De arbitrii libertate

This is the stable version, checked on 15 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De arbitrii libertate
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 31


Orosiu.DeArLi 31 Orosius385-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De arbitrii libertate

588 1. Possibilitatis non est, neque praesumptionis meae, beatissimi sacerdotes, sed arctissimae ac pene extremae, ut ipsi agnoscitis, necessitatis: ut ego nunc videar. Quod quidem ut facerem, injuria coactus sum: non solum defensor fidei meae, sed etiam perfidiae manifestator alienae. Sicut enim purgationi propriae studere debeo, propter conscientiam autem dico non meam, sed alterius: ita et deprehensos in grege ovium lupos ostentare ad digitum cogor, propter fidem et zelum: zelum autem non meum dico, sed Christi: sed neque ego cum sim minimus omnium, aliquid temeritate praesumo. Mihi necessitas est injuriam manifestare quam passus sum: cunctis pateat qui fecerunt. Dei enim et voluntas et ordinatio est, ut malum quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem 589 quam oportuit erroris sui recipientibus, non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum: sed corripiendarum manifestatio personarum. Patres enim et qui jam quieverunt martyres et concordes, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa jam adversus hanc nefariam haeresim, absque designatione nominum haereticorum, scriptis probatissimis ediderunt: quamquam et haec venenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc viventes mortuos, mortuosque viventes. Nam Origenes et Priscillianus, et Jovinianus, olim apud se mortui, in his vivunt: et non solum vivunt, verum etiam loquuntur: nunc vero Pelagius, et Coelestius, si in his perseveraverint viventes mortui, ecce adversus Ecclesiam, quod miserum est, et quod multo miserius est, in Ecclesia palam sibilant, impiique serpentes vibrantibus infecta linguis ora lambentes, dum sanctam et munitissimam sedem, cui subtiliter irrepsere, obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium convolemus, exterrent.

2. Contra hunc serpentem, suffocantemque halitum, multa utique beatissimi quos supra memoravimus viri, et multifaria suaveolentia Scripturarum unguenta conficiunt: et ad reficienda aestuantium corda populorum, fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt. Sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere, et contraria substituendo contrariis, infectum pestifero halitu aerem temperare: nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes. Qui, cum tuendi solius capitis causa, reliquum concisioni atque injuriae corpus exponunt, nihil damni arbitrantes, ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas venenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur, nobis sufficere videtur, temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non movere, quasi ullus exhalationis fetidae finis sit, nisi auctore finito: et inter haec illud Salomonis testimonium nunc occurrit: Unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor (Eccli. XXXIV, 28)? Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens: caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens 590 post se armigerum suum: qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat. Et non mirum est, si competenter hunc locum providens Scriptura pronuntiat: ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte (I Reg. XVII, 3). Ab Ecclesia siquidem, haereseos impugnator expellitur, et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus invenitur: et propter hoc per Spiritum sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. Et hoc saepe. Nam et rex David usque ad impium filium pius pater ab Hierusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur. Stat ergo Goliath, proh dolor! ex hac parte, id est, in Ecclesia, et non solum stat, verum et provocat: simulque per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat. 3. Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath, David nomine gloriari, vos me participem certaminis vestri esse voluistis, ut auxiliator, non auctor accederem. Latebam siquidem in Bethlehem, ignotus, advena, pauper. Quid miser ego sic loquor, iterum forsitan jactantiae notandus? Quoniam quidem et ipse David, et talis et inde processit. Latebam ergo in Bethlehem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedes Hieronymi: inde Hierusalem vobis accersentibus vocatus adveni. Dehinc in conventum vestrum una vobiscum, Joanne episcopo praecipiente, consedi. Illico a pusillitate mea postulastis universi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Coelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem. Exposui coronae vestrae breviter, ut potui, Coelestium jam ad honorem presbyteri subrepentem, apud Carthaginem plurimis episcopis judicantibus proditum, auditum, convictum, confessum, detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse: contra librum vero Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere, exstare etiam in manibus meis epistolam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retulit. Quam etiam ibidem ut legerem, praecepistis: et legi. Ad haec Joannes episcopus, ut Pelagius coram intromitteretur, expetiit. Cui et propter paternitatis ipsius reverentiam, et propter actionis utilitatem, 591 dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi conniventia praestita est. 4. Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis: « An haec quibus Augustinus episcopus respondisset se docuisse cognosceret. » Illico ille respondit: « Et quis est mihi Augustinus? « Cumque universi acclamarent: « blasphemantem in episcopum, ex cujus ore Dominus universae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conventu illo, verum ab omni Ecclesia pellendum; » episcopus Joannes illico eum, hominem videlicet laicum, in consessu presbyterorum reum haereseos, manifeste in medio catholicorum sedere praecepit; et deinde ait: « Augustinus ego sum, » ut scilicet persona quasi praesentis assumpta, liberius ex auctoritate ejus qui laedebatur ignosceret, et dolentium animos temperaret. Cui mox a nobis dictum est: « Si Augustini personam sumis, Augustini sententiam sequere. » Tunc idem episcopus nobis omnibus ait: « Haec quae leguntur, in alios dicta sunt, aut de Pelagio suggerendum putas? Si in ipsum autem Pelagium quid dicatis expromite. » Ego autem vobis annuentibus dixi: Pelagius mihi dixit, docere se, hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. » Respondit Pelagius, audientibus vobis: « Hoc et dixisse me et dicere, negare non possum. » Ego illico prosecutus sum: « Hoc in Coelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat; hoc et beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus, exspectat. Multi enim jam haeretici cum dogmatibus suis, ipso oppugnante, supplosi sunt, et in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit. Similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione confutat. Hoc est enim lubricum in Antichristo draconem tenere, ne possit effugere. » 5. Porro autem episcopus Joannes nihil horum audiens, a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos, ipso judice, fateremur. Responsum 592 saepissime est ab universis: « Nos accusatores hujus non sumus, sed quid fratres tui, patres nostri senserint et decreverint super hac haeresi, quam nunc laicus vulgo praedicat, intimamus: ne Ecclesiam tuam praesertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante, conturbet. » At ille, cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicebat: « Quia ad Abraham dictum esset a Domino: Ambula coram me et esto sine macula (Gen. XVII, 1); et Zachariam et Elizabeth pronuntiatos esse justos ambos ante Dominum incedentes in omnibus justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6): » quod quidem ab Origene dictum, ab eo proferri compluribus nobis notum erat. Cui responsum per me est: « Nos filii Ecclesiae catholicae sumus. Non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super judices. Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreverunt. Illis probantibus, nos obedire dignum est. Cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant? » 6. At quod ille diu disputans, et nostris, propter imperitiam ignoti nobis interpretis, quem saepissime viri primarii et religiosi, Posserius et Avitus presbyteri, et Dominus ex Duce, vel prave interpretantem, vel plura supprimentem, vel alia ex aliis suggerentem confutaverunt: nostris, ut dixi, actionibus vel interpolatis plerumque vel tacitis, episcopus Joannes ait: « Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat. Nunc autem cum adjiciat, posse hominem esse sine peccato, non sine adjutorio Dei, vos quid dicitis? An forte vos Dei adjutorium denegatis? » Cui respondi ego: « Testibus et testificantibus etiam nunc nobis et supra memoratis viris, anathema ei, qui negat adjutorium Dei. Ego certe non nego: praecipue cum e contrario in haereticos confutarim. » Deinde cum intellecto judice, et interprete prodito, clamaremus, « Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim, Latinis magis partibus notam, Latinis judicibus disserendam, a se pene impudenter adjudicandum, » cum quidem nos accusatores non essemus, et unus, et 593 suspectus ingererer, dici a pluribus necessarium fuit: « Non potest quisquam idem et haereticus esse et advocatus et judex. » Multisque aliis actitatis, Joannes episcopus novissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium, papam Romanum, fratres et epistolae mitterentur, universi quod ille decerneret secuturi; sed ut haereticus Pelagius imposito sibi catenus silentio conticesceret, et ut nostri ab insultatione convicti Joannis confusique temperarent. Universi in hanc sententiam consensimus: gratiarum actione celebrata, pace facta, et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus. 7. Nunc autem post dies quadraginta et septem, cum primo Encaeniorum die, ut solitus eram quando aderam, ad obsequium Joannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. Ait enim mihi: « Quare ad me venis, homo, qui blasphemasti? » Volens, ne, credo, intelligi: Noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato (Isai., LXV, 5). At ego nihil mihi conscius, interrogavi: « Quando, aut quo audiente, aut cujusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit ascribi? » Episcopus respondit: « Ego te audivi dixisse: quia nec cum Dei adjutorio possit esse homo sine peccato. » Ego quidem, beatissimi sacerdotes, sicut et vos testes estis, et universa fraternitas, et praeterea sancti viri, qui huic testimonio amore veritatis assistunt, statim testificatus sum, dicens: « Quia ejusmodi verbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, numquam de ore meo antea processisset: » quamquam hanc incontinentiam miserae falsitatis ruminare saepius crebra expositione, non tam me probasse, quam alium videar prodidisse. Concedo enim ut qualecumque dictum illud est, dixerim, quomodo Latinum expers Latinitatis Graecus audivit? Aut si audivit sacrilegum verbum, cur non statim coarguit blasphemantem, vel, ut levius ageret, quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit? Sed contrario, post plurimam magni temporis oblivionem, ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse judicium promulgavit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritate suscipiens, praesertim Evangelica lectione instructus, Dominum nostrum Jesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum. Et alio mihi latere fratres mei assistebant: ex alio falsi fratres. Deinde in consessu codem, 594 ex una mecum parte consederant Avitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres, et deinde probati et saeculo et Deo viri Passerius presbyter et Dominus ex Duce: qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conveniente episcopo Joanne a corona vestra conrogati deductique convenerant. Medius quoque vobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse, quam vidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantus adversarios collegas auditoresque praeterierit, et inscias aures gnari auditoris intraverit. 