Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)
Migne Patrologia Latina Tomus IV
AuInCyC.DeAle 4 Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. Magna nobis ab universa fraternitate cura successit: maxime ex rea perditorum omnium audacia, id est, aleatorum quae animos ad nequitiam in se illicit, ut in lacum mortis mergat. Et quoniam nobis divina et paterna pietas Apostolatus ducatum contulit, et vicariam Domini sedem coelesti dignatione ornavit, et originem authentici Apostolatus, super quem Christus fundavit Ecclesiam in superiore nostro portamus, accepta simul potestate solvendi ac ligandi et curatione peccata dimittendi: salutari doctrina admonemur, ne cum delinquentibus assidue ignoscimus, ipsi cum eis pariter torqueamur. II. Ideo sal terrae dicimur, ut ex nobis omnis fraternitas coelesti sapientia saliatur. Nam cum dicat: Sal autem si fatuatum fuerit, nihil valebit nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus; hoc veremur et timemus, ne in Ecclesia securi, quod nobis sacerdotalis dignitas tradita est negligentes, juxta quosdam fratres inertes reperiamur: aut dum falsam communicationem damus, id quod cum honore de Dei dignatione percepimus, indignante Domino et exprobrante amittamus; dicit enim Scriptura divina; Vae erit pastoribus. Quod si ipsi pastores negligentes reperti fuerint, quid respondebunt Domino pro pecoribus? Quid de Domino pecora dicent? a pecoribus se esse vexatos? non credetur illis: incredibilis res est pastores pati posse aliquid a pecore; magis punientur propter mendacium suum. Et alia Scriptura dicit: Rectorem te petierunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis: curam illorum habe et considera. Et iterum: Existimate sacerdotem esse cultorem, et omnes esse apud eum delicias, granaria plena, et de quocumque desideraverint pabulo oves, eas saturare. Nam ut constaret nos, id est episcopos, pastores esse ovium spiritalium, hoc est, hominum fidelium qui sub cura nostra constituti, ne ullum in eis scabiei vitium reperiatur; quo magis a nobis quotidie perscrutentur, ut medicamine coelesti adhibito, vellera eis florida crescant quae ad naturam vestis salutaris proficiant. III. In Evangelio Dominus ad Petrum dixit: Petre, inquit, amas me? Et Petrus respondit: Etiam Domine, tu scis quoniam amo te. Dixit: Pasce oves meas; et sollicite mandans tertio confirmarit dicendo: Pasce oves meas. IV. Et quoniam Episcopium, id est, Spiritum sanctum per impositionem manus, cordis excepimus hospitio; cohabitatori nostro ne ullam molestiam proponamus, Apostolus monet et dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum qui in vobis est; et nolite extinguere lumen, quod effulsit in vobis. Quanta autem Episcopum bene agentem et salubriter admonentem, sine tribulatione corporis, condigna maneant Martyria: tanta et in Episcopum negligentem nulla de Scripturis sanctis documenta promentem, cumulentur tormenta; apostolus nos excitat Paulus, et condigno statu episcopos et procuratores Evangelicae doctrinae ponit et dicit: Quamdiu erit infans, procuratores et actores habet; at cum creverit haereditatem suam expetit. Nos etiam dispensatores et procuratores Evangelii sumus; hoc quoque inter dispensatores et procuratores quaeritur, ut quis fidelis et justus inveniatur; si ergo apud dispensatores et procuratores quaeritur, ut quis fidelis et justus inveniatur, quid si oves delinquant, et delinquentibus dispensatores? Non ipsi delinquentium se pondere onerant? Apostolus Paulus commemorat, quando ad Timotheum docendum et corroborandum in fidei firmitate, ne quid Deum fallat, et ne malignum orationibus justorum intercedat, providus et