Migne Patrologia Latina Tomus 62
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
LIBER PRIMUS. De unita Trinitate deitatis.
(0237) (0237B)Interrogatio: Tu unus Deus Pater, unigenitus Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, quia unam deitatem nobis declarasti, et sacrosanctae solius divinitatis indivisam gloriam revelasti, et perfectam gloriam Trinitatis tuae, sempiternamque plenitudinem demonstrasti, ideo optimum duxi ut tua veritas patefacta claresceret, et haereticorum detecta caecitas innotesceret. Propter quod subito in aemulationem accensus est animus meus, et exarsit sicut ignis rutilans in densas arborum silvas, Unde quia multi tentaverunt ad 199 stylum luminis viam demonstrare justitiae, et nobis placuit per anfractus angustiae ejus iter dirigere, et latam et spatiosam viam primum fugere, quis non cupiat, detersa antiquitus caligine, per aquam vitae renovari, et post steriles et jejunas siliquas (0237C)panem vitae edere, et, omissa voragine poculi venenosi, calicem salutaris accipere, et, prostrata idolorum profana cultura, Deum verum agnoscere creatorem, et in unum, spreta inveterati sibilatione serpentis, hymnum Deo suaviter decantare, et tandem, refutatis squamosi draconis uberibus, ex evangelicis praeceptis melle et lacte potari, et rursus per immortalitatem resumptam angelos apostatas judicare, et post terrenum hominem coelestibus regnis et sublimibus in Jerusalem mancipari? Rogo, quae et quanta est haec in Deo humanitatis dilectio, qui tanta praemia credentibus pollicetur? Quis non omni aviditate festinet de gravi somno exsurgere, et clarissimam lucem cum infinita admiratione conspicere? Quam cupio non ad pupillam oculorum obtutibus ostendere, (0237D)sed religiosis fratribus in arcano cordis secreto recondere. In quo non ambitiosi voluminis confeci cumulum, ne plus verba exaggerarem quam sensum investigantibus intimarem; sed breviter ex parte secundum promissionem infinita comprehendi, ut humili sermone sublimia indicavi. Unde totum ibi est plenum, ubi nihil est minus, imo penitus totum (0238B)videtur ignorare, qui huic plenitudini divinae Trinitatis aliquid voluerit derogare, dum de te magis senserim, quam proprie aliquid de meo dixerim. Nunquid totum secundum professionem regulae credi te tantum permisisti, et nullo omnimodo mentali sermone definiri voluisti? Nunquid quia per fidem credi te permisisti, et deitatem divinitatis tuae immensae apud nos ut enarremus jussisti? Nunquid quia a nobis sentiris proprie, et dicendo definiris? Absit, dum Deus tu tibi tantum solus proprie es agnitus. Propter quod supplex impensissime obsecro tuae tranquillissimae Trinitatis gloriam, ut perducas me ad statum perfectum fidei, confessionis meae verba promentem. Si coelum vel coeli non sufficiunt ad prodendam sublimis 200 magnitudinis tuae laudem; si non satiatur (0238C)oculus ad videndum, aut auris ad audiendum opera magnificentiae tuae, unde sufficit parvitas mea geminas in confessione referre tibi maximas gratias? Adeo veniam postulo, ne forte cum praesumptionis dicta assumpsero, tuae majestati videar aliquid derogare. Sed prostratus jaceo ante tuae sublimitatis gloriae sedem, ut permittas me de plenitudine thesauri tui legis fontem bibere, et de quatuor exuberantibus fluminibus aquam vitae haurire. Ex quibus confidenter haereticorum blasphemias per auctoritatem regulae praescribamus, et catholicorum a sempiterno vitae Spiritu, velut de nectaris fonte corda sitientium irrigemus. Haec est, inquam, materiae formula in collisione haereticorum, et haec est tituli victoria in absolutione catholicorum, quam significat principale mandatum (0238D)Dei: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? Audi in hoc admirabile ac regale decretum, in quo omne sacramentum in deitate Trinitatis uniter continetur. Quia dixit in nomine, evidenter unam deitatem in Trinitate consistere declaravit. Et quod prosecutus est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, per (0239A)singula nomina singulas personas inesse distinxit.
Haereticus. Sane, ut prius mihi summatim de unito deitatis nomine multifarie dictum ad interrogata exponas, postulo, et sic de nominibus personarum in prosequendo distinguas.
Interrogatio. Cur unita est deitas?
Responsio. Quia nulla est in hac plenitudine Trinitatis ambiguitas.
Interrogatio. Cur unus est Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus?
Responsio. Unus ubi dixisti, ad unitum nomen deitatis tu ipse retulisti nomina ea quae in personis distinxisti.
Interrogatio. Cur solus Deus?
Responsio. Utique quia sola deitas in Trinitate (0239B)consistit, ideo solus Deus.
Interrogatio. Cur omnipotens Deus?
Responsio. Manifeste, quoniam omnipotens est ipsa deitas Trinitatis.
Interrogatio. Cur unus verus Deus
Responsio. Procul dubio dum una vera sit natura Trinitatis, propterea unus est verus Deus.
Interrogatio. Cur unus bonus est Deus?
Responsio. Quatenus nulla diversitas dispar est in una substantia divinae Trinitatis, ac per hoc unus 201 bonus est Deus.
Interrogatio. Cur summus Deus?
Responsio. Quoniam haec eadem ipsa summa est substantia Trinitatis.
Interrogatio. Cur unus est Dominus?
(0239C)Responsio. Memento unitam esse dominatione in natura sempiternae Trinitatis, et ideo unus Dominus.
Interrogatio. Cur una est imago invisibilis Trinitatis?
Responsio. Quia una eademque deitas est in imagine veritatis.
Interrogatio. Cur unus est spiritus Deus
Responsio. Nonne una est natura deitatis Spiritus sancti, quae in Patre, et Filio, et in sese consistens est? Ideo unus est Spiritus unius Trinitatis, quia una est sempiterna in hac ipsa Trinitate plenitudo divinitatis.
Interrogatio. Cur aequalis est una Trinitas?
Responsio. Quia et sempiterna est in ipsa Trinitate (0239D)deitas. Rogo, non animadvertis omnes pene haereses in hoc titulo unitam deitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti blasphemare, dum haec quae superius uniter in Trinitate sunt dicta ad unam personam Patris illi tantummodo conferant? Qua de re strenue nobis laborandum est, imo adversus tot sectarum congressiones atrociter cum infinita sollicitudine dimicandum, ut penitus discussa haereticorum caligine, lux evangelicae cognitionis patefacta clar scat, et blasphemantium detecta caecitas innotescat. Unde nobis paulisper pro examinatione superiora retexenda sunt, ut legentibus vel investigantibus veritatem omnis ad liquidum scrupulus infidelitatis de arcano pectoris auferatur.
(0240A)Praeterea duntaxat de sacrosancto unito nomine Trinitatis.
Ergo ubi unum Deum memini, non ad unam tantummodo personam Patris haec in diendo taxavi, dum Filium de una Patris esse plenitudine deitatis et Spiritum sanctum non negavi. Et solum Deum ubi memoravi, non ad solam personam Patris haec, ut dicam verius, indicavi, quia Filium et Spiritum sanctum de hac ipsa sola substantia divinitatis Patris esse non negavi. Similiter omnipotentem Deum, sive verum Deum, vel bonum Deum, aut summum Deum, seu unum Spiritum sanctum, de quo summatim paulo ante narravi, 202 nonne haec cuncta vocabula ad unitam divinitatem Patris, et Filii, et sancti Spiritus declaravi? Unde quamvis in hoc loco copiosae sint (0240B)significationes dictae, tamen ad unitam divinitatem Trinitatis evidentius sunt approbatae. Nam unitas, non ut haeretici suis oppressi blasphemiis dicere saepe consueverunt in voluntate esse, non in deitate: quod absit, dum unitas non in voluntate tantum sit, sed imo in deitate. Ac per hoc unitas haec, ut certus sis, non in concordia tantum est, sed realiter, imo substantialiter constat in natura divinitatis. Ergo postulo a te, qui legis hanc istius scripturae meae fidei catholicae professionem, ne hic superflua vel profusa verba perquiras; sed strictim, capaciter, imo spiritaliter cum summo studio dicta, ad stylum sacrae Scripturae conferas, et secundum regulae aequitatem justitia moderante perpendas. Unde jam accipe non diserta, sed fortia; neque terrena figmenta, sed vera coelestia (0240C)documenta; neque philosophorum haeretica prava commenta, sed perfecta apostolica arcana sacramenta; neque grammatica, quae superflua est doctrinae sapientia, sed ex evangelicis Scripturis super mel et favum dulciora et meliora divina praecepta. Disce itaque quia in hoc sophistae hujus mundi stulti vel muti facti sunt, quoniam sapientiam veram non cognoverunt, et ideo reprobi facti sunt. Itaque interrogantis atque solventis accipe personam, quae exigit sibi fieri satisfactionem.
Interrogatio. Cur Pater spiritus dicitur, et Filius spiritus nuncupatur, et Spiritus sanctus spiritus appellatur?
Responsio. Perfecte ad haec respondetur pro loco interroganti. An ignoras quia Pater unus Deus est, (0240D)et Filius unus Deus est, et Spiritus sanctus unus Deus est? Nonne unus Deus est, dum unitum nomen est in natura usiae? Sic et unus Spiritus est, quia unita est deitas ejusdem. Nam si tu per singula nomina personarum unitum nomen Spiritus ter designasti, nunquid tres Spiritus dicere oportet? Absit. Quod si hoc poterat dici, tale erat, ut et hoc in confessione deberet introduci, tres deos in plurali numero nuncupari: ut jam non esset in his personis una 203 natura divinitatis, sed unusquisque in propria vel diversa natura sua consisteret; quod absit. Interea rursus eadem repeto, et ad tua dicta verba comparo, et sensum intellectus mei tibi refero. Pater unus Deus est, et Filius unigenitus Deus est, et Spiritus (0241A)sanctus unitus in Patre et Filio Deus est. Nonne quia unitatis nomen, id est deitatis, per singulas personas ter designavi, ideo tres deos potero confiteri? Absit. Unde quamvis triplex sit dictum, unum tamen tenet in deitate Trinitatis nominis indicium. Interim vel in hoc titulo animadverte dicentem: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Nunquid in hoc dicto tres deos designavit, eo quod unum nomen ter indicavit? Absit. Idcirco nos qui fidem evangelicam atque apostolicam Patrum tenemus, nec tres deos, nec tres dominos, nec tres spiritus, vel caetera hujuscemodi pluralitatis dicta nec tenemus, nec in corde nostro suscipimus: praesertim cum nos unitatem deitatis uniter, non pluraliter in Trinitate consistere sciamus. Propter quod non debemus (0241B)tres naturas in his personis contra jus evangelicae censurae profiteri, cum sit unus Pater Deus, et unigenitus sit Filius Deus, et ingenitus sit Spiritus sanctus Deus. Ideo unus est Deus, quia unita est deitas, sicut per singulas personas scriptum est: et quia nullus Deus nisi unus. Velut hoc: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4); sive hoc: Ego Dominus Deus extendi coelum solus, et solidavi terram (Isai. XLIV, 24). Sed et hoc: Unus enim Deus (I Tim. II, 5); aut hoc: Mediator autem unius non est, Deus autem unus est (Gal. III, 20). Nec non: Vaderretro, Satana; scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Matth. IV, 10). Nam et hoc: Ex Spiritu qui nascitur, Spiritus est; et alio in loco: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, (0241C)dividens singulis prout vult; sive hoc: Servare unitatem Spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus Spiritus. Sed et hoc: Omnes unum Spiritum potavimus. Memento unitum divinitatis nomen esse in singulis personis.
Interrogatio. Ut haec dicta de auctoritatis jure adhuc mihi confirmes, postulo.
Responsio. Ignoras scriptum esse, Intelligentibus legem loquor (Rom. VII, 1). Itaque 204 qui aures habent ad audiendum audiant quid Spiritus per historiographum Moysem in toto pene libro Geneseos Ecclesiis testetur: intelligant Deum dixisse, et Deum fecisse, et Deum adfuisse, vel benedixisse ea. Idem et dixit ibi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), et sic prosecutus est: (0241D)Fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Ibid., 27, 28).
Interrogatio. Quae tandem est causa unum dixisse faciamus, et unum fecisse, et unum dicenti et facienti interfuisse, et bona facta vidisse et benedixisse? dum faciamus unius tantum solitarii persona non sit, sed facientis uniter cum eo, et ad imaginem Dei ipsius tantum persona sit, sed et videntis et benedicentis una cum eo sit.
Responsio. Non tibi videtur, quoniam per tacita nomina personarum, quamvis paulisper, deitatis unitum operantis nomen est insinuatum? Utique, quia (0242A)non significavit, Pater dixit, et Filius fecit, et Spiritus sanctus benedixit; sed breviter prosecutus est: Et dixit Deus, et fecit Deus, et vidit Deus omnia quae facta erant, et benedixit illa, dicens, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Vides quia nemo ad semetipsum dicit, fiat, sed ad facientem: et nemo qui facit, ad suam personam loquitur, et fecit. Et quis de se indicat, et vidit, et benedixit? Nam verbo tenus si una esset persona dicenti, et facientis, et benedicentis, sic intimasset fecisse se opus suum, et dixi, et feci, et benedixi. Dum scriptum sit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Utique Verbum Filium indicavit: Dominum autem Patrem ejus designavit, et Spiritum oris ejus, Spiritum sanctum dixit. (0242B)Vides in his personis unitum esse nomen Trinitatis in natura? Psalmographo quoque approbante: Propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8). Ecce Deum et Deum: non tamen pluraliter invenies dictum fuisse in his personis deos: nec non Dominum de Domino, Patrem de Filio audi attestantem per Osee prophetam, Salvabo eos in Domino, Deo ipsorum (Osee I, 7). Sed et hoc scriptum 205 est de unito nomine divinitatis: Et pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24). Vel hoc exemplum accipe ad Jacob dicentis in libro Geneseos: Surge et ascende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altare Deo, illi qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui (Gen. XXXV, 1). Et in libro Psalmorum cautum invenimus: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram (0242C)meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Sed et sanctus Isaias indicat: Sic dicit Dominus Christo meo, cui tenui dexteram, ut obaudiant eum omnes gentes (Isai. XLV, 1), etc. Unus tamen Deus quia unita est dominatio in natura sempiterna: sicut et de persona sancti Spiritus Vas electionis breviter absolvit dicens: Idem Spiritus idem et Dominus, idem et Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 11). Et alio in loco idem ipse repetit: Quia Dominus est Spiritus: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Vel accipe in persona Patris in Evangelio ad Samaritanam dictum fuisse, quia Deus Spiritus est (Joan. IV, 24). Nam et de persona Filii Jeremias receptissimus prophetarum testatur: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus (0242D)(Thren. IV, 20). Sive hoc: Quia misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem Abba pater (Gal. IV, 6). De Spiritu autem principali Filius indicat: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, vel quo eat. Sic est omnis qui nascitur ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 8). Ergo ut compendio Scripturae sensum de natura divinae Trinitatis uniter dicentis colligas: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae (Psal. XVII, 47). Vides per singulas significationes unitum nomen deitatis ter indicatum: hoc est, Deus, Deus, et Deus: non tamen deos. Vel per eumdem dictum accipe: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, (0243A)et glorificubis me (Psal. XLIX, 14). Utique si una esset tantummodo in hoc exemplo fixa persona, debuerat haec sine aliqua distinctione in prosequendo taxare, dicens: Vivit Dominus, qui est benedictus. Sed cum dicit: Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae (Psal. XVII, 47), itane non uniter in his personis est nomen divinitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti in omnibus declaratum? 206 id est Deus, et Deus, et Deus: sicut alio in loco cautum est de unito nomine dominationis: Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem, afferte gloriam nomini ejus (Psal. XCV, 7). Quia si una esset tantummodo persona gloriam sic debuerat intimare: Afferte Domino patriae gentium, afferte ei gloriam et honorem, afferte gloriam (0243B)nomini ejus. Quid amplius? Nunquid adhuc nobis ad patefaciendam veritatem argumenta sunt necessaria? Nunquid gentes quibus introitus januae credentibus ad vitam aeternam patens est, in unam tantummodo personam Patris baptizantur? et non in tres, quorum nomina haec sunt in personis distincta, Patris, et Filii, et sancti Spiritus, quibus est una natura divinitatis, sicut scriptum est, Euntes baptizate omnes gentes in nomine, et sic prosecutus est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Unde in his personis per omnia in deitate divinitatis unitum nomen est, et per ipsa nomina Trinitatis tantum personae distinctae sunt. Sed et Apostolus ad haec testatur: Servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus Spiritus; sicut et vocati estis in una (0243C)spe vocationis vestrae (Ephes. IV, 3). Vides servandum esse unitum Spiritum, in unum corpus Ecclesiae, in vinculo pacis, quod est in confessione salutis? Aut nunquid unitatis naturae nomen Spiritus in una tantummodo persona ejusdem dici potest, dum unitatis naturae nomen in tribus his personis in baptismo vitam credentibus tribuat? In qua spe omnes nos vocati sumus. Quae spes fidei nostrae haec est, ut in baptismo unitum divinitatis nomen prius confitearis, ut remissam peccatorum in his personis consequi merearis. Ergo quamvis in superioribus exemplis Scripturarum tacita sint nomina personarum, tamen unitum nomen divinitatis per omnia tibi est in his demonstratum; sicut et in hoc exemplo veritatis, in quo nomina personarum evidenter sunt ostensa, et (0243D)unitum nomen divinitatis clause est declaratum, dicente Joanne evangelista in Epistola sua: Tres sunt qui testimonium dicunt in coelo, Pater, et Verbum, et Spiritus, et in Christo Jesu unum sunt (I Joan. V, 7); non tamen unus est, 207 quia non est in his una persona. Nam unum quod dixit de utrisque, quid aliud intelligitur, quam quod Deus Pater divinitatis natura, idem ipse dicatur et Dominus, idem ipse sit et Spiritus; et Filius Deus, idemque sit in divinitate et Dominus, idemque sit in deitate et Spiritus; sed et Spiritus Paraclitus Deus idemque sit et Dominus in natura deitatis, idem sit et spiritus? Vides quia in deitate et in substantia plenitudinis per omnia unum sunt, et in nominibus personarum tres sunt? Nam (0244A)quod tres sunt, quid aliud sentitur fuisse quam Pater verus, unus, vel solus qui genuit idem non sit qui et unigenitus ab ipso est; et Filius unus qui non genuit sicut ipse a Patre genitus, Pater non sit; et hic Spiritus sanctus qui nec Pater nec Filius est? Praeterea qui nec genuit, nec genitus est, cum alius sit in persona qui genuit, et alius sit in persona qui unigenitus ab ipso est, et alius adaeque in persona, ut dixi secundum divinam Scripturam, qui nec Pater, nec Filius est, hic est Spiritus sanctus, sed plane de unita natura est. Ideo in deitate unita unitum divinitatis nomen est. Sicut in claritate evangelicae Scripturae de Spiritu Paraclito Filius testatur, dicens: De Patre procedit (Joan. XV, 26). Et sic prosecutus est: Et de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Et ideo ubi (0244B)personae requiruntur, propria nomina per haec distinguuntur, ubi autem Deitas poscitur, unitum nomen indicatur, quoniam sumus ad nomina personarum pluraliter dictum demonstratur. Ac per hoc in deitate divinitatis unita unum sunt, et in nominibus personarum tres sunt: unde tres unum sunt, sive unum tres sunt. Sane ut omnem scrupulum legentibus amputemus, adhuc breviter dilucidabo, multifarie approbans hoc unitatis nomen esse verissimum Trinitatis, quae tamen refertur ad multifariam sapientiam Dei, quae uniter in Patre, et Filio, et Spiritu sancto consistit; de qua si significes sapientiam deitatis et deitatem sapientiae, nonne haec ipsa est unitas sapientiae, quae et divinitas Trinitatis? Ergo ut compendio haec assignemus, sive sapientiae gloria, sive deitas gloriae, (0244C)aut summitas, aut dominatio, aut dignitas, aut claritas, aut 208 majestas, aut imperium, aut potestas, aut sempiternitas nominetur, nonne haec multifarie quamvis sint dicta, tamen ad unitam deitatem incomparabilem Patris, et Filii, et Spiritus sancti uniter sunt declarata? Aut putas quot significationes dicuntur ad gloriam deitatis, totidemque sint et species diversitatis? Absit, dum haec universa ad unitam substantiam dicta referuntur. Nam si haec una atque eadem ipsa est multiplex praesaga sapientia Patris, et Filii et Spiritus sancti, quae est una virtus, sive una forma magnitudinis, sive una majestas, sive una claritas, quae in hanc unitam deitatem plenitudinis secundum Scripturae regulam in hoc loco collecta reperiuntur; nunquid sic in eadem deitate Trinitatis (0244D)potest adversus Scripturas referri, ut tres sapientias, aut tres virtutes, aut tres imagines, aut tres substantias, aut claritates, aut tres plenitudines divinitatis, vel caetera hujuscemodi pluraliter Ariomanitarum more dicamus? Absit. Sicut tu, Osi, jam in aetate prolixa, qui non per rudimenta in synodo Sirmiensi Catholicae auctor fuisti, ubi fidem tuam, quam in Nicaea conscripseras, irritam fecisti, dum regiae potestati famulareris. Praeterea qui morti esses perquam vicinus, sic in laqueum voraginis baratri incidisti, ut excederes tanquam mortuus a corde, ut diceres: Quis ignorat Patrem majorem esse honore, dignitate, claritate et majestate? Quasi duae vel certe tres essent claritates, aut majestates in singulis his personis, (0245A)Patris, et Filii et Spiritus sancti. Quod absit. Nam si haec eorum sic se blasphemia, ita ut aiunt, haberet, quare jam non tres deos plurali numero nuncupant, ac publica voce circa proprias vel diversas substantias suas pollicentur? Quod absit. Dum perfecte unitum nomen divinitatis, multifarie quamvis dictum, uniter in Trinitate consistat.
Interrogatio. Sed ut breviter haec ipsa dicta de auctoritate per singulas personas uniter ac communiter mihi ostendas postulo.
Responsio. Audi uniter in Trinitate dictum: Sapiens est Deus, et fortis et magnus, qui jubet soli, et non oritur; qui sidera conclusit, et extendit coelum quemadmodum pellem; qui ambulat super mare tanquam super 209 aridam, qui facit magnalia, et quae (0245B)investigari non possunt (Job. IX, 4, 7, 8, 10). Et quae in Salomone ait: Deus sapientia sua fundavit terram, paravit autem coelos prudentia (Prov. III, 19). Vel hoc Apostolum agnosce dicentem: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Sed et ipse rursus ait: Ut habi et in me virtus Christi (II Cor. XII, 9). Et in psalmographo scriptum est: Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). Non tamen pluraliter sapientias aut virtutes in his personis esse significavit, sicut idem ipse repetit: Dominus Deus virtutum nobiscum (Psal. XLV, 8). Sed et hoc: Laudate eum in firmamento virtutis ejus (Psal. CL, 1). Et in alio loco: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Nam et de persona Spiritus sancti Salomon in Proverbiis eadem ait: Lux Domini spiritus hominum, qui scrutatur (0245C)interiora cordis (Prov. XX, 27). Vel hoc: Ut Pater Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater claritatis, (0246A)det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, 17). Et alio in loco sic cautum invenimus: Sed accipietis virtutem supervenientem Spiritum sanctum in vobis (Act. I, 8). Sive hoc per sanctum Michaeam, ipsum Dominum Patrem accipe protestantem: Nisi ego adimpleam virtutem in Spiritu meo sancto, et judicio, et potestate (Michae III, 8). Memento hinc esse sanctum Spiritum sapientiae et virtutis cum Patre, et Filio. Sive uniter sanctimoniae Trinitatis, dictam percipe omnia mirabilia in signis et prodigiis operantem, ut superius praedixi: Sanctitas et sanctimonia in sanctificatione ejus (Psal. XCV, 6). Vides itaque esse in utrisque unam sapientiam, sive virtutem, aut lucem, aut sanctitatem, vel operationem, nec non et alia hujuscemodi multipliciter dicta, quae non sunt ad haec (0246B)exempla illata, quae satis longum est per ipsam Trinitatem uniter dicta enarrare. Sufficiat, etsi pauca, ad probationem, pro multis in cognitionem lucis fuisse exposita documenta.
Interrogatio. Ergo si Pater, et Filius, et Spiritus sanctus in deitate divinitatis unum sunt, adhuc legis testimonio mihi satisfacias quaeso.
Responsio. Jam audisti superius evangelistam Joannem in Epistola sua tam absolute testantem: Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus: et in Christo Jesu unum sunt (‹I› Joan. V, 7). Utique sine dubio in Trinitate divinitatis per omnia unum sunt, et in nominibus personarum tres sunt. Itaque, 210 ut scias de his quae superius comprehendi, nullam divisionem aut distantiam in una (0246C)deitate substantiae plenitudinis Patris, et Filii et sancti Spiritus fecisse me memini.
LIBER SECUNDUS. De propriis personis, et de unito nomine Trinitatis. (0245) Haereticus. Nunc per singula nomina personarum, ut nomen deitatis mihi exponas postulo.
Athanasius. Audi. Si Filius in nomine Patris venit, nunquid ipse est Pater qui ait: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43): dum Pater, Deus sit, in cujus (0245D)nomine Filius venit manifeste? Ac per hoc in unita natura divinitatis unum nomen est comprobatum, sicut et ipse Pater ad legislatorem Mosem testatus est, dicens: Attende illi, et ne fueris inobediens ei, nomen enim meum est in illo (Exod. XXIII, 21). Ad haec patriarcha David sic ait: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII, 26). Nam et si Spiritus Paraclitus in nomine Filii venit, ut ipse dicit, Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26), nunquid et ipse Filius dictus est, cum sine dubio nomen Filii Deus sit in una pariterque natura divinitatis? In hoc ergo nomine evidenter Paraclitus venit. Ideo per singulas personas secundum substantiam naturae Trinitatis unitum nomen est tibi declaratum. Isaias sanctus haec approbans dicit: Descendit Spiritus a Deo, et eduxit eos; sic eduxisti populum tuum facere tibi nomen gloriae (Isai. LXIII, 14); sed et ipse idem indicat: Et irritaverunt Spiritum sanctum, et conversus est illis ad inimicitiam. (0246C)211 Dominus ipse expugnavit eos, et rememoratus est dierum aeternorum, qui eduxit de terra pastorem ovium; et subjunxit: Ubi est qui posuit in illis spiritum suum (Ibid., 11)? Vides ergo de unito naturae deitatis nomine, gloriam Patris et Filii esse hunc Dominum Spiritum (0246D)sanctum, qui eduxit filios Israel de terra Aegyptisicut propheta dicit: Sic eduxisti populum tuum facere tibi nomen gloriae, qui conversus est filiis Israel ad inimicitiam (Isai. LXIII, 14, 10) ?
Interrogatio. Rogo, si unitum nomen est in deitate gloriae Trinitatis, cur unusquisque in suo nomine non venerit? Porro quasi hoc quod unitum nomen substantivum ad deitatem uniter refertur, jam proprium esse non ostenditur.
Responsio. Utique in hoc proprium est, sed et unitum: nam, ut certus sis, nomina in personis propria sunt, sed non unita. Sed ais mihi: Cur in suo nomine proprio, quod est nativitatis, non tamen Patris ad indiscretam deitatem, ubi refertur: In qua invenietur unitatis Dei nomen. Sed in eo sane in quo et superius comprehendi persona ipsius tantummodo gignentis distinguitur, hic ipse Filius non venit: audi, quia si in hoc nomine tantum venisset, quod dicitur (0247A)Filius, et non in substantia deitatis unita, quod nominatur Deus, dicturus eras mihi: Non est unitum nomen in natura divinitatis Filii cum Patre, sed proprium; ut non tantum nomina propria jam in personis distingueres, sed unitum nomen in deitate Trinitatis tantidem per ipsas personas separares: ut aut unitam substantiam in tribus partibus divideres, vel certe singulas personas in singulis jam substantiis nobis consistere indicares. Sed plane si Pater, et Filius, et Spiritus sanctus secundum singula nomina personarum perfecte distinguuntur, nunquid sic et secundum unitam deitatem plenitudinis unitum nomen in his personis per singulas naturae substantias dividitur? Absit, nam etsi tu (Ariane) ubi nomina tantum in personis deberes distinguere, ibi simul (0247B)cum ipsis nominibus et naturas per gradus singulos, vel per ordines diversos distinguas, ut tres naturas, majorem, inferiorem et perquam minorem secundum nomina personarum esse dicas, 212 ut per ipsa nomina discrepantes et substantias esse assignes, cur erubescis, et non sicut gentes plurali numero tres dominos, majorem, inferiorem et perquam minorem, contra unitam veram naturam publica voce profiteris circa diversas vel dispares substantias suas consistere: ut soles profiteri unum, verum, sempiternum, ininitiabilem, infectum; et alterum initiabilem, de creaturis profectum; et tertium de ministris, quasi subjectum, ut Patri incomparabilem, vel inenarrabilem ascribas; Filii autem prae caeteris de factura ignobili procedentem substantiam demonstres; Spiritum adaeque (0247C)sanctum de ministris angelis habentem substantiam indices? Unde ad hoc revertamur, de quo per singulas personas superius tractabamus. Sed et si Spiritus Paraclitus in suo nomine tantum venisset, quod dic tur Spiritus Paraclitus, et non in unita substantia Patris et Filii, quod nominatur Deus, jam proprium nomen ejus in persona esse videretur, et non secundum unitam naturam deitatis in utrisque, ut tantum unusquisque nomina singula in personis suis ostenderet, deitatis autem unitum nomen non indicaret. Porro in hoc unito nomine deitatis Patris venit verus Filius, in quo dicitur Deus, in quo claritatis nomen est cum Patre. In cujus naturae nomine venit et Spiritus Paraclitus, quia in hac ipsa sacrosancta Trinitate hoc nomen substantialiter, sive uniter consistit, (0247D)sicut superius praedixi, Patre de Filio suo indicante: Nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 21). Et Filio haec dicta confirmante: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis; cum autem alius venerit in nomine suo, eum recipietis (Joan. V, 43). Sed et de Spiritu sancto ipso rursum repetente: Quem mittet Pater meus in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et deinceps eum de nomine suo audi discipulos hortantem: Omnia quaecunque petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23). Sed apostolum Paulum eadem testantem: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Audi et Isaiam de unito nomine gloriae sancti Spiritus declarantem: (0248A)Descendit Spiritus a Deo, et eduxit eos: sic eduxisti populum tuum 213 facere tibi nomen gloriae (Isai. LXIII, 14). Disce jam unitum nomen esse in natura divinae Trinitatis.
Interrogatio. Declara ergo mihi si verus est Filius, aut non.
Responsio. Nonne Pater, ut nos intelligeremus, hanc significationem intulit, ut deitatem nativitatis propriam Filii sui de semetipso insinuaret, dicens: Ex ute o ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Unde? Non quia Deus Pater uterum ut homo habeat, qui incomprehensibilis est: sed ideo haec de nostris exempla introducens, significans comparavit, per quod nativitatem Filii sui veram de semetipso nobis propriam insinuaret. Considera ergo in hoc loco et tu, Ariane, (0248B)qualiter sit dictum. Nunquid hic factus est, qui de utero substantiae Patris inenarrabiliter natus est? Nunquid hic factus est qui sic unigenitus ab evangelista nobis annuntiatus est, dicente: Qui non credit in eum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 18). Sed et in Epistola sua haec eadem indicat: Et sumus, inquit, in vero Filio Dei Jesu Christo, qui est (ait) verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, 20). Ecce habes ex utero, ecce in unigenito Dei, ecce in vero Filio Dei Jesu Christo, qui est (ait) verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra, sicut ipse Dominus de se testatus est: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Et similiter Isaias prophetavit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super omnem terram. Et lenedicent (0248C)Deum verum; et qui sunt super terram, jurabunt per Deum vivum: obliviscentur tribulationem pristinam, nec ascendet in cor eorum (Isai. LXV, 15). Vides nomen novum esse Christianorum, quod benedicitur super terram a Domino. Nam ipsi benedicunt Deum verum, Patrem et Filium, imo et Spiritum sanctum: et jurabunt per Deum vivum. Et jurabunt, ait, per Deum verum, quod est divinitus unitum nomen. Rogo, quae est tanta haereticorum dementia, verum Filium creatorem facturae suae comparare? Aut quae caecitas tanta est, tantam veritatis probationem falsis argumentis blasphemare? dum centurio adhuc gentilis homo ad tuam confusionem indicaverit: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII; Marc. XV).
