De amore coniugali/3.3

This is the stable version, checked on 7 Aprilis 2020. Template changes await review.

Epithalamium in nuptiis Aureliae filiae

3.3

 3.2 3.4 


III.
Epithalamium
in nuptiis Aureliae filiae
 

Huc ades, o Hymenaee, nec est quod rura recuses:
rura tuas primum festa tulere faces,
rura novos tibi prima jocos statuere, tuoque
lutea Puniceo vincla dedere pedi,
5
cultaque sollemnem duxere ad compita pompam,
omine cum fausto femina virque canunt.
Hic primum laeto sonuit nova tibia cantu,
movit et artifices compta puella pedes;
rure arcum sibi fecit Amor strinxitque sagittas,
10
accenditque novas, rure parante, faces.
Tum juvenis primos sensit malesanus amores,
arsit ab insolita tacta puella face;
hinc junxere pares communi foedere dextras,
affuit et tectis saepe vocatus Hymen.
15
Flammea tum tibi prima deo sunt sumpta, decensque
praeluxit digitis aurea gemma tuis,
sedisti medius juveni mediusque puellae,
deliciasque toro gaudiaque apta doces.
Tum felix, praesente deo, torus esse jugalis
20
legitimam et thalamus coepit habere fidem.
Ergo ades, o Hymenaee; vocant te rura, tibique
culta domus cultus et tibi ridet ager;
in foribus te culta manens Ariadna decentis
et nectit flores et nova serta parat.
25
Dum nectit flores, illi per candida fulgent
ora rosae, Charites quas posuere genis,
spirat et ex oculis nova gratia (flectere divos
dum cupit, hac risum temperat ipsa Venus);
quin etiam canit: «Ad mensas, Hymenaee, venito,
30
te vocat ad thalamos nupta novella suos.
Pulcher Hymen, Hymenaee, Hymen, Hymenaee, venito;
te chorus et cantus, te tua pompa manet.
Pulcher Hymen, Hymenaee, Hymen, Hymenaee, venito;
tibia jam teneros fundit eburna modos,
35
ocior ut venias, en rustica fistula cantat,
teque vocat numeris Antiniana novis: «
«Irriguis sic hortus aquis, sic prata salictis,
sic gaudent pratis ipsa salicta suis,
laetantur sic melle favi, sic robora glande,
40
laetus ut ad thalamos carmina pangit Hymen,
Pulcher Hymen, Hymenaeus, Hymen, cui filia vatis
se colit, et thalamos nupta pudica parat;
qualis roscidulo florens hyacinthus in horto
Puniceo primae certat honore rosae,
45
hunc Dryades coluere, hunc et coluere Napaeae,
Nais et assidua fessa rigavit aqua.
Myrtus honos Veneris, myrto laetantur amantes:
pendeat ad cultas myrtea virga fores;
Laurus honos Phoebi, praefert et laurus amores:
50
ornent et festam laurea serta domum.
Vitibus est decori pendens sub fronde racemus,
arboribus decori quae bene poma rubent:
picta chlamys Phrygiaque manu variata supellex
est decori thalamo, purpureusque torus
55
ipse rosa Syrioque decens perflatus amomo
mille parat dominae gaudia, mille viro.
Felix deliciis et felix lecte susurris,
per te vir domina, nupta beata viro est.
Pan jungit calamos: jungitque Hymenaeus amantes;
60
Pan amat: ad calamos dulce jocatur Hymen,
Pulcher Hymen, Hymenaeus, Hymen, cui flammea curae
et juvenum lusus et sine lite torus.
Lite fugatur amor, concordia nectit amorem,
concordes animos lectulus ipse facit;
65
hunc amor, hunc pax ipsa locum statuere quieti,
hunc legit fidei vincula castus Hymen,
castus Hymen, Hymenaeus, Hymen; age, fistula, Hymenque
dic et Hymen; gaudet saepe iteratus Hymen.
Ut flos, aestivo sitiens cum terra calore,
70
nocturno refici lassus ab imbre cupit,
non illum Zephyrique valent auraeque recentes
mulcere aut densa nexilis umbra coma,
sola illi est in rore salus, spes omnis in imbri,
languet honos, cecidit languida sole coma;
75
sic tacitos in corde fovens nova nupta calores,
