There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber primus, caput II
1710

editio: ex J. B. Vici Opera latina, tomus I; Joseph Ferrari recensuit; Mediolani, 1835
fons: librum vide
 Caput I Caput III 

caput ii.

De Generibus, sive de Ideis.


Genus et Forma Latinis idem.
Latini quum dicunt genus, intelligunt formam: quum speciem, duo sentiunt, et quod scholae dicunt individuum, Species et individuum et simulacrum significat.
Genera qua ratione infinita.
et simulacrum, sive apparenza. De generibus sectae philosophorum omnes ea sentiunt esse infinita. Igitur necesse est antiquos Italiae, philosophos opinatos, genera esse formas, non amplitudine, sed perfectione infinitas, et quia infinitas, in uno Deo esse: species autem, seu res peculiares esse simulacra ad eas formas expressa. Et quidem si verum antiquis Italiae philosophis idem quod factum; genera rerum, non universalia scholarum, sed formas fuisse necesse est.Forma metaphysica, forma plastae, forma physica, forma seminis.
Formae physicae sunt ex metaphysicis formatae.
Formarum utilitas.
Geometria per formas cur tum opere, tam opera certissima.
Formas autem intelligo metaphysicas, quae a physicis ita diversae sunt, ut forma plastae a forma seminis. Plastae enim forma, dum ad eam quid formatur, manet idem, et semper formato perfectior; forma seminis, dum quotidie se explicat, demutatur, ac perficitur magis; ita ut formae physicae sint ex formis metaphysicis formatae. Et quod non amplitudine, sed perfectione genera infinita existimanda, id utrorom utilitate collata dijudicare facile sit. Nam Geometria, quae synthetica methodo traditur, nempe per formas, ideo tum opere, tum opera certissima est, quia, a minimis in infinitum per sua postulata procedens, docet modum componendi elementa, ex quibus vera formantur, quae demonstrat; et ideo modum componendi elementa docet, quia homo intra se habet elementa, quae docet. At ob id ipsum analysis, quanquam certum suum det opus, opera tamen incerta est;Cur eadem per species certas opere, incerta opera[1]. quia ab infinito rem repetit, et inde descendit ad minima: atqui in infinito reperire omnia datur; at qua via reperire possis non datur. Artes autem certius diriguntur ad finem, quem sibi habent propositum, quae docent genera, seu modos, quibus res fiunt, ut pictura, sculptura, plastica, architectura;Cur artes ideales certa compotes finis.
Cur conjecturales non item.
quam quae non docent, ut ommes conjecturales, in qua classe sunt oratoria, politica, medicina: et illae ideo docent, quia obversantur circa prototypos, quos mens humana intra se continet; hae non docent, quia homo nullam formam rerum, quas conijcit, intra se habet.Inutilitas generum Aristotelaeorum.
Cur scientiae quo plus genericae minus utiles.
Et quia formae individuae sunt, nam linea longa, seu lata, seu profonda una plus minusve deformat faciem, ut nescias eandem esse; hinc fit quod scientiae artesve quanto plus supra genera, non platonica, sed aristotelaea insurgunt, magis confundunt formas, et quanto magis magnificae evadunt, tanto minus utiles fiunt. Quo nomine Aristotelis Physica odie male audit, Physicae operatricis commoda.
Jurisprudentes non regulis, sed exceptionibus censentur.
quod nimis sit universalis: quando contra genus humanum innumeris novis veris ditarunt ignis, et machina, instrumenta, quibus utitur recens physica, rerum, quae sint similes pecularium maturae operum, operatrix. Indidem Jurisprudentia non censetur, qui beata memoria jus theticum, sive summum et generale regularum tenet; sed qui acri judicio videt in caussis ultimas factorum peristases seu circumstantias, quae aequitatem, sive exceptiones, quibus lege universali eximantur, promereant.Oratores optimi, qui haerent in caussae propriis.
Ex Historicis utiles qui?
Optimi oratores non ii qui per locos communes vagantur, sed qui, ut Ciceronis judicio et phrasi utar, haerent in propriis. Historici utiles, non qui facta crassius, et genericas caussas narrant, sed qui ultimas factorum circumstantias persequuntur, et caussarum peculiares reserant. Et in artibus, quae imitatione constant, uti pictura, sculptura, plastica, poëtica,Imitatores boni in circumstantiis melioratis spectantur. excellunt qui archetypum, a natura vulgari desumptum, circumstantiis non vulgaribus, sed novis ac miris exornant; aut ab alio artifice expressum, propriis ac melioribus distinguunt, ac faciunt suum. Quorum sane archetyporum cum alii aliis meliores confingi possint, quia semper exemplaria exemplis praestant;Unde scalae idearum Platonicae. Platonici illas idearum scalas construunt, et per ideas alias aliis perfectiores, tanquam per gradus ad Deum Opt. Max. ascendunt, qui in se omnium continet optimas.Sapientia non est de iis quae genere continentur. Quin et sapientia ipsa nihil aliud est, nisi solertia decori, qua sapiens ita in omnibus novis rebus loquatur, et agat; ut nihil aeque aptum ad id aliunde