Interrogatio. Et quemadmodum unitum nomen est (0248D)in natura divinitatis, dum alter in alterius nomine venisse videatur?
214 Responsio. Vere veneno sunt infecta subtilius cum dolo haec obtusa corda interrogantis atque defendentis. Procul dubio in hoc sane alius est Pater in persona qui vere genuit; et in hoc alter est Filius a Patre in persona qui vere ab eo genitus est. Sed et in hoc alius est in persona Spiritus hic principalis Paraclitus, qui in Pentecoste in apostolos effusus est. Et ideo haec sigillatim dicta memento, ut nomina singula in personis esse distincta. Vides quia alter ab altero, sive alius ab alio, in persona tantum differt, et non in plenitudine divinitatis usiae, sicut ipsa Dominus ait: Alius est qui testimonium perhibet mihi, (0249A)qui me misit Pater (Joan. V, 32). Sed et alio in loco idem ipse personam sancti Spiritus indicat: Rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum mittet vobis (Joan. XIV, 16). Scito alium ab alio, sive alterum ab altero in persona tantum differre, et non in unita plenitudine divinitatis usiae. Nam si secundum nomina singula personarum alter ab altero sine dubio dici potest, nunquid sic et in unita deitate alter Deus potest pronuntiari Pater, quasi sit in natura diversus a Filio; et alter Deus potest dici Filius a Patre, quasi sit in deitate alter; et alius Deus potest profiteri Spiritus sanctus, quasi sit in substantia discrepante a Patre et a Filio? Absit: dum unitum nomen sit in una vera natura, ac per hoc unus verus est Deus.
Interrogatio. Et quomodo in nominibus personarum (0249B)unum de uno, aut alterum de altero, hoc est, Filium de Patre esse significas?
Responsio. Ignoras unum Patrem de semetipso genuisse Filium? Quia nemo sibimetipsi pater pater est. Et quis sibimetipsi filius filius est? Dum Pater non sit genitus, et Filius non sit ingenitus; sed plane Pater Filii est quem genuit, et Filius est Patris, qui vere de ipso genitus est. Quapropter non ut quidam solent blasphemantes in confessione introducere duo non nata principia, ut et in toto nec Patrem vertum, nec Filium profiteantur: dum Pater sine Filio omnino dici non possit; quia unus de uno, id est Filius de Patre est; et unus in uno Pater in Filio est, et Filius in Patre est. Qua de re alter est in persona qui vere inenarrabiliter genuit, et alius adaeque in persona (0249C)qui de ipso natus est. Sane deitas eorum cum sit unita, 215 alter hic Deus ab illo alio Deo verbo tenus dici non potest, quia unitum nomen est et in plenitudine divinitatis, et ideo unus est Deus. Ergo si Filius in nomine Patris venit, et Spiritus Paraclitus in nomine Filii venit, sicut Filius de eo testatur: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26); non tibi videtur quia duplex et hic contineatur intellectus, id est ut in nomine personarum tantum sit distinctio, in deitate autem nulla sit discretio?
Interrogatio: Et quare in nomine Spiritus sancti nemo venisse invenitur?
Responsio: Duces caeci, nunquam hoc proverbium in Scripturis sanctis vel divinis audistis: Non glorietur gibbosus sicut rectus? In cujus unito naturae (0249D)divinitatis nomine missi sunt apostoli? Ite, baptizate omnes gentes in nomine, et sic prosecutus est per singulas personas, Patris, Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? Nonne unitum divinitatis Dei nomen prius tacite uniter praemisit, et sic in nominibus personarum apertissime declaravit, Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Porro nunquid potest arceri de hoc unito deitatis nomine Spiritus sanctus? Aut nunquid potest, contra regulam traditionis evangelicae censurae, de hoc unito Trinitatis nomine sancti Spiritus sublata vel tacita persona baptisma in Ecclesia perfectum celebrari? Absit. Alioqui quomodo in hoc nomen deitatis, Patris, et Filii, et sancti Spiritus in fide baptismi uniter credentibus datum est? Nonne (0250A)hoc nomen uniter honorificatum invenitur esse in gentibus? sicut praesagus Spiritus sanctus per Malachiam prophetam testatur: Quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus Deus omnipotens (Malac. I, 11). Quod Joannes Baptista absolvit: Ego quidem vos baptizo in aqua poenitentiae, post me autem veniet qui vos baptizabit Spiritu sancto et igne (Matth. III, 11).
Interrogatio. Declara mihi si nomen Patris est in Filio et in Spiritu sancto.
Responsio. Jam frequenter de auctoritate Scripturarum tibi ostensum est, Deum Patrem per legislatorem Mosem testatum: Ego autem Dominus Deus, hoc est nomen meum memoriale sempiternum in generationes et progenies (Exod. III, 15). De Filii autem (0250B)persona sic ait: Nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 21). Et alio in loco idem ipse Pater repetit: Ego Dominus Deus, qui voco nomen tuum Deus Israel (Isa. XLV, 3); quod ipse Filius confirmavit 216 dicens: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis (Joan. V, 43). Et David ad haec ait: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII, 26). Nam et de persona Spiritus sancti Filius testatus est, dicens: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Vides Filium in hoc nomine venisse quod et in deitate Patris uniter esse ostenditur; et Spiritus sanctus in hoc nomine venisse indicatur, et Filii; apostolos autem missos fuisse ut baptizarent omnes gentes in unito vel communi nomine deitatis, quod est naturae invisibilis, sancti Spiritus, sicut scriptum est: Nolite (0250C)contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis vestrae (Ephes. IV, 30); vel hoc: Et omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13). Sive unitatis nomen baptismo operante suscipe, dicentis: Et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI, 18). Vel hoc accipe: Ex Deo nati sunt (Joan. I, 14). Nec non: Et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi (Act II, 38). Et alio in loco: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Sed et quod ex Deo natus est, Joannes testatur: In sua venit, et sui eum non receperunt: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus: qui non ex sanguine, neque (0250D)ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati (Joan. I, 11) sunt. Disce ergo hoc unitum nomen esse sempiternum in deitate Patris, et Filii et sancti Spiritus: sicut et unum baptisma est fidei, quod vitam aeternam credentibus tribuit. Quia sicut unum nomen est in natura Trinitatis, ita et unum donum per baptismum divinitatis. Apostolus ait: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5); idcirco quod nomen Patris sit in divinitate, hoc nomen sit et Filii in natura deitatis, sic et sancti Spiritus identidem hoc nomen sit in substantia claritatis. Nam vis scire? cum in divinitate Patris nomen, id est Dei sive Domini, aut Spiritus nominas, unitum nomen et Filii et sancti Spiritus in hoc indicas. Ideo secundum (0251A)ipsam plenitudinem naturae divinitatis dum refers unitum, nomen per omnia in his esse ostendis. Sane hic secundum personas paulisper tacitum deitatis unitum nomen est. Dum autem singulas personas nominando percurris, nomina propria inesse designas. Unde oportet 217 nos rursus ad superiora dicta recurrere, si potest in unito nomine naturae divinitatis vel Trinitatis aliquid superaddi vel minui. Responde mihi. In hoc loco omnes confusae sunt sententiae haereticorum. Praeterea ubi nullus nec numerus, sed nec aliqua differentia in unita plenitudine deitatis, Patris et Filii et sancti Spiritus invenitur, dum unus in alterius nomine distincte in divinitate, et tamen uniter continetur.
Interrogatio. Pande itaque mihi quomodo tres unum (0251B)sunt, aut unum tres sunt.
Responsio. Memento quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus tres sunt, qui in una natura Trinitatis consistunt. Ideo tres unum sunt, sive unum tres.
Interrogatio. Nimirum divisa est haec Trinitas, an indivisa? dicito mihi.
(0252A)Responsio. Plane divisa est in nominibus tantum personarum, in deitate autem indivisa est.
Interrogatio. Edicito mihi quomodo interpretatur unitas.
Responsio. Nescis quia una est Patris, et Filii, et Spiritus sancti divinitas?
Interrogatio. Quid intelligitur in hoc loco natura?
Responsio. Hoc quod sentitur veritas, ac dealitas, sive substantia, de qua Graeci dicunt usia, quae est manifeste unita plenitudo divinitatis.
Interrogatio. Quid est una Trinitas?
Responsio. Utique quia una est in ipsa Trinitate plenitudo divinitatis; ita et unitatis naturae nomen uniter in Trinitate consistere declaratur, et ipsa Trinitas adaeque per singula nomina personatum perfecte (0252B)demonstratur. Omnino hic jam breviter est dictum, quod superius cum grandi cautela secundum stylum Scripturae regulae catholicae est collectum, ut sicut in divinitate confiteris esse Patrem, sic profitearis esse Filium et Spiritum sanctum.
LIBER TERTIUS. De assumptione hominis, contra Marcellinum haereticum. (0251) (0251B)218 Haereticus. Quemadmodum in una deitate eademque unam aequalitatem confiteris Filii esse cum Patre, cum ipse de se testimonium perhibeat: (0251C)Qui misit me, major me est (Joan. XIV, 28)?
Athanasius. Proh dolor! si sic intelligis dictum fuisse, ipse se jam apud te impugnare cognoscitur, cum alio in loco dicat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid ergo? si minor erat, Patri se et in ipsa sempiterna natura non debuerat comparare? Aut quomodo, si dispar erat, et in ipsa deitate divinitatis non erat Patri coaequalis, dicit: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9)? Qui utique evidenter, si non esset in his una invisibilis imago naturae veritatis, nunquam prorsus praesumens indicasset, Qui me videt, videt et Patrem meum. Sed et Apostolum audi dicentem de Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem (0251D)Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et inventus ut homo; obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6). Qui autem in forma Dei est, minor esse non potest. Rogo, quomodo Pater major praeponitur Filio, et Filius minor subditur Patri, cum forma Dei una perfecta sit; et in parte aequalis, et in parte divinitatis inaequalis dici non possit? utique qui aut totus in toto totus sit 219 aequalis, ut apud nos manifestum est; aut totus in toto totus non sit, sed simul in toto sit inaequalis, ut apud vos. Igitur elige tibi unum de duobus, aut una est in his divinitatis gloriae aequalitas, aut una inaequalitas, dum forma sua nemo sit major vel minor. Aliud est, si contra auctoritatem beatissimi Apostoli, doctoris (0252B)gentium Christum formam Dei Patris esse neges. Si ergo forma ejus est, itaque forma sua incomparabiliter major esse non potest; ne non Christo, sed (0252C)semetipso Pater major sit, quia forma sua a vobis major esse dicitur. Quod fieri nullo modo potest, dum nemo semetipso major sit. Sed ne forte etiam hoc praesumas, Ariane, dicendo: Pater in natura deitatis parem non habet formae Filii comparationem: nemo ei digne comparandus est. Et utquid coruscum Pauli apostoli intonantis eloquium renuis, dicentis: Christus, qui dum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6)? Vel hoc intellige, quia nemo sibimetipsi formae aequalis comparetur, cum forma aequalis in una persona (Sabelli) dici non possit, dum unita aequalitas in utrisque consistat; et haec unita aequalitas non tantum in voluntate concordiae sit, sed imo in deitate, (0252D)dum haec forma aequalis omnino in parte non dividatur. Quia ubi una aequalitas est, ibi diversitas nulla est: vel ubi una aequalitas est, alter alteri non anteponitur, sed nec praeponitur, nec subjicitur; dum unita aequalitas indiscreta sit, quae est plenitudo divinitatis. Nunquid quia aequalem Patrem et Filium in deitate, secundum auctoritatem evangelicam atque apostolicam dicimus, aliquam comparantes mensuram in his esse (haeretice) posuimus; dum incomparabilis sit haec unita aequalitas divinitatis? Quia de te, Deus, senserim quam ad liquidum dixerim, dum de te, Deus, credendum, et non definiendum. Mihi enim credere jussum est, non discutere permissum est. Ideo Christus Dei forma, vel imago vera Dei Patris invisibilis, quia una est in his forma et gloriae (0253A)aequalitas; nonne scriptum est: Omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat in ipso (Col. II, 9)? Si aliquid minus est, ubi omnis plenitudo est? Aut si aliquid deest, ubi totum est 220 plenum? Nunquid in quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat, id est, ut sic dicatur, dealiter, quid potest inveniri in ipso minus? Nunquid, o haeretice, plurali numero plenitudines, aut divinitates, aut formas, aut imagines, aut aequalitates in his personis a sacrosancta Scriptura dici invenies, cum unita sit Deitas eorumdem? Nunquid quot significationes dicuntur ad gloriam deitatis, totidemque sunt et species diversitatis? Absit. Dum haec universa ad deitatem unitam substantiae divinitatis usiae dicta declarentur, Illud accedit ad causam: Nunquid ubi unita plenitudo (0253B)divinitatis est, pars diversa vel excisa in parte inaequalis in ea est? Dum plenitudo nullam diminutionis partem admittat sibi proprie comparari, cum forma Dei omnem plenitudinem in se contineat divinitatis, et ipsa sacrosancta indiscretio aequalitatis nullam patiatur differentiam majestatis, sicut ipse testatur: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10); sed et Isaias haec comprobans dicit: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te; tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator a Deo (Isai. XLV, 14, 15). Vel ad hoc Apostolum audi testantem: Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Vides quoniam omnis plenitudo divinitatis Patris in Filio est, et totus Filius in Patre est? Ideo unitas est in his personis sempiterna aequalitas, (0253C)quia est immensa deitas, sicut evangelista dixit: Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere: quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Vel tale dictum accipe: Tu cum sis homo, aequalem te facis Deo (Joan. X, 33). Sed et hoc: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; quoniam qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit eum (Joan. V, 23). Scito unum et aequalem in his esse honorem deitatis. Denique ipsum audi ad Patrem clamantem: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10). Sed et alio in loco idem ipse repetit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Si ad divinitatem refers, unum sunt, si ad operationem facturae indicas, uniter (0253D)facta haec omnia Scriptura divina testatur. Vel in hoc intellige evangelistam Joannem dicentem: Omnes de plenitudine ejus accepimus, 221 et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Quod ipse Dominus absolvit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Sive hoc: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid., 17). Et alio in loco idem ipse indicat: Quaecunque enim Pater facit, eadem et facit similiter Filius (Ibid., 19). Disce hanc unitam esse operationem in natura divinitatis, quae credentibus vitam aeternam tribuit. Et, Nemo venit ad me, nisi Pater adducat eum (Joan. VI, 44). Et, Nemo vadit ad Patrem nisi per me (Joan. XIII, 6). Disce quia per Filium itur ad Patrem, (0254A)et de Patre venitur ad Filium. Nunquid, ut jam praedixi, plurali numero plenitudines in hoc loco designavit, o haeretice, dum unita sit plenitudo divinitatis, quae vitam aeternam operatur credentibus? Utique omnes credentes de hac ipsa unita plenitudine Patris et Filii, imo et sancti Spiritus accepimus, et semper est plenum, quia nihil de indiscreta Trinitate deitatis est minus. Ac per hoc una est aequalitas, quae est inenarrabilis sempiterna claritas. Sane in his diutius immoremur, et excusatione exquisita tandiu prolixam orationem fecerimus, ut de quaestione Arii proponentes, non tanquam cavillantes fugisse videamur. Denique Isaiam audiant adversus dogmata iniquitatis ipsorum hanc sententiam irrogantem: Stultus enim stulta loquitur, et cor ejus vana intelligit, et consummat iniqua, (0254B)et loquitur ad Dominum errorem, ad disperdendas animas esurientes, et animas sitientes inanes faciet. Consilium enim malorum inique cogitavit disperdere humiles in sermonibus iniquis, et dissipare verba humilium in judicio (Isai. XXXII, 6). Nam pii sapientiam cogitaverunt, et hoc consilium manebit, unde oportet nos universa secundum regulam evangelicam limantes, vel distinguentes ad causam cogitationis contradicentis accedere in superiore dicentis: Qui me misit major me est (Joan. XIV, 20). Animadverte causa assumpti hominis dictum fuisse, sicut scriptum est: Misit de summo et accepit me, assumpsit me de multitudine aquarum (Psal. XVII, 17). Et, Beatus quem elegisti et assumpsisti (Psal. LXIV, 5). Nec non Dominus, autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Nunquidnam homo (0254C)Deum assumpsit, et non Deus hominem? Deus utique hominem, non homo Deum assumpsit: nam etsi assumpsit de Maria Virgine, non quod semper ante 222 assumptionem hominis una cum Patre fuit amisit, sed neque deitas ejus in homine augmentum aut detrimentum ullum sustinuit, cum talis in homine fuerit praesenti tempore, qualis et in sinu Patris semper ante assumptionem hominis una cum Patre fuisse cognoscitur. Sed e diverso dicis mihi: Quemadmodum hominem Deus assumpsit? Ignoras Isaiam prophetasse: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel; quod interpretatur Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Sed et Apostolus haec confirmat dicens formam Dei, formam servi suscepisse (Philip. II, 79).
(0254D)Haereticus. Quapropter nobiscum Deus?
Athanasius. Quid aliud intelligitur quam quod Deus verus hominem verum de Maria Virgine pro salute assumpserit nostra? Quae tamen Maria ex tribu Juda semen traxit David.
Haereticus. Qui jam nec homo solitarius sine Deo sed nec solitarius sine homine quem suscepit dici potest, unde Filius Dei et Filius hominis vocitatus est?
Athanasius. Sicut claritate evangelicae censurae cautum est, Fili David, miserere mei (Luc. XVIII, 38, 39). Quod Vas electionis breviter absolvit, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Et, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum (0255A)Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Ecce secundum hominem, ecce secundum Deum. Unam tamen personam duplici significatione esse ostendit, sicut idem ipse alio in loco repetit: Unus enim Deus. Et non in alia persona haec dicendo distinxit: Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Sicut scriptum est: Homo est, et quis agnoscit eum (Jerem. XVII, 9)? Vides quia mediator? Nec jam Deus tantum pure sine homine quem assumpsit dici potest, nec homo sine Deo. Considera quia duplex est in una persona mediatoris significatio, Deus et homo: dum de Deo Deus sit, et secundum carnem idem ipse filius hominis sit. Ideo verus Deus, et homo verus est hic mediator, sicut et forma Dei, et forma hominis. Unde receptissimus prophetarum (0255B)Jeremias ad haec dicit: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo: qui adinvenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 36). 223 Vides ergo, o haeretice, Deum per operationem suam, id est hominem, fuisse agnitum. Si vero hanc tantum probationem Scripturarum non accipis, interrogabo te de mediatore meo, imo omnium nostrum. Responde mihi cujus causa scriptum vel distinctum invenitur; utrum Dei, in hominis, qui esurivit, aut sitivit, aut lacrymatus est, et in agonia positus sanguinem sudavit, et ad postremum passionem mortis vere sustinuit? Si Deum proprie sumis dicendo haec universa perpessum fuisse, occurrit tibi Isaias contradicens: Deus (0255C)aeternus, Deus qui facit extremit terrae, non esuriet, neque laborabit, nec est inventio prudentiae ejus; dans es orientibus cibum, et laborantibus virtutem (Isai. XL, 28). Sed et sanctus Jeremias indicat: Nunquid eris ut homo dormiens, et sicut vir qui non potest salvus fieri (Jerem. XIV, 9)? Vides quia Deus non esuriet unquam, qui universa ex nihilo constituit. Sed nec deitas ejus aliquam passionem sustinuat, cum ad ipsius nutum universa regantur et vivificentur. Quapropter omnis potestas signorum vel prodigiorum Deo facienti est ascribenda, et omnis necessitas tristitiae passionis homini est imputanda, sicut legimus, propheta dicente: Homo in plaga positus, sciens ferre infirmitates: quoniam aversata est facies ejus, et dehonestata est, nec aliquid aestimata est. Hic peccata nostra (0255D)portat, et pro nobis dolet (Isai. LIII, 3). Et sic prosecutus est: Et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris: et ipse quia male tractatus est non aperuit os suum. Ut ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum in humilitate. Nam quid amplius quam quod ipse homo de se testatur: Quid me quaeritis occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40)? Nunquid ad deitatem pertinet hoc dictum: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38)? Nunquid causa Dei scriptum est: Quia oportet Filium hominis multa pati a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere (Luc. IX, 22). Nunquid causa Dei haec oratio offertur: Pater, si (0256A)fieri potest, transfer calicem istum a me (Marc. XIV, 36), si haec universa divinitati sunt imputanda? Absit. Cum hic homo vere pro nobis passus sit qui naturam de Virgine ex radice nostra infirma 224 in se habuit. Ideo nostras infirmitates mortalis, vel passibilis homo vere sustinuit, qui post passionem a Deo rursus vere assumptus est. Quod ipse Dominus absolvit: Ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me (Joan. X, 17). Itaque intellige, quia prius hic homo in nativitate de Maria Virgine assumptus est, et in passione permittente potestate ejus traditus est, et post passionem denuo assumptus ab ipso vel acceptus est, sicut scriptum est: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. (0256B)XIII, 4). Vides. Qui secundum infirmitatem nostram homo vere crucifixus est, et secundum virtutem Dei vivit. Denique considera Deum pro dispensatione hominis sui, quem assumpsit, locutum fuisse: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Nonne de templo corporis sui locutus est haec, quod post triduum ipse suscitavit a mortuis? Nunquid homo qui orabat ut calix ab illo transiret, contra se dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo rursus assumendi eam (Joan. X, 18)? Vides quia ubi omnis potestas, nulla in deitate auctoritas mortis est? Ubi autem infirmitas corporis est, ibi tristitia cordis est. Nunquid homo solitarius, Photine o haeretice, sine Deo aquas in vinum transtulit? aut confidentia sua mare pedibus (0256C)ambulavit? Nunquid homo qui mortem timuisse videbatur sine Deo mortuos suscitasse invenitur? Nunquid Simeon phantasma ulnis gestavit? Nunquid per potentiam hominis solitarii terra contremuit? aut rupes et saxa sese illidentia dissiluerunt? Nunquid homo sine Deo daemones increpabat, aut virtutes faciebat? Nunquid homo sine Deo ventis imperabat, et placidas aequoris undas compescebat? Nunquid homo solitarius a mortuis resurgere potuit. aut in medio discipulorum januis clausis stetit inter illos, et docuit eos de regno Dei? Nunquid homo solitarius super omnes coelos ascendere a semetipso sine Deo valuit? Haec cuncta mirabilia facta cum Deus causa assumpti hominis sui sit operatus, ideo omnis potestas signorum et prodigiorum Deo facienti est ascribenda, et omnis (0256D)225 infirmitas passionis homini est imputanda. Sane hic secundum invisibilem deitatis naturam, et non hominis, dicta accipe, dicentis: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Sed et alio in loco idem ipse repetit: Nemo vidit Patrem, nisi Filius. Nemo scit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27). Sive hoc: Nemo vidit Deum et vixit (Exod. XXX II, 20). Sed et Apostolus ad haec testatur: Qui est imago Dei invisibilis (Col. I, 15). Quod ipse Pater invisibilis absolvit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Vides unam esse invisibilitatis divinae naturae imaginem Patris, et Filii, imo et sancti Spiritus pure, quam nemo vidit unquam hominum, nec videre potest, sicut scriptum (0257A)est: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Nam si homo vere assumptus, visus, palpatus, flagellatus, pallio circumdatus, spinis coronatus, felle et aceto potatus, in ligno crucis clavis constipatus, lancea latere perforatus, sanguine et aqua manavit, et usque adeo sepulturae traditus vel humatus est, nonne haec cuncta vere secundum naturam hominis sustinuit, Marcionita? Denique de ipsa natura hominis scriptum accipe, et tu paganis consimilis solicola Manichaee, nunquid de natura Dei dictum est: Videte manus meas et pedes meos, quoniam ego ipse sum: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me habentem (Luc. XXIV, 39)? Utique causa hominis, et non deitatis, post resurrectionem piscem et favum edit. Nunquid ut deitas a Thoma videretur, (0257B)poscit ab eo: Porrige digitum tuum huc, et vide manus meas, et immitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27)? Absit. Dum ipse de deitate sua prius dixerit. Nemo vidit Filium, nisi Pater. Et, Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Nonne hic nulla phantasia facta est, ubi universa veritas hominis post passionem, vel post resurrectionem declarata est? Interrogabo et te, Photine, qui Christum verum Deum abnegas, et hominem purum tantummodo confiteris. Nunquidnam causa hominis cautum invenitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1)? Nunquid homo in hoc principio fuit, homousionista? (0257C)226 et non Deus Dei Filius ante omne omnino principium semper una cum Patre fuit? Sane hunc hominem nuper de Maria Virgine assumpsit. Nunquid per hominem visibilia et invisibilia facta sunt, sicut magister gentium testatur: Omnia per ipsum facta sunt, visibilia, et invisibilia, tam ea quae sunt in coelo, quam ea quae sunt in terra; sive throni, sive potestates, sive dominationes (Col. I, 16)? Accipe in hoc dicto, et tu consimilis synagoga Satanae, nomen falsum, o apostalice Judaee, qui asseris Patrem ad angelos locutum fuisse, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); dum imago angelicae facturae sit spiritus vel ignis, quae tamen a Deo Filio facta est, sicut scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Vel (0257D)hoc: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flammantem (Psal. CIII, 4). Nunquid angelus qui factus est in ministerio, facere imaginem suam ipse potuit? Absit. Plane Deus Dei Filius ad imaginem unitae immortalitatis suae, et similitudinem aequalitatis suae fecit hominem, ut homo, in qua justitia factus fuerat, imaginis incorruptae permaneret, et similitudinem voluntatis per operationem spiritalem factoris imitando possideret; dum non sit factus talis homo proprie, qualis est pura creatoris imago divinitatis, quia satis interest ad imaginem et similitudinem referri, et multum distat ut, qualis vel quantus est factor, tantus dicatur esse qui factus a Deo est. Unde post (0258A)transgressionem, Adam imaginem immortalitatis, in qua factus fuerat, amisit, quia diabolo consensit ut cautum est: Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Sive hoc: Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et immortalitatem (II Tim. I, 10). Vel hoc: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54)? Aut hoc: Novissimus inimicus destruetur mors (I Cor. XV, 26). Sed et hoc: Quoniam Deus omnes vult salvos fieri, et ad cognitionem veritatis pervenire (I Tim. II, 4). Nec non et hoc scriptum est: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Genes. I, 31). Sed et in Evangelio positum est: In ipso quod factum est, vita est, et vita erat lux hominum (Joan. I, 4). Itaque quod in Adam amisimus, per Christum Dominum (0258B)nostrum in baptismo 227 suscepimus, ut scriptum est: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV. 47). Vides imaginem primi hominis de transgressione factam esse mortalem, sive terrenam; et imaginem secundi hominis de justitia et veritate factam esse immortalem vel coelestem: Dum in Adam omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 22). Disce jam tu Ebion, et Photine, semper fuisse Deum Dei Filium cum Patre, qui hominem et universa instituit, qui se ante Abraham in claritate evangelicae censurae fuisse testatur, dicens: Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58); sive hoc: Pater, clarifica me apud temetipsum, claritate quam habui antequam (0258C)mundus hic esset. Utique sic dicit qui hunc hominem nuper assumpsit de Maria Virgine. Unde assumptus homo, Filius David, sive filius Abrahae esse ab evangelista praedicatur, dum et Deus qui assumpsit hominem secundum divinitatem sit, et filius David secundum dispensationem filius hominis sit, dum et Deus de Deo sit, et secundum carnem homo filius hominis sit; dum et Deus et homo sit, et homo sine Deo non sit, et Deus solitarius sine homine quem assumpsit non sit. Itaque sciat se omnis confusa silva haereticorum, ubi tot genera draconum vel ferarum requiescunt, in hoc blasphemare, cum alii Deum solitarium sine homine tantum praedicent, et alii hominem tantummodo purum sine Deo profiteantur. Dum causas dispensationis passim confundendo, (0258D)infirmitatem humanam mortalis hominis divinitati immortali ascribunt, aut impassibilem deitatem ad naturam hominis passibilis proprie comparant; in hoc miseri laborant, ut alii Deum verum, et alii hominem verum Filium Dei abnegent. Respondete mihi, Manichaei, filii tenebrarum, in quos tot genera serpentium lubricos habent anfractus: Filium Dei, id est Deum verum, hominem verum de Maria Virgine pro nostra salute non confitemini, ut scriptum est: Ecce Virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum Deus (Isai. VII, 14); si phantasia tibi videtur angelum Gabrielem Mariae testificasse, dicentem: 228 Ne timeas, Maria, invenisti enim (0259A)gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I, 30); vel evangelista ad haec testante: Et peperit filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit eum in praesepio (Luc. II, 7); si phantasia tibi videtur, quid concepit vel peperit, aut quid pannis involvit et in praesepe posuit? Sive hoc exemplum accipe, angelum ad pastores testantem: Et dixit illis angelus: Nolite timere: Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni plebi; quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepio. Et subito facta est cum eo angelorum multitudo exercitus coelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Ibid., 10-13). (0259B)Nunquid pro phantasma angeli exsultaverunt in coelo? Nunquid phantasia fuit quod adoraverunt magi venientes ab Oriente? Nunquid phantasia secundum legem octava die manibus palpatur vel circumciditur? Nunquid pro phantasia infantes occisi sunt? Nunquid phantasia Joannes manibus attrectans baptizavit? Nunquid phantasma erat super quem vidit Joannes Spiritum sanctum in specie columbae venientem et manentem in eo? Nunquid phantasia pedes discipulorum manibus lavit? Nunquid phantasma vere manducavit et bibit? Nunquid phantasia lutum de sputo fecit, et linivit oculos caeci, et vidit? Nunquid phantasia Lazarum fetentem quarto die suscitavit? Nunquid phantasia unicum matri suae vivificavit? Nunquid phantasia centurioni puerum condonavit? (0259C)Nunquid phantasia in cruce pependit, cum tremefactis cardinibus mundi videns centurio confessionem dedit, dicens, Vere Filius Dei est hic (Matth. XXVII, 54)? Nunquid phantasiam in sindone involvit Joseph, et posuit in monumento? Nunquid phantasma a mortuis post tres dies resurrexit, et in coelos ascendit, et sedit ad dexteram Patris? Absit, o Manichaee, in quo diabolus universa phantasmata erroris est operatus: praesertim cum haec cuncta superius memorata, quae specialiter pro homine mirabilia sunt dicta, Deus verus in 229 homine, aut pro homine, aut per hominem verum sit operatus. Ideoque cognosce in hoc loco et tu, o Ariane, quem diabolus in agro dominico inter bonum triticum ausus est ad eradicandum semen suum zizaniae seminare, ut scriptum (0259D)est: Scio opera tua, quod nomen habes tantum quod vivas, et ecce mortuus es. Esto itaque vigilans, et constabilito reliqua quae moritura sunt. Non enim invenio opera tua plena coram Domino. Memento quemadmodum acceperis et quomodo audieris; serva et age poenitentiam. Sin vero, veniam ad te ut fur, et nescis qua hora veniam ad te (Apoc. III, 2). Audis, o haeretice, qui nomen tantum Christiani habes, et ore diaboli loqueris, qui ignoras causa dispensationis hominis dictum fuisse: Qui me misit, major me est (Joan. XIV, 28).
Haereticus. Dic, orthodoxe, si pro dispensatione hominis, ut asseris, positum est: Qui me misit major me est, ergo quo tempore missus a Patre est? (0260A)Forte dicturus es, Absens ab illo tunc divinitas ejus fuisse cognoscitur.
