De Unico Baptismo contra Petilianum

This is the stable version, checked on 25 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Unico Baptismo contra Petilianum
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it


DE UNICO BAPTISMO CONTRA PETILIANUM


Respondere diversa sentientibus, et a regula veritatis errantibus, saepissime cogimur.

1. 1. Respondere diversa sentientibus, et a regula veritatis 1 errantibus: Constantine frater, saepissime cogimur, etiam de his rebus quas aliis atque aliis sermonibus frequentavimus. Quod utiliter existimo fieri, et propter eorum ingenia tardiora, qui putant aliud dici, cum aliquid legunt aliter dici; et propter ipsam disputationum copiam, ut non solum ad diligentes res rara perveniat, sed quodlibet ex multis in manus etiam negligentioris incurrat. Proinde Sermonem de Unico Baptismo ab eis compositum, a quibus Baptismus iteratur, quem mihi cum in rure simul essemus, a nescio quo Donatistarum presbytero acceptum dedisti, atque ut ei responderem multum petisti, nonnisi verborum strepitu inflatum, et calumniosis criminationibus asperatum, vide adiuvante Domino quanta facilitate confutem.


Debet enim redargui quod in occulto nocet.

1. 2. Prima illic invidia est, " quod ventilatur in publico res secreta ". Taceant ergo qui hoc fieri debere non putant. Aut si ad loquendum cogi se dicunt, ut respondeant contra sentientibus; haec etiam nostra causa est, ut respondeamus, non solum contra sentientibus, verum etiam contra facientibus. Debet enim palam redargui quod in occulto nocet; quia et palam defenditur, cum suadetur, ut in occulto noceat cum perficitur. Nam quis coram profanis quemquam baptizat? Et tamen baptizari Christianos nullus profanus ignorat, qui audit in publico, quod si credit, percipiat in secreto.


Christi est unica hominis in Baptismate consecratio.

2. 3. Videamus ergo de Baptismatis iteratione quid dicant, qui verecundantur hoc in aperto dicere, quod utinam in aperto timerent admittere. " Ubi sit ", inquit, " verum Baptisma quaeritur ". Deinde subiungit: Usque adeo meum est, ut quod a me unicum datum est, nec ab ipsis sacrilegis iteretur ". Cui respondemus: Sacrilegus non est qui unicum Baptisma, non quod tuum, sed quod Christi est, iterare non audet. Christi est enim unica hominis in Baptismate consecratio; tua est autem unici Baptismatis iteratio. Corrigo in te quod tuum est, agnosco quod Christi est. Hoc enim iustum est, ut cum mala hominum reprobamus, quaecumque in illis bona Dei reperimus, approbemus. Hoc, inquam, iustum est, ut etiam in sacrilego non violem quod verum invenio Sacramentum; ne sic emendem sacrilegum, ut in eo perpetrem sacrilegium.


Corrigo in te quod tuum est, agnosco quod Christi est.

3. 4. Nam sic sunt isti mali in Baptismo bono, quemadmodum sunt Iudaei mali in lege bona 2. Itaque ut illi per ipsam legem iudicabuntur, quam malitia sua malam non fecerunt: ita et isti per ipsum Baptismum iudicabuntur, quem bonum mali tenuerunt. Ergo quemadmodum Iudaeus, cum ad nos venerit ut Christianus fiat, non in eo destruimus bona Dei, sed mala ipsius: nam quod errat non credendo quod Christus iam venerit, natusque et passus sit, et resurrexerit, hoc emendamus; eaque infidelitate destructa, fidem qua haec creduntur, astruimus: item quod errat umbris veterum sacramentorum inhaerendo, dissuademus; iamque venisse tempus, quo haec auferenda atque mutanda Prophetae praedixerant, demonstramus: quod vero unum Deum colendum credit, qui fecit coelum et terram, quod omnia idola et sacrilegia Gentium detestatur, quod futurum exspectat iudicium, quod vitam sperat aeternam, quod de carnis resurrectione non dubitat, laudamus, approbamus, agnoscimus; sicut credebat credenda, sicut tenebat tenenda firmamus. Ita etiam cum ad nos venit schismaticus vel haereticus, ut catholicus fiat, schisma eius et haeresim dissuadendo et destruendo rescindimus: Sacramenta vero christiana si eadem in illo invenimus, et quidquid aliud veri tenet, absit ut violemus, absit ut, si semel danda novimus, iteremus; ne dum vitia humana curamus, divina medicamenta damnemus; aut quaerendo sanare quod vulneratum non est hominem saucium et ubi sanus est, vulneremus. Proinde, si de aliqua re ad fidem christianam et catholicam pertinente, si denique de ipsa etiam Trinitatis unitate dissentientem haereticum invenio, et tamen evangelica et ecclesiastica regula baptizatum; intellectum hominis corrigo, non Dei violo Sacramentum. Loquor de Iudaeis et schismaticis vel haereticis sub Christi utcumque nomine errantibus.


In ipsis idololatris ita quidquid pravum est corrigimus, ut quod forte rectum est approbemus.

4. 5. De ipsis Gentilibus idolorumque cultoribus multa utique a nobis diversitate distantibus, nihil aliud nobis demonstrat Apostolus, nisi ut in ipsis quoque ita quidquid pravum est corrigamus, ut quod forte rectum est approbemus. Nam utique idololatras, et quod est gravius, non tantum cultores, sed et ipsos etiam institutores simulacrorum redarguebat, ubi ait: Qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium 3. Talia quippe novimus fuisse simulacra Aegyptiorum, ubi et instituta esse multiplicior multoque ignominiosior idololatria perhibetur. Numquid tamen cognitionem Dei negavit in illis fuisse, ac non potius confirmavit, dicens: Cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt? Si ergo istam cognitionem tamquam mendacium refellere et destruere conaretur, quod eam in sacrilegis invenisset; nonne, quod absit, veritatis inimicus existeret? Ideoque id quod immutaverunt in mendacium suum: nam et hic dixit: Immutaverunt gloriam Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis; talem scilicet fingentes Deum, qualis non est Deus, et non sicut eum cognoverunt tradentes hominibus; et paulo post de talibus dicit: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 4; veritas quippe creaturae a Deo est, non est Deus, quam illi in mendacium converterunt, tamquam deos colentes solem et lunam et quaecumque coelestia atque terrestria: quod ergo immutaverunt in mendacium suum, culpat, detestatur, evertit; quod autem verum in doctrina, quamvis multis falsitatibus permixta confusaque, servarunt, approbat, testatur, affirmat. Nam et hic eumdem locum ita coepit, ut diceret: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniquitate detinent 5; non abnegans veritatem, quamvis in iniquitate detentam.


Pauli exemplum cum de Deo uno et vero Athenienses docuit.

