De antiquis episcoporum promotionibus

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De antiquis episcoporum promotionibus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129


De antiquis episcoporum promotionibus

De antiquis episcoporum promotionibus (Auctor incertus), J. P. Migne 129.1398A

PRAEFATIO JAC. SIRMONDI S. J. 129.1381C|

Quo more olim rituque, tum in caetera ecclesia, tum maxime in Gallia, promoti fuerint episcopi.


Vetus olim totius Ecclesiae mos fuit, episcopos cleri et plebis, cui praefuturi erant, suffragiis creari. Si0c enim, ut altius non repetam, Cornelium Romae clericorum plebisque suffragio episcopum factum. Cyprianus epistola quadragesima prima et quinquagesima secunda, Cyprianum Carthagine judicio Dei, et favore plebis ad officium sacerdotii et gradum episcopatus electum, Pontius diaconus in ejus Vita, Alexandrum in Comanorum Ecclesia, rejectis iis quos cives suffragiis suis commendabant, episcopum a Gregorio Neocaesariensi designatum fuisse, auctor est Gregorius Nyssenus. Et quanquam in Oriente postea usus invaluit ut in episcoporum electionibus populi suffragia non exquirerentur: post synodum nempe Nicaenam, quae canone quarto 129.1381D| et sexto episcopos, nulla cleri plebisve facta mentione, ab episcopis provinciae creari et ordinari jubet, et post Laodicenam, cujus canon decimus tertius sacerdotum electiones turbis, id est populis, permitti vetat: atque hoc modo Epiphanium Salaminae in Cypro episcopum ab episcopis insulae, Basilium Caesareae ab episcopis, qui ea de causa convenerant, electos tradant, qui eorum Vitas conscripserunt: et eo spectans Basilius ipse Nicopolitanis epistola centesima nonagesima quarta scribat, episcoporum partes esse, populo episcopum dare, populi datum suscipere. In Occidentalibus tamen Ecclesiis jus idem suffragii populo in renuntiandis episcopis etiam post synodum Nicaenam perseverasse, tum Romanorum pontificum Siricii, Coelestini, Leonis decreta, quae cleri plebisque consensu eligendos statuunt; tum Damasi, Ambrosii, Augustini, Fulgentii et aliorum, quos eo modo creatos constat, innumera passim 129.1382C| exempla declarant. In Gallia quoque nostra morem eumdem, quandiu sub Romanorum imperio stetit, obtinuisse manifestum est. Nam et Hilarium, apud Pictavos concordante favore populi sacerdotem factum, Fortunatus; et apud Turonos Martinum Severus, multitudinis, quae ad suffragia ferenda venerat, conspirantibus votis episcoporum factum; Illidium similiter populo eligente sacerdotem Arvernae Ecclesiae, pastoremque constitutum, docet Gregorius Turonensis. Germanum praeterea Antissiodori, clericorum, nobilitatis ac plebis urbanae et rusticae sententia expetitum, Constantius presbyter; et Remigium apud Rhemos, Hincmarus testatur omnium generaliter votis ad pontificii culmen raptum potius quam electum. Plebis etiam et oppidanorum judicii ac voluntatis, in Simplicii Bituricensis, et Joannis Cabillonensis episcopi electione, meminit Sidonius. De Caesario denique Arelatensi narrat Cyprianus diaconus, Aeonium episcopum sub mortem 129.1382D| suam clerum et cives allocutum, ut postquam decederet, Caesarium sibi substituerent. Ex quibus exemplis, aliisque id genus, apparet libera in Galliis, quandiu imperio Romano paruerunt, cleri plebisque in episcoporum electione suffragia fuisse. Caeterum, postquam in Gallia vel in aliis gentibus, pulsis Romanis, exorti sunt reges, fecit episcoporum apud omnes dignitas eximia, ut sua interesse principes ducerent, illos nisi arbitratu et voluntate sua non creari. Qua in re licet reclamarint saepenumero episcopi nostri, atque in synodis suis pristinam electionum libertatem sartam tectam retinere conati sint, ut in concilio Aurelianensi III, can. 3; in Arvernensi, can. 2; in Aurelianensi V, can. 11; in Parisiensi III, can. 8; in Parisiensi V, can. 1; in Rhemensi, can. 25, et in Cabillonensi, can. 10, vicit tamen regum auctoritas, obtinuitque ut episcopi nulli haberentur, nisi quos vel ipsi imperarent, vel a clero civibusque 129.1383A| expetitos probarent et annuerent. Ita ergo Nicetium Triveris docet Gregorius Turonensis, Theodorici regis jussu, ad episcopatum fuisse accitum, datoque populi consensu, et decreto regis, ordinatum. Quintianum itidem, et hoc mortuo Gallum, Arvernis ab eodem Theodorico rege datos episcopos. Ita, ut de multis pauca commemorem, Germanum Parisiensem Childeberti, Ommatium Turonensem Clodomeris, Medardum Viromandensem, et Euphronium rursus Turonensem, et Domnolum Cenomanensem, Clotarii regis jussu, vel assensu, cathedram adeptos memorant Gregorius idem et Fortunatus.

Eodemque modo deinceps a Chilperico fratribusque, tum a Clotario II, Dagoberto, Clodoveo juniore, ac reliquis Meroveicae familiae regibus, delatos fuisse aut concessos episcopatus, et historiae produnt, et fidem faciunt apud Marculfum et alios, quae tum in usu erant veteres formulae: quarum aliae populi ad regem preces continent, hunc aut illum 129.1383B| sibi episcopum flagitantis: aliae, praeceptum regis de collato episcopatu; aliae indiculos ad metropolitanum et episcopos, pro episcopi novi ordinatione. Nec diversam porro sub primis secundae familiae regibus Pippino et Carolo rationem exstitisse, tum eorum quibus episcopatus commiserunt, exempla demonstrant, tum synodi illorum temporibus celebratae: in quibus cum multa de episcoporum officio et disciplina praecipiantur, nulla usquam electionum episcopalium fit mentio. Primus antiquae consuetudinis memor Ludovicus Pius, anno, ut reor, imperii sui tertio, eligendorum episcoporum potestatem Ecclesiae restituit lege lata, quae in primo libro Capitularium, cap. 84, legitur his verbis: « De episcopis eligendis. Sacrorum canonum, non ignari, et ut in Dei nomine sancta ecclesia sua liberius potiretur honore, ad sensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi, secundum statuta canonum, de propria dioecesi, remota 129.1383C| personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum, et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subjectis usquequaque prodesse valeant. »