Athanasius. O satis confusa conscientiae caecitas, quae prorsus serpentis veneno es infecta! Utique si absens a Patre fuit, quomodo indivisa natura est; et si divisus est, quomodo unus in uno est? Et si absens fuit, cum in homine fuit et est, cur a piscatore Joanne nobis in sinu Patris agens unus semper annuntiatus est dicente: Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18)? Denique ad haec ipsum audi loquentem: Verba quae vobis locutus sum non sunt mea, sed ejus qui me misit Patris (Joan. XIV, 24). Sed et haec: Opera quae ego facio non sunt mea, sed ejus qui me misit Patris, ipse operatur opera sua (Joan. XIV, 10). Et, Si mihi non creditis, operibus credite, quia ego in Patre, (0260B)et Pater in me (Joan. X, 38). Ecce Filio loquente Pater loquitur, et operante Filio Pater uniter operatur, et manente Patre in Filio, manet Filius in Patre. Vides indivisam esse naturam divinitatis Patris et Filii, dam quod loquitur natura Filii, uniter loquitur et Patris; et quod operatur natura Filii, haec ipsa uniter natura divinitatis operatur et Patris. Et cum manet naturaliter Filius in Patre, idem invicem manet substantialiter et Pater in Filio. Unde ut certus sis inter exeuntem et a quo exierit, ut ipse ait: Ego a Patre exivi, 230 et veni (Joan. XVI, 28), nomina in personis ostenduntur, et non unita plenitudo divinitatis quae est indiscreta, dividitur: dum qui a Patre fuit, et est, ut ipse testatur: Ego in Patre, et (0260C)Pater in me est (Joan. XIV, 11). Praeterea dum et ubique praesens sit haec unitatis plenitudo, et omne adimpleat interius et exterius, a summitate coelorum usque ad profundum inferorum, sicut scriptum est: Ego Dominus Deus qui impleo coelum, et terram, et omnia quae in eis sunt (Jerem. XXIII, 24). Vides unitam esse hanc plenitudinem, indiscretam esse divinitatem. Itaque considera, quia quidquid ad deitatem refertur, unitatem indiscretam esse designat: quidquid causam hominis indicat, naturam infirmitatis ostendit, sicut ipse ait, Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Nonne in hoc dicto hominem ostendit? Nam secundum Deum sic prosecutus est: Spiritus est qui vivificat: nam caro nihil prodest: verba quae ego locutus sum vobis, (0260D)spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Vides quia ubi auctoritatem refert, divinitatem indivisam esse ostendit; ubi ad hominem, naturam infirmitatis designat. Ac per hoc omnis potestas Deo est ascribenda, et omnis infirmitas homini est imputanda, sicut ipse ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Rogo, qui major? qui assumpsit, an qui assumptus est? Deus, an homo? hoc est forma Dei, an forma servi hominis? qui clarificat, aut qui clarificatus est? sicut ipse dicit: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus honorificavit eum in se (Joan. XIII, 31). Considera jam in his dictis unam personam duplici vocabulo declaratam esse, Dei et hominis, Apostolo dicente: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et (0261A)hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Sive hoc: Mediator autem unius non est. Deus autem unus est (Gal. III, 20). Vides unum esse Deum, et non alterum in persona esse mediatorem Dei et hominum, Christum Jesum. Sed e diverso dicis mihi, haeretice: In una persona quid potest discerni? Ergo si non discernis, certus esto quia et deitatem passam simul esse ostendis. Et cur tu in uno homine causam animae discernis, haeretice secundum dominicum dictum, eo quod non debeat timeri homo, qui habeat potestatem occidere corpus, animam autem non possit occidere? Si tu in hac causa animam 231 tantum discernis in una persona hominis, quae ab homine non interimitur: quanto magis nos in una persona Dei et hominis, hoc est, Filii Dei, causam immortalitatis, (0261B)id est deitatem ab hominis infirma natura discernimus? Denique Deum adhaec audi loquentem: Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Nunquid deitas dissoluta est, Marcellio Montensis, ut asseveras, sive sapientia, vel virtus Dei Patris, et non homo? Utique homo vere passus est, qui templum Dei factus est, qui ab ipso resuscitatus est, sicut Scriptura divina testatur: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Sive hoc: Et videbunt in quem transpunxerunt (Joan. XIX, 37). Nunquid divinitatem clavis fixerunt, aut lancea foraverunt? Absit. Nonne una persona Filii Dei est, per quam causa tanta distinguitur? Rogo, si ipse infirmitatem hominis, quam assumpsit, immortalitati suae non imputavit, tu tantam et tam immensam deitatem, (0261C)per quam omnia sunt facta, homini passibili ascribis? Sicut et tu (Ariane) soles proponere Apostolum dixisse: Omnia subjecta sunt ei, praeter eum qui subjecit ei omnia. Nam cum subjecta illi fuerint omnia, et ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia (I Cor. XV, 27). Hoc evidenter ad deitatem Filii Dei non pertinet dictum, dum per ipsum cuncta sint facta, et semper illi fuerint subdita, quia nemo sit qui facturae suae non dominetur semper. Unde homini qui nuper natus est, sine dubio ante passionem illi non fuerint subjecta, cum adhuc ipse homo morti esset pro nobis debitor. Unde jam post passionem vel ascensionem, sive judicium futurum, universa erunt ei subdita, sicut ipse homo de se significat, qui adhuc in coelis non fuerat: Data est mihi omnis potestas in (0261D)coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Denique vel hoc accipe: Et potestatem dedit ei ad judicium faciendum, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 27). Vel saltem de unita bonitate naturae, ipsius Domini dicta suscipe: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesus Christum (Joan. XVII, 3). Nunquid se de hac ipsa sola bonitate Patris alienum esse perscripsit, qui sic subjunxit: Et quem misisti Jesum Christum? Nam et Pater eadem testatur: Eructavit cor meum Verbum bonum, 232 dico ego opera mea regi (Psal. XLIV, 2). Vides bonum esse Verbum Dei, qui de Patre substantialiter vel naturaliter consistit. Ideo hujuscemodi omnes comparationes pro infirmitate hominis sunt dictae: Qui (0262A)me misit major me est (Joan. XIV, 28). Sive in hoc dicto, in quo soles argumentari: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVI, 19); cum alio in loco ipse dicat: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 15)? Sed et hoc: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 14). Sicut et de persona sancti Spiritus sic cautum invenimus: Spiritus tuus bonus deducet me in via recta (Psal. CXLII, 10). Disce unam esse bonitatem in natura Patris, et Filii, et sancti Spiritus. Igitur vel nunc perpende quia omnis infirmitas homini est imputanda, et omnis potestas bonitatis signorum vel prodigiorum deitati indiscrete Trinitatis est ascribenda.
Haereticus. Interrogabo te ergo si una natura Patris et Filii indiscreta est qui ait: Ego in Patre, et (0262B)Pater in me (Joan. XIV, 11); et causa dispensationis hominis dictum fuisse asseris: Qui me misit major me est (Joan. XIV, 28): quid jam de persona Spiritus Paracliti dicturus es? minor non est, qui a Filio missus est? sicut ipse ait: Si non abiero, Paraclitus non veniet. Et si abiero, mittam eum ad vos, et docebit vos omnem veritatem (Joan. XVI, 7)?
Athanasius. O inaudita adhuc penitus tam inquisita perscriptio. Itaque suggerente ipso de se sancto Spiritu, nunc oportet nos unum pro multis pertinens dare auctoritatis exemplum. Memento reciprocam esse hanc naturae virtutem mittentis et missi, dum hic qui nunc missus est, ipse jam pridem misisse mittentem inveniatur. Denique per sanctum Isaiam Dominum Dei Filium accipe testantem: Accedite ad (0262C)me, et audite haec. Non ab initio in occulto locutus sum: cum fierent, illic eram; et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16). Disce tandem aliquando unitam esse hanc naturam divinitatis mittentis et missi, dum qui nunc in Evangelio quamvis missurum se Spiritum Paraclitum testatus sit, tamen se ipse ab eo jam prius missum per sanctum inclytum Isaiam professus sit: dum hic qui mittitur a mittente nunquam dividitur, quia indiscreta natura est, dum inter mittentem et missum personae ostenduntur et nulla in divinitate divisio est; praeterea dum ubique praesens sit haec 233 unita plenitudo, et omnia impleat interius et exterius, a summitate coelorum usque ad profundum inferorum.
Haereticus. Rogo si Filius hominis est, ut de vetere (0262D)Scripturarum auctoritate mihi indices quaeso.
Athanasius. Audi psalmographum: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX, 18). Sicut et sanctus Daniel testatur: Videbam in visu noctis, ecce cum nubibus coeli venientem Filium hominis; et appropiavit usque ad veterem dierum, et oblatus est ei principatus, et honor, et imperium, et omnis plebs, et tribus, et linguae servient ei. Potestas illius potestas perpetua, quae non desinit, et imperium ejus non interibit (Dan VII, 13). Ecce virum dexterae, ecce Filium hominis, sicut Apostolus dicit: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Nam secundum spiritum deitatis sic ait: Qui praedestinatus est Filius (0263A)Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis (Rom., I, 4). Sicut ipse Pharisaeos interrogat de divinitate sua: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt ei Judaei: David. Et ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat respondere illi verbum (Matth. XXII, 42). Disce ergo quia secundum carnem filius hominis est, hoc est David, et secundum divinitatem idem ipse Filius Dei est in virtute, et Dominus ipse David est. Quamobrem unigenitum dum Scriptura refert, secundum divinitatem indicat quia in deitate unigenitus a Deo Patre omnino (0263B)fratres non habet, et dum primogenitum nominat, naturam hominis ostendit? quod Apostolus declarat dicens: Ut sit ipse primogenitus inter multos fratres (Rom. VIII, 29). Sive hoc accipe exemplum: Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus ex mortuis (Apoc. I, 5). Nonne una est persona Filii Dei, et duplex est ejus significatio, Deus et homo? Nonne (0264A)unus est Filius, qui secundum carnem primogenitus filius nuncupatur ex mortuis homo, sicut scriptum est: Qui est primogenitus ex mortuis (Col. I, 18). Itaque crede mihi, qui legis hanc scripturae meae fidei professionem, quia multi de hac tractaverunt, sed non 234 intelligentes erraverunt: qui dum personam pro causa discernunt, duos filios in confessione introduxerunt; qui debuerant causam passionis hominis a divinitate discernere, et non personam; dum unus sit Filius, cujus est persona. Sed duplex naturae significatio est, dum unigenitus a Deo Patre Deus sit, et primogenitus a mortuis homo sit, dum Deus verus et homo verus sit; et cum Deus sit, et secum assumptus sit. Quapropter causa discernitur, et non persona: ac per hoc in deitate cum dicit, impassibilem (0264B)divinitatem designat. Ubi autem causam hominis indicat, naturam passibilem esse demonstrat. Vides quia ubi secundum auctoritatem refert, divinitatem indivisam a Deo Patre esse ostendit: ubi secundum hominem indicat, infirmitatis naturam declarat. Ideo omnis potestas Deo est ascribenda, et omnis infirmitas passionis homini est imputanda.
LIBER QUARTUS. De singulis nominibus, adversus Novellam haeresim cujusdam Potentini Urbici. (0263) Haereticus. Hic jam de singulis nominibus atque personis identidem refer mihi.
Athanasius. Non tibi sufficere debuerat, unum pro multis dominicae fidei exemplum dicentis: Euntes baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et (0263C)sancti Spiritus (Matth. XXVIII, 19), de quo jam pridem in primo libello tam absolute digesseram, in quo totius sacramenti veritatem 235 in unita deitate consistere declaraveram, nec non et nomina propria in singulis personis inesse distinxeram? An ignoras quia Pater unus innatus est, et ipse Filius non est; et unus Filius vere ab eo natus est, qui Pater non est; et unus hic Spiritus sanctus, qui non ut hic Pater genuit, et non sicut Filius natus est, sed nec factura est? Sane ut Scriptura divina testatur de unita vera deitate est; ac per hoc nomina vera propria in personis sunt, et non vocabula vacua.
Haereticus. Ut haec dicta de auctoritate ostendas postulo.
Athanasius. De assumpto homine in claritate Evangelii (0263D)scriptum est: Et baptizato Jesu confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum descendentem de coelo sicut columbam venientem in ipsum. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 16). Nonne alter est in persona qui baptizatus est, et alter qui sicut columba de coelis descendit, et alius adaeque cujus vox de coelis audita est? Alio in loco scriptum est: Omnis qui diligit genitorem, diligit eum qui natus est de eo (I Joan. V, 1). Nunquid ipse est genitor qui et natus est? Absit. Accipe vel hoc testimonium: Qui non confitetur Filium, nec Patrem habet: qui autem confitetur Filium, et Patrem habet (I Joan. II, 23). (0264B)Sive hoc: Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 23). Sed ad haec Joannes indicat. Qui negat Patrem et Filium, hic est Antichristus (I Joan. II, 22). Vides Antichristum esse qui negat verum Patrem et Filium. Denique Patris vocem de coelis audi dicentem Hic (0264C)est Filius meus dilectissimus in quo bene complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Dum omnimodo alter sit qui testatur de coelis, et alius adaeque qui testificatur in terris. Sicut Filius ad Patrem clamat: Pater, honorifica nomen tuum. Et venit vox de coelis: Et honorificavi, et iterum honorificabo (Joan. XII, 28). Utique si ipse erat Filius in persona una qui et Pater, a quo tandem honorem postulabat? et cujus vox ad eum respondebat, dicens: Et honorificavi, et honorificabo? Sed et hoc: Pater sancte, honorifica Filium tuum, ut et Filius tuus honorificet te (Joan. XVII, 1). Vides in hoc mutuam esse secundum naturae vicissitudinem honorificentiam, in his consistentem? Sive accipe: Ego de eo exivi, et veni (Joan. XVI). Nunc et alio in loco idem ipse repetit: Ego a Patre exivi, et (0264D)veni (Joan. XVII). Utique si ipse erat Pater in persona, qui 236 et Filius, sic debuerat intimasse: Ego a me exivi in hunc mundum. Dum procul dubio alter sit qui exivit, et alius sit de quo exierit. Sed ad haec subjunxit de persona sancti Spiritus: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26). Itane non alter est qui mittit, et alius adaeque in persona a quo procedit, et alter est hic ipse qui venit? Denique si una esset persona, a quo tandem mitteretur? vel a quo procederet? sicut Apostolus haec in salutatione ad Corinthios confirmat, dicens: Gratia Domini nostri (0265A)Jesu Christi, et caritas Dei, hoc est Patris, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Nonne aperte per singula nomina, sicut et superius continetur, singulas personas inesse distinxit? Denique ad haec ipsius Filii dicta suscipe, dicentis: Alius est qui testimonium perhibet mihi, qui me misit Pater (Joan. V, 32; et VIII, 18), dum infra de se dicat alius. Vides quia alius est Pater in persona Filii, et non alius est in divinitate. Sed et de Spiritu sancto sic ait: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum mittet vobis (Joan. XIV, 16). Considera et alterum esse Spiritum Paraclitum in persona, et non tamen esse alterum in divinitate; ideo alter ab altero in persona tantum differt, et non in deitate. Itaque alter est Pater in persona qui genuit, et alius (0265B)Filius est qui genitus ab ipso, et alius Spiritus Paraclitus qui de unita natura est. Sed dicis mihi, haeretice, quemadmodum Spiritus de unita natura consistit? Ecce Filius de eo testatus est: A Patre procedit (Joan. XV, 26): et sic prosecutus est, et de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Quod testimonium Pater comprobavit, dicens: Spiritus a me procedit (Isa. LVII, 16). O homo, si Spiritus hic Paraclitus, ut dicis, Pater non est, Filius non est, factura non est, quid tibi esse videtur? O vera caecitas! Utique si Scriptura tibi non sufficit, quae sic de eo significat, me non est jam super eo quod interroges. Sane non debeo dissimulare, eo quod non tibi debeam indicare quod sentio. Sed ut prius scias quos laqueos evites, indicabo tibi haec. Haeresis novella exstitit inaudita (0265C)cujusdam URBICI POTENTINI, qui hunc Spiritum sanctum, Patrem aut Filium, aut certe facturam usurpat debere 237 confiteri. Ut si quis certe ignarus, vel rudis in Scripturis divinis, de his quae per amaritudinem versutiae ejus sunt in medio oblata commenta audierit, et aliquid ex his blasphemiae dictis elegerit, statim in haeresim incidat. Audi itaque quemadmodum absolvi debeant tortuosa vincula iniquitatis ejus. O Potentine, qui adversus Scripturas divinas, vel totum mundum tu solus a catholicis de hoc dissentis, dum philosophorum doctrinas sectaris, qui sic sentis: utique si Spiritus sanctus, et hic Paraclitus, ut dicis, Pater esset, sine dubio jam non esset unus Pater, sed duo patres: aut si Spiritus et hic Paraclitus Filius esset, sine dubio jam non unus filius esset, (0265D)sed duo filii: vel si factura esset Spiritus Paraclitus, proculdubio non jam esset verus Deus, qui factus est, quod absit. Ac per hoc eadem ipsa repeto, et per apertiores sermones haec dicta de auctoritate juris indico. Igitur si alter Pater erat et hic Paraclitus, utquid dictum Apostoli invenimus: Unus enim Deus Pater (I Tim. II, 5)? Sive hoc dictum: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6)? Disce ergo quia unus est innascibilis Deus Pater. Sed et si alter Filius esset, et hic Spiritus consolator, cur unigenitus Filius a Joanne evangelista praedicabatur, dicens: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Sive hoc: Et unus Dominus Jesus (0266A)Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Vides quia unus est Filius, qui est unigenitus Deus. Sed et si creatura erat Spiritus sanctus, et Deus verus non erat: cur legimus ipsum Dominum Christum Nicodemo indicantem: Quod nascitur de Spiritu, spiritus est (Joan. III, 6)? quia Deus Spiritus est. Vel saltem hoc exemplum accipe: Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Sed et ad haec dicta suscipe: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Memento, quia Deus est Spiritus sanctus, qui cuncta operatur in signis et prodigiis, sicut vas electionis breviter absolvit: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, (0266B)11); Qui utique si creatura erat hic unus atque idem Spiritus, quemadmodum 238 haec universa mirabilia poterat operari? Unde non Pater est hic Paraclitus, Potentine, ne duos Patres adversus stylum regulae auctoritatis in confessione introducantur: et non est Filius, ne duo filii contra sacras Scripturas esse videantur: et non factura est, ne non Deus verus sit. Sed ad postremum ut discas ab ipsa creatura divina, verus Deus est, quia de ipsa vera deitate unita incomparabilique consistit.
Haereticus. Rogo, si unita deitas est incomparabilis, nunquid sic et nomina personarum incomparabilia sunt?
Athanasius. Proh dolor! si multi sunt patres qui aliquando patres non fuerunt, nunquid aliquis ex his (0266C)Deo Patri in sempiterna generatione pater digne comparabitur? Aut quia multi sunt filii, qui nuper nati sunt, et antea filii non fuerunt, nunquid aliquis ad sempiternam divinitatem Filii Dei proprii assimilabitur? Aut quia multi sunt spiritus in coelo, et in terra, qui facti sunt, nunquid aliquis eorum in sempiterna divinitate sancto Spiritui adaequabitur? Absit, ne factura factori suo comparetur; dum factura nuper coeperit, factor autem ejus semper ante omne omnino principium fuerit. Memento unum esse Patrem ex quo omnia, et unum esse Filium per quem omnia, et unum esse sanctum Spiritum in quo omnia, sicut scriptum est: Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso (Rom. XI, 36). Considera ad haec argumenta dicta, tres significationes per unitum operantis nomen esse (0266D)ostensas, id est ex ipso, et per ipsum, et in ipso: dum alius sit ex alio, aut per aliud, quia ad singulas personas hoc pertinet dictum. Nam de unito nomine sic ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso, quod idem ipsum est unum. Unde quamvis haec vocabula in proprias personas tacite sint dicta, tamen unum nomen in his clause est revelatum. Ergo quia ait, Ex ipso, ex Deo Patre vocitata ut fierent demonstravit; et per ipsum, per Deum Filium haec ipsa facta indicavit; et in ipso, in Deo sancto Spiritu sanctificata pronuntiavit. Vides quia ex quo, ex Patre est dictum; et per quem, per Filium est factum; et in quo, in sancto Spiritu est uniter consummatum. Itaque quod ait, ex ipso, et per ipsum, et in ipso, quia (0267A)identidem 239 haec ipsa est divinitas Patris, quae et Filii, sic et sancti Spiritus, ideo cuncta ex ipso, et per ipsum, et in ipso facta sunt. Ipsi Trinitati unitae et inenarrabili honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.
Et cur nomina in personis tantum distinguantur, accipe. Nunquid Pater, qui inenarrabiliter genuit Filium, ipse et Filius potest dici? Nunquid Pater hominem de Maria Virgine assumpsit? Nunquid Pater natus, aut incarnatus, aut passus est? Absit a nobis, Sabelli haeretice, ne hanc blasphemiam admittamus. Dum hic verus Filius Dei, vere incomparabiliter natus fuerit de Patre, et pro nostra salute denuo dignatus fuerit assumere hominem de Maria Virgine. Unde jam Deus verus et homo verus dicitur, (0267B)imo et est. Ideo in his divisa sunt nomina personarum, ne quem Patrem dicis, hunc eumdem et Filium confuse designes, aut ne Filium Patrem esse pronunties, vel certe hunc Spiritum sanctum inaestimabilem, Patrem aut Filium temere testeris, et nullam omnino firmitatem tenere inveniaris: dum per ipsa nomina personarum, ipsam unitatem passim confundis, ut ipsum sibi dicas in persona Patrem esse, quem et Filium, quasi ipse genuerit, aut ipse sibi Pater sit, et ipse sibi Filius sit, quod absit: dum nemo sibimetipsi pater sit, et nemo sibimetipsi filius sit, quem vere genuerit; dum pater filio sit, et filius patri sit quem vere genuit. Propter quod nomina in personis perfecte distinguuntur.
Haereticus. Ut haec dicta de auctoritate mihi approbes (0267C)quaeso.
Athanasius. Accipe Filium in claritate evangelicae censurae testantem: Cum venerit advocatus ille Spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26). Vel hoc statim accipe: Advocatus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et admonebit quaecunque dico vobis (Joan. XIV, 26). Nonne quam breviter nomina in singulis distinxit, dum hunc advocatum Spiritum Paraclitum a Patre annuntiat esse venturum, et de semetipso testimonium in mundo esse laturum?
Haereticus. Quare nomina designantur?
Athanasius. Proculdubie quia Pater vere genuit, hoc proprium nomen est ei, et 240 Filius vere de (0267D)eo natus est, hoc unitum nomen est ei, et Spiritus (0268A)principalis, qui de Patre procedit, deitatis nomen est ei. Cum vero nomina pluraliter in personis singulis percurrendo distinguuntur, propria nomina ostenduntur. Cum secundum deitatem referuntur, unitum usiae nomen in his indicatur.
Haereticus. Quid ergo designant personae proprietatis indicium, quod et solus Pater, et unigenitus Filius, et unus hic Spiritus sanctus, quemadmodum hic ostendis unitum nomen esse substantivum in propriis personis?
Athanasius. Audi quoniam quomodo substantivus est in divinitate Deus Pater; sic substantivus est in eadem natura et substantia et Deus Filius, sic substantivus est in eadem natura usiae Deus Spiritus sanctus. Sive hoc tale dictum referas, quemadmodum Deus est Pater, (0268B)sic Deus est et Filius, sic Deus est et Spiritus sanctus. Vides quia substantivum divinitatis nomen in his personis. dum indicas, deitatis unitum nomen demonstras. Itaque duplex est hujus mysterii intellectus: memento dum unitum nomen eorum in unita substantia consistat, et propria nomina singula in singulis personis distinguantur. Vel certe per hoc argumentum veritatem intellige: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Utique quia unitum nomen naturae, plures naturae non sunt, et sumus, in una persona non est. Itaque ubi deitatis nomen indicat, unum designat: ubi autem ad nomina personarum venit, sumus ostendit. Idcirco aliud est, unitum nomen deitatis ad communem auctoritatem Trinitatis uniter referre, et aliud est singula nomina pluraliter (0268C)per singulas personas distinguere: quia ubi natura usiae requiritur, unitum nomen revelatur: ubi autem nomina propria indicantur, singulae personae inesse declarantur. Sicut et in hoc argumento Vas electionis, breviter absolvit: Ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur (II Cor. II, 17). Itane non per haec tacita nomina, quamvis personarum singulas significationes inesse declaravit, id est ex Deo, quod evidenter ex Deo Patre; et quod prosecutus est coram Deo, hoc est, teste Deo, sanctum Spiritum demonstravit; et in Christo loquimur, quod ait, utique nos ex Deo, coram Deo, in Filio Dei testimonium 241 praedicamus. Vides multifarie tibi dictum nomina singula in personis ostensa esse, quoniam nomina singula tantum in personis perfecte ostenduntur, et deitatis (0268D)usiae indicium uniter per haec ipsa indicatur.
LIBER QUINTUS. De unita ac sempiterna substantia Trinitatis. Hic contradicentis persona est ariomanitarum. (0267) Haereticus. Cur confessus es sempiternum cum Patre esse Filium, quem nativitas nullo modo passa est admittere in sempiternitate? qui si sempiternus una cum Patre erat, natus non est; si autem natus est, sempiternus esse non potest, dum nat vitas posterior sit sempiternitate.
Athanasius. O inanis machina, de ligno, feno et (0268D)stramine, in arenis aedificata, cujus in proximo adest ruina et incendium! Hic ad tuum malum argumentum necesse est ut centra te proferam verae sapientiae interdictum. Quare non fit sempiternus Filius, cujus nativitas nullo modo excluditur a sempiternitate? Sed imo hic qui ante omne omnino principium jam natus fuerat, ipsius est una cum Patre sempiternitas, (0269A)dum de sempiterno sempiternus genitus fuerit. Sed dicis mihi: Nativitas posterior est a genitore suo. Revera quasi prius conceptus de semine, aut coagulatus in ventre, et usque ad postremum incrementum nativitas ejus accedens profecerit, et 242 sic tandem aliquando natus fuerit. Absit ne huic nativitati aliquid comparetur, sicut scriptum est: Generationem autem ejus quis enarrabit (Act. VIII, 33; Isai. LIII, 8)? Nunquid Pater, qui vere genuit in passionem aliquam incidit, aut in ipsa nativitate Filii sui detrimentum sustinuit? Absit, dum haec generatio omnino, ut superius dixi, non enarretur. Denique de hoc si potes contra divinam Scripturam, erra; dum ipsa modo dicat manum, Filium, et dexteram, et brachium: et modo Verbum de ore (0269B)Patris; modo ex utero ante Luciferum genitum (Ps. CIX, 3); et modo in Patre esse; et modo quasi a Patre exisse et venisse; et modo in sinu Patris esse; et modo apud Patrem erat; et modo in Patre est et erat; et modo Pater in Filio, et Filius in Patre est. Considera si ad haec multifarie dicta aliqua nativitas generationi Filii Dei poterit comparari vel enarrari? dum hic qui ante saecula incomparabiliter natus jam fuerat, quomodo et nunc in sinu Patris est? aut qui a Patre exivit et venit, quomodo semper in Patre fuit et est? aut qui manus, vel dextera, sive brachium esse significatur, quaero a te, o haeretice, ut enarres quomodo a Patre genitus fuerit; cum et sapientia, et virtus Dei Patris sit a divina Scriptura utique appellatus vel nominatus? Aut qui ex utero genitus (0269C)est, quomodo et de ore Patris Verbum exivit et venit? Aut quomodo Pater in Filio est, et Filius in Patre est? Vides quia non enarratur haec sola nativitas. Quaerenda est potius secundum professionem Scripturarum quam judicanda vel discutienda. Quae quamvis inenarrabilis sit, tamen secundum professionem synodi Ariminensis, ignorabilis creaturae sit. Quare natus non fuerit vere de Patre: quod absit, dum certus sim quod natus sit. Sed in eo sane ignoro quemadmodum de Deo Patre genitus fuerit; quia de inaestimabili Patre, inaestimabilis est vere qui ab eo genitus est. Sed dicis mihi: Incoepit Filius, quia natus est; et e contra audi: Ergo incoepit et Pater, quia genuit. Si incoepit Filius, incoepit et Pater. Ergo sempiternitatem hanc, quam anteriorem nativitate (0269D)Filii fuisse asseris, cui tandem ascribis? Ait haereticus: Patri tantum.
Athanasius. Et cur praejudicas ei? Utique si 243 nuper genuit, sempiternus esse non potest. Elige tibi alterum de duobus; aut una est eorum sempiternitas aut una posteritas. Postremo quid tantum Filio imputas, quasi aliquando non fuerit? cum hoc magis debeatur Patri deputari; quem tu Patrem aliquando secundum professionem tuam non fuisse testaris. Utique revera si Filium nativitas impedivit ne sempiternus esset, quem tarde aut sero natum fuisse asseris, necesse est ut et genitori nativitas Filii sui impedimentum attulerit, ne sempiternus sit si nuper (0270A)genuit. Non tibi videtur quia utrumque eos a sempiternitate impugnat? Cur ergo jam non est haec talis professio vestra: novus Pater, novus et Filius? incipit Pater, incipit et Filius? Et excluso Patre et Filio ab una sempiternitate, quaero a vobis cui Deo hanc sempiternitatem ascribatis? quia Patrem dicitis tarde et sero genuisse, et Filium nuper natum fuisse. Ergo ambo a sempiternitate exclusi esse videntur. Considera ergo non posse dici sempiternum Patrem sine Filio, dum magis sempiternus sit Pater cum suo Filio: quia non potest tantum hic Pater dici sine suo Filio.
Haereticus. Quod sensisti, de sensu tuo attulisti, et nihil de auctoritate sacrae Scripturae mihi satisfecisti: Unde vel unum tantummodo proferas pro (0270B)multis pertinens ad hoc exemplum postulo, ut superiora dicta tua possint jure legitimo confirmari.
