[PRAEFATIO]
/173/ Tres tractatus pertinentes ad studium sacrae scripturae quondam feci diuersis temporibus, consimiles in hoc quia facti sunt per interrogationem et responsionem, et persona interrogantis nomine notatur 'discipuli', respondentis uero nomine 'magistri'. Quartum enim quem simili modo edidi, non inutilem ut puto introducendis ad dialecticam, cuius initium est "De grammatico": quondam ad diuersum ab his tribus studium pertinet, istis nolo conumerare.
Unus horum trium est "De ueritate": quid scilicet sit ueritas, et in quibus rebus soleat dici; et quid sit iustitia. Alius uero "De libertate arbitrii": quid sit, et utrum eam semper habeas homo, et quot sint eius diuersitates in habendo uel non habendo rectitudinem uoluntatis, ad quam seruandam est data creaturae rationali. In quo naturalem tantum fortitudinem uoluntatis ad seruandam acceptam rectitudinem, non quomodo necessarium ad hoc ipsum illi sit ut gratia subsequatur ostendi. Tertius autem est de quaestione qua quaeritur, quid peccauit diabolus quia non stetit in ueritate, cum deus non dederit ei perseuerantiam, quam nisi eo dante habere non potuit; quaniam si deus dedisset ille habuisset, sicut boni angeli illam habuerunt quia deus illis dedit. Quem tractatum, quamuis ibi de confirmatione bonorum angelorum dixerim, "De casu diaboli" titulaui: quondam illud /174/ contingens fuit quod dixi de bonis angelis, quod autem scripsi de malis ex proposito fuit quaestionis.
Qui uidelicet tractatus quamuis nulla continuatione dictaminis cohaereant, materia tamen eorum et similitudo disputationis exigit, ut simul eo quo illos commemoraui ordine conscribantur. Licet itaque a quibusdam festinantibus alio sint ordine transcripti, antequam perfecti essent: sic tamen eos ut hic posui uolo ordinari.
1. QUOD VERITAS NON HABEAT PRINCIPIUM VEL FINEM.
recensereDISCIPULUS. /176/ Quoniam deum ueritatem esse credimus, et ueritatem in multis aliis dicimus esse, uellem scire an ubicumque ueritas dicitur, deum eam esse fateri debeamus. Nam tu quoque in Monologio tuo per ueritatem orationis probas summam ueritatem non habere principium uel finem, dicens:
Cogitet qui potest, quando incepit aut quando non fuit hoc uerum: scilicet quia futurum erat aliquid; aut quando desinet et non erit hoc uerum: uidelicet quia praeteritum erit aliquid. Quodsi neutrum horum cogitari potest, et utrumque hoc uerum sine ueritate esse non potest: impossibile est uel cogitare, quod ueritas principium aut finem habeat. Denique si ueritas habuit principium aut habebit finem: antequam ipsa inciperet, uerum erat tunc quia non erat ueritas; et postquam finita erit, uerum erit tunc quia non erit ueritas. Atqui uerum non potest esse sine ueritate. Erat igitur ueritas, antequam esset ueritas; et erit ueritas, postquam finita erit ueritas; quod inconuenientissimum est. Siue igitur dicatur ueritas habere, siue intelligatur non habere principium uel finem: nullo claudi potest ueritas principio uel fine.
Haec tu in Monologio tuo. Quapropter ueritatis definitionem a te discere exspecto.
MAGISTER. Non memini me inuenisse definitionem ueritatis; sed si /177/ uis quaeramus per rerum diuersitates in quibus ueritatem dicimus esse, quid sit ueritas.
DISCIPULUS. Si aliud non potero, uel audiendo adinuabo.
2. DE SIGNIFICATIONIS VERITATE ET DE DUABUS VERITATIBUS ENUNTIATIONIS.
recensereMAGISTER. Quaeramus ergo primum quid sit ueritas in enuntiatione, quondam hanc saepius dicimus ueram uel falsam.
DISCIPULUS. Quaere tu, et quidquid inueneris ego seruabo.
MAGISTER. Quando est enuntiatio uera?
DISCIPULUS. Quando est quod enuntiat, siue affirmando siue negando. Dico enim "quod enuntiat" etiam quando negat esse quod non est, quia sic enuntiat quemadmodum res est.
MAGISTER. An ergo tibi uidetur quod res enuntiata sit ueritas enuntiationis?
DISCIPULUS. Non.
MAGISTER. Quare?
DISCIPULUS. Quia nihil est uerum nisi participando ueritatem; et ideo ueri ueritas in ipso uero est, res uero enuntiata non est in enuntiatione uera, Unde non eius ueritas sed causa ueritatis eius dicenda est. Quapropter non nisi in ipsa oratione quaerenda mihi uidetur eius ueritas.
MAGISTER. Vide ergo an ipsa oratio aut eius significatio aut aliquid eorum quae sunt in definitione enuntiationis, sit quod quaeris.
DISCIPULUS. Non puto.
MAGISTER. Quare? /178/
DISCIPULUS. Quia si hoc esset, semper esset uera, quondam eadem manent omnia quae sunt in enuntiationis definitione, et cum est quod enuntiat, et cum non est. Eadem enim est oratio et eadem significatio et caetera similiter.
MAGISTER. Quid igitur tibi uidetur ibi ueritas?
DISCIPULUS. Nihil aliud scio nisi quia cum significat esse quod est, tunc est in ea ueritas et est uera.
MAGISTER. Ad quid facta est affirmatio?
DISCIPULUS. Ad significandum esse quod est.
MAGISTER. Hoc ergo debet.
DISCIPULUS. Certum est.
MAGISTER. Cum ergo significat esse quod est, significat quod debet.
DISCIPULUS. Palam est.
MAGISTER. At cum significat quod debet, recte significat.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Cum autem recte significat, recta est significatio.
DISCIPULUS. Non est dubium.
MAGISTER. Cum ergo significat esse quod est, recta est significatio.
DISCIPULUS. Ita sequitur.
MAGISTER. Item cum significat esse quod est, uera est significatio.
DISCIPULUS. Vere et recta et uera est, cum significat esse quod est.
MAGISTER. Idem igitur est illi et rectam et ueram esse, id est significare esse quod est.
DISCIPULUS. Vere idem.
MAGISTER. Ergo non est illi aliud ueritas quam rectitudo.
DISCIPULUS. Aperte nunc uideo ueritatem hanc esse rectitudinem.
MAGISTER. Similiter est, cum enuntiatio significat non esse quod non est.
