De anima et eius origine (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De anima et eius origine
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

AugHip.DeAnEtE 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

AD RENATUM MONACHUM.

Acceptis a Renato duobus libris Vincentii Victoris, qui Augustini sententiam de animae natura, et ejusdem de ipsius origine cunctationem improbabat, ostendit Augustinus, juvenem arroganter de se ipso sentientem, ut de re tam abdita decideret, in errores intolerandos incurrisse. Tum deinde Scripturarum testimonia, quibus probare se Victor existimabat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus insufflari, demonstrat ambigua esse, atque ad hanc ipsius opinionem confirmandam minime idonea.

CAPUT PRIMUM. 1. Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater charissime, et fraternam benevolentiam, ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus: verum nunc probatiorem nobis amica diligentia demonstrasti, quod mihi duos libros, ejus quidem hominis quem penitus ignorabam, nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris (sic enim praenotatum ibi nomen ejus inveni), proxime praeterita aestate misisti; quamvis mihi, eo quod absens fuissem, in autumni fine sint redditi. Quomodo enim tu charissimus meus posses vel deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas venissent cujuslibet hominis qualescumque litterae, licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur verbis meis, quae in quibusdam opusculis edidissem? Hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.

CAPUT II. 2. Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuae Sanctitati minus quam vellem cognitus sum: quandoquidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi injuriam feceris, notum faciendo quod alius fecit. Quantum autem hoc absit ab animo meo, vide, ut ne ab illo quidem me passum injuriam conquerar. Cum enim aliter quaedam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere? Unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. Deberet quidem tantum scribere potius ad me, quam ad alterum de me: sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. Nec consulendum me putavit, ubi sibi videtur minime dubitandum, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. Obtemperavit autem amico suo, a quo se, ut scriberet, dicit esse compulsum. Et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam redundaret, expressit; non eum conviciantis voluntate crediderim, sed diversa sentientis necessitate fecisse. Ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire, quam inexplorata culpare. Fortassis enim amore mei fecit, sciens ad me pervenire posse quod scripsit; dum in eis rebus errare me non vult, in quibus se potius errare non putat. Et ideo debeo etiam ejus habere gratam benevolentiam, cujus me necesse est improbare sententiam: ac per hoc in eis quae non recte sapit, adhuc leniter corrigendus mihi videtur, non aspere detestandus; praesertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. Caruit enim Donatistarum vel potius Rogatistarum divisione et errore, quo antea tenebatur: si tamen catholicam veritatem sicut oportet intelligat, ut vere de illius conversione gaudeamus.

CAPUT III. 3. Habet enim eloquium, quo possit explicare quae sentit. Unde cum illo agendum est, eique optandum ut recta sentiat, ne faciat esse delectabilia quae sunt inutilia, et quae diserta dixerit, vera dixisse videatur. Quamvis et in ipso eloquio habeat multa emendanda, et a nimia exundantia reprimenda. Quod in illo tibi quoque, ut viro gravi, sicut tua indicant scripta, displicuit. Sed hoc vel facile corrigitur, vel sine detrimento fidei a levibus mentibus amatur, toleratur a gravibus. Habemus enim jam quosdam spumeos in sermone, sed in fide sanos. Non itaque desperandum est, etiam hoc in isto (quamvis sit tolerabile, si permanserit), posse tamen expurgari et temperari, atque ad integrum et solidum vel perduci, vel revocari modum: praesertim quia juvenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia, suppleat diligentia; et quod cruditas loquacitatis eructat, aetatis maturitas decoquat. Illud est molestum et periculosum vel perniciosum, si cum laudatur eloquentia, persuadeatur insipientia, et in pretioso poculo bibatur pestifera potio.

CAPUT IV. 4. Ut enim jam incipiam demonstrare, quae praecipue sint in ejus disputatione vitanda: Animam dicit a Deo quidem factam, nec Dei esse partem sive naturam; quod omnino verum est: sed cum eam non vult ex nihilo factam fateri, et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat, atque ita illi dat auctorem Deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est, ex nihilo, neque ex aliqua re, quae non est quod Deus est, sed de se ipso eam fecisse credatur; nescit eo se revolvi, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam Dei natura sit; ac sic consequenter et de Dei natura fiat aliquid ab eodem Deo, cui faciendo materia de qua facit, sit ipse qui facit: ac per hoc et Dei sit natura mutabilis, et mutata in deterius ejusdem ipsius Dei ab eodem ipso Deo natura damnetur. Quod pro tua fideli intelligentia, quam non sit opinandum, et quam sit a corde catholico secludendum, longeque fugiendum, vides. Ita quippe anima vel de flatu facta, vel Dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed ab ipso de nihilo creata sit. Neque enim sicut homo quando sufflat, non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto aere ducit, hunc reddit; ita Deo putandum est auras aliquas circumfusas jam fuisse, quarum exiguam quamdam particulam spirando traheret, et respirando refunderet, quando in hominis faciem sufflavit, eique illo modo animam fecit. Quod et si ita esset, nec sic de ipso, sed de subjacenti re aliqua flabili posset esse quod flavit. Sed absit ut negemus omnipotentem de nihilo flatum vitae facere potuisse, quo fieret homo in animam vivam: atque in eas contrudamur angustias, ut vel jam fuisse aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur; vel quod mutabile factum videmus, de se ipso fecisse credamus. Quod enim de ipso est, necesse est ut ejusdem naturae sit cujus ipse est, ac per hoc etiam immutabile sit. Anima vero, quod omnes fatentur, mutabilis est. Non ergo de ipso, quia non est immutabilis sicut ipse. Si autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est procul dubio, sed ab ipso.

CAPUT V. 5. Quod vero eam non spiritum, sed corpus esse contendit; quid aliud vult efficere, quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus vel etiam tribus constare corporibus? Cum enim spiritu, anima, et corpore constare nos dicit, et omnia haec tria corpora esse asserit; profecto ex tribus corporibus nos putat esse compactos. In qua opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potius quam tibi demonstrandum puto. Verum iste tolerabilis error est hominis, qui nondum cognovit esse aliquid, quod cum corpus non sit, corporis tamen quamdam similitudinem gerere possit.

CAPUT VI. 6. Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quaestionem difficillimam solvere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animamque pertineat, si anima non de parentibus trahitur, sed a Deo nova insufflatur; hanc ergo tam molestam et tam profundam nitens enodare quaestionem: « Merito, » inquit, « per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. » Cernis nempe hominem ausum suscipere quod vires ejus excedit, in tam immane praecipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per carnem; cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem. Si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. Nam hoc meritum quo in carnem peccatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semetipsa habuit, aut, quod vero multo amplius abhorret, ex Deo. Ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. Si ergo a semetipsa hoc meritum habuit; quomodo habuit, quae ante carnem nihil mali fecit? Si autem hoc meritum ex Deo dicitur habuisse; quis hoc audiat? quis ferat? quis dici impune permittat? Non enim hoc loco quaeritur, quid meruerit, ut judicaretur damnanda post carnem: sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. Explicet hoc si potest, qui est ausus dicere, inquinari animam meruisse per carnem.

CAPUT VII. 7. Item alio loco, cum eamdem, qua se ipse implicuerat, velut explicandam proponeret quaestionem, tanquam ex persona adversariorum ait: « Cur, inquiunt, Deus animam tam injusta animadversione mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? » In hujus quaestionis tanquam scopuloso gurgite, debuit utique cavere naufragium, nec eo se committere, unde se non erueret transeundo, sed forte redeundo, id est, poenitendo. Nam de praescientia Dei se nititur liberare, sed frustra. Praescientia quippe Dei eos quos sanaturus est, peccatores praenoscit, non facit. Nam si eas animas liberat a peccato, quas innocentes et mundas implicuit ipse peccato, vulnus sanat quod intulit nobis, non quod invenit in nobis. Avertat autem Deus, et omnino absit, ut dicamus, quando lavacro regenerationis Deus mundat animas parvulorum, tunc eum mala sua corrigere, quae illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum peccatrici carni, cujus originali peccato contaminarentur, admiscuit. Quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem, nec potest dicere unde tantum mali meruerint ante carnem.

CAPUT VIII 8. Hanc ergo quaestionem frustra se putans de praescientia Dei posse dissolvere, adhuc se involvit, et dicit: « Anima si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. » Quid est quod dicit, « peccatrix esse non potuit, » vel « in peccato esse non potuit, » nisi, credo, si non veniret in carnem? Neque enim potuit originali peccato esse peccatrix, aut quoquo modo in originali peccato esse, nisi per carnem, si de parente non trahitur. Videmus ergo eam per gratiam liberari a peccato: sed non videmus unde meruerit haerere peccato. Quid est ergo quod dicit: « Si peccatrix esse meruit, non tamen in peccato remansit? » Si enim ab illo quaeram, cur non in peccato remanserit, rectissime respondebit quod eam Christi gratia liberaverit. Sicut ergo dicit unde anima parvuli fuerit liberata peccatrix, sic etiam dicat unde meruerit esse peccatrix. 9. Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est, contigit? Namque ut istam quaestionem sibi proponeret, ait: « Alia substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur. » Hoc si ego de illo dicerem, forsitan succenseret. Verba sunt ejus: quibus praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa quibus collisus naufragavit, ostenderet. Ad hoc enim perductus est, et tam horrendis cautibus illatus, impulsus, infixus, ut eruere se nisi emendando quod dixit, omnino non possit; non valens ostendere quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. Quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de visceribus matris, jam non sit sine peccato? De hac autem poena parvulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum praecedentibus meritis gratuita liberat gratia: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Proinde iste homo valde intelligens, cui displicet in tanta profunditate, etsi non docta, tamen cauta nostra cunctatio, dicat si potest, in hanc poenam quo pervenerit anima merito, de qua poena liberat gratia sine merito. Dicat, ut quod dixit, aliqua, si valuerit, ratione defendat. Non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset quod anima meruerit esse peccatrix. Dicat meritum ejus, utrum bonum fuerit, anne malum. Si bonum, quo merito bono venit in malum? Si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum? Item dico: Si bonum, non ergo eam gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cujus praecessit meritum bonum; ac sic gratia jam non erit gratia. Si autem malum, quaero quod sit: an quod venit in carnem, quo non venisset, nisi apud quem non est iniquitas, ipse misisset? Nunquam igitur nisi se in pejora praecipitans, hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit quod anima meruit esse peccatrix. Et de his quidem parvulis, quorum in Baptismo diluitur originale peccatum, invenit qualitercumque quod diceret, quoniam praescientia Dei praedestinatis in vitam aeternam nihil obesse potuisset, paulisper alieno inhaerere peccato. Quod tolerabiliter diceretur, si non iste verbis suis implicaretur, dicens quod meruerit anima esse peccatrix; unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse poeniteat.

CAPUT IX. 10. De illis autem parvulis qui morte praeveniuntur priusquam baptizentur in Christo, cum respondere voluisset, ausus est eis promittere, non solum paradisum, verum etiam regnum coelorum: non inveniens qua exiret, ne Deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati, carni inserit peccatrici. Sed utcumque sentiens quid mali dixerit, sine ulla Christi gratia animas redimi parvulorum in aeternam vitam regnumque coelorum, et in eis posse solvi originale peccatum sine Baptismo Christi, in quo fit remissio peccatorum: videns ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis jecerit, « Sane, » inquit, « pro eis oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. » Ecce aliud unde nunquam exiturus est, nisi eum dixisse poeniteat. Quis enim offerat corpus Christi, nisi pro eis qui membra sunt Christi? Ex quo autem ab illo dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5); et alio loco, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39): nemo fit membrum Christi, nisi aut Baptismate in Christo, aut morte pro Christo. 11. Unde et latro ille, non ante crucem Domini sectator, sed in cruce confessor, de quo nonnunquam praejudicium captatur, sive tentatur, contra Baptismatis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur ( Cyprianus, Epist. ad Jubaianum ), qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente persecutione provenit. Tanto namque pondere appensum est, tantumque valuit apud eum qui haec novit appendere, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Tunc enim fides ejus de ligno floruit, quando discipulorum marcuit; nisi cujus mortis terrore marcuerat, ejus resurrectione reviresceret. Illi enim desperaverunt de moriente, ille speravit in commoriente: refugerunt illi auctorem vitae; rogavit ille consortem poenae: doluerunt illi tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem: deseruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium crucis. Inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant martyres. Et hoc quidem oculis Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii sanguine abluto, tantam felicitatem statim contulit (Luc. XXIII, 43). Sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta charitate mortem pro Christo vivente suscipere potuit, qui vitam in moriente quaesivit. Huc accedit, quia non incredibiliter dicitur, latronem qui tunc credidit, juxta Dominum crucifixum, aqua illa quae de vulnere lateris ejus emicuit, tanquam sacratissimo baptismo fuisse perfusum. Ut omittam quod eum, antequam damnaretur, baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum novit, nemo convincit. Verum haec ut volet quisque accipiat, dum tamen de Baptismo non praescribatur Salvatoris praecepto, hujus latronis exemplo; et non baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque coelorum, quietis vel felicitatis cujuslibet atque ubilibet quasi medium locum. Hoc enim eis etiam haeresis Pelagiana promisit: quia nec damnationem metuit parvulis, quos nullum putat habere originale peccatum; nec sperat eis regnum coelorum, si non perveniunt ad Baptismatis sacramentum. Iste autem cum confiteatur parvulos originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum coelorum non baptizatis ausus est polliceri: quod nec illi ausi sunt, qui eos asserunt sine ullo prorsus esse peccato. Ecce qualibus se laqueis praesumptionis innectat, nisi eum talia scripsisse poeniteat.

CAPUT X. 12. De fratre autem sanctae Perpetuae Dinocrate, nec scriptura ipsa canonica est, nec illa sic scripsit, vel quicumque illud scripsit, ut illum puerum qui septennis mortuus fuerat, sine Baptismo diceret fuisse defunctum: pro quo illa imminente martyrio creditur exaudita, ut a poenis transferretur ad requiem. Nam illius aetatis pueri, et mentiri, et verum loqui, et confiteri, et negare jam possunt. Et ideo cum baptizantur, jam et symbolum reddunt, et ipsi pro se ad interrogata respondent. Quis igitur scit utrum puer ille post Baptismum, persecutionis tempore a patre impio per idololatriam fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortis ierit, nec inde nisi pro Christo moriturae sororis precibus donatus exierit?

CAPUT XI. 13. Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salva fide catholica et ecclesiastica regula, nulla ratione conceditur, ut pro non baptizatis cujuslibet aetatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tanquam per hujusmodi pietatem suorum ad regnum coelorum quo perveniant adjuventur, quid responsurus est de tot millibus infantum, qui nascuntur ex impiis, nec in manus piorum aliqua vel divina vel humana miseratione perveniunt, et de ista vita in illa tenerrima aetate, sine lavacro regenerationis abscedunt? Dicat, si potest, unde istae animae sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. Si enim quaeram, quare damnari mereantur, si non baptizantur; recte mihi respondetur, propter originale peccatum. Item si quaeram, unde traxerint originale peccatum; iste respondebit, ex carne utique peccatrice. Si ergo quaeram, unde damnari meruerint in peccatricem carnem, quae nihil mali fecerant ante carnem; hic inveniat quid respondeat; et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec Baptisma regeneret male generatos, nec sacrificia expient inquinatos. Ibi enim et de talibus hi parvuli nati sunt, sive adhuc usque nascuntur, ut eis nullo tali possit adjutorio subveniri. Hic certe omnis argumentatio deficit. Non enim quaerimus, unde animae damnari meruerint post carnis consortium peccatricis: sed quaerimus, unde animae damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis, nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. Non est ut dicatur, « Nihil eis obfuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in Dei praescientia fuerat parata redemptio. » De his enim nunc loquimur, quibus ante Baptismum de corpore exeuntibus redemptio nulla succurrit. Non est ut dicatur, « Eas quas Baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt; quod praesciens Deus, paululum illas voluit alienis haerere peccatis, sine ullo exitio damnationis aeternae, et cum spe felicitatis aeternae. » De his enim nunc loquimur, quarum nativitas apud impios et ex impiis nulla talia potuerit invenire praesidia. Quae quidem si adhiberi possent, procul dubio non baptizatis prodesse non possent: sicut nec illa quae de libro Machabaeorum commemoravit sacrificia pro peccatoribus mortuis (II Machab. XII, 43), eis aliquid profuissent, si circumcisi non fuissent. 14. Inveniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quaeritur, quid meruerit anima, sine ullo peccato, vel originali, vel proprio, sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo valeat liberari: et videat quid eligat e duobus, utrum dicat etiam eas animas morientium parvulorum, quae hinc sine lavacro regenarationis abscedunt, et pro quibus nullum sacrificium corporis Dominici offertur, a nexu peccati originalis absolvi; cum Apostolus doceat, ex uno ire omnes in condemnationem (Rom. V, 16), quibus utique non subvenit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem; an dicat animas non habentes ullum vel proprium, vel originale peccatum, et omni modo innocentes, simplices, puras, a justo Deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, aeterna damnatione puniri.

CAPUT XII. 15. Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo; nec illud tertium, alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in carnem. Apostolus quippe apertissime definivit, nondum in carne natos nihil egisse boni seu mali (Rom. IX, 11). Unde constat, parvulos, ut remissione indigeant peccatorum, nonnisi originale contraxisse peccatum. Nec illud quartum, eas animas parvulorum sine Baptismate moriturorum a justo Deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas praescivit, si ad aetatem pervenissent, in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse victuras. Hoc namque nec iste ausus est dicere, in tantis angustiis constitutus: imo etiam contra istam vanitatem jam satis manifeste ac breviter est locutus, ubi ait, « Injustum Deum futurum fuisse, si non perfectis propriae voluntatis operibus, vellet hominem judicare non natum. » Hoc enim respondit, cum tractaret quaestionem adversus eos qui dicunt, Cur Deus hominem faciebat, quem, utpote praescius, sciebat futurum non bonum? Non natum enim judicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse praescisset. Et utique sicut et huic visum est, de perfectis ejus operibus debuisset hominem judicare, non de praecognitis, nec fieri aliquando permissis. Nam si peccata, quae si homo viveret commissurus esset, etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium collatum est illi qui raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11): quandoquidem judicabitur secundum eam, quae in illo fuerat futura, malitiam; non secundum eam, quae in illo inventa est, innocentiam: et de nullo mortuo baptizato poterit esse securitas; quia et post Baptismum, non qualitercumque peccare, verum etiam apostatare homines possunt. Quid si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si viveret; nullumne illi beneficium putabimus esse collatum, quod raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus; et propter Dei praescientiam, non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam judicandum esse censebimus? Quanto enim melius, si peccata nondum facta, nondum cogitata, sed praecognita et futura puniuntur, projicerentur illi duo de paradiso ante peccatum, ne in loco tam sancto et beatifico peccaretur? Quid, quod ipsa exinanitur omnino praescientia, si quod praescitur non erit? Quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod non est futurum? Quomodo ergo puniuntur peccata quae nulla sunt; id est, quae nec vita ista nondum incipiente commissa sunt ante carnem, nec morte praeveniente post carnem?

CAPUT XIII. 16. Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque solveretur a carne, quoniam parvuli anima est, nec liberi arbitrii gessit aetatem, non invenit unde damnaretur non percepto Baptismo, nisi originale peccatum. Ex hoc peccato juste damnari animam non negamus: quia peccato supplicium lex justa constituit. Sed ad hoc peccatum subeundum cur damnata sit, quaerimus, si non ex illa una trahitur, quae in generis humani primo patre peccavit. Quamobrem si Deus non damnat innocentes, nec facit nocentes quos perspicit innocentes; et si animas non liberat sive ab originalibus, sive a propriis peccatis, nisi in Ecclesia Christi Baptismus Christi; et si animae ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum; et si peccata antequam committantur, et multo magis quae nunquam commissa sunt, damnari justa lege non possunt; nihil horum quatuor iste dicat: et, si potest, explicet, parvulorum animae, quae sine Baptismo exeuntes in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem quae nihil peccaverunt, missae sunt, ut illic invenirent peccatum, propter quod merito damnarentur. Porro si quatuor ista devitans, quae sana doctrina condemnat, id est, si non audens dicere, vel sine ullo peccato existentes, a Deo fieri animas peccatrices, aut sine Christi Sacramento in eis solvi originale peccatum, aut eas alicubi peccasse, antequam mitterentur in carnem, aut ea quae nunquam habuerunt in eis peccata damnari: si haec nobis non audens dicere, quoniam non sunt utique dicenda, dixerit parvulos non trahere originale peccatum, nec habere unde damnentur, si non accepto Sacramento regenerationis hinc exeant; in haeresim Pelagianam sine dubitatione damnabilem damnandus incurret. Quod ei ne contingat, quanto melius tenet de animae origine cunctationem meam, ne audeat affirmare, quod nec humana ratione comprehendit, nec divina auctoritate defendit; ne cogatur insipientiam profiteri, dum veretur ignorantiam confiteri.

