There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber II
Claudius Maltretus Latine vertit e Graeco, anno 1663
554-556

 Liber I Liber III 

Non templa, quae Constantinopoli et in suburbiis Iustinianus Aug. condidit, ac vetera, quae aevo debilitata restituit, caeteraque ipsius in eadem urbe aedificia, superiori libro complexi sumus. Iam ad munitiones, quibus imperii Rom. limites circumdedit, traducamus orationem: quam hic maxime laborare, et rem sane arduam moliri necesse est. Neque enim pyramidas, decantatum illud opus, in quo regum Aegypti industria ad inutilem gratiam recidit, sed arces munimentaque omnia describemus; quibus princeps hic noster servavit imperium, sic ipsum vallans, ut barbarorum in Romanos consilia conatusque everterit. Iam si a finibus Persicis ordiar, me haud inepte facturum puto.

Postquam Medi, restituta Romanis Amida, ex eorum finibus excessere, prout a me in libris, quos de bellis conscripsi, narratum est, Anastasius Aug. aram, vicum ignobilem ad limitem Persicum, moenibus cingere, atque urbem facere sategit, unde hostibus facesseretur negotium. At quoniam instrumento pacis, quam olim cum Persis pepigerat imp. Theodosius, sancitum fuerat, nt neutra natio in suo solo prope alterius fines novam ullam munitionem extrueret; pacis conventa obiiciebant Persae, et omni studio opus impediebant, quamvis ipsi bello essent Hunnico impediti. Romani vero, quo minus paratos videbant, hoc acrius urgebant aedificationem, et maturabant prius absolvere, quam hostes, composito bello Hunnico, adessent. Ergo oblata inde suspicione et assiduo hostilis irruptionis metu turbati, haud satis accurate aedificarunt: cum nimium praeceps ac vehemens opera ne validum fieret opus obstaret. Neque enim firmitas cum celeritate compendia quaerente habitare solet, nec laborem subitarium exacta ratio comitatur. Sic igitur festinando muros excitarant, hostibus minime inexpugnabiles, vix altos quantulum satis esset. Lapides aptis cubilibus non disposuerant, non bene struxerant, non iusto modo immissa calce coagmentarant. Quocirca turres plurimae, cum nec nivibus nec solis fervoribus obsistere possent ob fabricae infirmitatem brevi tempore fecere vitium. Sic prima Darae moenia constructa fuerant.

At imperator Iustinianus haec secum consideravit, quidvis acturos Persas ut sibi infestum opus Romanis everterent; irrupturos cum omnibus copiis, nullamque artem non adhibituros ad oppugnandam ex aequo urbem: catervam ducturos elephantum, qui turres ligneas humeris impositas ferrent, atque illis, tanquam fundamenta, suppositi starent, et, quod gravius foret, scite ab hostibus circumducti, murum, quo onusti incederent, pro arbitrio dominorum, quovis appellerent: hostes, his conscensis, in Romanos intra urbem positos a vertice missuros tela, atque ex edito institutos: praeterea structuros aggeres, omnesque admoturos helepoles machinas: tum si quid sinistri pateretur Dara, totius Romani imperii propugnaculum hostili solo oppositum, eo nos damno haud defuncturos; sed fore ut resp. late quateretur. His de causis, pro rei merito ac momento munire locum constituit.

Ac primum quidem, cum, ut dixi, moenia valde mutila essent, proindeque expugnatu facillima invadentibus, tantum studii operaeque adhibuit, ut illa hostis nec subire nec perrumpere valeat. Etenim veteres pinnas contraxit lapidibus inditis, adeoque arctavit, ut sola ipsis reliquerit vestigia ad modum fenestellarum, nec nisi tantum aperturae dederit, quantum sufficit exerendae manui, mittendisque inde telis in aggressores. Insuper adiecit muro pedum fere triginta altitudinem: at non continuavit crassitudinem integram; ne praegravatis nimio pondere fundamentis, dirum aliquid accideret operi: sed imminentem aerem lapidea complexus fabrica, ac porticum molitus circa muros meabilem, huic pinnas imposuit. Quo fit ut moenia duplicem contignationem ubique habeant. In turribus vero tres sunt loci, unde propugnatores a muris hostiles impressiones repellant. Mediis enim turribus rotundum opus attexuit, aliasque fecit in eo pinnas, ita ut ibi murum triplici contignatione distinxerit.

Deinde cogitans turres multas brevi tempore, ut dixi, fecisse vitium, illas quidem non est ausus diruere: propterea quod hostes e propinquo semper imminebant occasioni, et observabant partemne quampiam aliquando perviam offenderent: sed animo ita providit. His turribus in quo erant statu relictis, extra singulas aliud quoddam opus scite praestruxit, quadrata forma, validum et accuratum. Parietes itidem ruinosos altero munimento firmavit. Unum autem, cui custodiae nomen erat, opportunissime demolitus, tuto ipsum refecit, et undique metum depulit, quem murorum infirmitas offerebat, Recte etiam murum exteriorem eduxit altius pro portione, eique fossam praeduxit, non solito, sed alio quodam modo, idque brevi in spatio: quod cur ita fecerit, declarabo.

Oppugnatoribus inaccessa est muri pars maxima: quippe non plano in loco, qui insidiis illorum faveat; sed in acclivi, duro atque arduo posita: ubi nec agi cuniculi, nec machinae appelli queunt. Ad latus australe, solui molle ac fossile et cuniculis accommodatissimum, aditum in urbem ea parte facilem praebet. Ergo fossam hic fecit, longo ambitu lunatam, iustaeque altitudinis ac latitudinis: utrumque eius extremum cum minori muro coniunxit: ipsam implevit aqua, ut hostibus omnino sit insuperabilis. Citeriori quoque eiusdem margini alterum minorem murum apposuit; ubi Romanae custodiae obsidionis tempore excubias agunt, securae de moenibus deque altero minori muro, qui maiori praetentus est. Inter utrumque, ad portam, quae Ammodium spectat, magnus agger intererat: unde hostes in urbem suffosso muro clam suggredi poterant, Illo inde egesto, tam bene locum purgavit, ut fraudem hostilem a moenibus prohibuerit.