Sed hujus tamen legis beneficio ita electionum jure in posterum usae sunt ecclesiae, ut singulae mortuo episcopo, primum omnium novi eligendi facultatem per metropolitanum a rege peterent, cum visitatore qui praeesset electioni. Tum electionis factae decretum ad metropolitanum referebatur, ut ea regi probata, et electo coram provincialibus episcopis examinato, tum demum ordinaretur, mandatumque ab ordinatoribus acciperet, quomodo ipsum in episcopali munere juxta canonum statuta versari oporteret. Quae singula cum multis saepe locis ab Hincmaro Rhemensi explicari soleant, tum in libro contra Hincmarum nepotem fere omnia breviter expressa sunt, ubi de metropolitani prae caeteris episcopis dignitate ac praestantia tractat in hunc modum: « In Rhemensi provincia, inquit, si fuerit 129.1383D| defunctus episcopus, ego, et non tu, visitatorem ipsi viduatae designabo ecclesiae, et electionem cum decreto canonico praecipiam fieri. Et si in partes se eligentium vota diviserint, meum, et non tuum, erit eligere, qui majoribus ad ordinandum studiis juvetur et meritis, et meum est, ordinandum examinare, non tuum. Tuum est autem cum aliis mecum ordinare episcopum, et litteris canonicis, quas ordinatus ab ordinatoribus suis jubetur accipere, post me in tuo loco subscribere. » Quemadmodum autem geri haec singula solerent, ut apertius pleniusque cognosci ac percipi liceat, operae pretium duximus diversas eo spectantium epistolarum aliarumque actionum formulas, quae in manus nostras venerunt, hoc loco subjicere: praemissis etiam, de quibus dictum est, antiquioribus formulis, quibus ante restitutas electiones utebantur.

FORMULAE ANTIQUAE DE EPISCOPATU Quarum olim usus fuit sub primis regibus. INDEX. 129.1384A|

1. Cleri plebisque viduatae civitatis preces ad regem pro episcopo instituendo.
2. Praeceptum regis de episcopatu, ad episcopum designatum.
3. Indiculus regis ad metropolitanum, ut designatum episcopum ordinet cum suis comprovincialibus.
4. Indiculus alter ad episcopum; pro eadem designati episcopi ordinatione. (Vide Patrologiae tom. LXXXVII.)
FORMULAE DIVERSAE In episcoporum promotionibus usurpatae post restitutam electionum libertatem.
129.1384B|
9. Decretum III electionis Ansegisi archiepiscopi
1. Epistola Hincmari ad regem, ut electionem et visitatorem concedat ecclesiae Silvanectensi.
2. Epistola Hincmari ad Gedenulfum, ut visitatorem agat in ecclesia Cameracensi.
3. Epistola Hincmari ad clerum et plebem Cameracensem, ut electionem faciant.
4. Epistola Hincmari ad Belvacenses, de forma et modo faciendae electionis.
5. Excusatio Rhemensium, qui electionem ante visitatoris adventum fecisse dicebantur.
6. Allocutio visitatoris ad electores.
7. Decretum electionis Hedenulfi episcopi Laudunensis.
8. Decretum aliud electionis Aeneae episcopi Parisiensis.
129.1384C| Senonensis.
10. Epistola Senonensis ecclesiae ad Hilduinum archicapellanum, pro tuenda electione quam fecerant.
11. Examinatio Willeberti Catalaunensis ordinandi Episcopi.
12. Professio Adalberti futuri episcopi Morinensis.
13. Professio altera futuri archiepiscopi.
14. Tractoria Prudentii episcopi Tricassini, cum electioni Aeneae adesse non posset.
15. Documentum de ordinatione Electranni episcopi Redonensis.
16. Canonicae litterae ab ordinatoribus datae Hedenulfo episcopo Laudunensi. (Vide ubi supra.)

EPISTOLA FORMATA. IN NOM. ΠΑΤΡΗΣ ET ΦΙΛΙΗ. 129.1384D| ET ϞΡϞ ϞΚΗ Domino sanctissimo atque veneratissimo et a nobis summa cum dilectione nominando ill. episcopo ill. provincia fratri in Christo Domino. Ego ill. episcopus servus Christi, sanctae ill. Ecclesiae humilis episcopus, vester confrater ac devotus orator, paciferam transitoriae vitae atque futurae in Domino salutem. Cognoscat denique, almitas vestra, quia iste Clericus, nomine ill. noster tonsuratus, petiit nostrae humilitatis dimissoriam, sive formatam, ut a vobis ad sacrum ordinem promoveatur. Propterea nos, ejus precibus inclinati, secundum statuta sanctorum Patrum Nicaeni concilii hanc dimissoriam, sive ut diximus, formatam, vestrae fraternitati atque sanctitati emittimus, ut eum ad Sacerdotii 129.1385A| onus consecrare non dubitetis, et nobis remittatis. Et ut verum credatis ac cognoscatis, litteris Graecis cum earum numero subter eam jussimus juxta praefatum consilium roborari. Bene vale, in Domino dilectissime et amatissime frater. ΠΟϞΑ LXXX LXX CCI ΠΔΜΟΛΛΩ Indict. XV q Θ XCVIIII ΑΜΗΝ I XLVIII. L.

Alia M. episcopi Theatini.