8. Sed ego calore veritatis impulsus, satis urgeor. Excedo professionis modum. Concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo, quam episcopus audiendo finxisse videatur, et nunc ad vicem mercedis quam haereticis praestitit exigendae, falsos in adjutorium sui testes quaerere: quippe cum mirari jam nemo debeat conquiri et existere falsos testes in Hierusalem a sacerdotibus atque senioribus; hoc sanguis Stephani clamat; hoc Dominicae crucis vexilla significant; hoc etiam nunc excitata per eos persecutio manifestat. Sed haec utrum ab episcopo temere credita, an malitiose ficta, an ignare subaudita videantur, Christo judici discutienda commendo. Absit a me umquam, ut ego pauper, peccator, ignotus, episcopum et praecipue Hierosolymae, audeam ad episcopos provocare. Mea mihi apud eminentissimam Trinitatem omnipotentiae Dei, et apud universos servos ejus catholicos, simplicitas et probatio, sat est. Testem invoco Deum super animam meam, beatissimi sacerdotes, scribentibus vobis haec eadem mecumque testantibus, nullam me in illo conventu vestro ore meo protulisse blasphemiam, neque hujuscemodi verba quae mihi ab episcopo Joanne sunt objecta dixisse: hoc est, « etiam cum Dei adjutorio non posse esse hominem sine peccato. » Satisfactum etiam contentioni opinionis ignarae a nobis ideo volo, ne forte a vobis quidem non auditum, a me tamen dictum putantes, testimonio laboretis ambiguo: vulgo autem rumorique propterea, ne dum episcopum mentiri posse non crederet, alia innocentem credulitate aestimaret peccare. Et inde quis 595 ignoret auctores, vel in accusatione Susannae, vel in lapidatione Nabuthae? 9. Et ne forte quis nesciat, in Hierosolymam numquam ad effundendum sanguinem Christianum, vel argenti suffragia, vel flagella militum defuisse, nunc quoniam ab hoc qualicumque verbo esse me liberum reor, liberum fide vestra, liberum conscientia mea, ipsius verbi ambiguitate discussa conabor exquirere, hi qui ita nos respondisse asserunt, qualiter ipsi interrogasse videantur. Forsitan per modum interrogationis ipsorum arcanum dogmatis denudabitur ut reciprocis feriendo vulneribus, emissorem suum remissa certius tela castigent. Ait enim a nobis esse responsum, « nec cum Dei adjutorio potest homo esse sine peccato. » Hoc si quisquam hominum ita dicendum putet, ut sub infirmitate hominis Deum non posse confirmet, et omnipotentiae Dei aliquid impossibile suspicetur, in omni creatura coelestium et terrestrium et infernorum, hunc non tantum sententia mea dixerim blasphemum, anathema detestandum, sed etiam vel in exemplum Nadab et Abiu divino igne damnandum (Levit. X), vel, juxta perditionem Datan et Abyron (Deut. XI), hiatu terrae receptum vivum ad inferna mergendum. Utrique siquidem praesumptione cordis Dei potentiae derogarunt, vel illi dum ignem alienum, quasi hoc indigeret Deus, offerunt, vel isti dum resistentes Moysi in terram repromissionis introduci se posse diffidunt. Deus omnia potest, et quae vult, semper potest. Quam potens in faciendo de nihilo, tam facilis in perficiendo de facto. Ipsi enim subest, cum velit, posse (Sap. XII). Hoc indulta secundum spiritum gratia confitetur, hoc secundum litteram lex conscripta testatur, hoc in universis lex naturalis intelligit, hoc ordinatissimus mundi motus ostendit. Quis enim gentilium hoc audeat dicere, cui in prospectu semper sunt coeli terraeque ac maris elementa distincta? quis Judaeorum hoc suspicari queat, ad quem traditae per Moysen legis scientia quantulacumque pervenerit, cum scriptum et agnoscat et credat, nuda discissis Rubri maris fluctibus profunda patuisse, et tutum iter in pelago pediti praebuisse terreno (Exod. XIV, 18); divisumque Jordanem resupinis in fontem refluxisse gurgitibus (Josue, III); 596 vel mortalem, in corpore, Heliam evectum flammei currus igne, nec laesum (IV Reg. II); vel praeparatis onustum escis Abacuc, ut jejuno [ Al. jejunio] inter esurientes feras justo prandium ministraret (Dan. XIV), ut vulgata narrat editio, in momento diei a Judaea in Babyloniam translatum fuisse protinus ac relatum? Quis hoc Christianus in cor suum, vel in atomo cogitationis admittat? qui sciat Lazarum quatriduanum mortuum, fetentibus membris, ac liquida jam intra semet pelle fluitantibus, domini devoto prosiluisse servitio (Joan. XI); qui legerit caecum a nativitate, eumdemque jam aetatem habentem, vel factis subito vel refectis viguisse luminibus (Joan. IX); qui probaverit ventos, fluctus ac tempestates, simulque invicem elementa rixantia Dominicae increpationis audito mansuetasse praecepto (Matth. VIII); qui credat Petrum carnali sarcina gravem, et ter dominum continuo negaturum, super tumidos fluctus pendulis incessisse vestigiis (Matth. XIV)? 10. Itaque universos homines arbitror, vel qui excellenti fide et sapientia praediti sunt, vel qui se aliter habent, hoc, quod Deus omnia potest, venerari, credere, confiteri. Ideo enim generaliter ab universa creatura dicitur omnipotens, quia omnia potest. Et hoc, est Deus solus, qui ait: Haec apud homines impossibilia sunt (Luc. XVIII, 27). Atque alibi docet, dicens: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Potest ergo omnia in homine: qui utique potest omnia. Porro autem quid superbit terra et cinis, ut dicat, homo potest, cum Deus possit? Clamat Apostolus: Gratia ejus sum quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Quid, incaute praesumptor aspicis, quia dixerit, mecum? Attende quia praemiserit, non ego. Quapropter in haec duo verba, non ego, et mecum, gratia Dei media est: cujus est vere et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13), et tamen voluntate hominis. Unde et ille confisus est, ut diceret, mecum: quia dixerat, non ego. In voluntate ergo hominis gratia divinae virtutis operatur, quae et hoc ipsum velle donavit. Ita conscientia hominis profitetur ut dicat, non ego: gratia Dei largitur, ut mecum, 597 clamat Apostolus: Gratia Dei sum quod sum (I Cor. XV, 10). Meminerat enim Domini praedicantis: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44). Et rursum alibi: Ego autem vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Et in alio loco de Spiritu sancto sic ait: Expedit vobis, ut ego eam: nam si non abiero, non veniet Consolator ille ad vos. Si autem iero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). 11. Infelix, o homo, secundum veritatem sententiae Dei! Pater te attrahit, Filius tecum est, et Spiritus consolatur, et in hac tanta divinae majestatis circumstantia audes dicere: « Gratia quidem Dei adjuvante, sed mea possibilitate sum quod sum? » Asseris enim nunc post hanc sociam antiquo errori emendationem: « Potest homo sine peccato esse cum Dei adjutorio: » quamquam in libro tuo, quem testimoniorum titulatione signasti, haec ipsa sententia, hoc modo conscripta sit, « posse hominem sine peccato esse, et facile Dei mandata custodire, si velit. » Nulla ibi gratia Dei, nullum adjutorium nominatum est, quamlibet crebro dicas de gratia Dei, non ideo negavi, quia non dixi, sed ideo dixisse accipiendus sum, quia non negavi. Quasi vero et Susanna ideo de adulterio confessa credenda sit, quia arguentibus aliis non negavit: aut testimonium falsorum testium Dominus Jesus, quia tacuit, approbavit. Quod si apud vos, non negasse, dixisse est: et tacuisse, clamasse est: frustra David postulat: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3); frustra et ego me non dixisse in quo arguor, testibus et testificatione confirmo, si alter audire potuit, quod meus sermo non dixit. Sed concedo, ut quod nequaquam dixeris, pro dicto accipiendum putes. Quid agimus ex eo quod invenientes ex sensu diversitatem sermonis, juncturis discordibus non cohaerent, quod ipsa quoque pagina discrepantia in se verba non recipit? Scribis enim: « Posse hominem sine peccato esse: et facile Dei mandata custodire, si velit. » Et quemadmodum beatissimus pater Hieronymus de hac eadem sententia in epistola, quam ad Ctesiphontem scribit, exposuit. Novissime quasi ex gravissimo somno expergiscens adjicis, « Non sine adjutorio 598 Dei? In hoc enim repugnat tibi ipsa veritas, et reclamat. Quid per fastidiosum tumorem, nauseantemque verecundiam non necessarium tibi in ore tuo adjutorium Dei detines, qui facilia tibi cuncta arbitraris? Summis labiis me honoras, cor autem tuum longe est a me (Isa. XXIX, 13). Non est opus duobus in operatione, quod uni facile est: frustraque se gratia divinitatis interserit, ubi fatetur se homo quod facile possit, si velit. Tu volenti facilia esse mandata dixisti: at ego etiam illud assero, quod et difficilia dicas compleri. Tamen quoquo modo per hominem posse promittas, dominum exprobras invidiae, qui adjuncto adjutorio suo tentet ascribere, quod solus per voluntatem homo potuisset implere. Aut tolle homini, si velit, et gratiae ascribe, quod possit: aut quia homini tribuis posse cum velit, remove simulatam gratiae palpatamque, nec cohaerentem participationem, et nudam ex abundantia cordis profitere blasphemiam. 12. Sed mearum ista partium non sunt latius indagare: praesertim unde beatissimi patres, Augustinus et Hieronymus, plenissimam convictae haereseos probationem occidentalibus provinciis tradiderunt. Ad propositam supra redeam quaestionem, ad quam non fiducia suscitatus ingenii, sed injuria motus accessi. Dicis, posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adjutorio. Tu dicis, potest homo: ego dico, potest Deus. Tres in camino pueros aestuans introrsum flamma non laesit (Dan. III). Quis eorum quod contra naturam factum est, potuit, utrumne ipsi, an quartus in medio eorum similis filio Dei? Leprosus exclamat: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2), possibilitate voluntatem manifestans, voluntatem possibilitate confirmans. Ipse est enim solus, cui cum velit, posse subsistit. Accesserunt ad eum caeci, ut illuminarentur, orantes: quibus ait Jesus: Creditis, quod possum hoc facere (Ibid., 28)? Dominus Christus summo praemio fidei dignum judicat, si quis haec Filium Dei posse crediderit, et Britannicus noster, mox ut voluerit, se posse confidit? Fideli paralytico Dominus dicit: Constans esto, fili, dimissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 20): et nunc novus magister ministerque mensarum, 599 remissionem peccatorum de sua magis ausus est possibilitate praesumere, nec de Domino exspectat audire? Scribae non intelligentes veritatem, murmurant et dicunt: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Marc. II, 7)? Et hic abolita esse judicat, quae Deum nesciat dimisisse. 13. Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio, gloriaris et dicis: Peccator sum quia volo, pecco dum volo; cum autem rursum voluero, possum esse sine peccato. Quod dicis, pecco cum volo, verum est: quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti: rursus cum volo, non pecco, durum quidem ac difficile, nec per omnia subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est: at vero posse esse sine peccato, qui aliquando peccaverit, impossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: Remissa sunt tibi peccata tua. Quod suadeor credere: quia permittor audire. Possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione qua vivimus, non suscipio, non praesumo, non audio. Si enim David orat ad Dominum: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6): et secundum Apocalypsim Joannis, judicandi sunt mortui ex his, quae coram Deo peccaverunt, ex his quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua (Apoc. XX, 2). Cur meum circa me praesumo judicium, si me scio etiam de ipso judicandum? Aut si libri illi sacri numquam nisi in judicio aperiendi, pariter vitae nostrae bona malaque suscipiunt, examen judicii in pondere praebituri, quomodo sine examine in hac vita et ante mortem abolitos esse cognoscimus, quos non solum post mortem, verum etiam post resurrectionem legimus proferendos? Ego in potestate habui peccare: liberari a peccato in potestate non habeo. Precari meum est, absolvi non meum. Ubi vero peccato me dedi, servus factus sum accusatoris, reus judicis. Possum propter assiduarum precum praemissa suffragia de bono judice spem ferre: innocentem sine timore conscientiam ante promulgationem sententiae vindicare non possum. Dicit enim Apostolus: Nolite ante tempus 600 quid judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Alioquin si in potestate hominis est, ut liberum se ipse faciat a peccato suo: aut non est judex Christus, aut frustra est. 14. Sed dicis: Ego dixi hominem sine peccato, secundum hunc sensum: Peccator cum ingemuerit, tunc salvus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere: tamen sine peccato statim non erit. Dominus enim, cum intrasset domum Zachaei credentis, ait: Hodie salus domui huic facta est (Luc. XIX, 9). Numquid si unus credidit, statim universa domus familias sine peccato fuit, cui tunc utique major domus credenti initium salutis intravit? Nam et David cum peccasset ingemuit. Et quamvis meruisset audire dimissum sibi esse delictum, multo tamen postea idipsum exsilio, et plurimo expiavit opprobrio: ut manifeste et poena in praesenti reddita et remissio in futurum reddenda videatur: et per hoc Deus multum misericordiae ingemiscenti donaverit peccatori, ut peccatum quod morte dignum erat, temporaria castigatione purgaret. Ananiae de Paulo dicitur, querelam de persecutione ejus cum timore facienti: Ego monstrabo illi quanta patietur propter nomen meum (Act. IX, 16): ut cum Paulus ibi solveretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo, tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret. Ita fit quia misericordia et veritas praeeunt semper faciem Dei (Psal. LXXXVIII, 15), ut si in tempore ab ingemiscente voluntarium sacrificium, ut veritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia judicio praeferatur. 15. Dominus Christus venturus in gloria Dei Patris et creditur et speratur, judicaturus vivos et mortuos, a cujus aspectu, ut Scriptura testatur, fugiet coelum et terra (Apoc. XX, 11): et existunt homines, qui nec, propter ignorantiam, ut non dicam, propter conscientiam, judicio superventuro subjectos esse se judicent, nec adventum Domini illustrationemque fulgoris ejus, elementis ardentibus, et mundo pereunte, trepident (II Pet. III, 10). Quos ex illis fore timeo, de quibus praemonet Dominus: Multi enim dicent 601 in illa die (homines scilicet de illa carnali arrogantia, qua homines seducebant, et non tam coram Deo, quam adhuc apud semetipsos justi): Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus? Et tunc ego jurabo illis, et dicam: Non novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22, 23). Dicitur per prophetam David in persona Christi: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte tuo sancto? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam (Psal. XIV, 1, 2). Hoc est revera dicere: qui potest esse, et est sine peccato. Nam et ipse de se Dominus ait: Venit princeps mundi hujus, et nihil in me invenit suum (Joan. XIV, 30). Quid enim est diabolus? Haud dubium quin peccatum. Ab initio enim diabolus mendax est (I Joan. III, 8; Joan. VIII, 44): et contra Dominus meus est, qui loquitur veritatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua (Psal. XIV. 3). Angelus magnus et fortis, Scriptura testante, clamat in coelo: Quis est dignus aperire librum, et solvere signa ejus? Nec quisquam poterat, neque in coelo, neque in terra, neque sub terra aperire librum, neque perspicere eum (Apoc. V, 2, 3). Flet multum Joannes et luget, quod ex universitate rationalium creaturarum nemo dignus repertus esset, qui aperiret librum, ut videret eum. Flentem Joannem unus e senioribus consolatur et dicit: Noli flere, Joannes; Ecce vicit Leo ex tribu Juda, radix David, aperire librum et solvere signa ejus (Apoc., V, 5). Quis, rogo, iste liber est, quem de manu viventis in saecula nullus fuit dignus accipere, nisi qui ingreditur sine macula et operatur justitiam (Psal. XIV, 2)? Parum est quia sine macula, parum quia agnus, nisi et occisus, nisi puritatem vitae passionis testimonio coronasset, habens septem cornua et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei (Apoc. V, 6): nec dubium, quin spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Quis ergo iste est liber? ut credo, judicii. Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium Filio dedit (Joan. V, 22). 16. Proh dolor! cogor dicere, quod horrui cogitasse. Ecce nunc et Pelagius, qui ausus est profiteri, se esse sine macula atque peccato, consequenter arbitratur 602 dignum se ad accipiendum librum atque judicium: proximumque est ut dicat sibi: Ego potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, et praeparat se in throno Christi futurum esse consortem. Miser homo! qui non potius intelligit praeparare se Antichristi adventui praecursorem, qui, cum fuerit revelatus, extollit se super omne quod dicitur, aut quod colitur Deus (II Thess. II, 3, 4): juxta hunc qui se jam comparat in coaequationem unici Filii Dei. Agnus Dei, Filius Dei, ut accipiat librum de manu Patris, praefert stigmata passionis, non judicans perpetratam nisi in morte atque in surrectione victoriam; et ἀναμάρτητος meus venire sibi posse perfectionem vitae immaculatae manducanti, bibenti, dormientique confirmat? Dominum nostrum Jesum post quadraginta dierum jejunium ter diabolus tentans, terque superatus reliquit, et non reliquit in perpetuum, sed ad tempus (Luc. IV, 13) acrior usque ad mortem crucis Apostolo praevaricante rediturus, et ἀπαθὴς noster, victis sane, ut sibi videtur, cum auctore tentationibus, non posse se ultra tentari, perturbarique confidit? Agnus ille perfectus, ille qui non solum peccatum non habet, sed etiam tollit peccatum mundi, et qui habet cornua septem in capite, non ita ventilare sufficiat tentatorem quin redeat, et noster hic mutilus, laevis in fronte, μονόφθαλμος, non necessarium sibi aestimat munimen in capite, qui possibilitatem praesumit in carne? Miser, qui secundum Evangelium (Joan. XV, 22, 24) magis forte si caecus esset, peccatum non haberet! Sed forsitan, quia septem oculi septem spiritus sunt, abundare se his omnibus jactat, et quasi interiorem hominem suum congestis septiformis gratiae vigere virtutibus: praesertim qui sibi totidem dogmatum suorum titulis gloriatur. Unde fieri potest, ut judicio suo se arbitretur spiritu sapientiae refertum, praecipue cum dicat, facilia Dei esse mandata; spiritu intellectus sufficientem maxime, qui praenoscat et praedicat omnes peccatores simul cum impiis in aeternum ignem esse damnandos; spiritu consilii divitem, qui moneat malum nec cogitandum; spiritu virtutis potentem, quo affirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, 603 quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peccato esse non posse: spiritu pietatis exuberantem, quo doceat, inimicum velut amicum diligendum, oblitus quia ipse dixerit: « Inimico omnimodis non credendum: » spiritu timoris Dei cohonestatum, qui post multam crapulam novissime expergefactus adjunxit: « posse hominem sine peccato esse, non sine adjutorio Dei, » et per hos praesumptionem, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere, usque in id elatus; ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus, in toto super eum descenderit Spiritus sanctus et manserit: cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, cui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen (Philipp. II, 9), qui solus sine peccato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum sanctitatis unguentum. Nos autem in odore unguentorum ejus currimus, et interim super nos aurae vitalis afflatu dulcia vitae spiramina Domino praecedente captamus (Cant. I, 3). 17. Sed dicis: Cur tanta me lacessis injuria? Cur tam arrogantibus verbis invidia gravas? Egone me servus comparare audeam Domino meo? Egone terra et cinis conferam Verbo Dei? Egone morti obnoxius, dici debeam victori mortis aequalis? Bene quidem, o condemnata nequitia, dans testimonium Deo, humiliaris in verbis, sed aliter sensus tuus clamat in paganis. Dicis « hominem posse esse sine peccato. » Iterum ac saepius repeto. Homo, qui hoc potest, Christus est. Aut praesume nomen, aut depone fiduciam. Deus illud uni tantum donavit, et hoc non nisi primogenito in multis fratribus (Rom. VIII, 9). Sic catholica fide traditur, sic tenemus. Sane Dominus noster admonuit infideles: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis. Veniet alius in nomine suo: forsitan ipsum recipietis (Joan. V, 43). Aut nobiscum illum, cui credimus peccatores, unum sine peccato eumdemque unigenitum sequere, aut si tu es ille alius, confitere. Ipse est Dominus Jesus; qui, morte devicta et diabolo triumphato, ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). De ejus plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I, 16), sicut Apostolus docet: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram 604 donationis Christi (Ephes. IV, 7). Et ad Romanos idem magister gentium scribit: Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 13). Deinde ad Corinthios praedicat: Divisiones vero gratiarum sunt: idem autem spiritus. Et divisiones operationum sunt: idem autem Dominus. Et divisiones ministrationum sunt (I Cor. XII, 4-6), gratiarum atque virtutum. Subjicit, Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid. 11). Deinde per comparationem membrorum in corpore hominis, manifestat corpus unitatis Ecclesiae disparibus operum modis, in unam perfectionis convenire concordiam, probans nullum penitus esse membrorum, quod non egeat alterius ope atque compage, ipso Domino capite constituto, in quo omnes sensus ac thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi (Coloss. II, 3). Unde et nobis dedit sensum, per quem sciremus, quod est Verbum in Christo Jesu (I Joan. V, 20), in quo est omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9): in quem, juxta testimonium Joannis (Joan. I, 32), descendens Spiritus sanctus et permanens in ipso, esse Dominum declaravit. Itaque si nemo habet, nisi quia a te petit (Matth. V, 42), et nemo nisi secundum divisionem mensuramque accepit, et qui acceptum habet, ad ipsum custodiendum alieno eget auxilio, qua, rogo, amentia sibi de plenitudine promittit, qui in singularitate non sufficit? De Domino Evangelista testatur: Erat autem lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Dicit vero Dominus apostolis suis: Vos estis lux hujus mundi (Matth. V, 14). Ibi in solo Domino lux tota, quia vera: hic in cunctis apostolis lux quidem, sed de luce quae tota est. Et cum hoc in apostolis ita est, in quorum electione universum Ecclesiae corpus assumptum est, quid nos, nos, inquam, et singuli, quid post eos videri possumus, nisi secundum apostolum Petrum homines ignari, credentes tantum per fidem evangelico propheticoque sermoni, tamquam lucernae lucenti in caliginoso loco (II Pet. I, 19)? Quum illustrati, etiam ipsi persuademur: ut praeparatae in operibus bonis sint lucernae ardentes in manibus nostris (Luc. XII, 35). quae multimodis tentationibus fatigatae, et defectu 605 semper proprio et verbere periclitantur alieno. Unde et Dominus in Evangelio ait: Et si ipsa lux, quae in nobis est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)? 