2. Sic Daram Iustinianus Aug. muniit: aquarum vero receptacula tum inter muros maiorem et minorem, tum propter aedem extruxit Bartholomaeo Apostolo sacram, ad solem occidentem. Fluvius ex suburbano, quod Corden vocant, duobus ab urbe milliaribus dissito decurrit. Ab utraque ripa assurgunt asperrimi duo scopuli: quorum radices ad urbem usque amnis ille interfluit, ima montium alluens. Hinc fit; ut eum hostes nec divertere valeant, nec tentare: depressior enim alveus ab illo vim prohibet: sic autem a civibus in urbem inducitur. A moenibus canalem duxere magnum: huius ore clathris ferreis munito plurimis, lisque admodum crassis, quorum alii recti, alii transversi sunt, aquam admittunt, citra murorum iniuriam. Igitur sic urbem Ingressus, postquam cisternas implevit, atque euripis quocunque incolis lubet est derivatus, in aliam urbis partem se eiicit; ubi exitum habet similem ori, quo in urbem admissus est. Quo tempore errabat in vicino camporum aequore, urbem reddebat obsessu facilem. Nam hostibus aquae copia invitatis haud grave erat castra illic metari. Quod ne fieret, rem Iustinianus Aug. in consilium vocavit, attente dispiciens quo modo mederi posset. At deus illum difficultate exemit, ac re ultro confecta protinus, urbi salutem asseruit, id vero ita evenit.

Quidam ex militari urbis praesidio, sive obiecto per somnum viso, sive suo impulsu, adiunctis sibi fabris compluribus, cum intra muros locum designasset, longam ibi fieri foveam imperavit, affirmans dulcis aquae scaturiginem in terrae sinu repertum iri. Ducta in orbem fossa longitudinis pedum quindecim, humum altius exhausit. Fuit hoc urbi salutare, non artificum consilio ac providentia: sed quod hic acerbum futurum erat, Romanis optime vertit, beneficio fossae. Siquidem hoc interim spatio maximis caelo delapsis imbribus, flumen, cuius modo mentionem feci, pro muro murmurans, atque admodum tumens, non defluebat; cum ita auctum nec fauces muri caperent, nec canalis. Ergo haerebat, aquas ad murum cogens, et sursum deorsumque altissimus, hic stagnabat, illic inaequaliter tumidus fluctuabat. Ac minorem quidem murum statim disiecit; maioris vero parte magna convulsa, patefactaque porta effusus, urbem fere totam occupavit; ac forum, angiportus, adeoque domos ipsas pervadens, et inde supellectilem, vasa lignea atque alia id genus plurima convehens, ubi in foveam illam decidit, subterraneo meatu suffugit oculos, Paucis post diebus, proxime Theodosiopolitanum limitem redditus, apparuit quadragesimo lapide ab urbe Dara, iis ex rebus agnitus, quas illius domibus exportaverat: nam tota colluvies illuc erupit. Ex eo tempore, cum pax viget ac bono res loco sunt, fluvius hic mediam urbem intermeans, ubi cisternas aqua implevit, exit per ostia, sibi de industria, ut proxime dixi, ab illis extructa, qui urbem aedificarunt, Tum agros vicinos irrigans, omnes accolas beare solet. Verum simul eo advenit hostilis exercitus, urbem circumsessurus, ostia, quae ferro clathrata sunt, vectibus obstruunt; mox amnem divertere seque alio exonerare coactum solerti manu, in foveam ac barathrum huic subiunctum abducunt. Quocirca hostes aquae penuria laborantes, obsidionem confestim solvere necesse habent. Certe Mirrhanes Persarum dux, regnante Cabade, cum urbem obsedisset, his omnibus adactus, re infecta, brevi abscessit: ipseque adeo Chosroes, multo post, ingentibus copiis secum ductis tentavit urbem: sed ubi aquae inopiam levare nesciit, et visa murorum altitudine, ipsos inexpugnabiles indicavit, consilii poenitens, mox in Persidem rediit, providentia victus imperatoris Romani.

3. Haec in urbe Dara Iustinianus Aug. constituit. Iam quo idem pacto ne in posterum fluvius urbi illi noceret, deo utique ipsius consilium manifestissime adiuvante, effecerit, narrabo. Chryses quidam erat Alexandrinus, machinarius praestantissimus: qui in extruendis aedificiis navare solitus operam imperatori, multa cum Darae tum alibi aedificaverat. Is peregre profectus, quo tempore fluvius calamitatem Darae attulit, accepto eius nuntio, graviter dolens, cubitum iit: tum dormienti species huiusmodi oblata est, Quidam procerissima et humanum excedente modum statura, ipsi per somnum visus est machinam designare atque ostendere, quae urbem ab exundante fluvio innoxiam posthac servare posset. Mox ille rem divinitus oblatam ratus, de machina ac viso nocturno ad imperatorem perscripsit, et quae secundum quietem acceperat delineavit. Paulo ante, nuntius ex urbe Dara ad Augustum venerat, eique ordine panderat fluminis inundationem. Commotus tum imp. et casum illum aegerrime ferens, mechanicos celeberrimos Anthemium et Isidorum, quorum supra mentionem habui, extemplo accersit; ei re communicata, ex ipsis quaerit qua tandem machina in posterum ab urbe casus eiusmodi averti possit? Uterque quam ad id valere duxit rationem protulit. At imperator coelesti quodam instinctu, nondum visis Chrysae literis, de sua sententia assecutus est mirabiliter, adumbravitque imaginem, quae Chrysae in somnis obiecta fuerat. Pendebat adhuc consilium, nec quid opus facto esset inter ipsos constabat, cum digressi sunt. Tertio post die quidam affuit, et Chrysae epistolam cum forma visae per somnium machina reddidit imperatori. Hic mechanicos iterum accitos memoria repe tere iubet quae de opere inter se prius contulissent. Mox illi ordine referre quae ipsi ex artis suae praescripto dixissent, et quae imperator per se designasset. Tum Augustus Chrysae tabellarium proferens cum literis et somnii viso futurique operis delineatione, ad magnam ipsos admirationem traduxit, secum reputantes deum in omnibus, quae imperio expedirent, principi nostro opitulari. Igitur cedente peritia atque arte machinariorum, vincit imperatoris sententia: Chryses Daram revertitur, iussus scripta perficere omni studio, plane uti somnio edoctus esset: sic demum mandata est executus.

In loco xl. circiter pedes dissito ab urbis muro exteriori, binos inter scopulos illos, quos amnis interluit, iustae altitudinis ac latitudinis aggerem extruxit; cuius extrema utrique menti undique sic annexuit, ut aquis fluvii, quamvis impetu maximo decurrentibus, nullus hac aditus futurus sit. Eiusmodi rerum periti opus illud appellant phractem vel aridem, vel si quo alio vocabulo uti malunt. Nec recta linea produxit hunc aggerem, sed sinuavit, quo melius undarum vim sustineat procurrens in adversum fluvium curvatura. Eumdem fenestris infra supraque divisit; ut si forte amnis repente excreverit, cogatur ibi consistere, nec totum aquarum agmen ultra devolvat; sed modice per foramina effluens, sensim detumescat, nec muros violet. Nam illo in spatio pedum xl. quod inter aridem murumque exteriorem, ut dixi, interiectum est, ita coit effluvium, ut nullam vim patiatur; sed ad consuetum muri aditum convenienter properans, canali excipitur. Denique foribus, quas antea flumen inopinato recluserat, illinc amotis, pristinam earum sedem grandibus saxis obstruxit: propterea quod situs loci planus aditum eo facilem dabat fluvio restagnanti. Portam acclivi in loco posuit ad moenium partem impositam praecipitio, quo flumen ascendere non potest. Haec imp. noster ita confecit.

In urbe cives aquae inopia graviter conflictabantur; cum nec fontem haberent scatebra emicantem, nec latices, qui canali structili ducerentur ia compita, nec qui ibi iu cisternis asservarentur: sed qui in triviis labentem fluvium accolebant, ii quidem aquam nullo negotio haurientes, potu utebantur facillimo: qui vero procul flumine habitabant, facere non poterant quia horum alterum paterentur; vel summo cum labore levarent sitim, vel ea interirent. At Iustinianus Aug. magnum aquaeductum construxit, quo in omnes urbis partes derivata aqua, incolis difficultatem expediit. Praeterea sacras aedes duas, eam videlicet quae magna ecclesia dicitur, et Bartholomaei apostoli templum condidit. Militibus quoque diversoria quamplurima aedificavit, ne molestiam civibus exhiberent.

Urbis Amidae muros, maiorem iuxta ac minorem, qui ob vetustatem iam ruinae proximi videbantur, nova quadam substructione firmavit, itaque urbi securitatem praestitit. Quid vero fecerit in castellis, quibus harum urbium limites muniti sunt, nunc exponam.

4. Eunte in Persidem ex urbe Dara, ad laevam est quaedam regio plaustris invia ac prorsus inequitabilis. Bidui fere patens expeditio viro, terminatur loco abrupto atque praecipiti, cui nomen Rhabdium. Viae, quae Rhabdium ducit, pars maxima inter Persarum fines posita est, Id ego cum primum vidi, demirans scilicet ex indigenis quaesivi, qui factum esset, ut viam tractumque ditionis Romanae hostile solum utrinque clauderet? Responderunt nonnulli, pertinuisse olim ista ad Persas; sed imperatorem quemdam. Rom. pro pago vitifero Martyropoli vicino, quem regi Persarum roganti dederat, eo tractu remuneratum fuisse. Ac Rhabdium quidem rupes insidet praeruptas et omnino asperrimas, quae ibi mirum in modum attolluntur: subiacet vero campus, quem Romanorum agrum appellant, iam a principio, ut opinor, mirati quod in media Persarum provincia ad Romanos pertineat. Porro hic Romanorum ager in planitie situs est, frugibusque abundat: argumento sit, quod Persarum limites undique locum ambiunt.

Clarissimum est in Perside oppidum Sisauranum, quod Iustinianus Aug. in potestatem redactum suam exsciderat, abductis inde magno numero captivis Persis equitibus cum Bleschane ipsorum duce, Ab urbe Dara abest itinere, quod biduo vir expeditus conficiat; tribus circiter milliaribus a Rhabdio: qui locus antea incustoditus et apud Romanos plane obscurus fuerat. Quare cum ab ipsis nec praesidium, nec munimentum, nihil denique boni unquam accepisset; colonis agri, de quo memini proxime, ad onus vectigalia publici id accedebat, ut Persis aureos quinquaginta quotannis penderent, quo securius possiderent sua, ac fruerentur proventu frugum, Verum Iustinianus Aug. ipsis omnia mutavit in melius. Cincto enim Rhabdio moenibus, in ipso surgentium ibi rupium culmine positis, omnem praeclusit hostibus aditum, iuvante utique situ loci. Et quoniam incolis aqua deerat, quippe fontem summi scopuli non habebant, cisternas fecit duas; saxaque illa multis in locis excavans, aquarum receptacula passim comparavit, ut eo confluentibus aquis pluviis uti liberius, nec siti ad deditionem perpelli possint.

Caetera montium castella, quae hinc atque ex urbe Dara Amidam usque pertinent (ea sunt Ciphas, Sauras, Smargdis, Lurnes, Hieriphthon, Atachas, Siphris, Ripalthas, Banasymeon, Sinas, Rhasis, Dabanas, aliaque ibi posita ab antiquo) cum speciem munimenti haberent plane ridiculam, illa solide reaedificavit, et ad decus perduxit, quod videmus hodie cum tanta firmitate coniunctum, ut hostium viribus superiora, Romanum imperium optime protegant. His in partibus, mons editissimus inaccessis horret praecipitiis: ager in planitie subiacet, non lapidosus, sed mollis admodum, et cum arationi tum alendo pecori perquam commodus: quippe herba copiosissime viret. Montis radices obtinent frequentes pagi; quorum incolae fortunis quidem abundant; verum incursibus patent. Remedium Iustinianus Aug. attulit, extructo in cacumine montis castello: ubi repositis quae habent pretiosissima, adventante hoste, perfugium incolumes occupant: Augustorum castrum vocatur locus. Adhaec circumposita urbi Amidae castella, quae muris tantum luteis cincta, hostem excludere minime poterant, accurate refecit omnia, ac praeclare communiit. In his sunt Apadnas et Byrthum oppidulum: operae enim maioris est recensere singula nominatim. In summa, quaecumque prius exposita erant grassantibus, sic ea firmavit, ut expugnari iam nequeant: itaque Mesopotamia Persis plane praeclusa est.

Nec silentio praetermittendum, quod in castro Baras, cuius mentionem modo feci, excogitavit, cum intus nihil aquae omnino esset. Imminet Baras montis celsissimi praecipitio. Procul extra muros, immo in monte suberat clivo fons, quem castri moenibus complecti non expedire visum erat; ne qua eorum pars in plano sita occupari facile posset. Hanc vero ipse viam invenit. Humum intra murorum ambitum iussit effodi, usque dum ad spatium aequale campo perventum esset. Quo peracto uti praescripserat imperator, promanans ibi fontis aqua se prodidit inopinato. Sic et tuta est structura castri, et situs ad aquae copiam opportunus.

5. Eodem modo, cum muros Theodosiopolis, quae ad fluvium Aborrham imperii Romani propugnaculum est, vetustas adeo confecisset, ut civibus non fiduciam firmitas ulla, sed metum assiduum offerret impendentis ruinae periculum; imperator noster, refecta eorum parte maxima, Persarum in Mesopotamiam irruptiones praeclare inhibuit.

Quid vero Constantinae praestiterit, par est dicere. Erant Constantinae muri, si spectes altitudinem, scalis superabiles; si fabricam, expugnatu facillimi; quasi veteres non opus, sed quandam operis accessionem fecissent. Nam turres adeo inter se distabant, ut si qui infesti accederent ad spatium interiectum, ab earum custodibus propulsari non possent. Quin et partis maximae, aevo fatiscentis, ruina instabat. Adde quod urbis murus exterior talis erat, ut ad illam oppugnandam factus videretur. Crassus enim pedes non amplius tres, et luto coagmentatus, infra quidem molaribus saxis constabat ad modicam altitudinem: pars vero superior structa erat candido lapide, infirmo admodum ac praemolli: prorsus ut irruentibus facile esset eo potiri. At Iustinianus Aug. labantes moenium partes, praesertim ad occidentem et septentrionem renovavit: ubique binis moenium turribus aliam interiecit: quo fit ut turres omnes inter se proximae defendant murum. Huic autem toti cunctisque turribus adiecta altitudine ingenti, urbis munimenta supra hostium vires extulit. Praeter haec, in turribus occultos fecit scalarum gradus, ac triplici ipsas camera distinguens lapidea, id illis tribuit, ut unaquaeque dicatur et vere sit pyrgocastellum. Etenim quae Graeci φρούρια, ea Latini castella vocant. Praeterea Constantina magnam aquae penuriam antea patiebatur. Sunt quidem extra muros primo ab urbe lapide fontes aquae potui aptae: unde nemus amplissimum enatum est, arboribus consitum procerissimis. Sed intra moenia, ubi declivia sunt nec sita in plano compita, iam inde olim arebat urbs, et siti gravissimaque difficultate semper cives conflictabantur. Tandem imp. Iustinianus fluenta in urbem aquaeductu derivata immisit, eamque ornavit fontium perennitate, ut merito ipsius conditor appellari queat. Haec Iustinianus Augustus in eas urbes beneficia contulit.

6. Castellum est Romanorum ad Euphratem in extrema Mesopotamia: ubi fluvius Aborrhas cum illo aquas commiscens sese exonerat. Nomen habet Circesium, olim conditum a Diocletiano Aug. Qui vero hodie inperat Iustinianus, ipsum temporis longinquitate labefactatam, neglectum et immunitum nactus, optime firmavit, urbemque magnitudine ac decore illustrem fecit. Neque enim castellum hoc Diocletianus totum moenibus circumdederat: sed ad fluvium quidem Euphratem producto muro, turrim posuerat in utroque extremo: latus autem, quod hinc porrigitur, omnino nudum reliquerat, ratus, ni fallor, satis id communiri aqua fluminis. Procedente tempore, extremam turrim, austro obversam, profluens amnis assiduo morsu adederat, et apparebat illam propediem collapsuram, nisi quis succurrere praefestinaret. Ergo Iustinianus Augustus, honorem hunc summum adeptus manifesto dei munere, ut Romanum imperium, quam maximum est, curaret, eique pro virili parte consuleret, non solum turrim vitiatam servavit, eam reparando molari ac duro natura lapide, sed totum etiam castelli latus, quod nudum erat, muro validissimo cinxit, atque ita munimentum geminavit, flumini nempe addita moenium firmitate. Exteriorem etiam murum urbi adiecit, praesertim ubi confluens absolvit triquetrum: itaque hostium insidiis nullum ibi locum reliquit. Praeterea constituto numerorum militarium duce (sic enim vocant) qui illic semper ageret; idoneo praesidio primam oram imperii confirmavit. Balneum quoque publicum, quo utuntur incolae, cum prorsus inutile allapsu fluminis evasisset, nec solitis usibus servire posset, in eum, quem habet modo, ornatum restituit. Quae enim prius supra fornaculas, in quibus ignis ardet, pro lavationis commodae ratione, solida fabrica suspensa erant (chytropodas vulgo appellant) haec omnia profluenti exposita, corruptamque ea-re balnei utilitatem offenderat. Quare structura lapidea firmatis iis, quae prius, ut dixi, pendebant, his alias suspensuras imposuit, ad quas pertingere fluvius nequit. Quo facto, oblectationem inde capi solitam restituit praesidiariis. Haec sunt, quae imperator noster aedificavit Circesii.

Post Circesium est Annucas, vetus castellum, cuius muros Iustinianus Aug. cum semirutos comperisset, adeo magnifice instauravit, ut si munimenta spectes, illustrissimarum urbium nulli concedat. Similiter castella omnia Theodosiopoli circumiecta, quorum alia carebant muris, alia luto ridendaque materia in maceriae modum septa erant, talia iam fecit, ut terrorem obiiciant, omnemque aditum negent oppugnare volentibus. Ea sunt Magdalathum cum duobus aliis, illi hinc inde adsitis, et utrumque Thannurium, minus ac maius; Bismideon, Themeres, Bidamas, Dausaron, Thiolla, Philas, Zamarthas, ac caetera fere omnia. Ad Thannurium maius locus erat, quem Saraceni, hostes Romani nominis, traiecto Aborrha flumine, occupare facile, atque inde per densum et opacum nemus montemque ibi se attollentem dispersi, Romanos circumpositos excursibus infestare poterant. Iam vero Iustinianus Aug. turri illic ex durissimo lapide constructa, praesidium optimum collocavit, atque hostium incursiones prorsus repressit, excitato contra illos eiusmodi propugnaculo.

7. Quae modo dixi, in Mesopotamia fecit Iustinianus Aug. Iocus vero postulat ut Edessae, Carrarum, Callinici, aliorumque oppidorum illius tractus mentionem habeam, cum inter fluvios Euphratem ac Tigrin sita sint. Edessam alluit Scirtus, amnis minime spatiosus. Collectis aquis ex multis partibus, mediae urbi illabitur: inde egressus pergit ulterius; postquam satis famulatus est civitati, canali ductus veteri, cuius ore atque exitu pervia sunt moenia. Aliquando fluvius hic largis imbribus vehementer intumuit, et civitatem, quasi ad ipsius excidium comparatus, invasit. Igitur magna labe rupto utroque muro, minori scilicet ac maiori, per urbem fere totam effusus, damna gravissima importavit. Repente enim aedificia pulcherrima diruit, ac tertiam civium partem extinxit. Protinus imp. Iustinianus non solum quaecumque eversa fuerant, in quibus erat Christianorum ecclesia, et Antiphorus, ut vocant, instauravit; sed omni etiam studio providit, ne quid eiusmodi urbs denuo pateretur. Etenim pro moenibus novum fecit alveum flumini, idque arte hac circumvenit. A dextra adiacebat amni planities humilis; a laeva abruptus mons imminebat, cursum alio non sinens flectere, sed in urbem dirigens omni compulsum necessitate: neque enim a dextra quidquam obstabat recta urbem petenti. Monte illo penitus exciso, et ad sinistram fluminis ripam humo excavata, fossam duxit eius alveo profundiorem: ad dextram parietem ingentem ex saxis plaustralibus statu: ita ut fluvius si consuetam in cursu servet mediocritatem, non privet civitatem opportunitatibus suis: sin forte elatus restagnaverit, mediocrem aquarum partem pro more ad urbem devolvat; quodque abundaverit, in canalem, Iustiniani invento factum, cogatur influere, ac tergum vicini Hippodromi circumire, humanae arti ac providentiae mirabiliter cedens. Quin et intra urbem recta ire amnem subegit, imposita utrinque crepidine, qua digressio prohibetur: itaque retento civitatis commodo, metum amovit. Et quoniam interiorem pariter atque exteriorem Edessae murum vetustas late fregerat, utrumque imperator nova ac multo validiori fabrica refecit. Castellum habet Edesseni muri pars quaedam, extra quam collis surgebat, urbi subiectae proximae imminens. Eum olim septo complexi indigenae, ambitu urbis incluserant, ne illac facile esset hosti perrumpere. Verum eiusmodi opere urbem multo magis expugnabilem fecerant. Cum enim murus ille esset humillimus et exporrecto in loco situs, vel a pueris ludicra oppugnatione se exercentibus capi poterat. Eo diruto, alterum in vertice montis Iustinianus Aug. excitavit. Is nullam timet ex superiori loco impressionem, et utrinque cum clivo ad imum usque montem descendens, urbis moenibus cohaeret.

Praeterea Carrarum et urbis Callinici maiores iuxta ac minores muros, longinqui temporis lapsu corruptos, demolitus, iam sic integravit, ut invictam habeant firmitatem. Castellum etiam Batnense, quod nudum negligentiaque contemptum erat, muris cinxit praevalidis, et ad decus, quo iam nitet, evexit.

8. Haec ita, ut dixi, in Mesopotamia et Osroëne Iustinianus Aug. peregit: iam de rebus agam provinciae, quae ad Euphratis dexteram sita est. Alibi quidem Romanorum ac Persarum limites ita sunt constituti, ut eorum agri inter se vicini sint, atque e suis utrique sedibus profecti vel hostilitatem exerceant, vel pacem atque commercium, more hominum, qui in regnis diversis positi, regiones habent conterminas. At in Comagene (sic olim vocabant, quae hodie dicitur Euphratesia) non sunt finitimi. Deserta enim ac plane sterilis regio Romanorum fines atque Persarum longissime distrahit, nihil habens dignum belli contentione. Utrique in solitudinis ora, quam accolunt, castella ex crudo latere defunctorie aedificarunt, quae nunquam vicinorum sensere vim: quippe ibi utraque natio citra invidiam habitat, nulla re cupiditatem hostium proritante. In hac solitudine castella tria imp. Diocletianus eo modo extruxerat: quorum unum, cui nomen Mambri, aevo convulsum Iustinianus Aug. renovavit.

Quinto fere ab isto castello lapide, Romanum versus imperium, olim Zenobia, uxor Odonathi principis Saracenorum illius tractus, parvam urbem condidit, suoque nomine, ut par erat, insigniens, Zenobiam appellavit. Elapsi deinde temporis diuturnitas eius moenia attrivit, et accedente Romanorum incuria, civibus omnino exhausit. Quare Persis, quoties collibitum esset, licebat in medios Romanos sese inferre, celerius fama adventus sui. Imperator vero Iustinianus Zenobiam, ab integro reaedificatam, magno incolarum numero frequentavit, validissimoque praesidio cum duce ibi constituto, Romani imperii propugnaculum fecit, Persis infestum. Nec satis habuit formam pristinam urbi reddere: firmitatis etiam plurimum adiecit. Cum enim vicini scopuli, quibus cincta est, hostibus opportunitatem praeberent mittendi tela ex edito in defensores muri; malum ille avertere satagens, fastigio moenium, qua minus a scopulis distant, quiddam aliud astruxit, quo semper tegerentur propugnatores. Alas ideo vocant, quod quasi muro suspensum videatur. Ac nulla quidem oratio complecti potest quidquid imperator noster Zenobiae benigne praestitit: siquidem urbem procul sitam in solitudine, ac proinde periculis usque obnoxiam, auxiliique inopem, utpote dissitam a Romanis, accuratius, ut consentaneum erat, quam caeteras omnes muniit: ego vero eorum, quae ibi effecta sunt, pauca attingam.

Zenobiam alluit flumen Euphrates, ab oriente sub moenibus praeterlabens. Et quoniam altis montibus subiectus est, eo loci expatiari non poterat: sed cum eorum vicinitate, tum ripis coercitus, sane asperis, in arctissimum spatium coactis aquis, ubi auctus imbribus se extulerat, muro statim affundebatur, nec ad ima solum et fundamento proxima, sed ad pinnas etiam exundabat. Muro autem unda perfuso, suis lapides sedibus emovebantur, eratque instabilis eorum coagmentatio. Verum extructo ex saxis molaribus ingenti aggere, eiusdem cum muro longitudinis, coegit amnem ibi frustra tumultuari, quoties superfluxerit, itaque fecit ut moenia a damno, quod inde contrahebant, omnino tuta sint, quamvis ille turgidis fluctibus altissime insurrexerit. Maioris muri partem aquilonarem longa annorum serie penitus fractam esse compertum habens, illam cum minori muro diruit refecitque, non ad pristinum modum; propterea quod urbis domus, cum ibi essent angustiores, regionis illius incolis displicebant: sed locum, in quo muri utriusque fundamenta sederant, adeoque fossam ipsam transgressus, hic murum spectatu dignum pulcherrimumque eduxit, atque ita Zenobiam non parum dilatavit. Praeterea collis quidam erat urbi proximus ab occidente: unde barbari si ingruerent, a vertice telis impune appetere propugnatores, et vel in urbe media stantes ferire poterant. Ad collem hunc Iustinianus Aug. promoto hinc et hinc muro, ipsum Zenobiae ambitu comprehendit, et in praeceps undique circumscidit, ne quis inde infestus suggrederetur. Maurum itidem colli imposuit, itaque omnes ad urbem aditus praeclusit ei perniciem molientibus. Nam ultra collem depressior humus accessum hostibus negat: trans vallem statim eminent montes ad solem occidentem obversi. Nec tantum securitati urbis prospexit imperator noster; sed templa etiam tectaque signis destinata militaribus condidit: item balneis ac porticibus publicis ipsam ornavit, navantibus operam Isidoro et Ioanne machinariis: quorum hic ortu Byzantius, ille Milesius erat, Isidori nepos illius, cuius mentionem antea feci: adolescentes quidem ambo; sed in quibus mentis vis aetate maior, et probata in principis nostri aedificiis peritia pariter eluceret.

9. Post Zenobiam, Surorum oppidum, ad fluvium Euphratem situm, muros habebat adeo contemnendos ac tenues, ut ne dimidia quidem hora Chosrois impetum propulsarit; sed in Persarum potestatem momento venerit. Huius oppidi aeque ut Callinici instaurator Iustinianus, totum validissimis moenibus ac muro exteriori cinxit; ita ut hostiles impressiones sustinere in posterum valeat.

Templum est in Euphratesia sacrum Sergio, magni nominis sancto: quem adeo venerati sunt ac suspexere veteres, ut locum Sergiopolim nuncupaverint: Muro hunc humillimo sepserant, qui videlicet satis foret prohibendis illarum partium Saracenis, quominus primo aditu irrumperent. Neque enim ad oppugnanda moenia nati sunt Saraceni. Eorum certe impetum obvius forte murus vel infirmissimus, nec nisi luto compactus, cohibet, Postmodum donariis sacraque supellectili templum hoc summe inclaruit. Quod secum reputans imp. Iustinianus curam protinus eo contulit: moenia loco circumdedit praeclarissima, et aquae copiam providit, immensa eius collecta vi in receptacula. Insuper domos, porticus, aliaque extruxit aedificia, quibus urbes decorati solent. Praesidium quoque militare ibi constituit, muros, cum res posceret, defensurum. Profecto Chosroës Persarum rex, cum urbis capiendae percupidus, magnis illam copiis circumsedisset, munitionis firmitate prohibitus, re infecta, obsidionem solvit.

Pari cura dignatus est oppida castellaque omnia, in extremis Euphratesiae finibus posita; Barbalissum, Neocaesaream, Gabula, Pentacomiam, quae est ad Euphratem, atque Europum: cumque Hemerii muros partim opera perfunctoria ac fabrica parum firma constructos, partim mere luteos, aqua defectos, et ea-re omnino ridendos ab hostibus offendisset, aequavit solo: mox durissimo lapide ex toto restituit, cum magna aptaque latitudinis et altitudinis accensione; complures circum munimenta cisternas fecit, quas omnes aquis implevit pluviis: collocato demum praesidio, effecit quod cernimus hodie, ut locus ille firmissime teneatur. Quae si quis plenius consideret, caeteraque omnia Iustiniani Aug. beneficia lustret animo, illum profecto dicet ob id unum, ut benigne faceret, suscepisse imperium, deo utique Romanorum saluti assidue consulente.

Ad haec, cum accepisset Hierapolim, urbium regionis illius principem, exitium inferre volentibus patere, sua illam providentia servavit. Nam ingens habenti ipsi spatium intra moenia vacuum ac propterea incustoditum, laxiorem et supervacaneum ambitum recidit: tute contracto et ad necessarios usus coacto muro, eum in statum adduxit urbem, ut iam e munitissimis una sit. Eamdem beneficio hoc affecit. Aqua dulcis media in urbe ex terrae sinu prorumpit perenni scatebra, ac latum inibi stagnum efficit, salutare id quidem civitati, si quando forte eam hostes obsederint, sed rebus tranquillis minime necessarium: quippe magna aquae copia foris inducitur. Procedente tempore, cives pace fruiti diutissima, neque ullam experti necessitatem, illud neglexerant. Nempe humanum ingenium felicitas ab instantium malorum cogitatione avertit. Quare stagnum sordibus oppleverant, ibi natare soliti, lavanda tergere, et purgamenta quaevis proiicere. * * *

Alia quaedam erant oppida in Euphratesia, puta Zeugma ac Neocaesarea; oppida inquam nomine tenus: moenibus cincta maceriae speciem referentibus. Ac structura quidem eorum mutila facilem dabat hostibus aditum, ut illa impune transilire possent, angustiae vero maximae custodias excludebant, cum nihil esset omnino loci, in quo starent propugnatores. Ea Iustinianus Aug. veris moenibus latitudinis iustae et altitudinis cinxit, omnique apparatu muniit: quo fit ut iam urbes dicantur merito, et ab hostium molitionibus tutae sint,

10. Urbes etiam captas a Chosroë, quando hic barbarus nulla nec iuramenti, quo perpetuam pacem sanciverat, nec pecuniae, quam pro illa acceperat, habita ratione, et bello partam Africae Italiaeque dominationem Iustiniano Aug. invidens, excitatum his furorem sequi maluit quam iurisiurandi fidem; ac tempus aucupatus, quo pars maxima Romani exercitus in occidente procul distinebatur, in Romanum imperium irrupit, adventus ipse sui nuntium ferens: quippe Romani de expeditione hostium nihildum audierant: urbes inquam a Chosroë captas sic muniit ornavitque imp. Iustinianus, ut omnes hodie multo beatiores quam antea, non amplius timeant infestas barbarorum irruptiones, et omnino securae sint ab insidiis.

Inprimis Antiochia, cui nunc cognomen Theopolis, longe validior pulchriorque evasit illius ope quam prius fuerat. Ampliora olim erant moenia, atque orbe vastissimo qua agros, qua summas rupes temere complectebantur: quamobrem pluribus erant insidiis obnoxia. Sic autem illa, prout usus flagitabat, arctavit, ut iam non spatium, quod vacuum ambiebant, sed urbem solum optime protegant. Ac moenium quidem partem inferiorem, ubi sese urbs porrigebat non sine periculo, quippe cum sita esset molli in campo, et ob nimium muri complexum incustodita; eam inquam partem penitissime transtulit, ibique urbem contraxit aptissime, et in angustum conclusit. Fluvium Orontem, qui ipsam alluebat longis anfractibus sinuosus, compulit allabi moenibus mutato cursu, eoque per alveum illis proximum circumducto, immodicae laxitatis periculum amovit a civitate, et quam Orontes praebebat securitatem retinuit. Ibidem fluvium novis pontibus ita iunxit, ut cum ipsum a civium usibus longissime abduxisset, priori alveo deinde reddiderit: urbis vero verticem praecipitiis asperum ita muniit. In montis culmine, quod appellant Orocassiadem, rupes quaedam erat, extra quidem, sed proxime murum, aequali surgens altitudine: unde is nullo negotio expugnari poterat, Hac certe Chosroës urbem cepit, quemadmodum suo loco narravimus. Intra moenia vacabat spatium valde confragosum: quippe alti illud obtinent scopuli: et insuperabiles torrentium alvei semitas, quibus illinc venitur, ita abrumpunt, ut murus ille ab Antiochia alienus fuisse videatur. Quapropter abdicata rupe, cuius vicinia manifestam dabat opportunitatem occupandi muri, procul ab ea moenibus urbem cingere statuit, eorum imprudentiam, qui ipsam olim aedificaverant, experimento rerum compertam habens. Solo etiam, quod intra muros salebris ac praecipitiis deruptum erat, ad aequalitatem redacto, ascensus fecit, non peditibus modo, sed equitibus etiam ac plaustris meabiles. Balneas quoque et aquarum receptacula in montibus intra muri huius ambitum condidit, ac puteum fodit in singulis turribus, pristinam loci ariditatem depellens provisa aquae pluviae copia.

Iam dicere consentaneum est acta circa torrentem, qui ex illis montibus decurrit. Urbi imminent gemini montes praerupti, qui inter se proxime coeunt; horum alterum Orocassiadem vocant, alterum Staurin. Ubi desinunt, iunguntur saltu, interiacente alveo, qui post imbres torrentem accipit, Onopnictem nomine. Hic ex edito defluens, moenia translabebatur, ac si forte vehementius intumesceret, in urbis vicos effusus, detrimenta gravissima civibus inferebat. Malo remedium hoc invenit Iustinianus Aug. Ante murum, qui est proximus alveo, unde torrens ad moenia devolvebatur, ingentem parietem excitavit, et ad montem utrumque ex intimo alveo fere perduxit; ne turgidos fluctus propellat torrens ulterius; sed ibi diu collectus stagnet. Hoc autem pariete fenestrato, illum artifici vi coegit ita manare, ut sensim subsidat, nec iam rapide tota aquarum mole petat moenia, nec, quod consequens est, inundet, urbique perniciem afferat, sed leniter, ut dixi, ac placide subterlabatur, et hoc modo effluens sese per canales insinuet, quocumque prisci incolae ipsum deducere voluissent sic tenuatum.

Ita Iustinianus Aug. prospexit muris Antiochiae, quam et ipse restituit, cum eam hostes flamma funditus delevissent. Rebus enim consumptis omnibus penitusque sublatis, nihil ut urbis incensae, nisi ruderum tumuli passim extarent, quo cuiusque domus antea stetisset loco, dignoscere Antiocheni non poterant. Quare egestis penitus ruinis, tristes privati cuiusque incendii reliquias abstulit. Praeterea cum nullae uspiam essent publicae porticus, nec columnata atria, nec forum, nec urbis compita in vicos secta, non erat ut domum quisquam aedificandam susciperet. At imperator, abiecta omni cunctatione, ruinas procul urbe exportari iussit: ubi solum pariter cum aere ab impedimentis vacuum fuit, primum quidem saxis plaustralibus urbem totam constravit; dein vero porticibus ac foris illam distinxit: compita in vias omnia secuit: aquaeductus, fontes, emissaria fecit, quibus omnibus decora est et gloriosa civitas: eamdem theatris, balneis aliisque ornavit publicis aedificiis cuiusque generis, quae urbis felicitatem demonstrare solent. Accito fabrorum atque opificum ingenti numero, id incolis tribuit, ut suam quisque domum facilius atque expeditius aedificaret. Hinc factum est, ut hodiernus Antiochiae splendor pristinum superet. Ibidem templum deiparae condidit, sane amplum; cuius decus absolutamque magnificentiam verbis assequi nequeo: ipsi etiam luculentum pecuniae censum attribuit. Michaeli quoque Archangelo aedem extruxit praecipuae magnitudinis. Quin et pauperibus aegris consuluit: masculis seorsum ac foeminis cubicula, ministeria, resque omnes ad recuperandam valetudinem appositas constituit. Nec minorem adhibuit providentiam peregrinis, ibi diversantibus ad quoddam tempus.

11. Sic etiam urbis Chalcidis moenia ab initio infirma atque annis dirupta cum exteriori muro instauravit; quod opus longe est priori validius: et quam cernimus hodie, formam ipsis ac speciem dedit.

In Syria nullo fere loco habebatur oppidum, cui nomen Cyrus. Id olim a Iudaeis conditum fuit, quos cum Medorum exercitus e Palaestina captivos in Assyriam abduxisset, liberos multo post rex Cyrus dimisit. Idcirco locum appellavere Cyrum, hanc benefico principi gratiam rependentes. Progrediente tempore, in tantum venit contemptum Cyrus, ut omnino muros amiserit. Verum Iustinianus Aug. simul provido in remp. studio adductus, simul eximia pietate in SS. Cosmam ac Damianum, quorum corpora etiamnum proxime condita sunt; muri optimi firmitate, valido praesidio, publicorum aedificiorum magnitudine, ac caeterarum rerum magnificentissimo apparatu, Cyrum fortunatam insignemque admodum urbem fecit. Intra hanc urbem summa fuerat ab antiquo aquae penuria: extra fons erat, maximus is quidem, ac dulcibus aquis uberrimus, sed inutilis plane incolis: cum inde aquam haurire sine magno labore periculoque non possent. Nam illuc per anfractus ire necesse erat: quippe intererat avium prorsus et insuperabile praecipitium: ubi illi hostilibus insidiis, si forte ponerentur, facillime teneri poterant. Igitur extra urbem fossa ad fontem usque perducta, non patente, sed quoad, eius eri potuit tecta, discrimine pariter ac difficultate usum aquae ipsis expediit.

Urbis Chalcidis moenia iam proclinata, neque ullo protecta opere, structura firmissima reparavit omnino, ac muro sepsit exteriori. Sic demum caetera Syriae oppida castellaque ornavit, ut iam valde sint invidenda.

Ita quidem Syriae Iustinianus Aug. securitatem attulit ac salutem. Phoenice autem, quae est ad Libanum, urbem habet Palmyram, in loco solitudine cincto olim conditam, situ commodo ad observandum iter Saracenorum, nostrorum hostium. Eo nempe aedificata fuit consilio, horum ut barbarorum subitae in Rom. imperium irruptiones deprehendantur. Hanc aevo tantum non penitus desolatam Iustinianus Augustus supra quam dici potest communiit: eidem aquarum affatim dedit: impositoque militari praesidio, incursiones Saracenorum inhibuit.