DISCIPULUS. Video quod dicis. Sed doce me quid respondere possim, si quis dicat quia, etiam cum oratio significat esse quod non est, significat quod debet. Pariter namque accepit significare esse, et quod est et quod non est. Nam si non accepisset significare esse etiam quod non est, non id significaret. Quare etiam cum significat esse quod non est, significat quod debet. At si quod debet significando recta et uera est, sicut ostendisti: uera est oratio, etiam cum enuntiat esse quod non est. /179/
MAGISTER. Vera quidem non solet dici cum significat esse quod non est; ueritatem tamen et rectitudinem habet, quia facit quod debet. Sed cum significat esse quod est, dupliciter facit quod debet; quoniam significat et quod accepit significare, et ad quod facta est. Sed secundum hanc rectitudinem et ueritatem qua significat esse quod est, usu recta et uera dicitur enuntiatio; non secundum illam qua significat esse etiam quod non est. Plus enim debet propter quod accepit significationem, quam propter quod non accepit. Non enim accepit significare esse rem cum non est, uel non esse cum est, nisi quia non potuit illi dari tunc solummodo significare esse quando est, uel non esse quando non est. Alia igitur est rectitudo et ueritas enuntiationis, quia significat ad quod significandum facta est; alia uero, quia significat quod accepit significare. Quippe ista immutabilis est ipsi orationi, illa uero mutabilis. Hanc namque semper habet, illam uero non semper. Istam enim naturaliter habet, illam uero accidentaliter et secundum usum. Nam cum dico: dies est, ad significandum esse quod est, recte utor huius orationis significatione, quia ad hoc facta est; et ideo tunc recte dicitur significare. Cum uero eadem oratione significo esse quod non est, non ea recte utor, quia non ad hoc facta est; et idcirco non recta tunc eius significatio dicitur. Quamuis in quibusdam enuntiationibus inseparabiles sint istae duae rectitudines seu ueritates; ut cum dicimus: homo animal est, aut: homo lapis non est. Semper enim haec affirmatio significat esse quod est, et haec negatio non esse quod non est; nec illa possumus uti ad significandum esse quod non est -- semper enim homo animal est -- nec ista ad significandum non esse quod est, quia homo numquam lapis est. De illa igitur ueritate quam habet oratio secundum quod aliquis ea recte utitur, incepimus quaerere, quoniam secundum hanc ueram eam indicat usus communis locutionis. De illa autem ueritate quam non habere non potest, postea dicemus.
DISCIPULUS. Redi igitur ad id quod incepisti, quoniam sufficienter mihi inter duas ueritates orationis discreuisti; si tamen aliquam eam ueritatem ostenderis habere cum mentitur, sicut dicis.
MAGISTER. De ueritate significationis de qua incepimus, interim ista sufficiant. /180/ Eadem enim ratio ueritatis quam in propositione uocis perspeximus, consideranda est in cronibus signis quae fiunt ad significandum aliquid esse uel non esse, ut sunt scripturae uel loquela digitorum.
DISCIPULUS. Ergo transi ad alia.
3. DE OPINIONIS VERITATE.
recensereMAGISTER. Cogitationem quoque dicimus ueram, cum est quod aut ratione aut aliquo modo putamus esse; et falsam, cum non est.
DISCIPULUS. Ita habet usus.
MAGISTER. Quid ergo tibi uidetur ueritas in cogitatione?
DISCIPULUS. Secundum rationem quam de propositione uidimus, nihil rectius dicitur ueritas cogitationis quam rectitudo eius. Ad hoc namque nobis datum est posse cogitare esse uel non esse aliquid, ut cogitemus esse quod est, et non esse quod non est. Quapropter qui putat esse quod est, putat quod debet, atque ideo recta est cogitatio. Si ergo uera est et recta cogitatio non ob alind quam quia putamus esse quod est, aut non esse quod non est: non est aliud eius ueritas quam rectitudo.
MAGISTER. Recte consideras.
4. DE VOLUNTATIS VERITATE.
recensereSed et in uoluntate dicit ueritas ipsa ueritatem esse, cum dicit diabolum non stetisse "in ueritate". Non enim erat in ueritate neque deseruit ueritatem nisi in uoluntate. /181/
DISCIPULUS. Ita credo. Si enim semper uoluisset quod debuit, numquam peccasset qui non nisi peccando ueritatem deseruit.
MAGISTER. Dic ergo quid ibi intelligas ueritatem.
DISCIPULUS. Non nisi rectitudinem. Nam si quamdiu uoluit quod debuit, ad quod scilicet uoluntatem acceperat, in rectitudine et in ueritate fuit, et cum uoluit quod non debuit, rectitudinem et ueritatem deseruit: non aliud ibi potest intelligi ueritas quam rectitudo, quoniam siue ueritas siue rectitudo non aliud in eius uoluntate fuit quam uelle quod debuit.
MAGISTER. Bene intelligis.
5. DE ACTIONIS NATURALIS ET NON NATURALIS VERITATE.
recensereVerum in actione quoque nihilominus ueritas credenda est, sicut dominus dicit quia:
Qui male agit, odit lucem
et:
Qui facit ueritatem, uenit ad lucem.
DISCIPULUS. Video quod dicis.
MAGISTER. Considera igitur quid ibi sit ueritas, si potes.
DISCIPULUS. Ni fallor, eadem ratione qua supra ueritatem in aliis cognouimus, in actione quoque contemplanda est.
MAGISTER. Ita est. Nam si male agere et ueritatem facere opposita sunt, sicut ostendit doninus cum dicit:
Qui male agit, odit lucem
et:
Qui facit ueritatem, uenit ad lucem
idem est ueritatem facere quod est bene facere. Bene namque facere ad male facere contrarium est. Quapropter si ueritatem facere et bene facere idem sunt in oppositione, non sunt diuersa in significatione. Sed sententia est omnium quia qui facit quod debet, bene facit et rectitudinem facit. Unde sequitur quia rectitudinem facere est facere ueritatem. Constat namque facere ueritatem esse bene facere, et bene facere esse rectitudinem facere. Quare nihil apertius quam ueritatem actionis esse rectitudinem.
DISCIPULUS. In nullo uideo titubare considerationem tuam.
MAGISTER. Inspice an omnis actio quae facit quod debet, ueritatem facere conuenienter dicatur. Est quippe actio rationalis, ut dare eleemosynam; et /182/ est irrationalis actio, ut actio ignis qui calefacit. Vide ergo an conuenienter dicamus ignem facere ueritatem.
DISCIPULUS. Si ignis ab eo a quo habet esse accepit calefacere: cum calefacit, facit quod debet. Igitur non uideo quae inconuenientia sit ignem facere ueritatem et rectitudinem, cum facit quod debet.
