De assumptione B. Mariae Virginis

This is the stable version, checked on 28 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De assumptione B. Mariae Virginis
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus


AucInc.DeAsBMa 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Precatio divini luminis ad digne loquendum.

Ad interrogata de Virginis et Matris Domini resolutione temporali, et assumptione perenni, quid intelligam responsurus, te, Deus omnipotens Pater, voto supplici exoro, ut qui mandas nubibus, et pluunt imbrem, qui tangis montes, et fumigant, qui aperis terram, et germinat, quid dicam jubeas, quid proferam praebeas, ad quid dirigam sermonem aperias. Venerabile est enim mihi, Domine, et praecordiis meis reverendissimum, de matre Filii tui loqui, et de sanctissimo corpore ejus linguam sermonibus occupare, quae sola meruit Deum et hominem paritura suscipere, facta thronus Dei et aula regis aeterni, secundum quod tu nos docuisti per sanctos Patriarchas tuos, Prophetas et Apostolos, figuris et sermonibus: quibus credidimus, et certi sumus; quia nunquam fefellisti, qui nec falli nec fallere novisti, ostendens Filium tuum coaeternum tibi et consubstantialem incarnandum, et incarnatum per virginis uterum, de quo carnem assumpsit qui corporalia cuncta tecum creavit, auctor a ministratrice, et Deus ab homine factus homo; ab ea naturam sumens, non originem, sanctificante Spiritu sancto tuo in ea uterum humanum, et purificante atque mundante ad conceptionem Filii tui, cujus dignitatis et gratiae effectum nec cor concipere, nec lingua valet exprimere. Non enim nisi talis conceptus talisque partus Deum decuerat, qui venerat redimere quos voluit creare; creare praesertim majestate, redimere humilitate: humilitatis naturam de sanctificato corpore sumens sanctam, et immaculatam de immaculato. Ineffabilem enim sanctificationis gratiam qui concipiendus praebuit, conceptus et natus non abstulit. Quae quantum in corpore valuerit Virginis, illi soli notissimum est, qui de ejus natura naturam suscepit quam condidit. Per quem te quaeso, Domine, quia per illum bona cuncta tribuis, quae ut tribuas eligis, ut me inoffense de tanta sanctitate loqui tribuas. Etsi non totum ut est, quod impossibile omni linguae humanae est: tamen ipsum ex parte quod est, dicatur ut est. Sonet ergo pretiosissimum vera pretiositate, sanctissimum certa sanctitate, inaestimabilissimum fidelissima veritate. Quae quia humanam rationem excedunt, Spiritus tuus adsit, qui suo sacro spiramine inducat nos in omnem dicendorum veritatem: ut quia de eo corpore et anima loquendum est, quod ipse praeter naturalem usum sanctificavit, et gratiam contulit, non aliena dicere patiatur, sed propria: ad laudem et gloriam tuam, Deus omnipotens Pater, et ad honorem Filii tui per virginem nati, et ejusdem Spiritus sancti Dei et Domini nostri, cum quo est tibi regnum et imperium in omnia saecula saeculorum. Amen.

CAPUT PRIMUM. Auctor veri amans. In Scripturis alia alio modo exponenda.

Quia profundissimae et sua dignitate altissimae sum reponsurus quaestioni, lectorem meum obsecro, ut pro me interprecetur, et si qua a me pleniter dicta cognoverit, donis Dei gratus existat: sin autem minus, nostrae compatiatur humilitati; quia licet minus valeamus, vera tamen procul dubio volumus. De sanctissimo igitur corpore perpetuae virginis Mariae, ejusque sacrae animae assumptione quantum Dominus donaverit loqui suscipientes, hoc primum dicimus, quod in divinis Scripturis postquam Dominus in cruce matrem discipulo commendavit (Joan. XIX, 27), ut castis castitas tueretur obsequiis, nihil de ea reperitur praeter id quod Lucas commemorat in Actibus Apostolorum, commemoratis eisdem nominatim, dicens: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 14). Hoc dicimus, quia tanto quae magna sunt, cautius tractanda existunt, quanto specialibus auctoritatum testimoniis non possunt ad liquidum roborari. Sed quia quaedam Scriptura sancta indagationum studiis quaerenda reliquit, non sunt superflua aestimanda, dum vera indagatione fuerint patefacta. Fecunda est enim veritatis auctoritas: et dum diligenter discutitur, de se gignere quod ipsa est cognoscitur. Saepe enim discussa veram convenientiam parit, quam manifestis sermonibus abscondit; et saepe apertis sermonibus insinuat, in quibus nihil praeter id quod sonuit quaerendum invitat: ut est, quod Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus (Matth. I, 2), et caetera talia, in quibus sola tenenda est littera. Quaedam autem sic commendat, ut pariter litteram et mysticum intellectum insinuet: ut in transitu maris Rubri, et manna coelesti, et tabernaculo Dei, atque arca testamenti, ubi futurorum figura, Baptismi videlicet Christi et Ecclesiae ostensa est praerogativa. Quaedam tantum mystice, ut cum Deum dicit insufflasse in faciem Adae spiraculum vitae, qui tamen os ad spirandum non habet, nec manus ad operandum, cum dicat propheta, Manus tuae, Domine, fecerunt me et plasmaverunt me (Job X, 8).