Athanasius. Audi psalmographum sanctum David dixisse, imo Filium Dei per David ad Patris personam retulisse: Et ego semper tecum, tenuisti manum dexteram meam (Ps. LXXII, 23), etc. Vel ipsum Patrem ad legislatorem Moysen audi dicentem de sempiterno unito nomine Trinitatis: Ego Dominus Deus, hoc est nomen meum, memoriale sempiternum in generationes et generationes (Exod. III, 15). Quod alio in loco idem ipse Filio suo dictum ostendit, id est, Nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 21). Vel dictum accipe: Ego Dominus Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel (Isai. XLV, 3). Sed et ipse attestatus est: Ego veni in nomine Patris mei, et me non recepistis (0270C)(Joan. V, 43). Nam et David clamat dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini (Psal. CXVII, 29). Denique de hoc ipso audi loquentem Dominum supra corpus Lazari: Pater, sciebam quia semper me audis (Joan. XI, 14). Qui si semper in Patre aut 244 cum Patre non fuisset, quemadmodum eum semper audisset, si cum Deo Patre semper uniter non fuisset? Unde quia semper apud Patrem fuit, et nunquam sine eo fuit, semper eum Pater audivit. Vides unitum nomen esse sempiternum, quod in virtute sapientiae uniter consistit, ut quod nomen Patris est in natura divinitatis, sapientiae et virtutis, idem ipsum sit in natura nomen et Filii, Vel Apostolum audi ad haec dicentem: Et sempiterna ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Quae sempiternitas sive divinitas Filius (0270D)ejus est. Quod alio in loco ipse tam evidenter absolvit, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, Nunquidnam Pater fuit aliquando sine virtute et sapientia sua, haeretice, ut sine Filio suo a vobis esse dicatur? Absit a nobis, dum ubique Scriptura tibi apertissime declarat, semper fuisse Patrem cum Filio, Filium cum Patre. Cur non expertus es, sanctum David eduxisse in pugna gladium Goliae (I Reg. XVII, 51)? cujus nos usi veritatis exemplo, placuit ut de vestro in vos gladio triumphemus, sicut ipse testatus est: Gladius eorum intret in cor ipsorum (Psal. XXXVI. 15). Ignoras, quia quod derogas Filio, hoc ipsum adimis et Patri? itaque cum in prima (0271A)congressione ab una sempiternitate Patris et Filii exclusi fuissent, et compellerentur ab ipsa censura veritatis, visum est illis ut in medium proferrent, quae prius occulte blasphemabant dicentes: Erat Pater aliquando sine Filio. Si enim fuisset Pater aliquando sine Filio, nunquam prorsus praesumens indicasset per prophetam: Et ego semper tecum (Ps. LXXII, 23). Sed ad haec piscator evangelista Joannes dilectus a Deo testatus est: In Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1). Considera quia semper erat apud Deum Patrem Deus Filius, per quem omne omnino principium factum est. Unde jam oportuit nos paulisper ad stulta dicta stulte respondere, ut vel sic de sua stultitia revicti atque (0271B)confusi erubescerent. Utique si erat Pater antequam generaret Filium, sine dubio non erat Pater, si non habebat Filium. Sed ne vel hoc praesumant blasphemantes; erat Filius antequam nasceretur, qui si 245 natus non fuerat, evidenter non erat Filius. Stulte, quid ergo oportet dicere? Elige tibi unum de duobus quid confuse designes. Ante Filium, Patrem esse pronuntias. Aut si erat Pater antequam generaret Filium, aut erat Pater qui jam vere genuerat Filium. Vel hoc significas: Si erat Filius antequam nasceretur, aut erat natus Filius, quia jam vere natus fuerat de Patre, sicut scriptum est: Qui erat, et qui est, et qui venturus est (Apoc. I, 4). Vel hoc: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Vides quia semper fuit Filius cum Patre, qui est, et qui (0271C)erat, et qui venturus est. Qui ideo non intelligis hoc, Ariane, quia tota falsa introducis: ut dicas Patrem qui non genuerat, et nomines Filium, qui necdum fuerat natus. Rogo si Pater erat, ut asseveras, qui non genuerat, et Filius erat, qui non fuerat natus de Patre, quaero a te quid tunc fuerint? Ne forte dicas, ambo ingeniti, quod absit. Vere adversus dogma iniquitatis vestrae, pro hac sententia, Spiritus principalis per sanctum Moysem recte denotans comparavit, dicens: Inimici autem nostri insensati. De vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum uva fellis, et botrus eorum botrus amaritudinis: ira draconum vinum eorum et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 31). Unde quia manifeste verum Patrem sempiternum, verus Filius declaret (0271D)sempiternus, qui de eo natus fuerat: et verum Filium sempiternum, verus Pater demonstrat sempiternus, qui eum genuerat; ac per hoc (ut dixi) sicut verus Pater, qui de semetipso genuerat Filium, una cum eo erat semper ante omnia anterior, sic et verus Filius, qui jam inenarrabiliter natus fuerat de Patre, una cum eo fuit semper ante omnia anterior. Haec est, inquam, in his anterior sempiternitas, quae ante omne omnino principium fuit et erat. Ideo nunquam Pater sine Filio, quia semper Filius fuit cum Patre, dum nullo modo potest Pater hic dici sine Filio. Super hanc tantam veritatis probationem adhuc adjecit iniquitas eorum dicendo: Antequam generaret (0272A)non erat Pater, sed erat omnipotens Deus. Proh nefas! haec vos tam temere de Deo Patre sentire: ergo sine dubio, ut dicis, si omnipotenti Deo de 246 recenti honor Patris accessit, prius imperfectus fuisse detegitur. Et si omnipotenti, tanquam homini egenti per ordinem dignitas crevit, prius jam omnipotens non fuisse cognoscitur: quia cui honor accedit, dum usque ad summum gradum pervenerit, adhuc inferior ab eo esse videbit; et si pervenerit, melior incipit esse in novissimo, quam fuerat in primo, dum de humilitate usque ad summum fastigii culmen accedat. Sed haec ut erubescas, secundum tua dicta referimus; dum magis omnipotens Pater esse inveniatur, cui illa tanta censura omnipotentiae sese prius submiserit, ut honorem nuper per hunc gradum paterni (0272B)nominis assumeret. Porro longum est tam diu caecas eorum in unum replicare caligines. Audiant itaque nostram veram et immobilem vocem confessionis. Quem ignorando omnipotentem Deum testati estis, nos ipsum Patrem esse defendimus: et cur omnipotentem Patrem esse praedicamus ostendimus; quia omnipotentem Deum, qualis ipse est in natura, talem genuit Filium, sicut in Scripturis cautum invenimus: Qui est, et qui fuit, et qui venturus est omnipotens Deus (Apoc. I, 4). Vides omnipotentem esse Dei Filium in natura, sicut et Patrem. Ideo nihil nuper accessit, in unita divinitate sempiternae omnipotentiae, Patri et Filio. Sane nec omnipotenti Deo sancto Spiritui aliquid accessisse cognoscitur, quoniam de unita omnipotentiae substantia est; quia haec unita natura nec augmentum aliquod, nec detrimentum (0272C)patitur. Disce ita quemadmodum debeat tuus error absolvi. Utique sempiternitas Patris Filius ejus est, quia de ipso inenarrabiliter ante omne omnino principium natus est: et sempiternitas Filii Pater ejus est, quia ipse eum ante cuncta saecula saeculorum incomparabiliter genuit: sive sempiternitas Spiritus paracleti, unita deitas ejus est cum Patre et Filio, quae facta non est, sicut Filius testatus est de eo: A Patre procedit (Joan. XV, 26), et de meo accipiet (Joan. XVI, 14). Sed et Pater haec dicta comprobat per prophetam, dicens: Spiritus a me procedit (Isai. LVII, 16). Et alio in loco: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel, II, 28). Quod in Pentecoste in apostolos factum fuisse, Scriptura (0272D)divina testatur. Nam sicut Pater declarat Filium suum in deitate sua, 247 quoniam Deus verus est: ita et Filius demonstrat Patrem in substantia sua, quoniam Deus verus est: sic et Spiritus sanctus revelat Patrem et Filium, in unita natura sua aeterna quoniam Deus verus est. Haec est, inquam, unita omnipotens sempiterna Trinitas, cui de recenti in deitate nulla accessit dignitas.
Haereticus. Interrogo te, responde mihi: Non ergo mutabilis, vel convertibilis est haec unita substantia Trinitatis?
Athanasius. Audi itaque. Scriptum est: Ego sum Deus, et non sum mutatui (Malach. III, 6). Vel prophetam (0273A)ad haec dicentem: Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Sive tale dictum accipe: Ego sum Deus, et non demutor (Malach. III, 6). Vere manifeste ipsi a diabolo immutati sunt, qui hanc divinitatem sempiternae Trinitatis in confessione, mutare conantur: sicut Apostolus indicat: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 25). Intellige itaque nec incrementum, nec detrimentum ullum posse sustinere hanc immutabilem unitam plenitudinem substantiae Trinitatis.
Haereticus. Rogo, si unita est substantia divinitatis Patris, et Filii, et sancti Spiritus, de auctoritate Scripturarum mihi indica.
(0273B)Athanasius. Audi Spiritum sanctum per Jeremiam prophetam testantem, vel imo haereticos per haec auctoritatis jura increpantem: Super montes accipite planctum, et super semitas deserti lucturum, quia defecerunt, eo quod non sint homines, non audierunt vocem substantiae. A volatibus coeli usque ad pecora (Jer. IX, 10). Et sic prosecutus est: Quis homo sapiens et intelligens haec (Ibid., 12)? Hic, ut intelligi datur, montes et colles in superbia elati, potestates sunt hujus mundi. Et semitae deserti, Judaei sunt, qui semper errantes Christum Deum verum, de substantia Patris ante cuncta saecula natum, non cognoverunt. Volatilia autem coeli haeretici sunt, qui omni vento doctrinae huc atque illuc, sicut aves circumferuntur, et unitam jussionis vocem, atque unam substantiam (0273C)Patris, et Filii, et sancti Spiritus esse non confitentur. Pecora adaeque gentiles sunt, qui Deum factorem suum non cognoverunt. Vere nemo ex his arbitrandus est sapiens, qui non intelligunt 248 hanc unitam esse usiae substantiam Trinitatis. Vel ad haec intellige prophetam clamantem: Quis stabit in substantia Domini, et videbit Verbum ejus (Jerem. XXIII, 18)? Plane quis hominum potuit stare in substantia Domini et videre Verbum, id est Filium ejus? sicut ipse dicit: Nemo vidit Patrem nisi Filius, et nemo scit Filium, nisi Pater (Luc. X, 22). Vel tale dictum accipe: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Nam de persona Paracliti, idem ipse effatus est: Spiritus ubi vult aspirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est (0273D)omnis qui natus est ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 8). Considera unam esse invisibilem substantiam Trinitatis. Sed ad haec adjecit: Si stetissent in substantia mea, avertissem eos a studiis eorum pessimis (Jer. XXIII, 22). Vel hoc: Substantia mea, dulcedo mea est (Sap. XVI, 21). Necnon: Qui est splendor gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). Sed et hoc, quod secundum auctoritatem jure optimo censetur: Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis ipsius, Deus Filius (Sap. VII, 26). Vides unam esse invisibilem imaginem substantiae gloriae bonitatis. Denique Paulum apostolum pro increpatione haereticorum audi loquentem, et hanc imaginem declarantem: Sed si (0274A)opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum, in quibus Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi (II Cor. IV, 3).
Haereticus. Quae est imago Dei invisibilis Patris, et Filii, de auctoritate mihi indica.
Athanasius. Scio quia difficilis exitus est hic ignorantibus in absolvendo, sed nos oportet semper ad coruscantis Pauli eloquium intento corde aspicere, dicentis: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Considera in una imagine quemadmodum unam gloriam ter designavit, id est gloriam Domini, a gloria, in gloriam, sicut a Domini Spiritu. Nonne ut est (0274B)imago Dei Patris in gloria, sic eadem ipsa talis imago est gloriae Filii? sicut sancti Spiritus imago gloriae eadem ipsa et tanta vel talis est.
Haereticus. Declara mihi, si divisa est haec una, atque eadem ipsa substantia Patris, Filii et Spiritus sancti, an indivisa, aut sic extensa est in invicem.
Athanasius. 249 O experientia hominis, qui seipsum non intelligit! Utique ubi indicasti unitatis plenitudinem, substantiae nomen indivisum in eodem demonstrasti nomine? Adaeque rursus in repetendo quod distinxisti, proprietatem earumdem singulis personis inesse demonstrasti. Memento quia inenarrabilia sunt quae dicimus, quae omnino credenda sunt. Non tamen facultas data est ut ad liquidum sint haec a nobis discutienda: quoniam ipsa sacrosancta Trinitas (0274C)sciri se tantum voluit, non tamen permisit de divinitate sua proprie diffiniri: unde non est divina substantia divisa, aut extensa, vel protensa in aliquo, vel excisa in partibus, sed nec derivationi alicujus rei comparatur: quia liquor non est in hac natura plane, sed nec defluxio quaedam, quia nullus detrimentum, vel augmentum sustinet, praesertim cum inenarrabilis sit haec plenitudo substantiae indivisae. Trinitatis, sicut ipse Deus Dei Filius indicat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Sed et Spiritus sanctus in Patre, et in Filio, et in se consistens est; sicut Joannes evangelista in Epistola sua tam absolute testatur: Et tres unum sunt (I Joan. V, 7). Porro utquid unum dicitur, si aliquid de eo in partes dividitur? et utquid unum dicitur si diverse quid sentitur (0274D)de eo? et quomodo, o haeretice, tres unum sunt, si divisa vel excisa in his substantia est? aut quomodo unum sunt, si alter alteri praeponitur? aut quomodo tres unum sunt, si diversae in his divinitates sunt? quomodo unum sunt, si non est in his unita sempiterna plenitudo divinitatis? Praeterea dum una plenitudo nullam omnino habeat in parte aliqua divisionem, dum unita plenitudo divinitatis in parte minor vel major dici non possit? Similiter et Apostolus indicat: Quis enim scit hominum quae in ipso sunt, nisi spiritus qui in ipso est? Ita et quae in Deo sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur (0275A)(I Cor. II, 11). Scito propriae veritatis argumentum indiscretum esse positum per hoc testimonium de homine et spiritu qui in ipso est, et de Deo et Spiritu qui de ipso est. Sicut idem ipse magister gentium, 250 et fide et veritate nobis testatus est, dicens: Spiritus enim Dei omnia scrutatur, etiam altitudines Dei (I Cor. II, 10). Qui si altera natura a Deo esset Spiritus sanctus, quemadmodum divinitatem altitudinis Dei poterat scrutans penetrare, vel inuniri? aut quomodo in ea esset et in sese esset, dum natura Dei diversa naturae propriae non posset uniri, et altitudines ejus scrutans penetrare, ut dixi; et in ipsa esse aut in se esse, vel uniri in sese naturaliter, hoc est dealiter in invicem consistere, nisi quia de ipsa unita natura divinitatis est? nam et hoc Apostoli est (0275B)dictum: Qui autem se conjungit Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Vides indiscretam esse hanc plenitudinem divinae Trinitatis, sed et ubique praesentem esse hanc plenitudinem divinae Trinitatis, quae omnia implet interius et exterius, a summitate coelorum usque ad profundum inferorum, sicut ipse Dominus per prophetam testatur: Ego sum Dominus Deus, qui impleo coelum et terram, et omnia quae in eis sunt (Isai. XLIV, 24). Similiter et sanctus Jeremias de eo una cum prophetis indicat: Si abscondat se homo in absconsis, nonne ego vibebo eum? Nunquid non ego coelum et terram impleo? dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24). Vel hoc uniter in Trinitate dictum accipe: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, (0275C)tu ades illic. Si assumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris: etenim inde manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7). Itaque quod dixit: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Psalmographus Spiritum principalem, qui a Patre procedit, declaravit. Faciem autem ipsius Patris Filium demonstravit manifeste. Quis potest ante unitam deitatem Trinitatis in coelo aut in inferno se occultare vel fugere? cui omnis orbis (0276A)terrarum, velut stillicidium deputatum est, aut sicut spuma gracilis, aut ros quod ante lucanum de coelo descendit, sicut scriptum est: Qui continet circuitum terrae, et eos qui habitant in ea sicut locustae (Isai. XL, 22). Necnon: Qui mensus est manu aquam et coelum palmo, et universam terram clausa manu (Ibid., 12). Et rursus: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Considera incomprehensibilem esse unitae divinitatis 251 virtutem, ut coelum, quod palmo continetur, idem et thronus ejus sit: et terra, quae pugillo concluditur, rursus scabellum pedum ejus sit, dum universitas coeli palmo detinetur, et universa terra pugillo concluditur; quod et thronus, et scabellum pedum ejus sit: sicut et scriptum est: Cui omnis orbis (0276B)terrarum tanquam momentum staterae aestimatus est (Sap. XI, 23). Ac per hoc universa implet, et omnia continet interius et exterius, ut ubique praesens est haec indiscreta sempiterna Trinitas, cui est invisibilis plenitudo divinitatis. Unde ne malus interpres, de superioribus dictis materiam accipiat calumniandi, ideo ipsa breviter reserabo: eo quod frequenter indicavi unam substantiam, vel unitam divinitatem, unius Dei naturam, aut unitatis naturam: sive hoc, unum deitatis nomen, et unius divinitatis nomen, unius naturae nomen, et unitum divinitatis substantiae nomen. Haec universa, ut certus sis qui legis, ad unitum plenitudinis divinitatis nomen Patris, et Filii, et sancti Spiritus, et solius divinae Trinitatis nomen, et solum hoc omnipotentis substantiae unitum nomen, (0276C)necnon et unum bonum divinitatis nomen. Nonne haec superius dicta ad enuntiatam divinitatem unitatis usiae Patris, et Filii, et sancti Spiritus manifesta video? Haec retuli ne aliter quam dicta sunt acciperes, et simplicem sensum in ambiguo retorqueres: dum omne dictum, ad sensum dicentis requirendum, et non ad stultam voluntatem uniuscujusque haeretici investigandum sit.
LIBER SEXTUS. De Beatitudine fidei, et de Proscriptione sectae pessimae. (0275C) 252 Haereticus. Posco a te, de unito deitatis nomine multifarie dictum ut identidem repetas, et sic (0275D)de nominibus personarum in prosequendo distinguas.
Responsio. Disce prius in ambiguo esse positam hanc tuam secundam interrogationem. Nonne unitas nullo modo patitur unionis personam in confessionem introduci? dum unitatis naturae nomen in tribus his personis sit: et tres hae personae in nominibus tantum distinctae sint: unde non potest unitas ostendi sive personis. Nec ut dixi, hae personae sine deitatis unitate. Nunquid potestis Deum tantum sicut gentes confuse nominare, quae et in hoc ignorant cui propriam personam debeant assignare? Qui genitor est nunquid oportet hunc Deum tantum putare indicari? Nisi in hoc cognoscas unitam personam ejus distinguere in Filium qui natus sit. Nunquid sic confuse (0276C)Deum tantum convenit, profiteri? nisi prius credatur et is qui de unita natura sit, et in hoc persona ejus (0276D)distinguatur, qui nec Pater, nec Filius, est hic Spiritus sanctus? Quapropter duplex est hujus mysterii intellectus, Deus Pater, Deus et Filius, Deus et sanctus Spiritus. Vides unitatis indicium in tribus esse personis, et tres has personas nominibus tantum esse discretas: unde nec unitas potest ostendi sine 253 personis, nec hae personae sine unito nomine deitatis. Ecce jam habes positos ante oculos tuos thesauros lucis, et thesauros tenebrarum. Ubiubi placet, porrige manum tuam. Unde necesse est nos jam terminum immobilem, secundum evangelicae regulae aequitatem, contra hostes figere, et per librantem sapientiam limitem justitiae ubique adversus omnes haereses peragrantes custodire, ut coelitus (0277A)haec statuta veritas mox viam lucis a tenebris dividat. Haec est, inquam, via lucis cujus in confessione aperitur ostium salutis: itaque qui hanc professionem ingrediuntur, beatitudinem ejus adipiscuntur. Beatitudo ei qui confitetur unum Deum Patrem et Filium et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui confitetur solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Beatitudo ei qui confitetur unum omnipotentem Deum Patrem, et Filium, et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui confitetur unum verum Deum Patrem, et Filium, et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui confitetur unum Deum summum Patrem, et Filium, et sanctum Spiritum. Beatitudo ei qui confitetur unum Deum bonum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sempiternum esse. Beatitudo ei qui confitetur indivisam (0277B)esse substantiam Patris, et Filii, et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui nihil addiderit vel diminuerit in confessione unitae naturae deitatis Patris, et Filii, et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui confitetur omnia bona facta fuisse a Patre, et Filio, et sancto Spiritu. Beatitudo ei qui confitetur unam aequalitatem in sempiterna plenitudine deitatis esse Patris, et Filii, et sancti Spiritus. Beatitudo ei qui secundum singula nomina Trinitatis, id est Patris, et Filii, et sancti Spiritus, proprias his tantum personas distinctas esse confitetur. Itaque idem ipse replico, quia vehementer timeo ne aliquod offendiculum minus intelligentibus posuerim, adeo per apertiores sermones haec ipsa dicta paucis exponere desidero. Ego unum Deum ubi memini, unitam deitatem Patris, et Filii, et sancti (0277C)Spiritus declaravi. Item omnipotentem Deum ad omnipotentis substantiam Trinitatis propalavi. Item solum Deum, a solius natura 254 suprascriptae Trinitatis indicavi. Identidem unum verum Deum, ad unam veram naturam divinitatis Patris, et Filii, et sancti Spiritus haec dicta retuli. Aut in quo summum Deum, ad summitatem deitatis Patris, et Filii, et sancti Spiritus assignavi. Sive unum bonum Deum, ad unam bonitatem naturae Trinitatis demonstravi, et unum Deum ad unitam dominationem deitatis revelavi. Seu in quo indivisam Trinitatem memoratus sum, ad unitam substantiam plenitudinis eorum haec praefatus sum. Et haec omnia quae superius singula indicavi, ad indivisam deitatis sempiternitatem Patris, et Filii, et sancti Spiritus manifestavi. Ac per (0277D)hoc de unito nomine deitatis, multifarie quamvis sit dictum per singulas personas, quod retuleris in Patre, hoc ipsum et confitearis necesse est uniter esse et in Filio; Deum de Deo, lumen de lumine, totum de toto, et totum in toto, perfectum de perfecto, plenitudinem de plenitudine, integrum de integro, sempiternum de sempiterno, sapientiam de sapientia, virtutem de virtute, unum de uno et unum in uno, verum de vero, Filium de Patre natum non factum, unius substantiae cum Patre. Sed et Spiritum sanctum, qui de unita Trinitate consistit, Deum verum, totum perfectum, totum plenum, integrum, sempiternum, in ipsa sapientia virtutem praescientiae Patris et Filii consistentem.
(0278A)Idcirco qui legis, contestor ego hodie tibi coelum, et terram, per hanc scripturae meae fidei catholicae professionem; quod si non ex toto corde eam fueris prosecutus, aut in fastidio animi contemnendam ac detractandam habere putaveris, eris tu ipse reus in die judicii, cum hujus scripturae chirographum ante tribunal Christi in testimonium tibi fuerit recitatum; aut si in maledictionis via haereticorum, quod non opto, inventus fueris ex animo sociatus, quaero a te ut caveantur. Ideo inferius tibi recitabitur. Haec est, inquam fugienda atque praecavenda via tenebrarum, in qua tot genera serpentium lubricos habent anfractus, adversus quos oportuit nos scutum fidei per nomina vera personarum confitentes 255 erigere, ut secundum ipsam auctoritatem eos divinitus (0278B)jaculemur, unde tot et talia proferenda sunt ferramenta spiritualia, quot et vulnera resecanda: ac per hoc non fuit dissimulanda causa mortifera, quoniam non poterant ea prius per fomenta blandiri, et ita ad medelam salutis accedere, nisi interiora eorum curarentur, et pelleretur serpentinus cancer. Nam si velint severitatis prius ferramenta recipere, facile poterant ad medelam salutis pervenire. Sed quoniam adhaesit in illis radix zizaniae, germinans in felle amaritudinis, propterea diffidunt introire in viam confessionis salutaris, quia haec via lucis scandalum est illis. Unde oportet nos ostendere eis, quos edant viae suae fructus maledictionis omnium male credentium, sicut scriptum est: Maledictus omnis qui non obaudierit verba libri hujus, ut faciat ea in corde sus (0278C)(Deut. XXVII, 26). Maledictus qui Patris, et Filii, et sancti Spiritus unitam sempiternam divinitatis substantiam esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui secundum tres personas, tres diversas substantias in his esse confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui tria principia in hac eorum unitate sempiterna deitatis esse confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui solum verum Deum Patrem, et unigenitum verum Filium, et unicum verum Deum Spiritum sanctum non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui unitum nomen secundum deitatem Trinitatis esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui inconvertibilem divinitatem Filii Dei, id est Verbum Dei, sic in carnem translatum vel mutatum profitetur, ut hoc modo desiverit, aut amiserit quod jam pridem ante a sumptionem (0278D)hominis fuerit: praesertim cum talis in homine praesenti tempore fuerit, et sit, qualem se semper ante assumptionem hominis una cum Patre fuisse consciverit. Fiat, fiat. Maledictus qui indivisam deitatem Patris, et Filii, et sancti Spiritus non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui propter tria nomina personarum, tres deos, aut tres substantias, aut tres spiritus confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui secundum singulas personas tria nomina tantum distincta Patris, et Filii, et sancti Spiritus non 256 confitetur. Fiat, fiat. Maledictus, qui propter tria nomina personarum, et unitam plenitudinem divinitatis incomparabilem, trigonium vel certe tetragonium Patri, et Filio, et sancto Spiritui comparat; (0279A)aut tria capita in se cohaerentia (ut philosophi dicere consueverunt); aut unam personam esse profitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui unam personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui quem Filium dicit, hunc eumdem et Patrem confuse designat. Fiat, fiat. Maledictus qui patrem natum, aut incarnatum, aut passum esse confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui inenarrabiliter Filium vere genitum de substantia Patris esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus, qui hanc nativitatem incomparabilem, factam, aut creatam vel conditam esse confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui adversus hanc inaestimabilem generationem deitatis, aliquam de factura ejus crediderit proprie in confessionem afferre vobis comparationem. Fiat, fiat. Maledictus (0279B)qui verum Filium Dei ex voluntate tantum dicit esse, et non potius de nativitate. Fiat, fiat. Maledictus qui dicit. Erat tempus quando non erat Filius. Fiat, fiat. Maledictus qui hanc Dei nativitatem ex nullis exstantibus phantasma esse confitetur, quod Graeci ἐξ οὐκ ὄντων appellant. Fiat, fiat. Maledictus qui divinitatem Filii Dei dicit initium habere de tempore, ortum ex nihilo, nomen quasi adoptionis accessisse nuper ex altero. Fiat, fiat. Maledictus qui unum de uno, Filium de Patre vere natum non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui impassibiliter Filium natum de Patre non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui dicit: Fuit aliquando Pater sine Filio. Fiat, fiat. Maledictus qui non confitetur, ante omne omnino principium, vel initium semper fuisse (0279C)Filium cum Patre. Fiat, fiat. Maledictus qui haec tria nomina, id est Patris, et Filii, et sancti Spiritus in unam tantummdo Patris personam esse confitetur, et non tres secundum ipsa nomina vera personarum. Fiat, fiat. Maledictus qui immortalem divinitatem Filii Dei esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui de sempiterno Filio Dei dicit: Non 257 erat antequam de Maria nasceretur. Fiat, fiat. Maledictus qui unitam deitatem Patris, et Filii, et sancti Spiritus, ex caritate concordiae tantum esse profitetur, et non magis per hanc ipsam unitam divinitatem. Fiat, fiat. Maledictus qui unitam deitatem in tres has personas esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui unitatem plenitudinis divinae Trinitatis indivisam esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus (0279D)qui unitam sempiternam divinitatem incomparabilem Patris, et Filii, et sancti Spiritus non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui adversus vigorem et censuram divinae Scripturae hunc verum Deum Spiritum Paraclitum, Patrem, aut Filium, vel certe facturam usurpat debere confiteri. Fiat, fiat. Maledictus qui Filium Dei, Deum verum, hominem de Maria Virgine nuper assumpsisse pro nostra salute non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui Dei Filium hominem tantummodo solitarium vel purum tantummodo confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui Deum Dei Filium sempiternum, de assumptione hominis nuper hoc principium habere assignat. Fiat, fiat. Maledictus qui deitatem ejus passam esse confitetur. (0280A)Fiat, fiat. Maledictus qui hominem vere quem assumpsit passum esse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui hunc totum hominem, id est animam et corpus quod assumpsit, denuo assumptum vel liberatum, post, tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat. Maledictus qui incomparabilem deitatem Trinitatis proprie ad hominis lineamenta esse confitetur; dum scriptum inveniamus (III Reg. VIII, 23), quia non sit illi similis quisquam Deus in coelo sursum, neque in terra deorsum. Fiat, fiat.
Item de variis generibus librorum est sermo. Vae vobis qui primam fidem baptismi coelitus institutam irritam facitis, et instrumenta libertatis semel concessa per iterationem infirmatis. Fiat, fiat. Vae (0280B)vobis qui lapsis poenitentibus veniam tribuendam esse non creditis. Fiat, fiat. 258 Vae vobis qui Patris, et Filii, et sancti Spiritus unam personam defenditis, et non tres, secundum ipsa nomina veritatis. Fiat, fiat. Vae vobis qui de hac unita incomparabili plenitudine divinae Trinitatis extensionem, vel excisionem, vel protensionem aliquam in his esse profitemini. Fiat, fiat. Vae vobis qui de hac unita plenitudine Patris, et Filii, sancti Spiritus derivationem et defluxionem aliquam in his esse defenditis. Fiat, fiat. Vae vobis qui in unita divinitate Trinitatis unam praescientiam esse negatis. Fiat, fiat. Vae vobis qui Dei Filium in ipsa praescientia qua Pater est esse negatis; ut diem et horam judicii quando futurum sit, eum ignorasse dicatis: dum ipse de se testimonium prius perhibuerit (0280C)ad Patrem, in centesimo octavo decimo psalmo dicens: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me, testimonia autem tua non intellexerunt; omnium consummationem vidi, et finem. Vides ergo, non tantum suum diem, aut horam judicii scire, sed et omnium saeculorum consummationem postea futurorum. Vae vobis qui Filium Dei de Maria Virgine nihil assumpsisse creditis. Fiat, fiat. Vae vobis qui Filium Dei mediatorem Dei et hominum non confitemini. Fiat, fiat. Vae vobis qui falsos prophetas aut falsos apostolos in auctoritatem accipitis. Vae vobis qui gravia peccata admittitis, et adversus auctoritatem apostolorum nuptias secundas damnatis. Fiat, fiat. Vae vobis qui peccatum aut mortem Deum fecisse ascribitis. Fiat, fiat. Vae vobis qui hunc mundum a semetipso (0280D)semper coaeternum Deo fuisse ascribitis, aut a Deo factum esse negatis. Fiat, fiat. Vae vobis qui mundum ex aliqua subjacenti materia factum esse defenditis. Fiat, fiat. Vae vobis qui non per hunc factorem Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum cuncta quae in coelis sunt et in terra, id est visibilia et invisibilia, facta esse creditis.
Identidem hic contra diversa mortifera venena draconum et aspidum est nostra congressio. 259 Si quis confitetur angelum apostaticum in natura qua factus est, non a Deo factum fuisse, sed a se esse, ut det illi sempiternum cum Deo principium, anathema illi. Si quis confitetur angelum apostaticum (0281A)in mala natura a Deo factum fuisse, et non dixerit eum a semetipso voluntate sua malum concepisse, anathema illi. Si quis confitetur angelum Satanae mundum fecisse, quod absit, et non judicaverit omne peccatum per ipsum adinventum fuisse, anathema illi. Si quis confitetur quod Deus animam hominis tantum fecerit, et Satanas ei corpus plasmaverit, quod absit, anathema illi. Si quis confitetur animas hominum, in revolutione rursus in mundo, aut in hominibus, aut in pecudibus, aut in serpentibus reverti, anathema illi. Si quis confitetur hominem in anima tantum in diem judicii resurgere, et non cum corpore, quemadmodum Deus illum fecit, anathema illi. Si quis confitetur Filium Dei quasi phantasma, sic in homine visum fuisse, anathema (0281B)illi. Si quis confitetur verum hominem, quem assumpsit, non vere manducasse, aut bibisse, aut lacrymatum fuisse, et sanguinem sudasse, et passum fuisse, et resurrexisse, et in coelis ad dexteram Patris consedisse, anathema illi. Si quis confitetur Filium Dei sicut aquam per fistulam, sic per corpus Mariae transitum fecisse, aut nihil de ea assumpsisse affirmet, anathema illi. Si quis confitetur animas hominum de propria substantia Dei esse, quod absit, ut nec factas eas a Deo affirmet; et quod substantiam suam facere quis potest, anathema illi. Si quis confitetur animas hominum semper cum Deo fuisse, ut aeternas eas assignet, et nec factas nec fieri eas posse dicat; dum scriptum sit: Qui fecit quod est a foris, fecit et id quod intus est, anathema illi. Si quis Novum et Vetus Testamentum (0281C)blasphemat, anathema illi. Si quis sanctos patriarchas, aut prophetas, aut apostolos, aut martyres blasphemat, anathema illi. Si quis solem aut 260 lunam, vel hujuscemodi facturam adorat, anathema illi. Si quis praeter unum Deum verum, id est Patrem, et Filium, et sanctum Spiritum, alterum Deum, dum non sit omnino alter Deus, adorandum crediderit, anathema illi. Si quis de indivisa immutabilique plenitudine sempiternae divinitatis dicit: Mutabilis et convertibilis est natura Filii, ut hoc modo desierit esse quod jam pridem fuerat, anathema illi. Dum dicitur mihi quod multifarie a Patribus (0282A)in conspicabili materia visus fuerit, ignoras in praefigurationem operis assumpti hominis, sive futuri judicii haec cuncta in eo praeostensa fuisse, et non sane invisibilis pura deitas, sicut cautum est: Haec omnia in figura facta sunt nostri (I Cor. X, 6): sin vero, responde mihi quia in angelo visus est, nunquid divinitas ejus proprie angelica est? Aut quia in certamine colluctantis sicut homo palpatus, vel visus est, nunquid natura Dei quasi natura hominis palpabilis aut visibilis est? Aut quia in rubo ut ignis visus est, nunquid substantia ejus talis est? Aut quia frequenter in variis speciebus visus est, nunquid sic et diversas permixtas, sive concretas naturas in semetipso continet? dum unita deitas indiscreta sit, invisibilisque ejus majestas. Itaque intellige cum in angelis visus (0282B)est, nuntius Patris praeostensus est. Sive in homine, quia de Maria virgine nuper natus est; vel in igne utique, quia judicium ex eo futurum est, dum scriptum sit, quia magni consilii angelus est (Isai. IX, 5): et in homine mediator Emmanuel natus sit; et in igne quasi conflator auri et argenti, ut cordium justorum probator sit. Quanquam et in his speciebus assumptis, quomodo voluit, visus sit, tamen in deitate idem ipse invisibilis est, qualis semper apud Patrem fuit et est. Procul dubio haec cuncta tunc Deus in figuram hominis operatur, quia opus futuri in eo jam praeostendebatur, quod ipse absolvit dicens: Si mihi non creditis, vel operibus credite, quia ego in Patre et Pater in me est (Joan. X, 38). Nonne mirabilia Deus praesens operabatur, et opera sua per hominem (0282C)facta agnoscebantur? et non tamen deitas in eo videbatur, sicut dixit: Qui me videt, videt et Patrem meum. Vides quia Deum ut est pure nemo 261 vidit unquam, o haeretice? Itaque si quae haereses sunt quae nos latent, sed et quae futurae sunt, quae adversus fidem regulae evangelicae, et Ecclesiae catholicae sunt futurae anathema habeantur. Si quis contra traditionem canonis, haereticorum apocrypha quae Ecclesia catholica omnino non recipit, super haec praeponere vel defendere voluerit, anatliema sit. Fiat, fiat.
