De aris B. Mariae

This is the stable version, checked on 21 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De aris B. Mariae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


I.
Hanc aulam Domini servat tutela Mariae,
Cui veneranda rudis sacrantur culmina templi,
Et nova consurgunt sacris vexilla triumphis.
Hac celebratur honor sacrae Genitricis in aula,
Quae verum genuit Lumen de lumine Patris,
Quem clamant Titan almo spiramine vates.
Femina praepollens, et sacra puerpera virgo,
Audi clementer populorum vota precantum,
Marcida qui riguis humectant imbribus ora,
Ac genibus tundunt curvato poplite terram,
Dum veniam fuso lacrymarum fonte merentur,
Et crebris precibus delent peccamina vitae.
Haec, inquam, virgo coelesti pignore feta
Edidit ex alvo salvantem saecula Regem,
(0291B)Imperium mundi solus qui jure gubernat,
Ut dudum angelico discit virguncula fatu,
Cum Pater altithronus Gabriel misisset ab astris.
Haec fuit egregius quam promit carmine vates,
Qui Solymis quondam dives regnavit in arvis,
Hortus conclusus florenti in vertice vernans,
Fons quoque signatus coelesti gurgite pollens,
Nec non et turtur tremulus. Cui praescius infit
Angelus: En sobolem generabis, virgo, perennem,
Atque puerperium paritura puerpera gignes,
Filius altithroni faustus vocitetur in aevum.
Spiritus e coelo veniet sanctissimus in te,
Virtus ecce tuo confert umbracula cordi.
Patris obumbrabit te, virgo, celsa potestas.
Quo dictu matri turgescunt viscera fetu,
(0291C)Qui genitus mundum miseranda labe resolvit,
Atque crucifixus polluta piacula tersit.
II.
Hanc Petrus absidam sanctorum sorte coronat,
Claviger aetherius qui portam pandit in aethra
Janitor aeternae recludens lumina vitae.
Omnibus hic geminum digessit dogma per orbem,
Quod binis constat descriptum rite libellis,
Pectore qui patulo Christi praecepta capessunt,
Ut prius aequoreas captabat recte catervas
Linea squamigeris extendens vincula turmis:
Sic hominum cuneos mundi de gurgite raptos
Ducit ad aeternum coelesti remige regnum,
Ut tibi Salvator vera cum voce spopondit,
Quando piscantem panda de puppe vocabat.
(0291D)Qui ponti pedibus calcavit caerula glauci,
Sed mare mergentem tumidis non sorbuit undis;
Dextera dum Christi turgentia marmora pressit,
Cujus praestabat defunctis umbra medelam,
Dum sani rursus redeunt ad lumina vitae,
Quamvis ante nigrae lustrassent limina mortis.
(0292A)Hic quoque poplitibus necnon et cruce gemello
Claudum restaurat fretus virtute Tonantis,
Et cito sanatis praecepit pergere plantis,
Quem prius ad templum gestabant forte propinqui.
Hic etiam binos multavit morte malignos,
Qui pretium fundi celarunt fraude nefandum.
Insuper et magicum falsi phantasma Simonis
Funditus evacuans tetras detrusit in umbras,
Romanum vulgus solvens errore vetusto.
Qui praecelsa rudis scandit fastigia turris,
Atque coronatus lauri de fronde volavit,
Sed mox aetherias demittens fructifer auras
Cernuus ad terram confractis ossibus ambo
Corruit, et Petro cessit victoria belli.
Qui cruce confixus gaudens tormenta luebat,
(0292B)Horrida crudelis passurus vulnera ferri.
Quem Deus aeternis ornatum jure triumphis,
Arbiter omnipotens ad coeli culmina vexit.