2. Φ, Υ, Α. A. Celerimo ( forte celeberrimo) vati fratrique sanctissimo et prompto, sapientia cum omni honore recolenda, et decorato in omnibus, in Domino fideli, et valde doctissimo, seu ab omnibus orthodoxis multiplici scientiae . . . gratia decorato . . . dilecto in Christo Joanni M. speculator sanctae sedis Ecclesiae Theatinae episcopus . . . Nos de ill. sanctae sedis 129.1385B| Ecclesiae ill. episcopus in Domino Jesu Christo optamus vobis magnam salutem atque honorem hic et in aevum. Propter incommoditatem, quod iter arreptus sum partibus Beneventi, sicut domina imperatrix per suos apices innotuit, ut in ejus servitio allaturi simus quibus jam semper in molestia corporis diutius fatigamur, ad clericos nostrae dioeceseos sacris ordinibus sublimandos insufficientes arbitramur. Idcirco praesentibus nostrae mediocritatis apicibus exoramus, hunc praesentem clericum nostrum Luponem ad gradum levitarum promoveri, et ad vestram specialiter fraternitatem dirigimus. Et ut hoc certius probabiliusque credatur, Graeca huic elementa paginae secundum statuta sanctae ac magnae synodi Nicaenae inseri praecipimus, videlicet Patris 129.1385C| et Filii et Spiritus sancti. Primas litteras ΠΟϞΑ, quae LXXX LXX CC et primum significat numeros. Petri quoque apostolorum principis prima littera Π quae LXXX significat. Nostrae quoque mediocritatis primam litteram Μ sublimitatis vestrae secundam Ο ejus qui accipit tertiam Π civitatis nostrae quartam . . . et Indict. praesentis anni istius XV, est autem nomen ejus Luponem clericum futurus levita. Addidimus etiam XCVIIII q Θ per haec Graeca elementa adnotantur. ΑΜΗΝ. Burchardi Vormatiensis episcopi Formata.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Walterio Spirensis episcopo. Ego Burchardus sanctae Vormatiensis Ecclesiae devotus gregis Christi 129.1385D| famulus, in Deo verae summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta Catholica Ecclesia prompta sit sequi documenta evangelica, quae dicunt: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, etc. (Matth. X, 41); et Apostolus jubeat (Rom. XII) 129.1386A| hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum virorum communicare, tamen propter eos qui cauteriatam habent conscientiam suam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint fugitivi sua malitia faciente; et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum non sint: statutum est a sanctis Patribus neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam quae in canonibus nominatur formata. Ideo notum facimus paternitati vestrae, quod praesens frater noster harum litterarum portitor nomine Ecmannus non pro sua nequitia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus nostris, eo quod 129.1386B| ex familia nostra fuit, et noster baptizatus, fecimus ei libertatem receptam cornu altaris canonice et ordinavimus eum ad gradum presbyterii; cui etiam has dimissorias sive commendatitias litteras fecimus, et eum ad vestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in vestra parochia sub vestro sacro regimine et defensione consistere valeat. Ego, inquam, Burchardus, humilis episcopus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate sanctae Ecclesiae in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Ecmannum presbyterum de civitate Vormatiensi indictione X, et licentiam do vobis inthronizandi eum in quamcunque ecclesiam vultis vestrae parochiae. Hanc ergo epistolam Graecis litteris hinc indeque munire decrevimus et a nullo 129.1386C| ecclesiae nostrae Firmacrensium. Fraternitatem vestram Christus nobis incolumen conservet. Π. Υ. Δ. Π. Β. Θ. V. W. d.)-(. H. Z. Data Vormatiae Id. Martii, anno Dominicae incarnationis Mle. XII, indictione decima.

Juramenta episcoporum praestita sedi Arelatensi.

Ego Pontius S. Mariae Aquensis sedis nunc ordinandus episcopus debitam subjectionem, et reverentiam, et obedientiam a SS. Patribus constitutam secundum praecepta canonum S. Sedi Arelatensis Ecclesiae, rectoribusque ejus in praesentia domni archiepiscopi Raimbaldi perpetuo exhibiturum promitto, et super sanctum altare propria manu firmo.

Ego frater Rostagnus S. Aquensis Ecclesiae ordinandus 129.1386D| episcopus debitam, etc., ut supra.

Ego Stephanus Vendacensis Ecclesiae vocatus episcopus promitto coram Deo et sanctis ejus omnem subjectionem, et obedientiam canonicam, et fidelitatem Ecclesiae S. Stephani sedis Arelatensis, ubi corpus B. Trophimi confessoris quiescit, et Annoni 129.1387A| praesenti archiepiscopo, et successoribus ejus, si eum supervixero.

Ego Arnulphus Vinciensis Ecclesiae vocatus episcopus, etc., ut in praecedenti. Solum pro Annoni, praesenti archiepiscopo habet Pontioni praesenti archiepiscopo.

Ego Bertrandus S. sedis Ecclesiae Forujulensis nunc ordinandus episcopus, etc., ut supra in juramento Pontii Aquensis.

Ego Bertrandus Regensis Ecclesiae episcopus vocatus, profiteor me deinceps sub ditione Arelatensis metropolitae consistere, et ejus jussionibus obtemperare.

Ego Agelricus sanctae Regensis Ecclesiae nunc ordinandus episcopus, etc., ut in juramento Pontii 129.1387B| Aquensis.

Ego Adilricus Arausicensis Ecclesiae vocatus episcopus, etc., ut in juramento Stephani Vendacensis.

Ego Adilricus Arausicensis, et Tricastrinensis vocatus episcopus, etc., ut in juramento ejusdem Stephani Solum pro Annoni habet Raimbaldo.

Ego Petrus Ecclesiae Avenione vocatus episcopus profiteor me, etc., ut in juramento Bertrandi Regensis.

Ego Benedictus Avenionensis Ecclesiae vocatus episcopus juro coram Deo et sanctis ejus omnem subjectionem et obedientiam canonicam et fidelitatem Ecclesiae S. Stephani sedis Arelatensis, ubi corpus almi Trophimi apostoli quiescit, et Raimbaldo praesenti archiepiscopo, et successoribus ejus, 129.1387C| si eum supervixero.

FORMATARUM VETERUM EPISTOLARUM CANONICARUM EXEMPLA XI. Post formulas promotionum episcopalium non alienum est formatarum exempla subjici, quarum usus inter episcopos frequentissimus fuit clericorum maxime causa, cum alio migrabant, quia sine formatis ad communionem illos recipi, vel in alia ecclesia ordinari non licebat. Graecam earum originem Graecae litterae ostendunt, quarum in his numeros, etiam in Latinis nominibus, observabant. Nicaenorum quoque Patrum auctoritate institutas fuisse, cum alii vulgo tradunt, tum ipsa, quae Attici episcopi Constantinopolitani titulo circumfertur, vetus conficiendarum formatarum formula docet, quam primo loco proponemus.

De modo conficiendarum epistolarum formatarum, quem Nicaena synodus inter episcopos in faciendis epistolis conservandum esse instituit. 129.1387D|

Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII Nicaeam congregatis, et saluberrime inventum est, et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem: id est, ut assumantur in supputationem prima Graeca elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est Π, Υ, Α, quae elementa octogenarium, et quadringentesimum, 129.1388A| et primum significant numerum, Petri quoque apostoli prima littera, id est Π, quae numerum octoginta significat. Ejus quoque qui scribit episcopi prima littera; cui scribitur, secunda; accipientis tertia; civitatis de qua scribitur, quarta; et Indictionis, quaecunque est id temporis, idem qui fuerit numerus assumatur: atque ita his omnibus Graecis litteris, quae, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis. unam quaecunque collecta fuerit summam epistola teneat. Hanc qui suscipit omni cum cautela requirat expresse. Addat praeterea separatim in epistola nonagenarium et nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significat ΑΜΗΝ.