LIBER SEPTIMUS. De professione regulae catholicae, cum increpatione haereticorum. (0281) (0281D)Propter quod impensissime obsecro sublimitatis gloriam, ut elonges a sensibus nostris haec eradicanda atque comburenda semina zizaniae, et quantum distat oriens ab occasu, tantum recedat a cordibus nostris haec in superiori libro praescripta a nobis adulterina haereticorum confessio. Unde puto hic jam nullam ignorantiae fuisse derelictam excusationem inter viam lucis et viam tenebrarum. Ergo ubiubi placet quisquis es proficiscere. Sane non sumus aemuli in sacramento divino celando; sed magis hortamur ut in viam benedictionis uniter ingredientes inveniamur. Unde prius nobis maxima cura fuit docendi de tam admirabili regalique decreto, in quo (0282D)omnibus gentibus praemium vitae aeternae promittitur, dicente Domino: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Vere ego in hoc satis admiror, et in stupore mentis diutius intentus collaudo tantam sacratissimae Trinitatis gloriam in duodecim penitus 262 verbis distinctionum vel syllabis breviter fuisse expositam. Vere in hoc edicto unitum deitatis nomen Patris et Filii, et Spiritus sancti ante praemissum est. Vere in hac sacratissima Trinitate nomina in personis tantum distincta sunt. Vere nec lex, nec prophetae tam absolute hoc arcanum mysterium revelaverunt. Vere super omnem custodiendam divinitus dispositionem (0283A)hoc maxime custodiendum est. Vere super hoc non est quod addi, et ab hoc non est quod minui possit. Vere in hoc donum baptismi praeceptum addere vel minuere blasphemum est.
Interrogatio. Si haec sic se habent, ut de regula Scripturarum mihi declares, impensissime obsecro.
Responsio. Scito prius in hac Scripturae sententia argumentum fidei esse expositum, cum increpatione nocturni superseminantis zizaniam. O plena praestigiis obsessa mens haereticorum a diabolo! Cur in nomine Patris, et Filii, et sancti Spiritus baptizas, et unitam deitatem blasphemas? cur nomina tantum Patris, et Filii, et sancti Spiritus confiteris, et unitum nomen divinitatis abnegas? cur indicatur unitas, si in Patre, et Filio, et sancto Spiritu non est (0283B)una atque eadem ipsa aequalis plenitudo divinitatis? cur ad nostrum intellectum Pater significat de unigenito Filio suo: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX. 3), si vos divinitatem Filii Dei creatam, vel conditam, aut fundatam esse testamini? cur unus in uno est, si divisa natura est? cur ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), si non est in his una virtus sapientiae et divinitatis? cur omnia mea tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10), si non est in his una deitas, sive una operatio facturae? cur verum Patrem blasphematis, cum Filium ejus verum creaturae suae comparatis? cur ipse clamat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11) si diversa vel excisa in his natura est? cur qui me videt, videt et Patrem meum (Ibid., 9) indicat, si non est in his una invisibilis (0283C)imago naturae veritatis? cur legitis: Servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), si eum de ipsa unita deitate Patris, et Filii esse non accipitis? cur legitis Vas electionis dixisse: Omnes unum Spiritum potavimus (I Cor. IV, 13), si eum vos de unita natura discernitis? cur hic advocatus Spiritus veritatis a Deo Patre procedit et venit, si vos eum in alia substantia 263 esse asseritis? cur hoc unitum nomen divinitatis celebrari, et honorificari invenitur in gentibus, si in ipso nomine Trinitatis baptismus uniter non celebratur divinitatis? cur Tres unum sunt (I Joan. V, 7) Joannem evangelistam dixisse legitis, si diversas naturas in personis esse accipitis? cur unum donum baptismi secundum stylum Scripturae esse dicitis, si discrepantes naturas in Patre, et Filio, et sancto (0283D)Spiritu esse praescribitis? cur secundum traditionem baptismum celebratis et in confessione unitum sempiternum nomen Trinitatis blasphematis? Hypocritae, quomodo accipitis, Qui nascitur ex Spiritu, Spiritus est (Joan. III, 6), si et Spiritus paraclitus Deus esse negatur? hypocritae, quomodo in Spiritu adorare oportet, si Deus Spiritus esse negatur? hypocritae, quonam modo suscipitis, Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11), si eum de unita deitatis operatione secernitis? hypocritae, quomodo accipitis dictum fuisse, Idem Spiritus, idem Dominus, idem et Deus (Ibid., 4, 5, 6), si cum vos verum Deum de vera unita natura in omnibus mirabilia operantem non suscipitis? hypocritae, per quem subministratur (0284A)sermo sapientiae, sive verbum scientiae, sive fides, sive gratia sanitatum, seu operatio virtutum, seu prophetia, seu separatio spirituum, nisi quoniam de unita plenitudine est? hypocritae, discite unam esse operationem in natura Patris, et Filii, et sancti Spiritus, dum opera quae operatur Pater, ipsa opera uniter demonstrentur esse et Filii, et sancti Spiritus. Ita et Filius quod operatur, haec ipsa opera referantur ad Patrem, et ad principalem Spiritum. Eadem et Spiritus Paraclitus quomodo operatur, haec ipsa opera uniter declarentur esse et Patris, et Filii. Vides unitam esse eorumdem operationem in una natura deitatis?
Interrogatio. Rogo ut haec dicta de auctoritate adhuc Scripturarum mihi edisseras.
(0284B)Responsio. Quaeso, jam quoties tibi indicatum est: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et sancti Spiritus (Matth. XXVIII, 19)? Aut si haec contradicenda existimas, eo quod in unum donum baptismi operationes nomine deitatis uniter in Trinitate non contineantur, cur tu hoc nomine deitatis sublato, Patris, 264 et Filii, et sancti Spiritus, baptizas dicendo: Baptizo te in Patre, et in Filio, et in sancto Spiritu, et non in uno nomine? Ut hoc modo artificiose unitum nomen eorum tacite in deitate non nominare, vel abnegare, sed et nomina in personis tantummodo eorum velis assignare. Quia si sic erat celebrandum baptisma, obtinuerat Arianorum assertio, qui sic sentiunt, ut ubi nomina in personis indicant, ibi simul cum ipsis nominibus, et singulas vel (0284C)diversas substantias esse pronuntient, ut unitatem in concordia tantum caritatis esse assignent, et non potius in unita plenitudine divinitatis. Et quid amplius ad haec? ut unitati Dei, Patris nomen, et Filii, et sancti Spiritus, quasi adoptivum nuper accessisse profiteantur, ut hoc nomen videatur esse ex nihilo, aut ex altero vel tempore: quod absit. Nam verum nomen deitatis ubi nominant, ad unam tantummodo personam Patris haec dicendo ascribunt, ut veram unitatem divinitatis dividant; qui ubi nomina tantum in personis deberent discernere, ibi simul cum ipsis nominibus et tres naturas diversas distinguunt: quod absit a nobis, ne istam blasphemiam admittamus, cum unum nomen deitatis in Trinitate uniter dictum accipiamus, per quod et remissionem peccatorum (0284D)baptismo operante suscepimus; nomina vero tantummodo singula in personis perfecte distinguamus. Rogo, ubi vinculum fidei invenitur apud eos, si substantiae unitatis nomen in Trinitate non tenetur? Rogo quemadmodum in singulis personis singulas vel diversas plenitudines esse ascribitis, dum unita natura sit in hac ipsa plenitudine divinae Trinitatis? Rogo, quomodo tres unum sunt, si diversa in utrisque est natura divinitatis? Rogo, quemadmodum septiformem hunc Spiritum sapientiae, et intellectus, Spiritum consilii, et virtutis, Spiritum scientiae, et pietatis, Spiritum timoris Domini in manu impositionis chrismae consequi merentur, quem de unita plenitudine divinitatis consistere non confitetur? Rogo, (0285A)non legistis apostolum Petrum claves regni coelorum habentem, Ananiae dixisse: Quare Satanas implevit cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto? Et sic prosecutus 265 est: Non mentitus es hominibus, sed Deo, si vos eum Deum verum esse negatis? Rogo, si Deus non erat, ut dicitis, hic paraclitus Spiritus, cur sibi tantam auctoritatem praesumebat ad discipulos, dicens: Segregate mihi Paulum, et Barnabam, quos elegi in opus ministerii in quo assumpsi eos (Act. XIII, 2)? Vides quia Deus est qui segregavit, et qui elegit in opus ministerii, in quo et assumpsit eos. Rogo, quemadmodum haec unita plenitudo divinae Trinitatis a vobis dividitur, cum unus in uno, aut certe unus in utrisque consistere inter se declarentur? Rogo, ubi una fides esse ostenditur, si sempiterna Trinitas (0285B)apud eos uniter esse non accipitur? Cur legitis, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso (Rom. XI, 35) si unitatis nomen in deitate Trinitatis dividitis, et unitam operationem eorum in factura esse negatis? Rogo, non legistis Apostolum dixisse, Ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur (II Cor. II, 17), id est ex Deo Patre, et coram Deo sancto Spiritu, in Christo Filio Dei testimonium praedicamus? Cur legitis historiographum Moysem indicasse, Et dixit Deus, et fecit Deus, et benedixit Deus (Gen. I), si hoc unito nomine divinitatis uniter operatum fuisse non accipitis?
Interrogatio. Itaque quemadmodum multifarie unitum nomen Trinitatis mihi palam fecisti: si ergo et omnia uniter sic hi fecerunt, haec dicta de auctoritate ut adhuc jure confirmes postulo.
(0285C)Responsio. Audi nunc unum de multis pertinens exemplum. Memento post hanc tantam satisfactionem, hucusque erit finis sermo dicentis. Si tamen (0286A)adhuc nihil te commovet de his quae superius secundum Scripturae rectissimam lineam ad ordinem tibi diligenter exposui, optime Theophile, ut cognoscas verborum, de quibus jam superius eruditus es, veritatem: Ait psalmographus, imo praesagus Spiritus per psalmographum: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Utique dicens Verbum, Filium declaravit: Dominum autem Patrem ejus indicavit, et Spiritum oris ejus, Spiritum principalem esse demonstravit. Vides quam breviter per singulas significationes in personis inesse distinxit, id est Verbum, et Dominum, et Spiritum; et unitam operationem in his esse ostendit? Nam si te adhuc in aliquo ambiguitas tenet, eadem ipsa repeto. Ubi 266 ait, Verbo Domini, (0286B)non sonum vocis inconsubstantivum esse accipias, quem si validus quis emiserit de montibus, solet reso are echo: cujus tantum in phantasia auditus est resonantis, sed factus nullus. Sane de hoc verbo Domini nostri Patris, qui est salus nostra, sicut ubique divinae Scripturae testantur, quia Filius Dei Deus est substantivus, per quem omnia facta sunt. Ergo quia dixit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6), cognosce hoc Verbum substantivum non aliunde quam de Patre proprie natum fuisse: sed et Spiritum oris ejus, eum Spiritum dixit, qui de se ipsa unita substantia processit, sicut cautum invenimus, non ex alia natura quam de ipsa: ac per hoc unita est Patris, Filii, et Spiritus sancti substantia, (0286C)quam Graeci dicunt usiam. Sed et unita est ejusdem Trinitatis operatio in factura.
LIBER OCTAVUS. De Fidei unitate. AD THEOPHILUM. (0285) (0285C)Fides unius substantiae Trinitatis haec est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sine initio temporum, super omnem sensum et sermonem et spiritum, una virtus, unus Deus: tria vero vocabula, una potestas, nascitur Dei Verbum de Maria Virgine, accipiens corpus animale. Sed ipse sensus non praecellens est Dei Verbum. Non comprehensus a carne sermo, sed (0285D)in carne et super carnem, sicut Deus praescius, Dei virtus, Dei veritas. Passus autem humanam passionem: sermo Dei impassibilis. Et in passione quidem corpus moritur, ut vivificet protoplastum, qui ceciderat per inobedientiam. 267 O homo, deitatem quaeris, vitupero te: si credis, bene facis. Credere tibi jussum est, non discutere permissum est. Si autem discutis, et dicis, Quomodo Pater? de lumine excidisti; et si dixeris, Quomodo Filius? occurret tibi sermo propheticus, dicens: Generationem ejus quis enarrabit (Act. VIII, 33)? Vide ergo ne similiter excidas a lumine: nemo enim novit Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater. Qui tres virtutes inducit, tres deos confitetur. Nos autem credimus (0286C)tres personas, unam deitatem. Quando autem nominaveris Patrem, clarificas Filium: et quando nominaveris Filium, adoras Patrem. Si iterum unam personam Trinitatis dicimus, judaizamus, quia Judaei unam personam dicunt, et unum Deum confitentur. Si tres deos inducimus, similes sumus gentibus. Sed confitemur Patrem in Filio, et Filium in Patre cum (0286D)Spiritu sancto. Non separatur unitas, non dividitur deitas; Deus ex Deo, non duo dii: virtus ex virtute, sed una virtus: lumen de lumine, sed unum lumen: veritas ex veritate, sed una veritas: testis non est coelum, non terra, non mare, non lux, non tenebrae, non angeli, neque archangeli, neque cherubin, neque seraphin, sed erat ante principium Filius cum Patre. Nemo cognoscit innascibilem, nisi qui natus est ab eo: scit unde sit natus; neque nascibilem aliquis scit, nisi qui genuit. Pater scit quem genuerit, similiter genitus genitorem scit, Patris consilium et sapientia, una virtus, et una Deitas. Nativitatem Filii Dei quaeris? lege propriam nativitatem ex virgine Maria; sed nativitas Filii Dei ante principium, apud Patrem est. Confiteor (0287A)enim unum innascibilem, et unum natum. Confiteor Patrem omnipotentem, sine initio, sine fine, qui omnia tenet, et a nullo tenetur; omnia gubernat, et a nullo gubernatur; omnia videt, ipse autem invisibilis est. Confiteor Jesum Christum Filium Dei, cum omni consilio et virtute paternae deitatis. Quantam autem virtutem habet Pater, tantam habet et Filius. Non diminuitur genitus ab eo qui est innascibilis. Spiritus sanctus neque natus, neque innascibilis, non factus, neque creatus. Si autem dixero natum, duos Filios statuo ex 268 uno Patre, et non unum ex uno, aut solum ex solo. Aut unus Pater ex quo omnia, aut unus Jesus Christus per quem omnia. Et si dixero innascibilem, jam non unus Pater omnipotens innascibilis; sed duos deos statuo. Et si dixero facturam, gentiliter quaero: gentes enim facturam manus (0287B)adorant, et non factorem coeli et terrae. Quid ergo habes edicere? phantasma? Absit: quoniam blasphemia Spiritus sancti non remittetur. Quomodo ergo duo ligna conjuncta, missa in fornacem ignis, et de duobus lignis procedit flamma inseparabilis; sic de Patris et Filii virtute procedit Spiritus sanctus, ipsam virtutem deitatis habens; sicut beatissimus Paulus posuit, dicens: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Non Deus Dei mediator, unum enim est usque ad Trinitatem; sed accipiens corpus de virgine Maria, induens veterem hominem, qui ceciderat per inobedientiam: mediator (0288A)factus carnis, Patris virtute, hoc est Jesus Christus. Quando autem assumpsit apostolos, sicut evangelista testatur, et ascendit in montem excelsum, et transfiguravit se coram illis, et ecce nubes splendida cooperuit eum: non vero splendidam virtutem Patris ostendit, sicut quidam per vaniloquia docent, dicentes: Quomodo tres personae in una virtute, sic tria vocabula, sed unus Deus. Tria vocabula unius vocis nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Iterum illi dividentes virtutem et deitatem Trinitatis, dicunt: Sicut imperator, praefectus et comes. Absit. Non trado ego hanc doctrinam, aut istam expositionem, sed magis anathematizo. Scriptum est enim in divinis praeceptis: Visibilia hujus mundi invisibilibus comparantur (Rom. I, 20). Terrenus enim imperator de tribus constat, sed unum est imperium. (0288B)Si deposuerit diadema a capite suo, Caesar est, non imperator. Quod si deposuerit purpuram, praefectus est jam vir solus. Si qui blasphemant Spiritum sanctum, non sunt Christiani, sed sunt sicut Judaei. Nam Judaei unam personam adorant, nos autem tres personas confitemur. Sicut imperator terrenus, sic et coelestis: homo in purpura, et purpura in homine; corona autem capitis continet purpuram et hominem, 269 unum imperium virtutis ostendit: sic Pater in Filio, et Filius in Patre; Spiritus autem sanctus, conjunctio deitatis, virtus et unitas Trinitatis.
LIBER NONUS. Libellus Fidei. AD THEOPHILUM. (0287) (0287C)Credo in Deum Patrem omnipotentem, et unigenitum Jesum Christum Salvatorem nostrum, et Spiritum sanctum unum Deum esse confiteor. Non sic unum quasi solitarium, neque eumdem qui ipse sibi Pater sit, ipse Filius; sed Pater verus genuit Filium verum, ut est, Deum de Deo, lumen de lumine, vitam ex vita, perfectum de perfecto, totum a toto, plenum a pleno; non creatum sed genitum; non ex nihilo, sed ex Patre, unius substantiae cum Patre. Et Spiritum sanctum verum Deum; non ingenitum, neque genitum; non creatum nec factum, sed procedentem Patris et Filii, semper in Patre et Filio coaeternum. Unum tamen Deum, qui ex uno Patre, et totum quod Pater sit. Deus natus est Filius et in Patre totum quod est, totum genuit Filium. Pater (0287D)Filium generans non minuit, nec amisit plenitudinis suae deitatem. Totum autem quod Deus Pater est, id esse Filium ab eo natum, certissime tenentes, cum Spiritu sancto unum Deum piissime confitemur. Credimus in Jesum Christum Dominum nostrum Filium ejus, per quem omnia creata sunt, quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia; propter nostram salutem descendisse de coelo, qui nunquam desierat (0288C)270 esse in coelo. Natum de Spiritu sancto, de virgine Maria. Verbum caro factum, non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat. Non demutatum Deum, sed permanentem, etiam hominem natum; non putativum, non aereum, sed corporeum sensum et animam habentem: ita verum hominem, ut verum Deum intelligimus: ita verum Deum. ut verum hominem fuisse nullo modo ambigimus confitendum. Hunc eumdem Dominum nostrum Jesum Christum adimplesse legem et prophetas, passum sub Pontio Pilato, crucifixum, et secundum Scripturas mortuum et sepultum, et secundum Scripturas tertia die a mortuis resurrexisse: assumptum in coelis, sedere ad dexteram Patris, inde venturum judicare vivos et mortuos exspectamus, (0288D)in hujus morte et sanguine remissionem peccatorum consecuturi: resuscitandos nos ab eo in his corporibus, et in eadem carne in qua natus est, passus, et mortuus, et resurrexit, animam cum hac carne accepturi ab eo, aut vitam aeternam pro bonis meritis, aut sententiam pro peccatis aeternam: hoc placuit. Amen.
LIBER DECIMUS. Expositio fidei catholicae. AD THEOPHILUM. (0289A) Credere jubemur in Dei Patris omnipotentiam, et Filii ejus Jesu Christi, et Spiritus sancti indivisam quidem et inseparabilem Trinitatem. Haec enim et prophetae cecinerunt, et Dominus tradidit, tenuerunt et docuerunt apostoli. Haec redemptio 271 mundi est, haec fides nostra est et vita, ut traditam nobis unam substantiam, tres personas subsistentes, perfectas, aequales, coaeternas confiteamur, et firmam fidei confessionem in finem usque teneamus illaesam. Et hoc est quod Graeci Ὁμούσιον vocant: id enim quod subsistit non habet aliunde, sed suum et a sese est. Caetera vero quae sunt, quod habent, acceptum habent. Idcirco ad Mosem Deus loquitur dicens: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Et rursum: Dices filiis Israel: Qui est misit me. Erant utique tunc angeli, (0289B)throni, dominationes, coelum, terra, vel maria. Sed quia illa sola est infecta natura, et in tribus personis deitas una subsistit, idcirco ait: Ego sum qui sum. Quisquis autem tres ὑποστάσεις dicit, id est tres substantias, is sub nomine pietatis tres naturas conatur asserere. Et si ita est, cur ab Arii parietibus separemur, perfidia copulati? Ille enim gradibus divinitatem dividit, et Deum ex Deo, id est Filium ex Patre ita confitetur, ut ex Deo factus sit, non de Deo natus. Qui si natus est, unius substantiae est: si factus est, verus filius non est. Et si verus filius non est, nec verus Deus. Aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et imperia diversa. Sed Dominus noster Jesus Christus in Evangelio suo unum se cum Patre, et ex Patre (0289C)esse testatur, cum dicit: Ego ex Deo exivi (Joan. XVI, 27). Et rursum: Ego in Patre et Pater in me (Joan. XXIV, 10). Item: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Siquidem haec ideo sunt scripta, ut vera ejus divinitas non negetur. Sed illa forsitan tibi usurpas, quae propter incarnationem ejus scripta sunt, ut puta: Qui me misit major me est (Joan. XIV, 28). Et Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit (Joan. V, 30). Et Filius a se nihil potest facere (Ibid., 19). Et Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre (Matth. XX, 23). Et caetera his similia. Quae omnia non infirmant Filium, neque depretiant, sed a Patre distinguunt, et ejus humilitatem et incarnationem ostendunt. Sed nec illa fidelem animam (0289D)scandalizent, quibus Dominus esuriisse, dormisse, lacrymasse memoratur, tristasse usque ad mortem, passionem quoque et crucem: siquidem ad id sunt scripta et facta, ut et tolerantiae exempla praeberentur, 272 et vera ejus incarnatio nosceretur. Nam in eo quod esuriisse Dominus dicitur, veri corporis assumptionem intellige. In eo autem quod quinque panibus, et duobus piscibus quinque millia hominum satiat, veram ejus divinitatem cognosce. Certe cum (0290A)dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 41), non cadit in sensum nostrum, ut panis esurire credatur: sic et de somno ejus intelligendum est. Quoniam sicut per somnum, corporis veritas cognoscitur, sic per illud quod statim ventis et fluctibus imperat, vera ejus divinitas approbatur. Nam et quod lacrymas super Lazarum fundit, phantasmatis suspicio tollitur: lacrymae enim veri corporis sunt humores. Cum autem dicit, Lazare, exi foras (Joan. XI, 43), et statim ille qui jam fetebat, aperiente se terra vivus emergit, magnae ejus divinitatis indicium est. Jam illud quod ait, Tristis est anima mea usque ad mortem (Marc. XIV, 34), ex hac ipsa Lazari suscitatione intelligi potest quomodo debeat accipi: quia non utique metuebat divinitas mortem, quae verbo (0290B)mortuos suscitabat, sed humanum affectum per tristitias animae indicabat. Crux aeque, passio, sepultura, uno vel altero dicto Domini discutiuntur, quo minus ei impotentia vel infirmitas ascribatur, cum dicit ad Judaeos: Solvite templum hoc (utique corpus suum dicebat), et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Item ait: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo iterum sumere illam (Joan. X, 18). Si corporis sui suscitat templum, si potestas est ponendi animam per passionem, et sumendi per resurrectionem, cesset in Christo infirmitatis opinio, ubi tantae potestatis sublimitas declaratur. Omnia ergo pie intelligenda sunt: omnia ergo honorifice tractanda sunt. Utrumque in Domino confitendum est; et forma Dei, in qua semper fuit; et forma servi, quae (0290C)accepta est propter servos. Credenda est et passio secundum carnem, et impassibilitas secundum divinitatem.
INTERROGATIONES HAERETICORUM, ET RESPONSIONES CATHOLICORUM. 273 Haereticus. Deus Pater, ex voluntate genuit Filium, an ex necessitate?
Responsio. Nec ex voluntate, nec ex necessitate, quia Deo nulla manet necessitas. Sed et mihi interroganti: Deus bonus est, an non? Utique bonus est. Ex voluntate, aut ex necessitate. Si ex voluntate, major jam et prior voluntas est ex qua bonus. Si ex necessitate, major est necessitas, et Deus infirmior habetur. Qua de re, Filius ex Patre, non ex voluntate, neque ex necessitate, sed ex substantia natus est, (0290D)quia supra voluntatem et necessitatem est id quod est deitas.
Haereticus. Denuo te interrogo: Pater et Filius quid est?
Responsio. Deus et Verbum.
Haereticus. Ergo non simplex, sed compositus est, quia ipse est et Verbum.
Responsio. Deus operatur, aut non? et quae facit, voluntate facit, aut non?
(0291A)Haereticus. Utique voluntate.
Responsio. Ergo ipse est et voluntas: et est compositus secundum interrogationem tuam, non simplex.
Haereticus. Sed Deus in aeternitate manens, solus aeternus est. Omnia etenim qui semper est: sed non est omnia multa, sed unum ac simplex hoc quod semper Deus est.
Responsio. Et ideo impossibile est separari unum ab uno, id est Filium a Patre, vel Patrem a Filio. Propter identitatem deitatis dico, Ego et Pater unum sumus: dum ego et Pater non solitarius intelligitur, neque quod unum sumus, diversum sentitur. Dicimus ergo paternam deitatem nunquam alienam fuisse a propria generatione. Et ideo nobis paterna deitas pro tempore quidem intelligibilis efficitur, ipsa vero (0291B)nec tempori nec novitati subjacebit; ne inanis, vel superflua, aut certe proficiens paterna deitas reperiatur. Libera etenim ab omni qualitate, ab omni quantitate, ab omni exordio, ab omni compositione. Sed cum genitum appellatur, nihil aliud quam Patrem et Filium significare monstratur. Nihil enim tam impium quam Dei Filium appellare, et Deum verum negare: quam Patrem loqui, et sine generatione Patrem confiteri. Quodcunque etenim non ita exstiterit ut Deus existere debet, Deus credi 274 non debet. Ego sum qui sum: sed non sum mutatus: et ideo quod divinum est immutari non potest; ne non sit quod semper est. Immutatur autem a sua simplicitate, si novellus Pater est; si ab aeternitate cum ipso est, et in ipso Filius non est: et est mutabilis, si non natura, sed (0291C)voluntate, post naturam genuit Filium.
Haereticus. Sed solum sapientem et potentem Patrem credi debere.
Responsio. Si cum et Filium simul cum Patre veneraris, Patri detrahis qui simul cum ipso minus sapientem veneraris. Qui si igitur minus sapientem decernis, utique nec Deum, nec Filium Dei asserere debes. Quod si plene sapientem asseris, recte Deum vel Filium definis.
Haereticus. Sed Filium a Patre mutari manifestum est, Patrem vero a Filio mutari non posse.
Responsio. Si ita est, quaero utrum Pater imperfectum Filium genuerit, suspectumque dimiserit, cui deinceps non tam genitoris officio, quam magistri imperio rudimenta sapientiae impertire dignaretur. (0291D)Est ergo vel quod Deus Pater perfecte sapiens docere debeat; est et quod Deus Filius imperfecte sapiens discere possit, et quomodo omnia quae Pater habet Filii sunt, si non perfecte sapit, vel plene potest? Quomodo in Filio omnes thesauri sapientiae et scientiae deprehenduntur? vel Deus super omnia nominatur?
Haereticus. Sed solum Deum Patrem sine initio, sine origine, simplicem quoque et indeterminabilem cognosci debere. Operationem vero ejus, id est Filium, neque sine fine intelligi oportere: maxime cum omne opus et initium sustineat, et fine carere non possit.
Athanasius. Hoc etiam nos confitemur: est enim (0292A)indeterminabilis, simplexque natura. Quod ergo incompositus simplexque manet, nullis legibus determinari potest. Sed responde mihi interroganti utrum est Deus, quem sine initio et fine semper fuisse commemoras, ita indeterminabilis? Statuis quippe ut nihil ei non solum secundum naturam, sed nec secundum actionem naturae accedere possit; ita ut nec novellus Pater, sed nec initiabilis genitor declaretur, ut vere indeterminabilis, et non proficiens cognosci possit. Proficiet utique si ad actionem novellae generationis procedere festinat, quo minus ex hac 275 cognoscere valeat, aliquando semet Patrem futurum. Nobis vero sufficiat is qui in principio erat, et apud quem erat, quoniam Deus apud Deum erat. Quod si non natura Filius, nec recte Pater et Filius pronuntiatur, (0292B)quia nec genitor, nec genitus insinuatur. Quod si plenitudo divinitatis secundum Paulum in Filio habetur, cur Deus plenitudinis negatur? Et si in eo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi habentur, cur Deus ignarus pronuntiatur? Et si Verbum in principio, et apud Deum Deus habetur, cur Deus naturalis non creditur? Absit autem a fide apostolica, ut in Filii generatione aut augeatur divinitate quod Pater est, aut minuatur ne Pater sit. Sed nec natus provectionem sustinet, sed nec generans diminutionem.
Haereticus. Quomodo enim nativitatem sempiternitati conjungis, dum nativitas posterior sit a sempiternitate?
Athanasius. Revera quasi prius conceptus de semine, (0292C)aut coagulatus in ventre sit, cum Scriptura dicat: Generationem autem ejus quis enarrabit (Act. VIII, 33)? Nam et generanti calumniam facis, quasi ei accesserit ut generaret. Quod si accessit illi quod ante non habuit, imperfectus invenitur: si non accessit, sempiternus cum sempiterno in sempiternitate fuisse reperitur. De sempiternitate Filii audi per David Filium ad Patrem verba facientem: Et ego semper tecum: tenuisti manum meam dexteram, et in voluntate tua deduxisti, et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 23). Item David: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3).
Haereticus. Ingeniti nomen Patris, et Filii geniti appellas. Quid de Spiritu sancto dicturus, qui utique (0292D)in tertio gradu ponitur, in Scripturis genitum eum confiteris, aut ingenitum appellas? Si genitus, jam non est unigenitus Filius, eo quod sit et alter natus de Patre. Si non est natus, est utique et alter ingenitus, et jam non est unus Deus Pater ex quo omnia, sed duo sunt patres. Quod si neque natus de Patre est Spiritus, neque non genitus, superest ut creatura dicatur.
Athanasius. Si Scripturis Domini vel Domino loquenti crederes, nunquam creatorem creaturis comparares, cum legeris: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis 276 virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Item ipse David: Emittes Spiritum eorum, et creabuntur (Psal. CIII, 30). Audivi et Patrem (0293A)loquentem: Spiritus ex me prodiit (Isai. LVII, 16). Item ipse per Joel prophetam: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Et Dominus in Evangelio apostolis dicit: Mittam vobis a Patre meo Paracletum, Spiritum veritatis: hic de Patre procedit, et de meo accepit (Joan. XV, 26; XVI, 14). Sufficeret quidem fidelibus hoc ipsum credere, quia Filius genitus est: Spiritus autem de Patre procedens est, cujus processio qualis aut quanta sit, nulli conceditur scire, sicut et de Filio dictum est: Generationem autem ejus quis enarrabit (Act. VIII, 33)? Sed arctius propter incredulos requirendum est, et interroganti mihi responde.
Haereticus. Respondeo.
Athanasius. Certe confiteris Deum esse et creatorem, (0293B)id est conditorem rerum omnium, et ab eo conditum, nihilve medium.
