptismum Christi violabat? Ita ergo nec foris, sicut nec intus, quisquam qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare Sacramentum quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium (Epist. 73, ad Jubaian.): sed cum Baptisma verbis evangelicis datur, qualibet ea perversitate intelligat ille per quem datur, vel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cujus est. Et si quis per hominem perversum id accipiens, non accipiat tamen ministri perversitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et charitate unitati compaginatus Ecclesiae, remissionem accipit peccatorum; non per verba sicut cancer serpentia, sed per evangelica Sacramenta de coelesti fonte manantia. Si autem ipse qui accipit perversus est, nec perverso ad salutem prodest quod datur; et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur, nec ei si correctus fuerit iteratur.

CAPUT XIII.--19. Nulla itaque participatio est justitiae et iniquitati; non solum quae foris, sed etiam quae intus est. Novit enim Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. Nulla etiam communio est luci et tenebris (II Cor. VI, 14); non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. Qui enim odit fratrem suum, ait Joannes, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9). Et utique illi oderant Paulum, qui invidia et malevola dissensione Christum annuntiantes, arbitrabantur se tribulationem excitare vinculis ejus (Philipp. I, 15, 17): quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intelligit. Cum ergo non possint tenebrae illuminare, aut iniquitas justificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterant isti in ipsa intus Ecclesia baptizare? Quaero quemadmodum vasa illa, quae non in honorem, sed in contumeliam domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas Sacramenti nec ab immundis pollui potest, sive cum per eos datur, sive cum ab eis qui corde et vita in melius non commutantur accipitur? De quibus intus positis, ipse dicit, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes (Epist. 11, ad Clericos).

20. Sunt ergo et intus hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus Antichristi: et tamen gerunt spiritualia et divina (Epist. 73, ad Jubaian.), quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse, nec ipsi ea possunt sua immunditia maculare. Quod itaque dicit, nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere, qui spargentes, atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis ejus antichristi nominentur; sic accipiendum est, quia et foris et intus inveniuntur tales: separationem tamen eorum qui intus sunt, ab illius columbae perfectione atque unitate, non solum Deus novit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam; quorum in manifesto pessimam vitam confirmatamque nequitiam intuentes, et eam praeceptorum divinorum regulis comparantes, intelligunt quam multis zizaniis et paleis sive foris sive intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est Dominus, Recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23); et, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41). CAPUT XIV.--21. De conversione autem nullius desperandum est, sive foris sive intus constituti, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam eum adducit (Rom. II, 4), et visitat in virga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Hoc enim modo misericordiam suam non dispergit ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34), si et ipsi aliquando misereantur animae suae, placentes Deo (Eccli. XXX, 24). Sicut enim bonus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); sic et malus sive foris sive intus, qui perseveraverit usque in finem salvus non erit. Neque nos dicimus quod ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi consequuntur, si gratia Baptismi in ipsa salute intelligitur, quae per celebrationem Sacramenti confertur: sed hanc salutem multi nec intus consequantur, quamvis Sacramentum quod per se sanctum est, eos habere manifestum sit. Recte itaque, Dominus nos admonet in Evangelio, ne consentiamus male suadentibus (Marc. XIII, 21), sed sub Christi nomine ambulantibus: sed hi et intus et foris inveniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali fuerint; et utique de vasis in domo magna positis dicebat Apostolus, Si quis autem mundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum. Quomodo autem se quisque ab ejusmodi mundare debeat, paulo superius ostendit dicens, Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 21, 19); ne audiat in fine cum palea, sive quae ante de area volavit, sive quae in ultimo separanda est, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23). Unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim sucispienda et assumenda quae jactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi veritate. Sed non utique in Christi veritate geritur, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere ( Serm. de Lapsis ), saeculo solis verbis renuntiare (Epist. 11, ad Clericos); quae omnia etiam intus geri, satis idoneus testis ipse declarat.

CAPUT XV.--22. Jam vero quod multis verbis prosequitur, non posse in Christo baptizari eos qui Patrem Christi blasphemant (Epist. 73, ad Jubaianum); cum eos errore blasphemare manifestum sit (non enim qui accedit ad Baptismum Christi aperte blasphemat Patrem Christi, sed aliud quam veritas docet de Patre Christi sentiendo blasphemare convincitur); jam satis ostendimus ad Baptismum qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur, cum aperte dicat Apostolus. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14); et percepto jam Baptismo dicit eos adhuc animales esse (Id. III, 2). Secundum sensum autem carnalem non potest nisi de Deo carnaliter sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post Baptismum proficientes, et maxime qui infantes vel pueri baptizati sunt, quanto magis intellectus eorum serenatur et illuminatur, dum interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), priores suas opiniones, quas de Deo habebant cum suis phantasmatibus ludificarentur, irridentes et detestantes atque confitentes abjiciunt. Nec tamen ideo non accepisse Baptismum existimantur, aut talem baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et Sacramenti integritas honoratur, et mentis vanitas emendatur; etiam si confirmata, et fortasse multis contentionibus defensa calluerat. Quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est, si Baptismum illic evangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali errore caecatur. Et propterea si resipiscens viderit relinquendum esse quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod acceperat: nec quia error illius improbandus est, propterea Baptismus Christi in illo exsufflandus est. Jam enim ex iis quos intus contingit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam esse Sacramenti veritatem a male credentis errore, quamvis utrumque in homine uno valeat inveniri; et ideo cum etiam foris in errore aliquo constitutus, vero tamen Sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae redditur unitati, sicut falsae fidei vera succedit, non sic potest etiam vero Baptismo verus Baptismus succedere: quia idem ipse sibi succedere non potest; quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici ad Catholicam veniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod bonum Dei est repetatur.

CAPUT XVI.--23. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec vita nec corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim pejor est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est; est enim etiam ipsius divisionis nec nullum nec parvum malum: si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse voluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, verbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in ejus haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris baptizatus est esse pejorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa divisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum Sacramenti veritas repetenda. Quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse noverit haeresim ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicujus saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari voluerit, vel in ea baptizatus propter hoc exire inde noluerit; non solum separatus habendus est, verum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et divisioni unitatis fallaciam simulationis adjungit. Quamobrem cujusque hominis pravitas, quanto periculosior et tortuosior est, tanto instantius et operosius corrigenda est: nec ideo tamen si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter pravitatem ejus vel nullum putandum est, vel eodem modo vituperandum, vel ejus pravitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos dedit panem suum, et vinum suum, et oleum suum, et alia vel alimenta vel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab ejus amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique voluit ad quem redeat admonere (Osee II, 5-7).

CAPUT XVII.--24. Numquid potest, inquit, vis Baptismi major esse aut potior quam confessio? quam passio? ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo baptizetur? Et tamen, inquit, neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus. Hoc verissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus, charitatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit, Et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Quod si propter hoc quia charitas deest, passio nihil prodest; nec illis prodest quos in invidia intus et malevolentia sine charitate vivere Paulus dicit, Cyprianus exponit: et tamen verum baptisma possunt et accipere et tradere. Salus, inquit, extra Ecclesiam non est. Quis negat? Et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat: qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. Nec adultera est aqua in Baptismo haereticorum: quia nec ipsa ereatura quam Deus condidit, mala est, nec verba evangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo viro Sacramenti habeat ornamentum. Potest igitur nobis et haereticis Baptisma esse commune, cum quibus potest et Evangelium esse commune, quamvis a fide nostra error distet illorum: sive aliud de Patre vel de Filio vel de Spiritu sancto sentiant quam veritas habet, sive ab unitate praecisi non colligant cum Christo, sed spargant (Matth. XII, 30): quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum avaris, cum raptoribus, cum ebriosis, et caeteris ejusmodi pestibus, de quibus dicitur, Regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10), et Baptismatis sacramentum esse commune, et tamen vitia quibus a regno Dei separantur non esse communia.

CAPUT XVIII.--25. Neque enim de solis haeresibus dicit Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Sed non pigeat paululum advertere quae simul enumeret: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Constituamus ergo aliquem castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalem, indigentibus ministrantem, non cujusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium, frugalem, sed haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium fornicatorem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius idolis deditum, veneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comessatorem, sed catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. Nam sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit, Hoc autem scitote cognoscentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: nemo vos seducat inanibus verbis (Ephes. V, 5, 6). Non est ergo quod de sermone Dei conqueramur. Dicit omnino, et aperte ac libere dicit, eos qui male vivunt, ad regnum Dei non pertinere.

CAPUT XIX.--26. His igitur omnibus vitiis circumsepto catholico non adulemur, nec ei quia christianus catholicus est, impunitatem quam Scriptura divina non promittit, promittere audeamus: nec si aliquid unum habeat ex iis quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum Dei non possidebunt: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Non ait, Qui haec omnia vitia simul habuerint, regnum Dei non possidebunt: sed, Neque illi, neque illi; ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt; sic avari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt, pro diversitate criminum esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis quam vobis in die judicii (Matth. XI, 24). Sed tamen ad non possidendum regnum Dei, tantumdem valet ex vitiis illis quod elegeris mitius, quantum vel plura vel unum quod perspexeris gravius. Et quia illi possessuri sunt regnum Dei quos ad dexteram constituet ille judex, nec eis qui ad dexteram constitui non merebuntur, aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit; nulla reliqua vox est, quam sicut haedi audiant ex ore pastoris, nisi, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 32, 33, 41): licet ex illo igne, sicut dixi, diversa possint distribui pro criminum diversitate supplicia.

CAPUT XX.--27. Utrum autem catholicum pessimis moribus, alicui haeretico in cujus vita praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Si autem quis dicat, quia haereticus est, non potest hoc solum esse, quin et alia consequantur; carnalis est enim et animalis, ac per hoc et aemulus sit necesse est, et animosus, et invidus, et inimicus ipsi veritati ab eaque dissentiens: intelligat, et de illis malis, quod unum mitius elegerit, solum in quoquam esse non posse, ea scilicet causa quoniam carnalis et animalis est; velut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare, sed etiam cum hilaritate populi praedicare jam consueverunt, numquid in quo fuerit, sola esse poterit? Quis enim ebriosus non et contentiosus, et animosus, et invidus, et a praeceptorum sanitate dissentiens, et arguentibus se graviter inimicus? Jam vero ut et fornicator et adulter non sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus; sicut haereticus potest non esse ebriosus, nec adulter aut fornicator, nec luxuriosus aut amator pecuniae aut veneficus, et simul haec omnia potest non esse. Neque enim unum aliquod vitium omnia caetera consequuntur. Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus vitiis, alio haeretico sine iis quae possunt non esse in haeretico, quamvis contra fidem non uterque disputet, et tamen contra fidem uterque vivat, et spe vana uterque fallatur, et a charitate spirituali uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore alienus sit: cur in uno eorum Sacramentum Christi agnoscimus, in alio nolumus, quasi aut hujus, aut hujus sit; cum in utroque idem sit, et nonnisi Dei sit, et quamvis in pessimis, bonum sit? Et si hominum qui hoc habent, alius est alio deterior, non ideo illud quod habent deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis malis, si unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit: nec si unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est Baptismus, et in bono bonus; sed in utroque bonus: sicut lumen solis vel etiam lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum diversitate vel laetificet vel excruciet.

CAPUT XXI.--28. Illud sane quod de catechumenis objiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi, et pro Christi nomine occisi, etiam sine Baptismo coronarentur; quid ad rem pertineat, non satis intelligo: nisi forte quia dicebant, multo magis haereticos cum Baptismo Christi posse ad regnum ejus admitti, quo catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum divina charitate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus Catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus: nec ideo tamen sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille jam imbutus est, facimus injuriam; aut catechumeni sacramentum sacramento Baptismi praeferendum putamus, cum aliquem catechumenum aliquo baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. Melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante Baptismum sancto Spiritu impletus est (Act. X), ille et post Baptismum immundo spiritu inflatus est (Id. VIII, 13, 18, 19). Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu sancto jam accepto baptizari noluisset, contempti tanti Sacramenti reus fieret. Cum autem baptizatus est, non utique melius Sacramentum quam Simon accepit; sed diversa hominum merita sub ejusdem Sacramenti pari sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit Baptismatis sanctitatem vel bonum vel malum hominis meritum. Sicut autem bono catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum; sic malo baptizato vera conversio. Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; ipse etiam dixit, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Namque, ne secura esset justitia catechumeni, dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum: rursus, ne percepto Baptismo secura esset iniquitas baptizatorum, dictum est, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Alterum sine altero parum est: utrumque perficit illius possessionis haeredem. Sicut ergo non debemus improbare justitiam hominis, quae prius esse coepit quam conjungeretur Ecclesiae, sicut esse coeperat justitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe christiana; quae neque si improbaretur, dixisset ei angelus, Acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae; neque si sufficeret ad capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret moneretur (Act. X, 4, 31, 5): sic non est improbandum evangelicum Baptismi sacramentum, etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod tamen quia non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem Baptismi, sua quoque pravitate correcta, incorporetur Ecclesiae; sic haereticorum corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum, sed Christi est, agnoscamus.

CAPUT XXII.--29. Baptismi sane vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), non leve documentum idem beatus Cyprianus assumit: quod etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis ejus, quam in illo latrone, posset videri superfluum ut aqua etiam tingerentur, in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nonnisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet in quolibet provectu interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad spiritualem intellectum pio corde profecerit, contemnere Sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritualiter operatur. Nec ob aliud existimo munus baptizandi Joanni fuisse attributum, ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum non sprevisset accipere (Matth. III, 6, 13), dedicaret humilitatis viam, et quanti pendendum esset suum Baptisma quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. Videbat enim tanquam peritissimus medicus salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque doctrina se praeponere minime dubitarent, supervacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se pervenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.

CAPUT XXIII.--30. Quid autem valeat et quid agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio Sacramenti (sine qua tamen ille latro non fuit, quia non ejus accipiendae voluntas defuit, sed non accipiendae necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi tamen plurimum valeret, non servi baptismum Dominus accepisset. Verum quia per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendae adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis qui saeculo verbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi corrigantur, salutem habere non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritualiter adfuit: sic et cum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo et vagiendo cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari.

CAPUT XXIV.--31. Et si quisquam in hac re auctoritatem divinam quaerat, quanquam quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur: tamen veraciter conjicere possumus, quid valeat in parvulis Baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet justificatus est Abraham. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit tamen Apostolus de ipso Abraham, Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei; qui jam corde crediderat, et deputatum illi erat ad justitiam (Rom. IV, 11, 3). Cur ergo ei praeceptum est ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret (Gen. XVII, 9, 14), qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad justitiam; nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum valebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et evidenti periculo ut circumcideretur exactum est (Exod. IV, 24); et cum factum esset, depulsa est pernicies. Sicut ergo in Abraham praecessit fidei justitia, et accessit circumcisio signaculum justitiae fidei; ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritualis in dono Spiritus sancti, et accessit Sacramentum regenerationis in lavacro Baptismi. Et sicut in Isaac, qui octavo suae nativitatis die circumcisus est, praecessit signaculum justitiae fidei; et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa justitia, cujus signaculum in infante praecesserat: ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum; et si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conversio, cujus mysterium praecessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex Baptismi sacramento defuerat complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat: sic in infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad justitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum alii pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio Sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter movet: Aetatem habet, ipse pro se loquatur (Joan. IX, 21).

CAPUT XXV.--32. Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse sacramentum Baptismi, aliud conversionem cordis; sed salutem hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defuerit, ideo putare debemus consequens esse ut et alterum desit; quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate defuisset: cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et Baptismus quidem potest inesse ubi conversio cordis defuerit: conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo, sed contempto non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur. Juste igitur reprehendimus, anathemamus, detestamur, abominamur perversitatem cordis haereticorum: Sacramentum tamen evangelicum non ideo non habent, quia per quod utile est non habent. Quapropter cum ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a nobis ac reformatos in eo quod depravati atque perversi sunt, ad regnum coelorum sic disciplinis coelestibus erudimus; ut quod in eis integrum est, nullo modo violemus, nec propter hominis vitium, si quid in homine Dei est, vel nullum, vel vitiosum esse dicamus.

CAPUT XXVI.--33. Jam pauca restant ex epistola ad Jubaianum: sed quia in eis et de praeterita Ecclesiae consuetudine dicitur, et de baptismo Joannis, quod solet non parvam movere quaestionem hominibus rem nanifestam parum attendentibus, quia jussi sunt ab Apostolo in Christo baptizari qui baptismum Joannis acceperant (Act. XIX, 3-5); non negligenter tractanda sunt, et in volumen aliud differenda, ne hujus modus immoderatus sit.

LIBER QUINTUS. Postremam partem examinat epistolae Cypriani ad Jubaianum, necnon epistolam ejusdem ad Quintum, synodicam ad Numidas episcopos, et epistolam ad Pompeium. CAPUT PRIMUM.--1. Ecclesiae catholicae consuetudinem pristinam nunc teneri, cum ab haereticis vel schismaticis venientes, si evangelicis verbis consecratum Baptismum perceperunt, denuo non baptizantur, beato Cypriano teste utimur. Ipse quippe sibi quaestionem proposuit ex ore utique fratrum, sive quaerentium veritatem, sive pro veritate certantium. Inter disputationes enim suas, quibus volebat ostendere denuo baptizandos haereticos, de quibus satis pro tempore libris superioribus disseruimus, ait: Sed dicit aliquis, quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissi sunt (Epist. 73, ad Jubaianum)? Hic tota causa Donatistarum, cum quibus nobis de hac quaestione conflictus est, penitus naufragavit. Si enim vere Baptismum non habebant, qui venientes ab haereticis ita suscipiebantur, et super eos erant peccata eorum; cum communicatum est talibus, sive ab eis qui fuerant ante Cyprianum, sive ab ipso Cypriano, necesse est ut unum dicatur ex duobus, aut periisse jam tunc Ecclesiam talium communione maculatam, aut non obesse cuiquam in unitate permanenti aliena etiam nota peccata. Illud autem quia dicere non possunt, periisse tunc Ecclesiam contagione communionis eorum qui sine Baptismo ad eam, sicut dicit Cyprianus, admissi sunt; alioquin nec originem suam poterunt asserere, si tunc periit Ecclesia; quoniam plus quam quadraginta anni sunt inter Cypriani passionem et divinorum codicum exustionem, unde isti calumniarum suarum fumos jactantes, occasionem faciendi schismatis invenerant, sicut Consulum ordo declarat: restat ut fateantur, nulla malorum etiam cognitorum tali communione contaminari unitatem Christi. Quod cum fassi fuerint, non invenient causam cur se ab Ecclesiis orbis terrarum, quas per Apostolos institutas pariter legimus, separare debuisse contendant: quia neque illi quorumlibet malorum commixtione perire potuerunt, et isti qui non perirent si cum illis in unitate mansissent, separando se ab eis, et rumpendo vinculum pacis, utique in schismate perierunt. Apertissimum enim sacrilegium eminet schismatis, si nulla fuit causa separationis. Nullam vero fuisse causam separationis apparet, si mali etiam cogniti bonos in unitate non maculant. Non autem maculari in unitate bonos, etiam a cognitis malis docemus, teste Cypriano, qui dicit, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes, sine Baptismo admissos: quorum tamen nefaria sacrilegia, quae super eos erant, quia Baptismo dimissa non erant, si polluere et perdere non potuerunt Ecclesiae sanctitatem, nulla malorum potest contagione perire. Quapropter si Cyprianum verum dixisse consentiunt, eo teste vincuntur in crimine schismatis: si Cyprianum falsum dixisse contendunt, eo teste non utantur in quaestione Baptismatis.

CAPUT II.--2. Sed nunc quod cum beato Cypriano homine pacifico sermocinari instituimus, pergamus. Qui cum sibi opposuisset, quod dici a fratribus noverat, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum ad Ecclesiam de haeresi venientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est, inquit, Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Bene quidem praesumpsit, quod charitas unitatis posset cooperire multitudinem peccatorum. Quod si habebant Baptismum, et ab his non recte sentiebatur qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat unitatis charitas, quamdiu inerat ista, non diabolica dissensio, sed humana tentatio; donec eis, sicut dicit Apostolus, si quid aliter sapiebant Dominus revelaret (Philipp. III, 15). Et ideo vae istis qui per sacrilegam praecisionem ab unitate disrupti, si et apud nos et apud illos est baptismus, rebaptizant: si autem in Catholica sola est, nec baptizant. Sive ergo rebaptizent sive non baptizent, non sunt in vinculo pacis: unde cuilibet istorum vulneri adhibeant medicinam. Nos autem si ad Ecclesiam sine Baptismo admittimus, in eo numero sumus quibus Cyprianus propter unitatis custodiam ignosci posse praesumpsit. Si autem (sicut jam, ut arbitror, ex his quae in superioribus libris diximus, manifestum est) etiam in haereticorum perversitate potest esse christiani Baptismi integritas; si qui temporibus illis rebaptizaverunt, nec tamen ab unitatis compagine recesserunt, eadem dilectione pacis potuerunt ad veniam pertinere, qua Cyprianus etiam sine Baptismo admissos ab Ecclesiae muneribus non potuisse separari testatur. Porro si verum est apud haereticos et schismaticos non esse Baptismum Christi, quanto minus obessent in unitate positis aliena peccata, si ad unitatem venientibus et sine Baptismo admissis solverentur et propria. Nam si, teste Cypriano, unitatis vinculum tantum valet, quomodo possent laedi alienis peccatis, qui nollent ab unitate recedere, si etiam non baptizati peccatis propriis non perirent, qui ad eam vellent ex haeresi accedere?