(Ex superioribus liquet, numerorum qui in formatis observantur, alios in omnibus formatis eosdem 129.1388B| semper esse, alios in singulis diversos: illos proinde omnibus communes esse, hos singularum proprios. Communes sunt, qui fiunt ex primis litteris Patris, Filii, Spiritus sancti, et Petri: nimirum ex litteris Η, Υ, Α, Π, quibus numeri respondent LXXX, CCCC, I LXXX atque ex omnibus litteris ΑΜΗΝ, quarum numeri sunt I, XL, VIII L, id est θ' XCIX, omnium vero summa DCLX. Quare hic idem numerus formatis omnibus est communis, atque in omnibus idem est. Proprius autem, qui ex prima littera scribentis, secunda ejus cui scribitur, tertia accipientis, quarta civitatis de qua scribitur, et ex indictionis cujusque nota ducitur; quae vix unquam in diversis formatis consentiunt. Eo fit ut in singulis diversus existat, ac diversa proinde in diversis utriusque numeri sit summa: quod ex sequentibus formatarum exemplis patefiet, si prius quos numeros Graecae litterae significent ostenderimus.)

Quos numeros singula Graecorum elementa significent
Α α 1.
Β β 2.
Γ γ 3.
Δ δ 4.
Ε ε 5.
ϛ' 6.
Ζ ζ 7.
Η η 8.
Θ θ 9.
Ι ι 10.
Κ κ 20.
Λ λ 30.
Μ μ 40.
Ν ν 50.
Ξ ξ 60.
Ο Ο 70.
Π π 80.
' 90.
Ρ ρ 100.
Σ σ 200.
Τ τ 300.
Υ υ 400.
Φ φ 500.
Χ χ 600.
Ψ ψ 700.
Ω ω 800.
τὸ 900.
INDEX FORMATARUM SEQUENTIUM.
I. Ebroini Bituricensis archiepiscopi ad Magnonem Senonensem.
II. Wolfeonis episcopi Constantiensis ad Bernaltum Argentariensem.
129.1388D|
III. Teugaudi Trevirensis episcopi ad Carolum regem, episcopos, etc.
IV. Joannis Camaracensis episcopi ad omnes episcopos.
V. Liutadi episcopi Vinciensis ad Wanilonem Rotgo magensem archiepiscopum.
VI. Aeneae episcopi Parisiensis ad Hincmarum Rhemensem archiepiscopum.
VII. Hedilonis episcopi Noviomensis ad Didonem Laudunensem episcopum.
VIII. Hedilonis ejusdem episcopi ad Radulphum Laudunensem episcopum.
IX. Rathodi Trevirensis archiepiscopi ad Rotbertum Metensem episcopum.
X. Dadonis episcopi Virdunensis ad Rottrodum Trevirensem archiepiscopum.
XI. Durandi episcopi Arnensis ad Radulphum Turonensem archiepiscopum.
I Ebroini Bituricensis ad Magnonem Senonensem archiepiscopum pro Dodoberto presbytero, ut in ejus parochia apud Hercambaldum manere possit.
Sancto et Deo amabili Magnoni dono Dei archiepiscopo ex Senonica urbe, ego in Dei nomine Ebroinus dono Dei archiepiscopus ex Biturige urbe, in Domino Jesu salutem optamus vobis in perpetuum.

De caetero notum facimus sanctitati vestrae quia istum praesentem presbyterum, nomine Dodobertum, parochianum nostrum, in nostra dioecesi natum, et sacras litteras edoctum, ad ordinem sacrum promoveri jussimus. Postea vero petiit a nobis licentiam, ut in vestra parochia apud hominem aliquem nomine Hercambaldum manere possit. Nos vero petitionem 129.1389B| illius non denegavimus, nisi licentiam illi dedimus, quia scimus quod de bene liberis hominibus ortus sit. Unde has litteras commendatitias, more ecclesiastico factas, ad sanctitatem vestram misimus, ut scire valeat Deo digna charitas vestra, eum nec fuga lapsum, nec sua malitia a nobis ejectum, sed nostra voluntate destinatum. Et ut certius credatis, Graeca elementa, quae octogenarium, quadringentesimum et primum numeros exprimunt, in primis annexuimus. Π. Petri quoque nominis primam litteram sumptam in medium ascribere rogavimus. Nihilominus etiam parvitatis nostrae nominis primam litteram Ε magnitudinis vestrae secundam litteram Α istius fratris nominis tertiam litteram Α civitatis nostrae quartam Υ, et indictionem quartam adjunximus. 129.1389C| Addidimus nonagenarium et nonum numerum; Id. '. et Θ' Et insequenter impressione sigilli nostri subterfirmavimus. Et manu propria eam roboravimus, et a clericis nostris roborari jussimus. Actum in anno X imperii domini nostri Caroli, et anno XLIII regni ejus, in Dei nomine feliciter Amen.

(Indictio IV et anni regni atque imperii Caroli Magni annum Christi designant 810; summam vero numeri omnes formata comprehensi efficiunt MLXXIV; nam ad communem omnium formatarum numerum DCLX adjiciendus est hujus proprius CCCCXIV, qui conflatur ex litteris Ε, Α, Δ, Υ, et indictione IV).

II. Wolfeonis Constantiensis episcopi ad Bernaltum Argentariensem, pro Annone clerico, ut in parochia manere et ad sacros ordines promoveri possit.
Π, Υ, Α, Π, sanctissimo in Christo fratri, summaque dulcedine amplectendo, Bernalto Argentariensis civitatis episcopo, Wolfe, Constantiensis Ecclesiae praesul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem. Υ, Ε, Ν, Σ. .

De caetero noverit sancta fraternitas vestra quod iste clericus, nomine Anno, nostra in parochia instructus ac detonsus, parvitatem nostram rogavit, quatenus illi commendatitias litteras conscriberemus, quibus vestrae celsitudini commendatus, sub tuitione vestri regiminis degere possit. Cujus voluntati consentientes, secundum canonicam auctoritatem 129.1390A| litteras ei dimissorias dedimus: per quas et ipsi concedimus, ut sub vestro magisterio divinae servituti insistens, suae deserviat utilitati, et vobis licentiam tribuimus, ut si dignum eum judicaveritis, ad sacros ordines promoveatis. Commendatum ergo eum curae vestrae suscipite, et nostris ex partibus absolutum in vestrarum ovium numero custodite. Quas litteras, ut vigore veritatis firmatae indubitanter a vobis suscipiantur, litteris Graecis, ut canonica docet auctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas vestram beatitudinem ad regimen sanctae suae Ecclesiae perpetualiter bene valere concedat. Π. indictione X. Continet haec formata epistola summam numeri MCCCXXV.