4. 6. Et in Actibus Apostolorum, cum de Deo uno et vero Athenienses doceret, quod in illo vivimus, movemur, et sumus; continuo subiunxit: Sicut quidam secundum vos dixerunt 6. Hoc igitur quod in Deo vivimus et movemur, et sumus, ex illa veritate est quam et illi impii simulacrorum cultores in iniquitate detinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Hanc tamen veritatem, sicut videmus, apud impios, et sacrilegos inventam non destruit, sed confirmat Apostolus, eiusque utitur testimonio ad docendos eos qui ista nesciebant. Huius regulae apostolicae sectator episcopus Cyprianus, de uno vero Deo adversus multorum deorum falsorumque cultores disputans, multa profert testimonia de libris eorum, quos praeclaros auctores habent 7, hoc est, ex illa veritate quam in iniquitate detinent. Multo autem mirabilius est quod fecit Apostolus, ut eorum fana circumiens, ara quadam inter aras daemonum inventa, in qua scriptum esset: Ignoto Deo 8; neque hoc negando et refellendo destruxerit, sed potius confirmando hinc etiam repererit opportunissimum suae disputationis exordium dicens: Quem vos ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis 9.


Hanc et nos per maiores nostros traditam nobis sequimur apostolicam regulam.

5. 7. Hanc itaque et nos per maiores nostros traditam nobis sequentes apostolicam regulam, si quid recti etiam in perversis invenerimus, eorum perversitate correcta, illud quod rectum est minime violamus: ut in uno homine, ex iis quae vera tenet etiam falsa emendentur, non ex falsis convictis etiam vera destruantur. Temporibus Apostolorum qui dicebant: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae 10; quamvis non per impiorum, sed sanctorum nomina, ipsi tamen impia schismata faciebant; hoc ipsorum erat proprium detestabile vitium. Quod vero sciebant Christum pro se esse crucifixum, et se in eius nomine baptizatos, non erroris eorum, sed divini apud eos muneris erat. Hanc Dei veritatem in iniquitate suorum schismatum detinebant. Hanc apprehendens beatissimus Paulus, non per illa vitia destructa etiam istam destruit, sed per hanc confirmatam illa emendanda convincit. Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 11 Ut per verum Dei quod tenebant, de suo falso erubescerent quod agebant. Sicut ergo dicitur Iudaeo: Tene fidem resurrectionis mortuorum, sicut tenebas; sed crede iam Christum resurrexisse a mortuis, quod non credebas: veritatem quippe Dei de mortuis resurrecturis in tua iniquitate detines, qua Christum resurrexisse non credis. Sicut idolorum cultori dicitur: Tene ab uno vero Deo mundum conditum esse, quod tenebas; sed noli credere deos esse ligna et lapides, et ipsius mundi quaslibet particulas quas colebas: Dei enim veritatem, qua credis ab ipso mundum conditum, in tua detines iniquitate, qua deorum cultor vis esse falsorum. Sic etiam haeretico dicitur, qui Sacramenta christiana sicut in Ecclesia catholica traduntur, nulla sua falsitate mutavit: Tene christianum Baptismum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut tenebas; sed agnosce Christi Ecclesiam toto, sicut prophetatum est, orbe crescentem, cui sacrilega voce maledicebas: Dei enim veritatem de unitate Baptismatis in iniquitate detines tuae divisionis. Corrige iniquitatem haeretici figmenti, ne perdat te; et noli superbire de veritate christiani Sacramenti, quae ibi est ut iudicet te. Ego autem absit ut sic detester iniquitatem tuam, ut Christi abnegem veritatem, quam in te invenio ad damnationem tuam: absit ut sic te corrigam, ut illud unde te corrigo destruam; nisi forte destruere debeo verum quod invenio in anima haereticorum, cum Apostolus non destruxerit verum quod invenit in lapide Paganorum 12.


Sicut extra Ecclesiam ab ignorantibus ipse unus Deus colebatur, sic et unus Baptismus etiam datur.

5. 8. Plus est unus Deus, quam unus Baptismus; neque enim Baptismus Deus est, sed ideo magnum aliquid est, quia Sacramentum est Dei: et tamen ipse unus Deus etiam extra Ecclesiam ab ignorantibus colebatur. Sic ergo et unus Baptismus etiam extra Ecclesiam ab ignorantibus datur. Qui dicit fieri non potuisse ut unus Deus et verus ab ignorantibus extra Ecclesiam coleretur, videat non quid mihi, sed quid ipsi Apostolo valeat respondere dicenti: Quem vos ignorantes colitis, hunc ego annuntio vobis 13.


Nihil prodest haereticis ad salutem, quod extra Ecclesiam verum Baptismum per ignorantiam et tradunt et tenent.

6. 8. Quamobrem sicut nihil eis proderat ad salutem, qui verum Deum ignorantes, eum tamen colebant; imo et oberat ad perniciem, quod falsos deos simul colentes eidem vero Deo sacrilegam iniuriam faciebant: sic nihil prodest haereticis ad salutem, quod extra Ecclesiam verum Baptismum per ignorantiam et tradunt et tenent; imo et obest ad damnationem, quod in sacrilega iniquitate erroris humani, etiam divini Sacramenti, non per quam mundentur, sed per quam severius iudicentur, detinent veritatem. Et sicut Apostolus, quando illos sacrilegos corrigebat, Deum tamen verum, qui extra Ecclesiam ab eis ignorantibus colebatur, agnoscebat potius quam negabat: sic etiam nos quando haereticorum <in> sacrilega separatione errores corrigimus, Baptismum tamen verum, quem per ignorantiam extra Ecclesiam tradunt, utique agnoscere, non negare debemus.


Baptismus Ioannis non erat Baptismus Christi.

7. 9. " Sed Paulus ", inquiunt, " cum venisset Ephesum, quosdam qui se dicebant Ioannis baptismate baptizatos, baptizari iussit in Christo 14 ". Quisquis isto exemplo schismaticos et haereticos baptizandos putat, audeat dicere, si potest, haereticum vel schismaticum Ioannem fuisse. Hoc si nefas est dicere; profecto illis hominibus quod deerat datum est, non quod inerat improbatum: sive mentiti fuerint se habere baptismum Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur; sive quia baptismus Ioannis non erat Baptismus Christi, sed tamen militans Christo, sicut Legis vetera sacramenta praecursorio quodam et praefiguratorio fungebantur officio. " Sed si post Ioannem amicum sponsi 15 baptizatum est ", inquiunt, " quanto magis post haereticum baptizandum est? ". Potest alius velut iusta similiter indignatione commotus dicere: " Si post Ioannem baptizatum est, qui vinum penitus non bibebat, quanto post ebriosum iustius baptizandum est? ". Hoc ergo isti faciant, si possunt: baptizent post ebriosos suos, si post Ioannem sobrium Apostoli baptizaverunt. Quid hinc respondent, nisi propterea se post istos non baptizare, quia per eos qui baptizati sunt, non eorum, sed Christi Baptismum perceperunt? Credant, esse ergo propterea post Ioannem baptizatum, quia vel nullum illi baptismum habebant, vel Christi Baptismum nondum habebant.


