Auctor incertus
AuInAuH.DeXiGrA 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
GRADUS PRIMUS. Sapiens sine operibus.
Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et praedicator fuerit: qui quod sermone docet, actibus explere negligit. Auditores enim doctrinae dicta facere contemnunt, cum praedicatoris opera a praedicationis verbis discrepare conspiciunt. Nunquam enim fit efficax praedicantis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi affixerit audientis: praesertim cum et ipse doctor, si in vitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina pariter et bono opere discipulos instruere volens, qualem in his cautelam haberent admonebat, dicens: Quod si sal evanuerit, in quo salietur (Matth. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo iterum doctore emendabitur? Et, Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Id. VI, 23)? Si namque oculus a videndi officio desiverit, quis a manu, vel a pede, vel a reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropter doctores cogitent, ne ampliori vindictae subjaceant, si plurimis perditionis occasionem abundantius praestent. Nam et ipse Salomon dum multae sapientiae transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni dispersionem solo suo merito praestitit. Quibus ergo committuntur multa, majora perdunt, si non recte dispensaverint rectoris sui munera quae perceperunt. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. Et servus qui voluntatem domini sui intelligens non facit, acrioribus flagellis gravioribusque vindictis vapulabit (Luc. XII, 47).
GRADUS II. Senex sine religione. Duae res in homine non veterascentes.
Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur: cui cum membra exterioris hominis veterascunt, vires animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus convenit, quos praesentis saeculi florida aetas transacta deseruit. Sicut namque in lignis ipsa reproba arbor comparet, quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute bonorum operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri potest, si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravatur. Et haec omnia ruituram jamjamque domum corporis cito praenuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitae defectus appropiat, nihil aliud cogitare, quam quomodo futurae vitae aditus propere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim incertus hujus vitae terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce recessus. Cavendae ergo sunt homini duae particulae, quae in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum ad peccatum pertrahunt, cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit, lingua impigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. Caveat ergo senilis aetas, ne istae juvenescentes particulae totam sui harmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique namque considerandum est, quid aetate eminenti dignum sit: ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat.
GRADUS III. Adolescens sine obedientia. Pater quatuor modis dicitur.
Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia, quo mundus a recto rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute ille ministrari sibi sperabit, qui in adolescentia senioribus obedientiam exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, Quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat. Propter quod et Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus suis exhibuit (Luc. II, 51). Sicut ergo in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur; ita etiam in adolescentibus obsequium et subjectio et obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis Legis primum in his quae ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur (Exod. XX, 12): quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit, alicui tamen patri digno et viventi paternus honor usque ad perfectam et dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scripturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et aetate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur, Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt (Gen. XXXI, 42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus ad Moysen de rubo loquebatur, Ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 6). Aetate autem et admonitione pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur, Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit, admonenti tamen seniori adolescentis obedientia praebenda erit. Quomodo enim honoratus in senectute apparebit, qui disciplinae laborem in adolescentia non sustinuerit? Quodcumque enim homo laboraverit, hoc et metet. Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus aut flos prius non apparuerit; sic et in senectute honorem legitimum assequi non poterit, qui in adolescentia disciplinae alicujus exercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine obedientia, adolescens sine disciplina est: quoniam et ipsa obedientia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget, quae sui normam studii a Christo Domino sumpsit, qui obediens Patri usque ad mortem, crucis ignominiam libenter sustinuit (Philipp. II, 8).
GRADUS IV. Dives sine eleemosyna. Amanda non sunt, quae redamare nequeunt.