(Indictio X et Wolfeonis episcopatus annum denotant 129.1390B| 817. Summa vero totius numeri sub finem formatae ascripta conflatur ex numero communi DCLX et ex proprio DCLXV, qui exsurgit ex litteris Υ., Ε., Ν., Σ., et indictione X; una enim conjuncti reddunt MCCCXXV.)

III. Teutgaudi archiepiscopi Trevirensis epistola generalis ad Carolum Calvum regem, episcopos et alios universos, pro Hegilone presbytero ad sanctorum loca peregrinante. Gloriosissimo et a Deo coronato magno et pacifico regi Carolo, et omnibus beatissimis praesulibus, caeterisque in gradibus ecclesiasticis ordinatis, et universis in regno ejus saecularem administrantibus dignitatem, seu cunctis fidelibus Domini nostri Jesu Christi adventum diligentibus, Teotgaudus 129.1390C| humillimus Trevirorum archiepiscopus plenam pacem, et perpetui gaudii optabilem implorat salutem.

Quia saepe fieri solet ut magni viri, summa religionis arce conspicui, virtutum robore praevalidi, armis justitiae accincti, castitatis candore insigniti, sapientiae decore praefulgidi, migrandi de suis locis concipiant amorem, quo per talem occasionem humanam possint subterfugere laudem, et minoris meriti aestimentur ab extraneis qui granditer honorificabantur a nobis. Plurima quippe sunt istiusmodi occasionis Veteris et Novi Testamenti hortamenta, et evidentissima prae oculis documenta, quae vobis quia satis agnita esse non ambigimus, opportunius ea praeterimus. Hac igitur felicissima consuetudine 129.1390D| et saluberrima doctrina commonitus quidam frater nobis carissimus, et cunctis benevolentibus, nomine Hegilo, quia dioecesanus noster erat, in nostra videlicet dioecesi nutritus et tonsus, sacroque dogmate sanctarum Scripturarum plenissime eruditus, et honestissime conversatus, atque in Ecclesia nobis commissa ad sacerdotii dignitatem fuerat promotus, licentiam a nobis petiit, ut more canonico absolutione suscepta, et largita sibi benedictione, tutius atque securius loca sanctorum visitare, et ad vestram praesentiam liberius ac familiarius accedere valeret, ad quemcunque ex vobis illum itineris varietas perduxisset. Itaque nos petitioni ejus assensum tribuentes, et venerationi illius consentientes, acquievimus 129.1391A| consentiendo quod secundum Deum desiderare videbatur. Quocirca suppliciter deprecamur, et obnixe deposcimus humanitatem vestram, ut honorabiliter susceptum, sicut Dei templum, et habitaculum Spiritus sancti, veluti mansionem sanctae Trinitatis, quemadmodum pretiosissimum membrum Christi, sicuti auctum dono et largitate septiformis gratiae Dei, quocunque pervenerit, sive modico, seu largiori spatio apud vos moraturus, benigne tractetis, humane exhibeatis: ut Christum in eo suscipientes, prout rogamus, fideliter, pro illo meritum munificentiae vestrae acquiratis aeternaliter. Denique cum propter memorabilem justificationum ipsius praerogativam has vobis pacificas litteras porrigere decerneremus, operae pretium fore arbitrati sumus, 129.1391B| ut Graeca quoque elementa ex nomine Patris Π, et Filii Υ, et Spiritus sancti Α, primam quoque litteram ex nomine beati Petri apostoli Π., II., et ΑΜΗΝ in fine insereremus, cum litteris nihilo minus Graecis summam illarum demonstrantibus ΦΞΑ, ut per hoc vobis evidentius luceret honorificentia ejus quem exoramus, praefixis apicibus sanctae Trinitatis, ut sacrosancta Trinitas illum ubique conservet, muniat, atque defendat, intercedente beato Petro apostolo. AMHN vero in extremo apponere studuimus, optantes ut iter illius salubriter dirigatur, oculis divinae majestatis efficiatur acceptabile, receptabile sanctis, et memorabile in aeternum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Hac ratione in hac epistola Graeca elementa posuimus, non ut canonicam 129.1391C| formatam formaremus, sed ut eidem etiam intimato Hegiloni prospera per elementa indita precaremur. Valete. Dextera Dei Patris, per quem facta sunt saecula, religionem vestram tueatur, et bonam impleat voluntatem juxta desiderium vestrum, omnes fideles et cuncti beatissimi fratres, cum rege Carolo, a Rege omnium regum pro magis meritis in perpetuum coronandi. Amen.

(Theutgaudi episcopatus Caroli Calvi congruit temporibus, sed indictio hic nulla est ex qua de anno Christi statuere liceat. De numeris autem, cum alii sint communes omnium, ut dictum est, alii proprii cujusque formatae, propriis omissis communium tantum summam, neque illam integram, Graecis litteris expressi ΦΞΑ id est DLXI; nam adjicienda erant XCIX, quae in ΑΜΗΝ continentur, ut fieret 129.1391D| integra summa DCLX.

IV. Joannis episcopi Camaracensis epistola generalis ad omnes episcopos, pro Ursione presbytero, ut in qualibet illorum parochia recipi possit. In nomine Π, Υ, Α, Π, Ι, Π, Σ, Α, indictione XIII ΑΜΗΝ. Omnibus sanctae matris Ecclesiae pastoribus pio sollicitudinis studio filiorum ipsius curam gerentibus, Joannes Camaracensis sanctae matris Ecclesiae episcoporum extimus, inocciduae prosperitatis tripudium.