Nihil eum adiuvant haec evangelica testimonia, sed causae nostrae plurimum suffragantur.

7. 10. Hoc quidem etiam ipse sibi, cui respondemus, opposuit, oppositumque non solvit. Ait enim: " Dicit forsitan aliquis: Sed hi quos Paulus iterum baptizavit, baptismo Ioannis abluti fuerunt, non Baptismo Iesu Christi, unde rebaptizari dico non oportere, quos constat esse a traditoribus tamen in Christi nomine baptizatos ". Hoc sibi cum ipse proposuisset attende quemadmodum frustra respondere conatus sit. " Huic ", inquit, " rei Dominus Iesus Christus respondit his verbis: Qui mecum non colligit, spargit 16; et iterum: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Multi enim dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc dicam illis: Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis 17. Perdidisse igitur falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Iesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari. Velint nolint, proinde traditores sacrilegis Sacramentis Christum magis offendunt. Qui si et dicere audeant: In nomine tuo prophetavimus; dicet illis ut caeteris: Recedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos. Recte illis hoc dicet, quoniam quidem in indignis non dissimiles causae sunt, baptizare, daemonia pellere, caeterasque mirabiles fecisse virtutes ". Vide quam multa dixit, et quod sibi ex adverso proposuit, solvere omnino non potuit: nec solum non solvit, sed etiam nos ipsos quae adversus eos dicere deberemus, admonuit. Neque enim tantum nihil eum adiuvant haec evangelica testimonia, sed etiam causae nostrae plurimum suffragantur.


Cum vos corrigimus, iniquitatem vestram destruimus et evertimus, baptismi veritatem autem agnoscimus et tenemus.

7. 11. De baptismo Ioannis agebatur 18, a quo baptizatos quosdam si baptizavit Apostolus, non utique Ioannis baptismum habentibus iterum Ioannis baptismum dedit, sed Christi Baptismum non habentes baptizari iussit in Christo: ac per hoc neutrum destruxit, sed utrumque distinxit. Hoc etiam iste contra quem disserimus, vidit, quod cum sibi velut ex adversarii partibus obiecisset: quia et hi quos traditores vocant, " Baptismo Christi, non Ioannis, baptizant et baptizantur; et ideo post eos Baptismum nec rescindi, nec iterari oportere "; huic quaestioni dixit respondisse Christum, cum ait: Qui mecum non colligit, spargit 19; quasi dixerit Christus: In eis qui mecum non colligunt, etiam quod verum et quod meum inventum fuerit, negetur, exsuffletur, destruatur. Ait etiam quibusdam dicentibus: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? eum responsurum: Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem 20. Numquid etiam hic dixit: Propter iniquitatem vestram negabo etiam veritatem meam in vestra iniquitate detentam? Neque enim in regnum suum recepturus est omnes, in quibus invenerit aliquam veritatem; sed in quibus invenerit veritati congruam caritatem: quae si defuerit, iniquitas erit. In qua tamen detenta veritas neganda non est, sed ipsa iniquitas non destructa veritate damnanda est. Unde et Apostolus dicit: Et si sciero omnia Sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum 21. Se dixit nihil esse, si caritatem non habeat, non sacramenta et scientiam et prophetiam et fidem. Illa enim magna sunt, etiamsi ille nihil sit, qui ea sine caritate habuerit, et eorum veritatem in sua iniquitate tenuerit. Hoc et nos istis haereticis dicimus: Non destruimus veritatem Baptismatis, quam in vestra iniquitate detinetis; sed cum vos corrigimus, illam destruimus et evertimus, hanc autem agnoscimus et tenemus. Nihil itaque istum adiuvant plura evangelica testimonia.


Hoc omnino verum est, quoniam qui sacrilegi in nomine Iesu Christi ausi sunt operari, falsum opus proprium perdiderunt.

7. 12. Quemadmodum autem nobis etiam plurimum suffragentur, adverte. Ecce ipsa verba eius attende. " Perdidisse ", inquit, "falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Iesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari ". Hoc omnino verum est, quoniam qui sacrilegi in nomine Iesu Christi ausi sunt operari, falsum opus proprium perdiderunt. Numquid ideo tamen nomen ipsum Iesu Christi sacrilegum est, etiam cum per illum sacrilegi aliquid operantur? Quis hoc audeat vel dementissimus dicere? quis iam isto tempore vel paganus audeat affirmare? Unde et ipse Iesus Christus cum verissime dixerit: Qui mecum non colligit, spargit 22; tamen cum ei discipuli dixissent, quemdam se invenisse, qui in nomine eius daemonia eiiceret, et prohibuisse, quia cum eis Dominum non sequebatur; ad hoc respondit: Nolite prohibere: nemo enim virtutes facit in nomine meo, et potest male loqui de me 23. In hoc utique propria iniquitas erat, quia non cum Domino colligebat, nec in eius gregis unitate pastorem cum discipulis sequebatur: in qua iniquitate sua veritatem detinebat alienam, quod in nomine Iesu Christi eiciebat daemonia, et de illo male non loquebatur. Huius itaque iniquitatem illis verbis Dominus damnat, ubi ait: Qui mecum non colligit, spargit; veritatem suam tamen in illo non negat, nec improbat, cum dicit: Nolite prohibere; nemo enim virtutes facit in nomine meo, et potest male loqui de me. Hoc dominicum exemplum sequentes etiam nos pro viribus nostris, Baptismi veritatem, et quidquid aliud verum haeretici tenent, negare non possumus, improbare ac destruere non audemus; ipsorum autem iniquitatem, qua cum Christo non colligunt, sed spargunt, merito detestamur, et inviolata quae in eis est veritate damnamus, vel quantum sinimur emendamus.


Ne tantis donis Dei fiat iniuria, cum sacrilegorum eisdem bonis male utentium corrigitur vita.

8. 13. Perspiciat ergo iste quo errore dixerit, quod secutus adiunxit: " Velint nolint, proinde traditores sacrilegis Sacramentis Christum magis offendunt " 24. Alia est quippe temeritas sed utcumque tolerabilis, quod traditores dicit homines, quos esse non probat; illud autem quis ferat, quod sacrilega dicit Sacramenta Christi, etiamsi vere, sicut calumniatur, a traditoribus haberentur, quae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ritu evangelico celebrantur? Hic fortasse dicat, iam non esse Christi Sacramentum quod a sacrilegis datur. Cur non ergo dicit non esse etiam nomen Christi, quod a sacrilegis dicitur? Quod omnino non ausus est dicere. Ait enim: " Perdidisse igitur falsum opus non dubium est, qui tametsi in nomine Iesu Christi, sacrilegi tamen ausi sunt operari. Tametsi ", inquit, " in nomine Iesu Christi ": numquid dixit non esse nomen Iesu Christi? Sicut ergo nihil prodest sacrilegis, quod operantur in nomine Iesu Christi; sic nihil prodest haereticis, quod baptizant vel baptizantur in Baptismo Iesu Christi; sed tamen sicut illud nomen est Iesu Christi, ita et iste Baptismus Iesu Christi. Et utrumque agnoscendum et approbandum, non negandum et destruendum est; ne tantis donis Dei fiat iniuria, cum sacrilegorum eisdem bonis male utentium corrigitur vita.