MAGISTER. Mihi quoque non aliter uidetur. Unde animaduerti potest rectitudinem seu ueritatem actionis aliam esse necessariam, aliam non necessariam. Ex necessitate namque ignis facit rectitudinem et ueritatem, cum calefacit; et non ex necessitate facit homo rectitudinem et ueritatem, cum bene facit. Facere autem non solum pro eo quod proprie dicitur facere sed pro omni uerbo dominus uoluit intelligere, cum dixit quoniam:
Qui facit ueritatem, uenit ad lucem
Non enim separat illum ab hac ueritate siue luce, qui patitur persecutionem "propter iustitiam"; aut qui est quando et ubi debet esse; aut qui stat uel sedet quando debet; et similia. Nullus namque dicit tales non bene facere. Et cum apostolus dicit quia recipiet unusquisque "prout gessit", intelligendum ibi est quidquid solemus dicere bene facere uel male facere.
DISCIPULUS. Usus quoque communis locutionis hoc habet, ut et pati et multa alia dicat facere, quae non sunt facere. Quare rectam quoque uoluntatem de cuius ueritate ante ueritatem actionis supra contemplati sumus, inter rectas actiones, ni fallor, computare possumus.
MAGISTER. Non falleris. Nam qui uult quod debet, recte et bene facere dicitur, nec ab iis qui ueritatem facinnt excluditur. Sed quoniam de ueritate inuestigan do illam loquimur, et do minus de illa ueritate quae in uoluntate est specialiter dicere uidetur, cum dicit de diabolo quia "in ueritate non stetit<~: ideo separatim quid in uoluntate ueritas esset considerare uolui.
DISCIPULUS. Placet mihi ita factum esse. /183/
MAGISTER. Cum ergo constet actionis ueritatem aliam esse naturalem, aliam non naturalem: sub naturali ponenda est illa ueritas orationis, quam supra uidimus ab illa non posse separari. Sicut enim ignis cum calefacit ueritatem facit, quia ab eo accepit a quo habet esse: ita et haec oratio, scilicet 'dies est', ueritatem facit, cum significat diem esse, siue dies sit siue non sit; quondam hoc naturaliter accepit facere.
DISCIPULUS. Nunc primum uideo in falsa oratione ueritatem.
6. DE SENSUUM VERITATE.
recensereMAGISTER. Putasne nos praeter summam ueritatem omnes sedes inuenisse ueritatis?
DISCIPULUS. Reminiscor nunc cuiusdam ueritatis, quam in his de quibus tractasti non inuenio.
MAGISTER. Quae est illa?
DISCIPULUS. Est quidem in sensibus corporis ueritas sed non semper. Nam fallunt nos aliquando. Nam cum uideo aliquando per medium uitrum aliquid, fallit me uisus, quia aliquando renuntiat mihi corpus, quod uideo ultra uitrum, eiusdem esse coloris cuius est et uitrum, cum alterius sit coloris; aliquando uero facit me putare uitrum habere colorem rei quam ultra uideo, cum non habeas. Multa sunt alia, in quibus uisus et alii sensus fallunt.
MAGISTER. Non mihi uidetur haec ueritas uel falsitas in sensibus esse sed in opinione. Ipse namque sensus interior se fallit, non illi mentitur exterior. Quod aliquando facile cognoscitur, aliquando difficile. Cum enim puer times sculptum draconem aperto ore, facile cognoscitur quia non hoc facit uisus, qui nihil aliud puero renuntiat quam senibus sed puerilis sensus interior, qui nondum bene scit discernere inter rem et rei similitudinem. Tale est cum uidentes hominem alicui similem putamus ilium esse cui /184/ similis est; aut cum audiens quis non hominis uocem putat esse uocem hominis. Nam et hoc facit sensus interior.
Quod autem dicis de uitro, ideo est, quia cum uisus transit per corpus aliquod aerii coloris, non aliter impeditur assumere similitudinem coloris quem ultra uidet, quam cum transit per aera; nisi inquantum illud corpus quod transit spissius aut obscurius est aere. Ut cum transit per uitrum sui coloris, id est cui nullus alius admixtus est color; aut per purissimam aquam aut per crystallum aut per aliquid similem habens colorem. Cum uero transit idem uisus per alium colorem, ut per uitrum non sui coloris sed cui alius color est additus: ipsum colorem qui prius occurrit accipit. Quapropter quoniam post unum acceptum colorem, secundum quod illo affectus est, alium quicumque occurrat aut nullatenus aut minus integre suscipit: ideo illum quem prius cepit, aut solum aut cum eo qui post occurrit renuntiat. Si enim uisus quantum capax est coloris, tantum afficitur priori colore, non potest alium simul sentire colorem. Si autem minus quam colorem sentire possit priori afficitur, potest alium sentire. Ut si transit per aliquod corpus, uelut-per uitrum, quod ita sit perfecte rubicundum, ut omnino ipse uisus afficiatur eius rubore, nequit diuerso simul affici colore. Si autem non tam perfectum inuenit ruborem qui prior occurrit, quantum coloris capax est: quasi nondum plenus adhuc alium ualet assumere colorem, inquantum eius capacitas priori colore non est satiata. Qui ergo hoc nescit, putat uisum renuntiare quia omnia quae post prius assumptum colorem sentit, aut omnino aut aliquatenus eiusdem sint coloris. Unde contingit, ut sensus interior culpam suam imputet sensui exteriori.
Similiter cum fustis integer, cuius pars est intra aquam et pars extra, putatur fractus; aut cum putamus quod uisus noster uultus nostros inueniat in speculo; et cum multa alia nobis aliter uidentur uisus et alii sensus nuntiare quam sint: non culpa sensuum est qui renuntiant quod possunt, quoniam ita posse acceperunt sed iudicio animEe imputandum est, quod non bene discernit quid illi possint aut quid debeant. Quod ostendere quoniam laboriosum magis est quam fructuosum ad hoc quod intendimus, in hoc modo tempus insumendum non arbitror. Hoc tantum sufficiat dicere quia sensus, quidquid renuntiare uideantur, siue ex sui natura hoc faciant /185/ siue ex alla aliqua causa: hoc faciunt quod debent, et ideo rectitudinem et ueritatem faciunt; et continetur haec ueritas sub illa ueritate, quae est in actione.
DISCIPULUS. Satisfecisti mihi tua responsione, et nolo te amplius morari in hac de sensibus questione.
7. DE VERITATE ESSENTIAE RERUM.
recensereMAGISTER. Iam considera an praeter summam ueritatem in aliqua re ueritas sit iptelligenda, exceptis iis quae supra conspecta sunt.