Permaximo scelerum pondere praegravati, non solum paganorum, verum etiam pseudochristianorum creberrimis atterimur infestationibus Quocirca 129.1392A| gregem divina nostrae sollicitudinis providentia commissum intra proprii ovilis septa pastoralis nequit regere vigilantia. E quibus praesens sacerdos, Ursio vocabulo, a beatae recordationis praedecessore nostro Teuderico, apud matrem Ecclesiam nostram per omnes gradus canonice promotus, religioseque dum licuit conversatus, suppliciter efflagitavit litteras, Graecorum elementis impraevaricabilibus sanctissimi Nicaeni concilii decretis roboratas; nostra pastorali indulgentia sibi largiri, quibus munitus dimitti, et quocunque sibi aptum reperisset locum, posset canonice recipi, ac ministerium divinitus sibi concessum peragere. Nos igitur hujusmodi petitionem suscipientes, nostrae etiam atque ipsius miseriae condolentes, omnique carentem dolo 129.1392B| cognoscentes, migrandi facultatem liberalissime indulsimus, eminentiam vestram, ad quos pervenerit, obnixe exposcentes, ut in sacrosancto vestrae paternitatis gremio eum suscipientes, ministerii sui officium intra vestram dioecesin celebrare sinatis. Ut vero hi nostrae parvitatis apices verius credantur, Graecorum numerum suis supputationibus in servimus: Patris videlicet primam Π,, Filii quoque primam Υ, et sancti Spiritus Α; Petri etiam apostolorum principis primam Π, nostri quinetiam nominis primam I, quoniam ignoramus cujus pontificis dioecesin nominatim adire debeat, pro speciali littera nominis episcopi, quae hoc loco deberet esse secunda, generalis ibidem nominis secundam ponimus, quae est II, quae similiter significat octoginta. 129.1392C| Istius insuper fratris tertiam Σ, quartam nihilominus urbis nostrae litteram Α, cum indictione instantis anni XIII subnectentes ΑΜΗΝ. Ideo vero haec innexa sunt, ne forte beatitudinis vestrae pura quae est in Christo simplicitas aliquo fraudis obnubiletur accessu: et ut profecto sciatis hunc fratrem neque fuga lapsum, nec alicujus criminis naevo fuscatum, sed instante Nortmannorum feritate nolentem propulsum. Valeat sanctitas vestra superno propitiante Christi clementia munita praesidio. Summa numerorum epistolae DCCCCLXIV.

(Indictio XIII et episcopatus Joannis Camaracensis annum designant 865. Summa numerorum ad calcem adjecta, et initio quoque suis litteris expressa, conflatur ex numero communi DCLX et ex proprio hujus formatae CCCIV, qui conficitur ex litteris Graecis 129.1392D| Ι, Π, Σ, Α, et indictione XIII.)

V. Liutadi episcopi Vinciensis ad Wenilonem Rothomagensem archiepiscopum, de Wlfado diacono, quem olim sibi traditum ab Ebbone Rhemensi, nunc ipsi concedit. Π. Σ. Α. Reverentissimo et sanctissimo patri Weniloni Rothomagensi archiepiscopo Liutadus Vinciensis episcopus aeternam in Domino salutem.

Optarem valde, si nobis spatia terrarum sinerent, fraternum et amicissimum vobiscum habere colloquium, atque de nostris communibus opportunitatibus tractare. Sed quia id prolixitas itineris denegare videtur, vestram sanctitatem humiliter exoro ut mei 129.1393A| memoriam coram sancto altari habere dignemini, vestraeque me commendare Ecclesiae, quoniam vestram charitatem jam in gremio Ecclesiae nostrae recepimus, et pro vobis quotidianis precibus Deum exoramus. Caeterum comperiat sanctitas vestra quemdam fratrem nostrum, et filium Ecclesiae nostrae, nomine Wlfadum, subdiaconum me petente traditum mihi per litteras, quas ecclesiastica consuetudo formatas appellat, a venerabili Ebbone quondam Rhemensi archiepiscopo. Et quia impendentibus quibusdam causis, postquam mihi traditus erat, in propria remansit Ecclesia, me suggerente ordinavit eum idem Ebbo in gradu diaconatus. Nunc autem, quia scitis cum propter causas necessarias in partibus vestris morari, sicut mihi commendatus 129.1393B| erat, vobis eum committo, vestraeque custodiae et providentiae delego, et ut ad majores gradus eum provehatis suppliciter exoro. Credimus enim quoniam et sapientia et mores ad hoc eum dignum indicant. Commendamus igitur vestrae beatitudini Ecclesiaeque vestrae praefatum fratrem nostrum Wlfadum, et de profectu ejus petimus vos laetari in aeternum. Ac sicut mos ecclesiasticus est, et inventum ac constitutum a CCCXVIII, in Nicaena synodo episcopis, formatam epistolam facientes, ut in nomine sanctae et individuae Trinitatis nostrum opus largitionis et dimissionis hujus nostri dilecti fratris roboratum, fructuosius et utilius fieret, in supputatione calculationis assumpsimus prima elementa Graeca, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Π, Υ, Α, quae 129.1393C| octogenarium et quadringentesimum et primum significant: nostram quoque qui scribimus primam litteram Α, vestramque cujus beatitudinis scribimus secundam Υ, accipientis fratris tertiam Α,, civitatis nostrae, de qua scribitur, quartam Σ, indictione I canonicum ordinem tenentes, huic nostrae epistolae affigimus; atque Graecarum litterarum numeros in summam collectos epistolam tenere facimus, id est, LXXX, CCCC, I, XXX, CCCC, XXX, CC, I, ut per omnia rata et legitima nostrae dimissoriae auctoritas procederet. Separatim autem, ut epistolam clauderemus, nonagenarium et nonum numerum Graecis elementis etiam signavimus, et omnino firmavimus. γθ.

(Indictio I et Wenilonis episcopatus congruunt anno Christi 868. Proprius formatae numerus DCLXI, 129.1393D| quem efficiunt litterae Λ, Υ, Δ, Σ, et indictio Ι numerus communis, non DCLX, ut in aliis, sed DXXC, omissa littera Π, quae prima erat nominis Petri. Summa ergo utriusque numeri MCCXLI.)

VI. Aeneae Parisiensis episcopi ad Hincmarum Rhemensem, ut ei Bernonem acolythum in parochia sua retinere et ordinare liceat. Venerabili! in Christo Patri Hincmaro Rhemorum archiepiscopo, Aeneas sanctae Parisiacensis Ecclesiae episcopus in Domino salutem.

Nostri fratres de monasterio sancti Dionysii, per licentiam domni abbatis Ludovici, ad educandum atque erudiendum commiserunt mihi quemdam adolescentem nomine Bernonem, quem vestra fraternitas 129.1394A| acolythum ordinavit. Propterea, quoniam sine vestra licentia eum nolumus in nostra ecclesia diutino tempore immorari, petimus dilectionem vestram, ut de illo nobis litteras canonicas faciatis, quatenus eum in Ecclesia nostra possimus regulariter ordinare.

Hincmarus nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus dilecto fratri et venerabili episcopo Aeneae salutem.

Canonica atque ecclesiastica sancit auctoritas ut nemo episcoporum alterius Ecclesiae ordinatum, sine consensu, vel litteris dimissoriis illius episcopi, cujus ordinatus fuerat, in propria parochia retinere aut ordinare praesumat. Hanc denique institutionem sanctorum Patrum plenissime retinentes, rogasti 129.1394B| nobis quemdam ecclesiae nostrae filium, et a nobis nuper acolythum ordinatum, nomine Bernonem, qui causa discendi atque educandi vestris in partibus quondam missus, etc. Reliqua desunt.