18. Sed concedo, ut hoc, quantulumcumque lumen est, indeficienti usque in finem vigore permaneat, id est, donum illud, quod sortitus est specialis gratiae, non amittat (alioquin plenitudo lucis assistit in toto, caligo non remanet: caliginem autem dico insipientiae, de peccati sordibus accidentem), quid si competens ratio est, ut quantum de luce defuerit, tantum de caligine supersit? Porro autem difficillimum est, ut offendiculum caligo non habeat. Necesse est homini in quantitate luminis, et in reliquiis caliginis constituto, volenti bonum et non effugienti malum, et subsistere adjutorium, et non deesse peccatum. Quod si cuiquam obscure dictum videtur, accipiat exemplum conversationis humanae. Duo singuli habent dona diversa: unus ut sit humilis in silentio, alter ut sit suadibilis in docendo. Ille cui silentium cordi est, si forte poscatur rationem de fide reddere, putasne, nullam assumit in humilitate fallaciam? Aut facile arbitraris, ut simplex scurrilitate careat, laetus verbo, sollicitus iracundia, patiens negligentia, mitis pigritia, doctus jactantia, submissus invidia, extra illam quae est omnium bonorum operum caligo generalis, vanae gloriae concupiscentiam. Quod si hoc pie sancteque intelligitur, unusquisque nostrum assumat comparationem, ut magis semetipsum in melioris praelatione condemnet, quam in minoris despectatione justificet. Ita demum invicem membra sociabit, praecipue si, una charitate veluti pelle ossa circumdante, nervisque junctis indigentia sui, conscius homo, hanc ipsam quam habet gratiam, donum intelligat esse, non meritum: et magis ex eo unde accepit glorietur in Domino, quam unde non acceperit irascatur. Nos enim cum essemus naturaliter filii irae propter delictum nostrum, facti sumus misericordiae propter clementiam Domini, nihil digni nisi damnatione (Ephes. II, 3, 4). Non ingeramus Domino de non accepto querelam, sed de accepto gratiam repensemus, gloriamque soli illi creatori redemptorique nostro Domino Jesu Christo tribuamus, quem posuit Deus propitiatorem 606 in sanguine suo (Rom. III, 25), ut in nomine ejus omne genu curvetur, coelestium et terrestrium et infernorum (Philipp. II, 10); quem in illa praedicta potestate judicantem omnis caro videat, et cui omnis lingua fateatur. Unde et Apostolus ait: Ideo contendimus sive absentes, sive praesentes, placere ei. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 9, 10). Et alibi: Omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Rom. XIV, 10). Paulus apostolus dixit etiam se staturum ante tribunal Dei, et propria corporis prout gessit cum caeteris redditurum: contra autem Pelagius confidenter audet dicere: Ita consummo universam in carne perfectionem, ut de judicis bonitate nihil sperem. Justi in illa die judicis operum suorum glorias audientes, adhuc tamen velut ignorantes, interrogabunt: Domine, quando te vidimus, et haec fecimus tibi (Matth. XXV, 37)? et hic noster scientissimus legis agnoscit, quo die, qua hora, quo momento, ultimam sedem ultra quam non sit alia plenissimae sanctitatis, intrabit. 19. Aut forsitan reclamat et loquitur: « Recte mihi haec amentia, ut non dicam, superbiae ingererentur opprobria, si dicerem, sine adjutorio Dei hominem posse esse sine peccato: nunc autem cum adjutorium adjicio, nihil difficile assero. An tu fortassis Dei adjutorium negas? » Concedo paulisper calumniae tuae, ut dum quod in te convincere volo, in me videar detegere, inveniamur simul, et ego in mei defensione purgatior, et tu in tua confusione manifestior. Mea semper haec est fidelis atque indubitata sententia, Deum adjutorium suum non solum in corpore suo, quod est Ecclesia, cui specialia ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, verum etiam universis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui aeternamque clementiam subministrare, non ut tu asseris cum discipulo tuo Coelestio, cui jam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est, in solo naturali bono, et in libero arbitrio generaliter universis unam gratiam contributam: sed speciatim quotidie per tempora, per dies, per momenta, per ἄτομας et cunctis et singulis ministrare. Dicit enim Scriptura: Qui facit solem suum 607 oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). At tu forte respondes: Ordinem suum composita bene natura custodit, ac per hoc Deus elementariis semel cursibus constitutis, facit inde quae facit. Quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris: Dat pluviam super justos et injustos (Ibid.)? Utique qui dat, cum vult dat, et ubi vult dat: vel dispensando dispositam constitutionem, vel effundendo propriam largitatem. Ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc evacuare mediteris, audi prophetam super hac veritate testantem: Qui advocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi (Amos V, 8). Quid vero dicam de spe vera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat (I Cor. IX, 10). Sperare autem, non est possibilitatis propriae, sed largitatis alienae. Cum autem quis seminaverit, jactamque sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat, nisi ut oculos tendat ad coelum, oret non terram cui commisit, sed Deum cui credidit, ut labores ejus vel matutino vel serotino imbre fecundet. Et, ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat, neque qui rigat, quidquam sunt; sed, qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7). Quantum ergo de Dei adjutorio gaudeam, per id metire, quod ministrari singula etiam gentibus probo: ut manifestum nobis esset, quem usque in finem cavere, et quem sine cessatione invocare debeamus. 20. Diabolus interrogatur a Domino: Unde ades? At ille respondit: Circumiens terram et peragrans quae sub coelo sunt, adsum (Job. I, 7). Rogo te, sollicitudo ista diaboli, bonae voluntatis, an malae est? Fatearis necesse est, Omnino malae. Hoc enim et sequens expostulatio ejus ostendit. Manifestatio ista diaboli tempore Job facta est, scilicet tempore Moysi. Certe tunc nulla Judaea, nulla Hierusalem, nulla per orbem Ecclesia erat. Adhuc universa gentilitas Dei notitiam non habebat, et jam tamen diabolus circumiens terram, omnia quae sub coelo sunt peragrabat: atque ad seducendum et dispergendum humanum genus incessabili malitiae suae sollicitudine ferebatur. Itaque cum videas, hominibus ignaris tantam diaboli incubuisse nequitiam in disperdendum, nullam hinc credis Dei in custodiendo gratiam 608 praefuisse? Aut forte frustra dictum putas: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in ea (Psal. XXIII, 1)? At vero ut adesse adjutorium Dei, et per singulos manifestius probes: en ipse diabolus, dum testatur de universitate, de uno interrogatur. Animadvertisti, inquit Deus, in puerum meum Job, quia non est quisquam similis illi super terram (Job. I, 8)? Novit speciatim unumquemque Dominus, novit et diabolus. Ille potestate naturae, iste labore nequitiae. Iste ut tentet, ille ut probet. Job, contradicente adversario, a creatore laudatur. Vult Dominus opus judicare hominis, quod ipse operatur in eo: at vero de adjutorio etiam diabolus confitetur. Dicit enim: Nonne tu circumsepivisti quae sunt extra domum, et intra domum ejus (Ibid. 10)? Expetente inimico, famulum suum Deus spoliat per tentationem, non nudat: aufert substantiam et dat gratiam: Ecce, inquit, omnia quaecumque habet do in manu tua, sed ipsum noli tangere (Ibid., 12). Parum est. Invidus furit, mortem conatur inducere, sed e contrario dispensatione Dei movetur, gratia non aufertur: expetita praedoni praeda praemitur, rursus praedae suae custos adhibetur. Dicitur enim ad eum: Ecce trado et eum tibi, tantum animam ejus custodi (Job. II, 6). Nemo ex hoc aestimet diabolum ad seducendam in corpore tantummodo animam laborare, nisi etiam ab ipso corpore vellendam: si non saucium infirmumque hominem miserentis Dei tutela muniret, et obvia cunctis insidiarum ejus conatibus semper occurreret. 21. Habes, ut arbitror, etiam in Gentibus sufficientem cooperantis gratiae probationem: accipe manifestam quoque significantiam, de illo praecipue dono, quod Ecclesiae et corpori suo peculiare largitur. Paulus apostolus ad Corinthios scribit: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I, 4-7). Et iterum: Justificati igitur ex fide, pacem habeamus ad Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem et accessum habemus fidei Dei 609 in gratia ista, per quam stamus, et gloriamur (Rom. V, 1, 2). Unde et Petrus apostolus admonet, dicens: Recipientes finem fidei vestrae, salutem animarum. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in nos gratia Dei prophetaverunt (I Pet. I, 9, 10.) Ex quo evidentissime declaratum est, nemini hominum deesse Dei adjutorium: praesertim cum et seductor insistat, et insit infirmitas. Confusa evacuataque est calumnia caeci arguentis, qui ait: Forte tu Dei adjutorium negas? Sed quoniam de Job fecimus mentionem, dicamus quod et superiori testimonio recensitum est, Domino dicente: Homo sine crimine, verax Dei cultor, abstinens se ab omni malo (Job. II, 3). Solet enim a vobis saepissime dictitari, ad probandum hominem sine peccato posse esse, quia fuerit, hoc est, quia et Job, testimonio Dei, homo sine crimine est dictus et verax. Et Zacharias sine querela in Evangelio probatus ostenditur. Dixit Dominus de Job: Homo sine crimine (Luc. I, 6), numquid dixit sine peccato? Peccatum enim cogitatio concipit, crimen vero non nisi actus ostendit. Esse etiam sine querela eorum cognitioni judicioque ascribitur, quibus in promptu est, in facie quidem mansuetudinem aspicere, sed cordis bella nescire. Unde et Paulus confidenter jubet, dicens: Oportet enim episcopum sine crimine esse (Tit. I, 6). Et alibi generale dat testimonium Corinthiis atque asserit: Ita ut non indigeatis ulla gratia, exspectantes revelationem Domini nostri Jesu Christi: qui et confirmabit vos usque in finem, sine crimine (I Cor. I, 7, 8). Ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistola corripit, scribens: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habeatis inter vos (I Cor. VI, 7). Sub uno titulo iisdemque personis, ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto asseri, quem videas sine crimine nominari. Dixit enim et Dominus Jesus: Venit Joannes non manducans neque bibens (Luc. VII, 33). Et iterum scriptum est: Esca illius erat locusta, et mel silvestre (Math. III, 4). Numquid ex alterutro aut Joannes non manducasse, aut Dominus fefellisse credendus est? Sed e contrario in utroque veritas est: 610 quia et Joannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit, et rursum vere dixerit Dominus in Joannem, nec cum caeteris, nec id manducasse, quod caeteros: probans se Scripturasque sanctas, occultata saepe scientia Dei, hominum manifestare sententias. Quamobrem obsequenter accipitur, quotiescumque Scriptura commemorat, et justum et sine querela pro captu temporis et secundum illud ultimum judicium Dei, cui universorum conscientia subjicitur, et lingua omnium confitetur. 22. Denique liquido intellige, quia justificatio Job, passionumque ejus in carnem permissio, provido consilio Dei confusionem diaboli arrogantis operata est: ut dum homo de honore creatoris, ipso Domino probante laudatur, infidelitatis notam declinans angelus puniretur. Rursus autem ne famulo suo graviorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis, animae vulnus infligeret, hoc est, ne beatus Job, tanta tentatione superata, duplicatisque omnibus et restitutis, in superbiam elatus, et judicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de justitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere a quo custodiretur. Dicit enim ad eum Dominus: Quis est hic qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? Accinge tamquam vir lumbos tuos. Interrogabo: tu autem responde mihi. Ubi eras cum fundarem terram, indica mihi, si nosti scientiam (Job. XXXVIII, 2--4, sec. LXX). Et post multam docendi correptionem, vel corripiendi doctrinam: respondens Job Domino dixit: Quid ergo judicor commonitus et increpatus a Domino, audiens talia cum nihil sim (Job. XXXIX, 33, sec. LXX). Talis et Zacharias, homo sine querela, dignus honore hominum, dignus testimonio Scripturarum, quem aliqua jam, ut arbitror, ex hoc inflatio titillabat, incipiebatque plus credere famae quam conscientiae, per corripientem angelum nota infidelitatis arguitur, et temporario silentio castigatur. Unde et Paulus dicit: Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Et quasi forma hominum de se ipse pronuntiat dicens: Castigo corpus meum et in servitutem redigo: ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus 611 efficiar (I Cor. IX, 27.) Ita sine crimine dici quemquam et sine querela: non est perfectionis testimonium, sed conversationis exemplum. 