DISCIPULUS. Quid illud esse potest?
MAGISTER. An putas aliquid esse aliquando aut alicubi quod non sit in summa ueritate, et quod inde non acceperit quod est inquantum est, aut quod possit aliod esse quam quod ibi est?
DISCIPULUS. Non est putandum.
MAGISTER. Quidquid igitur est, uere est, inquantum est hoc quod ibi est.
DISCIPULUS. Absolute concludere poses quia omne quod est uere est, quondam non est aliud quam quod ibi est.
MAGISTER. Est igitur ueritas in omnium quae sunt essentia, quia hoc sunt quod in summa ueritate sunt.
DISCIPULUS. Video ita ibi esse ueritatem, ut nulla ibi possit esse falsitas; quoniam quod hlso est, non est.
MAGISTER. Bene dicis. Sed dic an aliquid debeat alind esse, quam quod est in summa ueritate.
DISCIPULUS. Non.
MAGISTER. Si ergo omnia hoc sunt quod ibi sunt, sine dubio hoc sunt quod debent.
DISCIPULUS. Vere hoc sunt, quod debent.
MAGISTER. Quidquid uero est quod debet esse, recte est.
DISCIPULUS. Aliter non potest.
MAGISTER. Igitur omne quod est, recte est.
DISCIPULUS. Nihil consequentius. /186/
MAGISTER. Si ergo et ueritas et rectitudo idcirco sunt in rerum essentia, quia hoc sunt quod sunt in summa ueritate: certum est ueritatem rerum esse rectitudinem.
DISCIPULUS. Nihil planius quantum ad consequentiam argumentationis.
8. DE DIVERSIS INIELLECTIBUS 'DEBERE' ET 'NON DEBERE', 'POSSE' ET 'NON POSSE'.
recensereSed secundum rei ueritatem quomodo possumus dicere, quia quidquid est debet esse, cum sint multa opera male, quee certum est esse non debere?
MAGISTER. Quid mirum, si eadem res debet esse et non esse?
DISCIPULUS. Quomodo potest hoc esse?
MAGISTER. Scio te non dubitare quia nihil omnino est, nisi deo aut faciente aut permittente.
DISCIPULUS. Nihil mihi certius.
MAGISTER. An audebis dicere quia deus aliquid faciat aut permittat non sapienter aut non bene?
DISCIPULUS. Immo assero quia nihil nisi bene et sapienter.
MAGISTER. An iudicabis non debere esse, quod tanta bonitas et tanta sapientia facit aut permittit?
DISCIPULUS. Quis intelligens hoc audeat cogitare?
MAGISTER. Debet igitur esse pariter et quod faciente et quod permittente deo fit.
DISCIPULUS. Patet quod dicis.
MAGISTER. Dic etiam an putes esse debere malae uoluntatis effectum.
DISCIPULUS. Idem est ac si dices an debeat esse malum opus, quod nullus sensatus concedet.
MAGISTER. Permittit tamen deus aliquos male facere quod male uolunt.
DISCIPULUS. Utinam non tam saepe permitteret.
MAGISTER. Idem igitur debet esse et non esse. Debet enim esse, quia bene et sapienter ab eo, quo non permittente fieri non posses permittitur; et non debet esse quantum ad ilium cuius iniqua uoluntate concipitur. Hoc igitur modo dominus Iesus, quia solus innocens erat, non debuit mortem /187/ pati, nec ullus eam illi debuit inferre; et tamen debuit eam pati, quia ipse sapienter et benigne et utiliter uoluit eam sufferre. Multis enim modis eadem res suscipit diuersis considerationibus contraria. Quod in actione saepe contingit, ut in percussione. Percussio namque et agentis est et patientis. Unde et actio dici potest et passio. Quamuis secundum ipsum nomen actio uel percussio et quae similiter dicta a passiuis in actiua significatione dicuntur, magis uideantur esse patientis quam agentis. Quippe secundum id quod agit, magis proprie uidetur dici agentia uel percutientia; et secundum id quod patitur, actio et percussio. Nam agentia et percutientia ab agente et percutiente dicitur, sicut prouidentia a prouidente et continentia a continente, quae scilicet agens et percutiens, prouidens et continens actiua sunt; actio uero et percussio ab acto et percusso quae passiua sunt deriuantur. Sed quoniam -- ut in uno dicam quod in caeteris intelligas -- sicut percutiens non est sine percusso nec percussus absque percutiente, ita percutientia et percussio sine inuicem esse nequeunt, immo una et eadem res est diuersis nominibus secundum diuersas partes significata: idcirco percussio et percutientis et percussi esse dicitur.
Quapropter secundum quod agens uel patiens eidem subiacent iudicio uel contrariis, ipsa quoque actio ex utraque parte similiter iudicabitur aut contrarie. Cum ergo et qui percutit recte percutit, et qui percutitur recte percutitur, ut cum peccans ab eo ad quem pertinet corrigitur: ex utraque parte recta est, quia ex utraque parte debet esse percussio. E contrario quando iustus ab iniquo percutitur: quia nec iste percuti nec ille pereutere debet, ex utraque parte non recta est, quia ex neutra parte debet esse percussio. Cum uero peccans ab eo ad quem non pertinet percutitur: quoniam et iste debet percuti et ille non debet percutere, debet et non debet esse percussio; et ideo recta et non recta negari non potest. Quod si ad supernae sapientiae bonitatisque consideres indicium, siue ex altera tantum siue ex utraque parte, agentis scilicet et patientis, esse non debeat percussio: quis audebit negare debere esse quod tanta sapientia et bonitate permittitur?
DISCIPULUS. Neget qui audet; ego uero non audeo.
MAGISTER. Quid etiam si secundum rerum naturam consideres, ut cum claui ferrei impressi sunt in corpus domini: an dices fragilem carnem non debuisse penetrari, aut acuto ferro penetratam non debuisse dolere? /188/
DISCIPULUS. Contra naturam dicerem.
MAGISTER. Potest igitur contingere ut debeat esse secundum naturam actio uel passio, quae secundum agentem uel patientem esse non debet, qucniam nec ille agere nec iste debet pati.
DISCIPULUS. Nihil horum negare possum.
MAGISTER. Vides ergo saepissime posse contingere ut eadem actio debeat esse et non debeat esse diuersis considerationibus?
DISCIPULUS. Ita aperte hoc ostendis ut non possim non uidere.
MAGISTER. Verum inter haec te scire uolo quia debere et non debere dicitur aliquando improprie; ut cum dico quia debeo amari a te. Si enim uere debeo, debitor sum reddere quod debeo, et in culpa sum si non amor a te.