Cum haec evangelica testimonia protulit, nos quid contra eos diceremus, admonuit.

8. 14. Ille dicit sacrilegis dicturum Dominum: Recedite a me, qui operamini iniquitatem 25, qui extra Ecclesiam baptizant, vel daemonia eiiciunt, vel aliquas virtutes in nomine Iesu Christi operantur; nos autem dicimus, imo ipsa Veritas dicit, omnibus hoc Dominum esse dicturum, etiam qui intra ipsa unitatis retia mali pisces cum bonis 26 usque ad littus natant. Quid enim eis aliud dicetur, cum in vasa collectis bonis, illi mali separati proiicientur, nisi: Recedite a me, qui operamini iniquitatem? Nec tamen in eis Christi Sacramenta destruimus, cum vel tales baptizantes, vel tales baptizatos intra eadem unitatis retia agnoscimus. Ipsos quoque non arbitror tam esse impudentes, ut audeant dicere, tam multis malis et sceleratis, qui in eorum parte sunt manifestis flagitiis et facinoribus perditi et inquinati, hoc est, avaris atque raptoribus, sive truculentis feneratoribus, sive cruentis circumcellionibus, Dominum non esse dicturum: Recedite a me, qui operamini iniquitatem; et tamen sciunt, vident, tenent, multos tales baptizare, multos a talibus baptizari; nec in eis Christi violant Sacramentum, etiam illi quibus displicent scelera illorum. Non solum itaque nihil contra nos dixit, cum haec evangelica testimonia protulit; verum etiam nos quid contra eos diceremus, admonuit.


Hoc facimus, hoc a maioribus traditum accepimus, hoc in catholica Ecclesia, contra omnes falsitatis nebulas, custodimus.

9. 15. Proinde quod sequitur et exsultans dicit: " Solvi breviter quaestionem " 27; vere solvit eam, sed pro nobis: quandoquidem dicendo, " in indignis non esse dissimiles causas, baptizare, daemonia pellere, caeterasque non dissimiles fecisse virtutes, quibus dicentibus: In nomine tuo ista fecimus: dicturus est: Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis 28 "; manifestavit tam verum esse quod baptizant Baptismo Iesu Christi, etiam qui separati sunt ab Ecclesia, quam verum est quod daemonia pellunt in nomine Iesu Christi: sed eos utrumque nec ad vitam aeternam perducere, nec ab aeternis suppliciis vindicare. Ac per hoc quemadmodum si veniret ad Ecclesiam quisquam eorum, a quibus expulit daemonia ille, quem viderunt discipuli separatum a grege Iesu Christi pellere daemonia in nomine Iesu Christi 29, nequaquam virtus quae in illo facta fuerat negaretur, sed ei quod deerat adderetur; ita quisquis extra Ecclesiam fuerit ab haereticis vel schismaticis, tamen Christi Baptismate consecratus, cum ad Ecclesiam venerit, non est negandum Sacramentum veritatis, quo imbutus est; sed adiicienda pietas unitatis, a qua separatus est, et sine qua illud inesse illi posset, prodesse non posset. Hoc facimus, hoc a maioribus traditum accepimus, hoc in catholica Ecclesia, quae toto orbe diffunditur, contra omnes falsitatis nebulas custodimus. Quid ergo hinc a nobis amplius disputandum est, quando ipse breviter solvit quaestionem, commemorando evangelica testimonia, quibus profecto, si contentiosus esse nollet, et suum damnaret errorem, et Baptismi cognosceret veritatem?


Regula veritatis: improbandum vel emendandum quod falsum atque vitiosum est, agnoscendum autem et acceptandum quod verum atque rectum est.

9. 16. Quid itaque opus est omnia eius verba retexere, quibus argute sibi videtur dicere, et multa loquacitate versare, ideo apud se esse verum Baptismum, quia et a nobis agnoscitur, non negatur? Nam quisquis firmum et inconcussum tenuerit, quod verissima et inviolabilis regula veritatis ostendit, id in unoquoque improbandum vel emendandum quod falsum atque vitiosum est, agnoscendum autem et acceptandum quod verum atque rectum est; simul videt et quid in Donatistarum haeresi detestemur, et quid violare minime debeamus. Cum enim in suae separationis iniquitate detineant Baptismi veritatem, iniquitas eorum a nobis culpatur, veritas autem Baptismi ubique agnoscitur et probatur.


Ut non ex eo quod in haereticis pravum est, etiam quod rectum est depravemus; sed ex eo quod rectum tenent, etiam illud in quo depravati sunt corrigamus.

10. 17. Qui enim dicit destruendum esse Baptismum Christi, quando illo haeretici baptizant; consequens est ut dicat negandum esse etiam ipsum Christum, quando eum daemones confitentur 30. Hinc laudatus est Petrus, quando dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi 31; expulsi sunt daemones, hoc ipsum dicentes: Scimus qui sis, Filius Dei 32. Ergo ista confessio Petro fructuosa, daemonibus perniciosa, in utrisque tamen non falsa, sed vera; non neganda, sed agnoscenda; non detestanda, sed approbanda est. Sic et Baptismi veritas datur a rectis catholicis, tamquam a Petro illa confessio; datur a perversis haereticis, tamquam a daemonibus eadem ipsa confessio: illos adiuvat, hos condemnat; in utrisque tamen agnoscendo approbanda, in neutris negando violanda. Unde et apostolus Iacobus cum quosdam redargueret, qui sufficere dicebant homini veram fidem, nec ei caritatis opera coniungebant; eos ex ista daemonum comparatione convicit, ne ideo se ad Deum pertinere existimarent, quod verum de Deo crederent, etiamsi bona opera adiungere fidei non curarent. Tu credis, inquit, quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremescunt 33. Eos igitur qui de Deo verum credunt, et maligne vivunt, daemonibus comparavit: non tamen illud ipsum verum quod de Deo daemones credunt, propter odium daemonum negando destruxit. Quamobrem cum iste ipse, contra quem disputamus, proposuerit Apostolum dicere: Unus Deus, una fides, unum Baptisma 34; ecce invenimus eumdem Deum extra Ecclesiam ab ignorantibus coli; ecce invenimus eamdem de uno Deo fidem extra Ecclesiam, non solum quosdam homines, verum etiam daemones confiteri; sed utraque ab Apostolis confirmata potius, quam negata 35: cur non similiter et unum Baptisma in quibus extra Ecclesiam constitutis invenerimus, confirmamus potius, quam negamus, ut non ex eo quod in illis pravum est, etiam quod rectum est depravemus; sed ex eo quod rectum tenent, etiam illud in quo depravati sunt corrigamus?


