DE UTILITATE IEIUNII
Esuriunt homines esuriunt angeli. Qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
1. 1. De utilitate ieiunii aliquid loqui et Deus monet et tempus admonet. Haec enim observatio, haec virtus animi, haec fraudatio carnis et lucrum mentis ab Angelis non exhibetur Deo. Ibi enim omnis est copia et sempiterna saturitas; et ideo nullus defectus, quia in Deum plenus affectus. Ibi panis Angelorum, quem panem Angelorum ut manducaret homo 1, factus Deus est homo. Hic omnes animae terrenam carnem portantes, de terra implent ventres; ibi spiritus rationales caelestibus corporibus praesidentes, de Deo implent mentes. Et hic cibus est, et ibi cibus; sed cibus iste cum reficit, deficit, et sic implet alium, ut ipse minuatur; ille autem et implet, et integer permanet. Hunc cibum nobis esuriendum Christus indixit, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 2. Pertinet ergo ad homines hanc vitam mortalem gerentes, esurire ac sitire iustitiam; impleri autem iustitia, ad aliam vitam pertinet. Hoc pane, hoc cibo pleni sunt Angeli: homines autem dum esuriunt extendunt se; dum se extendunt, dilatantur; dum dilatantur, capaces fiunt; capaces facti, suo tempore replebunt. Quid ergo? hic nihil capiunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam? Capiunt plane, sed aliud est, cum quaerimus de refectione iter agentium; et aliud, cum quaerimus de perfectione beatorum. Apostolum audi esurientem et sitientem, et utique iustitiam, quanta in hac vita capi potest, quanta geri iustitia. Quis enim nostrum se illi vel conferre audeat, nedum praeferre? Sed quid ait: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim 3. Videte quis loquatur: Vas electionis 4, et extremum quodam modo fimbriarum vestimenti Domini; sed tamen quod ad fluxum sanguinis sanat tangentem, quia credentem 5; novissimus enim Apostolorum et minimus, sicut ipse ait: Ego sum novissimus Apostolorum; et: Ego sum minimus Apostolorum; et iterum: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum quod sum; et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum 6. Haec audiens tu, tamquam plenum et perfectum tibi videris audire. Audisti quid ructet, audi quid esuriat. Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim, ait. Fratres, ego non arbitror me apprehendisse; unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sum extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 7. Dicit se nondum esse perfectum, quod nondum acceperit, nondum apprehenderit; dicit se extendi, dicit se sequi ad palmam supernae vocationis. In via est; esurit, impleri vult, satagit, pervenire desiderat, aestuat; nihil illi tam magnae morae est, quam dissolvi et esse cum Christo 8.
Cibus terrenus cibus caelestis.
2. 2. Ergo, carissimi, quia est terrenus cibus, quo carnis infirmitas pascitur; est autem et caelestis cibus, quo pietas mentis impletur; et habet cibus iste terrenus vitam suam, habet et ille suam; huius cibi hominum est, illius cibi Angelorum est. Fideles homines, discreti iam corde a turba infidelium, suspensi in Deum, quibus dicitur: Sursum cor 9, aliam spem gerentes 10, et scientes se peregrinari in hoc mundo 11, medium quemdam locum tenent; nec illis comparandi sunt qui nihil aliud putant bonum, quam deliciis terrenis perfrui 12, nec illis adhuc supernis habitatoribus caeli, quibus solae deliciae sunt panis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni ad terram, pastum atque laetitiam de sola carne requirentes, pecoribus comparantur; longe ab Angelis distant et conditione et moribus; conditione, quia mortales sunt; moribus, quia luxuriosi. Inter illum populum caeli et populum terrae, medius quodam modo pendebat Apostolus; illuc ibat, hinc redibat, illuc se extendebat, hinc se attollebat. Nec cum illis tamen erat adhuc; nam diceret: Iam perfectus sum; nec cum istis erat, pigris, torpidis, marcidis, somnolentis, nihil aliud esse putantibus, nisi quod vident, et quod transit, et quod nati sunt, et quod morituri sunt 13; nam si cum eis esset, non diceret: Sequor ad palmam supernae vocationis 14. Gubernare itaque debemus nostra ieiunia. Non est hoc, ut dixi, officium angelicum; nec tamen et illorum hominum officium est qui ventri serviunt 15; medietatis nostrae res est, qua vivimus secreti ab infidelibus et coniungi Angelis inhiantes. Nondum pervenimus, sed iam imus; nondum ibi laetamur, sed iam hic suspiramus. Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum a pastu et laetitia carnali? Caro in terram cogit, mens sursum tendit; rapitur amore, sed tardatur pondere. De hac re Scriptura ita loquitur: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 16. Si ergo caro in terram vergens onus est animae, et sarcina praegravans revolantem; quantum quisque delectatur superiore vita sua, tantum deponit de terrena sarcina sua. Ecce quod agimus ieiunantes.