III.
Saurus, qui sanctus multavit carcere turbas,
Credulus efficitur mutato nomine Paulus,
Plurima frugiferis dispergens semina verbis,
De quo sacra seges mundi succrevit in occa.
Quem Deus infidum coeli clamavit ab arce:
Quid me persequeris dura cum calce refragans?
Ergo diem ac noctem, ponti sub gurgite mersus,
Magna supernarum meruit spectacula rerum.
Tertia coelorum raptus fastigia scandit,
Atque poli proceres vidit cum mente maniplos,
Quem Pythonissa procax clamavit voce proterva.
(0292C)Spiritus abscessit, Paulo purgante, puellam,
In vacuasque procul fugiens evanuit auras,
Ephebum puerum lustrantem Tartara mortis
Suscitat in proprias anima penetrante medullas.
Nonne manum merito geminis fraudavit ocellis
Cerneret ut numquam splendentem lumine Phoebum?
Cruribus atque suris claudum restaurat egrotum,
Quem fortuna prius gressu privavit egentem.
Sicque patrem populi quem febris torsit anhela
Torridus atque calor, frigus brumale coquebat.
Nec non extales multa poena pudenda
Curavit, citius Domino tribuente medelam
Dum sarmenta prius glomeraret Paulus ad ignem
Torribus ut pellat brumosis frigida nimbis,
(0292D)Vipera dira manum lethali dente momordit;
Sed Paulus gelidum non sensit vulnere virus,
Laedere nec sanctum valuit crudele venenum.
Denique squamosa contectum pelle chelydrum
Protinus in flammas torrendum tradidit atras.
Postquam complevit labentis tempora vitae,
(0293A)Martyrium rubro quaesivit sanguine sacrum,
Purpureusque cruor venarum fonte cucurrit.
Ossa tegat tellus quamvis modo mole sepulcri,
Attamen in proceras ascendit spiritus arces,
Coetibus angelicis nimbosa per aethera ductus.

IV.
Hic simul Andreas templi tutabitur aram
Petri germanus, qui quondam funera lethi
Horrida perpessus sacrata carne pependit.
Quem Deus Oceani lustrantem frustra phaselo
Coelitus ascivit gradiens per littora ponti.
Protinus Andreas, compunctus voce Tonantis,
Credidit aeternum salvantem saecula Regem,
Pendula capturae contemnens retia spretae,
Et dicto citius Christi praecepta facessit.
(0293B)Quis numerare valet populosis oppida turbis,
Illius eloquio quae fana profana fricabant,
Credula pandentes Regi praecordia Christo?
Nempe vicem Domino solvebat calce cruenta,
Dum crucis in patulo suspensus stipite martyr
Ultima mortalis clausit spiracula vitae,
Purpureas sumens Christo regnante coronas.

V.
Hic quoque Jacobus cretus genitore vetusto
Delubrum sancto defendit tegmine celsum,
Qui clamante pio ponti de margine Christo
Linquebat proprium panda cum puppe parentem.
Primitus Hispanas convertit dogmate gentes,
Barbara divinis convertens agmina dictis,
(0293C)Quae priscos dudum ritus et lurida fana
Daemonis horrendi decepta fraude colebant.
Plurima sic praesul patravit signa stupendus,
Quae nunc in chartis scribuntur rite quadratis.
Hunc trux Herodes, regni tetrarcha tyrannus,
Percussum machaera crudeli morte necavit:
Quem pater excelsus, qui sanctos jure triumphat,
Vexit in aetherias meritis fulgentibus arces.

VI.
Nec minis interea glomeratur virgo Joannes
Quem germana simul junxit concordia Christo,
Dum pandam vetulo linquit cum Patre carinam,
Retibus aequoreas claudentem marmore praedas;
Qui prius algosis verrebat caerula remis,
(0293D)Piscibus insidias nectens sub gurgite ponti,
Sed clamante Deo luctantes littore lymphas,
Retiferamque navem caro cum fratre relinquit,
Et Dominum sequitur coeli qui regnat in arce.
Hic fuit egregius Christi regnantis alumnus
Omnibus anterior, magno dilectus amore,
Quem rex extorrem Romae qui regna regebat,
Trusit in exsilium cymba trans caerula vectum,
Exsul qua positus rerum spectacula plura,
Crevit in exstasi, coelesti numine fretus.
Quae modo membranis per mundum scripta leguntur,
Pausatque effeto [ Par., in Epheso] praefatus corpore praesul,
Praemia sumpturus cum clanget classica salpinx.
Ultima dum priscis labuntur tempora saeclis.

