Migne Patrologia Latina Tomus 96
De apparitione S. Michaelis (Auctor incertus), J. P. Migne
CAPUT PRIMUM. Regnante Childeberto rege apparet sanctus Michael in Gallia, Synagogae quondam, nunc Ecclesiae patronus.
(1389B) Postquam gens Francorum Christi gratia insignita longe lateque undique per provincias superborum colla perdomuisset, Childeberto rege monarchiam totius occiduae et septentrionis, necnon et meridiei partis strenue gubernante, quia omnipotens Deus non solum in omnibus gentibus, verum etiam in omnibus mundi quem ipse fecit subjectorum spirituum partibus principatur; beatus archangelus unus ex septem in conspectu Domini semper assistentibus, qui etiam et paradisi praepositus salvatorum animas in pacis regione collocaturus legitur, post eam manifestationem (1389C)qua se in monte Gargano ad adorandum ac glorificandum quomodo et qualiter voluit, sicut in scriptis habetur, ostendit; his, ut comprehensum est, per beatum archangelum patratis, illuminatis Christi gratia cunctis gentibus, in orientalibus Romaniae partibus accipe quibus sese indiciis manifestare idem beatissimus princeps civium supernorum voluerit praesulem occidentalium populorum: ut qui quondam benedicto in patriarchis populo Israelitico defensionis attribuerat opem, ipse custos existeret ac praevius vocatis filiis per adoptionem. Namque legitur in visione Danielis prophetae dicente eidem angelo: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael archangelus princeps vester (Dan. X, 21). Princeps, inquit, vester, populi videlicet Judaeorum. (1389D)Christo vero Domino in propria venienti, atque a suis non recepto, quin potius prodito, ipso ad Patrem remeante, dum aboletur observatio priscae legis, constabilitur annuntiationis evangelicae admirabile sacramentum, dum exeunte per omnem terram sono apostolorum, caeremoniae transferuntur sacrorum per ministeria angelorum. Aiunt etenim historiae ecclesiasticae quod post passionem et ascensionem Domini ad coelos, post diu exspectatam Israelitarum (1390A)plenitudinem, cum appropinquaret tempus desolationis civitatis et templi quam Salvator sacro venturum praenuntiaverat eloquio cum fletu humanitatis, Ecclesia apud Hierosolymam monitu Divinitatis per cunctum orbem gentibus evangelizatura diffunditur. Cumque congregatus undique ex omnibus locis populus Paschalis festivitatis praestolaretur diem, sacerdotibus solitas excubias observantibus, voces subitas vigiles audivit dicentes: Migremus ex his sedibus. Voces vero subito per angelos emissae, quae enuntiaverunt beatorum spirituum demigrationem, angelicum ministerium insinuarunt ad Ecclesiam gentium transferendum. Ex quibus patenter insinuatur quod beatus Michael archangelus ministerium quod exercuerat in Dei quondam populum, (1390B)eumdem sortitus sit apud gentium electionem. Haec ita esse devotio credit fidelium propter ostensionem signorum. Notum enim se fieri voluit mortalibus aetatis nostrae temporibus, quo se humanum genus in electorum spirituum societate cognosceret devocatum. Denique advertendum est quo mysterio locum mortalibus praeviderit in partibus occiduis, ubi ex omni orbe confluit veneranter angelicum imprecatura subsidium religiosa multitudo fidelium.