sollicitus dicit: O Timothee fili, commendatum serva: noli spernere donum quod in te est per impositionem manuum seniorum: accingere fortiter, et viriliter age ministerium tuum, et cum integritate supple: esto caeteris bonum exemplum; nemo tibi contradicat, nemo juventutem tuam contemnat: peccantem coram multis castiga, ut et caeteri metum habeant, et ne communicaveris peccatis alienis. Et iterum: Si quis frater fornicarius, aut idolorum cultor, aut avarus, aut raptor sive injustus nominatus fuerit, cum ejusmodi quidem nec cibum capere. Et alio loco: Quicumque frater more alienigenarum vivit, et admittit res similes factis eorum, desine in convictu ejus esse; quod nisi tu faceris, et tu particeps eris ejus. Et in doctrinis Apostolorum: Si quis frater delinquit in Ecclesia, et non paret legi; hic nec colligatur, donec poenitentiam agat, et non recipiatur, ne inquinetur et impediatur oratio vestra. Et Apostolus etiam iterum dicit: Eximite malos e medio vestri. V. Quod si multorum testium varia et consonanti monitione docemur, cum delinquentibus fratribus cibo ne quidem vesci; quanto magis debeat et ab sacrificio Christi arceri? Quam magna et larga pietas Dei filii, quod in futurum praescius nobis consulat: ne quis inter fratres incautus denuo laqueis diaboli capiatur? Sollicitos esse jussit et providos atque eruditos; quoniam hostis ille antiquus circuit, pulsans Dei servos, non uno genere tentans. Multae enim sunt tentationes ejus quorum primordia sunt: idololatria, moechiae, furta, rapinae, avaritia, fraus, ebrietas, impatientia, adulterium, homicidium, zelus, perfidia, falsa testimonia, eloquium falsum, invidia, extollentia, maledictum, error, et si qua sunt similia quae his congruunt; ex quibus est aleae tabula. VI. Praeest diaboli laqueus manifestus, venenum portans letale serpentis, et inductio corrumpens; quae cum videtur nihil esse, magna amplexu operitur deletio. Quid illud est, quaeso, fideles, ut manus quae jam ab injuriis humanis expiata est, et ad sacrificium Dominicum admissa, et quod ad salutem totius hominis pertinet, dignatione suscipit; quae ad laudem Domini in oraculo exsurgit; quae signum crucis, per quod tuemur, frontibus imprimit: ipsa quae divina sacramenta consummat: quid est, inquam, ut iterum laqueis diaboli, unde exuta est, implicetur et per ipsa damnetur? Aleatrices manus, libidinoso studio consueverunt, id est, aleae tabulae; quod est diaboli venabulum, et delicti vulnus insanabile. Aleae tabulam dico, ubi diabolus praesto est, ad amicapiendum summissus, et cum ceperit de captivo triumphum, perfidia, falsa testimonia. Tabulam aleae dico; ubi dementia, et furia, et venale perjurium, imperium et colloquium serpentinum. Illic rabiosa amicitia, illic atrocissimi sceleris fraternitas discordans, illic convicia et audacia saeva, et mens insana, et fera impatientia. Aleae tabulam dico; ubi possessionum amissio, et pecuniarum ingentium perditio, monstrum, et demonstrans litigiosum, furax dementia. VII. O aleatorum noxia, sedentaria, et pigra nequitia! O manus crudeles, et ad periculum sui armatae, quae bona paterna et opes avorum sudore quaesitas ignominioso studio dilapidant: manus trux, noxia et insomnis nocte dieque continuis instrumentorum suorum armigera: quae peccando seipsam damnavit, et post peccata non desinit ire! O nequam manus, in perniciem Domini sui armata, quae sordidissimi aeris totam substantiam perdit; et cum tot essent augendae rei familiaris et multarum abundantiae opum, modo inops et pauper est! Alea est, quam lex odit: alea est, quam sequitur crimen ignobile; ubi manifesta tentatio, et poena occulta. Alea est alveus mali, et supplantatio