CAPUT XIV. 17. Hic forte dicat, sententiam suam divina auctoritate defendi: quoniam sanctarum Scripturarum testimoniis probare se existimat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis insufflari. Probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo, quod magna intentione quaerebam. Sed quaerat alia, ne fortassis inveniat: nam hoc istis testimoniis, quae jam posuit, non probavit. Omnia quippe quae hic adhibuit, ad aliquid certa sunt; ad hoc vero, quod de animae origine quaeritur, demonstrantur ambigua. Certum est enim Deum dedisse hominibus flatum et spiritum, dicente propheta, Sic dicit Dominus qui fecit coelum, et fundavit terram, et quae sunt in ea, qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam (Isai. XLII, 5). Hoc testimonium iste in eam sententiam vult accipi, quam defendit, ut quod ait, dat flatum populo, non ex propagine facere animas populo, sed novas insufflare credatur. Audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis attracta est. Et ubi ait Apostolus de frumenti grano, Deus illi dat corpus quomodo voluerit (I Cor. XV, 38); neget, si audet, de tritico triticum nasci, et herbam ejus ex semine secundum genus. Quod si negare non audet; unde igitur scit quomodo dictum sit, dat flatum populo: utrum eum trahens de parentibus, an insufflans novum? 18. Unde etiam scit, utrum repetitio sententiae sit, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam: ut de una re utrumque dictum intelligatur, et non animam vel spiritum quo natura vivit humana, sed Spiritum sanctum significare voluerit? Si enim flatu non posset significari Spiritus sanctus, non Dominus post resurrectionem insufflasset discipulis, et dixisset, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Neque scriptum esset in Actibus Apostolorum, Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et impleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 2-4). Quid si hoc Propheta praenuntiavit, dicens, Qui dat flatum populo super eam? et tanquam exponens quid dixerit flatum, repetivit atque ait, et spiritum calcantibus eam? Tunc enim evidentissime factum est, quando impleti sunt omnes Spiritu sancto. Aut si nondum dicendus est populus, centum viginti homines, qui tunc in loco uno aderant, certe quando simul quatuor vel quinque millia crediderunt, et baptizati acceperunt Spiritum sanctum (Id. IV, 31), quis dubitaverit simul populum accepisse Spiritum sanctum, et multitudinem quae ambulabat in terra, id est, homines calcantes terram? Nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, sive ex propagine detur, sive novus insuffletur (quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat) non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. Dedit ergo flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam, quando multi simul credentes, simul repleti sunt Spiritu sancto. Et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus, sed suo cuique tempore, donec discedendo de hac vita, et succedendo in hanc vitam, universus ejusdem populi numerus compleatur: ut hoc sanctae Scripturae loco non aliud sit flatus, aliud spiritus: sed ejusdem sententiae repetitio. Sicut non est alius qui habitat in coelis, et alius Dominus; nec aliud est irridere, et aliud subsannare: sed eadem sententia repetita est, ubi legitur, Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Vel cum dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 4, 8). Non utique aliud dixit haereditatem, aliud possessionem; nec aliud gentes, aliud fines terrae: sed ejusdem sententiae repetitio est. Et innumerabiles inveniet hujusmodi locutiones divinorum eloquiorum, si advertat quod legit. 19. Quod autem graecus dicit πνοήν, hoc Latini varie interpretati sunt; aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem. Nam hoc verbum habent codices graeci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus, ubi dictum est, Qui dat flatum populo super eam: hoc est, πνοήν. Ipsum verbum est et ubi homo animatus est: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae (Gen. II, 7). Sed ipsum verbum est et in Psalmo ubi canitur: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Ipsum est et in libro Job, ubi scriptum est: Aspiratio autem Omnipotentis est quae docet. Noluit dicere, Flatus; sed, aspiratio; cum in graeco sit πνοή: quod etiam in illis verbis Prophetae, de quibus nunc disputamus. Et certe hoc loco, nescio utrum debeat dubitari Spiritum sanctum esse significatum. Agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: Quia non ex numero annorum, sed Spiritus, inquit, est in hominibus; aspiratio autem Omnipotentis est quae docet (Job XXXII, 7, 8, sec. LXX): ut intelligeretur ista repetitione, non se de spiritu hominis dixisse, quod ait, Spiritus est in hominibus. Volebat enim ostendere unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis; et repetendo id exposuit dicens, Aspiratio Omnipotentis est quae docet. Item alio loco in eodem libro, Intellectus, inquit, labiorum meorum pura intelligit: Spiritus divinus qui fecit me, aspiratio autem Omnipotentis, quae docet me (Id. XXXIII, 3, 4, sec. LXX). Et hic quod ait, aspiratio, vel inspiratio, in graeco est πνοήν, qui in illis prophetae verbis interpretatus est, flatus. Quamobrem cum temere negetur de anima hominis vel de spiritu hominis esse dictum, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam; quamvis ibi et Spiritus sanctus multo credibilius possit intelligi: qua tandem ratione audebit aliquis definire, animam vel spiritum, quo natura nostra vivit, loco illo voluisse significare Prophetam? Cum profecto si apertissime diceret, Qui dat animam populo super terram, adhuc quaerendum esset, utrum eam Deus ex origine praecedentis generis ipse det, sicut ex origine praecedentis generis, ipse tamen dat corpus, non solum homini aut pecori, sed etiam semini tritici, aut alicujus caeterorum quomodo voluerit: an vero novam, sicut homo primus accepit, insufflet. 20. Sunt etiam qui haec verba prophetica sic intelligant, ut quod ait, Dedit flatum populo super eam, id est, super terram, non nisi animam velint accipi flatum: quod vero adjunxit, et spiritum calcantibus eam, Spiritum sanctum significatum arbitrentur: illo scilicet ordine, quo et Apostolus dicit, Non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. XV, 46). Nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit, calcantibus eam, ut vellet intelligi, Contemnentibus eam. Qui enim accipiunt Spiritum sanctum, amore coelestium terrena contemnunt. Hae omnes sententiae non sunt contra fidem; sive utrumque, id est, et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam, quisque intelligat; sive utrumque dictum accipiat de Spiritu sancto; sive flatum ad animam, spiritum vero ad Spiritum sanctum referat. Sed si anima et spiritus hominis et hic intelligendus est, sicut non dubitandum est quod eum Deus det; ita quaerendum est adhuc unde det, utrum ex propagine sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra; an vero novum, neque propagatum singulis insufflando distribuat: quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima volumus divinorum eloquiorum auctoritate defendi. 21. Eadem ratione etiam quod dicit Deus, Spiritus enim a me exiet, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16): de Spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait, Spiritus a me exiet; de quo et Salvator ait, A Patre procedit (Joan. XV, 26): sed quod dictum est, Omnem flatum ego feci, de omni anima dictum negari non potest. Sed omne etiam corpus ipse facit: quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus ambigit. Ac per hoc de anima, cum eam constet ab illo fieri, unde eam faciat, utrum ex propagine sicut corpus, an insufflando sicut primam fecit, adhuc utique requirendum est. 22. Adjecit etiam tertium testimonium, quia scriptum est, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Quasi hoc negetur: sed unde eum fingat, hoc quaeritur. Nam et corporalem hominis oculum quis nisi Deus fingit? Et puto quod non extra, sed in ipso; et tamen, ut certum est, ex propagine. Cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quaerendum est, utrum nova insufflatione, an tractum ex propagine. 23. Novimus etiam Machabaeorum juvenum matrem, fecundiorem virtutibus quando filii passi sunt, quam fetibus quando nati sunt, eos sic fuisse adhortatam, ut diceret: Filii, nescio quomodo paruistis in ventrem meum. Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, nec singulis vobis vultus et membra formavi: sed Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, fecitque hominum genus, et omnium inquirit actum, et ipse vobis spiritum et animam reddet cum magna misericordia (II Machab. VII, 22, 23). Novimus haec quidem; sed huic quomodo suffragentur ad id quod asserit, non videmus. Quis enim Christianorum neget Deum donare hominibus animam et spiritum? Sed eodem modo existimo istum negare non posse, Deum donare hominibus linguam, aurem, manum, pedem, omnesque corporis sensus et omnium formam naturamque membrorum. Quomodo enim haec Dei dona esse negaturus est, nisi se obliviscatur esse christianum? Sed sicut constat ex propagine ab illo haec fieri atque donari: ita quaerendum est etiam, spiritus et anima hominis unde ab illo efficiatur, a quo efficiente donatur; utrum ex parentibus, an ex nihilo; an quod iste affirmat, sed omni modo cavendum est, ex aliqua flatus ejus existente natura, non de nihilo creata, sed de ipso.

CAPUT XV. 24. Cum igitur Scripturarum testimonia quae commemorat, nequaquam doceant id quod persuadere conatur (quod enim ad hanc quaestionem attinet, omnino non exprimunt); quid est quod dicit, Animam ex flatu Dei constanter asserimus, non ex traduce, quia ex Deo datur? Quasi corpus ex alio detur, quam ex illo a quo creatur, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36): quamvis non ex ejus natura, sed ex ejus opificio. Neque ex nihilo, inquit, quia ex Deo proficiscitur. Hoc plane non adhuc quaerendum monemus, utrum ita sit: sed prorsus verum non esse quod dicit, id est, quod anima nec ex traduce sit, nec ex nihilo; hoc, inquam, verum non esse sine dubitatione firmamus. Unum est enim e duobus, si ex traduce non est, ex nihilo est; ne ita sit ex Deo, ut naturae sit Dei, quod omnino sacrilegum est credere. Sed adhuc utrum non sit ex traduce, certa testimonia flagitamus aut quaerimus: non qualia iste posuit, quibus hoc quod quaerimus non ostenditur. 25. Qui utinam in tanta profunditate quaestionis, quamdiu quid dicat ignorat, imitaretur Machabaeorum matrem: quae cum sciret de viro se filios concepisse, et a Creatore omnium, sive secundum corpus, sive secundum animam et spiritum sibi creatos esse, ait tamen, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum. Vellem iste diceret, quid ista nesciebat. Haec enim quae dixi, utique sciebat, quomodo secundum corpus in ejus uterum venerint; quia de viro eos se concepisse dubitare non poterat. Confitebatur etiam, quia et hoc utique sciebat, quod Deus illis animam et spiritum dederit, quod ipse illis vultus et membra formaverit. Quid ergo nesciebat? An forte quod nescimus et nos, utrum animam et spiritum, quem Deus illis sine dubio dedit, de parentibus traxerit, an novum sicut homini primo insufflaverit? Sed sive hoc sive aliud aliquid de naturae humanae institutione nesciebat, nescire se dicebat; non quod nesciebat, temere defendebat. Nec tamen iste huic diceret, quod nobis dicere non erubuit: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13): Ecce ista mulier dixit de filiis suis, Nescio quomodo paruistis in ventrem meum: nec tamen comparatur pecoribus insensatis. Nescio, dixit: et quasi quaererent ab ea, cur nesciret, adjunxit, Neque enim ego spiritum et animam donavi vobis. Ille ergo qui donavit, scit unde fecerit quod donavit, utrum ex propagine attraxerit, an novum insufflaverit: quod ego, inquit, nescio. Nec singulis vobis vultus et membra formavi: ille scit qui formavit, utrum simul cum anima formaverit, an vero jam formatis animam dederit. Quo ergo modo, utrum illo an isto in ejus ventrem venerint filii, nesciebat; et illud tamen sciebat, totum quod dedit redditurum esse qui dedit. Sed eligat iste in naturae humanae tam profundo abditoque secreto, quid mulier ista nescierit: tantum non judicet mentientem, nec pecoribus insensatis comparet nescientem. Quidquid erat quod illa nesciebat, profecto ad naturam hominis pertinebat: quod tamen sine culpa homo nesciebat. Quapropter dico etiam ego de anima mea, Nescio quomodo venerit in corpus meum; neque enim ego illam mihi donavi: scit ille qui donavit, utrum illam de parte meo traxerit, an sicut primo homini novam creaverit. Sciam etiam ego si ipse docuerit, quandocumque voluerit. Nunc autem nescio; nec me pudet, ut istum, fateri nescire quod nescio.

CAPUT XVI. 26. Disce, inquit, ecce Apostolus docet. Discam plane, si Apostolus docet: non enim nisi Deus per Apostolum docet. Sed quid est tandem quod docet Apostolus? Ecce, inquit, cum Atheniensibus loqueretur, hoc constanter exposuit, dicens, « Cum ipse det omnibus vitam et spiritum. » Quis enim hoc negat? Sed intellige, inquit, quod ait Apostolus: « det, » inquit; non, Dedit; ad infinitum et juge tempus revocans, non de praeterito et perfecto pronuntians. Et quod sine cessatione dat, semper dat: sicut semper est ipse qui dat. Verba ejus posui, sicut in eorum quos misisti, secundo libro ejus inveni. Ubi primum vide quo progressus fuerit, dum nititur affirmare quod nescit. Ausus est enim dicere, Deum non nunc solum atque in isto tantummodo saeculo, sed per infinitum tempus sine cessatione, atque omnino semper animas nascentibus dare. Semper, inquit, dat, sicut semper est ipse qui dat. Quid Apostolus dixerit, quia satis apertum est, me intelligere, absit ut negem: quod autem iste dicit, debet etiam ipse intelligere contra fidem esse christianam, atque ulterius cavere ne dicat. Cum enim mortui resurrexerint, jam nemo nascetur: atque ideo tunc non dabit nascentibus animas, sed eas quas dat in isto saeculo cum corporibus judicabit. Non ergo semper dat, quamvis ipse semper sit qui nunc dat. Nec tamen quoniam beatus Apostolus non dixit, Dedit; sed, det; inde conficitur quod vult iste conficere, non eum ex propagine animas dare. Ipse quippe dat, etiam si de propagine dat. Quia et corporis membra, et corporis sensus, et corporis formam, et corporis omnino substantiam ipse hominibus dat, quamvis ex propagine det. Neque enim quia Dominus ait, Si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30); nec ait, Vestivit, sicut primum quando instituit; sed ait, vestit, quod et nunc facit; ideo negabimus lilia de origine sui generis procreari. Quid si ergo sic etiam anima et spiritus hominis et a Deo datur, quamdiu datur; et tamen ex propagine sui generis datur? Quod ego nec defendo, nec refello. Sed si defendendum est, vel refellendum, perspicuis, non ambiguis testimoniis id agendum esse commoneo. Nec propterea pecoribus insensatis sum comparandus, quia hoc me nondum scire pronuntio; sed potius cautis hominibus, quia non audeo docere quod nescio. Istum autem non ego vicissim, quasi rependens maledictum pro maledicto, pecoribus comparo; sed tanquam filium moneo, ut quod nescit, se nescire fateatur, neque id quod nondum didicit, docere moliatur: ne comparetur, non pecoribus, sed illis hominibus quos dicit Apostolus, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7).

CAPUT XVII. 27. Nam unde est, quod ita Scripturas, de quibus loquitur, non curat advertere, ut cum legerit homines esse ex Deo, non eos etiam secundum corpus, sed tantum secundum animam et spiritum ex Deo esse contendat? Quod enim ait Apostolus, Ex ipso sumus (Act. XVII, 28); non vult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spiritum esse referendum. Si ergo ex Deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36). Deinde ubi dicit idem apostolus, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; exponat nobis iste quam propaginem significare voluerit, animae, an corporis, an utriusque. Sed non vult esse animas ex propagine. Restat ergo, ut secundum ipsum atque omnes qui animarum propaginem destruunt, corpus tantum masculinum et femininum significaverit Apostolus, dicens, Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem: quia mulier ex viro facta est, ut etiam vir per mulierem postea nasceretur. Si ergo haec Apostolus dicens, non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus volebat intelligi, cur continuo subjunxit, Omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 12); nisi quia et corpora ex Deo? Ita quippe ait: Sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo. Eligat ergo iste unde sit dictum. Si de corporibus, profecto et corpora ex Deo sunt. Quid est ergo, quod ubicumque iste in Scripturis legit, ex Deo, quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus vult intelligi? Si vero quod dictum est, Omnia autem ex Deo; et de corpore utriusque sexus, et de anima ac spiritu dictum est: ergo secundum omnia est mulier ex viro. Mulier enim ex viro, vir per mulierem; omnia autem ex Deo. Quae omnia, nisi de quibus loquebatur, id est, et ille vir ex quo mulier, et illa mulier quae ex viro, et ille vir qui per mulierem? Neque enim ille vir per mulierem, ex quo viro mulier: sed vir qui natus est postea ex viro per mulierem, quemadmodum hodieque nascuntur. Ac per hoc si cum ista diceret Apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex Deo. Porro si non vult esse ex Deo hominum nisi animas et spiritus; profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex viro, et nihil jam relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. Si autem ita dividit, ut dicat mulierem ex viro esse secundum corpus, ex Deo autem secundum animam et spiritum; quomodo erit verum quod ait Apostolus, Omnia autem ex Deo, si mulieris corpus ita est ex viro, ut non sit ex Deo? Quapropter ut Apostolus potius verum loquatur, quam iste Apostolo praeferatur, mulier ex viro est, sive secundum solum corpus, sive secundum totum, quo constat humana natura (nihil enim horum tanquam certum affirmamus, sed quid horum verum sit adhuc quaerimus): et vir per mulierem, sive ex patre tota hominis natura ducatur, quae per mulierem nascitur, sive sola caro, unde adhuc quaestio est: omnia tamen ex Deo, unde nulla quaestio est, id est, et corpus et anima et spiritus, et viri et mulieris. Et si enim non ex Deo nata vel tracta sunt, vel manarunt, ita ut ejus naturae sint; tamen ex Deo sunt. A quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo habent ut sint. 28. « Sed dicendo, » inquit, « Apostolus, Et ipse det omnibus vitam et spiritum; deinde addendo, Fecitque ex uno sanguine omne genus hominum (Act. XVII, 25, 26): animam et spiritum originaliter retulit ad auctorem, corpus ad traducem. » Imo vero qui non vult temere animarum negare propaginem, antequam liquido clareat utrum ita, an non ita sit, habet quod in istis verbis Apostoli intelligat, ex uno cum sanguine dixisse, ex uno homine, a parte totum significante locutionis modo. Si enim ipsi licet intelligere a parte totum quod scriptum est, Et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7); ut illic intelligatur et spiritus, de quo Scriptura ibi tacuit: cur aliis non liceat sic accipere quod dictum est, ex uno sanguine; ut illic et anima et spiritus possit intelligi, quoniam homo significatus nomine sanguinis, non solum constat ex corpore, verum etiam ex anima et spiritu? Sicut enim qui propaginem defendit animarum, non hinc istum debet opprimere, quia de primo homine scriptum est, In quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): non enim dictum est, In quo omnium caro peccavit; sed, omnes dictum est, id est, omnes homines; cum homo non sola sit caro: sicut ergo hinc iste non debet opprimi, quia forte ita dictum est, Omnes homines, ut secundum solam carnem intelligerentur; sic iste non hinc debet premere defensores propaginis animarum, quia dictum est, omne genus hominum ex uno sanguine, tanquam propterea sola caro pertineat ad propaginem. Si enim hoc est verum, quod isti asserunt, ut non sit anima ex anima, sed caro ex carne sit tantum; ita dictum est, ex uno sanguine, ut non totus homo significaretur a parte, sed tantum unius hominis caro: illud vero quod dictum est, In quo omnes peccaverunt, sola omnium hominum caro intelligenda est, quae inde transfusa est, a toto partem significante Scriptura. Si autem illud est verum, quod totus homo ex toto homine propagatur, id est, corpus, anima et spiritus: ibi proprie dictum est, In quo omnes homines peccaverunt; hic autem tropice, ex uno sanguine, totum significatur a parte, id est, totus homo, qui ex anima constat et carne, vel potius, ut iste amat loqui, ex anima et spiritu et carne. Nam et ex parte totum, et ex toto partem divina eloquia significare consueverunt. Ex parte enim totum significatum est, ubi legitur, Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3): quia ex carne intelligitur totus homo. Ex toto autem pars, cum dicitur Christus sepultus, cum sola ejus caro sepulta sit. Jam illud quod in hoc Apostoli testimonio positum est, quia ipse dat omnibus vitam et spiritum, secundum superiorem disputationem puto quod neminem moveat. Ipse enim dat: sed adhuc quaerimus unde det, utrum ex nova insufflatione, an ex propagine. Ipse quippe dare etiam carnis substantiam rectissime dicitur, quam tamen dare ex propagine non negatur.

CAPUT XVIII. 29. Nunc videamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de latere viri, adducta est ad eum, et dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Hoc quippe putat iste, quod dicere debuerit Adam, Anima ex anima mea, vel, Spiritus de spiritu meo, si etiam hoc de illo tractum esset. Sed illi qui propaginem asserunt animarum, hinc se putant invictius suam munire sententiam, quia cum scriptum sit, detraxisse Deum costam de latere viri, eamque aedificasse in mulierem, non est additum quod in ejus faciem sufflaverit flatum vitae: ideo, inquiunt, quia jam de viro fuerat animata. Nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta Scriptura hujus rei cognitione fraudasset. Ad illud vero quod ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; nec ait, Spiritus vel anima, de spiritu meo vel de anima mea: sic ab eis responderi potest, quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte totum intelligatur hoc dictum, os et caro mea; sed quae animata fuerint detracta, non mortua. Neque enim, hoc Omnipotentem facere potuisse, ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum anima de humana carne praecidere. Nam quod Adam secutus adjunxit, Haec vocabitur mulier, quia de viro suo sumpta est (Gen. II, 23); cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum, Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est? Hic itaque illi qui contra sentiunt, possunt dicere, quia non scriptum est carnem mulieris, sed mulierem de viro suo sumptam, totam debere accipi cum anima et spiritu. Nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur mulieres, excepta anima eas necesse est intelligi. Alioquin non ita se admonerentur ornare: Non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis, aut veste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres, promittentes pietatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9, 10). Utique pietas intus est in anima vel in spiritu, et tamen mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est sexus. 30. Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certaverint; ego inter eos sic judico, ut ne incognitis fidant, et temere audeant affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. Si enim scriptum esset, Insufflavit flatum vitae in faciem mulieris, et facta est in animam vivam; nec sic esset jam consequens, ut non propagaretur ex parentibus anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur. Fieri enim potuit ut membrum non animatum de corpore extractum indigeret animari, filii vero anima ex patre per matrem propaginis transfusione traheretur. Cum vero tacitum est, occultatum est, non negatum; sed neque affirmatum. Ac per hoc sicubi forte non tacitum est, clarioribus documentis est astruendum. Unde nec illi qui defendunt animarum propaginem, ex eo quod non sufflavit Deus in faciem mulieris, aliquid adjuvantur; nec illi qui eam negant, ideo quia non dixit Adam, Anima de anima mea, debent sibi persuadere quod nesciunt. Sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione, potuit tacere Scriptura, quod mulier Deo sufflante sicut vir ejus acceperit animam: sic eadem non soluta, sed manente quaestione, potuit tacere Scriptura, ut Adam non diceret, Anima de anima mea. Ac per hoc si primae mulieris anima ex viro est, a parte totum significatum est, ubi legitur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; cum tota ex viro, non caro sola sit sumpta. Si autem non est ex viro, sed eam Deus insufflavit sicut viro; a toto pars significata est, ubi legitur, De viro suo sumpta est: cum caro ejus non tota sit sumpta. 31. Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet, utique ambiguis, non solvatur haec quaestio; illud tamen scio, sic argumentari homines, qui ex hoc putant animam mulieris non esse de anima viri, quia non est dictum, Anima de anima mea; sed, caro de carne mea: quemadmodum argumentantur Apollinaristae, vel quicumque sunt alii, adversus animam Domini; quam propterea negant, quia scriptum legunt, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Si enim et anima, inquiunt, ibi esset, debuit dici, Verbum homo factum est. Sed istis propterea dicitur, carnis nomine solere Scripturam totum hominem nuncupare, sicut ibi, Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6); non enim caro sine anima aliquid videre potest: quia plurimis aliis sanctarum Scripturarum locis, non solum carnem, verum etiam animam humanam, id est, rationalem inesse homini Christo, sine ulla ambiguitate monstratur. Unde et isti, a quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum, Os de ossibus meis, et caro de carne mea; ut illic intelligeretur et anima, quemadmodum Verbum carnem factum non sine anima accipimus: si quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. Pari vice igitur admonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut novas a Deo sufflari animas certis documentis asserant; et tunc illud quod dictum est, Os ex ossibus meis, et caro de carne mea, non tropice a parte totum, ut simul intelligatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.

