There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
Capitulum IV
1180 - 1190

 Capitulum III Capitulum V 

1 Breviter de amoris deminutione discusso tractatu, qualiter ipse amor finiatur subsequenter tibi curamus annectere. Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.

2 Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus. Sed et si alteri coamantium necessitates maximas patienti et opportunitate plurima laboranti abundans manus alterius non succurrat amantis, amor consuevit inde plurimum indignari et ignominiosum capere finem.

3 Finitur quoque amor novo superveniente amore, quoniam affectioni nemo se potest colligare duorum. Amoris praeterea inaequalitas, fraudulenta cordis et dolosa duplicitas perpetuo fugare solet amorem. Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.

4 Amor enim duos quaerit fidei unitate coniunctos et voluntatum identitate concordes, alii autem quolibet amoris merito defraudantur et in amoris curia extranei reputantur. Sed et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam amatorum manifesta doctrina docetur.

5 Praeterea, si aliquo fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur, amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit. Amorem etiam fugat et odit furor alteri superveniens coamanti et timor repentinus exortus. His tibi breviter et in summa notatis, amice, alios finales modos amoris tibi relinquimus explorandos. Non enim tuo prorsus otio volumus indulgere nec te penitus exonerare labore.

6 Hic tamen quaerere posses, utrum finitus amor valeat resumere vitam. Et si quidem amoris defectus provenerit ex alicuius ignorantia facti, sine dubio reviviscere potest; si vero ex coamantis delicto procedat vel ipsius naturae defectu, eum aliquando revixisse memores minime sumus; hoc tamen non impossibile iudicamus, nisi forte ubi naturae defectus occurrat. Sed si quandoque contingat amorem reviviscere, non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.

 Capitulum III Capitulum V