desumptum accommodari possit. Itaque sapiens a longo et multo rerum honestarum et utilium usu mentem quasi subactam reddit, quo novarum rerum, uti sunt in se ipsis, expressas excipiat imagines; et non aliter paratus sit ex tempore loqui, et agere in omnibus rebus cum dignitate, ac fortis comparatum habet animum ad omnes terrores inopinatos. Atqui nova, mira, inopinata universalibus illis generibus non providentur.Ut genera sunt materia metaphysica. Quam ad rem satis commode scholae loquuntur, quum genera materiam metaphysicam esse dicunt; si id ita accipiatur, ut mens per genera informis fiat quodammodo, quo facilius specierum induat formas. Quod sane verum comperitur: nam facilius facta et negocia percipit, uti percipi oportet, qui genera seu simplices rerum ideas habet, quam qui peculiaribus formis mentem instruxit, et ex iis peculiares alias spectat: nam res formata difficile alii formatae rei aptatur. Quare exemplis judicare, exemplis deliberare periculosum: quia nunquam aut perraro rerum circumstantiae congruunt usquequaque.Egregia inter physicam et metaphysicam materiam differentia. Atque hoc differt inter materiam physicam et metaphysicam. Physica materia ideo quamlibet formam peculiarem educat, educit optimam; quia qua via educit, ea ex omnibus una erat. Materia autem metaphysica, quia peculiares formae omnes sunt imperfectae, genere ipso, sive idea, continet optimam.Universalium damna: Vidimus utilitates formarum; nunc universalium damna exequamur. Loqui universalibus verbis infantium est, aut barbarorum.In jurisprudentia; In Jurisprudentia, ut plurimum, sub ipso jure thetico, seu sub regularum authoritate, saepissime erratur.In re medica; In re medica, qui recta per theses pergunt, magis contendunt ne corrumpantur systemata, quam ut sanentur aegroti.In vita agenda. In vita agenda, quam saepe peccant, qui eam per themata instituerunt! de quibus graeca locutio nobis vernacula facta est, qua thematicos istos homines appellamus.Errores omnes ex homonymiae generibus referendi.
Homines naturaliter homonymiam fugiunt.
Omnes in philosophia errores ab homonymis, vulgo aequivocis, nascuntur: aequivoca autem aliud non sunt, nisi voces pluribus rebus communes; nam sine generibus aequivoca non essent; homines enim naturaliter homonymiam aversantur: cujus rei argumento illud est, quod puer jussus ad accersendum sine discrimine Titium, ubi ejus nominis duo sunt; quia natura attendit particularia, statim subdit: utrum me accersire vis Titiorum?An magis genera philosophos in errores, quam sensus in praejudicia vugus conjiciant. Itaque nescio, an magis genera philosophos in errores, quam sensus in falsas persuasiones, seu in praejudicia vulgus conjiciant[2]. Nam genera, ut diximus, formas confundunt, seu, ut loquuntur, ideas confusas, non minus ac praejudicia faciunt obscuras. Et vero omnes sectae in philosophia, medicina, jurisprudentia, omnes in vita agenda controversiae, et jurgia sunt a generibus; quia a generibus sunt homonymiae, seu aequivocationes, quae ab errore esse dicuntur. In Physica, quia generica materiae et formae nomina; in Jurisprudentia, quia longe lateque patet appellatio justi; in Medicina, quia sanum et corruptum sunt nimis ampla vocabula; in vita agenda, quia vox utile definita non est. Atque ila sensisse antiquos Italiae Philosophos haec in lingua latina extant vestigia:Certum Latinis quae significat. quod certum duo significat, et quod est exploratum indubiumque, et peculiare, quod communi respondet; quasi quod peculiare est, certum sit, dubium autem quod commune.Verum et Æquum Latinis idem. Iisdemque verum et aequum idem: aequum enim ultimis rerum circumstantiis spectatur, quemadmodum justum genere ipso; quasi quae genere constant, falsa sint, verae autem ultimae rerum species. Enim vero ista genera nomine tenus sunt infinita:Homo quia neque nihil est, neque omnia, nec nihil percipit, nec infinitum. homo enim neque nihil est, neque omnia. Quare nec de nihilo, nisi per aliquid negatum, nec de infinito, nisi per negata finita cogitare potest. At enim omnis triangulus habet angulos aequales duobus rectis. Ita sane: sed non id mihi infinitum verum; sed quia habeo trianguli formam in mente impressam, cujus hanc nosco propretatem, et ea mihi est archetypus ceterorum.Universalia rationem habent quandam archetyporum. Si vero id contendant esse, infinitum genus, quia ad eum trianguli archetypum accommodari innumeri trianguli possunt, id sibi habeant per me licet: nam vocabulum iis lubens condono, dum ipsi de re mecum sentiant. Sed enim perperam loquuntur, qui decempedam dixerint infinitam, quod omne extensum ad eam normam metiri possint.

 Caput I Caput III 
  1. Certa opere, incerta opera, scilicet consequentiis certa, processu incerta est analysis. Praepostere hic locus in Italica versione interpretatur.
  2. Vide quoque Cap. V, § 2 in fine, et secundam Vici Epistolam in fine hujus Operis, § 4 ad dimidium.