Ieiunare necessarium est.
3. 3. Non vobis ergo videatur levis res aut superflua, ne quisquam forte hoc faciens Ecclesiae consuetudine, cogitet apud se, et dicat sibi, aut suggerentem intrinsecus audiat tentatorem: Quid facis, quia ieiunas? 17 Defraudas animam tuam, non ei das quod eam delectat; tibi ipse ingeris poenam, tuus ipse tortor et cruciator existis. Deo ergo placet quia te crucias? Ergo crudelis est, qui delectatur poenis tuis. Responde huiusmodi tentatori: Excrucio me plane, ut ille parcat; do de me poenas, ut ille subveniat, ut placeam oculis eius, ut delectem suavitatem eius. Nam et victima excruciatur, ut in aram imponatur. Minus premet mentem meam caro mea. Et tali dissuasori malo, servo ventris, responde per hanc similitudinem, et dic: Si iumento forte insideres, si equo utereris, qui te gestiendo posset praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quem freno non posses? Caro mea iumentum meum est; iter ago in Ierusalem plerumque me rapit, et de via conatur excludere; via autem mea Christus est 18, ita exsultantem non cohibebo ieiunio? Si quis hoc sapit, etiam ipso experimento probat quam utiliter ieiunetur. Numquid enim caro ista, quae nunc domatur, semper domabitur? Dum temporaliter fluitat, dum mortalitatis conditione praegravatur, habet exsultationes suas manifestas et periculosas menti nostrae. Caro est enim adhuc corruptibilis, nondum resurrexit; nam non semper sic erit, nondum habet statum proprium caelestis habitudinis; nondum enim facti sumus aequales Angelis Dei 19.
Caro et spiritus. Manichaeorum error.
4. 4. Ne ergo arbitretur Dilectio vestra, quod inimica sit caro spiritui, quasi alter sit auctor carnis, alter sit auctor spiritus. Multi enim hoc putantes vere rapti ab ipsa carne deviarunt, et alterum auctorem carni, alterum spiritui posuerunt. Utuntur autem quasi testimonio apostolico, quod non intellegunt: Caro concupiscit adversus spiritus, et spiritus adversus carnem 20. Hoc verum est, sed quare et aliud non attendis: Nemo enim umquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam 21? In illa prima sententia quam commemoravi, quasi quaedam lucta duorum inimicorum videtur, carnis et spiritus; quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In hac autem tamquam copulatio coniugalis: Nemo enim umquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quid ergo facimus inter has duas sententias? Si contrariae sunt, quam respuemus, quam tenebimus? Sed non sunt contrariae. Intendat enim Caritas vestra; interim ego ambas accipio, et ambas concordes, quantum potuero, demonstrabo. Tu autem, quisquis, alium auctorem carnis constituis, alium spiritus, de illa quid agis? Nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Vel similitudo non te terret, quia nutrit, inquit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam? Compedem putas carnem. Quis amat compedem suam? Carcerem putas carnem. Quis amat carcerem suum? Nemo enim umquam carnem suam odio habet. Quis non oderit vinculum suum? Quis non oderit poenam suam? Et tamen: Nemo umquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Tu ergo qui alium auctorem ponis carni, alium auctorem spiritui, alium positurus es Ecclesiae, alium Christo; quod qui sapit, desipit. Diligit ergo unusquisque carnem suam. Apostolus dicit, et praeter Apostoli dictum unusquisque in se probat. Quamtumlibet enim sis domator carnis, quantalibet in eam severitate accendaris, nescio utrum non claudes oculum, si aliquis ictus immineat.