CAPUT III.--3. Quod autem adjungit Cyprianus, et dicit, Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est: cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat, patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter obsequi, quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari: verissime dicit, nec alteri potius quam sibi adversatur, qui resistit apertissimae veritati. Sed per illa quae tam multa jam diximus, quantum arbitror, liquido apparet, et certum est, Baptismum Christi nec haereticorum perversitate, cum apud eos datur et sumitur, posse violari. Sed ut certum nondum sit; saltem adhuc esse dubium, quisquis ea quae dicta sunt, etiam renitens cogitaverit, confitetur. Non ergo apertissimae veritati resistimus; sed aut pro manifesta veritate certamus, sicut ego existimo; aut certe, sicut possunt putare qui nondum istam quaestionem solutam esse arbitrantur, adhuc quaerimus veritatem. Et ideo si aliter se res habet quam nos dicimus, eadem simplicitate suscipimus ab haereticis baptizatos, qua suscipiebant illi quos propter unitatem Cyprianus ad veniam pertinere praesumpsit. Si autem Baptismus Christi, sicut ea quae jam multa dicta sunt indicant, et in non integra vel vita, vel fide, sive eorum qui videntur esse intus, nec tamen ad unicae illius columbae membra pertinent, sive eorum qui sic ad eam non pertinent, ut etiam aperte foris sint, potest esse integer; qui eum illis temporibus repetebant, eamdem veniam propter charitatem unitatis merebantur, quam meruisse propter ejusmodi charitatem credidit Cyprianus eos, quos sine Baptismo admissos esse arbitratus est. Isti ergo qui nulla existente causa (quandoquidem, sicut idem Cyprianus ostendit, mali bonis in unitate obesse non possunt) se ab ejusdem unitatis charitate praeciderunt, locum omnis veniae perdiderunt: et qui ipso scelere schismatis interirent, etiamsi post Catholicam non rebaptizarent; quanto supplicio digni sunt, qui vel quod eos non habere Cyprianus affirmat, habentibus catholicis dare conantur, vel, sicut ipsa res manifestat, quod et ipsi habent, non habere Catholicam criminantur?

CAPUT IV.--4. Sed quia nunc, ut dicere coeperam, cum Cypriani litteris sermocinari instituimus; non, ut arbitror, etiam illi, si adesset, viderer pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari, cum acciperet tanta ista quae nos movent, cur etiam apud haereticos in suo maligno errore perversos, Baptismum tamen Christi per se ipsum reverendissimum atque sanctissimum esse posse credamus. Cumque et ipse testetur, cujus nobis testimonium ponderis magni est, sic eos admitti in praeteritum solitos: quisquis ejus sermone commotus, haereticos denuo baptizandos esse non dubitat; eos quibus hoc propter tanta quae contradicuntur, nondum persuasum est, tales esse deputet, quales in praeteritum fuerunt, qui baptizatos in haeresi solo proprio errore correcto simpliciter admiserunt, et cum eis per unitatis vinculum salvi esse potuerunt. Quisquis autem et de praeterita Ecclesiae consuetudine, et de posteriore robore plenarii concilii, et tot tantisque sanctarum Scripturarum testimoniis, et ipsius Cypriani multis documentis, et perspicuis rationibus veritatis, intelligit Christi Baptismum verbis evangelicis consecratum non fieri cujuslibet hominis perversitate perversum; eodem unitatis vinculo intelligat salvos esse potuisse, quibus aliud salva charitate tunc visum est: ac per hoc simul oportet intelligat, eos quos nulla zizania, nulla palea, si ipsi frumenta esse voluissent, in societate Ecclesiae toto orbe diffusae poterant maculare, et ideo nulla existente causa divortii se ab eodem unitatis vinculo disruperunt; quodlibet illorum duorum verum sit, sive quod Cyprianus tunc sensit, sive quod Catholicae universitas unde ille non recessit obtinuit; foris apertissime constitutos in manifesto sacrilegio schismatis salvos esse non posse, et omnia quae habent de divinis Sacramentis et liberalitate unius legitimi viri, quamdiu tales sunt, ad eorum confusionem potius quam ad salutem valere.

CAPUT V.--5. Quocirca etiamsi vere propterea vellent haeretici correcto errore venire ad Ecclesiam, quia putarent se Baptismum non habere nisi in Catholica acciperent; nec sic eis deberemus ad iterationem Baptismi consentire, sed potius docendi essent, nec integritatem Baptismi prodesse perversitati eorum, si corrigi nollent; nec eorum perversitate violatum fuisse integrum Baptisma, quamdiu corrigi noluerunt; nec quia corrigi volunt, melius in eis Baptisma fieri: sed ipsos a malignitate discedere, illud autem incipere jam prodesse ad salutem, quod prius inerat ad perniciem. Haec enim discentes, et salutem in catholica unitate desiderabunt, et suum esse quod Christi est non existimabunt, et veritatis Sacramentum, quamvis in se positum, cum errore proprio non miscebunt.

6. Huc accedit, quia sic homines occulta nescio qua inspiratione Dei detestantur, si quis iterum Baptismum accipiat, quem ubicumque jam acceperat, ut iidem ipsi haeretici cum inde disputant, frontem confricent, et prope omnes eorum laici qui apud eos inveteraverunt, et animosam pertinaciam adversus Catholicam conceperunt, hoc solum illic sibi displicere fateantur: et multi qui propter adipiscenda aliqua commoda saecularia, vel incommoda devitanda, transire ad eos volunt, occultis conatibus ambiant, ut hoc eis quasi peculiari et domestico beneficio praestetur, ne rebaptizentur; et nonnulli caeteris eorum vanis erroribus et falsis criminationibus adversus catholicam Ecclesiam credentes, hoc uno revocentur, ut eis sociari nolint, ne rebaptizari cogantur. Quem sensum, hominum omnia penitus corda occupantem isti Donatistae metuentes, maluerunt recipere Baptismum qui apud Maximianistas quos damnaverant datus est, et eo modo sibi linguas praecidere, et ora oppilare, quam denuo baptizare tot homines Mustitanae et Assuritanae et aliarum plebium, quas cum Feliciano et Praetextato et caeteris a se damnatis et ad se redeuntibus susceperunt.

CAPUT VI.--7. Cum enim hoc raro fit in singulis, inter multa spatia locorum et temporum, horror facti non ita sentitur: si autem repente convenirentur quos per tam longum tempus, sive urgentibus periculis mortis, sive per solemnitates Paschales memorati Maximianistae baptizaverant, et eis diceretur ut iterum baptizarentur, quoniam id quod in sacrilegio schismatis acceperant nihil esset; id quidem dicoretur quod eos pertinacia sui erroris dicere cogeret, ut possent qualicumque falsa umbra constantiae contra calorem veritatis suae duritiae rigorem glaciemque contegere: sed quia hoc illi ferre non possent, et quod in tam multis hominibus fieret, nec ipsi possent tolerare qui facerent, praesertim quia iidem ipsi eos in parte Primiani rebaptizarent, qui eos in parte Maximiani jam baptizaverant, receptus est Baptismus illorum, et interceptus typhus istorum. Quod nullo modo eligerent fieri, nisi amplius sibi adversari arbitrarentur horrorem hominum de iterata tinctione, quam considerationem de perdita defensione. Quod non ideo dixerim, quia humano sensu deterreri debuimus, si ab haereticis venientes denuo baptizari veritas cogeret: sed quia sanctus Cyprianus ait, hoc ipso magis haereticos ad necessitatem veniendi adigi potuisse, si rursus in Catholica baptizarentur; propterea commemorare volui quantus pene in omnium mentibus hujus facti horror insideat, quem divinitus infusum esse crediderim, ut adversus quaslibet disputationes quas infirmi discutere nequeunt, horrore ipso Ecclesia muniretur.

CAPUT VII.--8. Sane verba ipsa Cypriani cum intueor, admoneor quaedam multum necessaria dicere dirimendae hujusmodi quaestioni. Nam si viderint, inquit, judicio et sententia nostra id decerni et statui, uti Baptisma justum et legitimum computetur, quo illic baptizantur; putabunt se Ecclesiam quoque et caetera munera Ecclesiae juste et legitime possidere. Non ait, Putabunt se munera Ecclesiae possidere; sed, juste et legitime possidere. Nos autem Baptismum eos non juste et legitime possidere concedimus: non possidere autem non possumus dicere, cum Sacramentum dominicum in evangelicis verbis cognoscimus. Baptismum ergo legitimum habent, sed non legitime habent. Quisquis enim eum et in unitate catholica, et eo digne vivens habet, et legitimum et legitime habet: quisquis autem vel in ipsa Catholica sicut palea commixta frumento, vel extra sicut palea vento sublata habet, hunc Baptismum legitimum quidem habet, sed non legitime. Ita enim habet quemadmodum utitur: non autem legitime utitur qui eo contra legem utitur; quod facit omnis qui baptizatus perdite vivit, sive intus, sive foris.

CAPUT VIII.--9. Quapropter sicut de lege dixit Apostolus, Bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. II, 8); ita de Baptismo recte dicere possumus, Bonus est Baptismus, si quis eo legitime utatur. Et sicut non faciebant tunc ut lex bona non esset, aut omnino nulla esset, qui ea non legitime utebantur; sic nullo modo facit ut Baptismus bonus non sit, aut ut omnino Baptismus non sit, quisquis eo, sive quia in haeresi, sive quia in pessimis moribus vivit, non legitime utitur. Et ideo cum vel ad unitatem catholicam, vel ad vitam tanto Sacramento dignam convertitur, non aliud baptisma incipit habere legitimum, sed illud ipsum incipit habere legitime. Nec remissio irrevocabilium peccatorum consequitur Baptisma, nisi non solum legitimum, sed etiam legitime habeatur: nec tamen si legitime non habebitur, et peccata vel non remittentur, vel remissa replicabuntur, propterea vel malum vel nullum erit in baptizato Baptismi sacramentum. Sicut enim Judas, cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit (Joan. XIII, 27); sic indigne quisque sumens dominicum Sacramentum non efficit ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia non ad salutem accipit, nihil acceperit. Corpus enim Domini et sanguis Domini nihilominus erat etiam illis quibus dicebat Apostolus, Qui manducat indigne, judicium tibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non ergo quaerant in Catholica haeretici quod habent, sed quod non habent, id est, finem praecepti, sine quo multa sancta haberi possunt, sed prodesse non possunt. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Lavacri vero Sacramentum non ut habeant, si jam eodem ipso, quamvis in haeresi, tincti sunt; sed ut salubriter habeant, ad Catholicae unitatem veritatemque festinent.

CAPUT IX.--10. Jam nunc de Baptismo Joannis videndum est quid dicatur. Baptizatos enim a Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent, legimus in Actibus Apostolorum (Act. XIX, 3-5); non ob aliud, nisi quia Joannis baptismus non fuit Christi Baptismus, sed Joanni a Christo concessus, qui Joannis proprie diceretur, sicut idem Joannes dicit, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo (Joan. III, 27). Et ne forsitan hoc sic a Deo Patre accipere videretur, ut a Filio non acciperet, de ipso Christo identidem loquens ait, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Id. I, 16). Accepit autem hoc Joannes certae dispensationis gratia, non diu mansurum, sed quantum satis esset ad parandam viam Domino, cujus cum esse praecursorem oportebat. Quam ille humiliter ingressurus, et se humiliter sequentes ad excellentiam deducturus, sicut servis pedes lavit (Id. XIII, 4, 5), ita servi baptismo tingi voluit (Matth. III, 13). Sicut enim se subjecit pedibus eorum quos ipse dirigebat, sic Joannis muneri quod ipse donaverat: ut intelligerent omnes, quanto superbiae sacrilegio quisque contemneret baptisma quod a Domino deberet accipere, quando ipse Dominus accepisset quod servo, ut proprium dare posset, ipse praestiterat: et cum Joannes, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum (Id. XI, 11), tantum testimonium Christo perhiberet, ut solvendae corrigiae calceamenti ejus se fateretur indignum (Joan. I, 27), Christus et baptismum ejus accipiendo humillimus inter homines inveniretur, et baptismo ejus locum auferendo Deus altissimus crederetur, idem humilitatis doctor et celsitudinis dator.

11. Nulli enim Prophetarum, nulli prorsus hominum in Scripturis divinis legimus concessum esse, baptizare in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, quod Joanni concessum est: qua mirabili gratia suspendens in se corda populorum, viam praepararet in eis illi quem se tanto praedicaret esse majorem. Sed Dominus Jesus Christus tali Baptismo mundat Ecclesiam, quo accepto nullum alterum requiratur: Joannes autem tali baptismo praetingebat, quo accepto esset Baptisma etiam dominicum necessarium; non ut illud repetatur, sed ut eis qui baptismum Joannis acceperant, etiam Christi Baptismus, cui viam praeparabat ille, traderetur. Si enim Christi humilitas commendanda non esset, nec baptismo Joannis opus esset: rursum si in Joanne finis esset, post Joannis baptisma Christi Baptismate opus non esset. Sed quia finis legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4): ab illo demonstratum est ad quem pergeretur; ad hunc cum perventum fuerit, permaneretur. Idem igitur Joannes et celsitudinem Domini praedicavit, cum eum sibi longe praeposuit; et humilitatem, cum eum tanquam infimum baptizavit. Sed si Joannes Christum solum baptizasset, melioris baptismi Joannes dispensator fuisse putaretur quo ipse Christus solus tinctus esset, quam Christi est quo Christiani tinguntur: et rursus, si omnes prius baptismo Joannis, et deinde Christi baptizari oporteret, minus plenus minusque perfectus Christi Baptismus merito videretur, qui non sufficeret ad salutem. Quocirca et baptismo Joannis baptizatus est Dominus, ut superbas hominum cervices ad salutare suum Baptisma flecteret; et non solus illo baptismate tinctus est, ne hoc ipso superius illud ostenderet, quod eo solus ipse baptizari meruisset; et ultra illud perseverare non sivit, ne hoc unum quo ipse baptizat, indigere praecedente altero videretur. CAPUT X.--12. Quaero itaque, si baptismo Joannis peccata dimittebantur, quid amplius praestare posuit Baptismus Christi eis quos apostolus Paulus post baptismum Joannis Christi Baptismo voluit baptizari? Si autem Joannis baptismo non dimittebantur peccata, utrumnam meliores erant Joanne Cypriani temporibus, de quibus ipse dicit quod fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant ( Serm. de Lapsis ), quibus tamen baptizantibus fiebat remissio peccatorum? An quia eos unitas Ecclesiae tenebat? Quid ergo? Joannes non erat in unitate, amicus ille sponsi, viae dominicae praeparator, et ipsius Domini baptizator? Quis hoc dementissimus dixerit? Quapropter quanquam ita credam baptizasse Joannem in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata, reipsa vero in Domini Baptismo id fieret: sicut resurrectio quae exspectatur in finem spe in nobis facta est, sicut dicit Apostolus, Quia simul nos excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6); et idem dicit, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24): nam et ipse Joannes cum dicat, Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam, in remissionem peccatorum (Matth. III, 11); Dominum videns ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): tamen ne quisque contendat etiam in baptismo Joannis dimissa esse peccata, sed aliquam ampliorem sanctificationem eis quos jussit Paulus denuo baptizari (Act. XIX, 3-5), per Baptismum Christi esse collatam, non ago pugnaciter.

CAPUT XI.--13. Illud enim quod ad rem praesentem maxime pertinet, intuendum est (quoquo modo se habeat baptisma Joannis, cum eum ad unitatem Christi pertinere manifestum sit), quae causa fecerit ut post Joannem sanctum baptizari homines oportuerit, et post episcopos avaros non oportuerit. Nemo enim negat quod in agro dominico Joannes triticum erat, et, si amplius non potest, in ubertate centena. Item nemo dubitat avaritiam, quae est idolorum servitus, in messe dominica inter paleas numerari. Cur ergo post triticum baptizatur, et post paleam non baptizatur? Si propterea Paulus post Joannem baptizavit, quia Joanne melior erat; cur non et Cyprianus post feneratores suos collegas baptizavit, quibus ultra comparationem melior erat? Si propterea post tales collegas Cyprianus non baptizavit, quia in unitate cum illo erant; nec post Joannem debuit Paulus, quia eadem unitate continebatur. An forte fraudatores et rapaces ad columbae illius unicae membra pertinent, et ille non pertinet cui potestas ipsa Domini Jesu Christi per columbae speciem Spiritu sancto descendente monstrata est (Matth. III, 16, et Joan. 1, 33)? Imo vero ille intime pertinet, isti vero vel occasione alicujus scandali, vel ultima ventilatione a tritico separandi nequaquam pertinent: et tamen post illum baptizatum est, post istos non baptizatur. Quae igitur causa est, nisi quia Baptisma quod illos jussit Paulus accipere, non hoc erat quod per Joannem dabatur? Et ideo in eadem ipsa unitate Ecclesiae, Baptismus Christi si baptizante feneratore tradatur, repeti non potest: baptismum autem Joannis etiam ab ipso Joanne accipientes, postea Christi Baptismo baptizari oportebat.

CAPUT XII.--14. Proinde possum et ego verbis utens ipsius beati Cypriani ad cujusdam miraculi considerationem audientium corda convertere, si dicam: Ille Joannes major inter Prophetas habitus; ille divina gratia adhuc in utero matris impletus; ille Eliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit; qui Dominum non tantum verbis praenuntiavit, sed et oculis ostendit; qui ipsum Christum per quem baptizantur caeteri, baptizavit; sic baptizare non meruit, ut post eum non baptizarentur qui ab eo fuerant baptizati: et post avaros, fraudatores, rapaces, feneratores, nemo quemquam in Ecclesia baptizandum putabit? Nonne cum haec invidiose clamavero, respondetur mihi: Quid hoc indignum putas, quasi aut Joannes exhonoratus sit, aut avarus honoratus? Sed illius Baptismum non oportuit iterari, de quo idem Joannes ait, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Per quemlibet enim ministrum detur, illius est Baptismus de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Sed neque ipsius Joannis baptismus iteratus est, cum ab eo baptizatos baptizari in Christo Paulus apostolus jussit. Quod enim ab amico sponsi non acceperant, hoc ab ipso sponso accipere debuerunt, de quo ille amicus dixerat, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

CAPUT XIII.--15. Poterat enim, si voluisset, Dominus Jesus Baptismi sui potestatem dare alicui vel aliquibus praecipuis servis suis, quos jam fecisset amicos suos, qualibus ait, Jam non vos dicam servos, sed amicos (Id., XV, 15): ut quemadmodum per virgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos (Num. XVII, 8), ita in ejus Ecclesia ubi plura et majora miracula facta sunt, per aliquod signum demonstrarentur excellentioris sanctitatis ministri et dispensatores mysteriorum, qui soli baptizare deberent. Sed si hoc fieret, quamvis eis a Domino attributus, tamen ipsorum baptismus jam diceretur, sicut baptismus Joannis fuit. Ideo Paulus gratias agit Deo quod neminem ipsorum baptizaverat, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina dividebant (I Cor. I, 12-15). Cum enim tantum valet Baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus; ita nec illius, nec illius esse cognoscitur, sed Christi: quod in ipso Domino Joannes per illam columbae speciem se didicisse testatur. Nam secundum quid aliud dixerit, Et ego nesciebam eum; non plane video. Si enim eum omnino nesciret, non venienti ad baptismum suum diceret, Ego a te debeo baptizari (Matth. III, 14). Quid ergo est quod ait, Quoniam vidi Spiritum velut columbam descendentem de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 32, 33). Columba utique super baptizatum descenderat. Adhuc autem venienti ut baptizaretur dixerat, Ego a te debeo baptizari. Jam ergo sciebat eum. Quid sibi itaque vult, Ego nesciebam eum: sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto: cum hoc posteaquam baptizatus est, factum sit, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, secundum aliquid adhuc nesciebat? Sciebat videlicet sponsum Filium Dei, de cujus plenitudine omnes acciperent: sed quia ex ejus plenitudine ipse sic acceperat baptizandi potestatem, ut Joannis baptismus diceretur; nesciebat utrum sic esset daturus et caeteris, an vero proprium Baptismum sic habiturus, ut per quemlibet daretur, sive excellentioris gratiae ministrum, sive inferioris, sive per centeni fructus hominem, sive sexageni, sive triceni, sive per frumentum, sive per paleam, non nisi illius unius esse cognosceretur: et hoc per Spiritum didicit, velut columbam descendentem et manentem super eum.

CAPUT XIV.--16. Itaque invenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam (I Cor. IX, 15), quamvis utique in Domino; et ministerium meum (Rom. XI, 13), et prudentiam meam (Ephes. III, 4), et Evangelium meum (II Tim. II, 8), quamvis utique a Domino impertitum atque donatum: Baptismus autem meus, nemo dixit eorum omnino. Neque enim omnium aequalis est gloria, nec ministrant omnes aequaliter, nec aequali prudentia sunt omnes praediti, et in evangelizando alius alio melius operatur, et ideo dici potest alius alio doctior in ipsa doctrina salutari: alius autem alio magis minusve baptizatus dici non potest, sive ab inferiore, sive a majore baptizetur. Proinde cum manifesta sint opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia (Galat. V, 19-21); si mirabiliter dicitur, Post Joannem baptizati sunt homines, et post haereticos non baptizantur: cur non mirabiliter dicitur, Post Joannem baptizati sunt homines, et post invidos non baptizantur; cum ex parte diaboli esse invidos ipse Cyprianus in Epistola de Zelo et Livore testetur, et in Ecclesia Christi fuisse invidos Christi annuntiatores ipsis apostolicis temporibus ipse Cyprianus ex apostolo Paulo, sicut jam docuimus, manifestet (Epist. 73, ad Jubaianum) ?

CAPUT XV.--17. Quia ergo Joannis baptismus non erat idem qui Baptismus Christi, satis arbitror esse declaratum: et propterea nihil documenti ex illo afferri potest, cur propterea post haereticos baptizandum sit, quia baptizatum est post Joannem: cum Joannes haereticus non fuerit, et potuerit habere baptismum, quamvis a Christo concessum, non tamen Christi proprium, cum Christi habuerit charitatem; et possit haereticus habere Baptismum Christi et perversitatem diaboli, sicut intus alius potest habere Baptismum Christi et invidiam diaboli.

18. At enim multo magis post haereticum baptizandum est; quia Joannes haereticus non erat, et tamen post eum baptizatum est? Sic, dicit aliquis, multo magis post ebriosum baptizandum est, quia Joannes sobrius erat, et tamen post eum baptizatum est: et quid respondeamus ei, non habebimus, nisi baptizatis a Joanne Baptismum Christi non habentibus esse traditum; in quibus autem est Baptismus Christi, quibuslibet eorum perversitatibus nullo modo fieri ut non sit in eis Baptismus Christi. 19. Non itaque idcirco haereticus jus Baptismi obtinere potuit, quia prior baptizavit; sed quia non suo baptismo baptizavit: et si jus baptizandi non habuit, tamen Christi est quod dedit, et ille Christi est qui accepit. Multa enim contra jus dantur, nec tamen ideo vel nulla vel non data dicuntur. Neque enim et ille qui saeculo verbis solis et non factis renuntiat, jure accipit Baptismum; et tamen accipit. Nam tales in Ecclesia et Cyprianus suis temporibus fuisse commemorat, et nos experimur, et gemimus. 20. Mirum autem est, quomodo dicatur separari a se et dividi omnino non posse, Baptismum et Ecclesiam. Si enim Baptisma in baptizato inseparabiliter manet, quomodo baptizatus separari ab Ecclesia potest, et Baptismus non potest? In baptizato autem inseparabiliter Baptisma permanere manifestum est; quia in quodlibet profundum malorum et in quamlibet horribilem voraginem peccatorum irruat baptizatus, usque ad apostaticam ruinam, non caret Baptismo: et ideo per poenitentiam redeunti non redditur, quia eo non potuisse carere judicatur. Baptizatum autem posse separari ab Ecclesia quis dubitaverit? Inde quippe omnes haereses exierunt, quae vocabulo christiano decipiunt. CAPUT XVI.--Quamobrem quia manifestum est in baptizato esse Baptismum, cum baptizatus ab Ecclesia separatur, Baptismus qui in illo est, cum illo utique separatur. Et ideo non omnes qui tenent Baptismum, tenent Ecclesiam; sicut non omnes qui tenent Ecclesiam, tenent et vitam aeternam. Aut si Ecclesiam tenere non dicimus, nisi eos qui divina mandata custodiunt; multos jam esse concedimus Baptismum tenentes, et Ecclesiam non tenentes.

21. Quamobrem non praeoccupat haereticus Baptismum: cum eum ab Ecclesia sumpserit. Nec potuit amittere cum recederet, quem jam non habere Ecclesiam dicimus, et tamen habere Baptismum concedimus. Nec primatum quisquam sibi derogat, et haeretico tribuit: quia eum dicit secum abstulisse quod non legitime daret, sed tamen legitimum daret, nec jam legitime haberet, sed legitimum haberet. Primatus autem non est nisi in sancta conversatione et vita bona, quo pertinent omnes, ex quibus tanquam membris constat illa sponsa non habens maculam neque rugam (Ephes. V, 27), et illa columba inter multorum corvorum improbitatem gemens: nisi forte, cum Esau propter lenticulae concupiscentiam primatum perdiderit (Gen. XXV, 29-34), tenere primatum arbitrandi sunt fraudatores, raptores, feneratores, invidi, ebriosi, et caeteri hujusmodi, quales in Ecclesia sui temporis etiam per litteras Cyprianus ingemuit. Quapropter aut quod est tenere Ecclesiam, non hoc est in divinis tenere primatum; aut si omnis qui tenet Ecclesiam etiam primatum tenet, omnes illi iniqui Ecclesiam non tenent, qui tamen intus videntur et Baptismum dare, et habere a nullo nostrum negantur. Nam eos primatum in divinis habere quis dicat, nisi qui nihil divinum sapit? CAPUT XVII.--22. Sed jam ad illa eloquia pacifica Cypriani, hoc est ad Epistolae finem omnibus consideratis pertractatisque perventum est, quae me legentem et saepe repetentem non satiant: tanta ex eis jucunditas fraterni amoris exhalat, tanta dulcedo charitatis exuberat. Haec tibi, inquit, breviter pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat, « Si quis autem putaverit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei » (I Cor. XI, 16). Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, honor collegii, vinculum fidei, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.

23. In his verbis multa consideranda sunt, quibus in hoc viro qui dilexit decorem domus Domini et locum tabernaculi habitationis ejus (Psal. XXV, 8), christianae charitatis fulgor elucet. Primo, quia id quod sensit non tacuit: deinde, quia tam mansuete et pacifice protulit, quia cum his qui aliud sentiebant ecclesiasticam pacem tenuit, quia in unitatis vinculo tantam salubritatem esse intellexit, quia eam tantum dilexit, et sobrie custodivit, quia vidit et sensit etiam diversa sentientes posse salva charitate sentire: neque enim cum malis tenere se diceret divinam concordiam et dominicam pacem: bonus quippe habere erga malos pacem potest; tenere autem cum eis pacem non potest, quam ipsi non tenent: postremo, quia nemini praescribens neque praejudicans, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem, etiam nobis qualibuscumque locum dedit, pacifice secum ista tractandi. Praesens est enim, non solum per litteras suas, sed etiam per ipsam quae in illo maxime viguit, et mori nunquam potuit, charitatem. Huic ergo inhaerere et conglutinari desiderans, si non impediar inconvenientia peccatorum meorum, orationibus ejus adjutus, discam si potero per litteras ejus quanta pace per eum Ecclesiam suam Dominus, et quanto solatio gubernaverit; et per ejus sermonis affectum visceribus humilitatis indutus, si quid verius sentio cum orbe terrarum, non ei praeponam cor meum, nec in eo ipso quod aliter sentiens non tamen diremptus est ab orbe terrarum. Majus quippe in eo robur virtutis eminuit, cum ista quaestio nondum discussa nutaret, quod aliter sentiens quam multi collegae, tantam moderationem obtinuit, ut Ecclesiae Dei sanctam societatem nulla schismatis labe truncaret, quam si omnia non solum veraciter, sed etiam pariter sine ista virtute sentiret. Neque enim ei placeo, si ejus ingenium facultatemque sermonis et doctrinae ubertatem sancto concilio cunctarum gentium, cui profecto interfuit per spiritus unitatem, praeponere affectem: praesertim jam in tali veritatis luce posito, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat. Ex illa enim ubertate haec nostra quae videntur eloquia, tanquam infantilia rudimenta deridet: ibi videt qua regula pietatis hic egerit, ut nihil esset ei in Ecclesia charius unitate: ibi etiam ineffabili delectatione contuetur quam provida et misericordissima dispensatione Dominus ut tumores nostros curaret, stulta mundi elegit ut confunderet sapientes; atque in ordinibus membrorum Ecclesiae suae tam salubriter omnia collocaret, ne de ingenio vel litteris suis, quas adhuc ignorarent cujus munere haberent, electos se ad adjutorium evangelicum homines dicerent, atque inde pestifera inflarentur superbia. O quam gaudet Cyprianus! quanto serenius in illa luce contuetur, pro quanta salute humani generis factum sit ut inveniatur aliquid quod merito reprehendatur, quamvis in christianis et piis litteris oratorum, et non inveniatur in Litteris Piscatorum? De hoc ego gaudio sanctae illius animae omnino securus, neque ullo modo meas litteras ab omni errato liberas audeo vel putare vel dicere; neque illius huic sententiae, in qua ei visum est aliter suscipiendos ab haereticis venientes, quam vel in praeteritum suscipiebantur, sicut ipse testatur, vel nunc suscipiuntur, sicut totius orbis christiani plenario concilio rationabilis consuetudo firmata est, meam praepono sententiam, sed Ecclesiae sanctae catholicae, quam sic ille dilexit et diligit, in qua tam uberem cum tolerantia fructum attulit: cujus universitas ipse non fuit, sed in ejus universitate permansit; cujus radicem nunquam deseruit, sed in cujus radice fecundus ut esset, fecundior ab agricola coelesti purgatus est; pro cujus pace ac salute, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, tanta mala hominum secum in unitate constitutorum et veritatis libertate redarguit, et charitatis virtute sustinuit. CAPUT XVIII.--24. Unde nos idem ipse copiosissime admonet, multos in delictis suis et peccatis mortuos, quamvis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes (quae si sola baptizaret, illi utique non baptizarent), specie tamen intus videri et baptizari et baptizare. Et in eis quam vis mortuis, illius tamen Baptismum vivere, qui non moritur, et mors illi non ultra dominabitur. Cum ergo et intus sint mortui, neque latentes (nam non de illis tanta diceret Cyprianus), qui vel non pertineant ad illam vivam columbam, vel nondum pertineant; et foris sint mortui, qui manifestius ad eam vel non pertineant, vel nondum pertineant; verumque sit non posse ab eo vivificari alterum, qui ipse non vivit: manifestum est eos qui intus a talibus baptizantur, si vera conversione cordis accedunt, ab eo vivificari cujus est Baptismus. Si autem saeculo verbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur; nec ipsos vivificari nisi convertantur, et tamen verum habere Baptismum, etiamsi non convertantur. Unde etiam exteriores mortuos, quamvis neque vivant, neque vivificent, habere tamen Baptismum vivum, qui eis tunc prosit ad vitam, si convertantur ad pacem, similiter manifestum est.

CAPUT XIX.--25. Quapropter qui tunc ab haeresibus venientes in eodem Christi Baptismo, quem foris acceperant, suscipiebant, et dicebant se veterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc suscipit Ecclesia: frustra contra eos dicebatur, apud veteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant, quos tunc ad Ecclesiam revertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizari. Statim enim ut unaquaeque haeresis existebat, et a congregatione catholicae communionis exibat, non dico alio die, sed et ipso die poterat irruentes in se aliquos baptizare. Et ideo si vetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur (quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt), nulli paulo attentius advertenti potest esse dubium, etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati sunt.

26. Illud autem quid habeat rationis non video, ut nondum dicatur ovis errans, cui quaerenti salutem christianam, in haereticorum incidere errorem, et apud eos contingit baptizari; et ovis jam facta dicatur in ipsa intus Catholica, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiavit, et in ea cordis falsitate Baptismum accepit. Aut si et talis non fit ovis, nisi cum se ad Deum veraci corde converterit: sicut iste non quando fit ovis baptizatur, si jam baptizatus erat, sed ovis nondum orat; sic et ille qui venit ab haereticis ut ovis fiat, non tunc baptizandus est, si apud eos jam eodem Baptismo baptizatus erat, quamvis adhuc ovis non erat. Quapropter cum omnes etiam intus mali, avari, invidi, ebriosi, et contra disciplinam christianam viventes, merito dici possint et mendaces, et tenebrosi, et mortui, et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, Antichristo et Christo? 27. Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de veritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum perversitate perversum fieri dicit Dei Sacramentum, quod etiam in perversis esse declaratur. Certe Joannes apostolus apertissime dicit, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9); et iterum, Qui odit fratrem suum, homicida est (Id. III, 15): cur ergo intus tales baptizant, quos in malevola invidia fuisse Cyprianus ipse commemorat (Epist. 73, ad Jubaianum). CAPUT XX.-- Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? Si autem Deus adest Sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et Sacramenta Dei ubique recta sunt, et mali homines quibus nihil prosunt, ubique perversi sunt.

28. Illud autem quale est, ut ideo putetur haereticus non habere Baptismum, quia non habet Ecclesiam? Et utique cum baptizatur, etiam de sancta Ecclesia interrogatur. Quasi vero ille qui non factis intus, sed verbis saeculo renuntiat, non hoc in Baptismo interrogetur. Sicut ergo hujus falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit; sic et illius de Ecclesia sancta falsa responsio non efficit ut Baptismus non sit quem percipit: et sicut ille si postea, quod fallaciter responderat, veraciter impleat, non ei Baptismus repetitur, sed vita corrigitur; sic et ille si postea veniat ad Ecclesiam, de qua interrogatus falsum responderat, quia eam se habere, dum non haberet, putabat, ipsa quam non habebat ei datur, non quod acceperat iteratur. Cur autem ad verba quae procedunt ex ore homicidae possit tamen Deus oleum sanctificare, et in altari quod haeretici posuerunt non possit, nescio: nisi forte quem cor hominis fallaciter conversum intus non impedit, lignum fallaciter positum impedit foris, quominus sacramentis suis adesse dignetur, nullis hominum falsitatibus impeditus. Si ergo ad hoc valet quod dictum est in Evangelio, Deus peccatorem non audit (Joan. IX, 31), ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur; quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum quibus manus imponitur? Quae omnia tamen et fiunt et valent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus Ecclesia. Cum dare nemo possit quod non habet; quomodo dat homicida Spiritum sanctum? Et tamen ipse intus etiam baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum. CAPUT XXI.--29. Quod vero ait, Baptizandus et innovandus est qui ad Ecclesiam venit, ut intus per sanctos sanctificetur; quid faciet, si et intus in non sanctos incurrerit? An forte sanctus est homicida? Et si propterea baptizatur in Ecclesia, ut etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad Deum veniens dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit; ubi postea depositurus est, si forte in ipsa intus Ecclesia dum hominem Dei quaerit, in homicidam fraude erroris incurrit? Si non potest in homine aliquid inane esse, et aliquid praevalere; quare potest in homicida Sacramentum sanctum esse, et cor sanctum non esse? Si quisquis Spiritum sanctum dare non potest, nec baptizare potest; cur intus baptizat homicida? Aut quomodo Spiritum sanctum habet homicida, cum omnis qui Spiritum sanctum habet, illuminatus sit; qui autem odit fratrem, in tenebris sit usque adhuc? Si quia unus est Baptismus et unus spiritus, ideo non possunt habere unum Baptisma qui non habent unum spiritum; cur intus innocens et homicida Baptismum unum habent, et eumdem spiritum non habent? Ita ergo potest haereticus et catholicus Baptisma unum habere, et unam Ecclesiam non habere, sicut possunt in Catholica innocens et homicida unum habere Baptisma, et unum spiritum non habere: quia sicut unum est Baptisma, sic unus est Spiritus et una Ecclesia. Ita fit ut hoc in quoque agnoscendum sit quod habet, hoc ei dandum quod non habet. Si nihil potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt, quos Dominus hostes et adversarios suos esse dicit; cur firmus est Baptismus quem tradunt homicidae? An hostes et adversarios Domini non dicimus homicidas? Qui autem odit fratrem suum, homicida est. Quomodo ergo baptizabant, qui oderant Paulum servum Christi Jesu, ac per hoc oderant et Jesum, quia et Saulo ipse dixit, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? quando ejus servos persequebatur: et in fine ipse dicturus est, Cum uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis (Matth. XXV, 45)? Quamobrem, omnes qui ex nobis exeunt, non sunt ex nobis; sed non omnes qui nobiscum sunt, ex nobis sunt: sicut area cum trituratur, quidquid inde volat, non est triticum; sed non quidquid ibi est, triticum est. Ideoque et Joannes: Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Quapropter Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per illius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittentur; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23). Baptismum vero, quod est Sacramentum remissionis peccatorum, quia nulli dubium est habere etiam homicidas posse, qui in tenebris sunt usque adhuc, quia de cordibus eorum fraternum odium non exclusum est: sive nulla eis peccata dimissa sint, si non in melius mutato corde baptizati sunt, sive continuo dimissa redierint: et per se ipsum, quia Dei est, sanctum esse cognoscimus, et sive tradatur sive accipiatur a talibus, nulla eorum perversitate violari, sive intus, sive foris.

CAPUT XXII.--30. Proinde consentimus Cypriano, haereticos remissionem dare non posse, Baptismum autem dare posse, quod quidem illis et dantibus et accipientibus valeat ad perniciem, tanquam tanto munere Dei male utentibus: sicut etiam maligni et invidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos Baptismum dare posse omnes fateamur. Si enim de his qui in nos peccaverint, dictum est, Si non dimiseritis peccata hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15): quanto magis fieri non potest ut eis peccata dimittantur, qui fratres a quibus diliguntur oderunt, et in ipso odio baptizantur; quibus tamen postea correctis non rursus Baptismus datur, sed ipsa venia quam tunc accipere non meruerunt, in vera conversione praestatur. Ideoque etiam illa quae ad Quintum scribit Cyprianus, et illa quae cum collegis suis Liberali, Caldonio, Junio, et caeteris, ad Saturninum, Maximum, et alios, bene considerata nullo modo proferenda sunt adversus totius Ecclesiae catholicae consensionem, cujus se illi membra esse gaudebant, et unde se neque ipsi praeciderunt, neque diversa sentientes praecidi passi sunt; donec aliquando in Domini voluntate per plenarium concilium, licet post multos annos, quid esset rectius eluceret, non aliqua novitate instituta, sed antiquitate roborata.

CAPUT XXIII.--31. Ad Pompeium etiam scribit Cyprianus de hac eadem re, ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae Ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque praecepisse. Qui utique Stephanus non propterea communicavit haereticis, quia Baptisma Christi quod in eorum perversitate integrum mansisse cognovit, improbare non ausus est. Nam si non habent Baptismum qui de Deo prava sentiunt, hoc posse et intus accidere, jam satis, ut arbitror, disputatum est; Apostoli autem nihil quidem exinde praeceperunt: sed consuetudo illa quae opponebatur Cypriano, ab eorum traditione exordium sumpsisse credenda est, sicut sunt multa quae universa tenet Ecclesia, et ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur, quanquam scripta non reperiantur.

32. At enim scriptum est de haereticis quod a semetipsis damnati sunt (Tit. III, 11). Quid ergo, et illi non a semetipsis damnati sunt, quibus dictum est: In quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas? His autem dicit Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 1, 21), etc.. Et tales profecto erant illi, qui cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populis Apostoli verba dicentis, Neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). 33. Quapropter ipsius etiam epistolae quae ad Pompeium scripta est, caeteras sententias ex eisdem regulis breviter percurrere non morabor. Contra mandatum Dei esse, quod venientes ab haereticis, si jam illic Baptismum Christi acceperunt, non baptizantur, qua Scripturarum auctoritate sanctarum ostenditur? Sed plane ostenditur multos pseudochristianos, quamvis non habeant eamdem charitatem cum sanctis, sine qua nihil prosunt quaecumque sancta habere potuerint, Baptismum tamen communem habere cum sanctis: quod jam satis atque uberrime demonstratum est. Ecclesiam et Spiritum et Baptisma, dicit, ab invicem non posse separari, et ideo qui ab Ecclesia separati sunt et a Spiritu sancto, etiam a Baptismo vult intelligi separatos. Quod si ita est, cum quisque in Ecclesia catholica Baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quamdiu in Ecclesia et ipse manet: si autem inde discesserit, discedit a Baptismo; quod non ita est. Nam ideo redeunti non redditur, quia cum discederet, non amisit. Quemadmodum autem Spiritum sanctum sicut habent filii dilecti, non habent filii maligni, et tamen Baptismum habent: sic et Ecclesiam sicut habent Catholici, non habent haeretici, et tamen Baptismum habent. Nam Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5), nec tamen eum fugiet Baptismus. Itaque sicut potest Baptisma esse et unde se aufert Spiritus sanctus; ita potest esse Baptisma ubi non est Ecclesia. Manus autem impositio, si non adhiberetur ab haeresi venienti, tanquam extra omnem culpam esse judicaretur: propter charitatis autem copulationem, quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem quaecumque alia sancta in homine fuerint, manus haereticis correctis imponitur. CAPUT XXIV.--34. Jam de templo Dei, et quomodo accipiendum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27), satis disseruisse me memini. Neque enim avari templum Dei sunt, cum scriptum sit, Quae societas templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? et avaritiam idololatriam esse, testimonium Pauli Cyprianus assumpserit. Induunt autem homines Christum, aliquando usque ad Sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad vitae sanctificationem: atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et piorum. Quapropter si Baptisma esse sine Spiritu non potest, habent et Spiritum haeretici; sed ad perniciem, non ad salutem, sicut habuit Saül (I Reg. XIX, 23). Nam per nomen Christi in Spiritu sancto ejiciuntur daemonia, quod et ille poterat qui erat extra Ecclesiam; de quo discipuli Domino suggesserunt (Marc. IX, 37). Sicut habent avari, qui tamen non sunt templum Dei: quoniam quae societas templo Dei cum idolis? Si autem non habent avari Spiritum Dei, et tamen habent Baptisma; potest esse sine Spiritu Baptisma.

