Capitulum VI | Capitulum VIII |
1 Quoniam igitur in superioribus de tribus hominum gradibus, scilicet plebeiorum, nobilium et nobiliorum, tractatum constat haberi, et inter ipsius tractatus initia de nobilissimorum id est clericorum gradu mentionem recolimus habuisse, de ipsorum breviter tractemus amore, et unde quarti gradus nobilitas processit hominibus videamus. Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati, quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit: «Qui vos tangit, me tangit», et «Qui vos tangit, pupillam mei oculi tangit».
2 Sed quo ad hanc nobilitatem ad amorem clericus spectare non potest; hac enim nobilitate inspecta clericus non debet amoris operibus deservire, sed omnem carnis delectationem tenetur penitus declinare, et ab omni corporis inquinamento immaculatum se Domino custodire, cuius creditur gestare militiam. Clerico igitur nobilitatem non sanguinis propinat origo, nec saecularis valet removere potestas, sed ex Dei gratia tantum concessa probatur et eo ministrante largita, et a Deo solo huiusmodi possunt nobilitatis pro sui tantum excessibus privilegia denegari.
3 Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse. Ideoque satis videretur ineptum, si secundum ipsius gradus dignitatem et ordinis nobilitatem de ipsius tractaremus amore. Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat.
4 Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.
Capitulum VI | Capitulum VIII |