optato refici conjugis ore petit,
non illam patris amplexus, non oscula matris
aut juvat artifici purpura picta manu;
suspirat tantum amplexus, tantum ora mariti,
80
maeret, abestque illi qui fuit ante decor.
Quam, raptam matrisque sinu colloque parentis,
conjugis ad cari limina ducit Hymen,
mitis Hymen, Hymenaeus, Hymen, cui mollia curae
conjugia et parili vincula nexa jugo.
85
Ut flos in verno laetatus sole nitescit
fulgidus, et gaudet purpura honore suo,
mane tepor, sub solem aurae, ros noctis in umbra
mulcet, et ipse suas jactat honestus opes;
in molli sic virgo toro complexa maritum
90
nuda nitet, caro ludit amata sinu,
mane sopor, sub sole viri suspiria mulcent,
nocte iterata venus, saepe receptus hymen,
dulcis Hymen, Hymenaeus, Hymen.» Sed fulget Olympo
Vesper; pone tuos, fistula lassa, modos.
95
Vesper adest, Hymenaeus adest; consurgite mensis:
Vesper amat cantus, carmine gaudet Hymen.
Jam, juvenes, simul ad choreas, simul ite, puellae,
en canite, et Phrygium carmina dicat ebur.
Vesper adest, gaudete, viri, gaudete, puellae,
100
seque paret socio nuptaque virque toro.
Ad thalamos Hymenaeus adest, jace, virgo, pudorem;
et vir adest, et adest qui bene jungat Amor.
Prima Venus teneris legem praescripsit ocellis,
quave palam fiat quave tegatur amor;
105
primus Hymen blandis statuit sua jura labellis,
diceret ut juvenis: «Tu mihi, virgo, places.»
Ipsa viro Venus e caelo, Venus ipsa puellae:
«Ludite, ait, florem carpite amoris,» ait;
ipse et inexpertos jungens Hymenaeus amantes
110
instituitque rudes, deliciasque docet.
Sola Venus docuit, decepta ut matre puella
clam cuperet juveni cauta coire suo;
solus Hymen jussit, patrio lare nata relicto
iret ut ad juvenem, matre vetante, suum.
115
Blanda Venus sine veste monet dormire puellas,
gaudiaque instanti nulla negare viro;
blandus Hymen sine veste jubet dormire maritas,
et cupidum ad lusus sollicitare virum.
A Venere est quodcumque viro, quodcumque puellae
120
inter delicias et bona dulce venit;
quod tenerum, quod dulce, joci quodcumque Hymenaeus
condit, et ore duas claudit in uno animas.
Sed numeros mutare licet: nam Vesper Olympo
conditur, et somnos imperat alma Venus.
125
Intravit thalamos felix Hymenaeus, et omen
ipse dedit; lecto virgoque virque cubant.
Ducite felices concordi foedere noctes,
dulciaque unanimi carpite poma manu;
ver flores, segetes aestas, autumnus et uvas,
130
delicias thalamus tempus in omne dabit.
Serpite in amplexu, certent pugnantia linguis
oscula, blanditiis absit utrique modus;
sic hederae serpunt, sic jungunt rostra columbae,
murmuris et taciti ludit in ore sonus.
135
Aetatis breve ver; vos veris carpite florem;
hunc florem lusus deliciaeque decent.
Ludite, deliciisque brevem complete juventam;
hoc agite, ut cupidos prole juvetis avos.
Nascatur Paulo similis, qui reddat utrumque
140
scitus avum ingenii dexteritate, puer:
nam patrium nec Pierides nec sprevit Apollo
et Mars ipse sua fovit et auxit ope,
maternum Musae Aonio fovere sub antro,
protexit galea Mars quoque saepe sua.
145
Nascatur quae nata tuos, Aurelia, mores
et faciem referat femineumque decus;
namque tibi matrique tuae nil aequa Minerva,
nil Charites sociae, nil negat ipse pudor.
Hinc illinc generis series. Age, ruris alumnae,
150
et nemorum dominae, silvicolaeque deae,
mane novo nuptisque novis de flore recenti
serta date, et calathis spargite ruris opes;
ipsa favos et mella ferens et lactis honores
dic Fesceninos, Antiniana, sales.