Fides, evangelium, baptismus. Regulam apostolicam in Baptismi veritate sectamur.

11. 18. Quid est ergo quod dicit: " Illic esse verum Baptisma, ubi est vera fides "? Prorsus fieri potest ut aliqui verum habeant Baptismum, et non habeant veram fidem; sicut fieri potest ut habeant verum Evangelium, quod non recte intellegendo, falsi aliquid credant de Deo. Numquid propter ipsam fidei falsitatem etiam Evangelium, quod verum apud eos invenitur, detestandum aut emendandum putabimus? Nec illos Corinthios arbitror, quos in schismata dissiluisse redarguit, veram fidem habuisse, in eo quod dicebant: Ego sum Pauli 36; hoc enim falsum erat. Verumtamen Baptismum habebant, ex cuius veritate ut istam corrigerent falsitatem, ab eo ipso audiunt: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 37 Erant illic etiam qui mortuos resurgere non credebant, et in eo utique non veram tenebant atque habebant fidem: ex eo tamen quod verum habebant, quoniam credebant Christum resurrexisse, in quo fuerant baptizati, dat operam Apostolus etiam illud curare, in quo eis fides sana non erat, dicens: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit 38; ut quoniam Christum resurrexisse crediderant, et hoc in eis sanum erat; illud etiam sanaretur, quod resurgere mortuos errore perniciosissimo non credebant. Quamobrem, cum in Scripturis sanctis canonicis nec illi inveniant haereticos ad Ecclesiam catholicam venientes denuo baptizatos, nec nos inveniamus in eodem Baptismo quem in haeresi acceperant, fuisse susceptos: in hac re dumtaxat par nobis causa est, quia nec illi quod faciunt, ut haereticos, vel quos haereticos putant, denuo baptizent, nec nos quod facimus, ut etiam apud haereticos datum suscipiamus Baptismum Christi, ullo temporum apostolicorum expresso confirmatur exemplo. Sed nos reperientes Apostolos in quibuslibet errantibus, vel qualibet impietate sacrilegis, si quid veri cognoverunt, confirmasse potius quam negasse; hominum autem errorem et impietatem, salvo quod in eis verum inventum est, emendasse sive damnasse: hanc regulam etiam in Baptismi veritate sectamur, ut apud quos eam invenerimus ita retentam atque servatam, sicut in Ecclesia catholica retinetur atque servatur, non eam negemus, neque destruamus; sed ea manente quod vitiosum, quod pravum, quod falsum in unoquoque fuerit, curemus, corrigamus, emendemus; aut si non possumus, detestatum, damnatumque vitemus.


Donatistarum detestabilia mala nequaquam suscipimus.

11. 19. Proinde, cum eos suscipimus, non suscipimus iniquitatem eorum, qua se ab Ecclesia Christi diremptione sacrilega diviserunt; qua orbem christianum, cui Deus per Legem, per Prophetas, per Evangelium, per Psalmos, per Apostolos tam multa testimonia perhibet, calumniosis et maledicis criminationibus insectantur: nec eum ipsum errorem suscipimus, quo Baptismum Christi etiam apud haereticos regula ecclesiastica custoditum nolunt agnoscere, audent destruere, non dubitant iterare; quin etiam, si quos, non solum laicos, sed et clericos, nec quoslibet clericos, verum et presbyteros et episcopos, etsi in illis Ecclesiis baptizati sunt, quas ipsi Apostoli labore proprio fundaverunt, si aliquo modo seductos ad se transferre potuerint, catechumenos faciunt. Haec eorum detestabilia mala nequaquam suscipimus: quandoquidem, nisi eis correctis, ad nos transire non possunt.


Frustra calumniantur Ecclesiae catholicae, quicumque ab eius unitate nefario scelere separantur.

12. 20. Nec illud sine distinctione praeterimus, ut humiliorem agant poenitentiam, qui iam fideles Ecclesiam catholicam deseruerunt, quam qui in illa nondum fuerunt. Nec ad clericatum admittantur, sive ab haereticis rebaptizati sint, sive prius suscepti ad illos redierint, sive apud illos clerici sive laici fuerint. Et qui haec nostrorum negligenter agunt, et eos forte clericos in Catholica faciunt, vel esse permittunt: quamvis a diligentioribus fraterno iure culpentur; tamen nec ipsi eis clericatum deferendum putant, nisi quos ab illis malis vel noverunt emendatos esse, vel credunt. Ac per hoc frustra calumniantur Ecclesiae catholicae, quicumque ab eius unitate nefario scelere separantur. Ut enim verbis Apostoli magis utar: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum qui veritatem in iniquitate detinent 39. Haec ira, si non se correxerint, etiam istos inveniet, qui veritatem christiani Baptismatis in iniquitate detinent suae sacrilegae separationis.


Ecclesia catholica nullius sic emendat iniquitatem, ut in eo non ipsius, sed sui Domini destruat veritatem.

13. 21. Ecclesia vero catholica, quae, sicut de illa praedictum est, per omnes gentes copiosa fecunditate diffunditur, nullius sic emendat iniquitatem, ut in eo non ipsius, sed sui Domini destruat veritatem. Quid ergo iste quasi licenter ac fidenter exclamat: " Baptizavi securus, quem tu sacrilegus inquinasti; baptizavi, inquam, feci quod fecit Paulus apostolus "? Legat ubi hoc fecerit apostolus Paulus. Quod si de illis apud Ephesum vult intellegi 40, audeat ergo dicere quod eos Ioannes sacrilegus inquinaverit. Quod si non audet dicere, quoniam apertissimum nefas est, desinat tandem de re multum dissimili falsae similitudinis nebulas excitare.


O quam detestandus est error hominum, qui clarorum virorum quaedam non recte facta laudabiliter se imitari putant, a quorum virtutibus alieni sunt!