CAPUT II. De situ loci. Hic igitur locus Tumba vocitatur ab incolis, ideo quod in morem tumuli quasi ab arenis emergens in altum, in spatio ducentorum cubitorum porrigitur, Oceano undique mari cinctus locus, angustum admirabilis (1390C)insulae praebet spatium inter ostia situs, ubi immergunt se mari flumina Segia [ Al., Sei; vulgo Sée], necnon et Senuna ( Selune ); praebens quoque habitantibus hinc inde non breve nimium spatium. Longitudine vero ac latitudine a radice qua prominet non multum distat (ut conjicitur) ab eo opere quo salvatum, imo servatum est humani generis incrementum ( Id est, arca Noemi). Qui ab Abrincatensi urbe ( Avranches ) sex distans millibus, occasum prospectans, Abrincatensem pagum dirimit a Britannia. Nulla ibi exerceri valet actio mundalis; his solis congruus exstat locus, qui Christum sedule venerari disponunt: et hos suscipit, quos ad aethera ardens virtutum amor evehit. Copia tanta piscium ibidem reperitur, quae plerumque fluminum marisque infusione congeritur. (1390D)Procul vero cernentibus nihil aliud fore quam spatiosa quaedam, imo speciosa turris videtur. Sed et mare recessu suo devotis populis bis inde desideratum iter praebet beati petentibus limina archangeli Michaelis, qui primum locus, sicut a veracibus cognoscere potuimus narratoribus, opacissima silva claudebatur longe ab Oceani (ut aestimatur) aestu millibus distans sex, altissima praebens latibula ferarum. Et quia secretiora coeli per contemplationem subtilitatis (1391A)rimari volentibus gratissima esse solent remotiora eremi loca, inibi olim inhabitasse comperimus monachos, ubi etiam usque nunc duae exstant ecclesiae priscorum manu constructae. Nam ipsi monachi ibidem Domino servientes dispensatione cuncta regentis Dei sustentabantur, presbytero quodam de villa quae dicitur Asteriacus ( Beauvoir ) taliter eis ferente auxilio. Nam ut illis sine quo humana non potest exigi vita, deerat victus, fumo signifero discurrente altaque coeli petente, onerabat asellum dapibus dilectione vera farcitis: sicque duce invisibili praevio, per loca ibat invia, ac redibat ferens Domini jussa illisque necessaria. Sed quia hic locus Dei nutu futuro parabatur miraculo sanctique sui archangeli venerationi, mare quod longe distabat (1391B)paulatim assurgens, omnem silvae magnitudinem sua virtute complanavit, et in arenae suae formam cuncta redegit, praebens iter populo terrae ut enarrentur mirabilia Dei. Jam vero ad illud veniendum est, qualiter idem beatorum princeps spirituum angelica revelatione dedicaverit praedictum locum.
CAPUT III. De constructione loci per angelicam revelationem. Quodam tempore cum religiosissimus et Deo amabilis praefatae urbis antistes Autbertus nomine sopori sese dedisset, admonitus est angelica revelatione, ut in jam dicti summitate loci sancti construeret in honore archangeli aedem: ut cujus celebrabatur veneranda commemoratio in monte Gargano, non minori tripudio celebraretur in pelago. At (1391C)sacerdos dum revolvit illud apostoli, Probate spiritus si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1), iterata est admonitus visione, quo perficeret quod jubebatur. Et quia spiritus prophetarum non semper est prophetis subjectus, distulit adhuc praesul constructionem, sed adhibuit intercessionem, quatenus istiusmodi negotium Domini nostri Jesu Christi simulque beatissimi archangeli agnoscere valeret deliberationem. Contigit per idem tempus ut taurum cujusdam, quem furtim quidam instinctu pravitatis subtraxerat, in ejusdem deponeret saxi cacumen, ut dum is qui amiserat juvencum, reperiendi amitteret spem, turpe latrunculus lucrum efficeret ex eodem. Interea tertia admonitione venerandus pulsatur episcopus austerius, ut qui non acquieverat bis admonitus, locum adiret celerius, (1391D)a quo tamen se sciret egrediendum nullatenus, priusquam perficeret quod fuerat jussus. Ad cujus fidei confirmationem monstratur etiam ibidem usque in praesens petra quasi digito hominis inscripta, super quam memoratus episcopus