23. De immaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat, sicut David ait: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1), sana doctrina traditum reor, quia vere beati sint, qui sunt immaculati in via, hoc est, perfecta fide in veritate gradientes: non declinantes haeretica pravitate, neque in dexteram, neque in sinistram. Via Christus est, qui per Spiritum sanctum ducit ad Patrem (Joan. XIV, 6). Igitur qui sine macula atque lepra, nec conviolatus ab his quorum sermo serpit et cancer (II Tim. II, 17), venerandae gloriam Trinitatis audit, credit, intelligit, beatus in fide immaculatusque consistit. Ex quo etiam dicitur ad Abraham: Ambula coram me, et esto sine macula (Gen. XVII, 1). Necessario enim Abraham, qui credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Rom. IV, 3, 22), ut sit, in eo quod credidit, vidit et gavisus est (Joan. VIII, 36), perfectus esse ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide (Gen. XVII, 5; Rom. IV, 18), et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham. Beati immaculati in via, scriptum est: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7). At vero si vis de immaculato qualem David orans quaerit audire, vanam possibilitatis tuae depone fiduciam, et prostratus in precibus cum propheta oratione conjungere, flens pariter ac dicens: Dilecta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si enim mihi non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Psal. XVIII, 13, 14). Infelix ego homo, delicta quae nondum intelligo, quando vitabo? Petrus diligit Christum, nec umquam a dilectione declinat: testimonio dilectionis Domini, nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur (Matth. XVI, 18), nunc Satanae vocabulo depravatur (Ibid., 23). Unum atque idem semper operanti, nunc dicitur: Non revelavit hoc tibi caro et sanguis, sed Pater meus, qui est in coelis (Ibid., 17); nunc rursus ingeritur: Non sapis quae Dei sint, sed quae sunt hominum (Ibid., 23). Apostolus diligendo electus est, diligendo confusus: habens pro nimio amore peccatum. Siquidem annuntianti de passione sua Domino amoris impatientia dixerat: 612 Propitius tibi esto, Domine, non erit illud tibi (Matth. XVI, 22). 24. O miseriam miserorum! Si Petrus in aliquo Christum amando peccavit, delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Clamat propheta et clamat in Spiritu sancto: clamat ille, de quo dixerat Dominus: Manus mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, et nihil proficiet inimicus in eo (Psal. LXXXVIII, 22, 23): et quid clamet, attende: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 23). David ille electus secundum cor (I Reg. XIII, 14), ille quem promisit Deus facturum omnes voluntates suas (Ibid. et Act. XIII, 22), ille quem unxit in regem, ille quem prophetici spiritus sanctificatione donavit, stupens in obreptione peccaminum, clamat ad Dominum, ut ab occultis suis mundetur implorat, et dicitur ei a Domino, in alio loco: Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis (I Paral. XXVIII, 3); quasi vero sordium abolitione cunctarum ita emundare eum nequiverit, ut dignum digno operi praepararet. David usque ad mortem non emundatur, sed praelato in Templi constructione sibi filio se ipse condemnat: et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo? Dicit Ecclesiastes: Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est, jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos (Eccle. I, 10): et novorum dogmatum instructor affirmat, potest fieri, quod numquam factum est. Non requiras utrum fuerit, quod posse esse non ambigis. Aedificari voluit Deus templum nomini suo, et hoc, ut non nisi innocens et bene immaculatus exstrueret. Duo ad hoc reges cunctis viribus eliguntur, uterque ad adjutorium: de custodia utrique promittitur. Ad David siquidem dicit Deus: Veritas mea et misericordia mea cum eo (Psal. LXXXVIII, 25). De Salomone vero testatur: Ipsum elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem (I Paral. XXVIII, 6). Ex his duobus templum Domini unus praeparat, alter aedificat: praeparat senex, perficit puer. Dignum est enim ut sanctum Domini templum sanctus aedificet. Praeparat, ut dixi, senex, sed quasi postquam peccare cessavit: perficit puer, sed tamen pene cum adhuc peccare non coepit. Ille ante peccavit: hic postea. Ille multo peccato aedificare non meruit: iste multum peccando quod aedificaverat, dereliquit. Et inter haec mirabiliter 613 sibi ordinatio sancta disposuit: ut inter duas aetates, quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inveniret. Uterque aliquando non peccavit, tamen uterque sine peccato esse non potuit: Ut sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4; Psal. CXV, 11), sicut scriptum est: Vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris (Psal. LXVIII, 10). 25. Habentes utique gratiam et adjutorium Dei, tamen sine peccato esse, nec obtinere David, nec Salomon valuit custodire, et Joviniani filius, ut omnipotens Deus, pro ipso discipulisque ejus tantum rerum ordinem mutet, sperat, quod si factum forte non fuerit, Deum impossibilitatis accuset? « Potest, inquit, homo esse sine peccato: tamen cum Dei adjutorio. » Quid faciam? Tolerabo interim pannum novum vestimento veteri colligatum, donec emendationis miserae falsitatem pejor scissura patefaciat. Concedo enim, ut contra ducem veritatis loquentis, cum dixerit: Potest homo, si velit, dixisse videatur: potest homo cum adjutorio Dei. Nunc demum mihi veluti ad exordium propositionis sermo revocandus est: et, paulisper injuriae dolore seposito, cum reverentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum. Caput enim nostrum est Christus Jesus, quem, sicut Apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum, qui ex fide est Jesu (Rom. III, 25, 26). Itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque justitiae, ipse est Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). De quo Joannes usque ad ipsam pene inaccessibilem lucem introductus exclamat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Ac post paululum exposita divini operis veritate subjungit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus honorem ejus, gloriam tamquam unici nati a Patre, plenum gloria et veritate (Ibid. 14). Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, 22), qui tamquam agnus coram tondente, sic non aperiens os suum (Isai. LIII, 7), cum flagellatus, crucifixus et mortuus est, 614 qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit, qui captivam ducens captivitatem (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 18), ascendit in coelos. Hic est unigenitus in Patre, primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29): in quo est omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, Filius Dei, in virtute Patris et gloria: quae in principio condidit, et redemit in medio, etiam in novissimo judicabit. 26. Itaque post conditionem universae, quae secundum voluntatem ejus exstitit creationis, compositionis modum rebus imposuit, ut quod rationale factum fuerat, ratione subsisteret: et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: ut cum creatura creatorem et domini donum agnosceret, et praecepti stabilitatem: in subjectione lapsus libertatem prospiciens, ad hoc tantum ipsa libertate uti vellet, ut per eam servitium quo regeretur eligeret, digno habitus judicio, ut ex prudenti servitute defensionem, ita ex libera voluntate mercedem, confirmante Apostolo, qui ait: Si enim volens hoc ago, mercedem habeo (I Cor. IX, 17). Duo luminaria magna omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepitque ut dividant diem ac noctem et sint in signa, et tempora, et dies, et annos (Gen. I, 14). Numquid haec semel decreta distinctio, non usque in praesentem permanet diem? Et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum velit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio conjuncta est. Si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura exspectari posset observatio mandatorum? Jussum a Deo est, ut germinet terra herbam (Ibid. 11), fenum lignumque fructiferum, hoc etiam nunc annuis vicibus incessabili parturitione custodit. Et tamen iratus saepissime Deus terrae, fructus, negata imbrium ubertate, diminuit, et quod auferre in totum potuit, maluit castigare, ut et correctionem plaga ostenderet, et ordinem natura servaret. Fecit Deus hominem de limo terrae, et vitalis spiritus insufflatione viventem posuit in paradiso deliciarum (Ibid. 17): libero insuper donavit arbitrio circumdatumque mandato medio immortalitatis et mortis: quamvis asserant tui, qui abundantiora de pectore tuo 615 venena suxerunt, mortalem eum fuisse factum, nihilque eidem damni ex transgressione contigisse praecepti. At vero praevaricante homine, terra maledicitur, laboribus ac doloribus homo ipse coonustatur, ut in sudore faciei panem acquirat jubetur: nota mortis circumscribitur, donec in terram, de qua sumptus est, revertatur (Gen. III, 17-19). Ejicitur Adam de paradiso (Ibid. 23), generat filios trahentes secum seminis infidelis originale peccatum: peccat humanum genus, Deum quoque poenituit quod hominem fecisset in terra (Gen. VI, 6). 27. O Domine, sustine paulisper stultitiam meam, donec qui sapiens et prudens videtur, erubescat et sentiat imprudentiam! Peccante uno homine, ex quo in universam successionem dira contagia transierunt, regnumque in universos mortis invaluit, poenitet te, irasceris, doles: et, usquequo Verbum caro factum, passione, cruce, ac morte opus habeat, commoveris. Forte satius fuerat unum deleri illico peccatorem, ut mox alius secunda plasmatione substitueretur, quo ab omni sorde libera et immaculata propago descenderet. At haec te, Deus omnipotens, quia non fecisse agnoscimus, non potuisse credimus? O Petre! supra quam petram Christus suam fundavit Ecclesiam (Matth. XVI, 18); et, o Paule! qui fundamentum posuisti, praeter quod aliud nemo potest ponere, qui est Christus Jesus (I Cor. III, 11); beati apostoli, columnae et firmamenta veritatis, vos saltem huic qui consiliarius Deo est et mediator, sacris respondete sermonibus! Ait Petrus: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, per quem vocati estis in haereditatem incorruptibilem, et incontaminabilem, conservatam in coelis, vos, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (I Pet. I, 3-5). Deinde Paulus, vas electionis, profert thesauros salutares, et ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qua praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem 616 peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum nobis faceret sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum ejus; quod disposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo, quae in caetis sunt et quae in terra (Ephes. I, 3-10). 28. Dicit Petrus: in salutem paratam revelari in tempore novissimo; testatur et Paulus, quod proposuit in eo in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo; et nunc nobis nescio quis quasi rana e coeno emergit et personat: « Quid mihi est exspectare tempus, exspectare judicium? Deus si potest, semper potest: si semper potest, personarum acceptor non est. » Potest ergo, et modo potest, et in te vere personarum acceptor probandus, si quod in omnibus potest, et utique acturus in tempore suo est, in te solo ante tempus faceret, quod neque in Moyse fecit, cui unum tantummodo in hac vita peccatum exprobravit, et tamen ante mortem remisit: quem ob hanc culpam mori jussit, ne terram repromissionis intraret. Audiat ergo Salomonem, super ordinatione temporum et Dei constitutione testantem: Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub coelo: Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi, et tempus sanandi (Eccle. III, 1-3). Deinde alio loco dicit: Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem, et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus: et tempus omnis rei tunc erit (Ibid., 16, 17). Quamobrem, o homo vacue! si quam fiduciam habes, patienter exspecta ordinem Dei, quem dignatus est et ipse Dominus exspectare qui fecit: factus sub lege (Gal. IV, 4), qui fecerat legem. Audi ipsum tibi dicentem: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Aut si vis apertius accipere testimonium, quia cum utique possit Deus, tamen pro ipsa sui ordinatione non faciat, dicit ad Petrum: An putas non posse me modo rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Sed quomodo complebuntur Scripturae, 617 quia sic oportet fieri (Matth. XXVI, 53, 54)? Vides ergo quia operator temporis temperat virtutes: et ratio dispositionis, miscet potentiae patientiam. Deinde ait Dominus: Reconde gladium in theca. Fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11). Et tamen Deus nihil non potest: nec est quidquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. Loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de adventu Antichristi: Non retinetis, quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis: ut reveletur in suo tempore (II Thess. I, 5, 6). Tanta vis est decreti Dei, et tam irrevolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi abbreviari dixerit Dominus (Matt. XXIV, 22), non auferri: ut faceret temporum statutorum pro majestate plenitudinem, pro pietate brevitatem: simulque et compendium misericordia caperet, et numerum mundus impleret; et tu vis, jam? (ecce ego cum dolore misericordiae loquor); tu, inquam, vis, o homo similis mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod numquam antea dictum in sacris voluminibus invenitur, quemquam sine peccato esse respondeant, et si in hoc forte consenserint, de die momentoque subscribant: novam calumniae machinam instruens, ut quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse videamur, et in quo praecipue operantem in dispositionem quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne impatienter infamare impotentiam judicemur? Vanum, quaeso te, furorem abjice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam judicis cogitasse. Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat, de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltem responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia vociferantur ad Dominum: Quid tibi et nobis, fili Dei? Quid venisti ante tempus perdere nos (Matth. VIII, 29)? Quos cum intelligas de constitutione judicii confidentes, cape certissimum ipsius contra te exemplum. Si illos in oppressione miserit homines comprehensos: 618 ultimo tunc judicio intelligis esse damnatos. Accipe et te ipsum hic imperturbabili emendatione purgandum. Sin autem, ut legitur, patientia Dei adhuc illis liberum indulget arbitrium: adhuc et te crede tentandum. 29. Nunc ad aliam strictim transeo quaestionem, quam tu adversus omnes catholicos vibrare saepius diceris. Nam etiam in epistola tua illa lucubratissima haec ipsa intelligere vix potuimus. Ita ista, inquam, ad Demetriadem, puellam (ut audio) sacram et sanctam, homo verecundissimus scribere non erubuisti: docens, ut credo, reverentiam castitatis sub stropha Joseph luxuriantis dominae suae, ubi dixisti, « Contempta frequentur domina, propiores adolescenti tendit insidias, secretum ac sine testibus manu impudens apprehendit: » inopportunam historiam obscenissimo sermone contexens: quamquam hoc quod neque apte, neque decore dicitur, tibi imputare non debeamus, cui neque natales dederunt, ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter provenit, ut saperes, sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt, et te legendum cachinnis quasi titulum confusionis exponunt. Inter haec ergo hujusmodi sensum in eadem epistola indigestis sermonibus eructasti, « quod plerique nostrorum dicerent, Deum malam hominibus condidisse naturam. » Quod etiam ille Phinees tuus pedetentim nobis tentavit intendere: unde breviter primum profiteor, deinde respondeo: Ante tribunal Christi in dextera inter agnos Dei non sit dignus assistere, nec mereatur videre Dominum in regione vivorum, nec in gloria resurrectionis vita Jesu manifestetur in mortali corpore ejus (II Cor. IV, 11), qui dicit Deum aliquam malam vel hominis vel cujusque rei condidisse naturam, vel qui liberum in aliquo tollit, arbitrium: cum scriptum legerit: omnia quaecumque fecit Deus, bona valde (Gen. I, 31). Et de libero hominis arbitrio scriptum est: Deus creavit hominem inexterminabilem (Sap. II, 23): et reliquit eum in manu consilii sui (Eccli. XV, 14). Caece et maligne, aliter enim tibi loqui nequeo, sensum Dominicae auctoritatis, sensum propriae fragilitatis, sensum communis intelligentiae non habenti. Nos naturam hominis infirmam dicimus esse, non malam. Nam si mala esset, bonum omnino non caperet: nunc vero cum genuino affectu concupiscat bonum, 619 et adhaereat bono, malumque omnino fugiat, ubi in ea mala dicenda est esse substantia? Dominus clamat: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 43). Clamat Abraham: Ego autem terra et cinis (Gen. XVIII, 27). Clamat Job: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV, 6). Clamat Esaias: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habito (Isai. VI, 5)! Clamat Hieremias: Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: Vide, Domine, et miserere (Baruch. III, 1, 2). Clamat Abacuc: Custodivi, et expavit venter meus, a voce orationum intra me turbata est habitudo mea (Hab. III, 1 sec. LXX). Clamat David: Exaudi me in tua justitia, et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLIII, 1, 2). Clamant omnes apostoli infirmitatis timore turbati: Domine, libera nos, perimus (Matth. VIII, 23). Clamat Joannes: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Clamat Jacobus: In multis enim offendimus omnes (Jacob. III, 2). Clamat Paulus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Et ut generaliter universorum clamet infirmitas, clamat Spiritus sanctus in sanctis: Omnis caro fenum et gloria hominis sicut flos feni. Fenum aruit, flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XI, 6-8). 30. Contra has tam splendidas, perspicuasque divinorum nubes testimoniorum, audiat laborans in gemitu suo mundus universus Pelagium reclamantem: atque humili veritati non solum verborum impudentia, sed etiam cauteribus resistentem. Ait enim in epistola, quam supra nominavimus: « Verum econtrario remisso ac fastidioso animo ac nequam ore nos Domino reclamamus et dicimus: Durum est, arduum est, non possumus, homines sumus, fragili carne circumdamur. Et, o caecam insaniam! et, o profanam temeritatem! duplicis ignorantiae accusamus scientiae Dominum: ut 620 videatur nescire, quod fecit: nescire, quod jussit. Et quasi oblitus fragilitatis humanae, cujus auctor ipse est, imposuerit homini quod ferre non possit. » Quid rogo hac praesumptione feralius? Quid hac increpatione perversius? Exprobras Ecclesiae catholicae, cujus nos viscera sumus, quod quasi dicere desperando videatur, quod Deus, auctor hominis, imposuerit homini, quod ferre non possit: cujus tamen fidelissima est et ore et humilitate professio: Deum et primo omnia possibilia praecepisse, et nemine tamen possibilia complente, propter quod subditus sit omnis mundus Deo, postea pondus praecepti substituta gratiae indulgentia sublevasse. Verumtamen tu, serve nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, conservis tuis conaris exigere (Matth. XVIII, 29-32): tuum primum sensum discutio, et meum postea, si videtur, explano. Tu qui non posse ferre onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu ipsum ferre posse confidis? O miser, qui secundum quod scriptum est, dicis in corde tuo: Dives sum et ditatus, et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et caecus et nudus (Apoc. III, 17). Numquid ad te locutus est Christus: Amen dico tibi, non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis (Matth. XVI, 17)? Numquid tibi dixit: Tu vocaberis Cephas (Joan. I, 42)? Numquid tibi spopondit: Super hanc petram fundabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)? Attende enim quid Petrus apostolus, Spiritu sancto docente, commoneat qui ait: Et nunc ergo vos quid tentatis Deum, imponere jugum collo discentium, quod neque nos ipsi, neque patres nostri potuimus portare? sed gratia Domini nostri Jesu Christi credimus nos posse salvos fieri, sicut et illi (Act. XV, 10, 11). Petrus apostolus dicit: quia ille vere Deum tentet, qui nunc homini onus legis moliatur imponere: contra autem tu objicis et minaris, quod ille criminetur injustitiae Deum, qui per confessionem propriae infirmitatis, ad gratiam spiritus a littera occidente confugiat. Samuel, Helias, Helisaeus, Esaias, Hieremias, Daniel, Zacharias, omnes sancti, vel judices, vel reges, vel prophetae, patres sine dubio nostri sunt, et neminem patrum Petrus affirmat, sed 621 neque semetipsos, hoc est, apostolos, cum essent Judaei, onus legis ferre potuisse, sed fide Christi secundum spem gratiae fuisse salvatos. 31. An forte secundum te omnes isti sancti patres Dei adjutorium non habebant? Ecce Petrus increpat illos, qui grave jugum collo discentium ponere conabantur: tu econtrario in scandalum Petri increpas eos, qui ad fidelem Dei misericordiam confugiunt: et se per semetipsos onus legis ferre diffidunt. Sed tibi specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus latos humeros gestas robustamque cervicem: praeferens etiam in fronte pinguedinem, sicut scriptum est: Tetendit enim adversus Deum manum suam et contra omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversum eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet (Job. XV, 25-27). At illi tales esse non possunt, quibus semper in corde loquitur Christus: Contendite per angustam viam introire: lata est enim, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13; Luc. XIII, 24). Et Paulus apostolus monet: Curam carnis ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Est in me veritas Christi (II Cor. XI, 10; Rom. IX, 1, 2), quia multum doleo pro vobis. Juxta sententiam enim beati patris mei Augustini, « Non est sani fiducia, sed insani. » De uno praecepto eodemque primo, te, si dignaris, interrogo. In lege Dominus per Moysen jubet, quod et in Evangeliis Christus affirmat: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis: et secundum simile huic: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-39). Rogo te, responde non mihi, sed Deo: non voce, sed conscientia, si ita ex toto corde Deum diligis, ut nullam umquam in eo cogitationem, quae absque timore et dilectione Dei intelligi possit, admittas: si ita in tota anima sequeris, ut suscepta semel cruce in nullam penitus oblectationem habitae ad tempus jucunditatis succedas: si ita in totis visceribus tuis calore charitatis ardes, ut nulla penitus per augmenta necessitatis infirma concupiscentiis aut desideriis acquiescas. Deinde cum scriptum sit: 622 Omne quod non sit ex fide peccatum sit (Rom. XIV, 23): et sive nobilium locorum episcopos videris, sive potentes saeculi viros, sive divites sub religione videas, utrum omnino nihil vel adulationi, vel timori, vel spei acceptione personarum captus indulgeas, nec quidquam in quo te cor tuum reprehendat, et conscientia remordeat, vel si nulla verba tempori potius quam veritati accommodata respondeas. Illud etiam consulo, utrum aeque omnes Christianos sicut te ipsum diligas. Nos enim sub uno capite, quod est Christus: et sub una Ecclesia, quae est Christus, omnes fratres sumus, et unum corpus in Christo. Utrum ergo sicut te ipsum diligas omnes qui misericordiam Dei sperant, quos tamen noveris, confitere. Non enim te de ignotis consulo: quos ex eo te diligere arbitraris, quod quia non noveris, non odisti. Sed quid ego haec a confessione tua exigo, cum conversationem tuam vulgus agnoscat? Tu perfectus sine infirmitate, tu omnem legis sarcinam ferre possibilis, tu, inquam, homo inflate, sed vacue: audi, si dignaris Dominum Salvatorem, te, si tamen hoc poteris, ad sancta revocantem: Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei, velut infans, non intrabit illud (Marc. X, 15). Infans nihil in se habet, nisi quod diligit blandientem, et quod panem suum non in sudore suo, sed in precibus sperans alimoniam vitae, simplici petitione consequitur, quam fiduciali opere non meretur: qua tu comparatione commonitus, convertere ad infantiam, ut revertaris ad vitam. 