DISCIPULUS. Ita sequitur.
MAGISTER. Sed cum debeo amari a te, non est a me exigendum sed a te.
DISCIPULUS. Fateri me ita esse oportet.
MAGISTER. Cum ergo dico quia debeo amari a te, non ita dicitur quasi ego aliquid debeam sed quia tu debes amare me. Similiter cum dico quia non debeo amari a te, non aliud intelligitur quam quia tu non debes amare me. Qui modus loquendi est etiam in potentia et in impotentia. Ut cum dicitur: Hector potuit uinci ab Achille, et Achilles non potuit uinci ab Hectore. Non enim fun' potentia in illo qui uinci potuit sed in illo qui uincere potuit; nec impotentia in illo qui uinci non potuit sed in illo qui uincere non potuit.
DISCIPULUS. Placet mihi quod dicis. Quippe utile puto hoc cognoscere.
MAGISTER. Recte putas.
9. QUOD OMNIS ACTIO SIGNIFICET VERUM AUT FALSUM.
recensereSed redeamus ad ueritatem significationis, a qua ideo incepi, ut te a notioribus ad ignotiora perducerem. Omnes enim de ueritate significationis loquuntur; ueritatem uero quee est in rerum essentia, pauci considerant. /189/
DISCIPULUS. Profuit mihi quia hoc ordine me duxisti.
MAGISTER. Videamus ergo quam lata sit ueritas significationis. Namque ncn solum in iis quae signa solemus dicere sed et in aliis omnibus quae diximus est significatio uera uel falsa. Quoniam namque non est ab aliquo faciendum nisi quod quis debet facere, eo ipso quod aliquis aliquid facit, dicit et significat hoc se debere facere. Quod si debet facere quod facit, uerum dicit. Si autem non debet, mentitur.
DISCIPULUS. Quamuis mihi uidear intelligere, tamen quia mihi inauditum hactenus fuit, apertius ostende quod dicis.
MAGISTER. Si esses in loco ubi scires esse salubres herbas et mortiferas sed nescires eas discernere; et esset ibi aliquis de quo non dubitares quia illas discernere sciret, tibique interroganti quae salubres essent et quae mortiferae, alias uerbo diceret salubres esse et alias comederet: cui magis crederes, uerbo an actioni eius?
DISCIPULUS. Non tantum crederem uerbo quantum operi.
MAGISTER. Plus ergo tibi diceret quae salubres essent opere quam uerbo.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Sic itaque si nescires non esse mentiendum et mentiretur aliquis coram te: etiam si tibi diceret ipse non se debere mentiri, plus ipse tibi diceret opere se mentiri debere quam uerbo non debere. Similiter cum cogitat aliquis aut uult aliquid, si nescires an deberet id uelle siue cogitare: si uoluntatem eius et cogitationem uideres, significaret tibi ipso opere quia hoc deberet cogitare et uelle. Quod si ita deberet, uerum diceret. Sin autem, mentiretur. In rerum quoque existentia est similiter uera uel falsa significatio, quoniam eo ipso quia est, dicit se debere esse.
DISCIPULUS. Video nunc aperte quod hactenus non animaduerti.
MAGISTER. Progrediamur ad ea quae restant.
DISCIPULUS. Praecede et sequar.
10. DE SUMMA VERITATE.
recensereMAGISTER. Summam autem ueritatem non negabis rectitudinem esse.
DISCIPULUS. Immo nihil aliud illam possum fateri. /190/
MAGISTER. Considera quia, cum omnes supradictae rectitudines ideo sint rectitudines, quia illa in quibus sunt aut sunt aut faciont quod debent: summa ueritas non ideo est rectitudo quia debet aliquid. Omnia enim illi debent, ipsa uero nulli quicquam debet; nec ulla ratione est quad est, nisi quia est.
DISCIPULUS. Intelligo.
MAGISTER. Vides etiam quomodo ista rectitudo causa sit omnium aliarum sreritatum et rectitudinum, et nihil sit causa illius?
DISCIPULUS. Video et animaduerto in aliis quasdam esse tantum effecta, quasdam uero esse causas et effecta. Ut cum ueritas qua- est in rerum existentia sit effectum summae ueritatis, ipsa quoque causa est ueritatis quae cogitationis est, et eius quae est in propositione; et istae duae ueritates nullius sunt causa ueritatis.
MAGISTER. Bene consideras. Unde iam intelligere potes quomodo summam ueritatem in meo Monologio probaui non habere principium uel finem per ueritatem orationis. Cum enim dixi 'quando non fuit uerum quia futurum erat aliquid', non ita dixi, ac si absque principio ista oratio fuisset quae assereret futurum esse aliquid, aut ista ueritas esset deus; sed quoniam non potest intelligi quando, si oratio ista esset, ueritas illi deesset. Ut per hoc quia non intelligitur, quando ista ueritas esse non potuerit, si esset oratio in qua esse posset, intelligatur illa ueritas sine principio fuisse, quae prima causa est huius ueritatis. Quippe ueritas orationis non semper posset esse, si eIus causa non semper esset. Etenim non est uera oratio quae dicit futurum esse aliquid, nisi reipsa sit aliquid futurum; neque aliquid est futurum, si non est in summa ueritate. Similiter de illa intelligendum est oratione, quae dicit quia praeteritum est aliquid. Nam si nullo intellectu ueritas orationi huic si facta fuerit deesse poterit, necesse est ut eius ueritatis quae summa causa est istius, nullus finis intelligi possit. Idcirco namque uere dicitur praeteritum esse aliquid, quia ita est in re; et ideo est aliquid pra-teritum, quia sic est in summa ueritate. Quapropter si numquam potuit non esse uerum futurum esse aliquid, et numquam poterit non esse uerum praeteritum esse aliquid: impossibile est principium summae ueritatis fuisse aut finem futurum esse.
DISCIPULUS. Nihil tuae rationi obici posse uideo. /191/
11. DE DEFINITIONE VERITATIS.
recensereMAGISTER. Redeamus ad ueritatis indagationem quam incepimus.
DISCIPULUS. Totum hoc pertinet ad indagandam ueritatem; uerumtamen redi ad quod uis.
MAGISTER. Dic ergo mihi an tibi uideatur esse aliqua alia rectitudo praeter has quas contemplati sumus.
DISCIPULUS. Non alia praeter has nisi illa quae est in rebus corporeis, quae multum est aliena ab istis, ut rectitudo uirgae.
MAGISTER. In quo illa tibi uidetur differre ab istis?