(0294A)VII.
Hic Thomas Didymus, nomen sortitus Achivum,
Servat sacratum sarta testudine templum,
Vulnera qui tangens crudeli cuspide gesta,
Credidit extemplo salvantem saecla Monarchum;
Quamvis ante foret sociis incredulus almis,
Atque fidem dubio gestaret corde sinistram,
Dum chaos inferni surgens de morte Redemptor
Linqueret abstrusum, vasta comitante caterva,
Sed mox ambiguum convertit rubra cicatrix,
Discipulo palpante trucis vulnuscula ferri,
Dum foribus clausis trepidans qua turba latebat
Pacifer intraret Christus Salvator in aulam.
Hunc igitur soboles misit veneranda Tonantis
Evas gentes almis convertere biblis,
(0294B)Plurima magnificis patrantem signa triumphis.
India tum sacris coluit simulacra nefandis,
Doctrinis veterum stolidis instructa parentum,
Sed confessa fidem, Thoma lucrante salutem,
Credidit in Christum coeli qui sceptra gubernat.
Denique, transacto praesentis tempore vitae,
Protinus aethereum Thomas lustravit Olympum,
Quem fani flamen veteris cultorque sacelli
Sanguine rorantem rigida transverberat ense,
Praemia sumpturum, cum tellus sponte dehiscet,
Omnia de priscis et surgent corpora tumbis.

VIII.
Necnon Jacobus, Christi matertera cretus,
Et consobrini felici nomine fretus,
Hanc aedem Domini de summo servat Olympo,
(0294C)Quem plebs Judaea, saevo bacchante tumultu,
Pulsum de pinna fullonis fuste necavit,
Quod Christum populis scandens fastigia templi
Concionaretur crebro sermone sacerdos.
In cujus genibus pellis callosa refertur,
Dum crebris vicibus oraret voce Tonantem,
Poplitibus flexis tundens pavimenta sacelli;
Lanea villosi sprevit velamina pepli,
Linea brumosis sumens mantilia flabris.
Sic quoque flagrantem contemnens corpore nardum
Thermarum penitus neglexit pectore pompam.
Non cirrhos capitis ferrata forcipe dempsit,
Nec culter malas vestis lanugine rasit:
Cujus virtutum tanta praeconia constant,
Ut vindicta necis, quam dira morte luebat,
(0294D)Interitus fieret Solymae populique ruina,
Dum Titus Caesar, densa comitante caterva,
Cum genitore simul Romanis arcibus orto,
Urbem ferriferis vallaret millibus amplam,
Donec dira fames consumpsit strage catervas
Moenibus obstructas et muri carcere septas,
Tempore quo tenerum mactavit femina natum,
Insuper assandum verubus transfixit acutis,
Quem coctum laribus crudelis mater edebat,
Humanae penitus naturae jura resolvens,
Horresco referens effebi funus acerbum.
Sic vindicta crucis multavit clade nefandos
Sic quoque Jacobi multavit passio sontes.
Undecies centena simul cecidisse leguntur
(0295A)Millia per miseram moribundis civibus urbem.
Insuper et centum venduntur millia passim,
Quos rigidus ferri neglectus mucro reliquit,
Et famis exigua perierunt [ Par., fugerunt] funera stipe.

IX.
Hic quoque commemorat metrorum comma Philippum
Quem pius aethrali ditavit gratia Christus,
Barbara qui docuit doctrinis agmina sacris
Credere per Scythiam salvantem saecula Christum,
Qui dudum tetra torpebant mortis in umbra
Auctorem lucis tenebroso corde negantes,
Atque creaturae famulantes ordine verso.
Donec apostolicam exhauserunt aure loquelam,
Limpida perpetui cernentes lumina Phoebi.
Omnes certatim merguntur gurgite sacro
(0295B)Flagitium sceleris purgantes fonte lavacri.
Inde Asiam properat sanctis convertere biblis,
Idola quae dudum decepta fraude colebat,
Credula sed citius pandit praecordia Christo
Splendida discipuli dum fantis verba capessit.
Sic felix Asiae convertit dogmate regnum,
In qua post obitum fatali sorte quiescit,
Cujus hoc templum sacrata tuebitur ara.

X.
Ultima terrarum praepollens India constat,
Quam tres in partes librorum scripta sequestrant,
Idola quae coluit paganis dedita sacris.
Sed Bartholomeus destruxit lurida fana,
Effigies veterum confringens jure deorum,
Hebrea quem clamat peregrinis lingua loquelis.
(0295C)Proles suspendentis aquas in nubibus atris,
Humida nimbosis dum stillant aethera guttis,
Quot signat procerum coelestis dona profundi,
Ut quondam cecinit psalmorum carmine vates:
Ecce latex rorat tenebrosis nubibus aeris.
Post haec martyrii mercatur serta cruenta,
Et sequitur Dominum pictus cum stigmate Christi,
Cujus hoc templum veneranda tuebitur ara.