35. Si propterea filios Deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est; nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. Designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Ergo aut non omnes baptizati filii sunt Dei, aut potest et non sponsa generare filios Dei. Sicut autem quaeritur, utrum spiritualiter natus sit, qui Baptismum Christi apud haereticos accepit: ita quaeri potest, utrum spiritualiter natus sit, qui Baptismum Christi non ad Deum veraci corde conversus in Catholica accepit, nec tamen ideo Baptismum non accepit. CAPUT XXV.--36. Jam illa quae in Stephanum irritatus effudit, retractare nolo; quia et non opus est. Eadem quippe ipsa dicuntur, quae jam satis discussa sunt; et ea praeterire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus autem etiam abstinendos putaverat, qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem convellere conarentur: iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus, et sanctis charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate cum eis manendum qui diversa sentirent. Ita quamvis commotius, sed tamen fraterne indignaretur, vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. Non autem hinc uberius excreverunt haereses et schismata: quia id quod in eis Christi est, approbatur; quod autem ipsorum est, improbatur. Magis enim qui hanc legem rebaptizandi tenuerunt, in plura frusta concisi sunt.

CAPUT XXVI.--37. Jamvero cum dicit: Episcopum docibilem esse debere (II Tim. II, 24); et adjungit, Docibilis autem ille est, qui est ad discendum patientia lenis et mitis: oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet, qui quotidie crescit et proficit discendo meliora: his utique verbis satis indicat vir sanctus et pia charitate praeditus, non esse metuendum sic ejus epistolas legere, ut si quid postea pluribus et diuturnioribus inquisitionibus compertum Ecclesia confirmaverit, non ambigamus; quia sicut multa erant quae doctus Cyprianus doceret, sic erat et aliquid quod Cyprianus docibilis disceret. Quod autem nos admonet, ut ad fontem recurramus, id est, ad Apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus, optimum est, et sine dubitatione faciendum. Traditum est ergo nobis, sicut ipse commemorat, ab Apostolis, quod sit unus Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una, et una Ecclesia, et Baptisma unum (Ephes. IV, 4, 5). Cum ergo ipsis Apostolorum temporibus inveniamus fuisse quosdam, quibus una spes non erat, et unum Baptisma erat; ex ipso fonte ita in nos ducitur veritas, ut appareat nobis sic fieri posse ut cum sit una Ecclesia, sicut spes una, et Baptisma unum; habeant tamen unum Baptisma qui non habent unam Ecclesiam: sicut illis etiam temporibus fieri potuit ut Baptisma unum haberent, qui unam spem non haberent. Quomodo enim habebant unam spem cum sanctis et justis illi qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32), dicentes quod non esset resurrectio mortuorum? Et tamen in ipsis erant, quibus idem apostolus dicit, Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Ad eos enim apertissime scribit, dicens: Quomodo quidam in vobis dicunt quia resurrectio mortuorum non est (Id. XV, 12)?

CAPUT XXVII.--38. Et quod in Cantico canticorum Ecclesia sic describitur, Hortus conclusus, soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12): hoc intelligere non audeo nisi in sanctis et justis, non in avaris et fraudatoribus, et raptoribus, et feneratoribus, et ebriosis, et invidis, quos tamen cum justis Baptismum habuisse communem, cum quibus communem non habebant utique charitatem, ex ipsius Cypriani litteris, sicut saepe commemoravi, uberius discimus, et docemus. Nam dicat mihi aliquis, quomodo irrepserint in hortum conclusum et fontem signatum, quos saeculo verbis solis et non factis renuntiasse Cyprianus, et tamen intus fuisse testatur? Si enim et ipsi ibi sunt, et ipsi sponsa Christi sunt; itane vero talis est illa sine macula et ruga (Ephes. V, 27), et illa speciosa columba tali membrorum parte turpatur? An istae sunt spinae, in quarum medio est illa sicut lilium, quod in eodem Cantico dicitur (Cant. II, 2)? In quantum ergo lilium, in tantum et hortus conclusus et fons signatus: in illis videlicet justis, qui in occulto Judaei sunt circumcisione cordis (Rom. II, 29) ( Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus [Psal. XLIV, 14] ), in quibus est numerus certus sanctorum praedestinatus ante mundi constitutionem. Illa vero multitudo spinarum, sive occultis, sive apertis separationibus, forinsecus adjacet super numerum. Annuntiavi, inquit, et locutus sum; multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Numerus ergo ille justorum, qui secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII, 28), de quibus dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); ipse est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Ex hoc numero quidam spiritualiter vivunt, et supereminentem viam charitatis ingrediuntur; et cum praeoccupatum hominem in aliquo delicto instruunt in spiritu enitatis, intendunt ne et ipsi tententur (Galat. VI, 1); et cum forte et ipsi praeoccupantur, reprimitur in eis aliquantulum, non autem exstinguitur charitatis affectus, rursusque insurgens et inardescens pristino cursui restituitur. Norunt enim dicere, Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis (Psal. CXVIII, 28). Cum autem aliquid aliter sapiunt, id quoque illis in charitatis flagrantia permanentibus, nec rumpentibus vinculum pacis, Deus revelabit (Philipp. III, 15). Quidam vero adhuc carnales et animales provectus suos instanter exercent, et ut cibo spiritualium fiant idonei, sanctorum mysteriorum lacte nutriuntur, ea quae in pravis moribus populari etiam judicio manifesta sunt, in Dei timore devitant; et ut minus minusque rebus terrenis et temporalibus delectentur, vigilantissime satagunt; regulam fidei diligenter inquisitam firmissime tenent, et si quid ab ea deviant, cito auctoritate catholica corriguntur; quamvis in ejus verbis pro sensu carnali, variis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam quidam ex eo numero qui adhuc nequiter vivant, aut etiam in haeresibus vel in Gentilium superstitionibus jaceant: et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt ejus. Namque in illa ineffabili praescientia Dei, multi qui foris videntur, intus sunt; et multi, qui intus videntur, foris sunt. Ex illis ergo omnibus, qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, constat ille hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Horum munera concessa divinitus, partim sunt propria, sicut in hoc tempore infatigabilis charitas, et in futuro saeculo vita aeterna; partim vero cum malis perversisque communia, sicut omnia caetera, in quibus sunt et sacrosancta mysteria.

CAPUT XXVIII.--39. Hinc itaque jam facilior et expeditior nobis arcae illius, cujus Noe fabricator et gubernator fuit (Gen. VI et VII), consideratio proponitur. Ait enim Petrus: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam: quod et vos simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 20, 21). Quapropter si apparent hominibus in unitate catholica baptizati, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiant; quomodo pertinent ad hujus arcae mysterium, in quibus non est conscientiae bonae interrogatio? Aut quomodo salvi fiunt per aquam, qui sancto Baptismate male utentes, cum videantur esse intus, usque in finem vitae in flagitiosis et perditis moribus perseverant? Aut quomodo non sunt per aquam salvati, quos in praeteritum cum eo Baptismate, quod in haeresi acceperant, in Ecclesiam simpliciter admissos Cyprianus ipse commemorat? Eadem quippe arcae unitas eos salvos fecit, in qua nemo nisi per aquam salvatus est. Ipse enim dicit: Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare (Epistola 73, ad Jubaianum). Si non per aquam, quomodo in arca? Si non in arca, quomodo in Ecclesia? Si autem in Ecclesia, utique in arca: et si in arca, utique per aquam. Potest ergo fieri ut et quidam foris baptizati, per Dei praescientiam verius intus baptizati deputentur; quia illic eis aqua incipit prodesse ad salutem; neque enim aliter dici possunt salvi facti in arca nisi per aquam: et rursus quidam, qui videbantur intus baptizati, per eamdem praescientiam Dei foris baptizati verius deputentur: male quippe utentes Baptismo, per aquam moriuntur; quod nulli tunc accidit, nisi qui praeter arcam fuit. Certe manifestum est, id quod dicitur, in Ecclesia intus et foris, in corde, non in corpore cogitandum; quandoquidem omnes qui corde sunt intus, in arcae unitate per eamdem aquam salvi fiunt, per quam omnes qui corde sunt foris, sive etiam corpore foris sint, sive non sint, tanquam unitatis adversarii moriuntur. Sicut ergo non alia, sed eadem aqua et in arca positos salvos fecit, et extra arcam positos interemit; sic non alio, sed eodem Baptismo et boni catholici salvi fiunt, et mali catholici vel haeretici pereunt. Quid autem beatissimus Cyprianus de Catholica sentiat, et quomodo ejus auctoritate penitus obterantur haeretici, quanquam multa dixerim, seorsum tamen, si Domino placuerit, aliquanto uberius atque manifestius dicere statui, cum prius de concilio ejus dixero quae deberi a me puto, quod in Dei voluntate sequenti volumine aggrediar.

LIBER SEXTUS. In quo Carthaginense concilium de haereticorum Baptismate, cura et auctoritate Cypriani celebratum, expenditur. CAPUT PRIMUM.--1. Poterat jam fortasse sufficere, quod toties repetitis rationibus, et multipliciter disputando versatis atque tractatis, adjunctis etiam divinarum Scripturarum documentis, et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus, jam etiam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt Baptismum Christi nulla perversitate hominis, sive dantis, sive accipientis, posse violari. Nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra veterem consuetudinem disputationibus salva charitate atque unitate altercantibus discutiebatur, visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos vel schismaticos Baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur Sacramentum ab effectu, vel usu Sacramenti. Et quia ejus effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inveniebatur, ipsum quoque Sacramentum non illic esse putabatur. Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate perversi sunt et perdite vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere; quia non malignis, sed bonis filiis dictum est, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (I Joan. XX, 23): habere tamen, et dare, et accipere Baptismi Sacramentum, satis eluxit pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est; etiam ovem, quae foris errabat, et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, venientem ad christianae unitatis salutem, ab errore corrigi, a captivitate liberari, a vulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari: quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui videntur quidem intus esse, verumtamen ad illam ovem, quae etiam ex multis una est, non pertinere, morum suorum fructibus convincuntur, in quibus in finem usque perdurant: quia secundum praescientiam Dei, sicut multae oves errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius; inter quos tamen novit Dominus qui sunt ejus, qui non audiunt vocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum, de quibus dictum est, Quae dicunt, facite (Matth. XXIII, 3).

2. Sicut enim homo spiritualis habens finem praecepti, id est, charitatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et aggravat animam (Sap. IX, 15), minus liquide cernere, et aliter sapere quod in eadem charitate permanenti Deus cum voluerit revelabit (Philipp. III, 15): sic in homine carnali atque perverso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. Nam ut in palmite fructuoso invenitur aliquid quod purgandum sit, ut majorem fructum ferat; ita et in arundine sterili atque arida vel alligata solet uva pendere. Et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suavia ubicumque suspensa non respuit: ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano visum est ab haereticis venientes denuo baptizari oportere; laudanda in tanto viro aversatur, et emendanda sectatur, nec ea ipsa quae sectatur assequitur. Ille enim dum zelo Dei graviter detestatur eos qui se ab unitate separaverunt, etiam ab ipso Baptismo separatos esse arbitratus est: isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam Baptismum ejus illic non esse, et secum exiisse contendunt. Tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis ejus aequentur. CAPUT II.--3. Item quisquis non habens charitatem, et perditas vias morum ingrediens pessimorum, intus videtur esse cum foris sit, et Baptismum Christi nec in haereticis repetit; nihil ejus adjuvat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. Fieri autem potest ut aliquis vigeat in radico charitatis, et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint, et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. Non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae viros numerat pia mater Ecclesia: quam vis isti et apud haereticos cognoscant Baptismum Christi, illi autem aliter visum sit; ut per eum minus aliquid videntem, et in unitate firmissime permanentem, manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur vinculum pacis. Neque enim Pharisaei caeci, quamvis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamvis dicenti aliquando quod fieri non debebat. Non solum autem istorum ariditas illius viriditati conferenda non est: sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. Gentes enim nemo judaizare nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in Ecclesia quantumlibet profecerit, Pestolatui conferendus est. Quapropter reddens debitam tri aporeverentiam, dignumque honorem, quantum valeo, persolvens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere eum aliter sensisse de schismaticis vel haereticis baptizandis, quam postea veritas prodidit, non ex mea, sed ex universae Ecclesiae sententia, plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata: sicut venerans pro sui merito Petrum primum Apostolorum et eminentissimum martyrum, audeo tamen dicere, non eum recte fecisse ut Gentes judaizare cogeret; etiam hoc enim dico, non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina, per Ecclesiam universam retenta atque servata (Galat. II, 14).

4. Disputans ergo de sententia Cypriani, multum infra merita positus Cypriani, dico sacramentum Baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere: et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter; cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum: atque nihil interesse ad ejus aequalem in omnibus integritatem, quanto pejor id habeat inter malos, sicut nihil interest quanto melior id habeat inter bonos. Ac per hoc etiam nihil interest quanto pejor id tradat, sicut nihil interest quanto melior: atque ita nihil interest quanto pejor id accipiat, sicut nihil interest quanto melior. Illud enim per se ipsum, et in eis qui non aequaliter justi sunt, et in eis qui non aequaliter iniqui sunt, aequaliter sanctum est. CAPUT III.--5. Habere autem Baptismum, et tradere, et accipere malos nequaquam in melius commutatos, et de Scripturis canonicis, et de ipsius Cypriani litteris, satis, ut arbitror, demonstravimus: quos non pertinere ad sanctam Ecclesiam Dei, quamvis intus esse videantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt avari, raptores, feneratores, invidi, malevoli, et caetera hujusmodi; illa autem columba unica (Cant. VI, 8), pudica et casta, sponsa sine macula et ruga (Ephes. V, 27), hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13), et caetera quae de illa similiter dicta sunt: quod non intelligitur nisi in bonis et sanctis et justis, id est, non tantum secundum operationes munerum Dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem charitatem Spiritum sanctum habentibus, quibus Dominus dicit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; et si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23).

CAPUT IV.--6. Ac per hoc nihil idoneum dici, cur non possit malus etiam tradere Baptismum, qui potest habere; et sicut perniciose habet, ita etiam perniciose tradere; non quia tale aliquid tradit, nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. Nam cum malus tradit bono, id est, in unitatis vinculo, veraci conversione mutato, inter bonum Sacramentum quod traditur, et bonum fidelem cui traditur, tradentis malitia non separat. Et cum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipsa veraci conversione conjungitur. Idem quippe Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non noverint. Similiter cum alicujus peccata tenentur, ab eis utique tenentur, a quibus se ille, cui tenentur, vitae dissimilitudine et pravi cordis aversione disjungit, sive illum corporaliter noverint, sive non noverint.

CAPUT V.--7. Quapropter omnes mali spiritualiter a bonis sejuncti sunt: si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, pejores fiunt. Sed, ut dictum est, nihil interest ad Baptismi sanctitatem, quanto quisque pejor id habeat, et quanto pejor id tradat: potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere. Ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat: sicut plerisque accidit ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi baptismum sine illius perversitate perciperent, et sive defuncti, sive liberati, nequaquam apud eos remanerent, ad quos nunquam corde transierant. Si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto majus bonum est quod non bene accipit: et tanto magis valet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem valere conjuncto. Et ideo si ab illa perversitate correctus, et a separatione conversus venerit ad catholicam pacem, sub eodem Baptismate quod acceperat, ejus peccata dimittuntur propter vinculum charitatis, sub quo Baptismate peccata ejus tenebantur propter sacrilegium divisionis: quia illud et in homine justo et in homine injusto semper sanctum est, quod neque aequitate alicujus augetur, neque alicujus iniquitate minuitur.

8. Quae cum ita sint, quid huic tam perspicuae veritati officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt, suasque in idem convenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius viri erga unitatem Christi charitas innotescat? Si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, videretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inveniebat erroris: tam multis autem sibi consentientibus, quod cum caeteris diversa sentientibus in unitate permansit, catholicae universitatis sanctissimum vinculum, non timore solitudinis, sed pacis amore servavit. Quapropter posset quidem jam videri superfluum, caeterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias: sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cujusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur, quod illuc etiam possit adhiberi; melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intelligendo conqueruntur ut redarguantur. CAPUT VI.--9. Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere charitatis, unde consilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoremus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; et quid ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes, Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus; neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit: quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare; sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi (In concilio Carthaginensi ).

CAPUT VII.--10. Jam satis, quantum arbitror, non solum ad epistolam quam Jubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit, et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas, et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro universitate catholicae consensionis atque concilii, in cujus unitate isti tanquam pia membra manserunt, libris superioribus disputavimus. Quapropter jam opportunum videtur, quid etiam caeteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogavit, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum, tanquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod revera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus videre facillimum est, ubi ad singulos scripsit, sicut ad ipsum Jubaianum. Haec tibi, inquit, brevissime pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diversa sentiret, pellendus a caeterorum consortio videretur, sequitur et dicit, Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus: et paulo post, Servatur, inquit, a nobis patienter et leniter charitas animi collegii, honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii (Epist. 73). Sic et in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de Baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur, utrum aliquid interesset: Qua in parte, inquit, nemini verecundia et modestia nostra praejudicat, quominus unusquisque quod putaverit sentiat, et quod senserit faciat (Epist. 69). Quibus ejus sermonibus satis apparet, illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. Nos ergo jam de Baptismi simplicitate ubique agnoscendam consuetudinem universae Ecclesiae, etiam conciliis universalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex verbis Cypriani majore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret salvo jure communionis diversa sentire, unitate quidem praelata atque laudata, qualem beatus Cyprianus et ejus collegae, qui cum eo concilium illud fecerunt, cum diversa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes atque evertentes in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui per Apostolum suum loquens ait, Sufferentes invicem in dilectione; studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3); per quem etiam ait, Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15): sanctorum episcoporum sententias, salvo cum eis vinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse Dominus adjuvat, imitamur, considerandas et pertractandas aggredimur.

CAPUT VIII.--11. Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptismum in Ecclesia sola scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic erit unum, ubi spes vera est et fides certa. Sic enim scriptum est: « Una fides, una spes, unum Baptisma » (Ephes. IV, 4, 5). Non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, Sacramentum interrogat cujus os et verba cancer emittunt, fidem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit antichristus, benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat Eucharistiam facere. Aut qui illis adsistunt, dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo et venia delictorum communicare compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, et a tanto scelere nos separare, et unum Baptisma tenere, quod soli Ecclesiae concessum est.

12. Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se Deum nosse, factis autem negat, quales sunt avari et invidi, et qui propter fraternum odium, non meo, sed sancti Joannis apostoli testimonio dicuntur homicidae (I Joan. III, 15); et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt; et perfidi sunt, quia non id agunt quod Deo voverunt; et mendaces, quia falsa profitentur; et daemoniaci, quia diabolo et angelis ejus in suo corde locum praebent; et verba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt bonos mores per colloquia mala; et infideles sunt, quoniam quod Deus talibus minatur irrident; et scelerati, quia nefarie vivunt; et antichristi, quia mores eorum Christo adversantur; et a Deo maledicti, quia ubique tales sancta Scriptura exsecratur; et mortui, quia carent vita justitiae; et impacati, quia contrariis factis cum Dei sermone confligunt; et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur; et profani, quia ab illo Dei sanctuario spiritualiter interiore seclusi sunt; et sacrilegi, quia in se ipsis templum Dei male vivendo corrumpunt; et antistites diaboli, quia fraudi et avaritiae, quae est idololatria, serviunt. Tales autem nonnullos, imo plurimos, et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. Cur ergo isti baptizant? Cur etiam quidam qui saeculo verbis et non factis renuntiant, ab hujusmodi moribus non mutati baptizantur, et quando mutantur non rebaptizantur? Jamvero quod indignatur et dicit, Ecce ad qualia Ecclesia cogitur consentire, et sine Baptismo et venia delictorum communicare compellitur; nisi essent caeteri episcopi qui alios ad ista compellerent, non utique haec diceret. Unde etiam ostenditur illos tunc veriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine, quae postea concilii universitate firmata est. Quid est autem quod adjungit et dicit, Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, et a tanto scelere nos separare? Si enim hoc ita dicit, ut ista non faciat nec approbet, alia res est: si autem ut diversa sentientes damnet et segreget, prioribus resistit verbis Cypriani, quibus ait, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. CAPUT IX.--13. Primus Felix a Migirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum. Frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit Baptisma, nisi in Ecclesia, unum et verum: quia et Dominus unus, et fides una, et una Ecclesia est, in qua stat unum Baptisma, et sanctitas, et caetera. Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum.

14. Ad ea quae Felix a Migirpa dixit, haec dicimus: Si non esset Baptisma unum et verum nisi in Ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. Est autem in eis; nam id non recipiunt redeuntes, non ob aliud nisi quia non amiserant recedentes. Quod autem ait, Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum; consentio, et omnino verum esse credo. Aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. Venientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant. CAPUT X.--15. Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit, Qui haereticorum Baptismum probant, nostrum evacuant: respondemus, Si haereticorum est Baptismus, qui per haereticos datur; avarorum et homicidarum est, qui intus a talibus datur. Si autem hoc istorum non est, nec illud illorum est: ac per hoc apud quoscumque sit, Christi est.