CAPUT II. Veritates sunt de quibus Scriptura silet, non ratio. Ex iis est assumptio beatae Mariae.

Sunt etiam quaedam, quae quamvis commemorari ex toto omissa sint, vera tamen ratione creduntur, ad quod ipsa convenientia rei quemadmodum dux et praevia creditur. Nihil enim de Melchisedech sacerdotis Dei excelsi justitia loquitur, cum ipsa praecessisse tantae laudis merita cognoscatur. Nihil de Enoch et Eliae, postquam rapti sunt, vitae felicitate commendat, cunctis liquido scientibus eos beate vivere, quos Dominus hinc et in futurum servandos voluit rapere. Quid ergo de Mariae morte, quid de ejus assumptione dicendum est, unde divina Scriptura nihil commendat; nisi quaerendum ratione quid consentiat veritati; fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est nec valeat auctoritas? Memores enim conditionis humanae, mortem illam subiisse temporalem dicere non metuimus, quam idem certe ejus Filius, qui et Deus et homo est, lege sortis humanae sustinuit: et hoc quia homo de ejus susceptus et profusus est utero.

CAPUT III. An deceat beatae Mariae corpus in pulverem resolutum esse. Non sequitur ex Adae maledicto.

Sed si dicimus eam mortis teneri vinculis, et resolutam in communem putredinem, vermem ac cinerem: librandum est, si hoc conveniat tantae sanctitati, tantae aulae Dei praerogativae. Scimus enim dictum primo parenti, Quia pulvis es, et in pulverem ibis (Gen. III, 19). Quod si de morte dicitur, generalis est sententia; si de resolutione in pulverem, hanc conditionem Christi caro evasit de carne Mariae sumpta, quae corruptionem non sustinuit. De hoc enim scriptum est per David prophetam dicentem, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). De quo autem sancto dictum sit, archangelus prodidit, qui ad Mariam ait, Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Vere sanctum, et sanctum sanctorum: unde et illa Sancta sanctorum dicuntur, quae illa servabant quibus ille figurabatur, qui veraciter solus Sanctus sanctorum dicitur. Hic enim est de quo idem archangelus Gabriel Danieli loquitur inter caetera quae futura ostendit dicens, Et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Dan. IX, 24). Hic enim Sanctus corruptionem non vidit, qui tertia die cum triumpho de inferis rediens resurrexit. Caro ejus quae de Maria sumpta est, etsi mortua est ex infirmitate, revixit ex Dei virtute. Sed hoc ille, qui quando voluit mori, quando voluit resurgere, potuit. Excipitur ergo ab illa generali sententia de virgine sumpta natura. Quod si non Mariae congruit, congruit tamen filio quem genuit.

CAPUT IV. Maria ab Evae maledicto libera.