DISCIPULUS. Quia illa uisu corporeo cognosci potest, istas rationis capit contemplatio.
MAGISTER. Nonne rectitudo illa corporum ratione intelligitur praeter subiectum et cognoscitur? Aut si de alicuIus corporis absentis linea dubitetur an recta sit, et monstrari potest quia in nullam partem flectitur: nonne ratione colligitur quia rectam illam esse necesse est?
DISCIPULUS. Etiam. Sed eadem quae sic ratione intelligitur, uisu sentitur in subiecto. Illae uero non nisi sola mente percipi possunt.
MAGISTER. Possumus igitur, nisi fallor, definire quia ueritas est rectitudo mente sola perceptibilis.
DISCIPULUS. Nullo modo hoc dicentem falli uideo. Nempe nec plus nec minus continet ista definitio ueritatis quam expediat, quoniam nomen rectitudinis diuidit eam ab omni re quae rectitudo non uocatur; quod uero sola mente percipi dicitur, separat eam a rectitudine uisibili.
12. DE IUSTITIAE DEFINITIONE.
recensereSed quoniam docuisti me omnem ueritatem esse rectitudinem, et rectitudo mihi uidetur idem esse quod iustitia: iustitiam quoque me doce quid esse intelligam. Videtur namque quia omne quod rectum est esse, iustum etiam est esse; et conuersim quia quod iustum est esse, rectum est esse. Iustum enim et rectum uidetur ignem calidum esse et unumquemque /192/ hominem diligentem se diligere. Nam si quidquid debet esse recte et iuste est, nec alind recte et iuste est nisi quod debet esse, sicut puto: non potest alind esse iustitia quam rectitudo. In summa namque et simplici natura, quamuis non ideo sit iusta et recta quia debeat aliquid, dubium tamen non est idem esse rectitudinem et iustitiam.
MAGISTER. Habes igitur definitionem iustitiae, si iustitia non est alind quam rectitudo. Et quondam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur, inuicem sese deffniunt ueritas et rectitudo et iustitia. Ut qui unam earum nouerit et alias nescierit, per notam ad ignotarum scientiam pertingere possit; immo qui nouerit unam, alias nescire non possit.
DISCIPULUS. Quid ergo? An dicemus lapidem iustum cum a superioribus inferiora petit, quia hoc facit quod debet, quemadmodum dicimus hominem iustum cum facit quod debet?
MAGISTER. Non solemus huiusmodi iustitia iustum dicere.
DISCIPULUS. Cur ergo magis homo iustus quam lapis iustus est, si uterque iuste facit?
MAGISTER. Tu ipse an non putas facere hominis a facere lapidis aliquo modo differre?
DISCIPULUS. Scio quia homo sponte, lapis naturaliter et non sponte facit.
MAGISTER. Idcirco lapis non dicitur iustus, quia non est iustus qui facit quod debet, si non uult quod facit.
DISCIPULUS. Dicemus ergo iustum esse equum cum uult pascere, quia uolens facit quod debet?
MAGISTER. Non dixi iustum esse ilium qui facit uolens quad debet; sed dixi non esse iustum qui non facit uolens quod debet.
DISCIPULUS. Dic ergo quis sit iustus.
MAGISTER. Quaeris ut uideo definitionem iustitiae cui laus debetur; sicut contrario eius, scilicet iniustitiae, debetur uituperatio.
DISCIPULUS. Illam quaero.
MAGISTER. Constat quia illa iustitia non est in ulla nature quae rectitudinem non agnoscit. Quidquid enim non uuIt rectitudinem, etiam si eam tenet, non meretur laudari quia tenet rectitudinem. Velle autem illam non ualet qui nescit eam.
DISCIPULUS. Verum est. /193/
MAGISTER. Rectitudo igitur quae tenenti se laudem acquirit, non est nisi in rationali natura, quae sola rectitudinem de qua loquimur percipit.
DISCIPULUS. Ita sequitur.
MAGISTER. Ergo quoniam omnis iustitia est rectitudo, nullatenus est iustitia quae seruantem se facit laudabilem, nisi in rationalibus.
DISCIPULUS. Non potest aliter esse.
MAGISTER. Ubi igitur tibi uidetur ista iustitia in homine qui rationalis est?
DISCIPULUS. Non est nisi aut in uoluntate aut in scientia aut in opere.
MAGISTER. Quid si quis recte intelligit aut recte operatur, non autem recte uelit: laudabit eum quisquam de iustitia?
DISCIPULUS. Non.
MAGISTER. Ergo non est ista iustitia rectitudo scientiae aut rectitudo actionis sed rectitudo uoluntatis.
DISCIPULUS. Aut hoc erit aut nihil.
MAGISTER. Videtur tibi sufficienter esse definita iustitia quam quaerimus?
DISCIPULUS. Tu uide.
MAGISTER. Quicumque uult quod debet, putas eum recte uelle et habere rectitudinem uoluntatis?
DISCIPULUS. Si quis nesciens uult quod debet, ut cum uult claudere ostium contra illum qui ipso nesciente uult in domo alium occidere: siue habeat iste siue non habeat aliquam uoluntatis rectitudinem, non habet illam quam quaerimus.
MAGISTER. Quid dicis de illo, qui scit se debere uelle quod uult?
DISCIPULUS. Potest contingere ut intelligens uelit quod debet, et nolit se debere. Nam cum latro cogitur ablatam reddere pecuniam, palam est quia non uult se debere, quoniam ideo cogitur uelle reddere quia debet. Sed hic nullatenus laudandus est hac rectitudine.
MAGISTER. Qui cibat pauperem esurientem propter inanem gloriam, uult se debere uelle quod uult. Idcirco namque laudatur, quia uult facere quod debet. Quid itaque de isto iudicas?
DISCIPULUS. Non est huius rectitudo laudanda, et ideo non sufficit ad iustitiam quam quaerimus. Sed ostende iam quae sufficiat.
MAGISTER. Omnis uoluntas sicut uult aliquid, ita uult propter aliquid. Nam /194/ quemadmodum considerandum est quid uelit, sic uidendum est cur uelit. Quippe non magis recta debet esse uolendo quod debet, quam uolendo propter quod debet. Quapropter omnis uoluntas habet quid et cur. Omnino namque nihil uolumus, nisi sit cur uelimus.
DISCIPULUS. Omnes hoc in nobis cognoscimus.
MAGISTER. Cur autem tibi uidetur uolendum unicuique quad uult, ut laudabilem habeat uoluntatem? Quid enim uolendum sit palam est; quoniam qui non uult quod debet, non est iustus.