CAPUT XI.--16. Novatus a Thamugade dixit: Licet sciamus omnem Scripturam testimonium reddere de salutari Baptismo, debemus tamen fidem nostram exprimere. Haereticos et schismaticos ad Ecclesiam venientes, qui pseudobaptizati videntur, debere eos in fonte perenni baptizari: et ideo secundum testimonium Scripturarum, et secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimorum virorum, omnes schismaticos et haereticos qui ad Ecclesiam conversi sunt baptizari; sed et quicumque ordinati videbantur, inter laicos recipi.

17. Novatus a Thamugade quid fecerit dixit, non autem aliquid attulit unde se ostenderet facere debuisse quod fecit. Nominavit enim testimonium Scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus. CAPUT XII.--18. Nemesianus a Tubunis dixit: Baptisma quod dant haeretici et schismatici, non esse verum, ubique in Scripturis sanctis declaratum est: quoniam ipsi praepositi eorum falsi christi sunt, et falsi prophetae, dicente Domino per Salomonem: « Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes (Prov. X, 4). Deserit enim vias vineae suae, a semitis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa. » Et iterum: « Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. » Et in Evangelio sua voce Dominus noster Jesus Christus locutus est dicens: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei » (Joan. III, 3). Hic est Spiritus, qui ab initio ferebatur super aquam (Gen. I, 2). Neque enim Spiritus sine aqua operari potest, neque aqua sine Spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur, ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant, et sic recipiantur; cum manifestum sit utroque sacramento debere eos renasci in Ecclesia catholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo, « Curantes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus » (Ephes. IV, 3-5). Haec omnia Ecclesia catholica loquitur. Et iterum in Evangelio dicit, « Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6): quoniam spiritus Deus est, et de Deo natus est » (Id. IV, 24). Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo, « Manifesta sunt enim opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, incestus, idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, et his similia; de quibus praedixi vobis, sicut praedico, quoniam quicumque haec faciunt, regnum Dei non haereditabunt » (Galat. V, 19-21). Condemnat aeque Apostolus cum omnibus malis et eos qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos et haereticos. Nisi ergo acceperint Baptisma salutare in Ecclesia catholica quae una est, salvi esse non possunt, sed cum carnalibus in judicio Domini damnabuntur.

19. Nemesianus a Tubunis multa posuit testimonia Scripturarum: sed pro sententia Catholicae, quam declarandam et commendandam suscepimus, multa locutus est. Nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes avari atque raptores, et qui saeculo non factis, sed verbis renuntiant, quales tamen intus et baptizare et baptizari etiam, Cyprianus est testis (Epist. 13, ad Clericos). Ipsi sequuntur etiam aves volantes (Prov. X, 4), quia non apprehendunt quae concupiscunt. Deserit autem vias vineae suae, et a semita agelli sui errat; et ingreditur per avia loca atque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa, non haereticus tantum, sed omnis qui male vivit: quia omnis justitia fructuosa est, et omnis iniquitas infructuosa. Qui vero aquam alienam de fonte extraneo bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non vivunt secundum ea quae docet Deus, et vivunt secundum ea quae docet diabolus. Nam si de Baptismo diceret, non diceret, Nec de fonte extraneo biberis; sed, De fonte extraneo non te ablueris. Jam vero quod Dominus ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5), quid eum adjuvet ad id quod putat, omnino non video. Aliud est enim, Omnis qui intrabit in regnum coelorum prius renascitur ex aqua et Spiritu, quia nisi renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; quod Dominus dixit, et verum est: aliud autem, Omnis qui nascitur ex aqua et Spiritu intrabit in regnum coelorum; quod utique falsum est. Nam et Simon ille magus natus erat ex aqua et Spiritu (Act. VIII, 13), et tamen non intravit in regnum coelorum. Sic fieri potest ut haereticis etiam contingat. Aut si non nascitur ex Spiritu nisi qui veraci conversione mutatur, omnes qui saeculo verbis et non factis renuntiant, non utique de Spiritu, sed ex aqua sola nascuntur: qui tamen et intus teste Cypriano sunt. Necesse est enim ut unum de duobus concedatur: aut illi qui fallaciter saeculo renuntiant, nascuntur de Spiritu, quamvis ad perniciem, non ad salutem, atque ita possunt et haeretici: aut si illud quod scriptum est, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5), etiam ad hoc valet, ut fallaciter saeculo renuntiantes non nascantur de Spiritu; potest quis baptizari aqua, et non nasci de Spiritu; et frustra Nemesianus ait, Neque Spiritus sine aqua operari potest, nec aqua sine Spiritu. Jamvero et alibi saepe dictum est, quomodo fieri possit ut habeant communiter unum Baptisma, qui Ecclesiam non habent unam: sicut fieri potest in ipsa intus Ecclesia ut non habeant unum Spiritum sancti per justitiam et immundi per avaritiam, et tamen habeant unum Baptisma. Sic enim dictum est, unum corpus, id est, Ecclesia; sicut, unus Spiritus, et, unum Baptisma. Jam caetera quae dixit, nostrae potius assertioni suffragantur. Posuit enim ex Evangelio testimonium, Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6); quia Deus spiritus est, et ex Deo natus est (Id. IV, 24): et intulit, Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo, « Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae; » et caetera quae ibi dicit Apostolus, ubi et haereses commemoravit, iste exsecutus est: « Quoniam quicumque haec faciunt, regnum Dei non haereditabunt » (Galat. V, 19-21). Deinde adjecit, et dixit: Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et eos qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos et haereticos. Bene, quod enumerans opera carnis, inter quae et haereses sunt, invenit et dixit simul omnia damnantem Apostolum. Interroget ergo ipsum sanctum Cyprianum, et audiat ab eo quam multi etiam intus secundum opera mala carnis vivunt, quae cum haeresibus damnat Apostolus, et tamen baptizant et baptizantur. Cur ergo soli haeretici dicuntur Baptismum habere non posse, quem habent socii damnationis ipsorum? CAPUT XIII.--20. Januarius a Lambaese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos.

21. Huic respondetur: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decrevit concilium catholicum orbis terrarum, etiam in haereticis inventum Christi Baptismum non esse improbandum. Si autem poneret testimonia Scripturarum, aut contra nos non esse, aut etiam pro nobis esse demonstraremus: sicut ecce qui eum sequitur. CAPUT XIV.--22. Lucius a Castro Galbae dixit: Cum Dominus in Evangelio suo dixerit, « Vos estis sal terrae; si autem sal infatuatum fuerit, id quod salietur ex eo, ad nihilum valebit, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus » (Matth. V, 13); et iterum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos mandaverit, dicens, « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; ite ergo, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti » (Id. XXVIII, 18, 19): cum ergo manifestum sit haereticos, id est, hostes Christi, non integram Sacramenti confessionem habere: item schismaticos non posse condire sapientia spirituali, cum ipsi ab Ecclesia, quae una est, recedendo infatuati contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est, « Domus contrariorum legis debent emundationem » (Prov. XIV, 9, sec. LXX): et consequens est eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari, et tum demum baptizari.

23. Lucius a Castro Galbae ex Evangelio posuit testimonium, dicente Domino, Vos estis sal terrae; si autem sal infatuatum fuerit, id quod salietur ex eo, ad nihil valebit, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus: quasi nos dicamus homines ipsos foras projectos aliquid valere, vel ad suam vel ad aliorum salutem. Sed et qui tales videntur intus, non solum spiritualiter foris sunt, sed etiam corporaliter in fine separabuntur. Omnes enim tales ad nihil valent, nec ideo tamen sacramentum Baptismatis quod in eis est, nihil est. Nam et in ipsis qui projiciuntur foras, si resipiscant et redeant, salus eis quae recesserat redit: Baptisma vero quia non recesserat non redit. Et illud quod ait Dominus, Ite ergo, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non permisit baptizare nisi bonos: quia malis non diceret, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23). Quomodo ergo intus baptizant mali, qui dimittere peccata non possunt? Quomodo etiam baptizant malos non mutatos, quorum peccata adhuc super eos sunt, sicut Joannes dicit, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9)? Si autem tunc dimittuntur, cum se bonis et justis, per quos in Ecclesia dimittuntur, quamvis a malis baptizati sint, intima charitate conjungunt; sic et illis qui forinsecus veniunt, et ad eamdem compaginem corporis Christi, interno vinculo pacis accedunt; Baptismus tamen Christi in utrisque agnoscendus, et in nullis improbandus est; sive antequam convertantur, quamvis eis nihil prosit, sive cum convertuntur, ut prosit, Cum ipsi ab Ecclesia quae una est, inquit, recedendo infatuati contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est, « Domus contrariorum legis debent emundationem. » Et consequens est, inquit, eos qui a contrariis baptizati, inquinati sunt, primo purgari, et et tunc demum baptizari. Quid ergo, raptores et homicidae non sunt contrarii legis dicentis, Non occides, non furaberis (Exod. XX, 13, 15)? Debent ergo emundationem: quis hoc negaverit? Et tamen non solum quicumque a talibus intus baptizantur, sed etiam qui tales non mutati baptizantur, quamvis adhuc purgationem debeant ut mutentur, non tamen amplius cum mutati fuerint baptizantur. Tanta vis est in sacramento simplicis Baptismi, ut cum fateamur aliquem baptizatum et adhuc male viventem debere mundari, vetemus tamen ulterius baptizari. CAPUT XV.--24. Crescens a Cirta dixit: In tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, quae tantum in se sanctissimorum ex Scripturis deificis descendentium testimoniorum continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus: censeo ego omnes haereticos sive schismaticos, qui ad catholicam Ecclesiam venire voluerint, non ante ingredi nisi exorcizati et baptizati fuerint; exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionem in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur.

25. Hic admonemur iterum quaerere, cur dixerit, exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati. An quia non amiserant quod intus acceperant? Ergo quod habere foris poterant, cur non et tradere poterant? An illicite foris traditur? Sed neque licite foris habetur, et tamen habetur: sic illicite foris datur, sed tamen datur. Quod autem praestatur redeunti qui intus acceperat, hoc praestatur venienti qui foris acceperat; id est, ut licite intus habeat, quod illicite foris habebat. Sed aliquis forsitan quaerat, quid de hac re beati Cypriani epistola ad Stephanum dixerit, cujus in hac sententia commemoratio facta est, cum in exordio concilii non sit commemorata, credo quia non putatum est necessarium. Nam et ipsam in isto coetu consacerdotum lectam esse dixit: quod factum omnino non dubito, quantum arbitror, ut fieri solet, quo possent jam congregati episcopi etiam de illa causa simul aliquid cognoscere, quae illa epistola continetur. Nam prorsus ad quaestionem praesentem non pertinet; et magis miror cur eam iste commemorare voluerit, quam cur in exordio concilii commemoratio ejus praetermissa sit. Quod si quisquam arbitratur me aliquid noluisse in medium proferre, quod in ea positum est praesenti causae necessarium, legat eam et sciat verum esse quod dico: aut si aliud invenerit, redarguat. Prorsus enim illa epistola de Baptismo apud haereticos vel schismaticos dato, unde nunc agimus, nihil habet. CAPUT XVI.--26. Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur; eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur.

27. Cui respondetur: Universae Ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici quamvis in haeresi jam Christi Baptismo baptizati ad Ecclesiam venientes non baptizentur. Si enim nulla est apud peccatores remissio peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt: et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur. CAPUT XVII.--28. Monnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae veritas apud nos, fratres, semper mansit et manet, vel maxime in Baptismi Trinitate, Domino nostro dicente, « Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti » (Matth. XXVIII, 19). Cum ergo manifesto, inquit, sciamus haereticos non habere nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum, debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant, et damnationis ira, et erroris offectura, per sanctum et coeleste lavacrum sanctificetur.

29. Huic respondemus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum in Sacramento duntaxat habere omnes qui Baptismo verbis evangelicis consecrato baptizantur: in corde autem et in vita nec illos habere, qui intus perdite et exsecrabiliter vivunt. CAPUT XVIII.--30. Secundinus a Cedias dixit: Cum Dominus noster Christus dicat, « Qui mecum non est, adversum me est » (Id. XII, 30); et Joannes apostolus eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat (I Joan. II, 18): indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt, gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt; et ideo censeo eos qui de haereticorum insidiis confugiunt ad Ecclesiam, baptizandos esse a nobis, qui amici appellati sumus Dei de ejus dignatione.

31. Cui respondetur, Christi adversarios omnes esse, quibus dicentibus, Domine, nonne in nomine tuo virtutes multas fecimus? et alia quae ibi dicuntur; in fine dicturus est, Non novi vos; recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23): quae tota palea si usque ad ultimum in malitia perseverabit, sive ante ventilationem ejus aliquid foras volet, sive intus esse videatur, igni destinata est. Si ergo propterea baptizandi sunt ad Ecclesiam venientes haeretici, ut ab amicis Dei baptizentur; numquid illi avari, raptores, homicidae, amici Dei sunt, aut quos baptizaverint denuo baptizandi sunt? CAPUT XIX.--32. Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14), ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt.

33. Hoc verum est, sed non propterea verum est quod adjungit: Et ideo, inquit, haereticus baptizandus et vivificandus, ne nos vivi mortuis communicemus. Nonne mortui erant qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32)? non enim credebant resurrectionem mortuorum. Qui ergo istorum colloquiis malis corrumpebantur et eos sequebantur, nonne pariter cum eis in foveam cadebant? Et in eis tamen erant isti quibus scribebat Apostolus jam baptizatis, nec tamen ideo si corrigerentur, denuo baptizarentur. Nonne idem apostolus ait, Sapere secundum carnem mors est (Rom. VIII, 6)? Et utique secundum carnem sapiebant avari, fraudatores, raptores, inter quos gemebat ipse Cyprianus. Quid ergo illi in unitate viventi oberant mortui? Aut quis dicat baptismum Christi quod tales haberent vel darent, eorum iniquitatibus fuisse violatum? CAPUT XX.--34. Polianus a Mileo dixit: Justum est haereticum baptizari in Ecclesia sancta.

35. Nihil quidem brevius dici potuit Sed puto et hoc breve est: Justum est Baptismum Christi non insufflari in Ecclesia Christi. CAPUT XXI.--36. Theogenes ab Hippone regio dixit: Secundum sacramentum Dei gratiae coelestis quod accepimus, unum Baptismum quod est in Ecclesia sancta credimus.

37. Potest et mea esse sententia. Sic enim librata est, ut nihil habeat contra veritatem. Nam et nos unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus. Si autem dixisset, Quod est in sola Ecclesia sancta credimus; respondendum erat sicut caeteris. Nunc vero quia sic dictum est, Unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus; ut esse quidem in Ecclesia sancta diceretur, sed et alibi esse non negaretur: quodlibet ille senserit, contra haec verba disputare non opus est. Si enim de me singula quaererentur, utrum esset unum Baptisma; responderem unum esse. Deinde si interrogarer, utrum hoc esset in Ecclesia sancta; responderem hoc esse. Tertio si quaereretur, utrum hoc Baptisma crederem: responderem ita me credere; ac per hoc unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta me credere responderem. Si autem quaereretur, utrum in sola sancta esset Ecclesia, et apud haereticos vel schismaticos non esset; non me ita credere cum tota Ecclesia responderem. Sed quia hoc ille in sententia sua non posuit, puto esse improbum ut ego illi addam verba contra quae disputem, quae ibi non inveni. Ita enim si diceret, Una est aqua Euphratae fluminis, quae est in paradiso; verum utique diceret. Sed si interrogaretur, utrum in solo paradiso esset ista aqua, et ita esse diceret, falsum diceret. Est enim et praeter paradisum in his terris, in quas ab illo fonte permanat. Sed quis est tam temerarius, qui dicat hoc eum responsurum fuisse quod falsum est, cum posset fortasse hoc respondere quod verum est? Quapropter verba hujus sententiae non debent habere contradictionem, quia nihil impediunt veritatem. CAPUT XXII.--38. Dativus a Badis dixit: Nos, quantum in nobis est, haeretico non communicamus, nisi baptizatus in Ecclesia fuerit, et remissionem peccatorum acceperit.

39. Respondetur: Si propterea vis eum baptizari, quia non accepit remissionem peccatorum; si intus aliquem inveneris qui tenens odium adversus fratrem sic baptizatus sit, cum Dominus mentiri non possit, qui ait, Si non dimiseritis, non vobis dimittetur (Matth. VI, 15), jubebis correctum denuo baptizari? Non utique: sic ergo nec haereticum. Sane iste cur non breviter dixerit, Nos haeretico non communicamus; sed addidit, quantum in nobis est: non est praetereundum. Vidit enim plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne violaretur unitas, se isti separare non possent, et addidit, quantum in nobis est: utique demonstrans non voluntate se communicare his quos arbitrabatur Baptismum non habere, sed tamen omnia bono pacis et unitatis esse toleranda; quod et illi faciebant, qui istos non recte facere sentiebant, et illud tenebant quod postea melius declarata veritas docuit, et antiquior consuetudo concilio posteriore firmata robustius persuasit: invicem se tamen, cum salva charitate diversa sentirent, sollicita pietate toleraverunt, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3), donec alteris eorum, si quid aliter saperent, id quoque illis Deus revelaret (Philipp. III, 15). Hoc isti audiant, a quibus per hoc concilium unitas oppugnatur, per quod concilium quantum amanda sit unitas declaratur. CAPUT XXIII.--40. Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritualiter possunt. Propterea censemus haereticos baptizari.

41. Huic prope totidem verbis ita responderi potest: Homicidis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritualiter possunt. Propterea censemus ab homicidis baptizatos, vel homicidas baptizatos atque in melius non mutatos, cum se correxerint, baptizari. At hoc non est verum. Qui enim odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Et tales noverat intus Cyprianus, qui utique baptizabant. Frustra ergo talia de baptizandis haereticis dicta sunt. CAPUT XXIV.--42. Fortunatus a Thuccabori dixit: Jesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius, super petram aedificavit Ecclesiam, non super haeresim: et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. Quare qui extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes, oves ejus et gregem spargunt, baptizare foris non possunt.

43. Ad hoc addidit, foris, ut ei jam breviter responderi non possit. Nam et huic totidem pene verbis ita responderetur: Jesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius, super petram aedificavit Ecclesiam, non super iniquitatem: et potestatem baptizandi episcopis dedit, non iniquis. Quare qui non pertinent ad petram, super quam aedificant qui verba Dei audiunt et faciunt, sed contra Christum viventes audiendo verba ejus et non faciendo, ac per hoc super arenam aedificando, oves ejus et gregem perditorum morum exemplo corrumpunt, baptizare non possunt. Numquid non posset hoc verisimiliter dici? et tamen falsum est. Baptizant quippe iniqui; quoniam iniqui sunt illi raptores, quos in unitate secum positos Cyprianus arguebat ( Serm. de Lapsis ). Sed ideo, inquit, addidit foris. Cur ergo isti foris baptizare non possunt? An quia pejores sunt eo ipso quo foris sunt? Sed nihil interest ad integritatem Baptismi, quando pejor id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et pejorem, quantum interest inter bonum et malum: et tamen cum baptizat malus, non aliud dat quam bonus. Ergo et cum baptizat pejor, non aliud dat quam ille qui minus est malus. An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius Baptismi sacramentum pertinet ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et toties necesse esset baptizari, quoties recedens quisque ab Ecclesia rursus ad Ecclesiam remeasset. 44. Jamvero si diligentius quaeramus quid sit foris, maxime quia ipse commemorationem fecit petrae super quam aedificatur Ecclesia: nonne illi sunt in Ecclesia, qui sunt in petra; qui autem in petra non sunt, nec in Ecclesia sunt? Jam ergo videamus utrum super petram aedificium suum constituant, qui audiunt Christi verba, et non faciunt. Contradicit eis ipse Dominus, dicens: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo illum viro prudenti qui aedificat domum suam super petram; et paulo post, Qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificat domum suam super arenam (Matth. VII, 24, 26). Si ergo in petra est Ecclesia, illi qui super arenam sunt, quia extra petram sunt, profecto extra Ecclesiam sunt. Recordemur itaque quam multos commemoret Cyprianus velut intus positos qui aedificant super arenam, id est, audiunt verba Christi et non faciunt. Et ideo quia super arenam sunt, extra petram esse convincuntur, quod est extra Ecclesiam: tamen et quamdiu ita sunt, et nondum vel nunquam in melius commutantur, baptizant et baptizantur; et Baptismus quem habent, illis ad damnationem destinatis integer manet. 45. Neque hoc loco dici potest: Quis enim facit omnia verba Domini, quae in ipso evangelico sermone conscripta sunt, quem concludens ait, aedificare super petram qui eadem verba audirent et facerent; super arenam autem qui audirent et non facerent? Quia et si a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit medicinam, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). Et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam atque conscriptam: Dico enim vobis, inquit, si dimiseritis peccata hominibus, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 14, 15). Hinc et Petrus ait, Quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8): quam utique non habebant illi, ac per hoc super arenam aedificabant, de quibus idem Cyprianus dicit, quod intus in malevola invidia etiam temporibus apostolicis sine charitate conversabantur (Epist. 73, ad Jubaianum); et ideo intus quidem esse videbantur, sed foris erant, quia in illa petra per quam significatur Ecclesia non erant. CAPUT XXV.--46. Sedatus a Tuburbo dixit: In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone velut cancere infecta cumulat peccata. Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus, singulare et verum Baptisma detrectet accipere, quo quisquis non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus.