amici, quae nec lucrum confert, sed totum consumit. Hinc deinde pauperes fiunt, hinc opes suas perdunt, hinc jam consumptis omnibus rebus suis, mutuis pecuniis se obruunt: hinc patrimonium, sine ulla fori calumnia amittunt. Qualis est lis, ut quos nemo persequitur, seipsos per invidiam persequantur? ut paternas suas haereditates sub ossorum multiformi numero dispergant? VIII. Est et quando ipsi aleatores cum prostitutis mulieribus penes auctorem suum nocturnas vigilias, clausis foribus, celebrant: armantur adversus se miseri, spiritu diaboli repleti: et illic duplex aut geminum crimen admittunt. Hic concrepat aleae sonus, illic silentio operatur incestus: hic sine ullo dignitatis suae respectu, sine ulla excusatione, pestifero studio cedere bonis suis cogitur; illic secreto mortale venenum bibitur. Unde haec sacrilegia meditatio, unde hoc crimen, auctorum testimonio comprobamus? Cum enim quidam studio litterarum bene eruditus, multum meditando hoc malum et tam perniciosum studium adinvenit, instinctu solius Zabuli, qui eum artibus suis repleverat; hanc ergo autem ostendit, quam et colendam sculpturis cum sua imagine fabricavit. Statuit itaque imaginem suam cum nominis sui subscriptione, suggerente sibi amico, qui ut hanc artem excogitaret in pectore subjecit. Sic ergo se in imagine speciosa demonstrans, alto quodam loco condidit; et in sinus suos hanc aleae tabulam gestans, ut quasi ipse lusor et adinventor hujus malitiae appareret, cujus nomen a Dei servis nominari non deberet (sic enim in nomine turpis est, quomodo in factis iniquus) et quisque Dei servus aleae tabulam amplectitur, auctoris nomine vocaretur. Ille enim cum se in statunculis et simulacris formaret, aliud crimen adinvenit, quo se ab imitatoribus suis colendum, et sibi sacrificandum instituit; ita ut qui vellet studio ejus adhaerere, non ante manum in tabulam porrigeret, nisi auctori hujus prius sacrificasset. Inde factum est, ut olim qui homo fuerat, et facinoris admissionis adulter, post mortem, a profanis et errantibus sub fictitio nomine Dei, talis coli meruerit. IX. Aleae tabula qui ludit, et maleficia nosse debet, quod a Dei servis longe sit, sciens quoniam foris maleficus et venenarius, et iterum in judicii diem in igne rotante torquebitur. Aleae tabula qui ludit, prius auctori ejus sacrificare debet, quod Christianis non licet dicente Domino: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Deo soli; et iterum: Nolite sacrificare diis alienis, ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendum vos. Christianus qui es, et aleae tabula ludis, licet non sacrifices, lege hujus facinoris particeps es. Et utique Dominus occurrit et dicit: Exi de ea, populus meus, ne sis particeps delictorum ejus. Et iterum: Discedite, discedite inde, exite de medio ejus qui portatis vasa Domini, et immundum ne tetigeritis. Christianus quicumque es et alea ludis, hoc primo in loco credere debes, quia non Christianum, sed Ethnicum tibi nomen est; et illud quod ad sacrificium Dominicum pertinet, in vacuum sumis. Sic enim dicit: Omnis immundus non tanget sacrificium Sancti. Dicit enim Scriptura: Omnis vir manducans carnem sacrificii, et immunditia ejus super ipsum; pereat anima illa de populo meo. X. Aleator quicumque es, Christianum te dicis; quod non es, eo quod saeculo particeps es: nec amicus Christi potes esse, qui cum inimico Christi tenes amicitiam. Certe qualis dementia aleatorum fidelium, ubi insaniunt, et furacissimis vocibus pejerant; et deorbati Zabuli caligine, invicem sibi manus inferunt, maledicunt, se devovent, parentum originem turbis praesentibus dehonorant. Sonat publice aleae strepitus, festinant