Index Libri II | Capitulum II |
1 Quoniam igitur sufficienter superius a nobis est de amoris acquisitione tractatum, non immerito subsequenter videndum et addendum est qualiter acquisiti debeat amoris status conservari. Qui suum igitur cupit amorem diu retinere illaesum, eum sibi maxime praecavere oportet, ut amor extra suos terminos nemini propaletur, sed omnibus reservetur occultus.
2 Amor enim postquam ad plurium coepit devenire notitiam, statim naturalia deserit incrementa et defectum prioris status agnoscit. Debet etiam amator in cunctis se coamanti ostendere sapientem, moderatum moribusque compositum et in nullo ipsius debet animum odiosis actibus irritare.
3 Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo. Sed etsi quandoque minus sciatur ipsius iusta voluntas, ei tamen esse debet obsecundare paratus revocationis primitus admonitione praemissa.
4 Praeterea, si aliquod ineptum ab aliquo minus provide fiat unde coamantis forte animus concitetur, illico facie verecunda se male profiteatur egisse et occasionem animi praetendat irati vel causam aliam assignet idoneam, quae illi possit recte negotio confirmari.
5 Ad haec moderate quisque debet inter homines laudibus insistere coamantis, nec eam prolixa vel saepius iterata ipsum decet memoria resonare et raro etiam debet ipsius frequentare viciniam. Immo etsi ipse cum aliis commorando suam viderit coamantem in aliarum collegio constitutam, ab omnibus debet corporis nutibus abstinere et eam quasi extraneam reputare, ne aliquis insidiator amoris male loquendi possit inde sumere modum.
6 Mutuos enim sibi nutus amantes exhibere non debent, nisi se ab omnium semotos insidiis recognoscant. Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et naturalis inde sequitur contemptio formae.
7 Valet etiam ad statum amoris conservandum largitas coamantis abundans; amatores enim omnes terrenas debent contemptui habere divitias et eas necessitatem habentibus erogare. Nil namque in amante laude dignius approbatur quam si largitatis virtute reperiatur indutus.
8 Omnis namque probitas ex avaritiae admixtione supprimitur, et multa inter homines toleratur improbitas, si largitatis inveniatur pulchritudine decorari. Sed et si talis sit amator cui congruat bellatorem exsistere, studere debet ut eius cunctis appareat animositas manifesta, quia plurimum cuiusque probitati detrahitur, si timidus proeliator exsistat.
9 Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice. Multum etiam studere debet talem se cunctis exhibere, ut neminem pigeat ipsius benefacta recolere, nullusque valeat iuste suis actibus invidere.
10 Praeterea generali sit sibi regula comprehensum quod, quidquid curialitatis ordo deposcit eiusque doctrina suadet, illud non est ab amantibus omittendum sed sollicitiori studio faciendum. Retinetur quoque amor delectabilia et suavia carnis exercendo solatia, talia tamen et tanta quae taediosa non videantur amanti.
11 Sed quoscunque actus vel corporis gestus amator suae cognoverit esse placabiles coamanti, eos pulchre et viriliter studeat exercere. Clericus vero laicalia sibi exercitia sive habitum non assumat; nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere.
12 Praeterea omni conatu curare debet amator cum bonis assidue conversari et malorum societatem penitus evitare. Vilium namque consortio amatoris iuncta persona sui ipsius contemptum parit amanti. Haec autem ad utriusque sexus amantem pertinere cognoscas, quae de amoris tibi retentione narramus. Sunt et alii forte quam plures modi, qui amoris possunt conservationi valere, quos attentus diligensque amator propria poterit investigatione cognoscere.
Index Libri II | Capitulum II |