Haereticus Quid confiteor quod ambigi non potest?
Athanasius. Convertibile omne conditum, quia initium habet, et fine non caret. Inconvertibile et incommutabile omne quod aeternum est, nec initium habere, nec finem confiteris?
Haereticus. Utique sic aio, quia sic habet.
Athanasius. Creator creaturis commiscibilis, an non?
Haereticus. Communicat quidem creaturae semet, miscetur tamen nunquam, ne mutabilis et convertibilis, et corruptionis particeps esse reperiatur.
Athanasius. Recte dixisti. Et quomodo legis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? Si creatura est Spiritus sanctus, quomodo Creatori unitur in nomine, (0293C)in virtute, in redemptione, in sanctificatione? Et quem tu in tertio loco nominari putas, in primo eum Petrus apostolus collocat, qui Trinitatem gradibus non dividit, numerum nescit, sed tertium primum ponit, cum dicit Ananiae: Quare complevit Satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto (Act. V, 3)? Et post paululum: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Ibid., 4). Ergo qui Spiritui sancto mentitur, Deo mentitur: quia Spiritus est Deus. Audi et Paulum apostolum dicentem: Nemo enim scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo: ita et quae in Deo sunt nemo scit, nisi Spiritus ejus qui est in eo (I Cor. II, 11). Qui utique si esset creatura, ut credi studes, quid in creatore esset scire non poterat. Unde idem Paulus: Quis enim cognovit sensum 277 (0293D)Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Si ergo de Patre procedit Spiritus sanctus, ut legimus; si liberat, si sanctificat, si consolator est, si bonus est ut Deus, sicut scriptum est: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10): si abluit, si justificat, si is qui eum blasphemaverit, sicut scriptum est, Non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32); quae utique nulli nisi Deo propria sunt, quid ergo amplius quaerendum de illo est, vel dubitandum? Cum per operum magnitudinem quod est ipse manifestat: non utique alienum esse a Patris, et Filii majestate, qui non est ab operum virtutibus alienus; frustra illi (0294A)nomen divinitatis negatur, cujus potestas non potest abnegari. Est et illud, quod omnis creatura capax est divinarum virtutum, et eget gloria Dei: Spiritus enim capabilis est, non capax, et nullius eget, sed egentibus se largiter infundit. Nam de Filio scriptum est: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Item de Spiritu sancto Deus loquitur: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28). Ubi aliquando legisti: Effundam angelum meum, vel aliam quamlibet coelestium creaturarum sicut de Spiritu? Legimus repletos quoque fuisse apostolos Spiritu sancto, et quam terrarum partem ob aedificationem Ecclesiae unusquisque agebat, cum singulis utique totus erat. Angeli cum singulis singuli sunt, et ubi mittitur, dum ibi est, alibi utique deest. Spiritus cum (0294B)omnibus ubique totus est, quod non nisi solius Dei est. Adoremus ergo Patrem, adoremus et Filium, adoremus et Spiritum sanctum, una eademque veneratione. Si ille nobis cum Patre et Filio confert remissionem peccatorum, sanctificationem et vitam perpetuam, simul utique cum Patre et Filio referamus et gloriam. Aut si non est cum Patre colendus et Filio, ergo nec confitendus in baptismo.
Haereticus. Paulo ante confessi sumus ambo Deum Patrem invisibilem, incomprehensibilem, immutabilem, sine fine sempiternum.
Athanasius. Sic habet.
Haereticus. Et quomodo de ejus substantia Filium confiteris, qui saepe a Patribus visus est convertibilis atque mutabilis, et in variis figuris singulis quibusque (0294C)saepe demonstratus? Qui si de ipsa substantia esset, carnis 278 utique assumptione nec visibilis cerneretur, quin potius in ea aequalitate qua Pater est permansisset, ex cujus substantia erat: quia quod de Patre est, nec videri, nec mutari, nec converti posse credendum est.
Athanasius. Haec est causa erroris, haec origo haeresis Arianae, dum non intelligunt virtutem Dei, neque tanti sacramenti dispositionem agnoscunt: quibus in primo respondendum est Filium Dei, non ita visum ut Deus erat, sed ut homo capi poterat. Deinde hoc esse potentiae Dei, ut cum singulis prout voluit revelari dignatus est, habitum mutaret, non substantiam verteret, nec proprietatem qualitatis amittens, sed juxta meritum videntis temperamentum (0294D)majestati adhibuit. Ipse tamen ut semper idem est, in substantiae suae proprietate permansit, sicut scriptum est: Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ipse idem es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Nam et angeli in figura hominum saepe visi, tamen aliud non sunt quam quod esse se norunt, neque substantiam mutant, cum figuram humani corporis sumunt. Quanto magis auctor angelorum non mutabitur, qui angelis ut hoc facere possint sua liberalitate concessit? Vides ergo dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant in illo per imaginem patribus praeostensam, non tamen ipsum Deum, ut est proprie, visum.
(0295A)Haereticus. Quid de incarnatione dicturus, et ejus mutabilitatem qua ratione excusabis non intelligo. Siquidem legimus: Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Tunc utique Virginis uterum opplevit: tunc aliud quam quod venerat natum est. Unde jam commixta substantia statum vertit, ordinem perdit in mutatione ipsa: de Deo homo, de spiritu caro factum est. Et utique translatio omnis, interjectio est pristini status. Idcirco Filium ex alia substantia credendum non dubium est, quae converti, et mutari, et videri potest: quia hoc de Patris substantia credi fas non est, quia ait: Ego sum; ego sum, et non mutabor (Malach. III, 6). Et Filius in Evangelio: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18).
Athanasius. Commixtio quidem sive concretio (0295B)naturae mutatio est: mutatio naturae translationem facit; et translatio perdit quod erat, et incipit esse quod non erat. Hoc nativitas Christi non 279 habet, Gabriele angelo testante, quem interrogatum de Mariae possibilitate conceptus respondisse evangelista refert: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Qui utique, nec in utroque dicto commixtionem, sed superventum Spiritus sancti, et obumbrationem Altissimi nominavit. Legis Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Quomodo autem sit factum mens utique nostra non attingit: quia quod credimus excedit mentem nostram: sed fide attingimus: et sic hoc modo totum tenemus fide, quod credimus: etsi mente non totum complectimur. Scire ergo debemus (0295C)quid et quantum sensu attingere nobis concessum est, quid fide suscipere: nam legimus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quomodo Filius hominis, qui in terris loquebatur, esse dicebatur in coelo? Et quemadmodum inde descendisse refertur, qui nec ibi factus, nec adhuc ascenderat? Quia nondum passus resurrexerat. Sed quia Deus Verbum hominem assumpturus descenderat, homo divinitati copulatus, illuc ascendit, unde caro utique non descenderat, sed Verbum. Sed et Dominum ad Joannem loquentem in Apocalypsi legimus: Ego sum primus et novissimus, et vivus fui et mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum (Apoc. I, 17). Si primus, quomodo novissimus? si vivus, quia ipse (0295D)est vita omnium, quomodo mortuus, cum vita mori non possit? Quod si mortuus, quomodo vel Deus, vel vita dicendus est? Et utique non tenebit perfectam veritatem quisquis aliquam veritatis excluserit portionem. Sed tu qui creatoris tui et redemptoris causaris incarnationem, tuae, si potes, ante investiga nativitatis rationem. Certe fateberis hominem ex duabus substantiis subsistere, anima et carne: et tamen non duo, sed unus dicitur homo. Et cum unita sit ejus natura, incommiscibiles tamen substantiae permanent. Si ergo ita in homine a Deo collatae immiscibiles permanent substantiae, quid de creatoris tui incarnatione sentire cogaris adverte, qui utique dignatione homini admiscetur, non commiscetur: et Verbum (0296A)caro sic factum, hoc est unigenitum Dei Filium sic factum esse hominis filium, ut neutro in alterum verso, sed utroque in 280 sua substantia permanente, sic Deus in homine pateretur humana, ut in se ipso integra divina servaret: non ut conversione, aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia divinae dispensationis Verbum Patris nunquam a Patre discedens, homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio, quod ipse novit: nostrum namque est credere, illius nosse. Ac sic ipse Deus Verbum, totum suscipiens in se quod est hominis, homo sit. Et assumptus homo totum accipiendo quod Dei est, aliud quam Deus esse non possit. Non ergo de visibilibus conjectura facienda est, quasi aequalibus invicem (0296B)creaturis putemus Deum hominemque commixtum: et tali confusione carnis et Verbi, quasi aliquod corpus effectum. Absit ita credere: hujusmodi enim commixtio, partis utriusque corruptio est: Deus enim capax, non capabilis est; penetrans non penetrabilis; implens non implebilis: qui ubique totum simul est, et ubique diffusum est, per infusionem potentiae suae dignanter naturae est immixtus humanae, non humana natura naturae est mixtus divinae. Caro igitur profecit in Verbum, non Verbum profecit in carnem. Verissime ergo Verbum caro factum est: sed, ut diximus, solum proprie personaliter, non cum Patre aut Spiritu sancto naturaliter; quia unigenitus Dei Filius, Deus verus, qui cum Patre et Spiritu sancto unus est in natura, alter est in persona. Non (0296C)enim ipsum Patrem dicimus esse quem Filium: nec iterum eumdem Filium dicimus esse quem Patrem. Aut rursus Spiritum sanctum Patrem vel Filium nuncupamus; sed distinguentes personas in proprietatibus suis, Patrem Deum, Patrem proprie nominamus: et Filium Deum, Filium proprie dicimus: et Spiritum sanctum Deum, Spiritum sanctum proprie confitemur. Et cum ter numero dicimus Deum; non tres deos credimus, sed unum in omnipotentiae suae Trinitate perfectum. Idcirco una persona accipienda est, carnis et Verbi: unum eumdemque Deum et hominem, inseparabilem semper geminaeque substantiae vere semper omnia gessisse quae sunt hominis, et vere semper possedisse quae Dei sunt: Quoniam etsi crucifixus est 281 ex infirmitate nostra, vivit ex virtute (0296D)Dei (II Cor. XIII, 4). Quapropter non pertimescimus secundum hominem Deum natum, eumdemque secundum hominem Deum passum, Deum mortuum: sed gloriamur dicere Deum natum, eumdemque secundum hominem passum. Qui cum in forma Dei esset, non propter se, sed propter nos formam servi suscepit, et semetipsum exinanivit. Quomodo exinanivit semetipsum? Dum forma Dei, formam servi accepit: dum principaliter Dominus ea quae sunt famuli dignanter assumit: dumque per indulgentiam et miserationem nostri, gerendo inferiora se videlicet, vel agendo, Verbum caro factum evacuatur in persona, quod possedit in natura. Et in Verbo humanitatis habitu factus obediens in homine, illud (0297A)in se per humilitatem et obedientiam naturae nostrae restituit, quod per inobedientiam perierat in Adam. Et in carne mortuus, qui semper vivit in spiritu: vivificans cum Patre omnia, jam nunquam de caetero moriturus. Is suscitatus a Patre in carne, et fit nobis primogenitus ex mortuis, qui est unigenitus Dei vivi, ac diversa saecula propter nos pauper in tempore, indigens in homine, nobis accipit, quod abundans sibi semper habebat in Patre.
Haereticus. Firmata in corde meo non nescias superiora rationabiliter et vere exposita, sed ad cumulum fidei quaeso exponas, cur personis et nominibus dividuntur, cum sit una substantia Patris, et Filii, et Spiritus sancti?
Athanasius. Ignoras, quia Pater Deus unus est, et Filius (0297B)unus Deus est, et Spiritus sanctus unus Deus est? Unitum nomen est, quia una est eorum substantia. Unde et Joannes in Epistola sua ait: Tres sunt qui testimonium dicunt in coelo, Pater, Verbum et Spiritus: et in Christo Jesu unum sunt (I Joan. V, 7); non tamen unus est, quia non est eorum una persona. Nunquid aliud sentiendum est, quam Pater verus unus qui genuit, idem non sit qui et genitus ab ipso est; et Filius unus qui non genuit, Pater non sit; et Spiritus sanctus, qui nec Pater, nec Filius, alter sit in persona, praeterea qui nec genuit, nec natus referatur.
(0298A)Haereticus. Quare nominas significanter?
Athanasius. Procul dubio Pater vere genuit; hoc primum nomen est ejus. Filius vero de eo natus est, hoc unicum 282 nomen est ei: Spiritus autem sanctus qui de Patre processit, naturale nomen est ei. Dum ergo nomina in personis distinguuntur, propria nomina ostenduntur: dum secundum deitatem refertur, unitum nomen in his indicatur: quia substantivus est Pater, substantivus est Filius, substantivus est et Spiritus sanctus. Sit ergo nobis secundum salutaris baptismi confessionem fides integra Trinitatis, sit una devotio pietatis: nec more gentilium, potestatum diversitates opinemur, sed potius perfectam Trinitatem adorantes et magnificantes, sicut in mysteriis ore nostro dicimus, ita conscientia teneamus: Sanctus, (0298B)sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens (Isai. VI, 3). Ter dicens sanctus unam omnipotentiam confiteris. Vel illud Apostoli: Unus Spiritus (Ephes. IV, 4). Dominus Jesus Christus in gloria Dei Patris (Philip. II, 11). Unum Amen, quia una est religio, una glorificatio Trinitatis. Et deinceps pacem dilectionemque sectantes semper novis operibus abundemus, ut audiamus ab Apostolo: Gratia Domini Jesu Christi et dilectio Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis, Amen (II Cor. XIII, 13)
LIBER UNDECIMUS. Professio Ariana, et confessio catholica sancti Athanasii. AD THEOPHILUM. (0297) (0297C)Ariani dicunt Filium Dei non de substantia Dei Patris genitum, sed extrinsecus creatum. Ego credo Dei Filium de Patris natum substantia, non creatum, sicut et Spiritum sanctum Paraclitum, qui est Filii, a Patre procedentem. Et ideo dico Homousion; ad Filium Patre dicente: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Similiter et Filio attestante: Dominus 283 dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Nam et cum tempore passionis Pilatus ab eo accusantibus Judaeis requireret si rex esset, respondens Dominus, ait: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37). De Spiritu quoque sancto Dominus dicit: Spiritus sanctus qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Constat ergo secundum (0297D)unam divinitatis substantiam Filium genitum a Patre, non creatum: et Spiritum sanctum a Patre procedentem, et totum esse Filii, sicut fons de fonte est, et lumen de lumine.
Ariani dicunt non semper fuisse cum Patre, aut apud Patrem Filium, vel Spiritum sanctum. Ego credo Dei Filium, secundum divinas Scripturas, Verbum, virtutem et sapientiam Patris esse. Et fide confiteor nunquam Patri suum Filium defuisse, quia nunquam ei paternitatis defuit nomen, ut non sine sapientia, sine Verbo, sine virtute propria Pater aliquando credatur fuisse, secundum praedicationem evangelistae Joannis dicentis: In principio erat Verbum, (0298C)et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Omnia ait per ipsum facta, non ipsum factum. Sic nec sine Spiritu sancto aut Pater aliquando, aut Filius fuit.
Ariani dicunt nullam habere Filium potestatem, nisi a Patre aliquid acceperit. Similiter et de Spiritu sancto, nisi a Filio acceperit. Ego credo secundum divinam substantiam sicut Verbum, virtutem, sapientiam, brachium, manum, ita et potestatem Filium esse Patris. Nam secundum ipsius Domini sententiam: Quaecunque Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit. Et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 19, 21). Leprosum namque non ex alterius imperio, sed ex (0298D)propria mundabat potestate, dicens: Volo, mundare (Matth. VIII, 3). Sic et paralyticum apud Judaeos ignorantes eum Deum esse verum, cum illi dicerent, neminem posse peccata dimittere nisi solum Deum, manifestissime Deum se prodidit, et propriam ostendit potestatem, dicens: Ut sciatis autem quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum et vade in domum 284 tuam (Matth. IX, 6). Similiter et caecorum examinat fidem, dicens: Creditis quia hoc possum facere vobis (Ibid., 28)? Illis confessis, quod in ipsius esset potestate, sanitatis remedium infert, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis (Ibid., 29). De (0299A)passione quoque proprii corporis assignans, quod in sua esset potestate, ita ait: Nemo tollit animam meam a me: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum resumendi eam (Joan. X, 18). Et alia infinita. De Spiritus etiam sancti potestate ipse ait: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). Utique ubi propria voluntate atque divinitate voluerit aspirare, non ubi jussus fuerit. Sicut et de donis gratiarum Apostolus praedicans docet: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Nam propria et ipse potestate et prophetas replet, et apostolos eligit ac dirigit, ac episcopos, sicut in Actibus apostolorum legimus, constituit. Innumera sunt etiam alia testimonia quae nunc longum est exponere; et ideo sicut unam substantiam, (0299B)ita unam potestatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti credo. Quod autem accepit Filius, secundum hominem accepit, id est secundum servilem formam, secundum nostrae conditionis naturam, ipso Domino in Evangelio dicente: Et judicium dedit ei facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 27).
Ariani dicunt non totum Patrem capi posse a Filio, vel conspici; sicut nec Spiritus sanctus totum Filium aut videt aut capit. Ego credo, quod sicut Filius in Patre est, et a Patre totus videtur, ita et Pater a Filio totus videtur, et totus est in Filio; ipso Filio dicente: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11). Et: Sicut novit me Pater, et ego novi Patrem (Joan. X, 15). Similiter et de Spiritu sancto, Apostolo praedicante quod Spiritus scrutatur etiam (0299C)profunda Dei. Et sicut nemo novit quid sit in homine, secundum ipsius Apostoli sententiam, nisi spiritus hominis, qui est in homine; ita et quae sunt Dei nemo novit, nisi Spiritus qui est in eo. Nam et Dominus in Evangelio etiam de parvulis sic ait: Quia angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Impium est credere quod Filius et Spiritus sanctus non totum aut intueantur, aut capiant Patrem.
285 Ariani dicunt unum tantum Deum perfectum, omnipotentem, incapabilem, ingenitum, interminabilem Patrem solum et immortalem. Ego credo secundum divinas Scripturas, Deum et Dominum Patrem ingenitum, Deum et Dominum Filium de Patre genitum, Deum et Dominum Spiritum sanctum a Patre procedentem, et in Filio manentem: Filium autem (0299D)sicut in deitate non dico minorem, ita in forma servi, quae passioni succubuit, minoratum confiteor, Apostolo dicente: Eum autem qui modicum ab angelis minoratus est vidimus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II, 9). Et ideo in tribus personis non tres deos sentio, sed unum Deum et Dominum substantia, divinitate, potentia, aequalitate, atque perpetuitate, adoro et colo, sicut in lege praeceptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13).
Ariani dicunt, Patrem solum invisibilem Deum, et majorem, et ideo solum colendum atque adorandum. Ego credo secundum divinam substantiam ac majestatem, spiritum Filium, spiritum quoque Spiritum sanctum, Domino in Evangelio dicente: Spiritus est (0300A)Deus (Joan. IV, 21). Et ideo, ut dixi, secundum divinam substantiam invisibilem confiteor Patrem, invisibilem Filium, invisibilem Spiritum sanctum: et neque majus aliquid, neque minus in deitatis substantia credo. Propterea eumdem reddo honorem Filio et Spiritui sancto, quem et Patri, praecipiente Domino: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, quia qui non honorificant Filium, non honorificant Patrem (Joan. V, 23). Et de Spiritu sancto ipse ait: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro (Matth. XII, 32). Propterea igitur unum Deum in Trinitate credo, divina Scriptura docente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4).
Ariani dicunt, Dei Filium secundum divinitatis (0300B)substantiam et visibilem, et minorem. Ego credo in forma Dei, sicut superius approbavimus, invisibilem, ipso ad Mosen dicente: Nemo vidit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Aequalem vero per omnia Patri, excepto eo quod ille ingenitus est, et iste genitus: apostolo praedicante de eo: Qui cum in forma, inquit, 286 Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo (Philip. II, VI).
Ariani dicunt, ita Filium vel Spiritum sanctum ab arcanis Patris extorrem, ut nihil secretarum dispositionum noverit, nisi revelatum a Patre, quod voluerit Filio revelare; et Spiritui, quod a Filio fuerit manifestatum. Ego credo Filium in Patre, et Patrem in Filio, Spiritum quoque sanctum paraclitum qui procedit a Patre, et Filii esse et Patris, quia et a Filio (0300C)procedit, sicut et in Evangelio scriptum est, quod per insufflationem suam dederit discipulis suis Spiritum sanctum dicens: Accipite Spiritum sanctum. Cujus remiseritis peccata, remissa sunt: et cujus retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Et ideo inseparabilem confiteor Trinitatem, nec extorrem Filium, aut Spiritum sanctum, sicut haeretici loquuntur, a Deo Patre dico, quoniam Filius, qui est sapientia Dei Patris, ipse est et voluntas Patris, quae semper in ipso fuit, et ipse est magni consilii angelus: et per ipsum condita sunt omnia (Isai. IX, 5), sicut apostolus Paulus praedicat, quae in coelis, et quae in terris sunt, visibilia et invisibilia (Col. I, 16). Et Joannes evangelista docet quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Nam et sicut per ipsum (0300D)omnia facta divinae Scripturae loquuntur, ita et quaecunque Filius facit, ipse se cum Patre facere testatur, dicens: Pater autem in me manens ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Per haec ostendens quod nunquam Pater sine Filio, qui est sapientia, Verbum, voluntas, et virtus Patris aliquid aut disposuerit aut fecerit, nec sine Patre Filius. De Spiritu vero sancto dubium non est quod nihil ignoret, nec sit extorris a Patre; dum sine Spiritu suo Patrem fuisse aliquando summae dementiae est dicere, quoniam ipse scrutatur, secundum Apostolum, sicut saepe dictum est, profunda et alta Dei (I Cor. II, 10). Et quod idem Spiritus Filii sit, multis Scripturarum testimoniis probavimus: et quod totus maneat in Filio: et sicut procedit (0301A)a Deo Patre, ita procedit a Filio, ut tota Trinitas unus credatur Deus. Nihil ergo est quod faciat, vel disponat Pater sine sua sapientia: nihil quod noverit, vel disponat sine suo sancto Spiritu, de quo propheta sic ait: Spiritus Paraclitus, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et virtutis, Spiritus scientiae 287 et pietatis (Isai. XI, 2): quae omnia in Deo, qui est Trinitas, consistunt.
Ariani dicunt, Dei Filium non fuisse in coelis apud Patrem, tempore quo inter homines versaretur. Ego credo Deum Dei Filium secundum suae potentiam deitatis in coelo, et in terra fuisse incarnationis suae tempore, et totum replere, nec unquam defuisse, ipso ad Nicodemum in Evangelio dicente: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, (0301B)qui est in coelo (Joan. III, 13).
Ariani dicunt quod Filius Dei erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis exstantibus factus est. Ego credo unam. substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Propterea Filium, qui est sapientia Patris, in eo semper fuisse, et ex ipso genitum confiteor, quia nunquam fuit tempus, quo Pater sine suo Verbo et sapientia fuisse a fidelibus credatur: nec Filius sine suo aliquando exstitit Patre; evangelista dicente, et saepius repetente quod in principio erat Verbum, et semper erat, et Deus erat, et apud Deum erat, nec ex nullis exstantibus factus, sed in Patre, et apud Patrem, Deus apud Deum semper erat. Spiritus quoque sanctus et fuit, et est semper in Patre, et procedit ex ipso, nec unquam Pater (0301C)sine sua sapientia, qui est Filius, nunquam sine suo fuit sancto Spiritu.
Ariani dicunt Dei Filium passibilem, et in sua substantia mortalem. Ego credo Deum Verbum, et sapientiam Patris, quia unum cum Patre est, impassibilem atque immortalem in sua substantia. Passibilem autem atque mortalem hominem Jesum Christum de Maria Virgine assumptum, qui Dei Verbo unitus est, confiteor; eodem Domino dicente: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Ipso iterum dicente: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Joan. IV, 6). Sic et Apostolus Corinthiis praedicat, dicens: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Crucifixus ergo ex (0301D)infirmitate carnis nostrae, sed vivit ex sua virtute, quia Filius Dei Deus et virtus Patris comprobatur. Ipse quippe via, veritas et vita est (Joan. XIV, 6). Ipsum etiam hominem Christum Jesum post passionem de sepulcro a Deo Verbo, a quo 288 et assumptus est, sine corruptione die tertia resuscitatum confiteor, ipso ad Judaeos, secundum evangelistam Joannem, de templo corporis sui dicente, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19).
Ariani dicunt, tres diversas substantias, ac dispares personas Patris, et Filii, et sancti Spiritus. Ego non diversas substantias ac dispares personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti credo, sed tres personas perfectas, aequales, et aeternas, unius substantiae, unius potentiae, unius virtutis ac majestatis confiteor: (0302A)quia quod diversum est, unum esse non potest: et quod gradibus censetur, aequale non est. Credo ego Dei Filium, Dei Verbum, Dei virtutem, et Dei sapientiam aequalem semper Patri. Non enim se ipse Filius unum cum Patre, nec Patrem in se, et se in Patre videri diceret, nisi se sciret aequalem: nec eadem similiter faceret, quae Pater, aut etiam quae ipse vellet profiteretur, nec se a Patre processisse, atque in mundum venisse, et iterum relinquere mundum, et ire ad Patrem, manere etiam in se Patrem praedicaret, nisi se sciret de substantia sui genitum Patris. In Evangelio quippe Joannis, quando eum Judaei quaerebant lapidare, asserit dicens: Non solum de hoc, quia solvebat sabbatum, sed quia Filium Dei se dicebat, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Itaque quod (0302B)aequalis est, dispar esse non potest: una est enim Patris Filiique substantia, una virtus, una atque individua potestas. Dum nemo, sicut ipse in Evangelio ait, de manu Filii proprias oves rapit, nec quisquam de manu Patris easdem rapere potest. Et quod unum est, diversum esse non potest. Eodem iterum dicente, cum jam praemisisset unam eamdemque suam Patrisque potentiam, postea ipsam substantiae unitatem assignat, dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Spiritus quoque sancti ita in nullo dispar est persona, neque diversae substantiae quam Pater et Filius, ut ipse idem sit Spiritus sanctus procedens a Patre, qui est et Filii? nec aliquando defuit Patri, sicut nec Filio; ut quemadmodum sine initio semper, atque in creatione mundi cum Patre fuit et Filio, ipse etiam (0302C)confirmaverit omnia atque 289 illuminaverit: ita et sacramentum baptismi, non nisi sub ipsius invocatione atque virtute, sicut nec sine Patris, et Filii visitatione impleatur. Nec enim membrum quis Christi, et templum Dei, secundum apostolum Paulum, efficitur, nisi quem Spiritus sanctus et elegerit et sanctificaverit, atque ut Deus propria potestate, in eo quem ipse elegerit, habitaverit.