13. 22. Nam illud quod adiungit de episcopo Carthaginiensi Agrippino, de inclyto martyre Cypriano, de septuaginta praecessoribus Cypriani, quia hoc fecerunt, et fieri praeceperunt: o quam detestandus est error hominum, qui clarorum virorum quaedam non recte facta laudabiliter se imitari putant, a quorum virtutibus alieni sunt! Sic enim et nonnulli Petro apostolo comparari se volunt, si Christum negaverint; si vero etiam Gentes iudaizare coegerint, vocitari germani eius affectant. Haec in illo tanto viro reprehensibilia fuerunt: sed tanta eminuit apostolica gratia, ut continuo delerentur; nec ei, non dico praeferri, sed saltem possit aequari, aut de proximo comparari, quisquis nostrorum temporum christianus, aut etiam episcopus nec Christum negaverit, nec Gentes iudaizare compulerit 41. Sic et in martyre gloriosissimo Cypriano: si apud haereticos vel schismaticos datum Christi Baptismum nolebat agnoscere, dum eos nimium detestaretur, quos a catholica unitate, quam multum dilexit, separatos dolebat; tanta eius merita usque ad triumphum martyrii consecuta sunt, ut et caritatis qua excellebat luce, illa obumbratio fugaretur, et ut sarmentum fructuosum fieret fructuosius, si quid habebat purgandum, si nulla re alia, certe passionis falce ultima tolleretur. Nec nos quia Baptismi veritatem etiam in haereticorum iniquitate agnoscimus potius quam negamus, ideo meliores Cypriano sumus: sicut nec Petro, quia Gentes iudaizare non cogimus. Hoc de Agrippino aliisque episcopis, qui illa concilia fecisse perhibentur, responderim, qui sic diversa senserunt, ut cum eis, contra quos de hac quaestione sentiebant, in unitate persisterent, ubi caritas cooperit multitudinem peccatorum 42. Sic namque ambulantibus in Ecclesiae veritate, in quam pervenerant, potuit Deus, sicut Apostolus dicit, id quoque illis revelare quod aliter sapiebant 43. Nova enim tunc quaestio fuit, quemadmodum suscipiendi essent haeretici, quae nonnullos fratres haereticam perniciem vehementer merito detestantes, ipsa novitate turbavit, ut crederent hoc etiam in eis esse improbandum, quod malo suo tenebant bonum. Ego autem ut quod de hac re sentio breviter dicam: rebaptizare haereticos, quod illi fecisse dicuntur, tunc fuit humani erroris; rebaptizare autem catholicos, quod adhuc isti faciunt, semper est diabolicae praesumptionis.


Ecce duo erant uno tempore, qui diversa sentiebant; duo erant eminentissimarum Ecclesiarum, Romanae scilicet et Carthaginensis episcopi, Stephanus et Cyprianus, ambo in unitate catholica constituti.

14. 23. Sed volo mihi solvat iste quaestionem: quandoquidem cum Romanae Ecclesiae per ordinem commemoraret episcopos, inter eos commemoravit et Stephanum quos episcopatum illibatum gessisse confessus est. Cum ergo Stephanus non solum non rebaptizaret haereticos, verum etiam hoc facientes, vel ut fieret decernentes, excommunicandos esse censeret, sicut et aliorum episcoporum et ipsius Cypriani litterae ostendunt 44; tamen cum eo Cyprianus in unitatis pace permansit. Quid hinc dicturi sunt? Excutiant ingenia sua quantum possunt, et utrum valeant respondere considerent. Ecce duo erant uno tempore, ut de aliis taceam, qui diversa sentiebant; duo erant eminentissimarum Ecclesiarum, Romanae scilicet et Carthaginiensis episcopi, Stephanus et Cyprianus, ambo in unitate catholica constituti: quorum Stephanus Baptismum Christi in nullo iterandum esse censebat, et hoc facientibus graviter succensebat; Cyprianus autem in haeresi vel schismate baptizatos, tamquam non habentes Baptismum Christi, baptizandos in Ecclesia catholica existimabat. Multi cum illo, quidam cum isto etiam sentiebant, utrique cum eis in unitate sistentes. Si ergo verum est quod isti dicunt, et unde causam suae se parationis asserere, vel excusare conantur: " In una communione Sacramentorum mali maculant bonos, et ideo corporali disiunctione a malorum contagione recedendum est, ne omnes pariter pereant "; iam tunc Stephani et Cypriani temporibus periisse Ecclesiam confitendum est, nec aliquam posteris derelictam, ubi Donatus ipse spiritaliter nasceretur. Quod si dicere nefarium iudicant, quia revera nefarium est; si mansit Ecclesia ex illis temporibus usque ad tempora Caeciliani et Maiorini sive Donati, nec eam maculando perdere potuerunt quicumque in eam secundum ipsos sine Baptismo admissi sunt, pleni omnibus peccatis et criminibus suis, nec ulla facta est a Cypriano, et eis qui pariter de Baptismo sapiebant, ab illorum communione divisio; quoniam non se arbitrabantur in unitate et communione sacramentorum Christi, alienis malis posse maculari: sic potuit et deinceps Ecclesia permanere, quam toto, sicut de illa praedictum est, terrarum orbe crescentem nullo modo poterant quorumlibet traditorum ac facinorosorum aliena crimina maculare; sicut in una area usque ad tempus ventilationis 45 maculari paleis frumenta non possunt, sicut intra una retia 46 usque ad tempus littoris mali pisces bonos simul natando non perdunt.


Omnis peccati consociatio prohibetur in divinis testimoniis, vel praeceptis.

14. 24. Nulla igitur ratio fuit, sed maximus furor, quo isti velut malorum communionem caventes, se ab unitate Christi quae toto orbe diffunditur, separarunt. Nisi forte a criminibus crimina mirabili arte discernunt, non de Scripturis, sed de cordibus suis distinctionum regulas proferentes, atque dicentes, in unitate communionis Sacramentorum alia crimina aliena sine contaminatione tolerari, traditionis autem crimine omnes, qui cum talibus Sacramenta communicaverint, detineri. Sed hinc diutius disputare superfluum est, praesertim quia hoc et rarissime audent dicere, ipsi quoque verecundantes et sentientes vana se loqui; et cum ea dicunt, nullo divino testimonio fulcire nituntur. Magis enim solent in ore habere, quando peccatis aliorum alios criminantur, ad excusandum nefas separationis suae: Videbas furem, et concurrebas cum eo 47; et: Ne communicaveris peccatis alienis 48; et: Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis 49; et: Qui tetigerit pollutum, pollutus est 50; et: Modicum fermenti totam massam corrumpit 51; et alia huiusmodi, quibus non traditionis crimen ab aliis criminibus aliqua proprietate discernitur, sed omnis peccati consociatio prohibetur. Quae tamen divina testimonia, vel praecepta, si eo modo quo isti, intellegeret Cyprianus, profecto se ab Stephano separaret, nec cum illo in catholicae unitatis communione persisteret. Ille quippe secundum sententiam quam de Baptismo isti tenendam, putant, haereticos et schismaticos sicut opinantur, Baptismum non habentes, admittendo in Ecclesiam, communicabat peccatis alienis; quia videlicet peccata eorum qui Baptismo vero abluti non erant, in eis utique permanebant. Debuit ergo Cyprianus ab huius communione discedere, ne cum fure concurreret, ne peccatis communicaret alienis, ne contagione inquinaretur immundi, ne pollutus fieret tangendo pollutum, ne fermento cor rumperetur aliorum. Hoc ergo quoniam non fecit, sed cum eis unitate permansit, tota ipsius unitatis tunc massa corrupta est, nec perseveravit Ecclesia, quae postea sanctos istorum Maiorinum pareret et Donatum 52. Hoc quia dicere nullo modo audent; restat ut fateantur bonos cum malis in Sacramentorum christianorum communione sine ulla sua labe mansisse, et usque ad tempus Caeciliani perseverasse Ecclesiam Christi, non sine ullis hominibus malis, tamquam in horreo iam reconditam 53, sed adhuc commixta palea tamquam in area constitutam. Sic ergo et deinceps potuit permanere, sicut et permanet, donec ultimo iudicii die ventilata mundetur.