VII Hedilonis episcopi Noviomensis ad Didonem Laudunensem pro Arnegiso presbytero, ut in ejus parochiam migrare ipsique subjici liceat. In nomine Patris Π, et Filii Υ, et Spiritus sancti Α, Hedilo Noviomagensium episcopus Didoni inclyto et venerabili coepiscopo aeternam in Domino felicitatem.

Comperiat dilectio vestra quod Arnegisus presbyter, frater ac filius noster, petiit ut per meam licentiam, et a me formatam epistolam, secundum auctoritatem 129.1394C| canonicam, sicut inter dantem accipientemque fieri oportet, vestrae ditioni subjici valeret. Misimus ergo vobis hanc epistolam canonica institutione formatam, ut cognoscatis justam atque canonicam eum a me accepisse licentiam. Tria siquidem Graeca elementa prius inserta octogenarium, et quadringentesimum, et primum continent numerum. Ex nomine quidem Petri apostoli prima littera, id est Π, similiter, ut prius, octoginta exprimit. Ex nostrae parvitatis nomine similiter prima littera, id est Ε, quinto congruit numero: vestrae quoque sanctitatis secunda nominis littera, id est Ι, proculdubio denarium format numerum. Praefati presbyteri ex ipsius nomine tertia, id est Ν, numerum ostendit 129.1394D| quinquagesimum. Denique ex nostrae civitatis nomine quarta, id est Ι, decimum, ut supra, exprimit numerum. Sed et vestrae civitatis quinta littera ipsius nominis, id est Υ, quadringentesimum approbat numerum. Est etiam nunc indictio XI. Addidimus insuper nonagenarium nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significat ΑΜΗΝ. Summa vero totius numeri in omnia ducti complet MCXLVI. Haec autem omnia requirenda sunt diligenter, et cum omni cautela. Data VII. Kalendas Octobris.

(Indictio XI, episcopatus Heidilonis et Didonis, annum Christi designant 892. Summa porro numerorum, quae sub finem ascripta est MCXLVI ex commum numero ducitur DCLX, et ex proprio CCCCXXCVI, qui fit ex litteris Ε, Ι, Ε, Ι, Υ, adjecta indictione XI 129.1395A| Peculiare igitur est huic formatae, quod quintam quoque litteram observat civitatis episcopi ad quem scribit.)

VIII. Heidilonis ejusdem episcopi Noviomensis ad Rodulfum Laudunensem pro Rotgero diacono, qui in illius parochiam transferri expetierat. In nomine Patris Π, et Filii Υ, et Spiritus sancti Α, Heidilo superna ejusdem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, favente clementia, Noviomensium humilis episcopus, sancto et venerabili ac charissimo nobis Rodulfo sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopo, geminam in Christo pacem exoptat et gloriam.

Vestrae intueatur magnitudinis experientia, hunc praesentem clericum nomine Rotgerum, a nobis per 129.1395B| singulos ecclesiastici honoris gradus ad onus diaconi fore promotum. Isdemque frater ob sui commodam facultatem a nostra saluberrime et juste expetiit mediocritate licentiam ad vos eundi, et in vestra parochia commorandi, ac penitus discedendi. Nos itaque petitioni ejus, quam non subdolam, sed veram, agnovimus, libenter assensum praebuimus, et effectum justum et congruum minime denegavimus. Quocirca totis viribus conquiniscentes, celsitudinem vestram humiliter obsecramus ut eum vestra paterna sollicitudo dignanter excipiat, et ut pius et prudens pastor ac pater in gremio vestrae dilectionis accipite. Vita vero et moribus hactenus inter nostros probum laudabilemque sciatis: scientiae [ f. scientia. HARD.] denique capax ministerii sibi commissi, quantum 129.1395C| autumamus, officium scire dignoscitur. Nos etiam more canonico hanc ei formatam epistolam, secundum decreta Nicaeni concilii Graecis characteribus insignitam, vobis deferendam concessimus, per quam ipsum vestrae tuitioni committimus, et a nostra parochia penitus sequestramus. In qua quidem, post Aeolica superius elementa in supputatione Patris, et Filii et Spiritus sancti, assumpta, Petri quoque primum elementum Π, ut nos corde fidem sanctae Trinitatis habentes, confiteamur ore ad salutem, per ejusdem principis apostolorum doctrinam, rationabili ordine subnexuimus. Et ne aliqua fraus falsitatis in ea locum obtinere praevaleat, nominis nostri qui scribimus primam litteram Η, cui scribitur secundam Ο, vestri tandem qui accipitis tertiam Δ, 129.1395D| civitatis nostrae insuper addentes quartam Ι, cum indictione V. Hujus igitur calculationis summam in unum pariter comprehensam, ita diligentius adnotare studuimus; Π, LXXX; Υ, CCCC; Α, Ι;, II, LXXX; Η, VIII; Ο, LXX; Δ, IV; Ι, X. Addidimus praeterea nonagenarium et nonum numerum, qui secundum Graeca elementa sacratissimum Domini nostri Jesu Christi significat juramentum XC, Θ IX. Optamus felicitatem vestram valere hic et in aevum.

(Indictio V, cum Heidilonis et Rodulphi episcoporum annis comparata, Christi annum indicat 902. Numerorum qui ex propriis formatae notis conflantur, summa est XCVII, quae communi numero DCLX adjecta, utriusque summam reddit DCCLVII.)

IX. Ratbodi Trevirensis archiepiscopi ad Rotbertum episcopum Metensem, pro Gislemaro presbytero, ut ei deinceps in ipsius parochia degere liceat. In nomine Π, Patris, et Υ, Filii, et Α, Spiritus sancti, Ratbodus sanctae Treverensis Ecclesiae ac plebis ipsius humilis famulus, Rotberto reverendo sanctae Metensis Ecclesiae antistitis, in Christo principe pastorum mansuram cum gaudio prosperitatis ac perpetuitatis, gloriam.

Decreta sanctorum trecentorum decem et octo Patrum Nicaeae constitutorum saluberrima servantes, Deo dignam piamque fraternitatem vestram canonice aggredimur, et sub nomine formatae epistolae reverenter vestram sanctitatem adimus: vobis videlicet 129.1396B| intimando, quia praesenti presbytero nostro, nomine Gislemaro, has dimissorias dedimus litteras, quem in nostra dioecesi ecclesiastice educatum, de ordine clericatus ad presbyteratus proveximus gradum. Ut his canonicis munitus apicibus, cum nostra licentia ei in vestra parochia sub defensione ac regimine vestrae carae dilectionis degere liceat: illumque in sinu sanctae matris ecclesiae canonice fovendum ac regendum vobis committimus. Hanc ergo epistolam Graecis litteris hinc inde munire decrevimus, et annulo ecclesiae nostrae bullare censuimus. Christus pastorum princeps, interventu beati Petri, cui specialiter ovile Dominicum commissum est, fraternitatem vestram ad custodiam sui gregis diu nobis conservet incolumem. ΑΜΗΝ. Summa horum MCDXXXIX. 129.1396C| Π, Υ, Α, Ρ, Ο, Σ, Θ. ΑΜΗΝ.