Ariani dicunt, post occasum mundi, regnum Filii Dei finiendum. Ego assumptum in coelum unitum hominem ex Maria Virgine Deum credo, quem et sedere ad dexteram Patris confiteor, cui omnis potestas in coelo, et in terra datur. Ipsum quoque judicaturum vivos et mortuos, cujus regnum nunquam finiendum esse confiteor, dicente Daniele propheta: Aspiciebam (0302D)in visione noctis; et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas ejus aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur (Dan. VII, 15). Filium scilicet hominis loquitur propheta accepisse potestatem, et honorem, et regnum. Quod autem de Filio hominis veracitet haec, id est de assumpto homine dicta sint, ipse Dominus manifestius in Evangelio sic ait: Videbitis, inquit, coelum apertum, et Filium hominis sedentem a dextris Dei (Matth. XXVI, 64). Et iterum: Videbitis Filium hominis venientem in nubibus, cum gloria magna, (0303A)et majestate (Marc. XIII, 26). Similiter et angeli ad apostolos dixerunt: Hic Jesus, qui assumptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Propterea credo Filio hominis ex Maria Virgine assumpto, omnem potestatem in coelo et in terra datam, quam antequam a Deo Verbo assumeretur, non habuit. Nam Deus Verbum, et Deus Filius, qui est sapientia, virtus, potestas, et voluntas Patris, omnem semper paternam habuit et habet potestatem, ipso dicente: Omnia quaecunque habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15). Et Quaecunque Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit (Joan. V, 19). Et Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Ego credo Christum Deum, Dei verum Filium, et ideo Christianus sum. (0303B)290 Ego Deum verum, et hominem verum, qui de Maria Virgine natus est, confiteor, Apostolo dicente: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Ego perfectum Deum, et perfectum hominem eumdem credo Jesum Christum, praedicante Apostolo: Secundum Christum, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Et Quorum patre, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus (Rom. IX, 5). Ego credo unam imaginem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, qui ad unam imaginem divinitatis sumus creati, dicente Deo: Faciamus hominem, non ad imagines, sed ad imaginem, et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Ego credo unum nomen divinitatis in Patre, et Filio, et in Spiritu sancto semper et fuisse et esse: quia non in omnibus, (0303C)sed in uno nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti secundum Domini praeceptum baptizamur, et efficimur Christiani. Haec catholica, haec vera, haec perfecta est fides; hoc unum et plenum est baptisma, per quod secundum Domini, ut dictum est, praeceptum baptizamur, et una absque ullius imminutione personae credulitas in fide est: una quoque in Trinitate exhibetur credulitas. Requirendum est igitur ab his qui adversus hanc singularem fidem contrariam faciunt quaestionem, dicentes non de substantia Dei Patris genitum Filium, sed posteriore tempore alienum a substantia divini Patris, minorem atque inferiorem in deitate, sed et creaturam esse loquuntur. Spiritum quoque sanctum creatum a creatura, id est, a Filio, ut in toto apud eos et ipse Pater sit minor; (0303D)cum sapientiam, Verbum, virtutem, et Spiritum ejus sanctum creaturam asserunt blasphemantes. Interrogandi ergo sunt, an Filium Dei credant profecisse aetate, vel dignitate accessu temporum? an sicut genitus a Patre est, aut, ut ipsi aiunt, creatus, ita permanet? Si dixerint ita esse, nec aliquando profecisse, vel proficere posse, requirendum est ab eis, de quo scriptum in Evangelio legatur: Puer autem crescebat, et confortabatur; plenus sapientia, et gratia Dei erat in ipso (Luc. II, 40). Quod nos manifestissime de homine, qui a Deo Verbo susceptus est, confitemur: qui lacte nutritus crevit, adolevit, et usque ad perfectam 291 pervenit aetatem. Plenus utique homo assumptus Christus Jesus sapientia; quae sapientia Dei Patris (0304A)Filius est: nam ipsa sapientia aedificavit sibi templum humani corporis in Maria Virgine, Solomone dicente: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1). Igitur si ille responderit, vel confessus fuerit de homine dictum, qui assumptus est, catholice sensit: quia qui aedificat domum, Dominus est; quod autem aedificatur, et creatur, servile est: crescit itaque, atque aedificatur domus, qui est homo, non autem crescit Deus, qui semper est perfectus. Restat itaque ut confiteatur Verbum Filium Dei, de perfecto Patre perfectum, genitum, et totum a toto, plenum quoque a pleno: quia satis contrarium est fidei Christianae, ut quod homo creverit, Deus dicatur semper imperfectus, qui nunquam profecerit; sed semper est minor, secundum doctorum blasphemiam perversorum. (0304B)Certe vel post tot annorum curricula credant aliquando eum aequari Patri posse, cum de ipso legatur: Crescebat et proficiebat (Luc. II, 40, 52). Nam de Patre nusquam legitur quod proficiat, crescat, vel senescat: ergo illo non crescente, neque senescente, sed in deitatis suae potestate propria commanente, hic qui legitur crescere et proficere, debuit jam ad aequalitatem pervenisse Patris. Hae autem humanae comparationes in divinam substantiam non conveniunt: quia perfectus Deus Pater perfectum Filium genuit, nec unquam virtutem et sapientiam Dei imperfectam vel minorem fuisse credendum est: nam qui ita sentire praesumpserit, hoc non sine suae salutis detrimento faciet. Tenendum itaque et confitendum est hoc veraciter, quod homo creverit ac profecerit (0304C)in Deum, hoc est in Dei Filium. Evangelista ait, quia qui receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Et quomodo non dominicus homo, et servilis forma in Deum profecit? Deus autem Verbum, virtus, et sapientia Patris, semper fuit perfectus et aequalis genitori in substantia divinitatis, Apostolo dicente: Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Qui igitur in forma Dei aequalis erat Deo Patri, seipsum exinanivit, formam servi, sicut 292 idem apostolus praedicat, accipiens; hoc est sponte, non coacte inclinavit semetipsum ad suscipiendam servilem formam, ut vilis vel inferior forma in meliorem substantiam cresceret atque proficeret, per eum qui eam est dignatus assumere, non ut divina (0304D)substantia, vel potestas in servilem mutaretur vel addiceretur statum; Apostolo de nostrae formae in meliorem statum demutatione dicente: Ut mortale hoc corpus induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54). Et, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 22). Et iterum: Nos autem, fratres, in libertatem vocati sumus (Gal. V, 13). Itaque si nos per gratiam Christi in meliorem, ut dictum est, statum, id est in libertatem per fidem, quae est in Christo, vocati sumus, quis Christianus aut sobriae mentis audeat liberatorem suum dicere in deteriorem statum, vel conditionem mutatum? ut substantia divina, quae semper est immutabilis, in humilem humanamque verteretur substantiam, et (0305A)fieret de Deo caro, de perfecto inferior, de aequali minor, de Domino servus, de creatore creatura, et omnipotens impossibilitatis incurreret injuriam: et qui in substantia divinitatis suae impassibilis erat, fieret passibilis, et immortalis morti succumberet? Cum haec omnia in una Christi persona, secundum Apostoli praedicationem, atque doctrinam Christianam sint fide credenda; dicente eo; Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Et iterum, secundum Christum, inquit, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II, 9). Ergo Deus hominem, Dominus servum, creator creaturam, factor facturam, omnipotens inferiorem, invisibilis visibilem, indeficiens lassum, immortalis mortalem, impassibilis passibilem, mutabilem indemutabilis (0305B)suscepit naturam; nec in humanam Deus mutatus est carnem vel substantiam. Impassibilis erat, sed in se, ipse quam assumpsit glorificabat naturam: humana vero mortalis et infirma, ut dictum est, caro atque natura divinam profecit in gloriam, ipso Domino in Evangelio dicente de assumpto a se Filio hominis: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo (Joan. XIII, 31). Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo 293 clarificavit eum. Accipe quaeso pauca de divinis Scripturis testimonia, quisquis ille vis perfectus esse Christianus, et veram atque integram sequi rationem, praetermissis vaniloquiis, et superfluis quaestionibus eorum, qui a fide Christi non solum ipsi errantes exciderunt, sed et (0305C)alios, sicut ait Apostolus, in errorem mittentes. Nam quod nascitur ex tempore Christus in Bethleem, quod in praesepio declinatur, quod pannis involvitur, quod lactatur, quod crescit, quod adolescit, quod in Aegyptum fugiens asportatur, quod parentibus subditur, quod tentatur a diabolo, quod esurit, quod sitit, quod manducat et bibit, quod dormit, quod lassatur, quod plorat, quod quaerit quasi nesciens sepulcrum Lazari, quod quasi ignorare se ait diem judicii, quod clarificatur testimonio Patris, quod tristis, quod trepidus ad passionem venit, quod alapis caeditur, quod a Pilato judicatur, quod flagellatur, quod crucifigitur, quod mixto felle aceto potatur, quod lancea lateri vulnus infigitur, quod moritur, quod ligno deponitur, quod sepelitur, quod die tertia vivus a mortuis resurgit, (0305D)quod omnium post resurrectionem accipit potestatem, quod quasi ignorans sciscitatur a duobus ambulantibus in via, quae facta fuissent in Jerusalem, quod Petrum quasi nesciens interrogat, si plus ab ipso quam ab aliis diligeretur discipulis: Simon, inquit, Petre, amas me plus his (Joan. XXI, 15)? quem tamen apostolica confessio prodidit, et omnia, et occulta scire. Quomodo igitur qui se loquitur Christianum, non advertit haec aut credit humanae esse substantiae, servilisque formae, non divinae majestatis atque potentiae? quia nunquam vita moritur, sed homo moritur. Nec ignorare aliquid Deus Verbum potest, cujus oculis omnia nuda et aperta sunt, Apostolo dicente: Vivus enim est sermo Dei, et efficax, et (0306A)penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 12). Non ergo Deus creatura est, sed homo: non sepelitur Deus, qui est vita, sed caro: neque ab 294 imis resurgit Deus qui totus ubique est, et super omnes, sed homo resurgit in Deum. Nam quod flagellatur, et a Pilato judicatur, homo est. Quod autem mundum ipse adjudicaturus adveniet, Deus et homo est. Tristem namque et trepidum constat esse hominem, non Deum, qui est immutabilis, et inconvertibilis. Quod autem ignorat diem, et nescit locum, nunquid credendum est, quia qui fecit dies, et horas, (0306B)et annos, et tempora possit aliquid ignorare? Sed quod ignorat homo, tamen non ignorat Deus, qui est ante saecula, per quem omnia facta sunt. Nam sentire de Dei sapientia, quod aliquid ignorare possit, summi periculi res est. Plorat autem et lassatur utique homo, non Deus Verbum, qui est virtus Patris: nefas enim est dicere lassari Dei virtutem. Putasne homo esurit, et sitit; an Deus qui dat vitam mundo, panis qui de coelo descendit, qui etiam dat escam omni carni? Sed nec vita esurit, nec fons sitire potest: tentatur vero a diabolo ut homo, sed ut Deus ab angelis adoratur, cui etiam et ministrant, de quo scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Haec igitur omnia, ut dictum est, ad servilem, mortalem, passibilemque naturam, (0306C)quae a Deo Verbo assumpta est, referri necesse est. Omnia enim quae humiliter dicta sunt, pro nobis ille suscepit et pertulit; sicut et Apostolus docet: Quia cum dives esset, egenus factus est, ut illius inopia nos divites essemus (II Cor. VIII, 9). Et iterum: Qui cum in forma Dei esset, aequalis Deo seipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Sic et propheta ejus in carne praenuntiatus passionem, ait: Vulnere ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5). Cum ergo humilia, quisquis ille homo es, de Christo audis, non ea judices de altitudine dicta divina; cum injuriosa legis, secundum humilem formam crede, non secundum divinam dominationem: cum vero impossibilia legis, fragilitatis esse humanae accipe, non divinae potentiae. Nec debes divinam altitudinem ad humilem devocare (0306D)conditionem: nec nitaris potentiam ac majestatem divinam ad inferiora deducere, sed quae nostrae sunt magis infirmitatis fragilisque naturae, ad illam erigere virtutem, sicut ipse Dominus ait: Cum exaltatus 295 fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Exaltat utique per crucem ipse nostram in se per ejus societatem naturam, non autem nostram per suam conjunctionem divinam inclinat potentiam. Sic namque in alio loco ait: Venit enim Filius hominis quaerere, et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), non amittere quod semper erat, beato Joanne evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). (0307A)Secundum igitur ipsius Domini doctrinam, et Apostoli praedicationem salva proprietate utriusque naturae in una persona Christi, id est Dei et hominis, perfectus Deus, qui clarificat, in homine perfecto qui clarificatur, credendus, colendus, adorandusque, et Deus Dei Filiis, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, in cujus plenitudine Pater est. Sicut enim in gloria Patris Filius est, secundum doctrinam beati Apostoli, ita in plenitudine Filii Pater est, dicente eo: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Et iterum: Pater autem in me manens, ipse facit opera (Ibid.). Serviendum itaque est Christo Filio, quia et perfectus Deus, et verus est Filius: et qui fideliter servit Filio, Patri servit, et Spiritui sancto, qui in eo est. Et qui adorat Patrem, in (0307B)ipso adorat Filium, et Spiritum sanctum: quia in Patre est Filius, et Spiritus sanctus qui a Deo Patre procedit; ipso Domino dicente: Ego in Patre, et Pater in me est (Ibid.). De Spiritu quoque sancto ait: Spiritus autem Paraclitus, qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Et eum Filium quis adorat, in eo Patrem adorat, et Spiritum sanctum, quia in ipso est Pater, dicente eo: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Et iterum: Pater autem in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). De Spiritu vero sancto sic ait: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et, Omnia quaecunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi vobis, quia de meo accipiet (Joan. XVI, 15). Spiritus itaque Patris, Spiritus Filii est, Apostolo dicente: Quoniam (0307C)autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Et iterum: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et iterum: Scio enim, quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem, et subministrationem 296 Spiritus Jesu Christi (Philip. I, 19). In Evangelio (0308A)quoque ipse Dominus ait: Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et in Actibus apostolorum ita legitur: Transeuntes autem Phrygiam et Galatiam vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum in Asia. Cum venissent autem in Mesopotamiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 6). Manifestissimis igitur testimoniis probatur quod Spiritus sanctus, Spiritus paraclitus, Spiritus qui a Patre procedit, Spiritus sit Filii, Spiritus Christi, Spiritus Jesu. Tota enim Trinitas inseparabiliter in una substantia, divinitate, atque potentia, adoranda, colenda, praedicanda est et timenda. Fugiendum itaque est, et cavendum omnibus Christianis, ne secundum errorem imperitorum hominum (quod notat Apostolus), errantium (0308B)circa fidem, induci possint. Errantes, inquit, et in errorem mittentes (II Tim. III, 13); id est qui in Trinitate sancta, atque indivisa aliquid creatum, aut inferius posteriusve suaserint esse credendum. Quia quidquid creatum est, Deus esse non potest: quod inferius, perfectum non est: quod posterius, caret perpetuitate: ac perinde in his gradibus divinum nihil esse potest. Ejusmodi namque doctores, vel qui eorum sequuntur doctrinam, damnat ita scribens ad Romanos vas electionis beatus Apostolus: Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas: ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: (0308C)et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I, 20, 21, 22, 23). Et iterum sequitur, dicens: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula saeculorum (Ibid., 25).
LIBER DUODECIMUS. De Trinitate, et de Spiritu sancto. AD THEOPHILUM. (0307) (0307C)297 His qui Filium Dei creatum esse profitentur, nequaquam de Spiritu sancto dabimus responsum. Ut (0307D)enim Filium, qui de substantia Dei impassibiliter sit genitus, creatum ausi sunt dicere, ita et de Spiritu sancto dicunt utique similia, poenitentiam vero acturi. Sed de Filio interim sentientibus recte, etiam de Spiritu sancto respondebimus. Etenim sperandum est eos qui se semel de irreligiositate ad religionem convertere coeperunt, ad perfectum lucrum fieri. Ex Scripturis sane divinis, et non ex humanis intelligentiis hoc est. Istiusmodi igitur rationem praestare operam daturi sumus. Dicite nobis admirabiles, ubi Scripturarum divinarum legistis, creatum esse Spiritum sanctum? Joannem, inquiunt, audivimus in Evangelio dicentem: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Quibus dicimus: Si ergo audieritis et David in centesimo octavo decimo psalmo Spiritu sancto dicentem Deo, quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91), servum utique (0308C)esse dicetis etiam Spiritum sanctum; qui non est servus, sed liber, et liberaverit creaturam, et in (0308D)adoptionem filiorum eam promoverit ad Deum. Aut non audistis Paulum ad Romanos scribentem: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater. Ipse Spiritus contestatus 298 est spiritui nostro, quia sumus filii Dei (Rom. VIII, 15). Et iterum: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Ibid., 2). Si vero non est servus Spiritus sanctus, sicut probaverunt Scripturae, et scriptum est, Quia omnia serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91), et quod omnia per Filium facta sunt, non ostendit creatum esse Spiritum sanctum. Non enim Joannes est qui dicit: Omnia per Filium facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Unus namque erat eorum qui audierunt Salvatorem dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Sicut (0309A)et Petrus scribens ait: Quae nunc nuntiata sunt vobis per evangelizantem in vobis Spiritum sanctum missum e coelis. Itaque si Spiritus sanctus est qui dicit: Omnia per Filium facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3), oportuerat quidem ipsum, siquidem creatus esset, dicere: Omnia per ipsum facta sunt, et ego per eum factus sum, et sine eo factum est nihil, quomodo consuetudo sanctorum est. Ita Paulus sane de se et de omnibus sanctis observantissime scribit: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Sed quoniam non est universitatis, sed Trinitatis Spiritus sanctus, omnia quae post Trinitatem sunt, per Filium creata esse dixit Spiritus sanctus. Testis autem est mihi (0309B)Paulus beatissimus in Spiritu sancto, hoc quod omnia per Filium facta sint, profitens in Epistola sua ad Colossenses scripta: Quia in ipso Filio creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terris, sive visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnia (Col. I, 16). Non dixit, sive Spiritus sanctus. Psalmista quoque in centesimo et quadragesimo octavo psalmo, in Spiritu iterum sancto imperans universae creaturae laudare Deum et dicens: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen (0309C)Domini (Psal. CXLVIII, 1), etc., indignum duxit bis connumerare Spiritum sanctum, et dicere: Laudet eum Spiritus sanctus: 299 quia laudatorum, et non laudantium est (quemadmodum paulo post in Scripturis probabimus), et vivificantium, et non vivificandus est, vita cum sit; sicut Paulus in secunda ad Corinthios Epistola ait: Sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 5). Ad Romanos vero: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Spiritus autem vita propter justitiam (Rom. VIII, 10). Et iterum: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit (0309D)et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Ibid. 11). Tres quoque sancti martyres, Ananias, Azarias et Misael, in fornace ignis positi, in terra Chaldaeorum, cum admirabiliter Deus calorem ignis ad temperatum refrigerium convertisset, universam creaturam adhortantes secum laudare Deum, sic incipiunt: Benedicite omnia opera Domini Dominum, laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite coeli Dominum, hymnum dicite et superexaltate eum in saecula. Benedicite angeli Dominum, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula. Benedicite aquae quae super coelos sunt Dominum; hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula. Benedicite omnes virtutes Domini Dominum, hymnum dicite, et superexaltate (0310A)eum in saecula. Benedicite sol et luna Dominum, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula (Dan. III, 57-62). Et in consequentibus semetipsos ad hoc incitantes: Benedicite Anania, Azaria et Misael Dominum, laudate et superexaltate eum in saecula (Ibid., 88). Et omnem creaturam benedicere Dominum secum adhortantes, non dicunt: Benedicat Dominum et Spiritus sanctus. Sed et Isaiae Seraphim astantia et laudantia visa sunt; et Ezechieli cherubim subtus gloriam Dei Israel. Cum evidentissime ergo sancti fideliter non connumerassent his quae per Filium facta sunt, Spiritum sanctum, sed ubique Scripturae divinae cum Patre et Filio eum professae sint, quem non timent isti Patri et Filio subtrahere, et universitati audaciter connumerare. Sed Paulus ait Ecclesiis Dei, (0310B)Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7, et in aliis Epistolis S. Pauli), non dicit autem et 300 Spiritu sancto. Et ad Thessalonicenses scribens dicit, Ipse autem Deus Pater, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos (I Thess. III, 11); non dicens, « et Spiritus sanctus, » manifestat non eum cum Patre et Filio, sed cum universitate pronuntiari. Nam et famulus Dei Moyses dicit Dominus pluit a Domino de coelo sulphur et ignem (Gen. XIX, 24), non memorat Spiritum sanctum. A quo et Paulus cum didicisset, et de Onesiphoro ad Timotheum scribit, Det ei Dominus invenire misericordiam a Domino in die illa (II Tim. I, 18). Nec non et in Exodo scriptum est: Dixit autem Dominus ad Moysem: Quoadusque non vultis obaudire mandata (0310C)mea, et legitima mea considerare? Non Dominus Deus dedit vobis istum diem sabbati? Propterea ipse dedit vobis panes duum dierum (Exod. XVI, 28). Et hic cum Patris et Filii fecisset mentionem, de Spiritu sancto tacuit. Denique et Zacharias propheta dicit: Et dixit Dominus ad diabolum: Increpet in te Dominus, diabole (Zach. III, 2). Ubi est nunc et apud istum Spiritus sanctus? Quem autem non movebit instructio sacramenti? prout Dominus profitetur: Haec est autem viva aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), cum de Spiritu nihil dixisset. Aeque Paulus cum didicisset fidei sacramentum, tradidit scribens ita: Nobis vero unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo: et (0310D)unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Ergo ubique divinae Scripturae memorantes Patrem et Filium, non commemorant etiam Spiritum sanctum. Quibus hoc modo respondemus: Si ergo Moysem audieritis dicentem: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Aut si audieritis Deum in Isaia dicentem: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10), ubi ponitis Filium? Aut si audieritis eum iterum in Isaia dicentem: Ego Deus, et non est praeter me salvans (Isai. XLIII, 11). Ergo neque Deus salvator, jam quantum per vos est, Filius Dei in confessione dicitur. Aut si audieritis iterum eumdem dicentem: Testes estis vos, si est Deus praeter me (Isai. XLIV, 8); non perhibens Deum esse Filium. Et iterum: (0311A)Ego Deus primus, et ego postea, et praeter me Deus non est (Isai. XLIV, 6). Et iterum: Tu autem non nosti me, quia ego Dominus Deus, et non est alius praeter me. Ego Dominus, et non est 301 amplius praeter me Deus, et non noveras me: ut sciant qui ab oriente sole, et qui ab occidente, quia non est amplius praeter me. Ego Dominus Deus, et non est amplius (Isai. XLV, 4). Quod si audieritis in Joel dicentem Deum: Et cognoscetis, quia ego in medio Israel sum. Ego Dominus Deus vester, et non est alius praeter me (Joel. II, 27); et alias hujusmodi innumerabiles professiones divinarum Scripturarum cum auditis, nec Filium utique dubitatis Deo connumerari. Et quibus ante consensistis Scripturis dixisse de Patre et Filio, iisdem nunc contraria ista esse dicetis? Aut forsitan haec (0311B)non sunt Scripturarum verba? Nunquid adversantur sibi secundum haec divinae Scripturae? Absit. Licet enim singulariter sancti loquantur unius nominis mentione, id est Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti; in uno tamen nomine Trinitatem se pronuntiare cognoscunt: quod novissime probavimus. Ut enim hae professiones Filium non excludunt ab unitate Patris, imo et Spiritum sanctum connumeratum Patri et Filio continent, quemadmodum in sanctis Scripturis monstravimus, sic nec cum Patrem et Filium nominant Scripturae, Spiritum tanquam creatum universitati connumerant. Alioqui quomodo de Patre et Filio dicitis, vel asseruistis Scripturas memorare, arbitrantes non connumerari cum Patre et Filio Spiritum sanctum: et si audieritis Scripturas mentionem (0311C)facientes Dei et spiritus, quid eritis facturi? Dicit sane propheta Aggaeus: Quapropter ego sum vobiscum, dicit Dominus omnipotens, et Spiritus meus constat in medio vestrum (Aggaei, II, 5, 6). Considerate ergo ubi ponatis Filium: ecce enim omnipotens et spiritus significatur. Aut si audieritis Isaiam dicentem: Vae filii desertores, haec dicit Dominus: Fecistis consilium non per me: et pactum non per Spiritum meum: adjicere peccata super peccata (Isai. XXX, 1). Et iterum: Occurrerunt sibi cervae, et viderunt facies suas: numero transierunt, et una ex eis non periit. Alia aliam non quaesivit, quia Dominus mandavit eis, et Spiritus ejus congregavit eas (Isai. XXXIV, 15, 16). Haec ergo audientes, ubi Filium quaeritis? Aut si audieritis Zachariam prophetam dicentem: Patres vestri (0311D)ubi sunt et prophetae? dicit Dominus: Nunquid in aeternum vivent? Verumtamen sermones meos et legitima mea percipite, 302 quae ego mando in Spiritu meo servis meis prophetis, quia apprehenderunt patres vestros (Zach. I, 5). Aut si audieritis David dicentem Deo: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Quid cogitabitis de Filio? Si vero et apostolus Paulus ad Corinthios scribat: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Patrem et Spiritum connumerari dabitis: Filium vero in his, quae per Spiritum sunt ponetis? Nequaquam rogo: nec in mentem vestram, religiosi viri, hoc subeat unquam; sed quemadmodum dixistis Paulum scripsisse: Gratia (0312A)vobis et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7): et nullam mentionem eum fecisse Spiritus putatis: sic iterum audite eum ad Corinthios scribentem in secunda Epistola: Gratia Domini Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Et quemadmodum hic dixit caritas Dei, sic etiam ad Romanos: Obsecro autem vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Spiritus concertamini mecum in orationibus meis pro me ad Deum (Rom. XV, 30). Et cum Paulus asseruisset communicationem Spiritus vobiscum, Joannes ait; Communicatio vero nostra ut sit cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo (Joan. I, 3). Paulus autem apostolus dicit: Fidelis autem Deus, per quem vocati sumus in communicationem (0312B)Filii sui Jesu Christi Domini nostri (I Cor. I, 9). In prima quoque Epistola ad Corinthios necesse est iterum audire Paulum, Trinitatem praedicantem: dicit enim: Divisiones autem donorum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4). Cum dixisset autem Deum omnia in omnibus operari, et professus fuisset dona quae per spiritum Ecclesiae donantur, adjecit: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 11). Docens operationem Dei, operationem esse Spiritus sancti, nunquid destitit a Trinitate Paulus? nunquid subtraxit Deo et Filio Spiritum et sicut ad Thessalonicenses scripsit: Ipse autem Deus pacis sanctificet (0312C)vos ad perfectum (I Thess. V, 23). Ita ad Corinthios in prima Epistola: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Consideratisne 303 Spiritum sanctum ubique Scripturarum in Patre et Filio connumerari? Audiendus plane Filius in Isaia propheta, semetipsum, et Patrem, et Spiritum sanctum praedicans: sic enim ait: Audi me Jacob et Israel, quem ego voco: Ego sum primus, et ego in aeternum, et manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit coelum. Vocabo eos omnes, et stabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient, quis annuntiavit eis talia? Diligens te fevi voluntatem tuam in Babylone, ut tollam semen Chaldaeorum: Ego locutus sum, ego vocavi, adduxi illum, et prosperum iter ejus (0312D)feci: accedite ad me, et audite haec non a principio: in abscondito locutus sum haec quando fiebant, et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12). Et iterum: Ego sum qui deleo iniquitates, dic tu iniquitates tuas prior, ut justificeris: patres vestri priores, et principes eorum inique egerunt in me, et contaminaverunt principes sancta mea, et dedi perdere Jacob, et Israel in opprobrium (Isai. XLIII, 25). Nunc autem audi puer meus Jacob et Israel quem elegi, quia ego dabo aquam in siti iis qui iter fecerunt in sicco: imponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Isai. XLIV, 1). Ipse vero Isaias Trinitatem praedicans, ait: Ecce nomen Domini per multum tempus venit ardens ira, cum gloria labiorum (0313A)ejus, verbum ira plenum et ira furoris sicut ignis: sed et Spiritus ejus sicut aqua in valle trahens, veniet usque ad collum (Isai. XXX, 27). Audite vero et Zachariam Trinitatem praedicantem: ait enim: Haec dicit Dominus omnipotens; judicium justum judicate, misericordiam et miserationes facite unusquisque ad fratrem suum: et viduae et pupillo et advenae, et pauperi nolite per potentiam nocere, et malitiae unusquisque fratris sui nolite memores esse in cordibus vestris. Et non obedierunt advertere, sed dederunt dorsum insipienter, et aures suas gravaverunt, ut non audiant legem meam et sermones meos, quos misit Dominus omnipotens in Spiritu suo, in manibus anteriorum prophetarum (Zach. IV, 6). Angelus vero Domini inquit ad Zachariam: Hoc verbum Domini in manu Zorobabel, dicens: Non (0313B)in virtute magna, neque in fortitudine, sed in spiritu meo, dicit Dominus omnipotens (Zach. IV, 6). Michaeam quoque audiamus, Trinitatem pronuntiantem: et ipse enim ait: Haec dicit Dominus ad prophetas, qui seducunt populum 304 meum, et mordent dentibus suis, qui praedicant super eum pacem, et non est pax data in ore eorum, et suscitaverunt super eum bellum. Propterea nox vobis erit ex visu, et tenebrae vobis erunt ex divinatione, et occidet sol super prophetas, et tenebricabit super eos dies, et confundentur qui vident somnia, et irridebuntur divini, et detrahent de his omnes isti, eo quod non sit qui exaudierit eos. Nisi ego in plena virtute et in Spiritu Domini, cum judicio et potentia annuntiare Jacob iniquitates suas, et Israel peccata sua (0313C)(Mich. III, 5). Audiant ergo sanctos convenienter Trinitatem praedicantes, et nunquam Spiritum sanctum universitati, quae per Filium facta est, connumerantes, sed cum Patre et Filio eum profitentes. Quod si Salvatoris instructio, ut aiunt, movet eos, dicentis: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), et non perhibentis ut cognoscant Spiritum sanctum; satisfiet illis cum audiant ipsum Dominum Salvatorem nostrum et de Spiritu dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum: Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum, nec cognoscit eum: vos autem cognoscitis eum, quia apud vos manet, (0313D)et in vobis erit (Joan. XIV, 15). Advertant igitur et apostolos quidem cognoscentes et Spiritum, et Filium, et Patrem: mundum vero miserabilem, quia non cognoverit Patrem, neque Filium, neque Spiritum, dicente Domino, quia non cognoverunt Patrem, neque me (Joan. XVI, 3). Et iterum, Paraclitum Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt, nec cognoscit eum. Significanter vero Dominus alium Paraclitum esse dixit Spiritum sanctum: quoniam et ipse Paraclitus est, sicut Joannes in Epistola sua ait: Haec vobis scribo, ut non peccetis, quod si peccaverimus, Paraclitum habemus ad Patrem Jesum Christum et ipse propitiatio est pro peccatis nostris (I Joan. II, 1). Ut doceremur Spiritus cum Filio aequalitatem. Verumtamen (0314A)quam non terret eos Dominus, qui fidei sacramentum apostolis tradens, dicit: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? Nec non et illa magna et beata confessio fidei, imo 305 ipsa fides sanctorum, et testamentum quod disposuimus ad Patrem, Filium et Spiritum sanctum, ad sacrum lavacrum regenerationis venientes, confessi sic: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, et in Spiritum sanctum. Et licet Dominus dixerit: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1), et non dixit: Credite in Spiritum sanctum, tamen apostoli Ecclesias totius orbis docuerunt credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ergo dicant (0314B)si salus est his qui credunt in Patrem, et Filium, et non credunt in Spiritum sanctum: sed absit. Neque enim in Deum credunt qui non credunt in Spiritum sanctum. Denique Paulus, inventis quibusdam discipulis, et interrogatis si Spiritum sanctum accepissent credentes: illisque respondentibus, nec si esset Spiritus sanctus audissent, dixit: In quo ergo baptizati estis (Act. XIX, 3)? Probans qui non sunt baptizati in nomine Spiritus sancti, nec in Patris et Filii nomine esse baptizatos. Ita plane et creatorem spiritum sanctum agnoscimus. Alioqui si creator non est Spiritus, et sine ipso ab initio creati sumus, quare non in regeneratione sine eo regeneramur? Aut forsitan ad illam antiquitatem, quae fuerat ante praevaricationem Adae, restituit nos regeneratio nostra? Quoniam (0314C)quidem, ut dicitis, sine Spiritu sancto creati sumus, quomodo vero hic assumptus est sine causa in regeneratione nostra? Verum hoc dicere irreligiosum est: aut ne major et cautior tanquam sine eo creatus sit homo, et exciderit, ideo assumitur Spiritus in regeneratione nostra ad tutelam certiorem? Sed et ipsum valde impium, vel in sensum cujusquam subire. Dicant igitur quomodo Spiritus assumitur in regenerationem nostram, qui non creavit nos ab initio, si tamen non creavit. Dicitis forte ut sanctificet accedentes ad lavacrum regenerationis? Est enim Spiritus sanctus, sanctificans sanctos, non tamen creator: omnia ex Deo per Filium creata sunt, secundum Paulum dicentem: Nobis vero unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus, per (0314D)quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Hic autem nihil de Spiritu sancto dixit. Quibus respondemus: 306 Sancta per Filium creata est creatura, aut non sancta? Et quidem non sanctam dici a Domino creatam esse illicitum est. Si vero sanctam creavit Filius, nunc sanctificans eam in Spiritu, superflua est quae datur ei per spiritum sanctificatio, et valde infirma atque inanis: veluti cum sole medio cursu diei illuminante orbem, qui sub coelo est superfluus et infirmus, inanisque lucernae sit splendor. Sed quoniam non merebatur, inquiunt, creatura per Filium sanctificari, ideo ministerium Spiritui injunxit Deus, ut per illum sanctificaretur. Ergo creari quidem per Filium meruit, sanctificari vero non meruit. Quid igitur majus est creari an sanctificari? Pensate (0315A)itaque statera mentis vestrae concipientes, ut vel sic considerare possitis, quod vos ipsi etiam inviti confitemini Spiritus dignitatem. Ergo creari quidem creatura per Filium merebatur, sanctificari vero per Spiritum, quia minime indignam sua sanctificatione creaverit Filius. Sed oportebat, inquiunt, per Spiritum sanctum sanctificari eam prius, ut sic mereretur capere per Filium et Patrem sanctificationem. Quibus dicimus: Ergo non sancta creasse Filium dicetis? Sed absit: neque enim sine Filio Spiritus sanctificat, nec Filius sine Spiritu vel Patre, sicuti et vos dixistis, et est verum quod Paulus ad Thessalonicenses scribens ait: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus Jesus Christus sanctificet vos ad perfectum (I Thess. V, 23). Ad Corinthios vero in Epistola (0315B)prima: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Videtisne unitatem sanctificationis, quomodo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sanctificant creaturam? Si igitur sancta creatio creata est, sine Spiritu autem sancto non est sanctificata, necesse est ergo et Spiritum sanctum creatorem omnes confiteri debeamus. Alioquin si hoc confiteri non vultis, quid igitur facietis, dicentes, non sanctam creaturam esse creationem, deinde per Spiritum sanctificatam? Sed timetis irreligiositatis notam, sanctam vero conditionem creaturae omnimodis confitentes, non tamen sine Spiritu sanctificatam omnino, creatorem etiam Spiritum confessi eritis. 