DISCIPULUS. Nec minus apertum mihi uidetur quia sicut uolendum est unicuique quod debet, ita uolendum est ideo quia debet, ut iusta sit eius uoluntas.
MAGISTER. Bene intelligis haec duo esse necessaria uoluntati ad iustitiam: uelle scilicet quod debet, ac ideo quia debet. Sed dic an sufficiant.
DISCIPULUS. Cur non?
MAGISTER. Cum aliquis uult quod debet quia cogitur, et ideo cogitur quia hoc uelle debet: nonne hic quodam modo uult quod debet, quoniam debet?
DISCIPULUS. Non possum negare; sed alio modo iste uult, alio modo iustus.
MAGISTER. Distingue ipsos modos.
DISCIPULUS. Iustus namque cum uult quod debet, seruat uoluntatis rectitudinem non propter alind, inquantum iustus dicendus est, quam propter ipsam rectitudinem. Qui autem non nisi coactus aut extranea mercede conductus uult quod debet: si seruare dicendus est rectitudinem, non eam seruat propter ipsam sed propter aliud.
MAGISTER. Voluntas ergo illa iusta est, quae sui rectitudinem seruat propter ipsam rectitudinem.
DISCIPULUS. Aut ista aut nulla uoluntas iusta est.
MAGISTER. Iustitia igitur est rectitudo uoluntatis propter se seruata.
DISCIPULUS. Vere haec est definitio iustitiae quam quaerebam.
MAGISTER. Vide tamen ne forte aliquid in ea debeat corrigi.
DISCIPULUS. Ego nihil in ea corrigendum esse uideo.
MAGISTER. Nec ego. Nulla namque est iustitia quae non est rectitudo, nec alia quam rectitudo uoluntatis iustitia dicitur per se. Dicitur enim rectitudo actionis iustitia sed non nisi cum iusta uoluntate fit actio. Rectitudo autem uoluntatis, etiamsi impossibile sit fieri quod recte uolumus: tamen nequaquam nomen amittit iustitiae. /195/
Quod autem 'seruata' dicitur, forte dicet aliquis: Si rectitudo uoluntatis non nisi cum seruatur dicenda est iustitia: non mox ut habetur est iustitia, nec accipimus iustitiam cum illam accipimus sed nos seruando facimus eam esse iustitiam. Nam prius illam accipimus et habemus quam seruemus. Non enim ideo illam accipimus nec idcirco illam primitus habemus quia seruamus; sed ideo incipimus illam seruare quia accepimus et habemus. Sed ad haec nos respondere possumus, quia simul accipimus illam et uelle et habere. Non enim illam habemus nisi uolendo; et si eam uolumus, hoc ipso illam habemus. Sicut autem simul illam habemus et uolumus, ita illam simul uolumus et seruamus; quoniam sicut eam non seruamus nisi cum illam uolumus, sic non est quando eam uelimus et non seruemus; sed quamdiu eam uolumus seruamus, et donec seruamus uolumus. Quoniam ergo eodem tempore contingit nobis illam et uelle et habere, nec diuerso tempore in nobis sunt et uelle et seruare illam: ex necessitate simul accipimus et habere illam et seruare; et sicut quamdiu seruamus habemus illam, ita quamdiu habemus seruamus; nec ulla ex his generatur inconuenientia.
Quippe sicut eiusdem rectitudinis acceptio natura prius est quam habere aut uelle illam -- quoniam illam habere aut uelle non est causa acceptionis sed acceptio facit uelle illam et habere -- et tamen simul sunt tempore acceptio et habere et uelle -- simul enim incipimus illam et accipere et habere et uelle, et mox ut est accepta, est habita et uolumus eam --: ita habere seu uelle illam, quamuis natura prius sint quam seruare, simul tamen sunt tempore. Quare a quo simul accipimus et habere et uelle et seruare uoluntatis rectitudinem, ab illo accipimus iustitiam; et mox ut habemus et uolumus eandem rectitudinem uoluntatis, iustitia dicenda est.
Quod uero addidimus 'propter se', ita necessarium est, ut nullo modo eadem rectitudo nisi propter se seruata iustitia sit.
DISCIPULUS. Nihil cogitare possum contra.
MAGISTER. Videtur tibi quod ista definitio possit aptari summae iustitiae, secundum quod de re loqui possumus de qua nihil aut uix aliquid proprie potest dici? /196/
DISCIPULUS. Licet non ibi sit alind uoluntas, alind rectitudo, tamen sicut dicimus potestatem diuinitatis sut diuinam potestatem siue potentem diuinitatem, cum in diuinitate non sit aliud potestas quam diuinitas: ita non inconuenienter dicimus ibi rectitudinem uoluntatis aut uoluntariam rectitudinem seu rectam uoluntatem. Si uero illam rectitudinem dicimus propter se seruari, de nulla alia rectitudine sic conuenienter dici posse uidetur. Sicut enim non alind illam sed ipsa se seruat, nec per aliud sed per se: ita non propter aliod quam propter se.
MAGISTER. Indubitanter igitur possumus dicere quia iustitia est rectitudo uoluntatis, quae rectitudo propter se seruatur. Et quoniam uerbi quod hic dico 'seruatur', non habemus participium passiuum praesentis temporis: pro praesenti possumus uti passiuo praeterito participio eiusdem uerbi.
DISCIPULUS. Hunc usum habemus notissimum, ut praeteritis participiis passiuis utamur pro praesentibus quae Latinitas non habet, sicut non habet praeterita participia a uerbis actiuis et neutris; et pro praeteritis quae non habet utitur praesentibus, ut si dicam de aliquo: Hic quod studens et legens didicit, non nisi coactus docet. Id est: quod dum studuit et legit didicit, non nisi cum cogitur docet.
MAGISTER. Bene igitur diximus iustitiam esse rectitudinem uoluntatis seruatam propter se, id est quae seruatur propter se. Et hinc est quod iusti dicuntur aliquando 'recti corde', id est recti uoluntate; aliquando 'recti' sine adiectione 'cordis', quoniam nullus alius intelligitur rectus nisi ille qui rectam habet uoluntatem. Ut est illud:
Gloriamini omnes recti corde.
Et:
Videbunt recti et laetabuntur.
DISCIPULUS. Satisfecisti etiam pueris de deffnitione iustitiae; transeamus ad alia.
13. QUOD UNA SIT VERITAS IN OMNIBUS VERIS.
recensereMAGISTER. Redeamus ad rectitudinem seu ueritatem, quibus duobus nominibus, quoniam de rectitudine mente sola perceptibili loquimur, una res significatur quae genus est iustitiae; et quaeramus an sit una sola ueritas /197/in omnibus illis in quibus ueritatem dicimus esse, an ita sint ueritates plures, sicut plura sunt in quibus constat esse ueritatem.