resedit, quousque opus ad finem adduxit. Percunctanti igitur episcopo qui aedificationi congruus posset videri locus, angelica in hunc modum est responsione dictatum, ut loco eo aedificaretur aedes, quo inerat taurus absconditus (1392A)et religatus. Cumque de loci requireret amplitudine vel quantitate, eisdem cognovit responsis aedificationi eum debere statuere modum, quem videret juvencum in circuitu protrivisse. Post haec jussum est ut suo praereptus domino restitueretur taurus. Venerabilis ergo episcopus, de visione certissimus, cum hymnis et laudibus praedictum locum ingressus, exercere imperatum opus aggressus est: congregataque rusticorum maxima multitudine locum purgavit, atque in spatium complanavit: in cujus medio duae praeeminebant rupes, quas operantium multorum movere non poterant manus, nec a suo divellere statu. Qui cum diu haererent, nec omnino quid facerent invenirent, nocte insecuta visio apparuit cuidam homini nomine Baino in villa quae (1392B)dicitur Icius ( Huynes ), qui duodecim filiis ampliatus magnam inter suos tenebat dignitatis gloriam. Hic ergo per visum monitus ut cum laborantibus et ipse labori insisteret, festinus ad locum cum filiis venit, impleturus quod fuerat jussus. Quo cum pervenisset, fretus auxilio sancti Michaelis archangeli, quod humana non poterat virtus, mirum in modum tam facile molem tantae magnitudinis removit, ut nullum pondus inibi esse videretur. At omnes in commune laudantes Deum sanctumque archangelum Michaelem, coepto attentius insistebant operi. Cumque jam dictus episcopus de magnitudine construendae fabricae adhuc dubius cogitaret, nocte media, sicuti quondam Gedeoni in signum victoriae, ros jacuit super verticem montis; ubi autem fundamenta locanda (1392C)erant, siccitas fuit, dictumque est episcopo: Vade, et sicut signatum videris, fundamenta jace. Qui statim omnipotenti Deo gratias agens, sanctique implorans archangeli Michaelis auxilium, exsurgens gaudens et laetus opus illud aggressus est.
Exstruxit itaque fabricam non culmine sublimitatis celsam, sed in modum cryptae rotundam, centum (ut aestimatur) hominum capacem, illius in monte Gargani volens exaequare formam, in modum praerupti silicis angelico apparatu facta terrigenis ad laudem et gloriam Dei habitatione: manifeste docens semper in coelestibus divini muneris opem esse poscendam, altoque contemplationis intuitu penetrare aetheris astra, non terrenis limosisque paludibus rotantia hominum ponere corda. Quod cum post non (1392D)multum tempus esset opem ferente Deo aedificatum, viro Dei Autberto episcopo manente anxio, proinde quia cernebat sibi deesse sancti archangeli pignora, beatus eumdem sacerdotem Michael admonuit, uti fratres celerrime usque ad locum quo memoria venerabiliter colitur sanctissimi archangeli, dirigeret in Gargano, et eam quam angelo patrocinante referrent benedictionem ( Id est, munus), cum summa exciperet gratulatione.
CAPUT IV. Qualiter a Gargano sit sanctum delatum pignus. (1393A) Interea missi nuntii adeunt locum: qui benignissime ab abbate loci illius suscepti vestibusque mutati, ac tanti itineris fatigatione sublevati, cuncta quae suae contigerant regioni, simulque ad quod venerant pandunt. Quae verba cum ipsius loci abbas suo retulisset antistiti, uberrimas omnipotenti Deo laudes uterque retulit, qui pro lapsis naturae fragilitate terrigenis assistentium sibi ministrorum dignatur praebere suffragium. Hinc cum qua decebat veneratione sumptis a loco pignoribus, quo beatus archangelus sui memoriam fidelibus commendaverat, partem scilicet rubei pallioli quod ipse memorandus archangelus in monte Gargano supra altare quod ipse manu sua construxerat, posuit, et partem scilicet marmoris supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc superexstant (1393B)in eodem vestigia, jam dictis fratribus usque ad sacrum locum referenda contradidit, conditione interposita, videlicet ut quos una angelicae revelationis sociaverat causa, una quoque aeternaliter necteret connexio charitatis.