Post haec quae Adae dicta sunt, de quibus excipitur Mariae Filius; contuenda sunt quae etiam Evae dicta sunt, si cunctis feminis sint generalia, et si in aliquo excipiatur Maria. Scriptum quippe est, Mulieri quoque dixit Deus, Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos. In dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Aerumnam Maria sustinuit, cujus animam gladius passionis Christi pertransivit (Luc. II, 35): sed conceptus non multiplicavit, nec sub viri, id est, mariti potestate deguit, quae integerrimis visceribus de Spiritu sancto Christum suscepit, et virginitatis integritate manente virgo permansit. Quem quia sine peccati colluvione, et sine virilis admixtionis detrimento suscepit, sine dolore genuit, et sine integritatis violatione, pudore virginitatis integra permansit. Hoc enim potuit efficere de matre, quia sic Deus elegit nasci de homine. Maria ergo etsi communicat aerumnis Evae, non communicat parturiendo cum dolore. Promeruit enim hoc singularis sanctitas ejus et singularis gratia, qua susceptione Dei singulariter aestimata est digna. Non immerito ergo excipitur a quibusdam generalibus vera aestimatione, quam tanta servat gratia et attollit dignitatis praerogativa. Quantum enim Christi potestas possit, mundi ostendit universitas; quantum gratia, Mariae monstrat integritas: quae sicut diversa est a natura, ita diversa est ab usu. Quid ergo si in tanta diversitate eam dicimus humanae sortis mortem subiisse, nec tamen ejus vinculis retineri, per quam Deus voluit nasci, et carnis substantia communicare, numquid impium erit? Scimus enim Jesum omnia posse, qui de se ipso ait, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18).

CAPUT V. Matrem Christus in hoc honorasse credendus est. Quippe suam ipsius naturam. Unitas gratiae cum Christo. Unitas Mariae specialis cum Christo.

Si ergo voluit integram matrem virginitatis servare pudore, cur non velit incorruptam a putredinis servare fetore? Dicat qui cognovit sensum Domini, et qui consiliarius ejus fuit, Numquid non pertinet ad benignitatem Domini, matris servare honorem, qui legem non solvere venerat, sed adimplere (Id. V, 17)? Lex enim sicut honorem matris praecipit, ita inhonorationem damnat. Qui enim in vita prae caeteris illam gratia sui conceptus honoravit, pium est credere singulari salvatione eam in morte et speciali gratia honorasse. Potuit enim eam a putredine et pulvere alienam facere, qui ex ea nascens potuit virginem relinquere. Putredo namque et vermis humanae est opprobrium conditionis, a quo opprobrio cum Jesus sit alienus, natura Mariae excipitur, quam Jesus de ea suscepisse probatur. Caro enim Jesu caro est Mariae, et multo specialius quam Joseph Judae caeterorumque fratrum ejus, quibus dicebat, Frater enim et caro nostra est (Gen. XXXVII, 27). Caro enim Christi, quamvis gloria resurrectionis fuerit magnificata, et potenti super omnes coelos ascensione glorificata, eadem tamen carnis mansit et manet natura, quae suscepta est de Maria. Ipse enim est qui conceptus, et genitus, atque a mortuis suscitatus est per gloriam Patris: sicut profecto ipse testatur post resurrectionem, quando Apostolis dicit, Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum (Luc. XXIV, 39). Quid enim est, ipse ego sum; nisi quia alter non sum, quam qui tunc eram quando passus sum? hoc siquidem cognoscere potestis, qui in manibus et pedibus clavorum vulnera cognoscitis. Ipse ergo idemque coelos ascendit, et carnem quam de matre suscepit, super astra transvexit: honorans omnem humanam naturam, et multo magis maternam. Si igitur natura matris est filius, conveniens est ut sit et filii mater, non quantum pertinet ad aequam administrationem, sed quantum pertinet ad eamdem reciprocam substantiam: ut homo de homine, caro de carne, mater a filio, filius a matre, non ad unitatem personae, sed ad unitatem corporalis naturae et substantiae. Si enim unitatem potest facere gratia sine proprietate specialis naturae; quanto magis ubi gratiae unitas, et corporis est specialis nativitas? Unitas namque gratiae est, ut discipulorum in Christo, de quibus ipse dixit, Pater sancte, serva eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, volo ut sint unum sicut et nos. Et iterum de omnibus justis, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut et tu Pater in me, et ego in te: hoc est, ut ipsi sint per gratiam, quod nos sumus per divinitatis naturam. Haec quippe gratiae unitas, quae cunctis in Christum credentibus servatur, si Mariae etiam minus sapientium aestimatione non tollitur: quanto magis cum gratiae unitate ipsa specialitas naturae unum efficit matrem et filium, filium et matrem? Videndum est etiam quid de his quos secum per gratiam unum esse voluit, consequenter adjunxit. Ait enim, Pater sancte, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam quam dedisti mihi (Joan. XVII, 11, 20, etc.). O magnam et inaestimabilem bonitatem Dei, qui habere secum suos in gloria vult, ut sua claritate fruantur, qui hic sua fide juncti, unum cum eo esse digni judicantur! Si igitur eos secum habere vult, ac per hoc potest qui omnia potest; quid aestimandum est de matre, ubi digna sit haberi, nisi in praesentia Filii?