CAPUT XIX. 32. Quae cum ita sint, video librum istum jam esse claudendum. Omnia quippe, quae mihi maxime necessaria videbantur, continet; quibus hi qui legerint, sciant se cavere debere, ne huic homini, cujus duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant animas sic ex flatu Dei esse, ut non sint ex nihilo. Hoc enim qui credit, etsi verbis neget, re ipsa clamat animas Dei habere substantiam, et ipsius genus esse, non munere, sed natura. Nam de quo quisque naturae suae originem ducit, de illo naturae suae genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. Iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus Dei esse animas dicat, non natura, sed munere; et tamen non factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere: ac sic eas, quod prius negaverat, ad Dei naturam revocare non dubitat. 33. Animarum autem novarum sine propagine insufflationem, defendi quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint aliquid invenire, vel in canonicis Libris, quod non sit ambiguum dissolvendae huic obligatissimae quaestioni; vel in ratiocinationibus suis, quod non sit contrarium catholicae veritati: non a talibus qualis iste apparuit, qui non inveniendo quid diceret, et deliberationem suam nolendo suspendere, vires suas omnino non metiens, ne taceret, ausus est dicere, « inquinari animam meruisse per carnem, et esse meruisse animam peccatricem; » cujus nullum meritum, seu bonum seu malum, ante carnem potuit invenire. Et « parvulis sine baptismo de corpore exeuntibus solvi posse originale peccatum, et offerendum pro eis sacrificium corporis Christi, » qui Christo non sunt incorporati per ejus Sacramenta in ejus Ecclesia: « eosque sine lavacro regenerationis de hac vita emigrantes, non ad requiem tantum ire, sed ad regnum coelorum posse etiam pervenire. » Et alia multa absurda, quae omnia colligere, atque in isto libro digerere longum visum est. Absit ergo ut animarum propago, si falsa est, a talibus refellatur; et animarum novarum insufflatio, si vera est, a talibus defendatur. 34. Quamobrem, quicumque volunt defendere quod dicuntur animae novae nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, aliquid illorum quatuor quae supra commemoravi, caveant omni modo: hoc est, ne dicant, a Deo fieri animas peccatrices per alienum originale peccatum: ne dicant, parvulos qui sine Baptismo exierint, pervenire posse ad vitam aeternam regnumque coelorum, originali peccato per quodlibet aliud resoluto: ne dicant, animas peccasse alicubi ante carnem, et hoc merito in carnem peccatricem fuisse detrusas: ne dicant, peccata, quae in eis inventa non sunt, quia praescita sunt, merito fuisse punita, cum ad eam vitam, ubi ea committerent, permissae non fuerint pervenire. Nihil ergo istorum quatuor dicentes, quoniam quodlibet eorum falsum atque impium est; inveniant etiam Scripturarum de hac re certissima testimonia, et hanc sententiam suam, non solum me non vetante, verum etiam favente et gratias agente, defendant. Si autem non inveniunt certissimam de hac re auctoritatem divinorum eloquiorum, et aliquid illorum quatuor per inopiam dicere compelluntur; cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam parvulorum animas non habere originale peccatum, secundum Pelagianam haeresim olim damnabilem, nuperrimeque damnatam, dicere compellantur. Melius est enim homini fateri se nescire quod nescit, quam in haeresim vel damnatam incurrere, vel novam condere, dum temere audet defensare quod nescit. Alia hujus hominis falsa et absurda, in quibus non tam periculose, verumtamen a tramite veritatis exorbitat, quoniam multa sunt, et ad ipsum etiam, si Dominus voluerit, aliquid de libris ejus volo scribere, ibi forsitan omnia, vel si omnia non potuero, plurima ostendam.

CAPUT XX. 35. Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei nostrae et existimationis meae, ut verus catholicus et bonus amicus, fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum putavi, tu legendum dabis vel describendum quibus potueris, vel quibus dandum esse judicaveris. In quo istius juvenis praesumptionem ita reprimendam et redarguendam putavi, ut tamen eum diligam; nec damnari, sed emendari velim: atque ita proficere in domo magna, quae est Ecclesia catholica, quo eum misericordia divina perduxit, ut sit in illa vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum, et bene vivendo, et sana docendo. Porro autem si ipsum oportet ut diligam sicut, facio; quanto magis te, frater, cujus erga me benevolentiam, et cujus catholicam fidem cautam et sobriam optime novi. Unde factum est ut eos libros qui tibi displicuerunt, et in quibus nomen meum aliter quam velles positum comperisti, describendos mihique mittendos vere fraterna planeque sincera dilectione curares. Tantum ergo abest ut hinc tuae charitati succenseam, quia fecisti; ut potius nisi fecisses, integro jure amicitiae succensere deberem. Ago itaque uberes gratias. Quemadmodum autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicavi, quod hunc ad te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi.

LIBER SECUNDUS. AD PETRUM PRESBYTERUM.

Petrum admonet Augustinus, ne committat, ut libros de animae Origine a Vincentio Victore ad eum scriptos laudando approbasse, aut quae temere ille scripsit fidei Christianae contraria, pro dogmatibus catholicis habere existimetur. Errores Victoris varios, eosque gravissimos notat, et verbis confutat paucis. Petro demum ipsi suadet, ut Victorem ad eos corrigendos adducat.

Domino dilectissimo fratri et compresbytero PETRO, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Pervenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad Sanctitatem tuam scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato, homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit, prudenter religioseque sollicito. Quibus lectis vidi hominem in sermone quidem, non solum usque ad sufficientiam, verum etiam usque ad redundantiam profluentem; sed in rebus de quibus loqui voluit, nondum sicut oportet instructum: quod si ei fuerit Domino donante collatum, poterit esse utilis pluribus. Habet enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare quae sentit, si prius det operam recta sentire. Valde quippe sunt noxia prava diserta; quia hominibus minus eruditis, eo quod diserta sunt, videntur et vera. Quomodo autem eosdem libros ipse acceperis, nescio: verumtamen si verum est quod audivi, diceris eis recitatis ita exsiluisse laetitia, ut caput juvenis illius senex, et laici presbyter osculatus, didicisse te quod ignorabas, gratias egeris. Ubi quidem non improbo humilitatem tuam, imo vero etiam laudo quod honorasti doctorem tuum: nec hominem, sed ipsam quae tibi per illum loqui dignata est veritatem; si tamen potueris demonstrare, quid per illum veritatis acceperis. Vellem itaque rescriptis tuis, quid te docuerit, me doceres. Absit enim ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti, praedicanda et imitanda humilitate, si vera didicisti.

CAPUT II. 2. Proinde, frater dilectissime, quid ab eo didiceris, nosse cupio, ut si jam id sciebam, gratuler pro te; si autem nesciebam, discam per te. Itane tu ignorabas duo quaedam esse, animam et spiritum, secundum id quod scriptum est, Absolvisti ab spiritu meo animam meam (Job. VII, sec. LXX)? Et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus: sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari, quale est illud, Et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7)? Ibi quippe et spiritus intelligitur. Itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30)? ubi et anima necesse est intelligatur. Et utrumque unius esse substantiae? Puto quod ista jam sciebas. Si autem nesciebas, non te aliquid quod magno periculo nescitur, didicisse scias. Et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cujus jam novimus et eloquium: utrum cum dicitur anima, ita ut simul intelligatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animae sit; an, sicut ei visum est, a parte totum appelletur hoc nomine: sive etiam utrumque spiritus sit, pars vero ejus sit quae proprie dicitur anima; an et hoc a parte totum vocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intelligatur et anima: sic enim huic placet. Verum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur, et sine ullo vel certe sine magno periculo nesciuntur. 3. Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, miror si iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque discernitur, quod nobiscum vident etiam passeres; et quo justum atque injustum dijudicatur, quod videbat Tobias (Tob. IV) etiam carnis luminibus perditis. Hoc si ita est, profecto quando audiebas vel legebas, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem (Psal. XII, 4): nonnisi carnis oculos cogitabas. Aut si hoc obscurum est, certe quando illud Apostoli recolebas, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18); nos sub fronte et supra buccas cor habere credebas. Absit ut de te hoc sentiam. Neque hoc te igitur iste docuit. 4. At si forte ante hujus doctrinam, quam modo te invenisse laetaris, animae naturam Dei putabas esse portionem; hoc plane cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. Et si ab isto didicisti quod anima portio Dei non sit; age Deo gratias quantas potes, quod non antequam hoc didicisti, de corpore existi. Exisses enim magnus haereticus, et blasphemator horrendus. Nullo modo tamen etiam id de te existimaverim, quod homo catholicus, neque contemptibilis presbyter, animae naturam portionem Dei sentiebas esse. Unde fateor Dilectioni tuae, timeo ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quam tenebas.

CAPUT III. 5. Sicut enim non arbitror te unquam in Catholica animam credidisse Dei esse portionem, vel ullo modo animae et Dei eamdem esse naturam: ita metuo ne forte consenseris huic homini, « quod animam Deus non de nihilo fecerit, sed ita ex ipso sit, ut ab ipso emanaverit. » Hoc enim etiam verbum iste posuit inter caetera, quibus in hac quaestione ad immane praecipitium exorbitavit. At vero hoc si te docuit, nolo me doceas: imo etiam volo ut quod didiceras, ipse dediscas. Parum est enim non credere neque dicere quod pars Dei sit anima. Neque enim et Filium vel Spiritum sanctum partem Dei esse dicimus: et tamen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque esse naturae. Parum est ergo ut non dicamus animam esse partem Dei: sed hoc etiam opus est ut dicamus, non eam et Deum unius ejusdemque esse naturae. Unde ille recte quidem ait, « genus Dei esse animas, munere, non natura, » ac per hoc non omnium, sed fidelium: sed rursus ad id quod declinaverat devolutus est, et Deum atque animam ejusdem dixit esse naturae; non quidem his verbis, sed aperta manifestaque sententia. Cum enim animam ita esse dicit ex Deo, ut eam nec ex alia natura, nec ex nihilo, sed ex semetipso creaverit; quid persuadere conatur, nisi id quod aliis verbis negat, animam scilicet ejusdem cujus Deus est, esse naturae? Omnis quippe natura vel Deus est, qui nullum habet auctorem; vel ex Deo est, quia ipsum habet auctorem. Sed quae habet auctorem Deum ex quo est, aliqua facta non est, aliqua facta est. Porro quae facta non est, et tamen ex ipso est, aut genita est ab illo, aut procedit ex illo: quae genita est, Filius est unicus; quae procedit, Spiritus sanctus: et haec Trinitas unius est ejusdemque naturae. Nam haec tria unum sunt, et singulum quodque Deus, et simul omnia unus Deus immutabilis, sempiternus, sine temporis ullo initio sive termino. At vero illa natura quae facta est, creatura nuncupatur: Creator autem Deus, illa scilicet Trinitas. Creatura ergo ita esse dicitur ex Deo, ut non ex ejus natura facta sit. Ex illo enim propterea dicitur, quia ipsum auctorem habet ut sit: non ita, ut ab illo nata sit, vel processerit; sed ab illo creata, condita, facta sit, partim ex nulla alia, id est, omnino ex nihilo, sicut coelum et terra, vel potius universae mundanae molis universa cum mundo concreata materia; partim vero ex alia jam creata atque existente natura, sicut vir ex limo, mulier ex viro, ex parentibus homo: creatura tamen omnis ex Deo, sed creante vel ex nihilo vel ex aliquo, non autem gignente vel producente de se ipso. 6. Si haec cum catholico loquor, magis commonens quam docens. Neque enim esse tibi arbitror nova, vel audita quidem et antea, non tamen credita: sed, ut existimo, sic legis epistolam meam, ut hic agnoscas etiam fidem tuam, quae nobis in catholica Ecclesia, Domino donante, communis est. Si ergo haec, ut dicere coeperam, cum catholico loquor; unde obsecro credis esse animam, non uniuscujusque nostrum dico, sed primam primo illi homini datam? Si ex nihilo, et factam tamen insufflatamque a Deo: id credis quod ego. Si autem ex aliqua alia creatura, quae unde anima fieret, tanquam materies subjacebat artifici Deo; sicut pulvis unde fieret Adam, vel costa ejus unde Eva, vel sicut aquae unde pisces et volucres, vel sicut terra unde animalia quaeque terrestria: non est catholicum, non est verum. Quod si neque ex nihilo, neque ex alia quacumque creatura, sed ex semetipso Deum, hoc est, ex natura sua fecisse, vel facere animas, quod absit, existimas: hoc quidem ab isto didicisti; sed non tibi gratulor, neque blandior; longe cum illo a fide catholica exorbitasti. Tolerabilius enim; quod quidem falsum est; tamen, ut dixi, tolerabilius, ex aliqua alia creatura, quam quidem jam fecerat Deus, quam ex Dei natura animam conditam crederes, ut quod est mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam si impia perduraverit in fine, sine fine damnabitur, non ad Dei naturam cum horrenda blasphemia referretur. Abjice, frater, abjice, obsecro, istam, non plane fidem, sed exsecrandae impietatis errorem, ne homo gravis seductus a juvene, et a laico presbyter, cum istam catholicam fidem esse arbitraris, de numero fidelium, quod a te avertat Dominus, eximaris. Non enim sic tecum agendum est, ut cum illo; aut ea venia tuus iste tam horrendus, qua juvenis illius, licet ab illo ad te transierit, error est dignus. Ille ovili catholico sanandus nuper accessit, tu in catholicis pastoribus deputaris. Nolumus ita curetur quae venit ab errore ad dominicum gregem, ut prius pestifera contagione disperdat ovis ulcerosa pastorem. 7. Quod si dicis, Hoc me ille non docuit, nec huic errori ejus ullo modo, quamlibet diserti et ornati sermonis illectus suavitate consensi: ago ingentes Deo gratias. Sed quaero, unde illi caput exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad auditam disputationem illius ignorabas: aut si falsum est, hoc te fecisse atque dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor tuis litteris refellatur. Si autem verum est, illa humilitate homini egisse te gratias; gaudeo quidem si te illud non docuit, quod superius quam sit detestandum cavendumque monstravi;

CAPUT IV. Et non reprehendo quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo, verum atque utile didicisti: sed hoc quid sit inquiro; an forte animam non spiritum esse, sed corpus? Non quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire: et si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc majore difficultate quam utilitate perdiscitur. Si autem Dominus voluerit ut ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse Dilectio tua, etiam hoc quam non te docuerit: si tamen id te ab illo didicisse laetaris. Sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile, et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graveris.

8. Nam illud quod rectissime et valde salubriter credit, judicari animas cum de corporibus exierint, antequam veniant ad illud judicium, quo eas oportet jam redditis corporibus judicari, atque in ipsa in qua hic vixerunt, carne torqueri, sive gloriari; hoc itane tandem ipse nesciebas? Quis adversus Evangelium tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in illo paupere qui post mortem ablatus est in sinum Abrahae, et in illo divite cujus in inferno cruciatus exponitur, ista non audiat, vel audita non credat? Sed numquid te docuit, quomodo anima sine corpore de digito pauperis aquae stillam desiderare potuit (Luc. XVI, 22-24); cum ipse confessus sit, alimenta corporea nonnisi propter fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui animam quaerere? Verba ejus ista sunt: « Numquid quia anima, » inquit, « aut cibum quaerit aut potum, ad ipsam transire credimus pastum? » Et paulo post: « Unde intelligitur, » inquit, « et probatur, non ad animam pertinere ciborum sustentacula, sed ad corpus; cui etiam praeter cibum procuratur simili ratione vestitus, ut illi necessarius videatur pasturae suggestus, cui competit et ipsos habere vestitus. » Hanc ille sententiam suam satis evidenter expositam, nonnulla etiam similitudine illustrans, adjecit, atque ait: « Quid autem putamus inquilinum quemquam suae habitationi prospicere? Nonne si eam senserit aut tecto tremere, aut nutare pariete, aut labare fundamine, destinas quaerit, strues congerit, quibus imminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub periculo mansionis discrimen videatur pendere mansori? Ita ergo et animam recognosce, » inquit, « carni suae desiderare cibum, ex qua ipsum concipit sine dubio desiderium. » Haec nempe ille juvenis sua sensa verbis luculentissimis et sufficientissimis explicavit, asserens non animae requiri alimenta, sed corpori; cura quidem illius, sed tanquam habitantis in domo, et moribundae carnis imminentes ruinas provida refectione fulcientis. Et illud ergo explicet tibi, quid anima illa divitis ruiturum destinare cupiebat, quae mortale corpus jam utique non habebat, et tamen sitiebat, et aquae stillam de digito pauperis requirebat. Habet ubi se exerceat iste doctor senum: quaerat, et inveniat, si potuerit, cui rei anima illa apud inferos humidum alimentum, vel tam exiguum mendicaret, cum ruinoso habitaculo jam careret.


CAPUT V. 9. Incorporeum sane Deum esse quod credit, gratulor eum hinc saltem a Tertulliani deliramentis esse discretum. Ille quippe sicut animam, ita etiam Deum corporeum esse contendit. A quo iste in hoc dissentiens, mirabiliora persuadere molitur, Deum incorporeum, non de nihilo facere, sed de semetipso flatum exhalare corporeum. O doctrinam cui omnis aetas aures subrigat, quae homines annosos, quae denique presbyteros mereatur habere discipulos! Legat, legat in concione quod scripsit, notos atque ignotos, doctos atque indoctos recitaturus invitet. Seniores, cum junioribus convenite, quod nesciebatis discite, quod nunquam audieratis audite. Ecce isto docente, non aliunde quod aliquo modo est, nec ex eo quod omnino non est, Deus flatum creat; sed ex eo quod ipse est, cum sit incorporeus, corpus sufflat. Naturam ergo suam, antequam mutetur in peccati corpore, ipse mutat in corpus. An dicit, quod ex sua natura non mutat aliquid, cum flatum facit? Non ergo eum de se ipso facit: non enim aliud est ipse, aliud natura ejus. Quis hoc insanissimus opinetur? Quod si dicit, ita Deum de sua natura facere flatum, ut ipse integer maneat; non inde quaestio est; sed utrum quod non aliunde, nec de nihilo, sed de illo est: non hoc sit quod ille, id est, ejusdem naturae et essentiae. Nam et Filio genito integer manet; sed quia eum genuit de se ipso, non aliud genuit quam id quod ipse est. Excepto enim quod hominem assumpsit, et Verbum caro factum est, alius est quidem Verbum Dei Filius, sed non est aliud: hoc est, alia persona est, sed non diversa natura. Et unde hoc, nisi quia non creatus ex alio, vel ex nihilo, sed natus ex ipso est; non ut melior quam erat esset, sed omnino ut esset, et quod est ille, unde natus est, esset, hoc est, unius ejusdemque naturae, aequalis, coaeternus, omni modo similis, pariter immutabilis, pariter invisibilis, pariter incorporeus, pariter Deus; hoc omnino quod Pater, nisi quod Filius est ipse, non Pater? Si autem manet quidem ipse integer Deus, nec tamen de nullo, vel de alio, sed de se ipso diversum aliquid in deterius creat, et de incorporeo Deo corpus emanat; absit ut hoc catholicus animus bibat: non enim est fluentum fontis divini, sed figmentum cordis humani.


CAPUT VI. 10. Jamvero quam inepte laboret, animam, quam putat esse corpoream, vindicare a passionibus corporis, disputans de animae infantia, de paralyticis et oppressis animae sensibus, de amputatis membris corporis absque animae sectione, non tecum, sed cum illo potius agere debeo: illi quippe insudandum est, ut rationem reddat dictorum suorum; ne de opere juvenis velle fatigare videamur gravitatem senis. Quod autem similitudines morum qui reperiuntur in filiis, non ex animae semine venire disputat: consequens est quidem, ut hoc sentiant quicumque animae propaginem destruunt; sed nec illi qui hanc astruunt, ibi constituunt pondus assertionis suae. Vident enim et filios parentum dissimiles moribus: quod ideo fieri putant, quia et ipse unus homo plerumque suis moribus alios mores dissimiles habet, non utique anima altera accepta, sed vita in melius vel in deterius commutata. Ita dicunt, non esse impossibile ut anima non habeat eos mores, quos habet ille a quo propagata est; quandoquidem ipsa una nunc alios, alias alios habere mores potest. Quare si hoc te credis ab isto didicisse, quod anima non sit ex traduce: utinam id vere didicisses; me tibi docendum libentissime traderem. Sed aliud est discere, aliud videri sibi didicisse. Si ergo te didicisse arbitraris quod adhuc nescis; non plane didicisti, sed temere credidisti quod libenter audisti, et subrepsit tibi falsiloquium per suaviloquium. Quod non ideo dico, quia falsum esse jam certus sim, animas potius insufflari novas, quam de origine parentum trahi; hoc enim adhuc ab eis qui docere id possunt, existimo requirendum: sed quia iste de hac re ita disseruit, ut non solum eam, quae adhuc discutienda est, non solveret quaestionem; verum etiam talia diceret, quae falsitatis non habeant dubitationem. Cum enim vellet probare dubia, ausus est dicere sine dubio reprobanda.


CAPUT VII. 11. An vero tu reprobare dubitabis, quod cum de anima loqueretur, « Non vis, » inquit, animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? Aut numquid quia Baptismo corpus abluitur, non transit ad animam vel spiritum, quod creditur conferri per Baptismum? Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari » (Infra, lib. 3, n. 9)? Vide in his verbis, quantum iste tuus erraverit doctor. Dixit, « animam per carnem reparare statum, per quam perdiderat meritum. » Habuit ergo anima aliquem statum et aliquod meritum bonum ante carnem, quod vult eam reparare per carnem, quando caro lavacro regenerationis abluitur. Vixerat itaque alicubi ante carnem in statu et merito bono; quem statum et quod meritum perdidit, cum venisset in carnem. Dixit, « eam per carnem reparare habitudinem priscam, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem. » Habuit ergo ante carnem habitudinem antiquam; hoc est enim « priscam: » et ista qualis esse potuit, nisi beata atque laudabilis habitudo? Quam reparari per sacramentum Baptismatis asseverat; cum eam nolit ex illa originem trahere per propaginem, quam constat in paradiso aliquando fuisse felicem. Quomodo igitur alio loco « animam » se dicit « constanter asserere, non ex traduce, neque ex nihilo, neque per semetipsam, neque ante corpus? » Ecce isto loco vult animas ante corpus alicubi vivere tam beate, ut eadem illis per Baptismum beatitudo reddatur. Et tanquam sui rursus oblitus adjungit et dicit: « Ut per eam, » id est, per carnem, « incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. » Superius meritum significaverat bonum perditum fuisse per carnem: nunc autem significat malum meritum, quo factum est ut veniret vel mitteretur in carnem, dicendo, « per quam meruerat inquinari. » Si enim meretur inquinari, non est utique meritum bonum. Dicat, quid peccavit antequam per carnem inquinaretur, ut per carnem inquinari mereretur. Dicat, si potest, quod nullo modo potest; quia invenire hic quid verum dicat, omnino non potest.