Cyprianus in Ecclesia Christi, cum eis quos iniustos vel noverat, vel putabat sine ulla sui commaculatione persistit.

15. 25. Quid igitur sibi vult tantus furor separationis istorum ab unitate corporis Christi, quae, sicut prophetatum legitur, implerique iam cernitur, toto orbe terrarum atque in omnibus gentibus dilatatur. Hic certe, sicut scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit; exitum autem suum non abluit 54; hoc est, non excusat, non diluit, non defendit quod furore schismatico in hae reticam pestem de domo Dei 55 exire non timuit: quia si vere iustus esset, sicut apostolus Paulus cum fratribus falsis, de quibus in suis Epistolis ingemit 56, et sicut Cyprianus cum eis, quos sine Baptismo suis peccatis praeteritis plenos existimabat, et admitti ad Ecclesiam ab Stephano sciebat; ita in Ecclesia Christi, cum eis quos iniustos vel noverat, vel putabat sine ulla sui commaculatione persisteret, nec bonos propter malos desereret, sed malos propter bonos potius toleraret, tamquam granum cum palea pondere caritatis trituram ferens, non tamquam levis simus pulvis etiam ante ventilationem flatibus cedens. Eo quippe modo etiam cum iniquis, quos necesse est usque ad littus retia ista contineant 57, in unitate catholica perseverans, non tamen cum fure concurreret, nec peccatis communicaret alienis, nec cuiusquam immunditiae contrectatione macularetur, nec pollueretur tangendo pollutum, nec cuiusquam fermento corrumperetur 58. Haec enim fiunt consensione peccatorum, qua per feminam serpens hominem primum etiam in paradisi felicitate decepit 59; non communione Sacramentorum, in qua condiscipulos Iudas mundos immundus contaminare non potuit 60. A malis autem, cum quibus Sacramenta Dei communicant, etiam nunc in area, nondum in horreo, iam tamen boni discedunt, et separantur morum dissimilitudine, non corporum segregatione; aliter vivendo, non ad alia conventicula veniendo: sic nec cum malis unum fiunt, nec ab Ecclesiae unitate discedunt.


Nos Ecclesiae causam defendimus.

15. 26. Quid ergo nobis nescio quorum traditorum crimen exaggerant, quos tamen nec ipsos unquam convincere potuerunt? Sed si eos contra istorum calumnias defendamus, quorumdam hominum causam videbimur agere, non Ecclesiae. Prorsus quicumque et ubicumque traditores fuerunt, et non tantum traditorum peccatum, sed ipsorum etiam qui tradere compellebant, et omnium omnino facinorosorum, flagitiosorum, sacrilegorum, admittebat Stephanus in Ecclesiam secundum istos: quia si Baptismum non habebant, omnia peccata quaecumque gravia et horrenda commiserant, in eis erant, et reos illos sine ulla remissione retinebant. Tales admittebat Stephanus, cum talibus erat in unitate catholica Cyprianus; nec tamen periit, sed perseveravit Ecclesia. Non igitur quemquam in eius unitate maculant aliena peccata. Frustra filius malus a familia patris exire properavit, frustra se iustum dicit; exitum autem suum non abluit 61. An forte dicturi sunt, eos quos ita Stephanus admittebat, ipsius unitatis participatione mundatos, quoniam caritas cooperit multitudinem peccatorum 62? Utinam dicant: hoc enim et nos dicimus, quando eos ad unitatem vel urgemus ut redeant, vel monemus. Hoc autem pacto iam etiam nulla inter nos Baptismi quaestio remanebit. Si enim apud haereticos vel schismaticos baptizati, cum ad Ecclesiam veniunt, unitatis ipsius caritate mundantur, profecto sine causa rebaptizantur.


Donatistae Romanae Ecclesiae episcopos incredibilibus calumniis insectati sunt.

16. 27. Vides itaque in hoc sermone, cui me respondere voluisti, quam multa dixerit ille pro nobis. Quid ergo iam opus est ut episcoporum Romanae Ecclesiae, quos incredibilibus calumniis insectatus est, obiecta ab eo crimina diluamus? Marcellinus, et presbyteri eius Miltiades, Marcellus, et Silvester, traditionis codicum divinorum, et thurificationis ab eo crimine arguuntur: sed numquid ideo etiam convincuntur, aut convicti aliqua documentorum firmitate monstrantur? Ipse sceleratos et sacrilegos fuisse dicit; ego innocentes fuisse respondeo. Quid laborem probare defensionem meam, cum ille nec tenuiter probare conatus sit accusationem suam? Si est ulla humanitas in rebus humanis, puto nos iustius posse reprehendi, si ignotos homines, quos criminantur inimici, nec eorum crimen ulla testificatione demonstrant, nocentes potius quam innocentes crediderimus. Quia si forte se aliter veritas habet, ipsi certe humanitati debitum redditur, cum homo de homine nihil mali temere suspicatur, nec cuiquam criminanti facile credit, quando sine teste ac sine ullo documento crimen obiiciens, maledicus potius conviciator, quam veridicus accusator exstiterit.


Quando sine teste ac sine ullo documento crimen obiiciens, maledicus potius conviciator, quam veridicus accusator exstiterit.

16. 28. Huc accedit, quia Miltiade tunc episcopo Romanae Ecclesiae praesidente, ex praecepto Constantini imperatoris, ad quem totam illam causam accusatores episcopi Carthaginiensis Ecclesiae Caeciliani per Anulinum proconsulem detulerunt, idem Caecilianus innocens pronuntiatus est. De quo iudicio cum maiores istorum importunissima pervicacia memorato Imperatori quererentur, quod non plene neque recte fuerit examinatum atque depromptum, nihil de Miltiadis traditione vel thurificatione dixerunt. Ad cuius audientiam nec venire utique debuerunt, hoc potius ante suggerentes Imperatori, aut ut suggereretur instantes, quod apud traditorem codicum divinorum et idolorum sacrificiis inquinatum causam suam agere non deberent. Cum hoc ergo nec ante suggesserint, nec posteaquam contra eos pro Caeciliano iudicatum est, saltem victi et irati obiiciendum putarint, quid nunc inanes tam sero connectunt calumnias, quasi ut innocentiae Caeciliani, Miltiadis iudicis decoloratione fuscetur, et ipsa Romana Ecclesia, ubi nec damnare quemquam suo qualicumque iudicio potuerunt, nec aliquem suorum velut in locum subrogare damnati, contra quam paucissimis Afris partis suae primo interventores adventitios furtim longeque mittebant, quos istum nominatim commemorare non puduit 63, donec deceptae plebeculae quasi proprios episcopos ordinarent? Nempe episcopum Abtungensem Felicem post Caeciliani purgationem apud Imperatorem accusaverunt, quod ipse esset manifestissimus traditor, et ideo Caecilianus episcopus esse non posset, quod ab illo traditore fuerit ordinatus. Tunc Constantinus nec huic eorum accusationi negavit locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset expertus; et ideo praecepit ut causa Felicis discuteretur. In Africa discussa est a proconsule Aeliano. Felix quoque innocens declaratus est. Exstant gesta proconsularia: qui voluerit, sumat et legat. Hoc autem non solum ad innocentiae Caeciliani demonstrandae cumulum pertinet, ipsiusque Felicis evidentissimam purgationem, atque illorum calumnias declarandas, qui eum fontem omnium malorum in concilio suo dixerant; verum etiam ad cogitandam Miltiadis ab eorum criminationibus purissimam vitam. Nisi forte quisquam tam sit insipiens, ut credat eos, cum Felici non pepercerint, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, Miltiadi parcere potuisse, a quo fuerat absolutus, si illius episcopi vitam, quamvis nullum vulnus conscientiae peremisset, saltem qualiscumque fama culpasset. An vero quod de foro Abtungensium fictum fuerat, ab istis accusaretur; et quod in Capitolio Romanorum factum fuerat, taceretur?