32. Et quoniam superius dixeram, de possibilitate oneris sustinendi, tuum primum sensum discutio: et meum postea si videatur, explano. Mea sententia est, quia et in hoc quoque peccamus, qui cum infirmi sumus, de infirmitate conquerimur, [ hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa, quae perperam fiunt, confugiatur ad gratiam Domini miserantis, velut paedagogo concludente in eamdem fidem, quae postea revelata est: ubi et remittantur quae male fiunt, et eadem gratia juvante non fiant. Proficiscentium est enim via, quamvis bene proficiscentes dicantur perfecti viatores: 623 illa est autem perfectio summa, cui nihil addatur, cum id quo tenditur, coeperit possideri. 33. Jam vero illud quod eis dicitur, « ipse tu sine peccato es? » revera non pertinet ad eam rem, de qua vertitur quaestio: sed quod dicit « negligentiae suae potius imputari, quod non est sine peccato, » bene quidem dicit, sed dignetur inde et orare Dominum, ne illi haec iniqua negligentia dominetur. Quam rogabat quidam quando dicebat: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 135): ne dum suae diligentiae quasi propriis viribus fidit, neque hic ad veram justitiam, neque illic, ubi sine dubio perfecta desideranda est et speranda, perveniat. 34. Et illud quod eis a quibusdam dicitur, nusquam esse scriptum his omnino verbis, posse esse hominem sine peccato, facile refellit: quia non tibi est quaestio, quibus verbis dicatur quaeque sententia. Non tamen fortasse sine causa, cum aliquoties in Scripturis inveniatur, homines dictos esse sine querela (Luc. I, 6): non invenitur, qui dictus sit sine peccato: nisi unus solus, de quo aperte dictum est, eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 20). Et eo loco ubi de sacerdotibus sanctis agebatur. Etenim expertus est omnia, secundum similitudinem sine peccato (Heb. IV, 15): in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati, quamvis non esset caro peccati. Jam illud quomodo accipiendum sit: Omnis qui natus est ex Deo non peccat, et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9): cum ipse apostolus Joannes, quasi non sit natus ex Deo, aut eis loqueretur, qui nondum essent nati ex Deo, aperte posuerit. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): in libris quos ad Marcellium de hac re scripsi, sicut potui explicare curavi. Et illud quod dictum est, Non potest peccare, pro eo dictum est, ac si diceretur, non debet peccare: non improbanda mihi videtur hujus assertio. Quis enim insanus dicat debere peccari, cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri? 35. Sane quod apostolus Jacobus ait: Linguam autem 624 nullus hominum domare potest (Jacob. III, 8): non mihi videtur ita intelligendum, « quasi per exprobrationem dictum, tamquam diceretur: Ergone linguam nullus hominum domare potest? Tamquam objurgans et dicens: Domare feras potestis, linguam non potestis? Quasi facilius sit linguam domare, quam feras. » Non puto quod iste sit sensus in hoc loco. Si enim id sentiri vellet de facilitate domandae linguae, caetera sequerentur in bestiarum comparatione. Nunc vero sequitur: « Inquietum malum, plena veneno mortifero » utique nocentiore, quam bestiarum atque serpentum. Nam illud carnem interficit: hoc vero animam. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Non ergo quasi id esset facilius, quam mansuefactio bestiarum sanctus Jacobus illam sententiam pronuntiavit, aut ea voce voluit pronuntiari: sed potius ostendens, quantum sit in homine linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae. Neque hoc ideo dixit, ut hujus in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur: sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait: Linguam nullus domare potest, sed nullus hominum: ut cum domatur, Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia, fieri fateamur: conetur ergo anima domare linguam, et dum conatur, poscat auxilium: et oret lingua, ut dometur lingua, donante illo qui dixit ad suos: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Itaque praecepto facere commonemur: quod conantes et nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur. 36. Proinde et ipse cum exaggerasset linguae malum, inter haec dicens: Non oportet fratres mei haec ita fieri (Jac. III, 10): continuo monuit, consummatis his, quae hinc dicebat, quo adjutorio ista non fierent, quae dixit fieri non oportere. Quis sapiens, inquit, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversum veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et 625 contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordiae et fructibus bonis, non judicans, sine aemulatione (Ibid., 13-17). Haec est sapientia, quae linguam domat, desursum descendens, non ab humano corde prosiliens. An et istam quisque abrogare audet gratiae Dei, et tam superba vanitate ponet in hominis potestate? Cur ergo oratur, ut accipiatur, si ab homine est, ut habeatur? An et huic orationi contradicitur, ne fiat injuria libero arbitrio? Quod si sibi sufficit possibilitate naturae ad implenda omnia praecepta justitiae, contradicatur ergo et eidem apostolo Jacobo admonenti et dicenti: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans (Jac. I, 5, 6). Haec est fides ad quam praecepta compellunt: ut lex imperet, fides impetret, In multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Non enim et hoc iste Apostolus alio modo pronuntiavit, sicut et illud quod ait: « Linguam nullus hominum domare potest. » 37. Nec illud quisquam istis pro impossibilitate non peccandi similiter objecerit quod dictum est: Sapientia carnis inimica est Deo. Legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest: qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 7, 8). Sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam desursum descendentem: et in carne esse non eos, qui nondum de corpore exierunt, sed eos, qui secundum carnem vivunt, significatos esse, manifestum est. Non autem ibi est quaestio, quae versatur. Illud est quod exspecto ab isto audire: si qui secundum spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes jam quodammodo in carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum spiritum, an sibi sufficiant, jam data cum crearentur possibilitate naturae in sua propria voluntate: cum plenitudo legis non sit nisi charitas (Rom. VIII, 10), et charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris (Rom. V, 5), non per nosmetipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae, et dicit « hominem praevigilare debere ne ignoret, ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo nescit negligentia sua quod adhibita diligentia 626 scire debuisset: » dum tamen omnia potius disputet, quam ut oret, dicat: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 75). Aliud enim est non curasse scire, quae negligentiae peccata etiam per sacrificia quaedam legis videbantur expiari: Aliud intelligere velle, nec posse, et facere contra legem, non intelligendo quae fieri velit: Unde admonemur petere a Deo sapientiam, qui dat omnibus affluenter (Jac. I, 5): utique his omnibus, qui sic petunt, et tantum petunt, quomodo et quantum res tanta petenda est. 38. « Divinitus tamen expianda esse peccata commissa, et pro eis Dominum exorandum » fatetur, propter veniam scilicet promerendam: quia id quod factum est, facere infectum multum ab isto laudata potentia illa naturae et voluntas hominis, etiam ipso fatente, non potest. Quare hac necessitate restat ut oret ignosci: ut autem adjuvetur ne peccet, nusquam dixit, non hic legi. Mirum de hac re omnino silentium, cum oratio Dominica utrumque petendum esse commoneat: et ut dimittantur nobis debita nostra, et ut non inducamur in tentationem (Matth. VI, 12, 13). Illud ut praeterita expientur: hoc ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit: tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit. Ideo pro hac re, nec superflua, nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius, quam orare ut facias, quod in potestate habeas? 39. Jam nunc videte quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam naturam tamquam omnino sine vitio ullo sit, conatur ostendere: et contra apertissimas Scripturas Dei luctetur sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur. Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum haec dixisse poeniteat. « Primo, inquit, de eo disputandum est: quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. Unde ante omnia quaerendum puto, inquit, quid sit peccatum: substantia aliqua, an omni substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur. » Deinde adjungit: « Credo ita est. Et si ita est, inquit, quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret? » Videte, quaeso, quomodo nesciens nitatur evertere 627 medicinalium eloquiorum saluberrimas voces: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Quid sanatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est? Audis confitentem, quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam. Ab illo quaere unde vitiatum sit, quod sanari rogat: et audi quod sequitur: quoniam peccavi tibi. Hunc iste interroget, ab isto quaerat, quod quaerendum putat, et dicat: O tu, qui clamas, sana animam meam, quoniam peccavi, quid est peccatum? Substantia aliqua, an omni substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed tantum perperam facti actus exprimitur? Respondit ille: « Ita est, ut dicis. Non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur. » Et contra iste. Quid ergo clamas, sana animam meam quoniam peccavi tibi? Quomodo potuit vitiari anima tua? Medico indiget: quia sana non est. Omnia quidem bona quae habet in formatione, vita, sensu, mente, a summo Deo habet, creatore et artifice suo, vitium vero quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato quod commissum est libero arbitrio; ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam pertinet. Si enim jam sumus in Christo nova creatura (II Cor. V, 17): tamen eramus natura filii irae sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia propter multam dilectionem, qua dilexit nos cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo: cujus gratia sumus salvi facti. (Ephes. II, 2-5). 40. Haec igitur gratia Christi, sine qua nec infantes nec aetate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur: propter quod et gratia nominatur: Justificati, inquit, gratis, per sanguinem ipsius (Rom. III, 24). Unde hi qui non per illam liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire noluerunt, sive etiam cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis quod accipere possent, per quod salvi fierent, 628 non acceperunt, juste utique damnantur: quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt: vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in seipsis: et egent gloria Dei (Ibid., 23). 41. Universa igitur massa poenas debet. Et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non injuste proculdubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur: non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur. Cujus misericordiae? nisi illius qui Christum Jesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15), quos praescivit et praedestinavit, et vocavit, et justificavit, et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30). Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae, quos voluit, liberantis, qui recte nullo modo possent culpare justitiam, universos omnino damnantis: Hoc si secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra Christianam gratiam disputare, et ea dicere, quibus demonstrare conemur naturam humanam neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in majoribus sibi ipsam ad justitiam si velit, posse sufficere. Acute ipsi videntur haec dicere: sed in sapientia Verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Non est ista sapientia desursum descendens (Jac. III, 15). Nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris quorum fortissima et a cerrima ingenia, non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur injuriam. 