CAPUT VIII. 12. Item aliquanto post ait: « Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata, in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit » (Supra, lib. 1, n. 8, et infra, lib. 3, n. 11). Rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti et considerasti, et quid in recitante laudaveris, vel unde post recitationem gratias egeris cogitasti? Quid est, obsecro te, « Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit? » Quid est « meruit, » et « non potuit; » cum mereri hoc non potuisset, nisi peccatrix fuisset; non autem fuisset, nisi esse potuisset; ut ante omne malum meritum peccans, inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata, deserente Domino, perveniret? An ideo dixit, « quae peccatrix esse non potuit, » quia nisi in carnem veniret, peccatrix esse non posset? Quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi venisset, alibi peccatrix esse non posset? Dicat, quid meruit? Si enim meruit esse peccatrix; aliquid jam peccaverat, unde mereretur iterum esse peccatrix. Sed haec fortassis obscura esse videantur, aut obscura esse jactentur, cum sint apertissima. Neque enim dicere debuit, « quod anima meruerit peccatrix esse per carnem, » cujus nec bonum nec malum meritum reperire poterit ante carnem.

CAPUT IX. 13. Sed ad manifestiora veniamus. Cum enim magnis coarctaretur angustiis, quomodo animae originalis peccati vinculo teneantur obstrictae, si non ex illa trahunt originem quae prima peccavit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati, peccatrici carni Creator insufflat; ne dicatur illi, quod sic insufflando eas Deus efficit reas: primo de praescientia Dei hanc opinionem munire tentavit, « quod eis praeparaverit redemptionem. » In cujus redemptionis Sacramento parvuli baptizantur, ut abluatur originale peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua Deus emendet, quod eas insontes fecerat inquinari. Sed posteaquam ventum est ut de illis loqueretur, quibus tali non subvenitur auxilio, et antequam baptizentur exspirant: « In hoc, » inquit, « loco non me quasi auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conjicio. Habendam dicimus de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo. Legimus enim, « inquit, » de talibus scriptum: Raptus est ne malitia mutaret illius intellectum, aut ne fictio deciperet animam ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere: placita enim Deo erat anima ejus; et, Consummatus in brevi, replevit tempora longa » (Sap. IV, 11, 14, 13). Quis istum dedignetur habere doctorem? Ergone parvuli, quos plerumque volunt homines baptizari, et dum curritur, ante moriuntur, si retardarentur in ista paululum vita, ut baptizati continuo morerentur, malitia mutaret intellectum illorum, et fictio deciperet animam eorum, et ne hoc eis contingeret, subventum illis est, ut ante raperentur quam baptizarentur? In ipso ergo Baptismate mutarentur in pejus, et fictione deciperentur, si post Baptisma raperentur. O admiranda atque sectanda doctrina! Sed hoc de vestra prudentia, qui adfuistis, cum recitaret, iste praesumpsit, et de tua maxime ad quem scripsit, et cui recitatos libros tradidit, ut credituros vos esse confideret, de non baptizatis infantibus esse scriptum, quod de omnium sanctorum immaturis aetatibus scriptum est, cum quibus male actum stulti arbitrantur, si de hac vita celeriter rapti fuerint, nec ad annos quos homines pro magno divino munere sibi exoptant, pervenire potuerint. Quale est autem dicere, « infantes praedestinatos Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, occiduo praeveniri; » velut aliqua vis fortunae, sive fati, sive cujuslibet rei, non permittat Deum quod praedestinavit implere? Et quomodo ipse illos rapit, quia placuerunt illi? An eos et ipse praedestinat baptizari, et ipse quod praedestinavit, non sinit fieri?

CAPUT X. 14. Sed attende quid adhuc audeat, cui displicet in tanta hujus profunditate quaestionis cautior quam scientior nostra cunctatio. « Ausim dicere, » inquit, « istos pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, non tamen ut coeleste inducantur in regnum: sicuti latroni confesso quidem, sed non baptizato, Dominus non coelorum regnum tribuit, sed paradisum (Luc. XXIII, 43); cum utique jam maneret, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Praecipue quia multas esse mansiones apud Patrem suum Dominus profitetur, in quibus designantur merita multa et diversa mansorum: ut hic non baptizatus perducatur ad veniam, baptizatus ad palmam, quae est parata per gratiam. » Cernis hominem, paradisum atque mansiones quae sunt apud Patrem, a regno separare coelorum, ut etiam non baptizatis abundent loca sempiternae felicitatis. Nec videt, cum ista dicit, ita se nolle baptizati cujuspiam parvuli mansionem a coelorum regno separare, ut ipsam Dei Patris domum, vel aliquas partes ejus inde separare non timeat. Neque enim Dominus Jesus, In universitate creaturae, vel in qualibet universitatis parte; sed, In domo Patris mei, dixit, mansiones multae sunt (Id. XIV, 2). Quomodo ergo erit in Dei Patris domo non baptizatus, cum Deum patrem habere non possit nisi renatus? Non sit ingratus Deo, qui eum dignatus est a Donatistarum vel Rogatistarum divisione liberare, ut ipsam domum Dei Patris quaerat dividere, et aliquam ejus partem extra regnum coelorum ponere, ubi non baptizati valeant habitare. Et quo pacto ipse regnum coelorum se intraturum esse praesumit, de quo regno in quanta vult parte domum ipsius regis excludit? Sed de latrone illo, qui juxta Dominum crucifixus speravit in Dominum etiam crucifixum, et de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate argumentatur, quod etiam non baptizatis dari possit indulgentia peccatorum et sedes aliqua beatorum: quasi quisquam, cui non credere nefas esset, huic indicaverit quod non fuerint baptizati. De quibus tamen in eo libro, quem scripsi ad fratrem nostrum Renatum, plenius quid mihi videretur exposui (Supra, lib. 1, nn. 11, 12): quod tua Dilectio poterit nosse, si non spreveris legere; nam ille petenti non poterit denegare.

CAPUT XI. 15. Aestuat tamen iste, atque horrendis suffocatur angustiis. Attentius enim fortasse quam tu quid mali dicat attendit, praeter Christi scilicet Baptismum solvi in parvulis originale peccatum. Denique, ut aliquatenus in hac causa vel sero ad Ecclesiae Sacramenta confugiat, « Pro his sane, » inquit, « oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. » Habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his offeras, qui Christo non sunt incorporati. Rem quippe tam novam, atque a disciplina ecclesiastica et a regula veritatis alienam, cum libris suis auderet inserere, non ait, Puto; non ait, Existimo; non ait, Arbitror; non ait saltem, Suggero, vel, Dico; sed, « censeo: » ut scilicet si offenderemur novitate seu perversitate sententiae, terreremur auctoritate censurae. Videris tu, frater, quomodo sustinere possis istum docentem: Catholici tamen qui sanum sapiunt sacerdotes, quibus et te oportet adjungi, absit ut acquiescant istum audire censentem, quem potius optant resipiscentem ac dolentem, et quod ista senserit, imo vero etiam scripserit, correctione saluberrima poenitentem. « Sed hoc, » inquit, « exemplo Machabaeorum in praelio cadentium astruo faciendum, qui cum furtim de interdictis auferrent, atque in ipso certamine cecidissent, a sacerdotibus, » ait, « invenimus hoc initum consilium fuisse, ut quorum animas ex vetito reatus obstrinxerat, sacrificiorum oblatio repararet » (II Machab. XII, 39-46). Ita istud dicit, quasi pro incircumcisis illa oblata legerit sacrificia, sicut haec nostra pro non baptizatis censuit offerenda. Circumcisio quippe fuit illius temporis sacramentum, quod praefigurabat nostri temporis Baptismum.

CAPUT XII. 16. Verumtamen iste in sui comparatione qualis posterius apparuit, tolerabilius adhuc errat. Nam velut poenituerit eum (non quod debuit poenitere, id est, quod ausus fuerit asserere non baptizatis relaxari originale peccatum, atque indulgentiam dari omnium peccatorum, ut in paradisum, hoc est, locum tantae felicitatis mittantur, et beatas mansiones in domo Patris habere mereantur); sed illud eum potius poenituerit, quod eis minoris beatitudinis extra regnum coelorum concesserit sedes; adjunxit, atque ait: « Aut si forte quispiam reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum paradisum; nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum: quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum: tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et affectum. » Haec verba in secundo ejus libro lecta descripsi. Numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumptionem habere quispiam posset ampliorem? Ipse sententiam dominicam recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit, ipse dicit, « quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; » et audet tamen suae censurae levare cervicem contra sententiam principalem! « Teneat, » inquit, « etiam meum non invidentis assensum: » qui dicit animas non baptizatorum temporarie mereri paradisum; propter has enim, latronem atque Dinocratem, tanquam praescribendo, vel potius praejudicando commemorat: in resurrectione autem in meliora transferri et regni coelorum percipere praemium: « quanquam sententia, » inquit, « principalis obsistat. » Jam ergo ipse considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet assensum adversus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam merebitur principis? 17. Novellos haereticos Pelagianos justissime conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicae damnavit auctoritas, eo quod ausi fuerint non baptizatis parvulis dare quietis et salutis locum, etiam praeter regnum coelorum. Quod ausi non fuissent, nisi negarent eos habere originale peccatum, quod opus esset absolvi per Baptismatis sacramentum. Iste autem sicut catholicus dicit, parvulos originali obstrictos esse peccato, et tamen eos ab hujusmodi vinculo sine lavacro regenerationis absolvit, et post mortem in paradisum misericors mittit; post resurrectionem vero etiam in regnum coelorum misericordior introducit. Talis sibi Saül misericors visus est, quando pepercit regi quem Deus praecepit occidi: sed merito inobediens misericordia, vel misericors inobedientia reprobata atque damnata est (I Reg. XV): ut caveat homo, ne ab illo misericordiam mereatur homo, contra ejus sententiam a quo factus est homo. Intonat per os proprii corporis Veritas: Si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Atque ut ab hac sententia exceptos martyres faciat, quibus contigerit ante pro Christi nomine occidi, quam Christi Baptismate dilui, dicit alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39). Et ne cuiquam qui non renatus fuerit christianae fidei lavacro, promittatur peccati originalis abolitio, clamat Apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. V, 18). Contra quam condemnationem Dominus unum esse ostendens salutis auxilium: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Cujus mysterium credulitatis in parvulis per eorum responsionem a quibus gestantur, impletur; ne si factum non fuerit, eant ex uno omnes in condemnationem. Et tamen contra tam manifestas voces, quas concinit veritas, procedit in medium magis vecors quam misericors vanitas, et dicit: Non solum non eunt in damnationem parvuli, etsi nullum eos christianae fidei lavacrum a vinculo originalis peccati absolvat; verum etiam felicitate paradisi post mortem interim perfruuntur, post resurrectionem vero etiam regni coelorum felicitatem possidebunt. Haec iste contra catholicam fundatissimam fidem numquid dicere auderet, si quaestionem solvendam de animae origine vires suas excedentem suscipere non auderet?

CAPUT XIII. 18. Horrendis est enim coarctatus angustiis ab eis qui dicunt, « Cur Deus animam tam injusta animadversione mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit; cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? » Utique enim dicunt, « Non potuit anima esse peccatrix, nisi eam Deus miscuisset carnis consortio peccatricis. » Qua ergo justitia id fecerit Deus, cum iste invenire non posset; maxime propter aeternam damnationem morientium parvulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale peccatum: cur itaque Deus justus et bonus, parvulorum animas, quibus praescivit non subventurum christianae gratiae Sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas, mittendo in corpus quod ex Adam trahitur, vinculo peccati originalis obstrinxerit, atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum invenire non posset; nec vellet dicere etiam ipsas ex illa una originem trahere peccatricem: maluit per naufragium miserabile exire, quam temerarium cursum velis depositis, et remis suae disputationis inhibitis, provida deliberatione frenare. Viluit quippe juveni senilis nostra cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus eloquentiae, quam consilium prudentiae necessarium. Et praevidit hoc etiam ipse, sed frustra. Nam haec sibi velut ab adversariis propositurus objecta, « Ex hinc alia, » inquit, « substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur. » His praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi a fide catholica naufragavit, nisi refecerit poenitendo quod fregit. Illum ego turbinem atque illa saxa devitans, navem illis committere nolui: et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis meae, quam temeritatem praesumptionis ostenderem (Lib. 3 de Libero Arbitrio, n. 59-62; lib. 2 de Peccatorum Meritis, n. 59; epist. 166, ad Hieronymum, et 190, ad Optatum). Quod opusculum meum cum apud te invenisset, irrisit, seque illis cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. Sed quo eum praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc videas: uberius autem ago Deo gratias, si et antea jam videbas. Cum enim nollet cohibere praecipitem cursum, propter ancipitem excursum, miserabilem invenit incursum, asserens Deum parvulis sine christiana regeneratione defunctis, et modo paradisum, et postea regnum conferre coelorum.

CAPUT XIV. 19. Scripturarum vero testimonia quaecumque posuit, quibus animas Deum non ex illius primae propagine attrahere, sed sicut ipsam primam suas quibusque singulis insufflare, velut probare conatus est, ita sunt, quod ad istam quaestionem attinet, incerta et ambigua, ut etiam aliter accipi, quam ipse vult, facillime possint. Quod jam in eo libro quem scripsi ad amicum nostrum, cujus commemorationem superius feci, satis, quantum existimo, demonstravi (Supra, lib. 1, n. 17 sqq.) Testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur Deus animas vel dare, vel facere, vel fingere; unde illas det, vel unde faciat sive fingat, non ostendunt; utrum ex propagine illius primae, an insufflando sicut illam primam. Iste autem ex eo ipso quod legitur animas Deus dare, sive facere, sive fingere (Isai. XLII, 5; LVII, 16, et Zach. XII, 1), jam putat animarum negatam esse propaginem: cum Deus, eadem Scriptura teste, etiam corpora det, sive faciat, sive fingat, quae tamen ab illo ex propagine seminis dari, fieri, fingi, nemo ambigit. 20. Item quod scriptum est, ex uno sanguine Deum fecisse omne genus hominum (Act. XVII, 26); vel quod ait Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. (Gen. II, 23): quia neque ibi dictum est, Ex una anima; neque hic, Anima de anima mea; putat negari animas filiorum ex parentibus, vel illius mulieris ex viro: quasi vero si non, ex uno sanguine, sed, Ex una anima diceretur, aliud quam totus homo intelligeretur, nec corporis propagatio negaretur. Sic etiam si dictum esset, Anima de anima mea; non utique negaretur caro, quam de illo exemptam fuisse constabat. A parte enim totum, sicut etiam a toto partem plerumque Scriptura significat. Nam certe si non, ex uno sanguine, sed, Ex uno homine, illo loco scriptum esset, institutum esse genus humanum, unde iste adhibuit testimonium, non praejudicaret istis qui negant animarum propaginem; quamvis non sola anima, nec sola caro, sed utrumque sit homo. Responderent enim a toto partem, id est, ab homine solam hominis carnem, Scripturam significare potuisse. Sic ergo et ii qui defendunt animarum propaginem, illud quod dictum est, ex uno sanguine, per sanguinem scilicet hominem, id est, a parte totum significatum esse contendunt. Sicut enim videtur illos juvare quod dictum est, ex uno sanguine, nec dictum est, Ex uno homine: sic videtur et istos juvare quod dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); nec dictum est, In quo omnium caro peccavit. Itemque sicut illos videtur juvare quod dictum est, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; quia pars est dicta, non totum: sic iterum istos, quod ibi continuo sequitur, Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est. Debuit enim dici, aiunt, Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est; si non tota mulier, id est, cum anima, sed sola caro sumeretur ex viro. Porro autem utrisque auditis, qui sine studio partium judicat, videt profecto, nec contra istos qui propaginem animarum defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur; quia potuit Scriptura significare illic a parte totum, sicut Verbum caro factum est (Joan. I, 14), cum legimus, non utique carnem solam, sed hominem totum intelligimus: nec contra illos qui propaginem animarum destruunt, ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum commemoratur; quia potuit ibi Scriptura a toto partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum ejus caro sola sepulta sit. Ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam, nec temere destruendam dicimus: sed admonemus, alia testimonia esse quaerenda, quae non inveniantur ambigua.

CAPUT XV. 21. Quamobrem, quid te iste docuerit, et unde gratias egeris, nondum scio. Manet quippe illa quaestio sicut erat, in qua quaeritur de animarum origine, utrum illas Deus ex propagine illius unius, quam primo insufflavit homini; an ex flatu suo, sicut primo homini, det, faciat, fingat hominibus, quas eum dare, facere, fingere, fides christiana non dubitat. Quam quaestionem iste cum solvere conaretur, nec vires suas intueretur, destruens animarum propaginem, et asserens eas puras ab omni contagione peccati, non de nihilo, sed de se ipso insufflare Creatorem, et naturam Dei mutabilitatis opprobrio, quod necesse non fuerat, infamavit; et dum vult reddere rationem, ne Deus credatur injustus, si puras ab omni peccato animas, etiam illas quas christiana regeneratione non redimit, vinculo peccati originalis innectit, ea dixit quae te nolo docuerit. Tantum enim salutis et felicitatis non baptizatis parvulis tribuit, quantum nec Pelagiana haeresis potuit. Et tamen de tot millibus parvulorum, qui nascuntur ex impiis, et inter impios moriuntur, non quibus homines per Baptismum, cum velint, subvenire non possunt, sed de quibus baptizandis nemo potuit vel poterit cogitare; nec quisquam pro eis obtulit vel oblaturus est sacrificium, quod iste etiam pro nobis baptizatis censuit offerendum, quid diceret non invenit. De quibus si fuerit interrogatus, eorum animae quid meruerint, ut illas Deus nec abluendas Baptismo, nec expiandas Christi corporis et sanguinis sacrificio, et in aeternum damnandas carni inserat peccatrici; aut omnino haerebit, et ei nostra cunctatio vel sero placebit, aut simul pro omnibus parvulis, qui toto orbe terrarum sine christiano Baptismate moriuntur, etiam eorum nominibus tacitis, quoniam nesciuntur in Ecclesia Christi, non incorporatis corpori Christi, offerendum corpus Christi esse censebit.

CAPUT XVI. 22. Absit a te, frater, ut haec tibi placeant, absit ut ista vel didicisse gaudeas, vel docere praesumas: alioquin longe melior invenietur ipse quam tu. Quia in exordio primi sui libri modeste atque humiliter praelocutus est, dicens: « Cum tibi parere desidero, notam praesumptionis incurro. » Et paulo post: « Quandoquidem, » inquit, « nec mihi ipse sim credulus, ea quae dixero posse probari; studeamque semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur; et sit mihi cordi, proprio judicio damnato, meliora magis et quae sint veriora sectari. Nam ut est optimi propositi laudandique consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique judicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti. » Haec quippe ille si veraciter dixit, atque ut locutus est sentit, magnae profecto spei animum gerit. Item in fine libri secundi: « Nec putes, » inquit, « ad invidiam tuam forsitan revocandum, quod in tua dictorum meorum constituam potestate judicium. Ac ne forte cujusquam curiosi lectoris obtutus, inter illitas fibras elementorum vestigia remanentia sollicitent et offendant, contextam paginae seriem pollice severo discerpe: meque hujus censionis experte, puni, atramenta quae indigna eloquia signaverunt; ne hac occasione et tuum erga me judicium, quo mihi vehementer indulges, et meae quae latebant ineptiae rideantur. » CAPUT XVII. 23. Isto igitur cum ille suos libros et initio praemuniverit, et termino communiverit, atque tuis humeris imposuerit onus religiosum correctionis et emendationis suae: hoc apud te inveniat quod petivit, ut emendes eum justus in misericordia, et arguas eum; oleum autem peccatoris quo impinguetur caput ejus (Psal. CXL, 5), absit a manibus atque oculis tuis, id est, assentatio indecens adulantis, et deceptoria lenitudo blandientis. Quod si emendare negligis cum videas emendandum, adversus charitatem facis: si autem tibi emendandus propterea non videtur, quia putas eum recte ista sensisse; adversus veritatem sapis. Et ideo ille melior, qui emendari est paratior, si non defuerit emendator, quam tu, si vel sciens irridenter contemnis errantem, vel nesciens pariter sectaris errorem. Omnia itaque in eisdem libris ad te scriptis et tibi traditis sobrie vigilanterque considera, et plura quam ego invenies fortasse culpanda. Et quaecumque ibi sunt approbanda atque laudanda, si quid in eis revera forsitan ignorabas, atque isto disserente didicisti, evidenter profitere quid illud sit; ut de hoc te gratias egisse, non de his quae illic improbanda tam multa sunt, omnes noverint, qui vel recitante illo tecum simul audierunt, vel eosdem postea libros legerunt: ne in ejus ornato eloquio tanquam in pretioso poculo te invitante, etsi non bibente, venenum bibant, si tu quid inde biberis, et quid non biberis nesciunt, et propter laudem tuam omnia illic bibenda salubriter arbitrantur. Quamvis et audire, et legere, et quae dicta sunt haurire memoria, quid est nisi bibere? Sed praedixit Dominus de fidelibus suis, quod et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit (Marc. XVI, 18). Ac per hoc qui cum judicio legunt, et secundum regulam fidei approbanda approbant, et improbant improbanda; etiamsi commendant memoriae quae improbanda dicuntur, nulla venenata sententiarum pravitate laeduntur. Haec me Gravitatem et Religionem tuam, sive mutua, sive praevia charitate monuisse vel commonuisse minime poenitebit, Domino miserante, quomodolibet accipias, quod tibi praerogandum putavi. Agam vero ei uberes gratias, de cujus misericordia saluberrimum est fidere, si ab his pravitatibus et erroribus, quos ex libris hujus hominis ostendere his litteris potui, alienam atque integram fidem tuam, vel invenerit epistola ista, vel fecerit.


LIBER TERTIUS. AD VINCENTIUM VICTOREM.