XI.
Mattheus egregium describens dogma salutis,
Hebrea per simplum degessit dicta libellum,
Plurima sanctificis narrans miracula saeclis,
Quae modo per mundum divulgant scripta triquadrum.
Quem Phison fluvius paradisi fonte redundans
(0295D)Tropica [ Par., Mire] portendit pandens mysteria rerum.
Fontis designat Salvator jure figuram
De quo quadrifluis decurrunt flumina rivis.
Quatuor ut quondam nascentis origine saecli
Limpida per latum fluxerunt flumina mundum,
Quae rubros flores et prata virentia glebis
Gurgitibus puris et glauco rore rigabant;
Sic doctrina Dei fluxit de fonte quaterno
Arida divinis irrorans corda scatebris.
Hanc scriptor verax expressit Mattheus olim,
Quemque propheta Dei sacro spiramine plenus
Humana specie vidit signarier olim,
Quod Christi patres et avos numeraret avorum
E queis Salvator noster cunabula sacri
Sumpserat in mundo scelerata piacula clemens.

(0296A)XII.
Simon Zelotes nec non Chananeus idem.
Inter apostolicos Petri cognomine functus,
Coetus qui docuit gentiles dogma supernum,
Ut celsum peterent coelesti tramite regnum;
Cujus in hac aula sacra servabitur ara,
Cum polus et tellus ac ponti flustra fatiscant,
Donec supremis scintillent saecla favillis,
Et mundi moles, montes collesque liquescant,
Atque creaturae cerarum fluxus ad instar
Machina succumbat flamma crepitante per orbem.

XIII.
Supremus numerum concludat Thaddeus almum,
Cui cognomen erat praeclarum Libbeus olim,
Quem duxisse ferunt Christi cum grammate schedam
(0296B)Abagaro, quondam qui regni sceptra regebat,
Postquam Tartareum damnavit morte tyrannum,
Et tetris Erebi gaudens emersit ab antris.
Exin sidereum Christus conscendit Olympum.
Dicitur hic etiam vulgato nomine Judas,
Cujus praesenti laudes celebrantur in aula;
Qui nobis binum facundo famine biblum
Edidit, antiquas promulgans ore loquelas,
Quas Enoch prisco descripsit tempore vates
Ante rapax mundum quam pontus plecteret undis,
Dicens: Ecce venit Dominus cum millibus almis
Ponere judicium cunctis habitantibus orbem,
Quos nubes appellat aquas stillante carentes,
Frigida quas rapidis dispergunt flamina ventis,
Nec non arboribus sterili de stipite natis
(0296C)Comparat, autumni quae fructum tempore perdunt.
Sic quoque spumiferis undarum fluctibus aequat
Errabunda vocans coelorum sidera sontes,
Qui servata restat tenebrosis poena procellis.
Nempe feras gentes et ponti barbara regna
Judas ad Dominum doctrinis flexerat almis,
Cujus in Armenia sopitum morte cadaver
Exsurrecturum fatali fine quiescit.
Sed tamen aethereas lustravit spiritus arces.

XIV.


Hoc sacer observat delubrum Matthias almum,
Unus qui fertur de septuaginta fuisse
Discipulis Domini qui sacrum dogma docebant,
Quem Deus electum signavit sorte superna,
Dum Judas Scarioth, stropha deceptus iniqua,
(0296D)Culmen apostolici celsum perdebat honoris,
Atque fibras olidas tetro cum viscere fundit,
Cum crepuit medius laqueo suspensus ab alto,
Qui Dominum lucis redimentem sanguine saecla
Vendidit ut cupidus fulvum numisma capessat.
Matthias idcirco, spreto latrone nefando,
In Domino fretus numerum supplevit eumdem,
Junctus apostolicis gratatur jure triumphis.
Jam bis sena simul digessi nomina Patrum
E quibus Altithrono conversus credidit orbis.
Hos precibus verna crebris et pectore fulvo,
Ut mihi clementer noxarum pondera laxent,
Et veniam dantes commissa piacula solvant,
Quatenus in requiem, divina gratia fretus,
Ultimus ingrediar Christo regnante per aethram: