De X tentationibus populi Israel in deserto

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De X tentationibus populi Israel in deserto
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23

De X tentationibus populi Israel in deserto (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne

De X tentationibus populi Israel in deserto

(1319A)Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel, in transitu Jordanis, in solitudine, in campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Thophel, et Laban et Aseroth et auri abundantiam. Undecim dierum iter de Horeb ad montem Seir, usque Cades-Barne (Deut. I, 1, 2). Haec sunt verba, quibus corripuit Moyses filios Israel pro decem tentationibus, quibus Dominum tentaverunt. Unde Dominus in libro Numerorum dicit: At omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum (Num. XIV, 22). Quas tentationes hic breviter et obscure Moyses enumerat dicens: In solitudine, in qua ostendit eos pro aquae penuria (1319B)duabus vicibus tentasse Dominum. De prima tentatione ita in Exodo legitur: Jurgatus populus contra Moysen ait: Da nobis aquam ut bibamus (Exod. XVII, 5). Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me: cur tentatis Dominum? De secunda tentatione ita in libro Numerorum dicitur: Cumque indigeret aqua populus, etc. (Num. XX, 2), usque ad eum locum in quo ait: Hoc est, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis (Ibid., 13). Tertia tentatio continetur in eo quod ait: In campestri contra mare Rubrum. In quo loco murmurasse dicuntur contra Dominum, quia peremptos Aegyptios fuisse, Moysi non crediderunt sibi de verbo Domini dicenti, sed potius eos se subsequi timuerunt. Unde dicitur: Patres nostri non (1319C)intellexerunt mirabilia, etc. (Psal. CV, 7). Quarta et quinta tentatio continetur in eo quod ait: Inter Pharan et Thophel, et Laban. Pharan interpretatur onager; Thophel, stultitia; Laban, album. Quod ita intelligitur, quia similes onagro facti filii Israel, stulte egerunt tentantes Dominum duabus vicibus super albo, id est, super manna. Manna vero album dicitur, ut est illud Exodi: Appellavitque domus Israel nomen ejus Man, quod erat quasi semen coriandri album (Exod. XVI, 31). Una tentatio fuit super idem manna, sicut in Exodo dicitur: Hic est sermo quem praecepit Dominus: colligat ex eo unusquisque quantum sufficit ad vescendum. Et post pauca: Dixit ad eos Moyses, Nullus ex eo reservet in mane. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt ex eo quidam usque mane (1320A)(Ibid., 16, seqq.). Altera fuit tentatio, de qua post pauca in eodem libro dicitur: Sex diebus colligite, in die autem septima Sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. Venit autem septima dies, et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis servare mandata mea, et legem meam? etc. (Ibid., 26, seqq.). Sexta tentatio continetur in eo quod ait: Et Aseroth. Aseroth vero civitas est vicina solitudini, et interpretatur Villa, in cujus territorio, id est, in sepulcris concupiscentiae facta fuisse legitur secunda tentatio carnium, in qua et prima tentatio carnium complectitur. De prima ita in libro Exodi legitur: Dixerunt Moyses et Aaron ad omnes filios Israel, vespere scietis, quia Dominus eduxerit vos de terra (1320B)Aegypti, et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum; nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Ibid., 6 seqq.); et post pauca: Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel; loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus, scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. Factum est ergo vespere, et conscendens coturnix operuit castra (Ibid., 11 seqq.). De secunda autem in Numeris dicitur: Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum. Quod cum audisset, iratus est, et accensus ignis Domini devoravit extremam partem castrorum (Num. XI, 1); et post pauca: Sanctificamini, cras etenim comedetis carnes. Ego enim audivi vos dicere, Quis dabit nobis (1320C)escam carnium? Bene nobis erat in Aegypto. Dabit Dominus vobis carnes, et comedetis non uno die, nec duobus, vel quinque, aut decem, nec viginti quidem, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam; eo quod repuleritis Dominum qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes, Quare egressi sumus ex Aegypto (Ibid., 18 seqq.)? Item paulo post: Adhuc carnes erant inter dentes eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis (Ibid., 33 seqq.). Septima tentatio continetur in eo quod ait: Ubi auri est plurimum. Notandum namque quod in Hebraeo et abundantia auri habeatur. Abundantia enim auri intelligitur vitulus aureus, quem fabricati sunt sibi filii Israel in (1321A)deos, morante Moyse cum Domino in monte Sinai. Idcirco abundantia auri dicitur, quia in idolo moles omnium peccatorum consistit, et idolum pro omnibus peccatis abundat. Octava tentatio continetur in eo quod ait: Undecim diebus de Horeb per viam montis Seir. Quod in Hebraeo ita habetur: Undecim dierum iter de Horeb ad montem Seir. Fabricato itaque in Horeb idolo, undecimo die venerunt ad montem Seir, qui est in suburbano civitatis Cades-Barne, ubi filii Israel tentaverunt Dominum, sicut in Libro Numerorum scribitur: Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi; dic ergo eis, Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis. In solitudine hac jacebunt cadavera vestra (Num. XIV, 27 et seqq.). (1321B)Et post paululum: Juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram, annus pro die computabitur. Quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam; quoniam sicut locutus sum, ita faciam huic multitudini pessimae, quae consurrexit adversum me. In solitudine hac deficiet et morietur (Ibid., 34 seqq.). Itemque: Locutus est Moyses universa verba haec ad filios Israel, et luxit populus nimis. Et ecce mane primo surgentes, ascenderunt verticem montis, et dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo locutus est Dominus, quia peccavimus. Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? Nolite ascendere, non enim est Dominus in medio vestrum, ne corruatis coram inimicis vestris (Ibid., (1321C)39 seqq.). Itemque: At illi contenebrati ascenderunt verticem montis; Arca autem testamenti Domini, et Moyses non recesserunt de castris. Descendit Amalecites (1322A)et Chananaeus, qui habitabant in monte, et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma (Ibid., 44 seqq.). Mons iste, in quo Amalecites et Chananaeus habitare dicuntur, mons Seir intelligitur: sicut in Deuteronomio scribitur: Itaque egressus Amorrhaeus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma (Deut. I, 44). Decima tentatio continetur in eo quod ait: Usque Cades-Barne; unde Moyses misit exploratores ad terram considerandam Chanaan, sicut in libro Numerorum dicitur: Et locutus est Dominus ad Moysen: Mitte viros qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel (Num. XIII, 3). Et paulo post: Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet (1322B)mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam. Te autem faciam in gentem magnam (Num. XIV, 11). Item post paulum: Attamen omnes homines, qui viderunt majestatem meam, quae feci in Aegypto, et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, non videbunt terram, pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis, qui detraxerit mihi, intuebitur eam (Num. XIV, 22, 23). Nec moveatur quis, quod a deserto Pharan, non de Cades-Barne Moyses exploratores misit. Cades enim Barne ipsa est Pharan, quod in libro Josue ita dicitur: Locutus est Caleb ad Josue: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen de me et te in Cades-Barne. Quadraginta (1322C)annorum eram, quando me misit Moyses ad considerandam terram (Jos. XIV, 6, 7).