Vincentio Victori monstrat quae necesse est in suis de origine animae libris emendet, si vult esse catholicus: eaque superioribus libris ad Renatum et ad Petrum jam refutata, hoc tertio ad Victorem ipsum scripto perstringit breviter Augustinus, et ad undecim errorum capita revocat.

CAPUT PRIMUM. 1. Quod mihi ad te scribendum putavi, hoc prius cogites, fili dilectissime Victor, volo, si te contemnerem, nequaquam id me fuisse facturum. Nec ideo tamen humilitate nostra sic abutaris, ut propterea te existimes approbatum, quia cernis non fuisse contemptum. Non enim sequendum, sed corrigendum te diligo: et quoniam nec corrigi posse despero, nolo mireris me contemnere non posse quem diligo. Si enim te antequam nobis communicares, diligere debui, ut esses catholicus; quanto magis te jam communicantem diligere debeo, ne sis novus haereticus, et ut sis talis catholicus, cui resistere nullus possit haereticus? Quantum enim apparet ex donis ingenii, quae jam tibi largitus est Deus, profecto sapiens eris, si te non esse credideris; atque ut sis, ab illo qui facit sapientes, pie, suppliciter, instanterque poposceris; et malueris errore non decipi, quam errantium laudibus honorari. CAPUT II. 2. Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum reddidit. Cum enim quis esset Vincentius Victor, ab eis qui te noverant, et forte aderant, requisissem; audivi te fuisse Donatistam, vel potius Rogatistam, nuper autem communicasse Catholicae. Et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab illo errore liberatos esse cognoscimus; imo vero etiam multo amplius, quod ingenium tuum, quod delectabar in litteris tuis, videbam non remansisse apud adversarios veritatis: additum est a referentibus, quo me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari voluisse Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est, adhuc tanquam magnum et sanctum virum animo teneas; et ob hoc illius nomen, tuum volueris esse cognomen. Nec defuerunt qui dicerent, etiam hoc a te fuisse jactatum, quod ipse tibi nescio qua visione apparuerit, atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere isto nostro opusculo institui, sic adjuverit, ut ea tibi scribenda, quantum ad res ipsas rationesque attinet, ipse dictaret. Quod si verum est, jam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter auscultes admonitioni meae, et eos libros catholica mente consideres atque pertractes, te dixisse procul dubio poenitebit. Ille quippe qui se, sicut eum prodit Apostolus, transfigurat in angelum lucis (II Cor. XI, 14), in eum tibi est transfiguratus, quem tu fuisse vel esse tanquam lucis angelum credis. Et eo quidem modo minus ad decipiendos Catholicos valet, quando se non in lucis angelos, sed in haereticos transfigurat: sed te ab eo falli jam catholicum nollem. Crucietur ergo te didicisse quae vera sunt, quanto magis laetatus fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt. Ut autem non diligas hominem mortuum, cujus dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non potest; hoc breviter intuearis admoneo; quod utique ille non est sanctus et justus, si tu haereticorum Donatistarum vel Rogatistarum laqueos evasisti: si autem illum sanctum et justum arbitraris, tu communicando Catholicis interisti. Profecto enim te catholicum fingis, si animo illud es, quod erat ille quem diligis. Et nosti quam terribiliter scriptum sit, quod Spiritus sanctus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Si autem veraciter communicans, non te catholicum fingis; quid adhuc haereticum mortuum sic diligis, ut ejus velis te jactare adhuc nomine, cujus jam non teneris errore? Nolumus te habere tale cognomentum, tanquam sis haeretici mortui monumentum. Nolumus talem titulum habere librum tuum, qualem falsum esse diceremus, si in ejus sepulcro legeremus. Non enim Vincentium victorem scimus esse, sed victum: et utinam fructuose, sicut te vinci volumus veritate. Astute autem putaris et callide, cum libros tuos, quos credi cupis illo tibi revelante dictatos, appellas Vincentii Victoris, non tam Vincentium te quam illum vocari voluisse Victorem, velut tibi revelando quae scriberes, vicisset errorem. Utquid tibi ista, fili? Esto potius verus, non fictus catholicus, ne te fugiat Spiritus sanctus, et nihil tibi possit prodesse Vincentius, in quem se ad te fallendum transfiguravit malignissimus spiritus: ejus quippe sunt illa, qualibet tibi fraude persuasa. Quae si admonitus pia humilitate et catholica pace correxeris, errores fuisse judicabuntur studiosissimi juvenis, emendari potius quam in eis remanere cupientis. Si autem pro eis tibi etiam contentionem, quod absit, persuaserit pervicacem; jam tanquam haeretica dogmata cum suo necesse erit auctore damnari, cura scilicet pastorali et medicinali, priusquam per incautum vulgus serpant dira contagia, cum dilectionis non veritate, sed nomine, salubris negligitur disciplina . CAPUT III. 3. Si quaeris quaenam illa sint, poteris quidem legere mea scripta ad fratres nostros, Renatum Dei servum, et presbyterum Petrum, ad quem tu eadem ipsa, de quibus nunc agimus, scribenda existimasti, « ejus, » ut asseris, « voluntati petentis obtemperans. » Dabunt enim tibi ut legas procul dubio, si volueris, et ingerent etiam non petenti. Verumtamen etiam hic, quae maxime in eisdem libris tuis, et in fide tua emendari cupiam, non tacebo. Primum est, quod « Animam non ita vis a Deo esse factam, ut eam ex nihilo fecerit, sed ex semetipso » (Supra, lib. 1, n. 4, et lib. 2, n. 5). Ubi non putas esse consequens ut naturae sit Dei: quia profecto quam sit impium, et ipse cognoscis. Qua impietate ut careas, ita oportet ut dicas animae auctorem Deum, ut ab illo facta sit, non de illo. Quod enim de illo est, sicut unigenitus Filius, ejusdem naturae cujus et ille est. Ut autem anima ejusdem naturae non sit cujus est ille, facta est quidem ab illo, sed non de illo. Aut ergo dic unde, aut fatere de nihilo. Quid est quod dicis, « eam particulam esse quamdam halitus naturae Dei? » Numquidnam ipsum halitum naturae Dei, cujus halitus est ista particula, negas ejusdem cujus Deus est esse naturae? Si negas, ergo de nihilo et istum halitum fecit Deus, cujus halitus animam vis esse particulam. Aut si non de nihilo, dic unde illum fecerit Deus. Si de se ipso, ergo ipse est, quod absit, materies operis sui. Sed dicis, « Cum de se ipso halitum vel flatum facit, ipse integer manet: » quasi non et ignis lucernae integer maneat, cum de illo altera accenditur, et tamen ejusdem, non alterius, sit naturae. CAPUT IV. 4. « Sed, » inquis, « cum a nobis uter inflatur, non aliqua portio nostrae naturae, vel qualitatis infunditur; cum hic ipse spiritus, quo hausto uter impletus extenditur, sine aliqua nostri diminutione egeratur. » His verbis tuis adhuc addis et immoraris, et inculcas similitudinem quasi necessariam, qua intelligamus quomodo Deus sine suae naturae aliquo detrimento, et de se ipso animam faciat, et facta de ipso, non sit quod ipse. Dicis enim: « Numquid animae nostrae est portio utris inflatio, aut homines fingimus cum utres inflamus, aut detrimentum nostri in aliquo patimur, cum flatus nostros in diversa partimur? Sed nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire. » Ista similitudine, quae satis elegans et congruens tibi videtur, quantum fallaris attende. Deum quippe dicis incorporeum, non de nihilo a se factam, sed de se ipso animam sufflare corpoream: cum flatum nos, licet corporeum, subtiliorem tamen emittamus, quam nostra sunt corpora; nec eum de anima nostra, sed de hoc aere per viscera corporis exhalemus. Pulmones quippe anima, cujus nutu moventur etiam caetera corporis membra, ad hunc aerium spiritum ducendum atque reddendum, sicut folles movet. Praeter enim alimenta solida et fluxa, unde est cibus et potus, hoc tertium nobis Deus alimentum circumfudit aurarum, quas ita carpimus, ut sine cibo et potu diu esse possimus, sine hoc autem alimento tertio, quod aura nobis, quae undique circumsistit, spirantibus et respirantibus exhibet, nec exiguo temporis spatio possimus vivere. Sicut autem cibus et potus non solum ingerendi, verum etiam per meatus ad hoc institutos egerendi sunt, ne utroque laedant, vel non intrando, vel non exeundo: ita hoc tertium flabile alimentum, quia in nobis manere non sinitur, nec immorando corrumpitur, sed egeritur mox ut ingeritur; non alios, sed eosdem meatus, id est, os, aut nares, aut utrumque, et qua intraret, et qua exiret, accepit. 5. In te ipso tibi proba ipse quod dico: emitte spiritum flando, et vide utrum dures, si non receperis: recipe respirando, et vide quas patiaris angustias, si non rursus emiseris. Hoc igitur facimus, quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut vivamus: nisi quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum flabilem, id est, ventum in utrem implendum et extendendum non quiete spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coarctemus. Quomodo ergo dicis, « Nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire? » Apparet te, fili, si aliquando utrem inflasti, non advertisse quid egeris. Quod enim inflando amittis, statim recipiendo non sentis. Sed potes hoc facillime discere, si hoc potius velis, quam tua dicta, quia jam dicta sunt, non inflans utrem, sed inflatus ipse defendere, et auditores tuos, quos veris rebus aedificare debes, inani strepitu ventosi sermonis inflare. In hac causa non te ad magistrum mitto, nisi ad te ipsum. Emitte flatum in utrem, et os claude continuo, naresque detine, et sic saltem senti verum esse quod dico. Cum enim coeperis angustias intolerabiles perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si quando sufflasti, nihil te existimas amisisse? Vide in quo malo sis, nisi hauriendo resumas quod effundendo reddideras. Vide, illa insufflatio qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset. Nisi enim quod impenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum aditu patefacto redierit, quid tibi, non solum unde illum inflare, sed unde tu possis vivere, remanebit? 6. Haec debuisti considerare, cum scriberes; et non ista similitudine utrium inflatorum vel inflandorum introducere nobis Deum, aut ex alia natura quae jam erat, sicut nos ex isto circumfuso aere flatum facimus, animas flare: aut certe, quod et abhorret ab ista similitudine, et abundat impietate, Deum sine ullo quidem sui detrimento, sed tamen de sua natura mutabile aliquid vel proferre, vel, quod est pejus, tanquam sui operis materies ipse sit, facere. Ut ergo aliquam de nostro flatu ad hanc rem adhibeamus similitudinem, id potius est credendum: quod sicut nos non de natura nostra, sed quia omnipotentes non sumus, de isto aere circumfuso quem trahimus et reddimus, cum spiramus et respiramus, flatum facimus quando sufflamus, nec viventem nec sentientem, quamvis nos vivamus atque sentiamus; ita Deum non de sua natura, sed quia sic omnipotens est, ut possit creare quod vult, etiam ex eo quod omnino non est, id est, de nihilo flatum facere posse viventem atque sentientem; sed plane cum sit immutabilis ipse mutabilem. CAPUT V. 7. Quid autem sibi vult, quod huic similitudini addendum putasti ad exemplum de beato Elisaeo, quia flando in ejus faciem mortuum suscitaverit (IV Reg. IV, 34, 35)? Itane tu flatum Elisaei factum fuisse putas animam pueri? Non usque adeo te a vero exorbitare crediderim. Si ergo anima illa quae viventi ablata fuerat ut moreretur, eadem ipsa illi ut revivisceret reddita est; quid ad rem pertinet quod dixisti, « nihil Elisaeo fuisse diminutum, » quasi ab illo aliquid transisse, unde viveret, credatur in puerum? Quod si propterea dictum est, quia flavit et integer mansit; quid opus erat ut hoc de Elisaeo mortuum resuscitante diceres, quod de quovis flante et neminem suscitante dicere nihilominus posses? Incaute sane locutus es (cum absit ut credas flatum Elisaei factum fuisse reviviscentis animam pueri), quod primum Dei factum, ab istius prophetae facto hoc distare voluisti, quod ille semel, iste ter flaverit. Dixisti quippe « Elisaeum in faciem defuncti filii illius Sunamitis, ad instar primaevae originis insufflasse. Et cum emortua membra, » inquis, « in vigorem pristinum redanimata, per halitum Prophetae divina virtus accenderet, nihil Elisaeo fuerit imminutum, per cujus flatum corpus emortuum redivivam animam recepit et spiritum: nisi quod semel Dominus in faciem hominis insufflavit, et vixit; tertio Elisaeus in faciem mortui aspiravit, et revixit. » Sic sonant tua verba ista, quasi flandi tantum numerus interfuerit, ut non quod fecit Deus, etiam Propheta fecisse credatur. Et hoc ergo emendandum est. Tam multum quippe interfuit inter illud opus Dei, et hoc Elisaei, ut ille flaverit flatum vitae, quo fieret homo in animam viventem; iste autem flaverit flatum, neque sentientem neque viventem, sed aliquid significandi gratia figurantem. Denique ut puer iste revivisceret, non eum animando Propheta fecit, sed eum amando ut hoc Deus faceret impetravit. Quod autem illum ter sufflasse dicis, aut memoria, sicut fieri solet, aut mendositas codicis te fefellit. Quid plura? Non sunt tibi ad hoc astruendum aliqua exempla et argumenta quaerenda, sed potius emendanda et mutanda sententia. Noli ergo credere, noli ergo dicere, noli docere « quod non de nihilo, sed de sua natura fecerit animam Deus, » si vis esse catholicus. CAPUT VI. 8. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Per infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat » (Supra, lib. 1, n. 26), si vis esse catholicus. Erit enim tempus quando non dabit animas Deus, cum tamen esse ipse non desinat. Poterat quidem sic accipi, quod aisti, « semper dat » ut intelligeretur sine cessatione dare quamdiu homines generant et generantur, sicut dictum est de quibusdam, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes (II Tim. III, 7): non enim sic accipitur quod hic positum est, semper, velut nunquam desinant discere; cum procul dubio non discant, quando in hoc corpore destiterint vivere, vel cum coeperint supplicio gehennalis ignis ardere: sed tu non permisisti sic accipi verbum tuum, cum dixisti, « semper dat; » quandoquidem id ad infinitum tempus revocandum putasti. Et parum hoc fuit: sed tanquam quaereretur abs te, ut apertius explicares quomodo dixeris, « semper dat; » addidisti atque dixisti, « sicut semper est ipse qui dat. » Hoc sana et catholica fides omnino condemnat. Absit enim ut credamus quod animas Deus semper dat, sicut semper est ipse qui dat. Sic enim semper est ipse, ut nunquam esse desistat: animas autem non semper dabit, sed eas finito generationis saeculo, non jam nascentibus quibus dandae sint, procul dubio dare cessabit. CAPUT VII. 9. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Animam meritum aliquod perdidisse per carnem, tanquam boni meriti fuerit ante carnem » (Supra, lib. 2, n. 11), si vis esse catholicus. Nondum enim natos Apostolus nihil egisse dicit boni vel mali (Rom. IX, 11). Unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi nihil egerat boni? An forte audebis eam dicere ante carnem bene vixisse, quam non potes ostendere vel fuisse? Quomodo ergo dicis, « Non vis animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? » Haec dogmata, quibus putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum bonum, si forte nescis, exceptis antiquis haereticis, etiam recentius in Priscillianistis jam catholica damnavit Ecclesia. 10. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Animam per carnem reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat inquinari » (Supra, lib. 1, n. 6, et lib. 2, n. 11), si vis esse catholicus. Ut enim omittam in eo quod dixisti, « Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari, » tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse contrarium; ut homo qui paulo ante dixeras, animam per carnem reparare statum per quam perdiderat meritum, ubi nullo modo potest nisi bonum meritum intelligi, quod vis utique per carnem in Baptismate reparari, rursus eam diceres inquinari meruisse per carnem, ubi jam non potest bonum sed malum meritum intelligi: ut ergo id omittam; prorsus vel bonum, vel malum meritum credere habuisse animam ante carnem, catholicum non est. CAPUT VIII. 11. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peccatum » (Supra, lib. 1, n. 8, et lib. 2, n. 12), si vis esse catholicus. Valde enim malum meritum est, meruisse fieri peccatricem. Et utique tam malum meritum nullo modo habere potuit ante omne peccatum, praesertim priusquam veniret in carnem, quando meritum nec malum potuit habere, nec bonum. Quomodo igitur dicis, « Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit? » Attende quid dicas, et desiste jam dicere. Quomodo enim meruit, et quomodo non potuit esse peccatrix? Quomodo, quaeso te, peccatrix esse meruit, quae male non vixit? Quomodo, quaeso te, peccatrix facta est, quae peccatrix esse non potuit? Aut si « non potuit, » ideo dicis, quia praeter carnem non potuit: quomodo ergo meruit esse peccatrix, quo merito in carnem mitteretur; quandoquidem ante carnem non potuit esse peccatrix, unde mali aliquid mereretur? CAPUT IX. 12. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Infantes antequam baptizentur morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum » (Supra, lib. 1, n. 10-12, et lib. 2, nn. 13, 14), si vis esse catholicus. Exempla enim quae te fallunt, vel de latrone qui Dominum est confessus in cruce (Luc. XXIII, 43), vel de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate, nihil tibi ad hujus erroris sententiam suffragantur. Latro quippe ille, quamvis potuerit judicio divino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non fuerit baptizatus, ignoras. Nam ut omittam quod creditur, aqua simul cum sanguine exsiliente de latere Domini, juxta confixus potuisse perfundi, atque hujusmodi sanctissimo baptismate dilui: quid, si in carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt? Quid, si et antequam teneretur? Neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant, quantum attinet ad corporis mortem, quoniam divinitus remissionem acceperat peccatorum. Quid, si jam baptizatus in latrocimi facinus et crimen incurrerat, et non expers Baptismatis, sed tanquam poenitens accepit scelerum veniam quae baptizatus admisit? quandoquidem pietas tam fidelis, et Domino in animo ejus, et nobis in verbis ejus apparuit. Nam si eos, de quibus non scriptum est utrum fuerint baptizati, sine Baptismo de hac vita recessisse contendimus; ipsis calumniamur Apostolis, qui, praeter apostolum Paulum (Act. IX, 18), quando baptizati fuerint ignoramus. Sed si ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro Dominus ait; Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. XIII, 10): quid de aliis, de quibus vel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis evangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus caeteris; quos absit ut baptizatos esse dubitemus, quamvis non legamus? Dinocrates autem septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur, jam Symbolum reddunt, et pro se ipsi ad interrogata respondent, cur non tibi visus fuerit baptizatus potuisse ab impio patre ad Gentilium sacrilegia revocari, et ob hoc fuisse in poenis, de quibus sorore orante liberatus est, nescio. Neque enim et ipsum vel nunquam fuisse christianum, vel catechumenum defunctum fuisse legisti? Quanquam ipsa lectio non sit in eo canone Scripturarum, unde in hujusmodi quaestionibus testimonia proferenda sunt. CAPUT X. 13. Noli credere, nec dicere, nec docere, Quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum (Supra, lib. 2, n. 13), si vis esse catholicus. Nescio enim quae hic potestas contra potestatem Dei casibus datur, quibus irruentibus quod ille praedestinavit fieri non sinatur. Hic error quanta errantem voragine impietatis absorbeat, exaggerare non opus est; cum prudentem virum et corrigi paratum breviter admonuisse sufficiat. Tua quippe ista sunt verba: Habendam dicimus, inquis, de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo Ergone praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam ad eum perveniant, praeveniuntur occiduo, et praedestinaret Deus quod futurum non fuisse praescivit, aut hoc futurum non fuisse nescivit, ut ejus aut praedestinatio frustraretur, aut praescientia falleretur? Vides quanta hinc dici possent, nisi quod paulo ante dixi tenerem, ut hinc te breviter admonerem. 14. Noli credere, nec dicere, nec docere, « De infantibus (Sup. lib. 2, n. 13), qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutet illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere; placita enim erat Deo anima ejus: et consummatus in brevi, explevit tempora longa » (Sap. IV, 11, 14, 13), si vis esse catholicus. Hoc enim ad illos omnino non pertinet, sed ad eos potius, qui baptizati et pie viventes, diu non permittuntur hic vivere, non annis, sed sapientiae gratia consummati. Iste vero error, quo putatur hoc de parvulis antequam baptizentur morientibus esse dictum; ipsi sacrosancto lavacro intolerabilem facit injuriam, si parvulus qui baptizatus rapi poterat, propterea prius rapitur, ne malitia mutet illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus: quasi in eodem Baptismo haec esse malitia credatur, et fictio qua in pejus mutetur et decipiatur, si non ante rapiatur. Deinde quoniam placita erat Deo anima ejus, properavit de medio iniquitatis illum educere, ita ut nec paululum remoraretur, ut quod in eo praedestinarat, impleret: sed contra suam praedestinationem facere maluit tanquam festinans, ne quod ei placuerat in non baptizato, exterminaretur in Baptismo: tanquam moriturus infans ibi pereat, quo currendum est cum illo ne pereat. Quis ergo haec verba scripta in libro Sapientiae, de parvulis sine Baptismate mortuis dicta esse crederet, diceret, scriberet, recitaret, si ea, sicut oportuerat, cogitaret? CAPUT XI. 15. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, quas esse Dominus dixit in domo Patris sui » (Supra, lib. 2, n. 14), si vis esse catholicus. Non enim ait, sicut hoc testimonium ipse posuisti, Multae mansiones sunt apud Patrem meum; quod si ita dixisset, non alibi essent intelligendae quam in domo Patris ejus: sed aperte ait, In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Quis itaque audeat aliquas partes domus Dei separare a regno Dei; ut cum reges terrae non tantum in domo sua, nec tantum in patria sua, sed longe, lateque etiam trans mare regnare inveniantur; rex qui fecit coelum et terram nec in tota domo sua regnare dicatur? 16. Sed forte dicas, omnia quidem pertinere ad Dei regnum, quia regnat in coelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in inferno, (ubi enim non regnat, cujus ubique summa potestas est?) sed aliud esse regnum coelorum, quo fas non est accedere, nisi lavacro regenerationis ablutos, propter dominicam veram fixamque sententiam; aliud autem esse regnum terrarum, vel aliarum creaturae partium, ubi possunt esse aliquae mansiones domus Dei, quamvis pertinentes ad regnum Dei, non tamen ad regnum coelorum, ubi excellentius et beatius est regnum Dei: ita fieri, ut nec aliquae domus Dei partes atque mansiones a regno Dei nefarie separentur; et tamen non omnes in regno coelorum mansiones praeparentur; atque in iis quae in regno coelorum non sunt, possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis Deus dare voluerit; ut in regno Dei sint, quamvis in regno coelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint. 17. Hoc qui dicunt, videntur quidem sibi dicere aliquid, quia Scripturas negligenter attendunt, et quomodo regnum Dei dicatur, unde oramus dicentes, Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10), non intelligunt: quia regnum Dei dicitur, ubi cum illo fidelis familia ejus beate et sempiterne tota regnabit. Nam secundum potestatem quae illi super omnia est, etiam nunc utique regnat. Quid ergo est quod oramus ut veniat, nisi ut cum illo regnare mereamur? Sub ejus autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis ardebunt: numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno Dei futuros dicturi sumus? Aliud est enim regni Dei muneribus honorari, aliud regni Dei legibus coerceri. Ut autem tibi manifestissime appareat, non esse regnum coelorum distribuendum baptizatis, et alias partes regni Dei dandas quibus tibi visum est, non baptizatis; ipsum Dominum audi, qui non ait, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum coelorum; sed, non potest, inquit, intrare in regnum Dei. Nam verba ejus de hac re ista sunt ad Nicodemum: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ecce non hic dixit, Regnum coelorum; sed, Dei. Et cum respondisset Nicodemus atque dixisset, Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et nasci ? eamdem Dominus sententiam planius apertiusque repetens ait, Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 3-5). Ecce nec hic dixit, Regnum coelorum; sed, regnum Dei. Quod enim dixerat, Nisi quis natus fuerit denuo; hoc quid esset exposuit dicens, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu. Et quod dixerat, non potest videre; hoc exposuit dicendo, non potest introire. Illud tamen quod dixerat, regnum Dei, non alio nomine repetivit. Neque nunc opus est quaerere atque disserere, utrum regnum Dei regnumque coelorum cum aliqua differentia sit intelligendum, an res una sit duobus appellata nominibus: sufficit quod non potest introire in regnum Dei, qui non fuerit lavacro regenerationis ablutus. Mansiones autem aliquas constitutas in domo Dei separare a regno Dei, quam sit a veritate devium, puto quod jam intelligas. Et ideo quod putasti, in aliquibus mansionibus, quas Dominus multas esse dixit in domo Patris sui, mansuros quosdam etiam non renatos ex aqua et Spiritu, ut fidem catholicam teneas, admoneo, si permittis, emendare non differas. CAPUT XII. 18. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Sacrificium Christianorum pro iis qui non baptizati de corpore exierint, offerendum » (Supra lib. 1, n. 13, et lib. 2, n. 15), si vis esse catholicus. Quia nec illud quod de Machabaeorum libris commemorasti sacrificium Judaeorum (II Machab. XII, 39-46), pro eis qui non circumcisi de corpore exierant, ostendis oblatum. In qua tua sententia tam nova, et contra Ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata, verbo etiam insolentissimo usus es, dicens, « Pro his sane oblationes assiduas et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum: » ut te homo laicus sacerdotibus Dei nec discendo subderes, nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. Aufer tibi ista, fili: non sic in via, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam ejus ingreditur. CAPUT XIII. 19. Noli credere, nec dicere, nec docere, « Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum coelorum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire » (Supra lib. 2, n. 16), si vis esse catholicus. Hoc enim eis dare nec Pelagiana haeresis ausa est, quae opinatur parvulos non trahere originale peccatum: quos tu quamvis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua tamen perversioris novitate opinionis, sine Baptismate salutari, et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolvi, et in regnum coelorum asseris introduci. Neque consideras, in hac causa quanto deterius sapias quam Pelagius. Ille quippe dominicam sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum coelorum non permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit, non illo audet parvulos mittere: tu vero sic contemnis quod dictum est, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; ut excepto errore, quo audes a regno Dei paradisum separare, quibusdam quos reos nasci, sicut catholicus, credis, sine Baptismate mortuis, et illius reatus absolutionem, et regnum coelorum non dubites insuper polliceri: quasi contra Pelagium in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus verus, si contra Dominum fueris in destruenda ejus de Baptismo sententia haereticus novus. Nos te, dilectissime, non sic volumus haereticorum esse victorem, ut error vincat errorem, et, quod est pejus, major minorem. Dicis enim: « Aut si forte quispiam reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum esse paradisum; nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum; quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum; tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et affectum. » Haec verba tua sunt, ubi te confiteris consentire dicenti, quibusdam non baptizatis sic temporarie collatum esse paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium regni coelorum, contra sententiam principalem, qua constitutum est, non intraturum in illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Quam sententiam principalem timens violare Pelagius, nec illos sine Baptismo in regnum coelorum credidit intraturos, quos non credidit reos: tu autem et originalis peccati reos parvulos confiteris, et tamen eos sine lavacro regenerationis absolvis, et in paradisum mittis, et postea etiam regnum coelorum intrare permittis. CAPUT XIV. 20. Haec atque hujusmodi, si et alia forsitan in tuis libris attentior et otiosior invenire potueris, sine ulla dilatione jam corrige, si animum catholicum geris, id est, si veraciter praelocutus es, dicens, « quod tibi ipsi credulus non sis, ea probari posse quae dixeris; et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur; et sit tibi cordi, proprio judicio damnato, meliora magis et quae sunt veriora sectari. » Modo proba, charissime, non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum ingeniosa, verum etiam cauta, pia, modesta, gaudeat catholica Ecclesia, non de contentiosa pertinacia haeretica exardescat insania. Nunc est ut ostendas, quanta post haec bona verba quae tua commemoravi, sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subjecisti: « Nam ut est, » inquis, « optimi propositi laudandique consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique judicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti » (Supra lib. 2, n. 22). Esto igitur optimi propositi laudandique consilii, et facile ad veriora transducere: nec sis improbi obstinatique judicii, ut nolis citius ad tramitem rationis inflecti. Si enim haec liberaliter elocutus es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus in corde sensisti; in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti. Parum quippe tibi fuit dicere, « improbi obstinatique esse judicii, nolle ad tramitem rationis inflecti, » nisi adderes « citius: » ut hinc ostenderes quam sit exsecrandus, qui bonum hoc nunquam facit; quandoquidem qui tardius facit, tanta tibi videatur severitate culpandus, ut merito improbi judicii obstinatique dicatur. Audi ergo te ipsum, tuque potissimum et maxime eloquii tui fructibus utere, ut citius te ad rationis tramitem gravitate mentis inflectas, quam te inde minus erudite parumque consulte lubrico aetatis averteras. 21. Nimis longum est, omnia quae in tuis libris, vel potius in te ipso volo emendari, pertractare atque discutere, et saltem brevem tibi de singulis corrigendis reddere rationem. Nec ideo tamen te contemnas, ut arbitreris ingenium et eloquium tuum parvi esse pendendum. Nec sanctarum Sripturarum memoriam in te parvam esse cognovi: sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique congruebat. Itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo vanescere volo, nec rursus te abjiciendo ac desperando frigescere. Utinam tua scripta tecum legere possem, et colloquendo potius, quam scribendo, quae sint emendanda monstrarem. Facilius hoc negotium perageretur nostra inter nos sermocinatione, quam litteris: quae si scribenda esset, multis voluminibus indigeret. Verumtamen ista capitalia, quae certo etiam numero comprehendere volui, instanter admoneo, ne corrigere differas, et ea prorsus a fide et praedicatione tua facias aliena: ut quanta tibi facultas est disputandi, munere Dei utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae salubrisque doctrinae. CAPUT XV. 22. Sunt autem ista, de quibus, ut potui, jam disserui: sed breviter ea repetendo percurram. Unum est, « Quod animam non ex nihilo, sed de se ipso Deum fecisse » dixisti. Alterum, « Per infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat. » Tertium, « Animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem. » Quartum, « Animam per carnem reparare habitudinem priscam, et per eamdem carnem renasci, per quam meruerat inquinari. » Quintum, « Quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peccatum. » Sextum, « Infantes antequam baptizentur, morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum. » Septimum, « Quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi, quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum. » Octavum, « De infantibus qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius: » et caeterea quae in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur. Nonum, « Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, earum quas Dominus esse dixit in domo Patris sui. » Decimum est, « Sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum. » Undecimum, « Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire. » 23. Haec interim undecim multum aperteque perversa, et fidei catholicae adversa, nunc jam nihil cuncteris exstirpare atque abjicere ab animo, a verbo, ab stilo tuo; si vis ut te, non solum ad altaria transisse catholica, sed vere catholicum esse gaudeamus. Nam haec si pertinaciter singula defendantur, tot haereses facere possunt, quot opiniones esse numerantur. Quocirca considera, quam sit horrendum ut omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae. Sed si tu pro eis nulla contentione pugnaveris, imo vero eas fidelibus verbis et litteris expugnaveris; laudabilior eris censor in te ipsum, quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes; et mirabilior eorum emendator, quam si nunquam illa sensisses. Adsit Dominus tuae menti, et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis, lucem veritatis, dulcedinem charitatis, pacem pietatis infundat, ut victor tui animi esse malis in veris, quam cujuslibet contradicentis in falsis. Absit autem ut te arbitreris, haec opinando, a fide catholica recessisse, quamvis ea fidei sint adversa catholicae; si coram Deo, cujus in nullius corde oculus fallitur, veraciter te dixisse respicis, « non te tibi ipsi esse credulum, probari ea quae dixeris posse; ac studere te semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur, eo quod sit tibi cordi, proprio damnato judicio, meliora magis et quae sint veriora sectari. » Iste quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis, ipsa est correctionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. Sed iste sit modus hujus voluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quae sequuntur, ejus intentio ab alio renovetur exordio. LIBER QUARTUS. AD VINCENTIUM VICTOREM. Primum cunctationem suam de animarum origine immerito reprehendi, Vincentio Victori demonstrat, et se ab eo, quia nihil hinc definire ausus est, injuria pecoribus comparari. Deinde vero quod incunctanter dixit, animam spiritum esse, non corpus, hoc temere etiam redargui a Victore, ut animam corpoream natura sua, et spiritum ab ipsa in hominibus, distinctum statuere conetur. Quem refellens Augustinus, posteaquam ea diligenter excussit, quibus probare ille nitebatur corpoream esse animam: ostendit hanc ipsam spiritum etiam vocari in Scripturis, quamvis revera isto nomine proprie, id ipsius animae, quo ratiocinamur et intelligimus, nuncupetur.