47. Huic respondetur, quia si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris verba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa Ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis reperiuntur contra catholicam fidem. Numquid si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae super aquam fuissent, jubebuntur denuo baptizari? Quid ita? Quia plerumque precis vitium superat precantis affectus: et quia certa illa evangelica verba, sine quibus non potest Baptismus consecrari, tantum valent, ut per illa sic evacuentur quaecumque in prece vitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur. Nam utique haereticus si afferat precem vitiosam, nec bonum habet charitatis affectum, quo possit illa imperitia superari; et ideo similis est ei quicumque in ipsa Catholica invidus et malevolus, quales illic arguit Cyprianus: afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei; multi quippe irruunt in preces, non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis compositas, et per ignorantiae simplicitatem, non eas valentes discernere, utuntur eis arbitrantes quod bonae sint; nec tamen quod in eis perversum est evacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius evacuatur: sicut in ipso homine bonae spei et probabilis fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde evacuantur quae recte sapit, donec ei Deus revelet et quod aliter sapit (Philipp. III, 15). Si autem ipse malus est atque perversus, si precem integram dicat, et nulla ex parte fidei catholicae adversam, non ideo ipse rectus est, quia illa recta est: et si in aliquibus perversam precem afferat, Deus adest evangelicis verbis suis, sine quibus Baptismus Christi consecrari non potest; et ipse sanctificat Sacramentum suum, ut homini sive antequam baptizetur, sive cum baptizatur, sive postea quandoque ad se veraciter converso, idipsum valeat ad salutem, quod ad perniciem, nisi converteretur, valeret. Caeterum quis nesciat non esse Baptismum Christi, si verba evangelica quibus Symbolum constat illic defuerint? Sed facilius inveniuntur haeretici qui omnino non baptizent, quam qui non illis verbis baptizent. Ideoque dicimus non omnem baptismum (nam in multis idolorum sacrilegis sacris baptizari homines perhibentur), sed Baptismum Christi, id est, verbis evangelicis consecratum, ubique eumdem esse, nec hominum quorumlibet et qualibet perversitate violari. 48. Sane in ista quoque sententia non negligenter omittendum est, quod hic interposuit et ait, Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus, et caetera. Respexit enim verba illa beati Cypriani dicentis, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes (In exordio Concilii ). Ecce quantum valeat in bonis Ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut quos dicebant sacrilegos et profanos, sine Baptismo ut arbitrabantur admissos, si eos quantum putabant corrigere non valerent, eligerent potius tolerare, quam propter eos sanctum illud vinculum rumpere, ne propter zizania eradicaretur simul et triticum (Matth. XIII, 29); permittentes quantum in ipsis erat, sicut in illo nobilissimo judicio Salomonis, infantile corpus a falsa matre nutriri potius, quam concidi (III Reg. III, 26). Hoc autem et illi faciebant, qui de Baptismi sacramento verius sentiebant, et isti quibus pro merito tantae charitatis Deus erat revelaturus, si quid aliter sapiebant. CAPUT XXVI.--49. Privatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere indulgentiam divinam potest: si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest?

50. Huic totidem verbis ita responderi potest: Qui malevolos et invidos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis malevolentiam invidiamque condiderit. Si enim malevolentia et invidia a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest: si vero a Deo non est, quomodo aut gratiam Dei habere aut conferre alicui potest? Sed sicut ista eodem modo dicta manifestissime falsa sunt, sic etiam illa quae ut convincerentur haec dicta sunt. Baptizant enim malevoli et invidi, sicut concedit ipse Cyprianus, quia eos etiam intus esse testatur. Sic ergo possunt etiam haeretici baptizare: quia Baptismus sacramentum Christi est; invidia vero et haeresis opera diaboli, quae quisquis habuerit, non hinc efficit ut si habeat Sacramentum Christi, etiam ipsum numeretur inter opera diaboli. CAPUT XXVII.--51. Privatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, quid aliud quam haereticis communicant?

52. Huic respondetur: Non est Baptismus haereticorum, quem in haereticis probamus: sicut non est Baptismus avarorum, insidiosorum, fraudatorum, raptorum, invidorum, quem probamus in eis. Omnes quippe isti iniqui sunt: sed justus est Christus, cujus in se Sacramentum, quod ad ipsum attinet, sua iniquitate non violant. Alioquin posset alius dicere: Qui iniquorum Baptismum probant, quid aliud quam iniquis communicant? Quod ipsi Catholicae si quis objiceret, responderetur ei quod huic modo responsum est. CAPUT XXVIII.--53. Hortensianus a Laribus dixit: Quot sint baptismi, viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse?

54. Huic simili tenore verborum ita respondentes: Viderint aut praesumptores aut fautores iniquorum; nos unum Baptisma, quod non nisi Ecclesiae novimus, ubicumque inventum quando possumus ad Ecclesiam revocamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse? Omnibus quippe iniquis dicit, Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23): et tamen cum baptizant, non ipsi baptizant, sed ille de quo Joannes dicit, Ipse est qui baptizat (Joan. I, 33). CAPUT XXIX.--55. Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptismum concedit, sibi tollit. Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, et sacra et divina lavatione lotos, et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini domesticos, non adulteros, sed Dei filios, non erroris, sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi: absque his qui de Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant; sed eos per manus impositionem restituendos.

56. Posset alius dicere: Cum Christi baptismata duo esse non possint, qui iniquis Baptismum concedit, sibi tollit. Sed nobiscum etiam isti resisterent et dicerent: Concedimus iniquis Baptismum; qui non ab ipsis est, sicut iniquitas, sed a Christo cujus est aequitas, et cujus Sacramentum etiam apud iniquos non est iniquum. Quod ergo nobiscum de iniquis dicerent, hoc sibi de haereticis dicant. Et ideo quod sequitur, ita potius erat dicendum: Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos non baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, si habent jam Baptismum Christi, sed a sua perversitate corrigendos. Nam etiam de iniquis dici potest, quorum portio sunt haeretici: Censeo itaque flebiles et tabidos iniquos, si jam baptizati sunt, non baptizandos esse cum ad Ecclesiam, id est, ad illam petram extra quam sunt omnes qui audiunt verba Christi et non faciunt, venire coeperint; sed sacra et divina lavatione jam lotos, tunc autem et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, nam iniqui non habent pacem; non alienos, sed fidei Domini domesticos, nam iniquis dictum est, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II, 21)? non adulteros, sed Dei filios, nam iniqui sunt filii diaboli; non erroris, sed salutis effectos, nam non salvat iniquitas: in Ecclesiam recipi, id est, in illam petram, in illam columbam, in illum hortum conclusum et fontem signatum, qui non nisi in tritico, non autem in paleis agnoscitur, sive longe a vento separentur, sive usque ad ultimam ventilationem frumento commixti videantur. Frustra ergo Cassius addidit, « Absque his qui in Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant. Si enim et ipsi ab Ecclesia recedendo Baptismum amiserant, etiam ipsis reddatur: si autem non amiserant, quod per eos datum est agnoscatur. CAPUT XXX.--57. Alius Januarius a vico Caesaris dixit: Si non obtemperat error veritati, multo magis veritas non consentit errori: et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut Baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos quos Ecclesia non baptizavit, baptizemus.

58. Respondetur: Quos Ecclesia baptizat, utique petra illa baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt verba Christi et non faciunt. Baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. Quod si non fit, sicut in istis, ita in haereticis Baptismus Christi, eorum iniquitate et perversitate damnata sive correcta, agnoscendus et approbandus est. CAPUT XXXI.--59. Alius Secundinus a Carpis dixit: « Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis, Qui non est mecum, adversus me est; et qui non colligit mecum, spargit (Matth. XII, 30)? Unde constat super filios alienos et soboles antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos Baptisma non habere. »

60. Huic respondetur: Iniqui christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur Ecclesia; audiunt enim verba Christi, et non faciunt. Si christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit? Spargunt enim oves ejus, qui eas ad morum suorum labem prava imitatione perducunt. Unde constat, super filios alienos (quod omnes iniqui appellantur) et soboles Antichristi (quod sunt omnes qui Christo adversantur) Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit vera conversio; cum manifestum sit iniquos quamdiu iniqui sunt, Baptisma quidem posse habere, sed salutem cujus sacramentum Baptisma est, habere non posse. Videamus enim si haeretici describuntur in psalmo illo, ubi de filiis alienis ita dicitur: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii eorum velut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina maceriae, neque exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 7-15). Si ergo isti sunt filii alieni, qui in rebus temporalibus et abundantia terrenae felicitatis beatitudinem ponunt, et divina praecepta contemnunt, videamus si non iidem ipsi sunt de quibus Cyprianus ita dicit, in se quoque transfigurans eos, ut de his se dicere ostendat, cum quibus Sacramenta communicabat: « Dum viam Domini, » inquit, « non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus. Fecit Dominus noster voluntatem Patris, et nos non facimus Domini voluntatem, patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, et caetera » (Epist. 11, ad Clericos). At si isti Baptismum et habere et tradere poterant, cur negatur esse posse in filiis alienis? quos tamen hortatur ut coelestia mandata servando, missa sibi per unicum Filium, fratres ejus et filii Dei esse mereantur. CAPUT XXXII.--61. Victoricus a Thabraca dixit: Si licet haereticis baptizare, et remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, ut haereticos appellemus?

62. Quid, si alius diceret: Si licet iniquis baptizare, et remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, ut iniquos illos appellemus? Quod huic responderetur de iniquis, hoc et illi respondeatur de haereticis; id est, neque eorum esse Baptismum quo baptizant, et non esse consequens ut quisquis habet Baptismum Christi, etiam de peccatorum remissione securus sit; si hoc in Sacramento tantum habet, nec veraci cordis conversione conversus est, ut dimittenti dimitteretur. CAPUT XXXIII.--63. Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam et venerabilem majestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt, baptizentur; ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione lavacri purgata in melius reformetur.

64. Fortassis iste qui in diuturna tabe purganda causam posuit, cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresim irruentes exiguo illic tempore fuissent, et cito correcti ad Catholicam inde migrassent. Deinde et ipse parum advertit, ita dici posse, ut iniqui omnes qui ad illam petram in qua Ecclesia significatur, accurrunt, baptizentur; ut mens iniqua quae extra petram in arena aedificabat audiendo verba Christi et non faciendo, sanctificatione lavacri purgata in melius reformetur: et tamen non fit, si jam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur; id est, ut saeculo verbis et non factis renuntiarent. CAPUT XXXIV.--65. Quietus a Buruch dixit: « Qui fide vivimus, obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt, credula observatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Quod utique de his qui ab haereticis tinguntur, et de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Si vero a mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea cognito errore pristino, ad veritatem cum poenitentia revertuntur; uno vitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari debebunt. »

66. Quid sit a mortuo baptizari, sine praejudicio diligentioris ejusdem Scripturae considerationis, alibi jam diximus (Contra Parmenianum lib. 2, cap. 10). Quaero autem cur haereticos solos velint intelligi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit, Stipendium peccati, mors (Rom. VI, 23); et iterum, Sapere autem secundum carnem mors est (Rom. VIII, 6). Et cum mortuam dicat viduam quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6.), quomodo non sunt mortui, qui saeculo verbis et non factis renuntiant? Quid ergo proficit lavatio ejus qui ab istis baptizatur: nisi quia et ipse si talis est, lavacrum quidem habet, sed non et proficit ad salutem? Si autem ille a quo baptizatur talis est, iste vero non falso corde ad Deum convertitur; non ab illo mortuo baptizatur, sed ab illo vivo de quo dictum est, Ipse est, qui baptizat (Joan. I, 33); quolibet corporaliter operante baptizet. Quod autem ait de haereticis, Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? respondetur: Ideo veniunt, quia etiamsi Christi Baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt, tamen vitam aeternam nisi per unitatis charitatem non consequuntur: sicut nec illi malevoli et invidi, quibus non dimitterentur peccata, nec si adversus eos odium tenerent a quibus paterentur injuriam; quia Veritas dixit, Si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15): quanto magis cum eos oderant, quibus retribuebant mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12)? Nec tamen isti saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, si postea corrigerentur, rursus baptizarentur; sed uno vitali Baptismate sanctificarentur. Quod quidem in Catholica est, sed non in sola; sicut nec in sanctis solis, qui aedificati sunt super petram, et ex quibus unica illa columba perficitur (Cant. VI, 8). CAPUT XXXV. 67. Castus a Sicca dicit: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.

68. Iste si convinceret eos qui diversa sentiebant, et hoc tenebant, quod etiam totus orbis postea christiano concilio confirmatus obtinuit, ita consuetudinem sequi, ut contemnerent veritatem, haec verba formidare deberemus: cum vero illa consuetudo et a veritate propagata et veritate roborata reperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. Et tamen si illi circa fratres invidi erant et maligni, aut circa Deum ingrati, ecce qualibus communicabant, ecce quales diversa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a jure communionis non amovebant, ecce a quibus non polluebantur in conservatione unitatis, ecce quantum amandum sit vinculum pacis; ecce quid considerent qui nobis de praedecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum charitatem non imitantur, et quorum exemplo considerato jure damnantur. Si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici venientes ad Ecclesiam cum Baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat, aut mali bonos in unitate non maculant. Si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? Si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant? CAPUT XXXVI.--69. Eucratius a Thenis dixit: Fidem nostram, et Baptismatis gratiam, et legis ecclesiasticae regulam Deus et Dominus noster Jesus Christus suo ore Apostolos docens perimplevit, dicens: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti » (Matth. XXVIII, 19). Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis pellendum est, et omni contestatione refutandum, de quorum ore virus, non vita; nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis exprimitur. Et ideo venientes ad Ecclesiam haereticos integro et catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati, possint Spiritus sancti gratia reformari.

70. Plane si non est baptismus Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecratus, haereticorum deputetur, et iniquus a nobis omni contestatione refutetur; si autem hoc in eo nomen agnoscimus, melius verba evangelica ab haereticorum errore distinguimus, et quod in eis probum est approbamus, quod mendosum est emendamus. CAPUT XXXVII.--71. Libosus a Vaga dixit: In Evangelio Dominus, « Ego sum, » inquit, « veritas » (Joan. XIV, 6): non dixit, Ego sum consuetudo. Itaque veritate manifestata, cedat consuetudo veritati: ut et si in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat.

72. Hic nihil ostendere conatus est quomodo sit veritas, cui debere dicit consuetudinem cedere. Plus tamen nos adjuvat adversus istos qui se ab unitate diviserunt, quod illam consuetudinem fuisse confitetur, quam quod eam veritati quam non ostendit, cedere oportere arbitratur. Illa est enim consuetudo, quae si sacrilegos ad altare Christi sine Baptismi purgatione admittebat, et nullum bonorum in unitate polluebat, quicumque se ab eadem unitate, in qua nullorum malorum contagione pollui poterant, frustra separaverunt, manifestum sacrilegium schismatis admiserunt. Si autem per illam consuetudinem omnes polluti perierunt, de qua caverna isti sine originali veritate et cum calumniae calliditate procedunt? Si vero recta fuerat consuetudo, qua sic suscipiebantur haeretici, relinquant furorem, fateantur errorem; veniant ad Catholicam, non ut retingantur sacramento Baptismatis, sed ut curentur a plaga concisionis. CAPUT XXXVIII.--73. Lucius a Thebeste dixit: Haereticos, blasphemos, atque iniquos verbis variis decerpentes sancta et adorabilia Scripturarum verba, exsecrandos censeo; et ideo exorcizandos et baptizandos.

74. Et ego exsecrandos censeo; sed non ideo exorcizandos et baptizandos. Ipsorum est enim figmentum quod exsecror, Christi autem Sacramentum quod veneror. CAPUT XXXIX.--75. Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse.

76. Huic respondetur: Sed non hoc censet Ecclesia, cui Deus jam plenario etiam concilio revelavit, quod tunc adhuc aliter quidem sapiebatis (Philipp. III, 15); sed quia in vobis charitas salva erat, in unitate permanebatis. CAPUT XL.--77. Item alius Felix ab Amaccura dixit: Et ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem, haereticos baptizandos esse censeo; sed et eos qui se apud schismaticos baptizatos esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi, privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii, quia alienus esse non potest, nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est, nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste suscipere, qui a peccantibus hominibus et ab Ecclesia extraneis audent accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.

78. Huic respondetur, Scripturas divinas nusquam praecepisse ut haeretici apud haereticos baptizati denuo baptizentur; sed multis locis ostendisse, alienos esse ab Ecclesia omnes qui non sunt in petra, nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari, et habere sine salute Sacramentum salutis. Fons autem noster qui similis est fonti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat, jam satis dictum est (Supra, cap. 21): et quod duobus populis, id est, suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est, concedo atque consentio. Sed numquid quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? Aqua enim diluvii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam vero mortifera fuit; eadem tamen fuit. Et multi extranei, id est, invidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de Scripturis ostendit, velut intus videntur, et tamen nisi essent extra arcam, non morerentur per aquam. Tales enim Baptismus, cum eo male utuntur, necat; sicut illis de quibus ait Apostolus, bonus odor Christi erat in mortem (II Cor. II, 15, 16). Cur ergo non suscipiunt aliquid coeleste vel schismatici vel haeretici; sicut spinae sive zizania pluviam, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt, aquam de cataractis coeli venientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? Ideoque illud quod in ultimo posuit, Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest; non laboro refellere: quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis; et ideo veniunt ad catholicam pacem atque unitatem, non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant. CAPUT XLI.--79. Item alius Januarius Muzulensis dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes intelligant ejusdem Baptismi unitatem. Ecclesia enim et haeresis duae et diversae res sunt. Si haeretici habent Baptisma, nos non habemus: si autem non habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est, Ecclesiam solam Baptismum Christi possidere, quae sola possideat et gratiam Christi et veritatem.

80. Posset alius similiter dicere, et similiter non verum dicere: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes intelligant ejusdem Baptismi unitatem. Justitia enim et iniquitas duae et diversae res sunt. Si iniqui habent Baptisma, justi non habent: si autem justi habent, iniqui habere non possunt. Dubium autem non est, justos solos Baptismum Christi possidere, qui soli possideant et gratiam Christi et veritatem. Hoc certe falsum est, illis quoque fatentibus. Et illi quippe invidi qui sunt ex parte diaboli intus positi, sicut dicit Cyprianus, atque apostolo Paulo notissimi, Baptismum habebant: nec ad membra illius columbae quae in petra tuta est pertinebant. CAPUT XLII.--81. Adelphius a Thasbalte dixit: Sine causa quidem falso et invidioso verbo impugnant veritatem, ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet.

82. Imo vero modo non rebaptizat; quia nisi eos qui baptizati non sunt, non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perfecta diligentius veritas etiam concilio posteriore firmavit. CAPUT XLIII.--83. Demetrius a Lepti-minus dixit: Unum Baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae catholicoe soli rem suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non duo, sed multa baptismata faciunt: nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata computabuntur.

84. Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata, quot sunt opera carnis, de quibus ait Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21): inter quae numerantur et haereses, et tam multa ipsorum operum intus tanquam in palea tolerantur, et tamen unum Baptisma omnibus est, quod nullo iniquitatis opere violatur. CAPUT XLIV.--85. Vincentius a Thibari dixit: Haereticos scimus esse pejores, quam Ethnicos. Si conversi ad Deum venire voluerint, habent utique regulam veritatis, quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis, dicens, « Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite » (Marc. XVI, 17). Et alio loco, « Ite, et docete gentes, tingentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti » (Matth. XXVIII, 19). Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per Baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire; alias autem fieri censeo non debere.