4. 5. Est ergo quasi quoddam coniugium spiritus et carnis. Unde ergo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 22? Unde ista poena, quae ducta est de mortis propagine? Unde dictum est: Omnes in Adam moriuntur 23? Et unde dicit Apostolus: Fuimus aliquando et nos natura filii irae, sicut et ceteri 24? Accepit enim ille vindictam mortis, de quo nati sumus, et trahimus quod vincamus; et ideo concupiscimus adversus carnem, ut nobis domitam carnem subiciamus, et eam ad oboediendum attrahamus. Numquid ergo odimus, quem nobis cupimus oboedire? Dat unusquisque et in domo sua plerumque disciplinam coniugi suae, et eam subiugat renitentem, non persequitur inimicantem 25. Filium tuum domas, ut tibi oboediat. Numquid odisti, numquid deputas inimicum? Servum postremo tuum diligis et castigas, et in castigando oboedientem facis. Habes de hac re ipsius Apostoli manifestam plenamque sententiam: Non sic curro, inquit, tamquam in incertum; non sic pugillor, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo; ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar 26. Habet ergo caro ex conditione mortali quasi quosdam terrenos appetitus suos; in hos tibi ius freni concessum est. Regat te praepositus, ut possit a te regi subiectus. Infra te est caro tua, supra te est Deus tuus; cum vis ut serviat tibi caro tua admoneris quomodo te oporteat servire Deo tuo. Attendis quod sub te est, attende et quod supra te est. Leges in inferiorem non habes, nisi a superiore. Servus es, servum habes; sed Dominus duos servos habet. Servus tuus plus est in potestate Domini tui quam in tua. Itaque vis tibi oboediri a carne. Numquid in omnibus potest? In omnibus obtemperat Domino tuo; non in omnibus obtemperat tibi. Quomodo? inquis. Ambulas, pedes moves, sequitur, sed numquid quantum vis ibit tecum? Animatur a te, numquid quamdiu vis? Numquid quando vis, doles? Quando vis, sanus es? Exercet enim te plerumque Dominus tuus per servum tuum, ut quia fuisti Domini contemptor, merearis emendari per servum.
Sensus subiicere necessarium.
5. 6. Sed ad te quid pertinet? Delectationem carnis non relaxare usque ad illicita, aliquantum et a licitis refrenare. Qui enim a nullis refrenat licitis, vicinus est et illicitis. Proinde, fratres, licitum est coniugium, illicitum est adulterium; et tamen temperantes viri, ut longe sint ab illicito adulterio, refrenant se aliquantum et a licito coniugio. Licita est satietas, illicita est ebriositas; tamen modesti homines, ut longe se faciant a turpitudine ebrietatis, castigant se aliquantum et a libertate satietatis. Ita ergo agamus, fratres, temperemus; et quod facimus, sciamus quare faciamus. Cessando a laetitia carnis adquiritur laetitia mentis.
Quid sit ieiunii finis.
5. 7. Proinde finis nobis ieiuniorum nostrorum ad iter nostrum, quid sit ipsum iter, et quo tendamus, hoc considerandum est. Namque et Pagani ieiunant aliquando, nec regionem quo tendimus norunt; et Iudaei ieiunant aliquando, et viam in qua ambulamus, non apprehenderunt. Tale est hoc ac si aliquis equum domet, in quo erret. Ieiunant haeretici, video quales eant, interrogo quo eant: Ieiunatis, ut cui placeatis? Deo inquiunt. Munus putatis, accipit? Sed prius vide quid dicit: Relinque munus, et vade prius reconciliare fratri tuo 27. Numquid membra tua recte domas, qui Christi membra dilanias 28? Auditur, inquit, in clamore vox vestra, et eos qui sub iugo vestro sunt stimulatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus 29. Improbaretur ergo ieiunium tuum, si immoderatius severus existeres in servum tuum. Approbabitur ieiunium tuum, cum non agnoscis fratrem tuum? Non ego quaero a quo cibo abstineas, sed quem cibum diligas. Dic mihi quem cibum diligas, ut approbem quod ab isto cibo te abstineas. Diligis iustitiam? Forte inquis: Diligo. Appareat ergo iustitia tua. Puto enim iustum esse ut maiori servias, quo tibi minor obtemperet. De carne enim loquebamur, quae minor est quam spiritus, et quae domanda ac moderanda subiecta est. Agis cum ea ut obtemperet tibi, et subtrahis ei cibum, quod ames subiectam tibi. Agnosce maiorem, agnosce superiorem, ut tibi recte cedat inferior.
6. 7. Quid, si caro tua oboedit tibi, et tu non oboedis Deo tuo? Nonne ab ipsa damnaris, cum tibi obtemperat? Nonne obtemperando tibi, contra te dicit testimonium?
Si non amas unitatem tibi ieiunium non prodest.