CAPUT VI. Mariae corpus jam dupliciter in coelo.

Quantum igitur contueor, quantum intelligo, quantum credo, Mariae anima claritate fruitur Christi, et gloriosis conspectibus ejus; semper videre sitiens, et semper conspiciens, dum inaestimabiliter pascitur, excellentiori quadam specialique praerogativa a Filio honoratur: possidens in Christo corpus suum quod genuit, clarificatum in dextera Patris; et si non suum per quod genuit, tamen suum quod genuit. Et quare non suum per quod genuit? Si non obviaverit necdum perspecta auctoritas, vere credo, et per quod genuit; quia tanta sanctificatio dignior coelo est quam terra. Thronum Dei, thalamum coeli Domini, domum atque tabernaculum Christi dignum est ibi esse ubi ipse est. Tam pretiosum enim thesaurum dignius est coelum servare quam terra; tantam integritatem merito incorruptibilitas, non putredinis ulla resolutio sequitur. Illud ergo sacratissimum corpus, de quo Christus carnem assumpsit, et divinam naturam humanae univit, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut Verbum caro, hoc est, Deus homo fieret, escam vermibus traditum quia sentire non valeo, dicere pertimesco communi sorte putredinis et futuri de vermibus pulveris. De quo si nihil altius sentirem quam de proprio, nihil dicerem nisi quemadmodum de proprio. Quod absque ulla ambiguitate solvendum in mortem, post mortem est futurum putredo, post putredinem vermis, post vermem, ut dignum est, abjectissimus pulvis. Quod de Maria credendum non videtur consentibile: quia aestimationem procul propellit incomparabilis gratiae munus.

CAPUT VII. Infertur ex petitione Christi pro ministris. Christo in terris Angeli famulabantur.

Quod me dicere multarum consideratio rerum invitat: quarum et illa quidem est, quam suis aliquando ministris ipsa Veritas ait, Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Si enim haec est generalis sententia omnium per fidem et piam operationem Christo ministrantium, quanto magis et quomodo specialiter Mariae? Mariam namque operis exhibitione et fidei rigidissima veritate ministram Christi fuisse, omnis qui sanum sapit intelligit. Absque dubio enim opere ministratrix exstitit, quae hunc in utero gessit, partuque profusum aluit et fovit, atque, ut Evangelium ait, in praesepio reclinavit (Luc. II, 7), et a facie Herodis fugiens in Aegyptum abscondit (Matth. II, 13), et omnem infantiam ejus matris affectu prosecuta est; ita ut usque ad crucem, in qua filium jam virum perfectum vidit pendentem, ab ejus indubitanter non recesserit consectatu, non solum gressibus pedum tanquam pro reverentia Domini, verum etiam imitationis affectu. Maria ergo ministratrix Christi specialium operum qualitatibus sicut devotissima exstitit; ita absque dubio religionis fide et verae credulitatis charitate secutrix fuit. Non enim potuit divinitatis ejus nisi esse credula, quae se noverat hunc non virili semine secundum ordinem naturae, sed divino spiramine nuntiante Archangelo concepisse: videns semper famulantium Angelorum ei adesse frequentiam, ut concepto et nato, quando videlicet facta est cum Angelo multitudo coelestis exercitus clamantium et dicentium, Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): et in Aegyptum fugituro, atque inde iterum redituro: quibus liquido cognoscere potuit, quia talia obsequia non nisi Deum decuerant. Unde et stellae annuntiatio, et Magorum de longissimis partibus insperata adductio, maximum illi exstitit indicium veritatis. Similiter et Simeonis et Annae prophetali dignitate insolitus caeteris et huic specialis occursus. Quae omnia profecto Maria conservans, his cunctis altius ad fidem roborata, pio corde conferebat: in tantum ut omnino non nutabunda, sed certa de filii potestate, tanquam de Dei vera virtute, deficiente in nuptiis vino dixerit, Vinum non habent (Joan. II, 3): sciens plane hoc illum potuisse, quod eum mox contigit divino miraculo complevisse. Ecce igitur Maria fide et opere Christi ministratrix, et devota usque ad ejus mortem secutrix, non plus gressu quam imitationis, ut credendum est, affectu: si ibi non fuerit, ubi Christus ministros suos vult esse; ubi ergo erit? Et si ibi, numquid aequali gratia? Et si aequali gratia, ubi aequa Dei censura, qui unicuique reddit secundum sua merita? Si ergo merito Mariae viventi prae omnibus donata est gratia, mortuae erit minuenda? Absit: quia si omnium sanctorum mors est pretiosa, Mariae sane est pretiosissima: quam tanta comitata est gratia, ut mater Dei dicatur, et sit.