Quartus abusionis gradus est, dives sine eleemosyna, qui superflua usus sui, quae custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae perennem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui illum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Quem thesaurum nullus unquam hominum habere potest, nisi qui pauperibus solatia praestat, aut qui per se ipsum pauper est. Non ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. Dives namque, etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. Quid ergo stultius est, quam propter unius hominis victum et vestitum, totam regni coelestis perdere jucunditatem, et aeternos inferni cruciatus absque consolationis praestolatione subire? Quod ergo aliquando per necessitatem amittendum est, pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. Omnia enim quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt: et cum hinc transierimus, aeternis aeterna solatia praestabuntur. Idcirco diligere non debemus ea quae non semper habebimus, praesertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri sui, et agri, et omnia quae habet, ostendant; quia toto cordis intuitu illas res amat, quae nunquam se diligunt. Si enim aurum et argentum et agros et vestimenta et cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione longius est, quam diligere quod te amare non valet; et negligere illum qui tuae ditioni cum dilectione omnia praebet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo praecipitur (Matth. XXII, 39): quia proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praecepit (Id. V, 44), ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus, si vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis perdat interim non mansuras. Si enim quod diligit non vendit, nemo emere potest quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice nuncupantur maledicti: quia qui praeteribant eorum habitacula, non dicebant, Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias in aeternam damnationem dilabuntur: et e contrario, Beati sunt misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Felix est misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed affectum Deus requirit.
GRADUS V. Femina sine pudicitia. Pudicitia duplex: corporis, animi.
Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes mores bonos procurat et custodit in viris prudentia; sic et in feminis cunctos honestos actus nutrit, et fovet, et custodit pudicitia. Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam refrenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupiscentias oppugnat, furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes virtutes, et quidquid coram Deo et hominibus bonis laudabile est, nutrit. Impudica vita nec laudem ab hominibus in praesenti saeculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero vita famam bonam inter homines possidet, et de spe futurae beatitudinis gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo modis constat verae pudicitiae exercitatio, id est, corporis habitu et superficie, et animi affectu interno. Per exteriorem modum, juxta Apostolum, coram hominibus exempla, per interiorem modum coram Deo providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana et falsa non loqui, habitum per omnia ordinatum, compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium sicut decet habere, cum indignis contubernia non inire, supercilioso intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permitttere, pompatico et illecebroso gressu non incedere, nulli inferior in incepto bono apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, bonis non invidere, senes non irridere, meliori non controversari, de his quae ignoras non tractare, et ea quae scis non omnia proferre: haec enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. Pudicitia vero animae est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia bona facere, appetitiones turpium cogitationum compescere, omnes meliores se esse aestimare, nemini invidere, de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semetipsum constituere, haeretica pravitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire, Deo soli adhaerere, castitatem internae mentis Domino Jesu Christo offerre, omnia coepta bona opera mortis tantum termino finire, praesentes tribulationes animi fortitudine parvipendere, in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris sui thesaurum in coelo constituere, et pro omni bono actu mercedem in coelestibus a Deo sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo vilium, prosperitas laborantium, solamen moerentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.
GRADUS VI. Dominus sine virtute. Tria his qui dominantur necessaria. In dignitatibus alii meliores, deteriores alii fiunt.
Sextus abusionis gradus est, dominus sine virtute: quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis rigorem. Sed hic virtutis rigor non tam exteriori fortitudine, quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, indiget, quam animi interiori fortitudine bonis moribus exerceri debet: saepe enim dominandi virtus per animi negligentiam perditur, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur; qui dum per severitatem judicii peccantes filios non coercuit, in eorum vindictam Dominus velut consentienti non pepercit (I Reg. II, 27-36). Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet; terrorem scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. Per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur: et per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet: qui illum in ducatum constituit, qui ad portandum multorum onera ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fixus firmetur, et alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse solutus a rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omne quod continet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses enim accepto populi ducatu, familiarius Dei locutionibus utebatur (Exod. XXXIII, 11). Saül vero filius Cis postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum offendit (I Reg. XV, 11). Rex Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiae munere donavit (III Reg. III, 12): e contrario vero Jeroboam servus Salomonis, postquam regni domus David partem occupavit, ad idolorum culturam decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae, divertit (Id. XII, 27-30). Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur, eos qui ad meliora conscendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere; et eos qui ad deteriora divertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet, quam virtutem nullatenus sine Dei auxilio habet. Qui enim nulla tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere: quoniam magna magnis infestationibus vel adversitatibus solent laborare. Omnis igitur qui praeest, hoc primitus tota animi intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemptui poterit habere ejus dominatum: Non enim est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7): et deponit potentes de sede, et exaltat humiles (Luc. I, 52), ut subditus fiat omnis mundus Deo, et egeat omnis gloria Dei.
