There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
Capitulum VII
1180 - 1190

 Capitulum VII Liber III 

1 Nunc ad amoris regulas accedamus. Regulas autem amoris sub multa tibi conabor ostendere brevitate, quas ipse rex amoris ore proprio dicitur protulisse et eas scriptas cunctis amantibus direxisse.

2 Nam quidam Britanniae miles dum solus causa videndi Arturum silvam regiam peragraret et ad eiusdem [domini] silvae fuisset interiora deductus, iuvencula quaedam mira pulchritudine decorata, ornato residens in equo in capillorum ligatura inopinate sibi occurrit, quam miles festinanti verbo salutat, et ipsa curiali sermone respondit. Ait enim puella: «Quod quaeris, Brito, nulla poteris sollicitudine reperire, nisi nostro fueris suffragatus iuvamine.»

3 Quo audito repentino coepit eam rogare sermone, ut ei puella narraret ob quam causam ipse veniret, et sic postea crederet quod puella dicebat. Cui iuvencula dixit: «Cuiusdam Britanniae dominae dum postulares amorem, ipsa dixit tibi quod eius nunquam posses amorem lucrari, nisi ei primitus victoriosum reportares accipitrem, qui in Arturi curia super aurea dicitur pertica residere.»

4 Quae omnia Brito firma responsione fatetur. Ait ergo puella: «Accipitrem quem quaeris habere non posses, nisi primitus in Arturi palatio proeliando convincas quod dominae gaudes pulchrioris amore quam eorum aliquis qui in curia demorantur Arturi; palatium vero intrare non posses, nisi primo custodibus chirothecam demonstrares accipitris. Sed chirothecam non est habere possibile, nisi contra duos milites pugnando fortissimos in duplicis pugnae agone obtineas.»

5 Cui Brito respondit: «Cognosco me in hoc labore non posse proficere, nisi mihi vestrae manus auxilia porrigatis. Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere.»

6 Cui iuvencula dixit: «Si tanta tibi esset cordis audacia ut ea, quae diximus, non timeas perscrutari, posses a nobis quod postulas impetrare.» Cui Brito respondit: «Si mihi volueritis postulata concedere, omnia mihi successura prosperitatis optata cognoscerem.»

7 Cui iuvencula dixit: «Sit ergo, quod quaeris, tibi plenaria securitate largitum.» Sic tandem ei osculum porrexit amoris et equum illi, super quo residebat, exhibuit atque subiunxit: «Hic equus ad omnia te optata loca perducet; te autem oportet sine omni trepidatione procedere ac tibi repugnantibus cum audacia summa resistere.

8 Hoc autem studeas diligenti memoria conservare, ut de duobus prioribus, qui chirothecam defendunt, assumpta victoria ab eis chirothecam non accipias, sed eam tu ipse ex aurea columna pendentem accipias; alias enim in proelio non posses palatii obtinere nec quod desideras adimplere.»

9 Quibus ita peractis sua Brito induit arma et commeatu accepto coepit deambulare per silvam. Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.

10 Iuxta ripae tamen extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus. Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens; medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum.

11 Ab illo autem capite, unde Britonis erat accessus, miles quidam residebat in equo, qui ferocis erat aspectus. Quem Brito urbano satis verbo salutat, sed ipse resalutare Britonem contempsit. Ait enim: «Quid quaeris, armate Brito, ex tam longinquis partibus absens?»

12 Cui Brito respondit: «Fluvium per pontem transire laboro.»

Cui pontanus ait: «Immo quaeris mortem, quam nullus hic potuit extraneus evitare. Si tamen retro velis abire armaque cuncta dimittere, tuae iuventuti misericorditer indulgebo, quae te in aliorum rura et extranea regna improvida simplicitate deduxit.»

13 Cui Brito respondit: «Si arma deponerem, nulla tibi foret digna victoria laude, si armatus repellas inermem; sed si armato poteris transitum prohibere communem, tunc gloriosa esset tibi victoria iudicanda. Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor.»

14 Pontanus vero hoc audiens quod iuvenis gladio transitum postulabat, coepit fremere dentibus et magno furore versari, et ait: «Male huc te, iuvenis, Britannia misit, quia in hac solitudine gladii morte peribis, nec tuae unquam dominae huius regni scies redicere nova.

15 Heu tibi, miser Brito, qui non es veritus ad feminae cuiuscunque suasum tuae mortis appetere loca», et cogens contra Britonem calcaribus equum ipsum acuto coepit impetere gladio et crudeli verberatione concutere; quin etiam Britonis clipeo vehementer alliso per eius lateris carnem sibi viam gladius transeundo peregit, binas etiam plicas loricae confringens, sicque sanguis coepit abundanter vulneris emanare.

16 Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam. Cui quum vellet caput Brito penitus amputare, humillima utens prece pontanus veniam a Britone meruit impetrare quaesitam.