6. 8. Et cui, inquit, maiori obtemperem? Ecce Christus loquitur, iustitiae amator te dixeras: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 30. Audi ergo Dominum tuum mandatum dantem ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tamquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem, tu contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non hoc expavesceres in membris tuis? Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreres? Certe tunc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua; tunc diceris sanus, tunc bene valeas. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus, quaeris qui emendet. Cur ergo non quaeris emendari, ut compagini membrorum Christi revoceris et congruas in ipso corpore et tuo 31? Certe viliores sunt ceteris membris capilli tui 32? Quid vilius in corpore tuo capillis tuis? Quid contemptius? Quid abiectius? Et tamen si male te tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuis non servat aequalitatem 33; et tu in membris Christi non tenes unitatem. Quid sunt ergo, aut cui rei prosunt ieiunia tua? Indignum Deum putas, cui ab omnibus qui in eum credunt, in unitate serviatur; et tamen vis in membris tuis, in corpore tuo, in capillis tuis unitatem servari. Loquuntur viscera tua; membra tua contra te dicunt verum testimonium, et tu falsum contra membra Christi.
De scysmaticis.
6. 9. Discrevisti te a ieiunio Paganorum? Hoc putas, et ideo securus tibi videris. Ego enim, inquis, Christo ieiuno, illi autem idolis et daemoniis. Accipio quod dicis, et revera, non nego, discretum est. Sed ecce quemadmodum contra te, paulo ante me commemorante, dicebant testimonium membra tua, ut admonerem te qualis esse debeas cum membris Christi Dei tui; et ipsi Pagani, a quibus separas ieiunium tuum, admoneant te aliquid de unitate Christi tui.
Paganorum ipsorum concordia in cultu litigantium deorum.
7. 9. Ecce illi multos deos falsos non divisi colunt. Numquid nos unum verum ideo invenimus, ut sub uno in unitate non simus? Multos illi et falsos, nos unum et verum; et illi sub multis falsis non habent divisionem, nos sub uno vero non tenemus unitatem. Non doles, non gemis, non erubescis? Aliud addo: non solum multos deos falsos Pagani colunt, sed plerosque sibi contrarios et inimicos. Verbi gratia, commemoremus aliqua ipsorum, si cuncta non possumus: Hercules et Iuno inimici fuerunt, homines enim fuerunt, privignus ille, noverca illa; utrique eorum Pagani templa fecerunt, et Iunoni et Herculi. Adorant illum, adorant illam; pariter eunt ad Iunonem, pariter ad Herculem; illis sibi iratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars inimici sunt, et iustam causam habet Vulcanus; sed da iudicem qui audiat! Odit enim miser uxoris adulterium, nec tamen audet cultores suos a Martis templo prohibere. Simul adorant et illum et illum. Si imitantur deos suos, litigant et ipsi. Eunt de templo Martis ad templum Vulcani. Magna indignitas! Nec tamen timent ne sibi irascatur maritus, quod ad eum venitur de templo Martis adulteri. Habent cor, sciunt lapidem sentire non posse. Ecce colentes multos, falsos, diversos, adversos, tenent tamen in eis colendis qualemcumque unitatem; ecce dicunt contra te testimonium et ipsi Pagani, a quibus tua ieiunia separasti. Veni ergo ad unitatem, frater. Unum Deum colimus; numquam Patrem et Filium vidimus litigantem 34. Nec mihi Pagani succenseant, quod haec dixi de diis eorum. Quare enim irascantur verbis meis, et non potius litteris suis? Illas prius, si possunt, immo, si volunt, deleant; non eis docendis grammatici vela suspendant. Irascitur mihi quia ego dico, qui dat mercedem ut filius ipsius discat.
Opera danda pro unitate cum donatistis.