CAPUT PRIMUM. 1. Accipe nunc jam etiam de me ipso quae tibi dicere cupio, si possim, hoc est, si ille donaverit, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri. Reprehendisti enim me bis numero, exprimens etiam meum nomen: et cum te in principio libri tui imperitiae tuae admodum conscium et doctrinae adminiculo destitutum, me vero ubi nominasti, doctissimum ac peritissimum dixeris; tamen quibus in rebus tibi visus es nosse quod ego vel nescire me fateor, vel, quamvis nesciam, scire prae sumo, libertate qua oportebat, non tantum senem juvenis, et episcopum laicus, verum etiam hominem tuo judicio doctissimum et peritissimum non dubitasti reprehendere. Ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, imo vero me non esse certissime scio; et fieri posse non ambigo ut aliquid imperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat: et in hoc te plane laudo, quod veritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti scire te quod nescis; sed ideo libere, quia personam non reveritus, elegisti aperire quod sentis. Unde te intelligere oportet, quanto esse nobis debeat cura major, dominicas oves revocare ab erroribus; si et ovibus turpe est, vitia pastorum, si qua cognoverint, eisdem occultare pastoribus. O si illa reprehenderes mea, quae justa reprehensione sunt digna! Neque enim negare debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint recto judicio, et nulla temeritate culpari. Ex quibus si aliqua ipse reprehenderes, illic et tibi fortassis ostenderem, qualem te esse, in quibus non perperam reprehenderis, vellem; neque tibi juniori major, et praepositus subdito, correctionis exemplum, quanto humilius, tanto salubrius exhiberem. Sed ea in me reprehendisti, quae non corrigere humilitas, sed partim fateri, partim defendere veritas cogit. CAPUT II. 2. Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post primum hominem datae sunt, vel dantur hominibus, non sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. Sed in hoc altero duo reprehendisti: unum, quod non eam crederem corpus esse; alterum, quod eam spiritum crederem. Tibi enim videtur et corpus esse animam, et non esse spiritum. Audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam, et ex hac occasione qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges. Recole verba libri tui, ubi me primitus nominasti. « Scio, » inquis, « plerosque et facile peritissimos viros, insuper et consultos tenuisse silentium, aut nihil expressius elocutos, cum definitionem disputationibus suis inchoata expositione subtraherent; sicuti nuper apud te Augustini doctissimi viri praedicatique episcopi comprehensum litteris lectitavi: modestius quidem, ut reor, ac verecundius hujusce rei arcana rimantes, intra se ipsos tractatus sui devorasse judicium, neque se posse ex hinc aliquid determinare professos. Sed mihi, crede, satis superque videtur absurdum atque incongruum rationi, ut homo ipse expers sui sit, aut is qui rerum omnium creditur adeptus esse notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. Quid autem differt homo a pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere; ut merito in illum conveniat quod scriptum est, Homo cum esset in honore, non intellexit; assimilatus est jumentis, et comparatus est eis (Psal. XLVIII, 13). Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit; quid tam inconvenienter dici potest, quam ut eum sola sui notione fraudarit? Et cum sapientia mundi, quae sese usque ad veri cognitionem supervacua quidem investigatione protendit, quia scire nequit per quem licet quae sunt vera cognosci, aliqua tamen vicina, imo affinia veritati tentaverit super animae natura dispicere: quam indecens atque pudendum est, religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil sapere, aut penitus sibi interdixisse ne sapiat. » 3. Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima castigatio, omnia quae ad naturam hominis pertinent, sic te scire compellit, ut si eorum aliquid ignoraveris, non meo, sed tuo judicio pecoribus compareris. Quamvis enim nos insignitius videaris attingere, eo quod dixisti, Homo cum esset in honore, non intellexit, quia in quo tu non es, honore sumus Ecclesiae: tamen etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus secundum tuum judicium comparandus es, si aliquid eorum quae ad naturam tuam constat pertinere, nesciveris. Neque enim eos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est, humanae animae originem (quam quidem non penitus nescio; scio enim Deum flavisse in faciem primi hominis, factumque esse hominem in animam vivam (Gen. II, 7): quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem); sed dixisti, Quid autem differt homo a pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere? Quod sensisse ita videris, tanquam de universa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil eum sui lateat. Quod si ita est, jam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. Si autem quantumcumque proficiamus in hac vita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas; ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus originem: quamvis quod ad salutem pertinet fidei, divinitus animam datam, eamque non ejus cujus Deus est esse naturae, remotis ambagibus noverimus. An forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis; hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris: ut si paulo amplius te quis nescierit, eum pecoribus compares, quod scientio illo esse potuisti; atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem justitia te ille pecoribus comparabit? Dic ergo quatenus nobis naturam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salva sit nostra distantia: et considera tamen ne plus a pecoribus distet, qui ejus aliquid nescire se scit, quam qui se putat scire quod nescit. Natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus: quisquis ergo a natura humana corpus alienare vult, desipit. Medici tamen qui appellantur anatomici, per membra, per venas, per nervos, per ossa, per medullas, per interiora vitalia, etiam vivos homines quamdiu inter manus rimantium vivere potuerunt dissiciendo scrutati sunt, ut naturam corporis nossent: nec tamen nos, quia ista nescimus, pecoribus compararunt. Nisi forte dicturus es, eos pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt. Non ergo ita praeloqui debuisti. Neque enim aisti, Quid differt homo a pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura: sed aisti, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere. Qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamvis de his quibus constamus singillatim singulis disseratur. Verum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare velim, plura volumina implebo: multa me tamen ignorare confiteor. CAPUT III. 4. Tu autem quo vis pertinere, quod in superiore libro de flatu hominis disputavimus, utrum ad animae naturam, quia ipsa id agit in homine; an ad corporis, quod ab ea movetur ut id agat; an ad hujus aeris, cujus reciprocatu id agere declaratur; an potius ad omnia tria, ad animam scilicet quae corpus movet, et ad corpus quod motu flatum recipit atque reddit, et ad auram istam undique circumfusam quae intrando alit, relevat exeundo? Et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas, et dicebas, et scribebas, et in conventu multitudinis congregatae legebas, ex natura nostra nos utrem inflare, et in natura nostra nos minus nihil habere: cum hoc unde faciamus, facillime posses, non divinas et humanas paginas perscrutando, sed in te advertendo nosse cum velles. Quomodo igitur tibi committam ut me doceas de origine animarum, quod me nescire confiteor; qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis, unde facias ignorabas? Et praestet Dominus, ut a me commonitus, cedas potius quam resistas tam in promptu positae atque apertissimae veritati: nec de utre inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos adversus me habere malis inflatos, quam eis acquiescere te docentibus, et responsum tibi verum, non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus. Proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem atque objurgantem non moleste ferrem, imo insuper et gratias magnas agerem, si eam mihi, non solum duris percuteres conviciis, sed veris etiam excuteres dictis. Si enim me posses docere quod nescio, non solum te verbis, sed et pugnis caedentem deberem patientissime sustinere. CAPUT IV. 5. Nam fateor Dilectioni tuae, quantum attinet ad istam quaestionem, unum de duobus valde cupio nosse, si possim, vel de animarum origine quod ignoro, vel utrum pertineat ad nos hoc nosse cum hic vivimus. Quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis dicitur, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. I, 22)? Verum hoc nosse cupio, aut ab ipso Deo sciente quod creat, aut etiam ab aliquo docto sciente quod dicat, non ab homine nesciente quod anhelat. Infantiam suam quisque non recolit, et putas hominem nisi Deo docente posse cognoscere, unde in matris utero vivere coeperit; praesertim si usque adeo illum adhuc lateat humana natura, ut non solum quid intus habeat, verum etiam quid ad eam forinsecus accedat, ignoret? Itane, dilectissime, tu me docebis aut quemquam, unde homines nascentes animentur, qui nesciebas adhuc usque unde viventes sic alantur, ut illo alimento paululum subtracto continuo moriantur? Tu me docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui nesciebas adhuc usque unde utres, quando inflantur, impleantur? Utinam quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem scirem utrum mihi in hac vita sciendum esset. Si enim ex illis est altioribus, quae inquirere scrutarique prohibemur; timendum est ne hoc, non ignorando, sed quaerendo peccemus. Neque enim propterea non esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad Dei naturam pertinet, sed ad nostram. CAPUT V. 6. Quid, quod nonnulla in operibus Dei, quam Deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur? Nam didicimus Deum esse Trinitatem; quot autem animalium genera creaverit, saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus. Nisi hoc tu jam forte didicisti. In libro etiam Sapientiae scriptum est: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum: quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? An quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? Interior enim est animae nostrae natura quam corpus. Quasi vero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis, quam intrinsecus per se ipsam. Quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa? Et tamen etiam quaeque interna atque vitalia oculis corporis inquisivit, et quidquid ex eis discere potuit, per oculos corporis didicit. Et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. Et cum viscera intrinsecus nostra non possint sine anima vivere, facilius ea potuit anima vivificare quam nosse. An forte ad ejus cognitionem altius est corpus ejus, quam ipsa; et ideo si velit inquirere atque disserere, quando semen hominis convertatur in sanguinem, quando in solidam carnem, quando ossa durari, quando incipiant medullari; quot sint genera venarum atque nervorum, quibus discursibus et anfractibus universum corpus illae irrigent, illi alligent; utrum in nervis deputanda sit cutis, utrum in ossibus dentes; distant enim, quod medulla carent; et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere, commune illis est cum capillis; quisnam sit usus venarum, non sanguinis, sed aeris, quas arterias vocant: haec atque hujusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncne dicendum est homini, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius, quam ut id possit apprehendere? Et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrumnam divinitus insufflata sit, an de parentibus tracta, cum hoc jam praeteritum non meminerit, et inter illa deputet, quae irrevocabiliter, sicut infantiam, et caetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen cum sensu ejus aliquo factum est quando factum est: nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat, et quod non est de praeteritis ejus, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum venas moveat ut vivat in corpore, nervos autem ut membris corporis operetur: et si ita est, cur nervos non moveat, nisi velit; pulsus autem venarum, etiam si nolit, sine intermissione agat: de qua parte corporis caeteris dominetur, quod ἡγεμονικόν vocant, utrum de corde, an de cerebro, an dispertitis de corde motibus, de cerebro sensibus, an de cerebro et sensibus et voluntariis motibus, de corde autem non voluntariis venarum pulsibus; et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra vero non moveat nisi velit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat; cur nescit quod facit, vel unde facit? Nec ei turpe est ista quod nescit; et turpe esse existimas, si nesciat unde vel quomodo facta sit, cum se ipsa non fecerit? Anima vero, nulli sciunt, quomodo haec, et unde agat in corpore; ideo ad illa altiora ac fortiora id pertinere non putas? CAPUT VI. 7. At ego hinc tibi majorem moveo quaestionem, cur paucissimi noverint unde agant, quod omnes agunt. Fortasse dicturus es: Quia illi didicerunt artem anatomicam vel empiricam, quas medicinalis continet disciplina, quam pauci assequuntur; caeteri vero ista discere noluerunt, cum potuissent si utique voluissent. Ubi omitto dicere, cur multi conentur discere ista, nec possint; quia tardo, quod multum mirum est, impediuntur ingenio, ea discere ab aliis, quae aguntur ab eis ipsis, et in eis ipsis. Sed haec ipsa est maxima quaestio, cur arte non mihi opus sit ut esse in coelo sciam solem, et lunam, et alia sidera; et arte mihi opus sit ut sciam, quando digitum moveo, unde incipiam, a corde, an a cerebro, an ab utroque, an a neutro; et doctore non egeam ut sciam quid sit tam longe altius super me, ab alio autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod agitur in me. Nam cum in corde cogitare dicamur, et quod cogitamus, nullo alio homine sciente sciamus; ipsum tamen cor ubi cogitamus, nescimus in qua parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus qui nescit quod cogitamus. Nec ignoro, cum audimus ut ex toto corde diligamus Deum, non hoc dici de illa particula carnis nostrae quae sub costis latet; sed de illa vi qua cogitationes fiunt: quae merito appellatur hoc nomine, quia sicut motus non cessat in corde, unde se pulsus diffundit usquequaque venarum, ita non quiescimus aliquid cogitando versare. Verumtamen cum omnis sensus ab anima insit et corpori, cur etiam in tenebris, et oculis clausis, sensu corporis qui vocatur tactus, membra forinsecus nostra numeremus; ipsius autem animae interiore praesentia, qua cunctis quae vivificat atque animat, praesto est, nulla intrinsecus nostra viscera noverimus, non medicos empiricos, nec anatomicos, nec dogmaticos, nec methodicos, sed hominem scire arbitror neminem. 8. Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra conjectura comprehendere; et fortiora quam potest vis humani ingenii penetrare: et tamen non est coelum coeli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior: nos sumus, qui nos comprehendere non valemus; nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus; nos non possumus capere nos, et certe non sumus extra nos. Nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus invenimus: et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noveramus. Neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus, aut insufflatur a Deo: utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creavit; non etiam nunc de me, vel in me facit: actum illud atque transactum est, nec praesens mihi est, nec recens. Ne id quidem scio, utrum id scierim, oblitusque sim; an vero nec tunc quando factum est, id sentire ac nosse potuerim. CAPUT VII. 9. Ecce modo, modo dum sumus, dum vivimus, dum nos vivere scimus, dum meminisse nos, et intelligere, et velle certissimi sumus, qui nos naturae nostrae magnos cognitores esse jactamus, quid valeat memoria nostra, vel intelligentia, vel voluntas, omnino nescimus. Amicus quidam meus jam inde ab adolescentia, Simplicius nomine, homo excellentis mirabilisque memoriae, cum interrogatus esset a nobis, quos versus Virgilius in omnibus libris supra ultimos dixerit; continuo, celeriter, memoriterque respondit. Quaesivimus etiam superiores ut diceret, dixit. Et credidimus eum posse retrorsum recitare Virgilium. De quocumque loco voluimus, petivimus ut faceret, fecit. De prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, quam memoriae commendaverat, id eum facere voluimus; quantum voluimus sursum versus secutus est. Cum admiraremur, testatus est Deum, nescisse se hoc posse ante illud experimentum: ita, quantum ad memoriam attinet, tunc se ejus animus didicit; et quandocumque discere, nisi tentando et experiendo non posset. Et utique antequam tentaret, idem ipse erat: cur se igitur nesciebat? 10. Saepe nos praesumimus aliquid memoria retenturos, et cum id putamus, non scribimus; nec nobis postea cum volumus venit in mentem, nosque poenitet credidisse venturum, vel litteris non illigasse ne fugeret; et subito rursus, cum id non quaeramus, occurrit. Numquid nos non eramus, quando id cogitabamus? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. Quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis; itemque nescio quomodo proferimur ad nos, reddimurque nobis? quasi alii simus, et alibi simus, quando quaerimus, nec invenimus quod in memoria nostra posuimus; neque nos ipsi ad nos ipsos veluti alibi positos pervenire possimus, et tunc perveniamus quando invenimus. Ubi enim quaerimus nisi apud nos? et quid quaerimus nisi nos? quasi non simus in nobis, et aliquo recesserimus a nobis. Nonne attendis, et exhorrescis tantam profunditatem? Et quid est hoc aliud quam nostra natura, nec qualis fuit, sed qualis nunc est? Et ecce magis quaeritur, quam comprehenditur. Saepe mihi propositam quaestionem putavi me intellecturum, si inde cogitarem; cogitavi, nec potui: saepe non putavi, et tamen potui. Vires itaque intelligentiae meae non sunt mihi utique cognitae, et credo quia nec tibi. 11. Sed me contemnis forsitan confitentem, et propter hoc quoque pecoribus comparabis. Ego autem monere, vel si non dignaris, certe admonere non desino, ut agnoscas potius communem infirmitatem, in qua virtus perficitur: ne pro cognitis incognita praesumendo, ad veritatem pervenire non possis. Puto enim esse aliquid, quod et tu intelligere quaeris, nec potes, nec tamen quaereres, nisi te posse sperares. Ac per hoc et tu vires intelligentiae tuae nescis, qui naturae tuae scientiam profiteris, nec mecum igorantiam confiteris. Quid dicam de voluntate, ubi certe liberum a nobis praedicatur arbitrium? Nempe beatissimus apostolus Petrus volebat pro Domino animam ponere (Joan. XIII, 37): plane volebat; neque enim Deum id pollicendo fallebat: sed quantas vires haberet, voluntas ipsa nesciebat. Proinde vir tantus, qui Filium Dei esse cognoverat, se latebat. Scimus nos itaque aliquid velle, seu nolle: sed voluntas nostra etiam cum bona est, quantum valeat, quantas vires habeat, quibus tentationibus cedat, quibusve non cedat, si nos non fallimus, fili dilecte, nescimus. CAPUT VIII. 12. Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura nostra, nec tantum quod ad corpus, verum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus, nec tamen pecoribus comparemur. Et tu, quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene scio; nam scio mihi datam esse a Deo, nec tamen esse de Deo; tanto me convicio dignum putasti. Et quando possum de natura spiritus et animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? Ubi potius exclamare debemus ad Deum, quod ille exclamavit in Psalmo: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, non potero ad illam (Psal CXXXVIII, 6). Cur enim adjecit, ex me, nisi quia ex se ipso quam incomprehensibilis esset Dei scientia conjiciebat, quandoquidem se ipsum comprehendere non valebat? Rapiebatur Apostolus in tertium coelum, et audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset, an extra corpus, nescire se dicit (II Cor. XII, 2-4), nec a te comparari pecoribus pertimescit. Sciebat se spiritus ejus esse in tertio coelo, esse in paradiso, et utrum esset in corpore nesciebat. Et utique tertium coelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus vero ejus et anima atque spiritus ejus ipse erat. Ecce sciebat magna, alta atque divina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. Quis in tanta occultarum rerum scientia, tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? Quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: Quid oremus, sicut oportet, nescimus? Ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quae ante sunt extendamus: et me, si in eis quae retro sunt, aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias eumdem apostolum dicentem, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14)? CAPUT IX. 13. An forte etiam hoc quia dixi, Quid oremus, sicut oportet, nescimus; irridendum me arbitraris, et irrationalibus similem animantibus judicas? Et forte tolerabilius. Cum enim recto sanoque judicio futura nostra praeteritis praeferamus, et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus, quam quemadmodum exorti fuerimus. Sed veniat tibi in mentem ubi hoc legeris, vel relegendo recole: et noli in me hujus convicii lapidem jacere; ne ad quem non vis, perveniat. Ille ipse quippe doctor Gentium Apostolus dixit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. Quod non tantum verbo docuit, sed suo quoque demonstravit exemplo. Nam contra utilitatem et salutis suae perfectionem nesciens orabat ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur. Et quia illum Dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat (II Cor. XII, 7-9). Sed tamen ubi ait, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; mox adjunxit, Sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27); id est, interpellare sanctos facit. Ille utique Spiritus, quem Deus misit in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6); et in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): utrumque enim dictum, et accepisse nos Spiritum clamantem, Abba, Pater; et in quo clamamus, Abba, Pater; ut exponeretur quomodo dixit clamantem, hoc est, clamare facientem, ut ipso faciente clamemus. Doceat ergo et hoc me quando voluerit, si hoc mihi expedire novit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. Sed ille hoc me doceat Spiritus, qui altitudinem Dei scrutatur; non homo qui spiritum nescit, unde uter inflatur. Absit tamen ut ego hinc te pecoribus comparem. Non enim hoc, quia non poteras, sed quia non adverteras, nesciebas. CAPUT X. 14. Verum tu fortasse, quamvis altiora sint, quae de animarum origine requiruntur, quam est unde ducimus et reddimus flatum; tamen eadem altiora de Scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia vestigare. Nam longe utique praestantius est, nosse resurrecturam carnem ac sine fine victuram, quam quidquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit, cum praesentia sua vegetet cuncta quae nescit: et longe est melius, nosse animam, quae in Christo renata et renovata fuerit, in aeternum beatam futuram, quam quidquid de illius memoria, intelligentia, voluntate nescimus. Haec autem quae dixi praestantiora atque meliora, nullo modo nosse valeremus, nisi divinis crederemus eloquiis. His ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. Primum si ita esset, non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disserere, sed Dei muneri. Dixisti enim, Quid differt homo a pecore, si hoc nescit? Quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a pecore distamus, jam hoc scire debemus? Sicut enim nihil mihi legis ut me vivere sciam, habet enim natura mea ut hoc nescire non possim: ita si et illud scire naturae est, cur mihi de hac re profers quibus credam testimonia Scripturarum? Numquid soli distant a pecore qui eas legunt? Nonne ita creati sumus, ut distemus a pecoribus, et antequam ad aliquas litteras pervenire possimus? Quid est quaeso quod tantum naturae nostrae arrogas, ut eo ipso quo distat a pecore, jam norit de origine animarum disquirere atque disserere; et rursus eam sic facis hujus cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi divinis testibus credat? CAPUT XI. 15. Deinde et in hoc falleris. Nam divina testimonia, quae ad istam quaestionem solvendam referre voluisti, non id aperiunt. Aliud est quod illa demonstrant, sine quo vere non possumus pie vivere, quod scilicet animarum nostrarum Deum habeamus datorem, creatorem, formatorem. Sed quomodo id faciat, utrum novas eas flando, an de parentibus trahendo, non exprimunt, nisi de illa una quam primo homini dedit. Lege diligenter quod scripsi ad fratrem nostrum Dei servum Renatum (Supra, lib. 1, n. 17 sqq.): ibi enim quia id ostendi, non fuit necesse et hic scribere. Velles autem me definire quod ipse definisti, ut in tales angustias contruderer, in quales ipse contrusus, adversus catholicam fidem tot et tanta locutus es, ut ea si fideliter atque humiliter recolas atque consideres, videas profecto quantum tibi profuisset, si scisses nescire quod nescis; et quantum tibi prosit, si vel nunc scias. Nam si intelligentia tibi placet in natura hominis, quoniam revera si eam non haberet, nihil, quantum ad animas pertinet, a pecoribus distaremus; intellige quid non intelligas, ne totum non intelligas; et noli despicere hominem, qui ut veraciter intelligat quod non intelligit, hoc se non intelligere intelligit. Unde autem dictum sit in sacro Psalmo, Homo in honore cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13); lege, et intellige, ut hoc opprobrium humiliter potius ipse caveas, quam superbe alteri objicias. De his enim dictum est, qui istam vitam solam deputant vitam, secundum carnem viventes, et post mortem nihil sperantes, veluti pecora: non de his qui neque negant se scire quod sciunt, et confitentur se nescire quod nesciunt, et potius intelligunt infirmitatem suam, quam de sua virtute confidunt. 16. Non itaque displiceat praesumptioni tuae juvenili meus senilis timor, fili. Ego enim, si hoc quod de animarum origine quaerimus, nec Deo, nec aliquo spirituali homine docente, scire potuero, paratior sum defendere, quam recte etiam hoc Deus, sicut alia multa, nos scire noluerit, quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum, ut hoc non solum ad aliorum intelligentiam perducere nequeam, sed nec ipse intelligam; aut certe etiam haereticos adjuvet, qui propterea persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas parvulorum, ne scilicet eadem noxa in auctorem Deum recurrat et redeat, quod insontes animas, quibus nec lavacrum regenerationis subventurum esse praescivit, dando carni peccatrici, esse compulerit peccatrices, nulla Baptismatis gratia subventura, qua liberentur a damnatione perpetua: quandoquidem innumerabiles animae infantum antequam baptizentur, de corporibus exeunt. Absit enim, ut hoc volens diluere, dicam quae ipse dixisti: « Quod anima per carnem meruerit inquinari, et esse peccatrix, nullum habens ante peccatum, quo recte id meruisse dicatur: » et « quod etiam sine Baptismo originalia peccata solvantur: » et « quod regnum quoque coelorum non baptizatis in fine tribuatur. » Haec atque hujusmodi venena fidei nisi dicere timerem, fortasse de hac re definire aliquid non timerem. Quanto melius igitur non separatim de anima disputo et affirmo quod nescio; sed quod apertissime Apostolum video docuisse, simpliciter teneo. Ex uno homine omnes homines ire in condemnationem qui nascuntur ex Adam (Rom. V, 18), nisi ita renascantur in Christo, sicuti instituit ut renascantur, antequam corpore moriantur, quos praedestinavit ad aeternam vitam misericordissimus gratiae largitor: qui est et illis quos praedestinavit ad aeternam mortem, justissimus supplicii retributor; non solum propter illa quae volentes adjiciunt, verum etiam si infantes nihil adjiciant, propter originale peccatum. Haec est in illa quaestione definitio mea, ut occulta opera Dei habeant suum secretum, salva fide mea. CAPUT XII. 17. Nunc jam, quantum Dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens, meum nomen iterasti, atque dixisti: « Non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eamdem spiritum esse permittimus. » Prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit, disputemus. Deinde utrum etiam ipsa secundum Scripturas nostras dicatur spiritus; quamvis etiam proprie spiritus nuncupetur, non universa, sed aliquid ejus. Ac primum scire vellem, corpus quid esse definias. Si enim non est corpus, nisi quod membris carnalibus constat; nec terra erit corpus, nec coelum, nec lapis, nec aqua, nec sidera, nec si quid hujusmodi est. Si autem corpus est quidquid majoribus et minoribus suis partibus majora et minora spatia locorum obtinentibus constat; corpora sunt etiam ista quae commemoravi: corpus est aer, corpus est lux ista visibilis, et omnia sicut dicit Apostolus, corpora coelestia, et corpora terrestria (I Cor. XV, 40). 18. Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac subtilissime quaeritur. Verumtamen tu, unde tibi maxime gratulor, Deum corpus non esse confirmas. Sed me rursus sollicitum facis, ubi dicis: « Si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, cassae inanitatis, aeriae futilisque substantiae. » His enim tuis verbis videris credere, omne quod caret corpore, inanis esse substantiae. Quod si ita est, quomodo Deum audes dicere carere corpore, nec times ne sequatur inanis eum esse substantiae? Porro si et corpore caret Deus, quod jam confessus es; et eum inanis esse substantiae, absit ut dicas: non ergo inanis substantiae est, quidquid corpore caret. Et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est consequens ut eam velit videri inanis futilisque substantiae: quia et Deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. Vide autem quantum intersit inter id quod dico, et quod tu me existimas dicere. Ego enim nec aeriae substantiae animam dico; alioquin corpus esse confiteor. Aer quippe corpus est, secundum omnes qui de corporibus cum loquuntur, quid loquantur sciunt. Tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam: cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer; et quod aere impletur, inane esse non possit. Quod nec utres tui te admonere potuerunt. Quid enim aliud in eos, nisi aer, quando inflantur, arctatur? Qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. Quod si forte aliud tibi videtur esse flatus, aliud aer; cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello agitato doceri potest: certe vasa quaelibet concava quae putas inania, ut plena esse cognoscas, ab ea parte qua implentur, deprime in aquam, et vide quod nihil humoris possit intrare repellente aere, quo plena sunt. Cum autem ore sursum versus collocantur, sive ex latere, tunc recipiunt liquorem, si quis infunditur vel ingreditur, exeunte atque evadente aere, qua exitus patet. Hoc praesenti facilius posset demonstrari facto quam scripto. Sed non est hic diutius immorandum, cum sive intelligas aeris naturam esse corpoream, sive non intelligas, me tamen putare non debes vel aeriam dixisse animam, sed omnino incorpoream: quod et tu esse confiteris Deum, quem dicere non audes inane esse aliquid; sed negare non potes omnipotentis et immutabilis esse substantiae. Cur ergo metuimus ne sit cassae inanitatis anima, si sit incorporea, cum Deum incorporeum esse fateamur, nec eum cassae inanitatis esse dicamus? Sic itaque potuit incorporeus incorpoream creare animam, quemadmodum vivens viventem, quamvis immutabilis mutabilem, et omnipotens longe imparem. CAPUT XIII. 19. Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus eam velis esse, non video. Si enim propterea spiritus non est, quia distincte Apostolus nominavit spiritum dicens, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (I Thess. V, 23); eadem causa est, cur ea non sit corpus, quia distincte nominavit et corpus. Si autem affirmas quod et anima corpus sit, quamvis distincte corpore nominato, permitte ut etiam spiritus sit, quamvis distincte spiritu nominato. Multo enim magis tibi debet videri anima spiritus esse quam corpus; quia spiritum et animam unius fateris esse substantiae, unius autem substantiae animam corpusque esse non dicis. Quo igitur pacto corpus est anima, cum ejus et corporis sit diversa natura; et spiritus non est anima, cum ejus et spiritus sit una eademqne natura? Quid, quod ista tua ratione etiam spiritum corpus esse cogeris dicere? Alioquin si spiritus corpus non est, et anima corpus est; non sunt spiritus et anima unius ejusdemque substantiae. Tu autem utrumque, quamvis duo quaedam sentias, unam fateris habere substantiam. Ergo et spiritus corpus est, si anima corpus est: neque enim aliter possunt unius ejusdemque esse naturae. Proinde secundum te, illud quod ait Apostolus, Spiritus vester, et anima, et corpus: tria sunt corpora; sed ex his duo, anima et spiritus unius naturae sunt corpora; corpus autem illud, quod etiam caro dicitur, diversae naturae est. Et ex his tribus, ut opinaris, corporibus, quorum unum diversae, duo vero sunt unius ejusdemque substantiae, constat totus homo, una quaedam res atque una substantia. Ista cum asseras, non vis tamen ut duae res unius ejusdemque substantiae, id est, anima et spiritus habeant unum spiritus nomen: cum duae res non unius ejusdemque, sed imparis diversaeque substantiae, id est, anima et corpus habeant unum, sicut putas, corporis nomen. CAPUT XIV. 20. Sed hoc omitto, ne de nominibus inter nos sit potius controversia, quam de rebus. Quisnam sit homo interior videamus, utrum anima, an spiritus, an utrumque. Sed sicut te scripsisse video, interiorem hominem animam dicis. De hac enim loquebaris, cum diceres: « Et gelante substantia quae comprehendi non poterat, efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae vi et spiramine conglobatum, exindeque inciperet homo interior apparere, quem veluti in forma vaginae corporalis inclusum, ad similitudinem sui delineavit exterioris hominis habitudo. » Deinde infers: « Flatus ergo Dei animum fecit, imo flatus ex Deo anima factus est, effigiata substantialis, et secundum naturam suam corporea, et sui corporis similis, imaginique conformis. » Post haec incipiens loqui de spiritu: « Haec, » inquis, « anima quae ex flatu Dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. » Sicut ergo video, interiorem hominem vis esse animam; intimum, spiritum: tanquam et ipse interior sit animae, sicut illa corpori. Ita fit ut quemadmodum corpus per interiora cava sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas; sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit spiritum: atque ita totus homo constet ex tribus, exteriore, interiore, intimo. Itane nondum respicis, quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseverare corpoream? Deinde dic mihi: quis eorum renovabitur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum (Coloss. III, 10)? interior, an intimus? Apostolus quidem, praeter interiorem et exteriorem, non video quod sciat alium interioris interiorem, id est, totius hominis intimum. Sed elige quem volueris, qui renovetur secundum imaginem Dei: quomodo hanc recipiet, qui jam sumpsit exterioris imaginem? Si enim per membra exterioris cucurrit interior et gelavit (hoc enim etiam verbo usus es, tanquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de pulvere facta est); quomodo eadem manente forma, quae impressa illi est vel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem Dei? An duas habebit imagines, a summo quidem Dei, ab imo autem corporis; sicut in nummo dicitur, Caput et navia ? An forte dicis, quod anima ceperit imaginem corporis, et spiritus capiat imaginem Dei, tanquam illa contigua corpori, et ille sit Deo; ac sic ad imaginem Dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? Sed frustra hoc dicis. Nam si et ille intimus ita est per animae omnia membra diffusus, ut illa per corporis; jam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa eum forma formavit: ac per hoc non habet ubi capiat imaginem Dei, manente in se ista imagine corporis; nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. Ad ista te absurda quando de anima cogitas, carnalis cogitatio corporum, velis nolisve, compellit. Sed Deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus: quomodo igitur capiat ejus imaginem corpus? Obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed reformeris in novitate mentis tuae (Rom. XII, 2), nec sapias secundum carnem, quoniam mors est (Id. VIII, 6). CAPUT XV. 21. Sed inquis, « Si anima caret corpore, quid est quod apud inferos dives ille cognoscit? Certe, » inquis, « noverat jam Lazarum, non noverat Abraham (Luc. XVI, 19-31): unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahae provenit agnitio? Haec dicens, si agnitionem hominis provenire non putas sine corporis forma; ut noveris te ipsum, credo quod assidue speculum attendis, ne si fueris oblitus faciem tuam, non te possis agnoscere. Rogo te, quem magis hominum novit homo quam se ipsum, et cujus minus potest faciem videre quam suam? Quis autem potest cognoscere Deum, quem tu quoque incorporeum esse non dubitas; si praeter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio provenire, id est, si corpora possunt sola cognosci? Quis autem christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans, animum in verba divina tam negligenter intendat, ut dicat, « Si incorporea est anima, necesse est careat forma? » Oblitus es, te formam legisse doctrinae (Rom. VI, 17)? Ergo corporea est forma doctrinae. Oblitus es scriptum esse de Christo Jesu, antequam hominem fuisset indutus, quod in forma Dei erat (Philipp. II, 6)? Quomodo ergo dicis, « Si incorporea est anima, necesse est careat forma; » cum audias formam Dei, quem non esse corporeum confiteris; et ita loqueris tanquam forma nisi in corporibus esse non possit? 22. Dicis etiam, « Cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma; et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum. » Hinc volens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit, Pater Abraham. Jam diximus, etiam ubi corpus nullum est, esse formam. Si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora; numera ista nomina, quaeso te: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 22, 23): et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, vel sic agnoscas, ut aliqua lineamenta corporum videas. Ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem charitas habeat; quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi videri non potest. « Cujus auxilium imploratum est, » inquis, « corporeus utique visus est atque formatus. » Audiant te homines, et Dei nemo imploret auxilium, quia nemo eum potest videre corporeum. CAPUT XVI. 23. « Denique, » inquis, « membra illic animae describuntur, ut vere sit corpus: » et vis, « per oculum totum caput intelligi, » quia dictus est levasse oculos suos; « per linguam fauces, per digitum manum, » quia dictum est, Mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. Tamen ne per membrorum nomina de Deo tibi corporeo praescribatur, dicis « per haec incorporeas intelligendas esse virtutes: » quia Deum rectissime defendis non esse corporeum. Quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? An vero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt; quando autem de Creatore, tropice atque translate? Pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non Creator, sed creatura, id est, homo dicit, Si assumpsero pennas meas sicut columba (Psal. CXXXVIII, 9). Porro autem, si propterea linguam habebat dives ille corpoream quoniam dixit, Refrigeret linguam meam: in nobis quoque adhuc in carne viventibus, manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est, Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Puto etiam non tibi videri, vel esse creaturam, vel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? An non audis in Psalmo, Non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII, 4)? 24. Quod vero « illum Abrahae sinum » existimas « esse corporeum, et per ipsum » asseris « totum corpus ejus agnosci, » vereor ne in re tanta joculariter atque irridenter, non serio graviterque agere credaris. Neque enim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, imo, ut secundum te loquar, « ferre tot corpora bene meritorum, quot illuc Angeli sicut Lazarum perferunt. » Nisi opinaris fortasse illam unam animam solam, ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si non jocaris, et errare pueriliter non vis, sinum Abrahae intellige, remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. Et ideo Abrahae dictum (Luc. XVI, 19-31), non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus (Gen. XVII, 4, 5), quibus est ad imitandum fidei principatu propositus: sicut Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, se Deus vocari voluit (Exod. III, 6), cum sit innumerabilium Deus. CAPUT XVII. 25. Neque me haec ita disserere existimes, tanquam negem fieri posse ut anima mortui sicut dormientis, in similitudine corporis sui sentiat, seu bona, seu mala. Nam et in somnis quando aliqua dura et molesta perpetimur, nos utique sumus; et nisi evigilantibus nobis illa praetereant, poenas gravissimas pendimus. Sed corpora esse credere, quibus hac atque illac quasi ferimur et volitamus in somnis, hominis, est qui parum vigilanter de rebus talibus cogitavit: de his quippe visorum imaginibus, maxime anima probatur non esse corporea: nisi velis et illa corpora dicere, quae praeter nos ipsos tam multa videmus in somnis, coelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, fluvios, montes, arbores, animalia. Haec qui corpora esse credit, incredibiliter desipit: sunt tamen corporibus omnino simillima. Ex hoc genere sunt etiam, quae alia significantia divinitus demonstrantur, sive in somnis, sive in ectasi: quae unde fiant, id est, quaenam sit velut materies eorum, quis indagare potest aut dicere? Procul dubio tamen spiritualis est, non corporalis. Namque hujusmodi species velut corporum, non tamen corpora, et vigilantium cogitatione formantur, et profunditate memoriae continentur; et ex ejus abditissimis sinibus, nescio quo mirabili et ineffabili modo, cum recordamur prodeunt, et quasi ante oculos prolata versantur. Tam multas igitur et tam magnas corporum imagines, si anima corpus esset, capere cogitando vel memoria continendo non posset. Secundum tuam quippe definitionem, « corporea substantia sua corpus hoc exterius non excedit. » Qua igitur magnitudine, quae nulla illi est, imagines tam magnorum corporum et spatiorum atque regionum capit? Quid ergo mirum, si et ipsa sibi in sui corporis similitudine apparet, et quando sine corpore apparet? Neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis, et tamen in ea ipsa similitudine corporis sui, quasi per loca ignota et nota discurrit, et laeta sentit multa vel tristia. Sed puto quod nec tu audeas dicere, figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi habere videtur in somnis, verum corpus esse. Nam isto modo erit verus mons, quem sibi videtur ascendere; et corporea domus, quam sibi videtur intrare; et arbor vera lignumque verum corpus habens, sub qua sibi videtur jacere; et aqua vera, quam sibi videtur haurire; et omnia in quibus quasi corporibus versatur, corpora erunt si et ipsa corpus est, quae simili imagine inter cuncta illa versatur. CAPUT XVIII. 26. De conscriptis visionibus martyrum dicendum tibi est aliquid; quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. Nempe sancta Perpetua visa sibi est in somnis, cum quodam Aegyptio in virum conversa luctari. Quis autem dubitet, in illa similitudine corporis animam ejus fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu manens, sopitis sensibus jacebat in stratis, quando anima ejus in illa virilis corporis similitudine luctabatur? Quid hic dicis? verumne erat corpus illa viri similitudo, an non erat corpus, quamvis haberet similitudinem corporis? Elige quid velis. Si corpus erat, cur non servabat vaginae suae formam? Neque enim in illius feminae carne virilia repererat genitalia, unde ita posset sese coarctando, et, ut tu loqueris, « gelando formari. » Deinde, obsecro te, cum corpus dormientis adhuc viveret, quando ejus anima luctabatur, in sua vagina erat, utique omnibus membris viventis inclusa, et in ejus corpore suam formam, de quo fuerat formata, servabat: nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex formantibus cogente vi mortis extraxerat: unde igitur erat virile animae corpus, in quo sibi luctari cum adversario videbatur? Si autem non erat corpus, et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane verus labor aut vera laetitia sentiretur; jamne tandem vides, quemadmodum fieri possit ut sit in anima similitudo quaedam corporis, nec ipsa sit corpus? 