ad necem haereditatis suae manus: nec intelligit miser, quid sibi noceat, quando se aleae auctorat. Et qui jam saepius vincitur, rursus ad nocentius studium, Zabulo suadente, animatur. O ars infesta studentibus, et stuprum libidinosum! quod non divitias, sed nuditatem et inopiam praestat; manus carnifex, manus noxia, quae nec post lucra desinit, sed adhuc post damna ludit. Christianus qui alea ludit, ad sacrificium Zabuli, immolantibus penes auctorem, manus polluit. Et idcirco Dominus ad hoc indignari dicit: Nolite, inquit, extendere manus vestras injuste, ne exacerbetis me, et non sinam vos diu permanere super terram; et iterum: Abstinete manus vestras ab injusto, et ne feceritis quicquam mali. Et apostolus beatissimus Paulus similiter dicit: Videte fratres, ne obfiguremini huic saeculo, et pompis et deliciis et voluptatibus ejus; sed continete vos ab omni injustitia. Nam qui delinquit in Deum, nulla fit excusatio, nec indulgentia ulla, et nemini venia datur. In Evangelio Dominus dicit: Si quis, inquit, dixerit blasphemias in Filium hominis, dimittetur illi: at is qui peccaverit in Spiritum sanctum, non dimittetur illi, nec hic, nec in futuro saeculo. Et iterum Propheta dicit: Si delinquendo peccet vir adversus virum, orabitur pro eo ad Dominum: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Et beatus apostolus Paulus, procurator, vicarius Christi, Ecclesiasticam curam agens, ponit et dicit: Vos estis templum Dei, et in vobis Christus habitat; si quis templum Dei violaverit, perdet illum Deus. Iterum Dominus in Evangelio suo negat peccatores, et exprobrat dicens: Recedite a me omnes qui operamini injustitiam; numquam vos cognitos habui. Et Joannes apostolus dicit: Omnis qui peccat, non est de Deo, sed de diabolo est; et scitis quoniam ideo venturus est Filius Dei, ut perdat filios diaboli. XI. Si quis aleator Christianus es, tuus et haereditatis tuae inimicus es. Quicumque es, desine ab illa dementia miser. Quid te in laqueum mortis cum diabolo ultra praecipitas? quid opes et divitias tuas sordidissimo aere admittis? quid te laquels saecularibus involvis, ut de saeculo judiceris? quid inimicum tuum favoribus laudando, delinquis; cum quo necesse est puniaris? Esto potius, non aleator, sed Christianus: pecuniam tuam assidente Christo, spectantibus Angelis, et martyribus praesentibus, super mensam Dominicam sparge: patrimonium tuum, quod forsitan saevo studio perditurus eras, pauperibus divide: divitias tuas Christo vincenti committe: servus cum Domino tuo vocare, studio deifico obsequere, artem Domini imitare, quae non perdit sed potius acquirit. Desine ab illis tuis furacissimis moribus, cohibe praecipitem nequitiam tuam: sit tibi cum pauperibus quotidianis lusus, sit tibi cum viduis frequens operatio; censum et apparatus tuos omnes ad studium Ecclesiae distrahe: aurum tuum, et argentum, et pecunias tuas in thesauris coelestibus repone; fundos et villas tuas, justa operatione ad paradisum remove: ut peccata donentur tibi, eleemosynis et orationibus continuis incumbe. Alea ne luseris: ubi lusus nocivus est et crimen mortale; ubi dementia sine consideratione; ubi nulla veritas, sed mendaciorum mandra. Abscide inde manum tuam, et averte inde cor tuum: extrahe caliginem inimici ab oculis tuis, et purifica manum tuam a sacrificiis Zabuli: abige abs te furaces mores, esto patiens et Christianus, esto tibi et vitae tuae in operationibus justus et providus. Fuge diabolum persequentem, et fuge aleam inimicam rerum tuarum: studium sit tibi sapientiae, Evangelii monitis erudire, puras manus ad Christum extende, ut promereri Dominum possis, aleam noli respicere. Amen.