CAPUT V. De adventu reliquiarum [Al., De exceptione angelici patrocinii. ] Summi interea nuntii repedantes, post multa itineris spatia, ad locum quo digressi fuerant, ipso die quo fabrica completa est in monte jam dicto in occiduis partibus, quasi novum ingressi sunt orbem, quem primum veprium densitate reliquerant plenum. Quo dum appropinquant, sacerdos Domini Autbertus occurrens cum multis laudibus, cum canticis (1393C)spiritalibus, cum ineffabili gaudio omnium in sacro monte angelica mortalibus devehit profutura praesidia. Dici vero non potest quantum in adventu (ut ita dicam) angeli circumjacentes provinciae gavisae sunt laetitia et gaudio: quippe quia sibi divinitus providebant inaestimabile supernum tribui donum, in hoc quod beatum Michaelem archangelum coelestis militiae principem merebantur obtinere signiferum; cognoscentes etiam signa et mirabilia quae Dominus per ministrum suum operatur mortalibus, ita ut per hujus itineris spatia duodecim caeci illuminati, pluresque diversis infirmitatibus acti pristinae sunt redditi sanitati. Et quod his addendum est, mulier quaedam orbata luminibus, de villa quae dicitur Asteriacus, dum prosequitur pretiosissima munera (1393D)summi archangeli Michaelis, mox ut attigit planitiem arenae maris divinitus factum recepit visum, admirans se de tenebris subito in lucem (1394A)mutatam. Sed et usque hodie per summum ministrum suum haec eadem Dominus quotidie ad laudem et gloriam nominis sui in eo loco operari non desinit.
Igitur eo die, quod est XVII Kalend. Novembris, veneranda completa templi dedicatione, vir Domini Autbertus postquam sagaciter omnia sub ordine disposuit, officia quoque servientium clericorum constituit, deputans hos inibi sub numero consistere duodecim, qui legitimis observationibus perpetualiter in beatissimi Michaelis archangeli persisterent famulatu, quamvis non ejusdem numeri in eodem loco a successoribus beati viri sint clerici constituti. Simul etiam de episcopio suo eidem loco a servientibus villas contradidit, videlicet jam dictam villam Icium ( Huyne ) et Genitium ( Genet ).
CAPUT VI. De obtenta aqua per angelicam revelationem. (1394B) Interea idem praesul cuncta pervidens congruo patrata ordine, hoc unum quod poterat valde videri difficile, a sancto censuit expetendum archangelo, aquae scilicet elementum, sine quo constare nequit vita mortalium. Super hoc ergo Domini nostri Jesu Christi simulque sancti archangeli dum expetit simul cum grege sibi commisso auxilium, ut qui quondam produxerat sitienti populo de petra poculum, ipse a servis suis amovere dignaretur aquae penuriam; tandem angelica ostensione locum didicit, ubi in praerupto silice dum concavum foramen exciditur, mirum in modum aquarum mox abundantia reperitur, quae possit habitantibus competentem praebere usum. Eadem vero aqua profluens quod sit haustu (1394C)salubris, multis est ostensum modis. Celerem namque fert febricitantibus opem, quoties desiderium provenerit sumendi.
CAPUT VII. De miraculis in eodem loco patratis. Apud beati vero basilicam archangeli, ipso opitulante virtutes efficiuntur innumerae: illuminantur namque ibidem caeci, gressum recipiunt claudi, merentur auditum surdi, fugantur ex obsessis corporibus spiritus immundi, Domino Deo nostro praebente auxilium per ministerium angelorum. Autbertus autem praesul venerabilis quia memoratum locum sub honore sanctissimi dedicaverat archangeli Michaelis: alias vero quae nunc videntur in undenarium crevisse numerum, (1394D)crescente devotione et amore, fidelium exstruxit manus, ubi divina praestantur beneficia, adjuvante Domino nostro Jesu Christo.