27. Quid si tale aliquid apud inferos geritur, et in eis se, non corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? Cum enim tristia patimur, quamvis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo, non membra corporea; non est tamen poenae similitudo, sed poena: sic etiam ubi laeta sentiuntur. Sed quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non vis hinc tibi fortasse praescribi: cum valde ad rem pertineat, cujus esse naturae existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis; et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus, et non esse corpora confiteris. Verumtamen Dinocrates frater ejus mortuus erat: hunc vidit cum illo vulnere quod vivus habuit, et unde est perductus ad mortem. Ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de praecisione membrorum, ne simul concidi anima putaretur? Ecce vulnus erat in anima Dinocratis, quod eam vi sua, quando erat in ejus corpore, exclusit e corpore. Quomodo ergo secundum tuam opinionem, « quando membra corporis praeciduntur, ab ictu se subtrahit, et in alias partes densando se colligit, ne aliqua pars ejus vulnere corporis amputetur, » etiamsi dormienti atque nescienti membrorum aliquid praecidatur? Tantam quippe illi tribuisti vigilantiam, ut etiam visis occupata somniorum, si plaga irruerit ignoranti, qua caro feriatur, se illa providenter perniciterque subducat, ne possit feriri atque vexari, sive concidi: nec attendis, homo prudens, quod si se anima inde subduceret, nec illa percussio sentiretur. Sed inveni quod potueris, quid inde respondeas, quomodo anima partes suas abripiat, et recondat introrsus, ne ubi praeciditur seu percutitur corporis membrum, amputetur et ipsa atque vexetur. Dinocratem aspice, et dic cur ejus anima non se subtraxerit ab eo corporis loco, qui mortifero vulnere vastabatur, ne in illa fieret quod in ejus facie etiam post mortem ipsius corporis appareret. An forte etiam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus; ut quomodo apparet quasi vulnus, quod non est vulnus, ita quod non est corpus, quasi corpus appareat? Nam si anima vulnerari potest ab eis qui vulnerant corpus, nihilne metuendum est, ne possit occidi ab eis qui occidunt corpus? Quod Dominus apertissime fieri non posse testatur (Matth. X, 28). Et tamen anima Dinocratis mori non potuit, unde corpus ejus est mortuum: et quasi vulnerata visa est, sicut corpus fuerat vulneratum, quoniam corpus non erat, sed habebat in similitudine corporis etiam similitudinem vulneris: porro autem in non vero corpore vera miseria fuit animae, quae significabatur adumbrato corporis vulnere, de qua sororis sanctae orationibus meruit liberari. 28. Jam illud quale est, dicere quod « anima formam de corpore accipiat, et cum incremento corporis protendatur et crescat; » et non attendere quam monstruosa evadat anima juvenis sive senis, si ejus brachium praecidatur infantis. « Contrahit enim se, » ut dicis; « animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densando concludit. » Ac per hoc illud animae brachium, quam breve corporis fuit unde ceperat formam, tam breve servabitur ubicumque servetur; quia perdidit formam, cujus incremento posset pariter crescere. Exit ergo anima juvenis aut senis, qui manum, cum esset parvus, amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram juvenilem vel senilem, alteram vero sicut primum fuerat, infantilem. Tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. Non mihi videris ab isto errore posse erui, nisi Deo adjuvante diligenter consideraveris visa somniantium, et inde cognoveris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. Quamvis enim et ea quae similia corporibus cogitamus, ex eo genere sint: tamen quod ad mortuos attinet, aptior conjectura de dormientibus ducitur. Neque enim frustra eos, qui mortui sunt appellat sancta Scriptura dormientes (I Thess. IV, 12), nisi quia est quodammodo consanguineus lethi sopor (Virgil., Aeneid. lib. 6, vers. 279). CAPUT XIX. 29. Proinde si anima corpus esset, et corporea esset figura in qua se videt in somnis, eo quod de corpore ejus fuisset expressa; nullus hominum membro corporis amputato, sicut eo caret, ita sine illo se videret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animae ipsius nihil fuerit amputatum. Cum vero aliquando se integros videant, aliquando autem sicut sunt, ex quacumque parte truncatos; quid aliud ista res docet, nisi animam, sicut aliarum rerum quas sensit in somnis, ita et corporis, modo sic, modo sic, non veritatem, sed similitudinem gerere? Gaudium vero ejus sive tristitia, delectatio vel offensio, sive sit in corporibus, sive in corporum similitudinibus, vera est. Tu ipse nonne dixisti, vereque dixisti, « Alimenta et vestimenta non esse animae, sed corpori necessaria? » Cur ergo aquae stillam desideravit apud inferos dives? Cur Samuel sanctus post mortem, ut ipse quoque commemorasti, solito indumento vestitus apparuit (I Reg. XXVIII, 14)? Numquid ille ruinas animae, sicut carnis, per humoris alimentum reficere cupiebat? Numquid iste de corpore vestitus exierat? Sed in illo vera erat molestia, qua cruciabatur anima; non tamen verum corpus, cui quaereret alimenta. Et iste sic potuit apparere vestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus. Neque enim se anima sicut in membra corporis, ita et in vestimenta porrigit et coarctat, ut etiam inde formetur. 30. Post mortem vero quam vim cognitionis corruptibilibus exoneratae corporibus animae accipiant etiam non bonae; ut vel pariter malas, vel etiam bonas valeant interioribus sensibus intueri et agnoscere, sive in ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum, sive in bonis aut malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi lineamenta membrorum, quis valeat indagare? Unde est et illud, quod patrem Abraham dives ille, cum in tormentis esset, agnovit, cui figura corporis ejus non erat nota, cujus corporis similitudinem quamvis incorporea potuit anima retinere. Quis autem recte dicat, se aliquem hominem cognovisse, nisi in quantum potuit ejus vitam voluntatemque cognoscere, quae utique moles non habet vel colores? Sic enim et nos ipsos certius quam caeteros novimus, quia nobis conscientia nostra nota est et voluntas: quam plane videmus, et in ea tamen aliquam corporis similitudinem non videmus. Hanc in alio quamvis praesente non cernimus, etiam cujus absentis faciem novimus, recolimus, cogitamus. Nostram vero faciem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus, et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum verissime dicimus: ita clarum est, ubi sit potior hominis veriorque notitia. CAPUT XX. 31. Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora vera sentimus, quod facimus quinque sensibus corporis; aliud quo praeter ipsos similia corporibus non corpora cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur; aliud quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, charitatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similitudinibus, certius sane firmiusque conspicimus; ubi magis esse et quodam modo familiarius habitare debemus, ubi renovari in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? Ibi enim certe neque ullum sexum, neque ullam sexus similitudinem gerimus. 32. Nam illa masculinae vel femininae animae forma, membris virilibus muliebribusque distincta, si non corporis similitudo, sed corpus est, velis nolis est masculus, velis nolis est femina, quaecumque aut masculus apparet aut femina. Sed tamen si secundum tuam opinionem et corpus est anima, et vivum corpus est, et habet mammas protumidas et propendulas, et non habet barbam, et habet vulvam et genitalia quae habent feminae corporis membra, et non est femina: egone non dicam vera constantius, Et habet oculum, et habet linguam, et habet digitum, et habet caetera similia corporis membra, et haec tota est corporis similitudo, non corpus: cum hoc quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium; probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum: a te autem hujus monstri, ubi et verum est, et vivum est, et femineum est corpus, et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum? 33. Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. Resurrectionem quippe illa significat corporum, non sexum destruit animarum: si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. Sed arbitror quod tuum sermonem parum putaveris fore plausibilem, si non multa de phoenice more adolescentium declamares. Numquid enim sunt in ejus corpore genitalia masculina et non est masculus, vel feminina et non est femina? Tu autem attende quid dicas, quid astruere, quid persuadere coneris. Animam dicis per cuncta membra diffusam gelando riguisse, et a vertice usque ad ima vestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis, totam totius accepisse corporis formam: ac per hoc accepit in femineo corpore quidquid habent femineorum viscerum feminae, et verum est hoc corpus, et haec vera sunt membra, et tamen non est femina. Cur, obsecro te, in vero et vivo corpore omnia sunt membra feminea, et non est femina? in vero et vivo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus? Quis ista credere, dicere, docere praesumat? An quia non generant animae? Ergo nec muli et mulae sunt masculi et feminae. An quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus animae? Sed hoc aufertur et his qui castrantur: et tamen cum eis adimatur et opus et motus, non adimitur sexus, figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. Nemo unquam masculum negavit eunuchum. Quid quod apud te animae etiam eunuchorum testes integros habent, et si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in ejus anima, secundum opinionem tuam, et omnino integra permanebunt? Novit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars carnis coeperit exsecari; ut ea forma quae inde sumpta est, quando illud unde sumpta est amputatur, non pereat; sed quamvis in fusa gelaverit, motu tamen celerrimo rapiatur, et interius recondatur, ut salva servetur: et tamen non sit masculus apud inferos, masculinorum genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet, masculus fuit propter eorum solum locum. Falsa sunt haec, fili: si non vis ut sit in anima sexus; non sit et corpus. CAPUT XXI. 34. Non omnis similitudo corporis corpus est. Dormi, et videbis: sed cum evigilaveris, vigilanter discerne quod videris. In somnis enim tibi velut corporeus apparebis: neque id corpus tuum, sed anima tua, nec verum corpus, sed similitudo corporis erit. Jacebit enim corpus tuum, ambulabit ipsa: silebit lingua corporis tui, loquetur illa: clausi erunt oculi tui, videbit illa: et utique viventia jacebunt tui corporis membra, non mortua. Ac per hoc nondum extracta est velut de vagina sua, gelata illa forma, sicut putas, animae tuae, et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis tuae. Ex hoc genere similitudinum corporalium, quae non corpora sicut corpora apparent, sunt omnia quae sanctos Libros legens in propheticis etiam visionibus non intelligis: quibus significantur ea quae geruntur in temporibus, vel praesenti, vel praeterito, vel futuro. Falleris autem in eis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut accipienda sunt accipis. Ubi enim visae sunt animae martyrum (Apoc. VI, 9), in eadem revelatione visus est et agnus quasi occisus, habens cornua septem (Id. V, 6): ibi equi, aliaque animalia, sicut oportuit figurata: ibi postremo et stellae ceciderunt, et coelum plicitum est ut liber (Id. VI et IX); nec tamen tunc concidit mundus. Ista itaque omnia si sapienter accipimus, quamvis dicamus visa veracia, non tamen vera dicimus corpora. 35. Prolixioris autem sermonis est, de isto genere similitudinum corporalium diligentissima disputatio, utrum et Angeli, seu boni, seu mali sic appareant, quando specie hominum, vel quorumlibet corporum apparent; an habeant aliqua vera corpora, et in ipsorum potius veritate videantur: an vero in somnis vel in ecstasi, in istis cernantur, non corporibus, sed similitudinibus corporum; vigilantibus autem vera cernenda, et si opus est, etiam tangenda ingerant corpora. Sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror. Nunc de anima incorporea satis dictum sit: quam sit corpoream mavis credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus; ne forte cum de re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. Quanta te tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt quae ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est, quae per distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis, locorum occupant spatia, minora minoribus suis partibus, et majora majoribus, puto quod jam prudenter advertas. CAPUT XXII. 36. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur spiritus, non universa anima; sed aliquid ipsius, sicut Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (I Thess. V, 23); vel illud multo expressius in libro Job, Absolvisti animam meam ab spiritu meo (Job VII, sec. LXX): tamen et universa anima appelletur hoc nomine; quamvis multo magis haec quaestio nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, jam de rebus ipsis nulla contentio est; praesertim quia illud etiam ego dico proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id est, quo ratiocinamur et intelligimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum Apostolus ait, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus. Hunc autem spiritum etiam mentem videtur appellare, cum dicit, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Nam ipsa sententia est, Et caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17): ut quod ibi dicit, mentem; hoc intelligatur hic spiritum dicere: non sicut tu existimas, « universam mentem vocari, quae constat ex anima et spiritu; » quod ubi legeris, nescio. Mentem quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus: ac per hoc quod ait idem apostolus, Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23); quid aliud dicit, nisi, Renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro: nam et hoc scriptum est, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11); ubi carnem corpus carnis appellat. Dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: Si enim oravero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est (I Cor. IV, 14). Verum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus. Habet iste suam eamdemque difficilem quaestionem: multis enim modis atque in diversis significationibus Scripturae divinae spiritum nominant: sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus; constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa anima, sed aliquid ejus. Tamen animam etiam spiritum esse, si propterea negas, quia ejus intelligentia distincte dicitur spiritus; poteris negare universum semen Jacob appellari Israel, quoniam excepto Juda, etiam distincte appellatus est Israel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt (III Reg. XII, 28). Sed quid opus est hic diutius immorari? CAPUT XXIII. 37. Jam nunc unde facilius ostendamus, attende eam quae anima est, etiam spiritum dici, cum audis vel legis, Domino moriente, quod scriptum est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30): ita vis intelligi, tanquam a parte significaverit totum, non quod ea quae anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibebo. Sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam. Irrationalia quippe ideo dicuntur, quod vim non habeant intelligentiae atque rationis. Unde cum hominem ipsum admoneres suam nosse naturam, ita locutus es: « Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit. » His tuis verbis satis asseruisti, quod omnino verissimum est, hominem esse compotem rationis atque intelligentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. Unde et testimonio divino, eos qui non intelligunt, pecoribus comparasti, non utique habentibus intellectum (Psal. XLVIII, 13). Quod et alio loco scriptum est, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Quae cum ita sint, attende etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere nitereris. « Haec anima, » inquis, « quae ex flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. » Et paulo post: « Et quamvis anima, » inquis, « animet corpus; tamen quod sentit, quod sapit, quod viget, spiritus sit necesse est. » Item paulo post: « Aliud erit, » inquis, « anima, et aliud spiritus, sapientia et sensus animae. » His verbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est, rationale nostrum, quo sentit atque intelligit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. Non habent itaque spiritum pecora, id est, intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum est: Producant aquae repentia animarum viventium; et, Producat terra animam viventem (Gen. I, 20, 24). Ut ergo plenissime ac planissime noveris, eam quae anima est, more divinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua Dilectio discernens ab anima definivit. Unde manifestum est quod generali vocabulo anima pecoris recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiastae: Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Itemque in diluvii vastitate ita scriptum est: Et mortua est omnis caro, quae movebatur super terram, volatilium, pecorum, et jumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram et omnis homo, et omnia quaecumque habent spiritum vitae (Gen. VII, 21, 22). Ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale nomen animae esse intelligimus, spiritum. Cujus quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus (Joan. IV, 24). Et iste flatus aereus, quamvis sit corporeus, appellatur in Psalmo spiritus tempestatis (Psal. LIV, 9). Quapropter et eam, quae anima est, etiam spiritum nuncupari, puto quod admonitus his, quae commemoravi, divinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. Quocirca si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum: quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus nuncupatur. CAPUT XXIV. 38. Quamobrem si hos ad te libros impensa dilectione conscriptos, repensa dilectione sumis et legis; si in principio primi tui libri audis et te ipsum, et studes, sicut dixisti: (Supra, lib. 2, n. 22), tuam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur: illa praecipue undecim cave, de quibus te in libro superiore commonui (Supra, lib. 3, nn. 22, 23). Ne « animam sic dicas ex Deo, ut eam non de nulla, nec de alia, sed de sua natura creaverit: » aut « quod per infinitum tempus, atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat: » aut « animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem: » aut « animam per carnem reparare habitudinem priscam, perque ipsam carnem renasci, per quam meruerat inquinari: » aut « quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix: » aut « infantes sine regeneratione Baptismatis mortuos, ad indulgentiam pervenire originalium peccatorum: » aut « quos Dominus praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi quam in eis quod Omnipotens praedestinavit impleri: » aut « de his qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est, Raptus est ne malitia mutaret illius intellectum » (Sap. IV, 11); atque ad hunc sensum caetera pertinentia: aut « earum aliquas mansiones extra regnum Dei esse, quas multas in domo Patris sui Dominus dixit esse » (Joan. XIV, 2): aut « sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum: » aut « aliquos eorum qui sine Christi Baptismate moriuntur, in paradisum interim recipi, ac postmodum et regni coelorum beatitudinem consequi. » Haec praecipue cave, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si vis esse victor erroris. Nec te quando aliquid nescis, existimes scire: sed ut scias, disce nescire. Neque enim aliquid in occultis Dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo, et falsa pro veris proferendo ac defendendo, peccatur. Ignorantiam vero meam, utrum animae hominum novae fiant, an de parentibus (quas tamen a creatore Deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est), aut non debere reprehendi, aut ab eo debere, a quo potest docente et auferri: et habere in se animas corporum similitudines incorporeas; ipsas autem non esse corpora: et salva distinctione animae et spiritus, etiam universaliter animam spiritum nuncupari, puto quod persuaserim Charitati tuae. Si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerint, qui legent potius judicabunt. 39. Si qua sane alia, quae plurima in tuis libris emendanda mihi videntur, scire fortasse desideras, venire tibi non sit onerosum, non tanquam discipulo ad magistrum, sed primaevo ad grandaevum, forti ad infirmum. Etsi enim non eos edere debuisti, majore tamen et veriore gloria quisque correctus sua confessione reprehenditur, quam cujuslibet errantis ore laudatur. Quamvis in eorumdem recitatione librorum auditores et laudatores tuos non omnes ista quae sana doctrina improbat, vel ante sensisse, vel ad ea tibi consensisse crediderim: sed acie mentis ipso tuae recitationis impetu cursuque perstricta, haec parum advertere potuisse; aut certe etiam illos qui advertere potuerunt, non in te rerum liquidissimam veritatem, sed verborum affluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. Plerumque enim laudatur, praedicatur et amatur eloquium in spe juvenis; etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. Quapropter ut et tu recte sapias, et alios non tantummodo delectare possit, verum etiam aedificare, quod loqueris; curam te oportet gerere de sermonibus tuis, remotis plausibus alienis.