There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Virtute elegiaca exhortatio
saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus


Ipse ego dum variae meditor discrimina sortis,
Dum dubias vitae difficilesque vias
Diversasque adeo curas hominumque labores,
Ingemit et tristi mens mihi corde dolet.
Nam quaecumque vides fragilis solatia mundi,
Omnia sunt longa disperitura die;
Utque leves paleae vacuis motantur aristis,
Et quatitur rapidis silva comosa notis,
Haeret in humanis fragilis fiducia rebus,
Discrepat et dubiis decipit illa modis:
Qui modo dives erat, fortuna exactus iniqua
Aestuat et parvo foenore vertit humum:
Rex erat et Latias tenuit Tarquinius urbes,
Paruit ad nutum Dardana Roma suum;
Decidit ille tamen (nam quanta potentia nostra est?),
Decidit, et missis urbibus exul erat.
Haec eadem Siculi memorantur regna tyranni,
Post sua qui pueris sceptra magister erat.
Ut tamen haec maneant, et sis in tempore felix,
Sistat in imperio terra fretumque tuo,
Teque vagum posita veneretur imagine vulgus,
Det tibi foecundas regia mensa dapes,
Sint vires formaeque bonum cultique penates,
Inque tuos veniat pulchra puella thoros,
Sis quoque, si quid id est, antiquo stemmate natus :
Quis dabit haec cineri funeribusque tuis?
Vidi ego magnorum pallentia corpora regum,
Portabant tantum parva feretra decus.
O ubi tunc tumido frontosa superbia fastu,
Claraque nobilitas, belligeraeque manus?
Qui modo tot populos, qui tot modo rexerat urbes,
Procubat ad foedam truncus inanis humum.
Tabescunt etiam regali corpora luxu :
I nunc et valida concute sceptra manu;
I nunc et forma, fortuna opibusque superbi,
Inque brevi magnum tempore nomen habe:
Nudus es et gelidum premis, invidiose, sepulchrum,
Nuda petit Stygios flebilis umbra lacus.
Discite, mortales, trepidae moderamina Sortis;
Intempestivas occupat illa moras:
Dona, potestatem, temeraria iura fidemque
Spernite et effictae numen inane deae.
Clarior hac Virtus, refugaque securior aura,
Ipsa locat famulis praemia vera suis.
Sunt qui divitias, sunt qui sectentur honores,
Quique velint magnos pascier ante duces:
Hiis neglecta deest, sed habentibus omnia, virtus,
Cum virtus nullo munere possit emi.
Vos quoque qui blande cupidos captatis amores,
Ite, carent veris gaudia vestra bonis.
Quisquis amas, pulchros rugis foedabere vultus,
Cum dederit canas maesta senecta comas.
Sola diu est igitur, sola est sine crimine Virtus,
Labe carens, vitae principiumque novae.
Hanc pete qui vitam, qui non mortalia curas,
Est aliquid vitae consuluisse suae.