CAPUT VIII. Mariam sine corruptione servare potuit Christus. Voluit, quia et decuit.

Consideratis igitur his universis, et vera ratione, confitendum censeo, Mariam in Christo, et apud Christum esse; in Christo, quia in ipso vivimus, movemur et sumus; apud Christum gloriose ad aeternitatis gaudia assumptam, benignitate Christi honoratius susceptam caeteris, quam hic gratia honoravit prae caeteris; atque ad communem humilitatem non esse adductam post mortem, putredinis videlicet et vermis et pulveris, quae suum et omnium genuit Salvatorem: in cujus si potestate est, sanctorum de capite capillum non perire, est et illam anima et corpore integram posse servare. De cujus potestate si nullus dubitet ecclesiasticorum, quin possit matrem sine corruptione in perpetuum servare; cur dubitandum est voluisse, quod attinet ad tantae benignitatis gratiam? Si elegit divina voluntas sola gratia inter crepitantes vehementium ignium flammas non solum corpora puerorum servare illaesa, verum etiam ipsa vestimenta servare inusta; cur abnuat in matre propria, quod elegit in veste aliena? Jonam servare in ventre ceti praeter naturalem usum voluit incorruptum sola misericordia (Jon. II, 1). Mariam incorruptam praeter naturam non servabit gratia? Servatus est Daniel ab intemperatissima fame leonum (Dan. VI, 22), non servanda est Maria tantis donata meritis dignitatum? Haec cuncta quae diximus, quia naturam servantia non cognoscimus: in Mariae integritate plus potuisse gratiam quam naturam non dubitamus. Divinitatis enim opera sunt quae dicimus; et ideo possibilia, quia sunt ab omnipotenti. Christus autem Dei Virtus est et Dei Sapientia, cujus sunt omnia quae Patris, omnia sunt quae sunt velle; velle autem omnia quae sunt justa et digna. Ac per hoc videtur digne laetari Maria laetitia inenarrabili anima et corpore, in proprio filio, cum filio proprio, per filium proprium, nec ullam sequi debere corruptionis aerumnam, quam nulla secuta est tantum filium pariendo integritatis corruptio: ut sit semper incorrupta, quam tanta perfudit gratia; sit integriter vivens quae omnium integram perfectamque genuit vitam; sit cum illo quem in suo gessit utero, sit apud illum illa quae genuit, fovit et aluit illum Maria Dei genitrix, Dei nutrix, Dei ministratrix, et Dei secutrix: de qua, ut jam dixi, quia aliter sentire non audeo, aliter dicere non praesumo.

CAPUT IX. Quo animo praedicta asseruerit auctor.

Suscipiat igitur hunc sensum fraterna Charitas vestra, secundum quod Spiritus Christi inspiravit. Ostensa sunt ex parte, quae taliter me hortata sunt dicere. Si quis autem refragari his elegerit, cum dicere non velit, haec non posse Christum: proferat quare non conveniat velle, ac per hoc non esse. Et si se veraciter consilium Dei de his nosse manifestaverit, incipiam ei credere, de quibus aliter non praesumpsi sentire: miraborque illum altitudinem consilii divini investigasse, quam me cum Apostolo digna reverentia videor debere admirari, dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Et quia, secundum eumdem apostolum, ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9): dixi de his, etsi non quantum est, tamen quemadmodum me dicere debuisse credidi. Si ergo vera sunt quae scripsi; tibi gratias ago, Christe, quia de sancta Virgine matre tua nisi quod pium est ac dignum visum sentire non potui. Si ergo dixi ut debui, approba, Christe, obsecro, tu et tui: sin autem ut non debui, ignosce tu et tui? Qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.