Donatistae, vituperando sanctos nobisque optime cognitos, satis ostendunt quid etiam de ignotis, quibus similiter maledicunt, sentire debeamus.

16. 29. De Mensurio autem quid respondeam, cum eius tempore usque ad obitus diem plebs unitatis nulla conscissa est; ipsaeque litterae Secundi Tigisitani, quibus reprehensus asseritur, eos ad se invicem pacifice scripsisse confirmant, atque in collegii societate mansisse? Iam vero quod etiam de Cirtensi Ecclesia dicere voluit, et episcopos ibi catholicos maledictis insectatus est quibus voluit; quid aliud egit, nisi ut vituperando sanctos etiam nostrorum temporum viros, nobisque optime cognitos, satis ostenderet quid etiam de ignotis, quibus similiter maledicit, sentire debeamus? Proinde, si Profuturus ante paucissimos annos defunctus, et Fortunatus qui in corpore adhuc est, atque illi successit episcopo, quomodo Manichaei fuerunt, sic fuerunt et illi traditores, quos longe a nostris temporibus ignotissimos accusare non cessant, etiam illorum nobis pura ab istorum probris vita notissima est.


Non sane parva est parumque gloriosa consolatio cuiuscumque nostrum, si ab inimicis Ecclesiae cum ipsa Ecclesia criminamur.

16. 30. Non sane parva est parumque gloriosa consolatio cuiuscumque nostrum, si ab inimicis Ecclesiae cum ipsa Ecclesia criminamur: eius tamen defensio non in eorum hominum defensione consistit, quos isti nominatim falsis criminationibus appetunt. Prorsus qualescumque fuerint Marcellinus, Marcellus, Silvester, Miltiades, Mensurius, Caecilianus, atque alii quibus obiiciunt pro sua dissensione quod volunt, nihil praeiudicant Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae: nullo modo eorum innocentia coronamur, nullo modo eorum iniquitate damnamur. Si boni fuerunt, in areae catholicae tritura tamquam grana mundati sunt; si mali fuerunt, in areae catholicae tritura tamquam stipulae comminuti sunt. Intra istam aream et boni et mali esse possunt; extra eam boni esse non possunt. Quisquis ab hac unitate vento superbiae tamquam sola palea separatur, areae dominicae propter commixtam paleam quid calumniatur?


Probamus et ecclesiasticis, et municipalibus, et iudicialibus gestis Donatistas fuisse traditores.

17. 31. Nos quoque dicimus, nec tantum dicimus, verum etiam litterarum monumentis ecclesiasticis et publicis comprobamus: Secundum Tigisitanum, cuius congregato concilio Caecilianum dicunt esse damnatum, confessis traditoribus, ne schisma fieret, pacem dedisse, cum et eidem ipsi a Purpurio Liniatensi crimen traditionis fuisset obiectum. Dicimus Victorem Rusiccadiensem, Donatum Calamensem, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis-Tibilitanis, Silvanum Cirtensem fuisse traditores, eosdemque quasi traditorum severissimos damnatores. Hoc probamus et ecclesiasticis, et municipalibus, et iudicialibus gestis. Sed nec ideo traditores sunt omnes in parte Donati, quia in ea isti fuerunt; nec ideo est innocens pars Donati, si isti innocentes a traditionis iniquitate monstrentur. Melius enim audimus sanctam Scripturam, quam vel cuiquam calumniamur de peccatis alienis, vel cuiusquam similem calumniam formidamus. Anima enim quae peccat, ipsa morietur 64; et: Unusquisque proprium onus portabit 65; et: Qui manducat et bibit indigne, non alteri, sed sibi iudicium manducat et bibit 66. Et sinuntur utraque crescere usque ad messem, ne, cum ante tempus colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum 67; et commixti optimis pascuis haedi agnique pascuntur, donec a pastore, qui errare non potest, segregentur 68; et ex omni genere piscium retia complentur unitatis, donec ad iudicium littoris perducantur 69. Nisi quod isti sua perversa falsaque sententia sibi praeiudicant, qui propter aliena peccata iuste se dicunt ab orbis christiani communione separatos: per hanc enim absurdam insanamque opinionem ipsi faciunt, ut eis quorumdam suorum peccata omnibus imputentur. Quod si iustum arbitrantur, rei sunt omnes cuiuslibet apud se in uno homine inventi manifestissimi criminis: si autem hoc, sicut iniustum est, iniustum esse cognoscunt, rei sunt omnes iniquissimae separationis.


In ipsa unitate dominicae areae, nec propter bonos laudandi sunt mali, nec propter malos deserendi sunt boni.

18. 32. Iam vero quoniam in hoc sermone de unico magis Baptismo quaestio est, ut unde coepta est nostra disputatio concludatur, sicut in ipsa unitate dominicae areae, nec propter bonos laudandi sunt mali, nec propter malos deserendi sunt boni: sicut in uno homine nec propter illud quod in eo integrum est, eius est accipienda perversitas; nec propter id quod in eo perversum est, negari debet eius integritas: quia et in Iudaeorum iniquitate detinetur veritas resurrectionis mortuorum; et in Gentilium iniquitate detinetur veritas unius Dei, qui condidit mundum; et in eorum iniquitate, qui cum Christo quia non colligunt, spargunt 70, detinetur veritas qua in eius nomine pellunt spiritum immundum; et in templorum sacrilegorum iniquitate inventa est veritas, qua colebant ignotum Deum 71; et in daemonum iniquitate inventa est veritas, qua confessi sunt Christum 72. Sic et in haereticorum iniquitate inventa veritas non neganda est, qua detinetur Baptismi sacramentum.