8. 10. Ergo, carissimi, illi quidem tales deos habent, vel potius habuerunt. Quia enim ipsi eos deserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et multi deseruerunt eos, et adhuc deserunt eos; deiciunt templa eorum in cordibus suis; sed gaudeamus de illis, quia veniunt ad unitatem, non ad divisionem. Non inveniat Paganus occasionem qua nolit esse Christianus. Concordemus, fratres, colentes unum Deum, ut et illos deserere multos deos exhortemur quodam modo nostra concordia, ut ad pacem et ad unitatem veniant colendi unum Deum. Et si forte fastidiunt et hinc nobis calumniantur, quod unitatem inter nos Christiani non habemus, et inde sunt tardi et pigri ne veniant ad salutem, alloquar et ipsos paululum, et dicam quod eis dicatis. Non praeferant nobis quasi concordiam suam, non sibi tamquam de unitate sua placeant. Hostem quippe quem patimur illi non patiuntur; illos et non ista agentes ipse possidet 35. Videt eos adoratores falsorum deorum; videt eos servos, et servos daemoniorum. Quid illi lucri est quia litigant, aut quid damni est quia non litigant? Et unum quamvis falsum et vanum sentientes, sibique consentientes, sic eos possidet. At vero cum desereretur, et multi ad unum Deum concurrerent, eius sacrilega sacramenta desererent, templa everterent, idola frangerent, sacrificia prohiberent, vidit se perdidisse quos tenebat, vidit a sua familia recessisse, verum Deum cognovisse. Quid faceret? Quomodo insidiaretur? Concordes nos scit quod possidere non possit, unum Deum nobis dividere non potest, falsos deos nobis supponere non potest. Sentit esse vitam nostram caritatem, mortem nostram dissensionem; lites immisit inter Christianos, quia multos deos non potuit fabricare Christianis; sectas multiplicavit, errores seminavit, haereses instituit. Sed quidquid fecit, de palea dominica fecit. Ecce securitas nobis est, licet illo saeviente, licet illo insidiante, et dissensiones varias inter Christianos seminante; si Deum nostrum agnoscamus, si concorditer teneamus, si fidem servamus, securi sumus. Fratres, frumentum de area aut non recedit aut redit; aliquid palearum aufert ventus tentationis, unde nobis faciat non viam perditionis, sed opus exercitationis. Quantam vero paleam non tollit foras, et ipsa tamen in ultimo ventilanda est; et non it tota palea nisi in ignem 36. Satagere ergo debemus, fratres mei, cum tempus est, quantis possumus viribus, quanta possumus intentione, ut si fieri potest, et palea redeat, dum frumenta non pereant. Dilectio nostra hic probatur, magnum opus vitae nostrae proponitur. Non nos inveniremus quantum fratres diligamus, si nemo periclitaretur; non appareret quanta esset dilectio inquisitionis, si nihil teneret abyssus perditionis.
De coercitione.
9. 11. Laboremus, fratres, non cessemus, omni opere, omni sudore, affectu pio ad Deum, ad illos, inter nos, ne illorum veterem litem sopire volentes, inter nos ipsos novas rixas faciamus; et ante omnia cauti simus inter nos ipsos tenere firmissimam dilectionem. Illi gelaverunt in iniquitatibus suis. Quomodo in eis tu solves glaciem iniquitatis, si non ardes flamma caritatis? Nec curemus quod eis molesti videmur compellendo: attendamus quo; in eo sicuri simus. Numquid enim ad mortem, et non potius a morte? Omnino quibuscumque modis possumus, sed modeste, vetusta vulnera pertractemus; et cauti simus, ne inter manus medici deficiat qui curatur. Quid itaque curandum nobis est quia plorat puer qui ad scholam ducitur? Cogitandum nobis est quia repellit manus medici qui secatur? Piscatores fuerunt Apostoli, et Dominus dixit eis: Faciam vos piscatores hominum 37. Per Prophetam autem dicitur quod Deus primo piscatores erat missurus, postea venatores 38. Primo piscatores misit, postea venatores mittit. Quare piscatores, quare venatores? De abysso et profundo maris superstitionis idololatriae credentes piscati sunt retibus fidei. Venatores autem quo missi sunt? Cum illi vagarentur per montes et colles 39, id est, per superbias hominum, per tumores terrarum. Mons unus Donatus, et alius mons Arius; alter mons Photinus, alter mons Novatus; per istos montes errabant; venatoribus indigebat error ipsorum. Ideo et distributa sunt officia piscatorum et venatorum, ne forte isti dicant nobis: Quare Apostoli neminem cogerunt, neminem impulerunt? Quia piscator est, retia mittit in mare, quod incurrerit trahit. Venator autem silvas cingit, sentes excutit, terroribus undique multiplicatis cogit in retia. Ne hac eat, ne illac eat; inde occurre, inde caede, inde terre; non exeat, non effugiat. Sed retia nostra vita est; tantum dilectio conservetur. Nec attendas quam illi sis molestus, sed quam tibi ille sit dilectus. Qualis pietas, si parcis et moritur?
Somnus noxius et senis morituri filius.