86. Ex qua regula dicat haereticos pejores esse quam Ethnicos, nescio; cum Dominus dicat, Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Id. XVIII, 17) An etiam tali haereticus pejor est? Nihil resisto: non tamen propterea quia ipse homo pejor est ethnico, id est, gentili atque pagano, Sacramentum etiam Christi si quod habet, vitiis ejus moribusque miscetur, et eadem permixtione corruptum perit. Nam et illi qui recedunt de Ecclesia, et fiunt haeresum non tantum sectatores, sed etiam conditores, si jam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam pejores sint Ethnicis, habent tamen Baptisma: nam si correcti redeant, non accipiunt; quod si amisissent, utique acciperent. Potest ergo fieri ut aliquis pejor sit ethnico, et tamen in eo Christi Sacramentum non solum sit, sed etiam non sit pejus, quam in homine sancto et justo. Et si enim quantum in illo homine est, non ipsum servavit, sed animo et voluntate violavit; tamen quantum ad ipsum attinet Sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inviolatumque permansit. Nonne Sodomitae ethnici erant, id est, gentiles? Pejores ergo erant Judaei, quibus Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis in die judicii, quam vobis (Id. XI, 24): et quibus propheta dicit, Justificastis Sodomam (Ezech. XVI, 51); id est, in comparatione vestra, Sodoma justa facta est. Numquid tamen ideo sacramenta divina quae apud Judaeos erant, talia erant quales ipsi erant; quae Dominus ipse quoque suscepit, et ad ea celebranda leprosos quos mundaverat misit (Luc. XVII, 14), et ea Zachariae ministranti angelus adstitit, eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiavit (Ia. I, 11, 13)? Haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis pejoribus quam sint Ethnici; quandoquidem Sodomitis in malitia praelati sunt: et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra atque divina. 87. Nam et ipsi Gentiles si quid divinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbaverunt sancti nostri, quamvis illi per suas superstitiones et idololatriam et superbiam, caeterosque perditos mores detestandi essent, et nisi corrigerentur, divino judicio puniendi. Nam et Paulus apostolus apud Athenienses cum de Deo quaedam diceret, perhibuit testimonium quod quidam eorum tale aliquid dixerint (Act. XVII, 28): quod utique si ad Christum venirent, agnosceretur in eis, non improbaretur. Et sanctus Cyprianus talibus adversus eosdem Ethnicos utitur testibus. Nam cum de magis loqueretur: Quorum tamen, inquit, praecipuus Hostanes, et formam veri Dei negat conspici posse, et angelos veros sedi ejus dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, caeteros angelos vel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur (Lib. de Idolorum Vanitate). Si ergo isti venissent ad percipiendam christianam salutem, non utique eis diceretur, Hoc malum habetis, vel falsum habetis: sed plane merito diceretur, Hoc vobis quamvis integrum et verum, nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam veniretis. Si ergo in ipsis Ethnicis potest aliquid divinum inveniri recteque approbari, quamvis eis salus adhuc a Christo praestanda sit; non oportet nos ita moveri etiamsi pejores sunt haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est velimus corrigere, et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere. Sed jam caeteras hujus concilii sententias pertractandas, ab alio suscipiemus exordio. LIBER SEPTIMUS. In quo caeterae sententiae Concilii Carthaginensis pertractantur. CAPUT PRIMUM.--1. Non simus molesti legentibus, si eadem varie ac saepe disserimus. Quanquam enim Ecclesia catholica sancta in omnibus gentibus adversus ea quae in ista quaestione de Baptismo, utrum et apud haereticos et schismaticos idem possit esse qui est in Catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae consuetudinis et plenarii concilii auctoritate munita sit: tamen quia non contemnendis viris, et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando aliter visum est, cujus uti adversum nos auctoritate conantur, qui longe ab ejus charitate remoti sunt; propterea cogimur ex opportunitate tractandi et considerandi omnia quae in ejus concilio de hac re litterisque comperimus, hanc eamdem quaestionem aliquanto diutius tanquam in manibus versare, et ostendere quam verius universitati Ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici vel schismatici qui jam Christi Baptismum illic unde veniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur, ab errore suo correcti, in charitate radicati atque fundati; ut quod attinet ad Baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. Et beatus Cyprianus quidem jam corpore quod corrumpitur non aggravante animam, nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), serenius perspicit veritatem, quam meruit adipisci per charitatem. Adjuvet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate, tanquam in caliginosa nube laborantes, ut donante Domino, quantum possumus, bona ejus imitemur. Si quid autem aliter sensit, et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit revelante jam cernit, nos longe impares meritis suis, Ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cujus ipse egregium et clarissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes, adversus haereticos vel schismaticos enodemus: quos praecisos ab unitate quam tenuit, et arescentes a charitate qua viguit, et elapsos ab humilitate qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis novit eos ad insidiandum perscrutari velle quod scripsit, et ad pacificandum imitari nolle quod fecit. Sicut illi qui se Christianos Nazarenos vocant, et more Judaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore in quem Petrus devians a Paulo revocatus est (Galat. II, 11), adhuc usque persistunt: sicut ergo illi Petro in primatu Apostolorum martyrii gloria coronato, in sua perversitate praecisi ab Ecclesia remanserunt; sic isti Cypriano per abundantiam charitatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto, se ipsos exsules unitatis agnoscunt, et contra unitatis patriam pro suis calumniis civem unitatis opponunt. Jam itaque caeteras illius concilii sententias eadem ratione videamus.

CAPUT II.--2. Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes atque impugnatores veritatis sibi rem vindicant potestatis et dignationis alienae: illud mirandum est, quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur, et Christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.

3. Huic respondemus: Imo magis mirandum est, et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut quos praevaricatores veritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseverantes, ab eis pollui non timerent. Nam cum iste dixisset, Illud mirandum est, quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur, et Christianis adversantur; videbatur esse dicturus, Propterea decernimus eis non esse communicandum. Non hoc dixit; sed ait: Propterea decernimus haereticos baptizandos esse: servans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat, dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Cum ergo Donatistae nobis calumniantur, et nos dicunt traditores, si quis existat vel Judaeus vel Paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos, secundum eorum regulas, veritatis appellet praevaricatores, velim scire ad hoc tam grave crimen refutandum atque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. Isti eos dicunt traditores, quos neque ullo tempore convincere potuerunt, neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. Sed quid ad nos? De istis certe praevaricatoribus quid dicemus? Si enim nos, quamvis falso, propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur; praevaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diviserat pars Donati beati Cypriani temporibus. Post passionem quippe ejus quadraginta, et quod excurrit, annis peractis, traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. Si ergo propterea nos traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur vel confingunt, exorti sumus; ab illis praevaricatoribus utrique originem ducimus. Non est enim quod dicatur, non eis communicasse istos; quando suos illos vocant; quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt: Quidam nostri, inquit, praevaricatores veritatis, haereticis suffragantur. Accedit et testimonium Cypriani, satis demonstrantis quod in eorum communione permanserit, dicendo, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Ipsi enim erant qui diversum sentiebant, quos iste praevaricatores vocat, quia scilicet haereticis suffragabantur, sine Baptismo eos in Ecclesiam recipiendo. Eam quoque fuisse consuetudinem ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis, et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. Unde apparet, si haeretici non habent Baptismum, Ecclesiam Christi temporum illorum praevaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. Agatur ergo causa communis adversus crimen praevaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra adversus crimen traditionis quod convincere non potuerunt. Sed sic agamus, quasi convicerint: quod utrique responderimus eis qui nobis objiciunt majorum nostrorum praevaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis objiciunt majorum nostrorum traditionem. Sicut enim per majorum nostrorum traditionem, unde se isti diviserunt, nos mortui sumus: ita per majorum praevaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. Sed quia se vivere dicunt, credunt quod ad eos non pertineat illa praevaricatio: ergo nec ad nos illa traditio. Et illa quidem praevaricatio secundum ipsos certa est: secundum nos autem nec anterior praevaricatio vera est, quia et haereticos dicimus posse habere Baptismum Christi; nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. Non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur: quia nostri majores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet, quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praevaricatores. Ac per hoc quoniam ex majorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum. CAPUT III.--4. Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt peccatorum remissionem consecuti.

5. Et haec poterat etiam nostra esse sententia: viderit autem auctor ejus quo animo dicta sit. Verbis tamen ita modificata est, ut non me pigeat eo animo consentire atque subscribere, quo et ego sentio Baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. Non autem ait, Si haeretici baptizant aut baptizantur: sed, Si haereticis, inquit, in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam si pro haereticis ponamus illos quos in Ecclesia noverat Cyprianus, saeculo verbis solis, et non factis renuntiantes; totidem verbis possumus hanc sententiam etiam nos verissime dicere: Si fallaciter conversis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad veram conversionem postea perducuntur. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint, qui saeculo verbis solis et non factis renuntiarunt, de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. Sed ista ratiocinatio tali connexione perficitur, ut adjungamus dicentes, Debent autem timere Christi judicium, et veraci corde aliquando converti: quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari. Potuerunt igitur accipere Baptismum, et remissionem non accipere peccatorum, aut remissis peccatis continuo rursus onerari. Sic ergo et haeretici. CAPUT IV.--6. Victor a Gor dixit: Cum peccata nonnisi in Ecclesiae Baptismo remittantur, qui haereticum sine Baptismo ad communicationem admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat.

7. Huic respondemus, Ecclesiae Baptismum esse et apud haereticos, quamvis ipsi non sint in Ecclesia: sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamvis ipsa non sit in paradiso. Non itaque haereticos sine Baptismo ad communionem admittimus; et quia correcti a sua perversitate veniunt, non eorum peccata, sed Christi Sacramenta suscipimus: de remissione autem peccatorum quod superius, hoc et hic dicimus. Illud sane quod in ultimo posuit dicens, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat; respuit primitus ac maxime Cyprianus ipse cum sibi consentientibus collegis suis: neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter vinculum pacis communicandum esse decrevit dicens, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Aut si inquinant haeretici ad communionem, si non baptizantur, admissi; inquinata est tota Ecclesia per illam consuetudinem, quae toties hic commemoratur. Et sicut nos isti appellant traditores propter majores nostros, in quibus nihil tale quando objecerunt, probare potuerunt; si hoc fit quisque quod est ille cui communicaverit, omnes tunc haeretici facti sunt. Quod si quisquis dicit, insanit; falsum est quod iste ait, Qui haereticum sine Baptismo ad communionem admittit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat. Aut si hoc verum est, non sine Baptismo admittebantur, sed habebant Baptismum Christi, quamvis apud haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem, de qua isti confitentur, sic admittebantur: ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur. CAPUT V.--8. Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis (I Tim. V, 22); quid aliud quam peccatis alienis communicat, qui sine Baptismo Ecclesiae haereticis communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur.

9. Respondetur: Communicavit ergo Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, qua cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diversum sensit a jure communionis amoverunt. Ubi est ergo Ecclesia? Deinde, uti de haereticis taceam, cum verba hujus sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in Ecclesia secum Cyprianus videbat, gemebat, arguebat, ferebat; ubi est Ecclesia, quae secundum haec verba jam tunc periisse existimatur contagione peccatorum? Si autem, sicut se habet firmissima veritas, Ecclesia permansit et permanet; non nisi in consensione intelligenda est communio peccatorum, quam vetat Apostolus. Baptizentur autem iterum haeretici, ut accipiant remissam peccatorum, si baptizantur iterum perversi et invidi, qui cum saeculo verbis et non factis renuntiarent, Baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non obtinuerunt, dicente Domino, Si non dimiseritis, neque Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15). CAPUT VI.--10. Jambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, nostrum improbant; ut extra Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere.

11. Huic respondetur, neminem nostrum Baptismum haereticorum probare, sed Christi, quamvis in haereticis velut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis velut paleis interioribus. Nam si extra Ecclesiam qui baptizantur, non lavantur, sed sordidantur; profecto extra petram, in qua aedificatur Ecclesia, qui baptizantur, non lavantur, sed sordidantur. Omnes autem extra eamdem petram sunt, qui audiunt verba Christi et non faciunt. Aut si Baptismo lavantur quidem, sed in iniquitatibus suis, a quibus in melius mutari noluerunt, sordidi remanent: sic et haeretici. CAPUT VII.--12. Lucianus a Rucuma dixit Scriptum est, « Et vidit Deus lucem quia bona est, e. divisit inter lucem et tenebras » (Gen. 1, 4). Si potest luci et tenebris convenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse.

13. Huic respondetur: Si potest luci et tenebris convenire, potest justis et injustis aliquid esse commune. Censeat ergo illos injustos denuo baptizari, quos in ipsa Ecclesia Cyprianus arguebat: aut si non sunt injusti qui saeculo verbis et non factis renuntiant, dicat qui potest. CAPUT VIII.--14. Pelegianus a Luperciana dixit: Scriptum est, « Aut Dominus Deus est, aut Baal Deus est » (III Reg. XVIII, 21). Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut haeresis Ecclesia est: porro si haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos Baptisma Ecclesiae potest?

15. Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus, aut Aegyptus paradisus: porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? Sed dicetur nobis: Etiam illuc exeundo pervenit. Sic ergo ad haereticos Baptismus. Item dicimus: Aut petra Ecclesia est, aut arena Ecclesia. Porro quia non est arena Ecclesia, quomodo apud eos qui super arenam aedificant, audiendo verba Christi et non faciendo (Matth. VII, 24-27), esse Baptismus potest? et tamen est. Sic ergo et apud haereticos. CAPUT IX.--16. Jader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum Baptismum in Ecclesia catholica: et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus fuerit apud nos, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse.

17. Huic respondetur, quia si hoc de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur. Sic ergo et de haereticis. CAPUT X.--18. Item alius Felix a Marazana dixit: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5); sed Ecclesiae catholicae, cui soli licet baptizare.

19. Quid si alius ita diceret: Una fides, unum baptisma; sed justorum tantum, quibus solis licet baptizare? Sicut haec verba refellerentur, ita et ista sententia refellatur. An et injusti nec in ipso Baptismo mutati, dum saeculo verbis solis et non factis renuntiant, ad membra Ecclesiae pertinent? Videant si ipsa est illa petra, si ipsa est columba, si ipsa est sponsa sine macula et ruga (Id. V, 27). CAPUT XI.--20. Paulus a Bobba dixit: Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat: « Quid enim? quia exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax » (Rom. III, 3, 4). Si autem Deus verax est, quomodo apud haereticos Baptismi veritas esse potest, apud quos Deus non est?

21. Huic respondetur: Quid? apud avaros numquid est Deus? Et tamen est Baptismus: ita et apud haereticos. Apud quos enim Deus est, templum Dei sunt. Quae autem compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? Porro avaritiam, idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores, tamen baptizatores, cum magna tolerantiae mercede versatur. CAPUT XII.--22. Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare, et remissionem peccatorum dare, qui potestatem non habent, ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint.

23. Respondetur: hanc potestatem nec homicidae habent, id est, qui oderunt fratres. Non enim talibus dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 23). Et tamen baptizant, et eos in eadem Baptismi communione et Paulus tolerat, et Cyprianus agnoscit. CAPUT XIII.--24. Venantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens, amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens, sponsam suam nobis commendavit; utrumne eam incorruptam et inviolatam custodimus, an integritatem ejus et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? Qui enim Baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit.

25. Respondemus: Quid illi qui cum baptizantur, labiis, non corde convertuntur ad Dominum, nonne adulterinam mentem gerunt? Nonne ipsi sunt saeculi dilectores, cui non factis sed verbis renuntiaverunt, et ideo corrumpunt mores bonos per colloquia mala, dicentes, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 33, 32)? Nonne etiam contra istos vigilavit sermo apostolicus, ubi dicit, Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3)? Cum ergo Christi Baptisma Cyprianus habebat commune cum talibus, numquid ideo sponsam Christi prodebat adulteris, ac non potius monile sponsi etiam in adultera cognoscebat? CAPUT XIV.--26. Aymnius ab Ausuaga dixit: Nos unum Baptisma accepimus, et ipsum exercemus: qui autem dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.

27. Huic respondetur: Cur non etiam ille duos baptismos facit, qui dicit quia et iniqui baptizant? Cum enim justi et iniqui sibi contrarii sint; Baptismus quem dant justi, qualis erat Paulus, vel etiam qualis erat Cyprianus, non est contrarius Baptismo quem dabant iniqui illi qui oderant Paulum, quos non haereticos, sed malos catholicos Cyprianus intelligit: et cum contrariae sibi sint continentia quae fuit in Cypriano, et avaritia quae fuit in collegis Cypriani; Baptismus tamen quem Cyprianus dabat, non erat contrarius Baptismo quem illi dabant, sed unus et idem: quia ille baptizat de quo dictum est, Ipse est qui baptizat (Joan. I, 33). CAPUT XV.--28. Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita facientes: nec video quare eos aut Christus adversanos suos, aut Apostolus antichristos appellaverit.

29. Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare, quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare? Non enim haereticos tantum, sed peccatori inquit Deus, Utquid enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? huic utique dixit, Si videbas furem, concurrebas ei (Psal. XLIX, 16, 18). Quanto ergo illi pejores, qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant? sed non eis concurrebat Cyprianus, quamvis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. Et tamen etiam ipsi quem dabant, idem ipse Baptismus erat; quia non ipsorum, sed Christi erat. Sicut ergo isti, quamvis in eis Christi Baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi illicita facientes, et recte illos Christus adversarios suos appellat, quia in talibus perseverantes audituri sunt, Recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23); unde et antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit vivunt: ita et haeretici. CAPUT XVI.--30. Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis Baptismum probare. Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut servant, aut vindicant, qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant?

31. Respondetur: Nimirum cum talia dicuntur, exceditur modus, nec consideratur quia et ipsi talibus communicabant, neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde admoneri posset, si adverteret, id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est approbandum: quandoquidem ait, Gentiles, quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. Si quis ergo ad Deum talis gentilis veniret, numquid vellet in eo corrigere atque mutare, quod Deum Patrem creatorem confitebatur et noverat? Non puto, sed emendaret in eo idololatriam, quod malum habebat; et traderet Sacramenta christiana, quae non habebat: et si quid rectum nosset in eo, approbaret; si quid inveniret perversum, emendaret; si quid defuisset, daret. Sic et in marcionista haeretico agnosceret Baptismi integritatem, corrigeret ejus perversitatem, doceret catholicam veritatem. CAPUT XVII.--32. Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi in Baptismo Ecclesiae remittantur; qui haereticum non baptizat, peccatori communicat.

33. Quid ille qui hoc facienti communicat, nonne peccatori communicat? Quid autem aliud faciebant omnes judicantes neminem, aut a jure communionis amoventes diversa sentientem? Ubi est ergo Ecclesia? An patientibus, et ne triticum eradicetur, zizania tolerantibus (Matth. XIII, 29) ista non obsunt? Dicant ergo isti, qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt, utquid habent in ore sententiam Cypriani, qui non habent in corde Cypriani patientiam? Huic autem Marcello respondetur ex his quae de Baptismo et remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse Baptismus in homine, quamvis non sit in eo remissio peccatorum. CAPUT XVIII.--34. Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse; haeresis major est.

35. Respondetur: Hoc modo dici posset, Si ideo avarum Ecclesia non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse, avaritia major est. Hoc autem falsum est: ita ergo et illud. CAPUT XIX.--36. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam Ecclesiam et unum Baptismum ejus novi. Si est qui dicat esse apud haereticos Baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic Ecclesiam.

37. Huic respondetur: Si Baptismi gratiam hoc esse dicis quod est Baptismus, est apud haereticos: si autem Baptismus sacramentum est gratiae, ipsa vero gratia abolitio peccatorum est, non est apud haereticos Baptismi gratia. Sic est autem unum Baptisma et una Ecclesia, quemadmodum est una spes. Sicut ergo boni et mali, non habentes unam spem, possunt tamen habere unum Baptisma; ita quibus non est communis Ecclesia, potest Baptisma esse commune. CAPUT XX.--38. Zozimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti (Galat. II, 11).

39. Respondetur: Potest etiam nostra esse sententia, ista, et ita factum est in hac de Baptismo quaestione. Nam veritate postea liquidius revelata cessit error veritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. Bene tamen, quod toties meminerunt etiam primum Apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam veritas postulabat; quod accidisse etiam Cypriano sine ulla ejus contumelia credimus, quicumque diligimus Cyprianum: quia non eum fas est diligi majori charitate quam Petrum. CAPUT XXI.--40. Julianus a Telepte dixit: Scriptum est, « Nemo potest accipere aliquid, nisi datum illi fuerit de coelo » (Joan. III, 27). Si haeresis de coelo est, potest Baptisma dare.

41. Audiat et alium dicentem: Si avaritia de coelo est, potest Baptisma dare. Et tamen dant avari: sic ergo et haeretici. CAPUT XXII.--42. Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis ecclesiastico Baptismo intercedit, illos Christianos, et nos haereticos facit.

43. Huic respondetur: Si quisquam dicat, eum qui cum Baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non esse iterum baptizandum, quando illud odium de corde dimittit; numquid ecclesiastico Baptismo intercedit pro homicidis, aut illos justos, et nos homicidas facit? Hoc ergo et de haereticis intelligat. CAPUT XXIII.--44. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt: et ideo quod semel decrevimus, tenemus; ut ab haeretici venientes baptizemus.

45. Et hic confitetur apertissime quosdam de collegis suis diversa sensisse: unde etiam atque etiam confirmatur amor unitatis, quod ab invicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum si quid aliter saperent Deus revelaret (Philipp. III, 15). Sed huic respondetur, collegas ejus non sibi haereticos praeposuisse; sed Baptismum Christi, sicut agnoscitur in avaris, fraudatoribus, raptoribus, homicidis, sic etiam in haereticis cognovisse. CAPUT XXIV.--46. Rogatianus a Nova dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus: quomodo potest habere Baptismum Christi synagoga satanae?

47. Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit, et invidos diabolus, ideo non potest habere Baptismum Christi, quae in invidis convincitur esse pars diaboli? CAPUT XXV.--48. Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis Baptismum Ecclesiae concedit, et prodit, quid aliud quam sponsae Christi Judas existit?