GRADUS VII. Christianus contentiosus. Contentionis causae. An in mundo aliquid amari debeat.
Septimus abusionis gradus est, christianus contentiosus: qui cum participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit, contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit. Omne enim, de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei dilectionem, de qua agitur, aut propter alterius amorem, quae sub odiosa specie latet, appetitur: quemadmodum, verbi gratia, bellum, animoso compugnantium conflictu, cum odiosa res sit, propter amorem victoriae et libertatis peragitur; et multae aliae dilectae species sub odioso labore vel formidine satis contensiose expetuntur. Unde patenter intelligitur, nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo praesenti ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt, quibus ait, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15)? Mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt; quemadmodum iidem oculi coelum pariter et terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est, si vere in mundo aliquid sit, quod amari debeat; et quis sit ille mundus, quem diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus ciborum, et iis quae ad haec pertinent, non diligi praecipitur; sed proximus, propter quem haec omnia facta sunt, amari jubetur. Haec enim omnia praedicta, velut non mansura, ad coelestem patriam pergentes concomitari nequeunt: proximi vero, velut mansuri regis cohaeredes, semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo semper in mundo non manet et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus, non amari praecipitur. Proximus autem, qui est pars regni coelestis in terra et inter ima elementa, a regni coelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in summa illa patria in aeternum cohaeres habebitur. Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus saeculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igitur christianus, qui nominis Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur. De Christo vero per prophetam ita scribitur: Ecce puer meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea. Ponam spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Isai. XLII, 15; Matth. XII, 18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum Christi similitudinem retinere cupis, ne contendas; ne abusivus in Ecclesia christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus praecepit, Nolite vocari rabbi; unus est enim magister vester, qui est Christus: et patrem nolite vocare super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est. Omnes enim vos fratres estis (Matth. XXIII, 8, 9). Quibus ad supplicandum imperavit dicens, Sic autem orabitis: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Id. VI, 9), et caetera. Frustra autem contendit Patrem se habere in terra, qui patrem et patriam profitetur se habere in coelo: cujus patriae possessor nemo efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione securus habetur.
GRADUS VIII. Pauper superbus. Pauper spiritu, pauper humilis. Nobilis pauper.
Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui nihil habens, in superbiam extollitur: cum e contrario divitibus saeculi non superbe sapere per apostolum Paulum imperetur (I Tim. VI, 17). Quid ergo stolidius potest fieri, quam illum, qui per infimam miseriam velut in terram abjectus, extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso superbiae tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant culmine. Quid ergo vult quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus debuerat humilis apparere? Sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid a Deo recepturi sunt pauperes attendant: ipse enim inquit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Recta namque dispensatione misericors judex coeli regnum illis committit, quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit: ut ipse dives in coeli sede appareat, qui in terra nihil penitus procurat. Cavendum ergo pauperibus est, ne dum per egestatem et necessitatem terrenum regnum perdunt, per mentis etiam imprudentiam coelorum regna amittant. Cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam acceperint, in ipsorum arbitrio pendet, utrum pauperes spiritu sint. Non enim quibuscumque pauperibus coeli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. Pauper enim humilis, pauper spiritu appellatur; qui cum egenus foris cernitur, nunquam in superbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna coelorum plus valet mentis humilitas, quam praesentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit (Prov. XIII, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis, est dives humilis spiritu: et nihil habens quasi dives, est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptae divitiae sunt animorum enormitas. Providendum ergo pauperibus est, ut semetipsos quales sint intelligant: et quia rebus consequi quod capiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.
GRADUS IX. Rex iniquus. Justitia regis. Ex rege injusto quot mala. Ex juxto rege quot bona.
Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, si iniqui sint, non corrigit? Quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate regis solidantur gubernacula pupulorum. Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et hariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus non elevari animo, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Vae enim terrae cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 16). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim pax populorum saepe rumpitur, offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium meursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos quosque exurunt. Super omnia vero regis injustitia non solum praesentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit (III Reg. XI, 31); et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit. Ecce quantum justitia regis saeculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est enim pax populorum tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex, quod sicut in throno hominum primus constitutus est; sic et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili in illa futura poena habebit.