42. Quanto igitur majore zelo accensus est libri hujus quem misistis conditor, adversus eos qui peccatis suis patrocinium de natura humanae infirmitatis perquirunt: tanto et multo ardentiore zelo nos oportet accendi, ne evacuetur crux Christi: Evacuatur autem, si aliquo modo praeter illius sacramentum ad justitiam vitamque aeternam perveniri posse dicatur, quod in libro isto agitur, nolo dicere ab sciente, ne illum qui eum scripsit, ne Christianum quidem habendum judicem, sed quidem magis credo a nesciente, magnis sane viribus, sed eas sanas volo, non quales phrenetici habere consueverunt. Nam prius distinguit, « aliud esse quaerere an possit aliquid esse quod ad solam possibilitatem pertinet: aliud, utrumne sit. » Hanc distinctionem veram esse nemo ambigit: consequens enim est, 629 ut quod est, esse potuerit: non est autem consequens, ut, quod esse potest, etiam sit. Quia enim Dominus Lazarum suscitavit, sine dubio, potuit: quia vero Judam non suscitavit, numquid dicendum est, non potuit? Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, etiam hoc eadem potestate fecisset: quia et Filius, quos vult vivificat (Joan. V, 21). Sed hac distinctione vera atque manifesta quo tendat, et quid efficere conetur, advertite. « Nos, inquit, de sola possibilitate tractamus: de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud gravissimum esse atque extra ordinem dicimus. » Hoc versat multis modis et sermone diuturno; ne quis eum aliud, quam de non peccandi possibilitate quaerere existimet. Unde inter multa quibus id agit, etiam hoc dicit. « Idem iterum repeto. Ego dico posse esse hominem sine peccato. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato? De posse, et non posse: non de esse, et non esse contendimus. » Deinde nonnulla eorum, quae adversus eos de Scripturis proferri solent, ad istam quaestionem non pertinere, in qua quaeritur, possitne an non possit homo esse sine peccato, jam commemorat: « Nam nullus, inquit, mundus est a sorde (Job. XIV, 4, sec. LXX), et non est homo, qui non peccet (III Reg. VIII, 46), et non est justus in terra (Eccle. VII, 21), et non est, qui faciat bonum (Psal. XIII, 1), et caetera his similia, inquit, ad non esse, non ad non posse proficiunt. Hujusmodi enim exemplis ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint: non quod aliud esse non potuerint. Unde et jure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent. » 43. Videte quid dixerit. Ego autem dico parvulum natum in eo loco, ubi ei non potuit per baptismum subveniri morte praeventum, idcirco talem fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit. Absolvat ergo eum et aperiat ei contra sententiam Domini regnum coelorum (Joan. III, 1). Sed non eum absolvit Apostolus, qui ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Recte ergo ea damnatione, 630 quae per universam massam currit, non admittitur, in regnum coelorum: quamvis Christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit. 44. Sed « non damnatur, inquiunt, quia in Adam peccasse omnes, non propter peccatum nascendi origine attractum, sed propter imitationem » dictum est. Si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium, qui subsecuti sunt, peccatorum, quia primus in hominibus peccator fuit: cur non potius Abel, quam Christus, ponitur caput hominum justorum, quia primus in hominibus fuit justus? Sed de infante non loquor. Juvenis vel senex in ea regione defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire, potuit fieri justus per naturam et liberum arbitrium, an non potuit? Si potuisse dicunt, ecce quod est crucem Christi evacuare, si sine illa quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium justificari posse contendere (I Cor. I, 17). Dicamus et hic, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21). Hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset. Et, si justi essent, quia vellent, essent: non, quia justi esse non possent: Si autem sine Christi gratia justificari omnino non potuit, etiam justum, si audet, absolvat secundum verba sua: « quia idcirco talis fuit, quod alius esse non potuit, culpa caruit. 45. Sed objicit sibi quasi ab alio dictum, et ait: « Potest quidem esse, sed per Dei gratiam. » Deinde, velut respondendo, subjungit: « Ago humanitati tuae gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare aut non confiteri solum contentus non es, verum etiam non refugis comprobare. Nam dicere, potest quidem, sed per illum, aut per illud, quid aliud est, quam non solum consentire quod posset esse, verum etiam quomodo vel qualiter posset ostendere? Nullus itaque magis alius rei possibilitatem approbat, quam qui ejus etiam qualitatem fatetur, quia nec absque re qualitas esse potest. » His dictis: iterum sibi objicit. « Sed tu, inquies, hoc in loco Dei gratiam, quandoquidem eam non commemoras, videris abnuere. » Deinde respondet: « Egone abnuo, qui rem confitendo, confitear necesse, et per quod effici res potest: an tu, qui rem negando, et quidquid illud est, per quod res efficitur, procul dubio negas? » Oblitus est jam se illi respondere, qui rem non negat, cujus objectionem paulo ante proposuerat, dicentis: « Potest 631 quidem esse, sed per Dei gratiam. » Quomodo ergo illam, pro qua iste multum laborat, possibilitatem negat, qui etiam dicit: « Potest esse, sed per Dei gratiam? » Verumtamen quia isto dimisso, qui rem jam confitetur, agit adhuc adversus eos, qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non posse. Dicit ergo, « Sive per gratiam, sive per adjutorium, sive per misericordiam, et quidquid illud est, per quod esse homo absque peccato potest, confitetur, quisquis rem ipsam fatetur. » 46. Fateor dilectioni vestrae cum ista legerem, laetitia repente perfusus sum, quod Dei gratiam non negaret, per quam solam homo justificari potest, hoc enim in disputationibus talium maxime detestor et horreo, sed pergens legere caetera, primo ex datis similitudinibus coepi habere suspectum. Ait enim: « Nunc si dixero, homo disputare potest, avis volare, lepus currere, et non etiam per quae haec effici possint commemoravero, id est, linguam, alas, pedes: num ego officiorum qualitates negavi, qui officia ipsa confessus sum? » Videtur certe haec eum commemorasse, quae natura valent, creata sunt enim haec membra hujusmodi naturis, lingua, alae, pedes, non tale aliquid posuit, quale de gratia intelligi volumus, sine qua homo non justificatur: ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. Hinc jam ego sollicitus coepi legere et caetera, et me non falso comperi suspicatum: quo priusquam veniam, videte quid dixerit. Cum tractaret quaestionem de differentia peccatorum, et objiceret sibi, « quod quaedam saepe irruant, non posse cuncta vitari; » negavit debere « argui, ne levi quidem correptione, si vitari omnino non possunt: » Scripturas utique non advertens novi Testamenti ubi didicimus], sicut Apostolus ait: Numquid dicet figmentum ei qui se finxit, quid me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Infirmitatis ei querela propriae virtutis ambitio est, quoniam occulte adjutorium Dei fastidit, qui peculiarem fortitudinem quaerit. Et hic diabolus est, qui dicit, viribus faciam. Ego autem secundum Apostolum, 632 gloriabor semper in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 9): ut semper dicat cor meum Deo: In velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua (Psal. LXII, 8). Unde et scriptum est: Postulationes vestrae innotescant coram Deo: et pax Dei quae superat omnem mentem, custodiat corda et corpora vestra in Christo Jesu (Philipp. IV, 6, 7). Habeo itaque infirmitatem: et gaudeo in cognitione infirmitatis meae. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10): potentem invocando Deum, qui me exaudit infirmum, qui nobis fidelissime repromisit: Ego autem vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Peculiare opus infirmitatis est, in omni loco semper orare, ut omnipotens Deus, qui spopondit non deserere, etiam juvare non cesset. Ecce enim Scriptura clamat infirmis: Quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Cui respondet vera et pia confessio: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 2). Magna et certa est de perfectione fiducia, cum omnipotens facit quod optat infirmus. Rursusque magna et certa est de confirmatione securitas, cum omnipotens servat, nec perdit infirmos, sicut scriptum est: Ei autem qui potest omnia abundantius facere quam petimus et intelligimus, secundum virtutem qua operatur in nobis: ipsi gloria in Christo Jesu (Ephes. III, 20, 21). Quamobrem admonet Apostolus: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso, in gloria (Coloss. III, 2-4). 47. Vitae fructus est sanctitas: sanctitas vero est, esse sine peccato. Si ergo incorruptionis gloria abscondita est ab omnibus hominibus in hoc tempore, tu quomodo hoc eodem tempore ipsa incorruptione posse te superindui gloriaris? Sicut enim corruptionis principium fuit homini declinare in peccatum, ita incorruptionis initium erit, non habere peccatum. Quis ergo illud ante judicium Dei abscondit, aut de sinu Christi abstulit, et tibi tradidit? An forte quia non meretur eam 633 in futuro de manu Domini intelligis? Haec praesummus instruit Paulus, et dicit: Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est (I Cor. XV, 54-56). Per quod ostendit Apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem immortalitas, et corruptionem incorruptio consequatur: et ubi infirmitate deleta virtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina, sed erunt omnes similes angelis Dei. Porro autem si quis jam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut vivens in hac carne, vel masculum se esse, vel feminam nesciat, si jam plenissima sui puritate percepta, nec habens vestimenta sordida, similis est angelis Dei, et si jam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non voce, sed habitu profitetur. Verumtamen praesumptio ista perditio est: quin potius hujusmodi homini expedit, ut non suum cor, sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur, simulque oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: Sufficit tibi gratia mea: virtus autem in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). 48. Itaque quod solum et in quo solo liberum arbitrium preficit: praebeat se unusquisque nostrum Deo terram voluntariam: Dei autem agricultura sumus: Dei aedificatio sumus (I Cor. III, 9). Mittat in agrum suum semen verbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est verus agricola. Quod solum tamen in nobis potest voluntaria devotio, ad continendam in se radicem seminis et nutriendos uberes partus fideliter subministret, semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. Haec sit ejus in opere Dei cooperatio, cum spe non dubia et charitate sincera. Ait enim Dominus Jesus: Ego sum vitis, vos estis palmites (Joan. XV, 5): quodcumque habet, de vite habet. Non enim, inquit Apostolus, tu radicem portas, sed radix te (Rom. XI, 18). Quid se ergo extollit 634 in fructibus, qui videntur in eo, cum totum pertineat ad vitem, non solum ut possit, verum etiam ut sit? Alioquin excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Non enim palmes, sed vitis potest: et quod vitis potest, palmes ostendit. Sufficit ergo unicuique ut habeat. At vero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat, et patienter expetat: ne dum non habet, et habere se credit, idipsum quod habet auferatur ab eo. Primum hominem peccantem de paradiso ejecit Deus, deinde in cruce credentem primum in paradisum Christus induxit. Merito ergo quamdiu in paradiso non sum, et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo. Si autem in paradisum gratia Dei traductus fuero: ibi perfectione mea, et morte superata, peccatoque deleto, aeternam in conspectu Dei potentiae ejus gloriam praedicabo. Haec ergo ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui. Non mihi succenseant, qui laeserunt, si in aliquo per comparationes nominum titulantur. De quaestionibus vero aequanimiter ferant, magisque, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod verum est. Ego, teste Jesu Christo, odisse me fateor haeresim, non haereticum: sed, sicut justum est, interim propter haeresim, haereticum vito: quia et prohibui, et corripui. Detestetur et damnet, ore pariter ac manu, et cunctis fraternitatis vinculo haerebit: quia scriptum est: Invicem onera vestra portate: et sic adimplebitis legem Christi (Matth. XIII, 12).