17 Ex altera vero fluminis parte quidam stabat immensae magnitudinis homo, qui, quum vidisset pontanum a Britone superari et eundem Britonem pontis transitum cerneret ascendisse, pontem [scilicet] aureum tanta coepit fortitudine agitare quod saepissime sub aquis non poterat apparere submersus.

18 Brito vero plurimum super equi bonitate confisus in pontis transitu viriliter procedere non desistit, qui post multi laboris angustias plurimasque submersiones per equi conanima tandem est ad pontis extrema deductus, ibique pontis agitatorem suffocavit in aqua et sibi proprii lateris, prout melius potuit, vulnera colligavit.

19 Post haec Brito per prata coepit equitare pulcherrima et post decem stadiorum iter in pratum devenit amoenum, ubi omnia florum genera redolebant. In hoc autem prato erat palatium mira dispositione compositum, rotundum scilicet et omni formositate decorum.

20 Ex nulla tamen palatii parte potuit conspicere portam vel habitatorem quemcunque videre; ac in eisdem pratis mensas invenit argenteas et super illis omnia ciborum potusque genera praeparata et albissimis circumventa gausapibus. In eodem vero prato iucundo concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula consistebant.

21 Equo igitur ad pastum appulso omni palatium circuivit ex parte; sed, quum domus ingressum indiciis nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit assumere cibum.

22 Et statim adhuc modico [tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans, quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat; qui etiam discumbenti iuveni dixit: «Quis tu tantae praesumptionis homo, qui ad haec regia veritus non es accedere loca, et in regia mensa militum tam audacter et irreverenter stipendia sumis?»

23 Cui Brito respondit: «Cunctis abundanter regia debet esse exposita mensa, nec cibum regiumque potum decet alicui denegari. Nam et mihi licet de stipendiis, quae militibus sunt parata, praesumere, quia militaris sola me cura detentat, meque per has partes militaris labor exagitat. Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi contradicere mensam.»

24 His ostiarius ita respondit: «Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et vincat. Nam, si aliquis hic pugnando succumbit, nullum sibi posset esse remedium. A mensa ergo resurgens ad propria remeare festina vel ultra pugnando transire ac, quae tui causa fuerit adventus, mihi veraciter indicare.»

25 Cui Brito ait: «Ego quidem chirothecam quaero accipitris, et haec fuit mei adventus occasio. Chirotheca vero accepta ulterius transire contendo et in Arturi curia accipitrem victor assumere. Ubi est dictus palatii custos ad ulteriora mihi loca contradicturus accessum?»

26 Ostiarius vero respondit: «O stulte! Quanta te ducit insania, Brito! Prius enim mortuus decies reviviscere posses quam ea quae asseris obtinere. Et ego quidem sum ille palatii custos, qui tua te faciam penitus opinione frustrari et tua iuventute Britanniam viduari. Tanta enim sum fortitudine potens quod vix ducenti meliores Britanniae milites possent irato mihi resistere.»

27 Cui Brito respondit: «Quamvis te asseras multa fortitudine potentem, tamen tecum cupio committere pugnam, ut cognoscere valeas quales producit Britannia viros; licet non congruat militem cum pedite proeliari.»

28 Huic ostiarius ait: «Video quod tuae fortunationis eventus ad haec te loca voluit adducere morti, ubi plus quam mille mea dextra trucidavit. Et licet non militantium sim numero deputatus, tecum tamen cupio equitante pugnare, quia, si peditis virtute succumbes, non immerito crederis qualis qualis militis audacia superandus.»

29 Cui Brito sic ait: «Absit quod unquam eques cum pedite certem; nam peditem quemque decet cum pedite committere pugnam.» Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit. Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus. Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum.

30 Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait: «Numquid te solum inurbanum militem dulcis Britannia duxit, quoniam victum gladio perimere quaeris? Nam, si meae volueris parcere vitae, quod quaeris modico te faciam labore lucrari, ac sine me nil poteris impetrare.»

31 Cui Brito ait: «Vitam tibi, ostiarie, indulgebo, si id quod promittis volueris adimplere.»

Ait ergo custos: «Si modicum exspectare velis, chirothecam tibi festinanter dabo accipitris.»

32 Cui Brito respondit: «Latro hominumque deceptor! Nunc veraciter agnosco quod me decipere quaeris. Si tuam cupis igitur defendere vitam, locum mihi studeas solummodo indicare, ubi vestra chirotheca reponitur.»

33 Custos vero Britonem in palatii secreta deduxit, ubi aurea columna pulcherrima residebat, quae universam palatii congeriem sustinebat, in qua etiam quaesita chirotheca pendebat. Qua viriliter apprehensa et in sinistra manu firmata ingens rumor, ululatus et clamor nemine viso per singulas palatii partes resonare coepit: «Heu heu, nobis invitis hostis victor cum praeda recedit.»