GRADUS X. Episcopus negligens. Quid episcopus debeat gregi. Quid sibi.
Decimus gradus abusionis est, episcopus negligens: qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur (II Cor. V, 20), non custodit. Primo namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur; quoniam cum Episcopus graecum nomen sit, speculator interpretatur. Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua, ipse quidem impius ab iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. III, 17-19). Decet ergo episcopum qui omnium speculator positus est, peccata diligenter attendere: et postquam attenderit, sermone si potuerit et actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam scelerum operarios declinare. Si enim, inquit in Evangelio Dominus, peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum. Si illos non audierit, dic Ecclesiae. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). Tali ordine expellendus est, quicumque doctori vel episcopo adhaerere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote namque in lege scribitur: Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit. XXI, 7). Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, quod Christianorum genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum ad eos quibus in speculatione positus est, esse oportet. Caeterum vero qualis in semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcopi veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinae fidelem sermonem, ante episcopatum non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus (I Tim. III, 2-4): ut per haec ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae. Caveant ergo negligentes episcopi, quod in tempore vindictae Dominus per prophetam conqueritur dicens, Pastores mei demoliti sunt populum meum; et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos (Ezech. XXXIV, 8): sed potius procurent hi, quos constituit Dominus super familiam suam dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici (Luc. XII, 42), puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur audire, Euge serve bone et fidelis: quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23).
GRADUS XI. Plebs sine disciplina. Disciplina quid.
Undecimus abusionis gradus est, plebs sine disciplina; quae cum disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo constringit; iram enim Domini absque disciplinae rigore non evadit. Atque idcirco Psalmistae vocibus indisciplinatae plebi praedicatur, Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus (Psal. II, 12). Disciplina vero est morum ordinata correctio, et majorum praecedentium regularum observatio: de qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur, dicens: In disciplina perseverate, tanquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis omnes, ergo adulteri et non filii estis (Hebr. XII, 7, 8). Qui ergo adulteri sunt, sine disciplina sunt, et coelestis regni haereditatem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae correctionem ferunt, et haereditatem quandoque recipere posse non desperant. De qua etiam disciplina Isaias indisciplinatae plebi praedicat, dicens: Quiescite agere perverse, discite bene facere (Isai. I, 16, 17). Et ad eamdem Psalmista consona voce psallit dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Infelix ergo est qui abjicit disciplinam: audet enim extra milites aliquid, qui Dominum crucifigentes non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiae Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus praeter caput tegitur; ita disciplina omnis Ecclesia praeter Christum, qui Ecclesiae caput est, et sub disciplina non est, protegitur et ornatur. Ipsa enim tunica contexta desuper fuerat per totum (Joan. XIX, 24, 23); quia eadem disciplina Ecclesiae a Domino de coelo tribuitur et integratur. De qua Dominus cum ad Patrem ascendisset postquam resurrexit a mortuis, ad Apostolos suos loquebatur dicens, Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49). Tunica ergo corporis Christi, disciplina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est, alienus est a corpore Christi. Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit (Joan. XIX, 24): id est, non solvamus quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Dominum.
GRADUS XII. Populus sine lege.
Duodecimus abusionis gradus est, populus sine lege: qui dum Dei dicta, et legum scita contemnit, per diversas errorum vias praevaricationis laqueum incurrit. De quibus viis sub persona praevaricatoris populi humanum genus propheta ita deplangit: Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit (Isai. LIII, 6): de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem, Multae viae videntur hominibus rectae, et novissima earum deducunt ad mortem (Prov. XIV, 12). Quae utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), denuntiat: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Quia non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11): ubi non est Judaeus et Graecus, masculus et femina, servus et liber, Barbarus et Scytha; sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu (Galat. III, 28). Dum ergo Christus finis est legis (Rom. X, 4), qui sine lege sunt, sine Christo fiunt: igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Abusivum ergo est in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis data est (Matth. XXVIII, 19), quando tonitruum Evangelii per cunctas saeculi partes intonuit; quando gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30); quando qui longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13); qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo (Rom. IX, 25): quando est tempus acceptabile et dies salutis (II Cor. VI, 2) et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis, quando ipse Dominus protestatur, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio; ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.