Data Treveris Idibus Octobris, anno Dominicae incarnationis 906, indictione IX.

(Indictio IX Idibus Octobris et episcopatus Ratbodi congruunt anno Christi 905. Summa numerorum quae sub finem ascripta est, colligitur ex numero communi DCLX et ex proprio DCCLXXIX, qui fit ex litteris Π, Ο, Σ, , et indictione IX. Utriusque enim numeri summa, MCDXXXIX.)

X. Dadonis episcopi Virdunensis ad Ratbodum Trevirensem, pro Adruino presbytero, ut ei deinceps in ipsius parochia manere ac censeri liceat. Reverentissimo et sanctissimo Ratbodo sanctae Treverensis Ecclesiae archiepiscopo, Dado Virdunensis 129.1396D| Ecclesiae devotus gregis Christi famulus, in Domino vero summae felicitatis beatitudinem.

Cum sancta catholica Ecclesia prompta sit sequi documenta evangelica, quae dicunt: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et qui recipit justum in nomine justi, etc.; et Apostolus jubeat hospitalitatem sectari, et necessitatem sanctorum virorum communicare: tamen propter eos qui cauteriatam habeant suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malitia faciente fugitivi, et dicunt se esse ministerio sacro inserto, cum non sint; statutum est a sanctis Patribus neminem 129.1397A| clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari in sua Ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, quae in canonibus nominatur formata. Ideo notum facimus paternitati vestrae, quod praesens frater noster, harum litterarum portitor, nomine Adruinus, non pro sua nequitia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus nostris, eo quod ex familia nostra fuit, dedimus ei libertatem receptam a cornu altaris canonice, et ordinavimus eum ad gradum presbyterii. Cui etiam has dimissorias sive commendatitias litteras fecimus, et eum ad vestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in vestra parochia sub vestro sacro regimine et defensione consistere valeat. Ego, inquam, in nomine Π Patris, et Υ Filii, et Α Spiritus 129.1397B| sancti, et in unitate sanctae Ecclesiae, in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Dado humilis episcopus presbyterum Adruinum de civitate Virdunensi, indictione IX, et licentiam do vobis, Ratbode, venerabilis archiepiscope, inthronizandi eum in quacunque ecclesia vultis vestrae parochiae. Dilectam paternitatem vestram virtutum floribus insignitam, omnipotens Deus conservare dignetur.

ΑΜΗΝ. DCCLXXVIII. Π. Υ. Δ. Π. Δ. Δ. Δ. Θ. . Τ.

Data quinto Idus Maii, anno Dominicae incarnationis 906, indictione IX.

(Indictio IX mense Maio, et episcopatus Dadonis anno Christi competunt 906. Numerorum autem summa, quae sub finem exprimitur, et Graecis litteris 129.1397C| designatur, fit ex numero communi DCLX, et ex proprio CXVIII, quem reddunt litterae Δ, Α, Ρ, Δ, cum indictione IX. Omnium enim una summa est DCCLXXVIII.)

XI. Π, Υ, Α, Π, Δ, Α, Θ, Η, Μ Χ. Durandi episcopi Arvernorum ad Radulfum Turonensem, pro subdiacono quodam, quem ejus curae committit. Durandus Dei gratia Arvernensis episcopus Rodulfo excellentissimo Turonicensi archiepiscopo, quod in terra felicius vel beatius in coelo.

Comperiat dilectio vestra quod hic praesens subdiaconus, quem manu propria consecravimus, misericorditer formatam a nobis expetiit epistolam, et omnem auctoritatem canonicam, sicut inter dantem 129.1398A| et accipientem fieri oportet; quatenus hac auctoritate securus, jure vestrae ditioni subjici valeret. Cujus petitionibus annuentes, mittimus nobilitati vestrae hanc epistolam canonica institutione formatam, ut quem sanctitatis vestrae amodo custodiae rogando committimus, eum libera nostra concessione ad quodcunque officium, seu ad quemcunque gradum visum fuerit, promoveatis, et omnem quam erga eum hactenus potestatem nobis licuit, exercere sit vobis licitum. Et ut nullus in vestro animo scrupulus haesitationis remaneat, ea signa quae sancti patres in Nicaeno concilio statuere in hujusmodi epistolis scribenda, in primis et ultimis adnotavimus. ΑΜΗΝ.

(Litterae fronti praefixae non satis integrae videntur, 129.1398B| et subdiaconi nomen non expressum rem obscuram facit. De tempore autem formatae conjicere licet ex obitu Durandi, quem incidisse constat in annum 1095, sub initium concilii Arvernensis Urbani II. Hactenus ergo formularum exempla undecim quae proposueramus, auctorum suorum nominibus insignita: quibus addi potest extremo loco et aliud generale, quod inter formulas veteres post Marculfum editas legitur numero 12. Sic autem habet:)

Formula generalis epistolae formatae.

In Dei nomine sanctissimo ac reverendissimo fratri Illi episcopo, Ille Illius urbis episcopus, in Domino sempiternam salutem.

Cognoscat fraternitas seu charitas vestra, quia iste praesens presbyter nomine Ille, in parochia et in ecclesia nostra sacris litteris educatus fuit, et ab 129.1398C| infantia fuit apud nos, seu praedecessores nostros, bonum habens testimonium, bonamque continentiam et innocentem vitam deducens. Unde placuit illi modo ut ad aliam Ecclesiam se converteret, volens sibi quaerere seniorem, qui se de rebus temporalibus adjuvet, et cui ille secundum ministerium, quod sibi injunctum est, obsequium praebeat. Unde vestram fraternitatem compertam facimus, ut cuicunque placuerit eum suscipere, absque ulla ambiguitate hoc faciat, sciens illum et boni esse testimonii, et a nobis sibi ab Ecclesia, quae nobis ad regendum concessa est, migrandi licentiam accepisse. Et ut hae litterae firmiorem obtineant dignitatem, meliusque eis fides adhibeatur, manu nostra eas subterfirmavimus.

(no apparatus)