34 Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum. Erat enim palatii longitudo cubitorum sexcentorum, latitudo vero ducentorum. Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus.

35 Palatium etiam variis multum erat receptaculis distinctum. In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus, et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus. In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant.

36 Sed antequam ad praedictum posset devenire palatium, obstabat antemurale quoddam munitissimum ad palatii nituram adstructum, ad cuius custodiam milites erant duodecim fortissimi deputati, qui neminem ulterius pertransire sinebant, nisi chirothecam demonstraret accipitris vel nisi gladio pugnando vellet assumere viam. Quos quum vidisset Brito, chirothecam eis festinanter ostendit accipitris. Qui ei aperto itinere dicunt: «Haec quidem via non est tuae vitae salubris sed penitus inductiva doloris.»

37 Brito autem quum ad interiora palatii pervenisset, regem salutavit Arturum. Qui quare venisset diligenter a militibus interrogatus dixit se causa reportandi accipitrem accessisse. Cui unus de militibus curiae ait: «Ob quam causam accipitrem accipere quaeris?» Cui Brito respondit: «Quia dominae gaudeo pulchrioris amore quam aliquis istius curiae miles.»

38 Cui ille respondit: «Ergo, ut accipitrem valeas reportare, primo te oportet istud, quod asseris, pugnando tueri.» Et ait Brito: «Libenter!» Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.

39 Post diutinam ergo luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil poterat penitus visu percipere. Quod persentiens Brito insultum audacter et velociter fecit in eum atque victum ipsum prostravit de equo.

40 Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum: «Haec est [enim] chartula, in qua regulae scribuntur amoris, quas ipse amoris rex ore proprio amatoribus edidit. Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare.»

41 Qua etiam sumpta et abeundi curialiter accepta licentia ad silvae dominam modico temporis spatio sine alicuius contradictione reversus est. Quam in eodem quidem nemoris loco repperit, in quo primitus eam ambulando dimisit.

42 Quae quidem de accepta victoria non mediocriter gaudens Britonem abire dimisit et ait: «De licentia mea recede, carissime, quia dulcis te Britannia quaerit.

43 Rogo tamen ne gravis tibi videatur abscessus, quia quandocunque ad haec volueris solus accedere loca, me semper poteris habere praesentem.» Qui osculo assumpto atque ter decies repetito Britanniam versus gaudens iter direxit amoenum. Postmodum vero regulas quae in charta reperiuntur adscriptae conspexit, et eas iuxta superioris responsi tenorem cunctis amatoribus divulgavit.

44 Sunt autem regulae tales:

I.
Causa coniugii ab amore non est excusatio recta.
II.
Qui non zelat amare non potest.
III.
Nemo duplici potest amore ligari.
IV.
Semper amorem crescere vel minui constat.
V.
Non est sapidum quod amans ab invito sumit coamante.
VI.
Masculus non solet nisi plena pubertate amare.
45 VII.
Biennalis viduitas pro amante defuncto superstiti praescribitur amanti.
VIII.
Nemo sine rationis excessu suo debet amore privari.
IX.
Amare nemo potest, nisi qui amoris suasione compellitur.
X.
Amor semper consuevit ab avaritiae domiciliis exsulare.
XI.
Non decet amare quarum pudor est nuptias affectare.
XII.
Verus amans alterius nisi suae coamantis ex affectu non cupit amplexus.
46 XIII.
Amor raro consuevit durare vulgatus.
XIV.
Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi.
XV.
Omnis consuevit amans in coamantis aspectu pallescere.
XVI.
In repentina coamantis visione cor contremescit amantis.
XVII.
Novus amor veterem compellit abire.
XVIII.
Probitas sola quemque dignum facit amore.
47 XIX.
Si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit.
XX.
Amorosus semper est timorosus.
XXI.
Ex vera zelotypia affectus semper crescit amandi.
XXII.
De coamante suspicione percepta zelus et affectus crescit amandi.
XXIII.
Minus dormit et edit quem amoris cogitatio vexat.
XXIV.
Quilibet amantis actus in coamantis cogitatione finitur.
48 XXV.
Verus amans nil bonum credit nisi quod cogitat coamanti placere.
XXVI.
Amor nil posset amori denegare.
XXVII.
Amans coamantis solatiis satiari non potest.
XXVIII.
Modica praesumptio cogit amantem de coamante suspicari sinistra.
XXIX.
Non solet amare quem nimia voluptatis abundantia vexat.
XXX.
Verus amans assidua sine intermissione coamantis imaginatione detinetur.
XXXI.
Unam feminam nil prohibet a duobus amari et a duabus mulieribus unum.

49 Has autem regulas, ut dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre. Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit.

50 Quas quidem universae curiae plenitudo suscepit et sub amoris poena in perpetuum conservare promisit. Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.

 Capitulum VII Liber III