10. 12. Fratres, hanc etiam considerate comparationem et similitudinem; unam enim res multas similitudines habere potest. Ea conditione nascuntur homines, ut velit sibi omnis homo a filiis suis succedi; et nemo est qui non hunc ordinem in domo sua vel optet vel speret, ut generatores filiorum cedant, et generati succedant. Tamen si pater senex aegrotet (non dico si filius, cui adsit pater, quem quaerit heredem, quem cupit successorem, quem propterea genuit, ut illo mortuo ipse vivat; non hoc dico), si pater aegrotet senex, iturus, iam vicinus mortis, iam naturae ordinem petens, iam ultra quod speret non habens; tamen si aegrotet, et adsit illi pie filius eius, et videat eum medicus letali et noxio somno premi, patiens est in senem moriturum propter ipsos paucos dies quibus hic potest vivere; stat filius et adest patri sollicitus; et cum audierit medicum dicentem: Iste homo lethargicus potest esse, et inde mori, si permittatur dormire; si vultis eum vivere, non dormiat. Illum somnus ille noxius premit, qui et noxius est, et dulcis est. Filius autem eius admonitus a medico stat sollicitus; patri molestus pulsat, et si pulsatio eius vincitur, vellicat; et si vellicatio nihil agit, pungit. Certe molestus est patri; et esset impius nisi molestus esset. At ille, quem delectat mori, molestum sibi filium tristi aspectu et voce reverberat: Quiesce mihi; quid mihi molestus es? Sed medicus ait quia si dormieris, morieris. Et ille: Dimitte me; mori volo. Senex dicit: Mori volo, et puer impius est, si non dicat: Ego nolo. Et illa vita utique temporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cui filius est molestus ut excitet, nec ille qui abeunti patri et decedenti succedit. Ambo per eam transeunt, ambo per illam temporaliter transvolant; et tamen impii sunt, nisi ad ipsam sibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt, consulant. Ergone video fratrem meum somno noxiae consuetudinis premi, et non excito, dum timeo molestus esse dormienti atque pereunti? Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostra angustaretur hereditas. Nunc vero cum illud quod accepturi sumus dividi non possit, cum possessore multiplicato angustari non possit; non eum erigam vel molestus ut vigilet, et carens somno vetustissimi erroris mecum in hereditate gaudeat unitatis? Prorsus faciam. Si vigilo, faciam; si non facio, et ego dormio.
Contra haereticos Ecclesiam dividentes.
11. 13. Carissimi, Dominus interpellatus est a quodam, cum turbis loqueretur, et ait illi: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem. Et Dominus: Dic, homo, quis me constituit divisorem hereditatis inter vos? 40. Non utique dedignabatur compescere cupiditatem, sed nolebat fieri iudex ad divisionem. Nos autem, carissimi, non eum rerum talium iudicem requiramus, quia nec talis est hereditas nostra; pura fronte, bona conscientia interpellemus Dominum nostrum, et dicat ei unusquisque nostrum: Domine, dic fratri meo, non ut dividat, sed ut teneat mecum hereditatem. Quid enim vis dividere, frater? Quod enim dimisit nobis Dominus non potest dividi. Aurum est enim, ut stateram divisionis proferat? Argentum est, pecunia est, mancipia sunt, pecora sunt, arbores sunt, agri sunt? Omnia enim ista dividi possunt; non potest dividi: Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis 41. Postremo in ipsis etiam terrenis hereditatibus divisio minorem facit. Constitue duos fratres sub uno patre; quidquid possidet pater amborum est, totum illius, totum et illius. Proinde si de rebus suis interrogetur, et si uni eorum dixeris: Cuius est, verbi gratia, equus ille? Sic respondet: Noster est. Cuius ille fundus, ille servus? In omnibus respondet: Noster est. Si autem dividant, iam aliud respondetur. Cuius equus ille? Meus. Cuius iste? Fratris mei. Ecce quid tibi fecit divisio. Non unum adquisisti, sed unum perdidisti. Si ergo et talem hereditatem haberemus quae dividi posset, dividere tamen non deberemus, ne nostras divitias minueremus. Et certe nihil tam importunum filiis quam vivo patre velle dividere. Denique si hoc facere moliantur, si litibus et contentionibus studeant, ad vindicandas sibi quisque partes suas, exclamat senex: Quid facitis? Adhuc vivo. Exspectate paululum mortem meam, tunc secate domum meam. Nos autem Deum patrem habemus. Quid imus in divisionem? Quid imus in lites? Certe exspectemus: si mori potuerit, dividamus.