49. O magna convictio schismaticorum, qui se ab haereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat qualis Judas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur: aut si maculabatur, tunc Judae facti sunt omnes: ergo et modo Judae sunt omnes: aut si non sunt; non ergo pertinent ad posteriores facinora priorum, quamvis ex eadem communione propagatos. Cur ergo nobis traditores objiciunt, quos non convicerunt, et sibi Judam non objiciunt, cui Cyprianus et collegae ejus communicaverunt? Ecce concilium de quo solent isti gloriari. Nos quidem dicimus quia sic non prodit haereticis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in haereticis probat; sicut non prodit homocidis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in homicidis probat: sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus, affectant, ipsi priores ei consentiant. Ecce Judae traditori sunt comparati, qui dicebant haereticos quamvis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. Talibus autem Cyprianus communicabat, qui dixit, Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes (In exordio concilii Carthaginensis ). Tales etiam antea fuisse in Ecclesia per illam sententiam manifestantur, ubi ait: Sed dicit aliquis, Quid ergo fiet de his qui in praeteritum in Ecclesiam sine Baptismo admissi sunt (Epist. 73, ad Jubaianum). Talem fuisse Ecclesiae consuetudinem ipsi, qui hoc concilium faciunt, saepe commemorant. Si ergo nihil aliud quicumque hoc facit, quam sponsae Christi Judas existit, sicut ista sententia pronuntiata est; Judas autem, sicut docet Evangelium, traditor fuit; traditoribus ergo communicaverunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent, traditores facti erant omnes per illam consuetudinem, quam tunc Ecclesia retinebat. Omnes ergo, id est et nos et ipsi qui ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. Sed nos duobus modis defendimur: quia et huic concilio, ubi hoc pronuntiatum est, non consentimus, salvo jure unitatis, sicut ipse Cyprianus praedixit; et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. Isti autem, quia et hoc concilium tanquam pro se proferunt, et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inveniunt quomodo dicant, aut priores Christianos unde isti propagantur, non fuisse traditores, quia isto concilio convincuntur; aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis majores nostros objiciunt? CAPUT XXVI.--50. Item alius Lucius a Membresa dixit: Scriptum est, « Deus peccatorem non audit » (Joan. IX, 31). Qui peccator est, quomodo audiri in Baptismo potest?

51. Respondemus: Quomodo auditur avarus, et raptor, et fenerator, et homicida? An isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in Catholica objurgat, et tolerat. CAPUT XXVII.--52. Item alius Felix a Buslacenis dixit: In haereticis sine Baptismo Ecclesiae admittendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat; quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.

53. Huic respondetur: Veritatem non ostendis, de consuetudine confiteris. Recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiam si veritas adhuc lateret, quam credimus jam esse manifestatam. CAPUT XXVIII.--54. Alius Saturninus ab Abitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi.

55. Quid, si alius diceret: Si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare, qui appellati sunt homicidae? Nempe quasi verum dicere videretur, et tamen possunt: sic ergo et haeretici. CAPUT XXIX.--56. Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid, qui aliquid habet: haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?

57. Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos Baptismum, quia cum ab Ecclesia recedunt, habent lavacri Sacramentum quod ibi acceperant: nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt. CAPUT XXX.--58. Alius Julianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis servire, Deo et mammonae (Matth. VI, 24); potest et Baptisma duobus servire, christiano et haeretico.

59. Imo si potest continenti et avaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? Quibus quidem non servit; sed ministratur et illis, vel ab illis, ad salutem bene utentibus, et ad judicium male utentibus. CAPUT XXXI.--60. Tenax ab Horreis Celiae dixit: Baptisma unum est, sed Ecclesiae: ubi Ecclesia non est, Baptisma illic esse non potest.

61. Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed arena est; cum Ecclesia in petra, non in arena sit? CAPUT XXXII.--62. Alius Victor ab Assuris dixit: Scriptum est, « quia Deus unus est, et Christus unus, Ecclesia una, et Baptisma unum » (Ephes. IV, 4). Quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus et Christus et Ecclesia non est?

63. Quomodo potest et in arena illa, ubi nec Ecclesia est, quia in petra est; nec Deus et Christus, quia non est ibi templum Dei et Christi? CAPUT XXXIII.--64. Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consecuti sunt, quando ad Ecclesiam convertuntur, baptizentur.

65. Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad Sacramentum. Salus enim propria est bonis; Sacramenta vero communia et bonis et malis. CAPUT XXXIV.--66. Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet: multo magis schismaticus, qui quod habuit amisit.

67. Jam ostendimus eos habere; quia non amittunt, cum recedunt. Non enim recipiunt, cum redeunt. Quapropter, si propterea videbantur dare non posse, quia putabantur non habere; intelligantur jam dare posse, quia intelliguntur et habere. CAPUT XXXV.--68. Pudentianus a Cuiculi dixit: Novitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid majores judicarent. Nam haereses nihil habere, nec posse, manifestum est: atque ita si qui ex eis venerint, baptizari aequissime statutum est.

69. Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid judicarent, sic et huic ipsi responsum esse intelligatur. CAPUT XXXVI.--70. Petrus ab Hippone Diarrhito dixit: Cum unum Baptisma sit in catholica Ecclesia, manifestum est non posse extra Ecclesiam baptizari: et ideo in haeresi tinctos, sive in schismate, venientes ad Ecclesiam, censeo baptizari oportere.

71. Sic est unum Baptisma in Ecclesia catholica, ut cum exinde aliqui exierint, in his qui exeunt, non fiant duo, sed idem unum maneat. Quod ergo in redeuntibus agnoscitur, hoc et in eis qui a recedentibus acceperunt, quod illic cum recederent, non amiserunt. CAPUT XXXVII.--72. Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, et unus Christus, et una spes, unus spiritus, una Ecclesia, unum debet esse Baptisma. Et ideo dico, et si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere; et eos qui exinde veniunt, in Ecclesia baptizandos esse.

73. Rescindatur ergo quod baptizant, qui audiunt verba Dei et non faciunt, cum ab iniquitate ad justitiam, hoc est, ab arena ad petram migrare coeperint. Quod si non fit, quia et in ipsis quod Christi erat, eorum iniquitatibus non violabatur; hoc etiam de haereticis intelligatur: nam nec eadem spes illis est quamdiu in arena sunt, quae illis qui super petram sunt; tamen idem Baptisma est in utrisque, quamvis sicut spes una, ita unum Baptisma dictum sit. CAPUT XXXVIII.--74. Felix a Gurgitibus dixit: Ego censeo, ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta baptizati illicite ab haereticis extra Ecclesiam, si ad Ecclesiam confugere voluerint, gratiam Baptismi, ubi licite datur, consequantur.

75. Respondetur: Imo licite incipiant habere ad salutem, quod illicite habebant ad perniciem: quia sub eodem Baptismo justificatur, cum se quisque ad Deum veraci corde converterit, sub quo judicabatur, quando id accipiens saeculo solis verbis et non factis renuntiaverat. CAPUT XXXIX.--76. Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo Baptisma salutare non esse nisi in Ecclesia catholica. Quidquid absque Catholica fuerit, simulatio est.

77. Hoc quidem verum est, quod Baptisma salutare nonnisi in Ecclesia catholica est. Potest enim ipsum esse et extra Catholicam, sed salutare non est ibi; quia non ibi operatur salutem: sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris in iis qui pereunt (II Cor. II, 15), non suo vitio, sed illorum. Simulatio est autem quidquid extra Catholicam fuerit, sed in quantum non est catholicum. Potest autem aliquid catholicum esse extra Catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur (Marc. IX, 37). Nam simulatio etiam in Catholica esse potest, in his utique qui saeculo verbis et non factis renuntiant, nec tamen est catholica simulatio. Sicut ergo est in Catholica quod non est catholicum, sic potest extra Catholicam aliquid esse catholicum. CAPUT XL.--78. Salvianus a Gazaufala dixit: Haereticos nihil habere constat; et ideo ad nos veniunt, ut possint accipere quod non habebant.

79 Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab Ecclesia recesserunt, et utique habebant quod ibi acceperunt. Quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici, per quos caeteri fiunt haeretici; potest fieri ut haereticus habeat, quo male utendo dispereat.

CAPUT XLI.--80. Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus; ut haereticos qui ideo ad nos veniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae Baptismo sanctificemus.

81. Et iste attestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adjuvat, quidquid aliud contra nos dicere videatur. Non autem ideo ad nos veniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt; sed ut eis utile esse incipiat quod acceperunt: hoc enim foris nullo modo potest. CAPUT XLII.--82. Victor ab Octavo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum constitutus episcopus, et ideo exspectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex haeresi venerint, sine dubio baptizentur.

83. Quod ergo illis quos exspectabat, responsum est, huic quoque responsum accipiatur. CAPUT XLIII.--84. Clarus a Mascula dixit: Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi Apostolos suos mittentis, et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Domini gubernantes, et credentium fidem baptizantes: et ideo haeretici, qui nec potestatem foris, nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare Baptismo ejus possunt.

85. Numquid et impii homicidae Apostolis successerunt? Cur ergo baptizant? An quia non sunt foris? Sed a petra foris sunt, cui claves Dominus dedit et ubi se aedificaturum Ecclesiam dixit (Matth. XVI, 18, 19). CAPUT XLIV.--86. Secundianus a Thambeis dixit: Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit, nobis imputent quod per nos non sint baptizati, et indulgentiam divinae gratiae consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum Baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae Baptismum consequantur.

87. Imo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum, quam habere non poterant extra petram et extra columbam, sive aperte foris, sicut haeretici, sive tanquam intus, sicut perditi catholici: quos tamen Baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati Deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo (Isai. XXIX, 13). Tamen sic est unum Baptisma, quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter, Baptisma tamen habere communiter. CAPUT XLV.--88. Item alius Aurelius a Chullabi dixit: Joannes apostolus in Epistola sua posuit, « Si quis ad vos venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum vestram, et Ave illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi Ave, communicat factis ejus malis » (II Joan. 10, 11). Quomodo tales admitti temere in domum Dei possunt, qui in domum nostram privatam admitti prohibentur? Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae Baptismo communicare possumus, quibus si Ave dixerimus tantum, factis eorum malis communicamus.

89. De hoc testimonio Joannis non est diutius disserendum, quando quidem ad quaestionem Baptismi, quam modo tractamus, omnino non pertinet. Ait enim, Si quis ad vos venerit, et doctrinam Christi non habet. Haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui, ad Christi doctrinam convertuntur, ut incorporentur Ecclesiae, et ad illam columbam incipiant pertinere, cujus Sacramentum habebant: et ideo quod ejus non habebant, eis datur, id est, pax et charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Quod autem ejus habebant, agnoscitur, et sine ulla contumelia suscipitur: sicut in adultera Deus agnoscit dona sua, etiam cum illa sequitur amatores suos; quia fornicatione correcta, cum ad castitatem convertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur (Osee II). Sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Joannis testimonium objiceretur, quando talibus communicabat; ita se defendant contra quos dicitur. Nam ad istam quaestionem, ut dixi, omnino non pertinet. Joannes enim dicit, alienae doctrinae hominibus Ave non esse dicendum; Paulus autem apostolus vehementius dicit, Si quis frater nominatur inter vos aut avarus, aut ebriosus, etc., cum ejusmodi nec quidem cibum simul sumere (I Cor. V, 11): et tamen cum collegis feneratoribus, insidiosis, fraudatoribus, raptoribus, non privatam mensam, sed Dei altare habebat commune Cyprianus. Quomodo autem hoc defendatur, jam in aliis libris satis dictum est. CAPUT XLVI.--90. Litteus a Gemellis dixit: Caecus caecum si ducat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos; Baptisma eorum non valet.

91. Nec nos dicimus valere ad salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt: nam et ipsi in tenebris sunt, et si quis eos sequitur, simul in foveam cadunt; nec ideo tamen Baptismum vel non habent, vel non tradunt. CAPUT XLVII.--92. Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens, quam Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo baptizati fuerint.

93. Communicationem, credo, eam dicit, quae pertinet ad columbae societatem: nam in participatione Sacramentorum procul dubio communicabant eis, neminem judicantes, nec a jure communionis aliquem, si diversum sentiret, amoventes. Sed quolibet modo dixerit, non magnopere verba haec refellenda sunt. Certe enim non communicet haereticus, nisi ecclesiastico Baptismo baptizatus. Constat autem ecclesiasticum esse Baptismum etiam apud haereticos verbis evangelicis consecratum: sicut ipsum Evangelium ecclesiasticum est, nec ad eorum pertinet perversitatem, sed utique suam retinet sanctitatem . CAPUT XLVIII.--94. Junius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus, non recedo, ut haereticos venientes ad Ecclesiam baptizemus.

95. Hic quia nullam rationem vel testimonium Scripturarum attulit, diu nos tenere non debet. CAPUT XLIX.--96. Cyprianus a Carthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum evangelicam et apostolicam contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos, quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae Baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de adversariis amici, et de antichristis christiani.

97. Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam, cujus mentionem fecit, epistolam ad Jubaianum datam, quanta potuimus diligentia pertractavimus? Et quod hic dixit, meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in Catholica esse ipse testatur, et Baptismum habere et dare, nemo nostrum ambigit. Illi enim veniunt ad Ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt, et aedificant super petram, et incorporantur columbae, et in horto concluso et fonte signato muniuntur; ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta vivunt, ubilibet esse videantur. Nam in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque ipse nos commonuit, in quali societate oporteat intelligi Ecclesiam. Ait enim, de quodam loquens: Alienus fiat et profanus dominicae pacis, ac dominicae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant (Epist. 69). Quod ergo hic dicimus, paululum advertant, qui nobis de Cypriano volunt praescribere. Si enim in Ecclesia Christi non nisi concordes atque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in Ecclesia Christi, quamvis intus esse viderentur, illi qui per invidiam et contentionem sine charitate Christum annuntiabant; quos ipse intelligit, non haereticos vel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conversantes (Philipp. I, 15, 17): qui certe baptizare non debebant, quia in Ecclesia non habitabant, in qua ipse dicit non habitare nisi concordes et unanimes: nisi forte quisquam sic abhorret a vero, ut dicat concordes et unanimes fuisse invidos et malevolos, et sine charitate contentiosos: et tamen baptizabant, nec eorum ista detestanda perversitas Sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat atque violabat. CAPUT L.--98. Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistola positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit. Non habitans, inquit, in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in Psalmis Spiritu sancto, et dicente, « Deus qui inhabitare facit unanimes in domo » (Psal. LXVII, 7). Denique unanimitate Christianos firma sibi atque inseparabili charitate connexos, etiam ipsa Dominica sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat (Joan. VI, 52), de multorum granorum adunatione congestum; populum nostrum, quem portabat, indicat adunatum: et quando sanguinem suum vinum appellat (Matth. XXVI, 26 29), de botris atque acinis plurimis expressum, atque in unum coactum; gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. Haec verba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus Dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare affirmavit, et docuit testimonio prophetico, et significatione Sacramentorum: in qua utique non erant illi invidi, et sine charitate malevoli, qui tamen baptizabant. Ex quo apparet et in eis esse posse, atque ab eis dari posse Sacramentum Christi, qui non sunt in Ecclesia Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur. Neque enim saltem hoc dici potest, tunc baptizare posse cum latent: quoniam illi Paulum apostolum non latebant, quos in Epistola sua veracissimus testis notat, et gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum annuntiabant. De his quippe ait, Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 18).

CAPUT LI.--99. Quibus omnibus consideratis, puto me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, quae dicitur aedificari super petram (Matth. XVI, 18), quae unica columba appellatur (Cant. VI, 8), quae sponsa pulchra sine macula et ruga (Ephes. V, 27), et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13): quae domus etiam claves accepit, ac potestatem solvendi et ligandi (Matth. XVI, 19). Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit, Sit tibi, inquit, tanquam ethnicus et publicanus (Id. XVIII, 17). De hac domo dicitur, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8); et, Qui habitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7); et, Jucundatus sum in his quae dixerunt mihi, In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1); et, Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5); et innumerabilia talia. Haec domus etiam triticum dicitur, sive tricenum, sive sexagenum, sive centenum fructum afferens cum tolerantia (Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15). Haec domus est in vasis aureis et argenteis (II Tim. II, 20), et lapidibus pretiosis, et lignis imputribilibus. Huic domui dicitur, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3); et, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Haec quippe in bonis fidelibus est, et sanctis Dei servis ubique dispersis et spirituali unitate devinctis in eadem communione Sacramentorum, sive se facie noverint, sive non noverint. Alios autem ita dici esse in domo, ut non pertineant ad compagem domus, nec ad societatem fructiferae pacificaeque justitiae; sed sicut esse palea dicitur in frumentis: nam et istos esse in domo, negare non possumus, dicente Apostolo, In magna autem domo non solum aurea vasa sunt vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam (II Tim. II, 20). Ex hoc numero innumerabili, non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis comparatione sanctorum, sed etiam disruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui jam magis ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Separatiores enim sunt jam etiam corporaliter segregati, quam illi qui interius carnaliter et animaliter vivunt, et spiritualiter separati sunt.

CAPUT LII.--100. Horum autem omnium generum illi primi, qui sic sunt in domo Dei, ut ipsi sint domus Dei, sive jam spirituales sint, sive adhuc parvuli lacte nutriantur, sed tamen ad spirituale habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod Baptismum et utiliter habeant, et se imitantibus utiliter tradant: fictis autem, quos Spiritus sanctus fugit, etsi ipsi, quantum in eis est, utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt, non imitantes eos per quos accipiunt. Illi vero qui sic sunt in magna domo tanquam vasa in contumeliam, et inutiliter habent Baptismum, et se imitantibus inutiliter tradunt: illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde atque moribus, sed sanctae domui copulantur. Qui autem separatiores, non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent, neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat, et accipientis animus ab unitatis vinculo non recedat: tamen et habent, quanquam inutiliter habeant; et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus; quod ut fiat utile, ah haeresi vel schismate recedendum est, et illi domui cohaerendum: quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem Sacramentorum, ut extra domum sint per diversitatem morum: sic enim et ipsis utile incipit esse Sacramentum, quod aliter inutile est.

CAPUT LIII.--101. Solet etiam quaeri, utrum approbandum sit Baptisma, quod ab eo qui non accepit, accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit: et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione, an sine simulatione: si cum simulatione, utrum fallens, sicut in Ecclesia, vel in ea quae putatur Ecclesia; an jocans, sicut in mimo: et quid sit sceleratius, in Ecclesia fallaciter accipere, an in haeresi vel schismate sine fallacia, id est, animo non simulato; et utrum in haeresi fallaciter, an in mimo cum fide, si quisquam inter agendum repentina pietate moveatur. Quanquam talem si etiam illi conferamus qui in ipsa Catholica fallaciter accipit, mirum si dubitatur quis cui praeferendus sit: quid enim prosit animus veraciter dantis fallaciter accipienti, non video. Sed arbitremur aliquem etiam fallaciter dantem, cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa unitate catholica, utrum hoc magis Baptisma sit acceptandum, an illud quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus accipiat: an quantum ad ipsos quidem attinet homines, plurimum distet inter credentem in mimo, et irridentem in Ecclesia; ad ipsius autem Sacramenti integritatem nihil intersit. Si enim nihil interest ad integritatem Sacramenti in ipsa Catholica, utrum id aliqui fallaciter an veraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant: cur extra intersit, non video; quando ille qui accipit, non simulatione palliatus, sed religione mutatus est. An plus valent ad confirmandum Sacramentum illi veraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fallaces a quibus agitur, et in quibus agitur? Et tamen si postea prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa simulatio, aut poenitendo sanatur.

102. Sed nobis tutum est, in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario terminata sunt: id autem fiducia securae vocis asserere, quod in gubernatione Domini Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi, universalis Ecclesiae consensione roboratum est. Verumtamen si quis forte me in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio versaretur, non praecedentibus talibus, quorum sententias sequi mallem, urgeret ut dicerem quid ipse sentirem: si eo modo affectus essem, quo eram cum ista dictarem; nequaquam dubitarem habere eos Baptismum, qui ubicumque, et a quibuscumque, illud verbis evangelicis consecratum, sine sua simulatione, et cum aliqua fide accepissent: quanquam eis ad salutem spiritualem non prodesset, si charitate caruissent, qua catholicae insererentur Ecclesiae. Si enim habeam, inquit, fidem, ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Sicut jam praeteritis majorum statutis, non dubito etiam illos habere Baptismum, qui quamvis fallaciter id accipiant, in Ecclesia tamen accipiunt, vel ubi putatur esse Ecclesia ab eis, in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est, Ex nobis exierunt (I Joan. II, 19). Ubi autem neque societas ulla esset ita credentium, neque ille qui ibi acciperet, ita crederet, sed totum ludicre et mimice et joculariter ageretur, utrum approbandus esset Baptismus qui sic daretur; divinum judicium per alicujus revelationis oraculum, concordi oratione et impensis supplici devotione gemitibus implorandum esse censerem: ita sane ut post me dicturos sententias, ne quid jam exploratum et cognitum afferrent, humiliter exspectarem: quanto magis ergo nunc sine praejudicio diligentioris inquisitionis, vel majoris auctoritatis, illud dixisse accipiendus sum? CAPUT LIV.--103. Sed jam, ut existimo, tempus est hos etiam libros de quaestione Baptismi debito fine concludere: ubi nobis ostendit Dominus Deus noster per pacificum episcopum Cyprianum, et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec id quoque Deus revelaret (Philipp. III, 15); tolerarent potius diversa sentientes, quam se ab eis nefario schismate separarent: ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. Si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam jam Ecclesiam, cui sociaretur, vel ipse Cyprianus invenit. Si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus donatista proponit. Baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21); habent ac tradunt et haeretici, qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt: sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi caeteri pares eorum, in eo quod regnum Dei non possidebunt. Et quemadmodum illis correctis Baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat; sic et haereticis. Unde Cyprianus, et qui cum eo senserunt, catholicae Ecclesiae, quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. Quod vero aliter sapuerunt, non expavescimus, quia cum eis veneramur et Petrum: quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.