DISCIPULUS. Hoc multum nosse desidero.
MAGISTER. Constat quia in quacumque re sit ueritas, non est alind quam rectitudo.
DISCIPULUS. Non hinc dubito.
MAGISTER. Si ergo plures sunt ueritates secundum plures res, plures quoque sunt rectitudines.
DISCIPULUS. Hoc quoque non minus certum est.
MAGISTER. Si secundum diuersitates rerum necesse est esse diuersas rectitudines: utique secundum res ipsas habent esse soum eaedem rectitudines; et sicut res ipsee in quibus sunt uariantur, sic quoque rectitudines uaries esse necesse est.
DISCIPULUS. In una re in qua rectitudinem esse dicimus, ostende quad in caeteris intelligam.
MAGISTER. Dico quia si rectitudo significationis ideo est alil quam uoluntatis rectitudo, quia ista in uoluntate, illa in significatione est: habet suum esse rectitudo propter significationem et secundum eam mutatur.
DISCIPULUS. Ita est. Cum enim significatur esse quad est, aut non esse quod non est, recta est significatio, et constat esse rectitudinem sine qua significatio recta nequit esse. Si uero significetur esse quod non est, uel non esse quod est, aut si nihil omnino significetur: nulla erit rectitudo significationis, quee non nisi in significatione est. Quapropter per significationem habet esse et per eam mutatur eius rectitudo, quemadmodum color per corpus habet esse et non esse. Existente namque corpore colorem eius esse necesse est, et pereunte corpore colorem eius manere impossibile est.
MAGISTER. Non similiter se habent color ad corpus et rectitudo ad significationem.
DISCIPULUS. Ostende dissimilitudinem.
MAGISTER. Si nullus aliquo significare ueldt signo quod significandum est: erit ulla per signa significatio?
DISCIPULUS. Nulla.
MAGISTER. An ideo non erit rectum, ut significetur quod significari debet?
DISCIPULUS. Non idcirco minus erit rectum, aut minus hoc exiget rectitudo.
MAGISTER. Ergo non existente significatione non perit rectitudo qua rectum est et qua exigitur, ut quod significandum est significetur. /198/
DISCIPULUS. Si interisset, non esset hoc rectum, nec ipsa hoc exigeret.
MAGISTER. Putasne cum significatur quod significari debet, significationem tunc esse rectam propter hanc et secundum hanc ipsam rectitudinem?
DISCIPULUS. Immo non possum aliter putare. Si enim alla rectitudine recta est significatio, pereunte ista nihil prohibet rectam esse significationem. Sed nulla est recta significatio, quae significat quod non est rectum significari, aut quod non exigit rectitudo.
MAGISTER. Nulla igitur significatio est recta alla rectitudine quam illa, quEe permanet pereunte significatione.
DISCIPULUS. Palam est.
MAGISTER. An ergo non uides quia non ideo est rectitudo in significatione, quia tunc incipit esse cum significatur esse quod est, uel non esse quod non est sed quia significatio tunc fit secundum rectitudinem quae semper est; nec ob hoc abest a significatione, quia perit cum non sicut debet aut cum nulla sit significatio sed quondam tunc significatio deficit a non deficiente rectitudine?
DISCIPULUS. Sic uideo, ut non possim non uidere.
MAGISTER. Rectitudo igitur qua significatio recta dicitur, non habet esse aut aliquem motum per significationem, quomodocumque ipsa moueatur significatio.
DISCIPULUS. Nihil mihi iam clarius.
MAGISTER. Potesne probare colorem similiter se habere ad corpus, quomodo rectitudo se habet ad significationem?
DISCIPULUS. Paratior nunc sum probare quia ualde dissimiliter.
MAGISTER. Puto quia iam tibi notum est, quid de uoluntate et eius rectitudine et de aliis quae rectitudinem debent sentiendum sit.
DISCIPULUS. Omnino uideo hac ipsa ratione probari, quoquo modo ipsa sint, rectitudinem immutabilem permanere.
MAGISTER. Quid ergo consequi existimas de ipsis rectitudinibus? Sunt aliae ab inuicem, aut est una et eadem omnium rectitudo?
DISCIPULUS. Supra concessi quia si ideo plures sunt rectitudines, quondam plures sunt res in quibus considerantur: necesse est eas existere et uariari secundum res ipsas; quod nequaquam fieri demonstratum est. Quapropter non ideo sunt plures rectitudines, quia plures sunt res in quibus sunt. /199/
MAGISTER. An habes aliquam aliam rationem cur tibi plures esse uideantur, praeter ipsam rerum pluralitatem?
DISCIPULUS. Sicut istam nullam esse cognosco, ita nullam aliam inueniri posse considero.
MAGISTER. Una igitur et eadem est omnium rectitudo.
DISCIPULUS. Sic mihi fateri necesse est.
MAGISTER. Amplius: Si rectitudo non est in rebus illis quae debent rectitudinem, nisi cum sunt secundum quod debent, et hoc solum est illis rectas esse: manifestum est earum omnium unam solam esse rectitudinem.
DISCIPULUS. Non potest negari.
MAGISTER. Una igitur est in illis omnibus ueritas.
DISCIPULUS. Et hoc negari impossibile est. Sed tamen ostende mihi: cur dicimus 'huius uel illius rei' ueritatem, uelut ad distinguendas ueritatum differentias, si nullam ab ipsis rebus assumunt diuersitatem? Multi namque uix concedent nullam esse differentiam inter ueritatem uoluntatis et eam quae dicitur actionis, aut alicuius aliorum.
MAGISTER. Improprie 'huius uel illius rei' esse dicitur, quoniam illa non in ipsis rebus aut ex ipsis aut per ipsas in quibus esse dicitur habet suum esse. Sed cum res ipsae secundum illam sunt, quae semper praesto est iis quae sunt sicut debent: tunc dicitur 'huius uel illius rei ueritas', ut ueritas uoluntatis, actionis, quemadmodum dicitur 'tempus huius uel illius rei', cum unum et idem sit tempus omnium quae in eodem tempore simul sunt; et si non esset haec uel illa res, non minus esset idem tempus. Non enim ideo dicitur tempus huius uel illius rei, quia tempus est in ipsis rebus sed quia ipsae sunt in tempore. Et sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicuius sed cum res quae in illo sunt consideramus, dicimus 'tempus huius uel illius rei': ita summa ueritas per se subsistens nullius rei est; sed cum aliquid secundum illam est, tunc eius dicitur ueritas uel rectitudo.