307 Si scitis Verbum Dei Filium ipsius esse, audite (0315C)David in psalmo dicentem: Verbo Dei coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6), et docentem nos non sine Spiritu sancto (quem corporeo ore suo Verbum in faciem apostolorum inspiravit, dicens: Accipite Spiritum sanctum [Joan. XX, 22] ) creaturam esse creatam. Neque os habebat, cum sit incorporale Verbum vel hujus Pater. Alioquin si ab initio sine Spiritu sancto creati sumus, quomodo per eum resurrectio mortuorum efficietur? Paulus autem ad Romanos dicit: Si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis, qui su citavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Rom. VIII, 11). Convenientia vero huic David cantans Deo, dicit de creatura: (0315D)Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29). Incongruum est aliter ab initio condi creaturam, aliter in novissimo creari. Itaque etsi non vultis; creator tamen Spiritus sanctus Paraclitus, qui a Deo mittitur, praedicatur a sanctis: Mittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Et ut Pater, et Filius fecisse dicitur in Scriptura, sic invenietur et fecisse Spiritus sanctus. Deus enim ait in Jeremia, deduxisse hunc Israel in deserto, dicens ad populum: Et non dixistis, ubi est Dominus, qui eduxit nos de terra Aegypti, qui induxit nos in deserto (Jerem. II, 6)? Dicit autem et Isaias, qui audiendus est, Spiritum sanctum deduxisse Israel in deserto, sic dicens: Deduxit (0316A)eos per abyssum, sicut equum per desertum, et non laboraverunt tanquam jumenta per campum; descendit Spiritus a Domino, et deduxit eos (Isai. LXIII, 13). Dicitur autem et lex Dei, lex Spiritus. De singulis autem quibusque sanctorum in tricesimo sexto psalmo dictum est: Lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI, 31). De se vero Paulus: Factus sum, inquit, his qui sine lege sunt, tanquam sine lege essem, cum extra legem Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucrarer eos qui sunt sine lege (I Cor. IX, 21). Et rursum ad Romanos scribit: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Ita ut unitas Trinitatis inveniretur in sanctis Scripturis: 308 quae enim sunt Dei ac Christi, ac Spiritus sancti invenimus in eis, ut cum Dominus (0316B)Judaeis dicat: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei sunt, Deo (Luc. XX, 25). Paulus quoque ad Philippenses scribit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21). Et iterum ad Corinthios: Animalis autem homo non capit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14): stultitia enim est ejus. Et homines quidem Dei patres nostri, nomine Dei: Christiani vero discipuli, nomine Christi: et spiritales Spiritus sancti nomine nuncupantur. Audienda namque est illa in Sarepta Sidoniae vidua ad Heliam Thesbiten, dicens: Quid mihi et tibi est homo Dei (III Reg. XVII, 18)? Et rursum: Nunc cognovi, quia homo Dei es tu (Ibid., 24). Illa vero mulier Sunamitis viro suo de Elisaeo dicens: Ecce homo Dei magnus venit ad nos (IV Reg. IV, 9). Ipsa quoque (0316C)Scriptura Regnorum ait: Et homo Dei venit ex Juda, et prophetavit super altare Bethel (IV Reg. XXIII, 17). Necnon etiam titulatio octogesimi noni psalmi: Oratio Mosi hominis Dei (Psal. LXXXIX, 1). Lucas vero in Actibus apostolorum ait: Factum est autem et integro anno eos convenire in Ecclesia, et appellari in Ecclesia primum discipulos Christianos (Act. XI, 26). Et Paulus ad Corinthios scribit: De spiritalibus autem nolo vos ignorare, fratres. Scitis, quia quando gentes eratis, ad idola muta quomodocunque ducebamini addicti: quapropter notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei dicit, Anathema Jesu: et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (II Cor. XII, 1). Et rursum: Animalis homo non capit ea quae Spiritus sunt Dei, stultitia enim ei sunt: et non potest scire, quia (0316D)spiritaliter dijudicatur: nam spiritalis judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus (I Cor. II, 14). Sensum autem Christi in substantia propria Apostolus Spiritum sanctum esse professus est: Quis scit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei? Sicut spiritus noster, quae nostra sunt novit. Ut ipse Paulus ad Corinthios scribit: Nobis autem revelavit Deus per Spirituum suum sanctum: Spiritus enim scrutatur omnia, etiam profunda Dei: quis enim novit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? Sic et quae Dei sunt nemo novit nisi Spiritus Dei: nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui a Deo est (I Cor. II, 10). Et rursum: 309 Videor enim et ego Spiritum Dei habere (0317A)(I Cor. VII, 40). Et Paulus sane a Deo se vocatum ait, ad Galatas scribens: Cum autem placuisset Domino, qui me segregavit ab utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, revelare Filium suum mihi, ut evangelizem eum in gentibus (Gal. I, 15). Romanos vero a Christo vocatos esse ait, scribens ad eos: In quibus estis et vos vocati Jesu Christi (Rom. I, 6). Et Spiritus sanctus Paulum et Barnabam a se dixit esse vocatos, ut gentibus annuntiarent Christum. Et plane mirabile, cum Salvator diceret ad Paulum in templo: Ito quia ad gentes longe positas ego mittam te (Act. XXII, 21); et Paulus ad Galatas scriberet: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis (Gal. I, 1): Spiritus tamen sanctus (0317B)misit Paulum et Barnabam probatos ad praedicandum gentibus Jesum Christum. Dicit namque Scriptura sic: Erant autem Antiochiae in Ecclesia prophetae et doctores, in quibus erat Barnabas, et Simon qui vocatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen quoque, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. Servientibus vero eis Domino, et jejunantibus dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod vocavi eos. Illi vero jejunantes et orantes, imposuerunt eis manus et dimiserunt: qui missi a Spiritu sancto descenderunt Seleuciam, et inde navigaverunt Cyprum (Act. XIII, 1-4). Et sic deinceps praedicatio gentibus per Paulum facta exponitur. Et est quidem quando ex persona Patris loquuntur prophetae. Sic David in psalmis ait: Semel juravi in (0317C)sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol ante me (Psal. LXXXVIII, 36). Et rursum: De fructu ventris tui ponam super sedem meam (Psal. CXXXI, 11). Sicut et Petrus ait: Propheta cum esset David, et sciret, quia juramento jurasset illi Deus, de fructu lumbi ejus sedere Christum secundum carnem super thronum suum (Act. II, 30). Quando vero ex persona Filii? cum Isaias dicit: Haec dicit Dominus: Propter vos semper blasphematur nomen meum in gentibus: propterea cognoscet populus meus in illa die nomen meum, quia ego sum: ipse qui loquebar adsum (Isai. LII, 5). Quando autem ex persona Spiritus sancti? ut cum propheta Agabus dicat: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum hunc, cujus est 310 iste cingulus, sic ligabunt in Jerusalem Judaei, (0317D)et tradent in manus gentium (Act. XXI, 11). Paulus autem ad Timotheum scribit: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus (I Tim. IV, 1), et doctrinis daemonum, et sicut caetera per prophetas. Est enim quando Pater, et quando Filius, et quando Spiritus sanctus loquitur. Sic equidem per seipsum Pater de Salvatore ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). Filius vero antequam conversaretur inter homines, singulis quibusque sanctorum locutus est, et post ascensum ejus in coelos Spiritus quoque sanctus ad discipulos ait: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Et propheta quidem Ezechiel contra veterem populum clamans, dicit: Et contristabas (0318A)me in his omnibus, dicit Dominus (Ezech. XVI, 43). Paulus vero scribit ad novellum populum: Nolite contristare Spiritum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis (Ephes. IV, 30). Et David nihilominus contra Judaeos dicit: Et exacerbaverunt Dominum in deserto (Psal. LXXVII, 40). Isaias etiam de iisdem ait: Ipsi vero contumaciter egerunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum (Isai. LXIII, 10). Et ad Corinthios scribens Paulus ait: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Et rursum: Mulier ligata est quanto tempore vivit vir ejus, si autem mortuus fuerit vir, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic manserit secundum meam sententiam: videor enim et ego spiritum Dei habere (I Cor. VII, 39). Et ad Romanos dicit: Veritatem (0318B)dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto (Rom. IX, 1). Et in Isaia Dominus: Filios genui, et exaltavi: ipsi vero me spreverunt (Isai. I, 2). In Evangelio vero: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, sanctum est, quia Deus Spiritus est (Joan. III, 6). Et rursum: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo vadat. Sic est omni; qui natus est ex Spiritu sancto (Ibid., 8). Ergo haec ad initium Evangelii comparans, minuit Spiritus sancti dignitatem? Nam in principio quidem Evangelii Joannes de Salvatore, et de his qui crediderunt ait: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate (0318C)311 carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). De regeneratione quoque fidelium exponens Dominus, et postmodum Nicodemum instruens, eos qui in se credunt, hoc est qui accipiunt eum, a Spiritu sancto regenerari oportere dixit sic: Ne mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat et quo eat. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto (Joan. III, 7). Et commemorans ante: Quod natum est de Spiritu, spiritus est (Ibid., 6). Ex carne, caro: et quod nascitur de Spiritu, spiritus est. Si igitur hi qui coelesti regeneratione generantur ex Spiritu sancto generati, ex Deo sunt generati, cur non si quid magnum et divinum et Trinitate dignum de Spiritu nos opinari oportet, quantum ad humanam (0318D)possibilitatem est? Quid vero cogitabimus iterum audientes Paulum ad Corinthios de Spiritu scribentem: An nescitis, quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem accepistis a Deo? et non estis vestri: empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in cordibus vestris (I Cor. VI, 19). Taliane de aliquo ex creaturis proprie esse dicuntur; et qualia de Deo, talia de Spiritu scriberent sancto, si creatio esset? Quid vero faciemus audientes Petrum ad Ananiam dicentem: Quid quod tentavit Satanas cor tuum ut mentireris Spiritui sancto, et subtraheres a pretio fundi? Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3). Sed dicent forte, sic qui Spiritui Dei mentiuntur, et mentiuntur Deo, velut qui ministrum contumelia afficiunt, Regem certe dehonestant. (0319A)Quibus dicimus: Ergo et illi apostolis mentientes, nonne Deo mentiti sunt? aut qui apostolos recipiunt, nonne Deum recipiunt? sicut Dominus ad apostolos ait: Qui recipit vos, me recipit: qui vero me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Oportebat ergo Petrum memorantem: Quid quod tentavit Satanas cor tuum mentiri Spiritui sancto? non es mentitus Spiritui sancto, sed Deo; aut dicere: Quid quod tentavit Satanas mentiri nobis? Non es mentitus hominibus, sed Deo, ut sequentia ratio habeat: Quoniam Deus sanctis suis hoc tradidit et sapere et profiteri, quemadmodum cum a filiis Israel, spreto illo magno Samuele, rex petebatur: moestusque esset, dixit ad eum Deus: Non te 312 spreverunt, sed me (I Reg. VIII, 7). Et talibus quidem verbis Petrus non (0319B)est usus; sed cum Ananias et Saphira uxor ejus putarent se homines decipere, unus ex his qui decipi putabantur Petrus dixit: Quid quod tentavit Satanas mentiri Spiritui sancto? non es mentitus hominibus, sed Deo. Sic sane et ad Saphiram ingressam continuo dixit: Quid quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Et Patri quidem, et Filio, et Spiritui sancto fideles vivere sancta eloquia nos docent, sicut Paulus ad Romanos scribit: Quod autem mortuus est peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Et rursum: Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 15). Et rursum increpans Galatas scribit: Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus (Gal. V, 25). Et cum Paulus diceret: Nobis vero unus Pater ex quo (0319C)omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). Et quod est majus in tota creatura, hoc est corpus Domini, ex Spiritu sancto esse creditur, sicut evangelista Matthaeus tradidit: Christi generatio sic fuit. Cum desponsata esset Maria mater ejus a Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus cum esset homo justus, et nollet eam detegere, voluit eam occulte dimittere. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis visus est a Joseph dicens illi: Joseph, Fili David, ne timeas recipere Mariam uxorem tuam: quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 18). Et licet Sapientia Salomonis in Proverbiis, de corpore Salvatoris diceret, Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1), et hic profitetur (0319D)unigenitum creatorem corporis sui, hic tamen angelus ex Spiritu sancto illud esse dixit: et sic omnis Christianus cum instruitur, credit. Neque enim Scriptura circa Trinitatem discrepat, unam eamdemque operationem ejus factam ubique docens. Denique Deum paritura beata Virgo Maria cum Gabrielem audisset dicentem: Ecce in utero habebis, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I, 31), etc.; et cum interrogasset, Quomodo erit istud, quia virum non novi (Ibid., 34)? statim docetur ab eo dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Ibid., 35). Quod si 313 virtus Altissimi est unigenitus, secundum Paulum dicentem: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 24): (0320A)Spiritus vero sanctus, Paraclitus, Spiritus veritatis, hisque obumbrantibus pariturae eum Mariae creatum est dominicum templum: angelus autem ex Spiritu sancto creatum esse illum dixit, cur non unam operationem esse Trinitatis erudiamur? Nam et omnes fideles ex Spiritu sancto esse dixit Dominus ad Nicodemum, profitens: Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est. Ne mireris quod dixerim tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, vel quo eat. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto (Joan. III, 6, 7, 8). Cum ergo audiamus: Nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6): et habemus quod (0320B)majus est tota creatura et gloriosius, id est corpus Domini, nec non et omnes sancto Spiritu esse sanctos: cur non quae de Patre et Filio eadem etiam de Spiritu sancto ex Scripturis sapere debeamus? Quod si grave vel nefas impiis hoc esse videtur, ergo sicut credunt in Patrem, et Filium, non ita credant in Spiritum sanctum: et sicut baptizant in nomine Patris et Filii, non ita baptizent etiam in nomine Spiritus sancti. At videamus si vel in Deum credant vel baptizent, qui sic sapiunt, non videntes in Scripturis sanctis Trinitatis unitatem. Scripsit namque ad Ephesios beatissimus Paulus: Propterea suscipite tota arma Dei, ut possitis resistere in die maligno: et cum omnia perfeceritis, state cincti lumbos in veritate, et calceate pedes in praeparatione (0320C)Evangelii pacis: super haec omnia accipientes scutum fidei, et galeam salutaris accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 13). Ecce totam armaturam et galeam Filii: ipse enim est salutaris: sicut dixit Isaias propheta: Et videbit omnis caro salutare Dei nostri (Isai. XL, 5). Gladius vero Spiritus sancti, nunquid destitit a Trinitate? nunquid non unitatem edocet? Quid igitur de Spiritu sancto quisquam dicit? cum tales professiones de eo audiat in Scripturis enuntiari, audiat etiam sanctos orantes Dominum: Domine, ne in ira tua arguas me (Psal. VI, 2). Et in psalmo: Arguam te et statuam peccata 314 tua ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Et Salvatorem de Spiritu sancto dicentem: Si autem iero, mittam Paraclitum ad vos; et cum venerit ille, arguet (0320D)hunc mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 7). Et quemadmodum in Isaia, de conversatione unigeniti inter homines audimus: Exibit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet in eo spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum gloriam judicabit, neque secundum facundiam arguet, sed judicabit humili judicio, et redarguet superbos, et eripiet humiles terrae, et percutiet terram verbo oris, et spiritu per labia interficiet impium (Isai. XI, 1-4). Igitur et conversatum eum inter homines videmus, et spiritum Dei, id est Spiritum sanctum (qui et septem spiritus vocantur) super eum requiescere videmus; nondum vero judicem eum aspeximus, (0321A)sed videre in secundo ejus adventu exspectamus. Sic itaque et de Spiritu sancto audientes consideramus: Ipse enim Filius est Dei, qui dixit: Et cum venerit Paraclitus, arguet hunc mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Neque enim sine Spiritu sancto Dominus adveniet in carne, sed continens cum divinitate sua eum qui universitatem implet, cum sit unctio super carnem suam. Sic sane et David audivimus cantantem et dicentem: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Aut non tanquam judicem spiritum exspectans istas emittit professiones? Omne enim opus Dei, et Christi, et Spiritus sancti est proprium. Aut non audivimus eum in nonagesimo et quarto psalmo dicentem de Deo: Hodie quidem si vocem ejus audieritis, nolite obdurare (0321B)corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri (Psal. XCIV, 8). De se vero: Probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde. Ipsi vero non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam (Ibid., 9-11). Quod si dicant illi Deum esse, et non spiritum, qui dicit: Propterea odio habui illam generationem, et ante dicta illa omnia, audiant Paulum ea quae in eodem psalmo sunt dicta, 315 ad Hebraeos scribentem sic: Quare sicut Spiritus sanctus dicit; Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Heb. III, 7). Veniant autem ad prophetam Isaiam, et audiant eum dicentem: Non legatus, neque angelus, sed ipse salvabit eos, eo quod (0321C)diligeret eos: et ipse suscepit eos, et exaltavit eos omnibus diebus saeculi. Ipsi vero contumaciter egerunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum, et conversus est eis ad inimicitiam (Isai. LXIII, 9). Nec non etiam primitias martyrum Stephanum auscultent increpantem principes Judaeorum, ob beneficia quae contulit Deus patribus eorum, cum educeret eos de terra Aegypti, peractis signis et prodigiis in terra Aegypti, et in mari Rubro, et in deserto, per annos quadraginta: et ob ea quae irreligiose egerunt, facto vitulo et idolis adorantes, et propter omnia quae nefarie machinati sunt, dicentem ad eos: Dura cervice, et incircumcisi corde, et auribus, vos semper Spiritui sancto obnitimini: sicut patres vestri et vos. Quem enim ex prophetis non persecuti sunt patres vestri, et occiderunt? pronuntiantes de (0321D)adventu justi, cujus vos proditores et interfectores facti estis. Qui accepistis legem ad angelorum constitutionem, et non servastis (Act. VII, 51-53). Quis igitur non mirabitur Spiritus sancti divinitatem, cum talia sint de eo dicta? Quis non venerabitur Paraclitum Spiritum veritatis, cum viderit eum arguere hunc mundum de peccato, et de justitia, et de judicio? Cum viderit eum suscitantem mortuos, et vivificantem, et facientem quod Pater et Filius facit? Nam in Evangelio scriptum est: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Et apostolus Paulus ad Romanos dicit: Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia (0322A)corpora vestra, per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Rom. VIII, 11). Et David in centesimo tertio psalmo: Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in pulverem convertentur. Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29). Et quisquam Paraclitum creatorem non confitetur esse, qui mittitur, et creat corpora a saeculo dissoluta, et conversa in pulverem suum; et renovat faciem terrae? secundum hoc quod in Isaia propheta 316 scriptum est: Erit autem coelum novum et terra nova (Isai. LXV, 17). Sine quo nihil neque Pater, neque Filius operatur in creatione, sicut ante Scripturis sanctis demonstravimus. Et iterum Paulus ad Romanos scribit: Habeo enim confidentiam in Christo Jesu ad Dominum: non autem audeo de omnibus loqui, quod non est operatus (0322B)per me Christus. Ad obauditionem gentium verbo et facto, atque in veritate signorum et prodigiorum in virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 17): docens Spiritu sancto Christum per se signa et prodigia fecisse. Ad Ephesios vero: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum opulentiam gloriae suae virtutem confirmari per Spiritum suum in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 14). Et haec quidem de Patre et Filio Paulus singulariter scribit: sicut ad Thessalonicenses, quod frequenter memoravimus ait: Ipse vero Deus et Pater noster sanctificet vos ad perfectum (Thes. V, 23). Non dicit sanctificent vos pluraliter, sed sanctificet singulariter. Quando autem ad Corinthios de Filio et (0322C)Spiritu dicit: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Et de Patre quidem, et de Spiritu: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit disperdet illum Deus: quia templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16). Sed et David de Patre et Spiritu dicat: Quo ibo a Spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 7); et non dixit vos, licet de Spiritu et Patre dixerit: Ubi est enim Deus, ibi est et Filius, et Spiritus esse ostenditur, et in Filio atque in Spiritu sancto Deus adoratur. Nam cum Samaritana mulier adhuc carnaliter cogitaret de Deo, et arbitraretur in loco Deum adorari, ac diceret: Domine, animadverto quia (0322D)propheta es tu. Patres nostri in monte isto adoraverunt, et vos dicitis quoniam Hierosolymis est locus, in quo adorari oportet (Joan. IV, 19). Dominus autem excludens in loco adorari Deum, dixit ad eam: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in isto monte, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem: sed venit hora, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Pater enim tales quaerit, et 317 adorantes Deum in spiritu et veritate oportet adorare (Ibid., 21). Quod si in spiritu et veritate, ergo in Filio Deus adoratur: nam veritas est Filius, qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6); cur non cum Patre Spiritus adorandus sit a nobis: namque inacceptibile est, ut corporalem venerantes Deum, non in Spiritu et (0323A)in Filio adorent. Alio quin si in Spiritu adorant Deum, coadoratur Spiritus: cum in Christo audiant glorificari Patrem in Ecclesia, quid se esse facturos asserent? Paulus enim scribens ad Ephesios ait: Ei qui potens est omnia facere abundanter supra quam petimus aut sapimus, ipsi gloria in Ecclesia, in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum (Ephes. III, 20). Et rursum Paulus dicit: Quia per Christum dicitur Amen Patri ad gloriam (II Cor. I, 20): per nos Patrem et Filium, et in Filio Patrem glorificantes, non utique conglorificante Filio. Sic itaque Deum adorantes in Spiritu et in Filio, id est per Spiritum ac per Filium adorantes, coadoramus Dominum, et Filium, et Spiritum. Denique Paulus scribit: Ut in nomine Jesu Christi omnes genua flectant, et omnis lingua confiteatur, (0323B)quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10). Quod si hi, qui in nomine Jesu Christi flectunt genua, Filium glorificant cum Patre, cur hi qui in Spiritu Patrem et Filium adorant, non adorabunt eum cum Patre, et Filio, et Spiritu sancto? Si itaque audivimus Moysen dicentem: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13), scimus pronuntiari cum Deo Filium et Spiritum. Et ne tanquam non scripta memorantes, et de nostro loqui videamur, demonstranda est coelestium virtutum adoratio, et sicut e sanctis didicimus Scripturis. Forsitan illi aemulatores effecti, sic et venerari discent et orare. Quem visum volunt Isaiae in templo laudari, et adorari, et glorificari a seraphim, Patremne an Filium; forte enim aures obstruent si audiant et Spiritum (0323C)sanctum. Isaias enim ait: Et factum est anno quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum altum et elevatum, et plena domus gloria ejus: et seraphim stabant in circuitu ejus, sex alas habens una, et altera sex; et duabus quidem alis velabant faciem: duabus vero pedes, et duabus volabant, 318 et clamabant alterutrum, et dicebant Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus, et levatum est limen ex voce qua clamabant, et domus impleta est fumo. Et dixi: O miser ego, quoniam compunctus sum: quia cum sim homo, et immunda labia habeam, et in medio populi immunda labia habentis ego habitem, regem Dominum Sabaoth ego vidi oculis meis. Et missus est ad me unus de seraphim, et in manu habebat carbonem, quem in forcipe sumpsit ab (0323D)altari, et tetigit os meum, et dixit mihi: Ecce tetigit istud labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua emundabit. Et ego audivi vocem Domini, dicentis: Quem mittam et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Et dixit mihi: Ito ad populum istum, et dic ei: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non aspicietis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne forte videant oculis et credant, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos. Et dixi: Usquequo Domine (Isai. VI, 1-11)? Quem igitur hunc esse volunt, afferant, dicent enim forte Filium. In Evangelio enim κατὰ Ἰωάννην scriptum est: Et propterea non poterant credere in Jesum, quia dixit Isaias propheta: Excaecavit eorum oculos, et hebetavit (0324A)eorum cor, ne forte videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos (Joan. XII, 39). Haec igitur dixit Isaias, cum vidisset gloriam ejus, et locutus est de eo. Et quid facient de Paulo, qui Spiritum dicit in illa gloria visum esse Isaiae, et locutum esse ei, cum misisset eum ad populum supradicta dicere? Scriptum est enim sic in Actibus apostolorum: Convenientes autem ad alterutrum Judaei dimittebantur, dicente Paulo verbum unum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est ad Patres vestros per prophetam Isaiam, dicens: Aure audietis et non intelligetis, et videntes videbitis et non aspicietis. Incrassatum est cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Act. (0324B)XXVIII, 25-27). Ecce Joannes quidem Filium, Paulus vero Spiritum sanctum esse dicit, qui sit visus Isaiae, sedens super thronum altum et elevatum, 319 qui adoratur, et laudatur, et glorificatur a seraphim. Ecclesiae autem Christi omnes ab Oriente usque ad Occidentem convenienter Patrem a seraphim laudari profitentur in ministeriorum relatione. Dicant itaque nobis qui venerationem Spiritui sancto denegant, quisnam ex his verum dicat, aut quis fallat? Utrumne Joannes, an Paulus? an vero omnes Ecclesiae Christi? quoniam quidem omnes Ecclesiae Patrem profitentur esse qui adoratur a Seraphim, Joannes Filium, Paulus vero Spiritum sanctum. Si vero nemo eorum fallit, sed omnes veritatem dicunt, manifeste probatum est quod etiamsi Patris nomen dicatur, habet tamen Filium (0324C)et Spiritum sanctum secum pronuntiatum. Alioqui quid facient audientes Salvatorem dicentem ad discipulos: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? cum Scriptura non Trinitatem, sed unionem nominaret. Scriptum est enim sic in Actibus apostolorum, de his qui in Samaria crediderunt, et baptizati sunt a Philippo, Tantum baptizati erant in nomine Domini Jesu (Act. VIII, 16). De his vero qui Ephesi a Paulo baptizati sunt: Ii cum audissent, baptizati sunt in nomine Domini Jesu Christi (Ibid., 12; Act. XIX, 5). Petrus etiam Judaeos alloquens: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissione peccatorum vestrorum (Act. II, 38). Ii cum audissent (0324D)et comprobassent sermones ejus, baptizati sunt, et additae sunt in die illo animae quasi tria millia (Ibid., 41). Nunquid praevaricatores mandati Salvatoris effecti sunt? et contra traditionem Salvatoris baptizaverunt tantam multitudinem? Non enim scriptum est, quia baptizaverunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed tantum in nomine Domini Jesu. Nunquid ergo praevaricati sunt? Absit. Nam licet Filii nomen tantummodo dicatur, habet tamen Patrem et Spiritum secum pronuntiatum, sicut in Scripturis sanctis probavimus. Itaque et Spiritus sanctus Sabaoth dicitur, et est cum Deo et cum Filio a seraphim adoratus. Propter quod haec ter dicunt, Sanctus, sanctus, sanctus (Isai. VI, 3), ut Trinitatem pronuntiarent. Unde et Paulus Dominum vocari Spiritum non negat, (0325A)dicens ad 320 Corinthios: Dominus vero Spiritus est, et ubi Spiritus Domini est, ibi libertas (II Cor, III, 17). Et ad Romanos ait: Lex autem spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Quomodo ergo ausi estis Spiritum sanctum servum dicere, qui creaturam liberavit? Si enim omnia per ipsum facta sunt, ostendit creatum esse Spiritum sanctum? Utique etiam id quod in centesimo octavo decimo psalmo scriptum est, Quia omnia serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91), servum esse ostendit Spiritum sanctum? Sed neque in quo dicitur, omnia per Filium facta sunt, assignat Spiritum sanctum: ipse enim est qui loquitur: neque id quod omnia serviunt tibi, servum esse ostendit eum. Alioquin et Paulus quomodo audiendus est, dicens: Non enim accepistis (0325B)spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15)? Itaque nec servus nec creatio Spiritus sanctus esse docetur. Sed vos et carneum, et servum cum esse infamatis, cum non solum liber sit, sed et creaturae libertatem largiatur, sicut superius probavimus. Et rursum Paulus scribit: Divisiones autem donorum sunt, idem vero Spiritus (I Cor. XII, 4). Et, Omnia autem haec operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis sicut vult (Ibid., 11). Et Jesus ait: Spiritus ubi vult spirat. Si autem facit quod vult, jam non est servus, sed liber. Quali vero morte finientur qui Dominum coelestis militiae servum esse profitentur? Dominus enim virtutum interpretatur Dominus Sabaoth; qui utique libertatem non largitur (0325C)creaturae, nisi esset creationis Dominus: in nomine enim Jesu et Spiritus sanctus est, sicut Dominus ait: Paraclitus vero Spiritus sanctus, quem mittet vobis Pater in nomine meo, ille vos docebit (Joan. XIV, 26) nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in propria vita et substantia permanens, cum ipse sit vita. Alioqui quid facietis audientes in Canticis Canticorum Salomonem dicentem: Unguentum effusum nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 2)? Isaias vero: Et faciet Dominus Sabaoth gentibus in isto monte, bibent in laetitia, bibent vinum, unguento ungentur, tradent haec omnia gentibus (Isai. XXV, 6). Nonne Spiritum sanctum quo uncti sumus, unguentum vocavit propheta? Quem et David oleum exsultationis 321 appellat in quadragesimo quarto psalmo (0325D)dicens in conversatione humana Salvatoris: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Quod assumens Petrus ait: Jesum, qui est a Nazareth, unxit Deus eum in Spiritu sancto et virtute (Act. X, 38). Spiritus itaque sanctus cum et oleum et unguentum dicitur, nomen est Dei et Filii, in propria vita et substantia permanens: cum sit ipse, ut supra diximus secundum prophetam, unguentum effusum nomen tuum. Manifestum est autem quia Spiritum sanctum effudit Dominus abundanter super eos qui ex gentibus crediderunt; sicut Paulus scribit. Et cum unctionem et signaculum habeamus; et rursus idem Paulus in secunda Epistola ad Corinthios scribat: Qui autem firmat (0326A)nos vobiscum in Christo, et unxit nos Deus, qui et signavit nos, et dedit arrham Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I, 21). Et iterum ad Ephesios ait: In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est arrha haereditatis nostrae (Ephes. I, 13): magna nos sapere sancti praeparant de Spiritu sancto. Nam cum David diceret in quinto decimo psalmo: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei (Psal. XV, 5). Et Moses scriberet: Non erit portio, neque haereditas levitis in terra; Dominus ipse portio eorum est. Et Jeremias clamaret: Quia qui formavit omnia ipse est haereditas hujus Jacob, Dominus nomen est ei. Et cum Dominum haereditatem sanctorum Scripturae dicerent, Paulus arrham haereditatis sanctorum Spiritum sanctum esse dixit: In quo, inquit, credentes (0326B)signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est arrha haereditatis nostrae (Ephes. I, 13): docens haereditari et non haereditare. Professiones sanctorum considerate. Ait enim Isaias ad eos qui non haberent Spiritum sanctum, et propterea ignorantes esse haereditatem sanctis post hujus saeculi exitum instruens pariter, et dicens: Est haereditas colentibus Deum, et vos eritis justi, dicit Dominus (Isai. LIV, 17). Qui sititis, ite ad aquam (Isai. LV, 1), Spiritum sanctum aquam appellans, sicut postmodum monstrabimus: cum sit arrha sanctorum haereditatis, hunc Spiritum sanctum et David signaculum et arrham haereditatis cum habuisset. Sed hos quidem qui non credunt haereditatem esse sanctis, post hujus vitae exitum 322 miseros esse dicit. De se vero et sibi similibus confidenter (0326C)agens ait in psalmo quarto: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 6): signationem dicens signaculum, quod lumen vultus Domini esse sit professus. Itaque credant Paulo dicenti, Spiritu promissionis sancto signatos esse credentes. Et David, qui haberet eumdem spiritum fidei, psallenti: Credili propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Sciant quod et lumen vultus Domini esse dicit signaculum quod accepit, id est Spiritum sanctum, adeo ut et Filium De lumen Dei esse sciens psalleret Deo, in tricesimo quinto psalmo, dicens: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10); id est, in Filio tuo videbimus Spiritum sanctum. Sic et Isaias Spiritum qui sanctificat non solum lumen, verum etiam ignem scit appellare, (0326D)dicens: Et erit lumen hujus Israel, et sanctificabit eum igne ardenti (Isai. X, 17). Et ecce in lumine, quod est ignis, sanctificat Deus hunc Israel, et Dominus noster ignis consumens est, sicut Moyses ait: Deus vester ignis consumens est (Deut. IV, 24). Sed et Paulus dicit: Ut fiat oblatio gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu sancto (Rom. XV, 16). Et non aliter gentes, aliter Israel sanctificantur a Deo quam in Spiritu sancto, lumine et igne existente. Dicit autem et sapientia Salomonis in Proverbiis: Lux Domini inspiratio est hominum, qui scrutatur interna ventris (Prov. XX, 27). Et manifestum est, quia Spiritus omnia scrutatur, quemadmodum scribit Paulus, et quod a principio formato Adam, in faciem ejus spiravit Deus (0327A)Spiritum sanctum, sicut Moyses ait: Et spiravit Deus in faciem Adae inspirationem vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Neque id quod spiratum est a Domino, anima est, secundum fabulatores Judaeos. Alioqui quomodo hoc quod a se spiratum est, Deus igni aeterno condemnat? Sed vivificans Spiritus est, de quo et Paulus ait: Spiritus vero vivificat (II Cor. III, 6); et spiravit Deus in faciem ejus spirationem vitae, et factus est homo in animam viventem. Itaque Spiritus sanctus est Spiritus vitae, a quo excidentes nonnulli, viventes mortui sunt, sicut Paulus scribit: Nam quae in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Alioquin quomodo audiendus est Salomon dicens: Lux Domini 323 spiratio est hominum, quae scrutatur interna ventris (Prov. XX, 27), si animas hominum lumen (0327B)Dei esse dicitis, nisi Spiritum sanctum lumen Dei confiteamini? Sed inspirationem Filii esse credatis, dicente Moyse: Spiravit Deus in faciem Adae inspirationem vitae (Gen. II, 7). Et Filius Dei: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Sed et sapientia Salomonis introducens Salvatorem dicit: Ecce proferam vobis meae inspirationis professionem (Prov. I, 23); sic enim in Proverbiis ait: Sapientia in exitu canitur, in plateis vero fiducialiter agit. In portis autem potentior assistit, in muris quoque civitatis confidenter ait: Quanto tempore simplices obtinent justitiam, non erubescent? Imprudentes autem contumeliae cum sint cupidi, impii effecti, odio habuerunt sensum, et obnoxii facti sunt increpationibus. Ecce proferam vobis meae spirationis professionem, docebo vos meum sermonem (Prov. I, 20-23). (0327C)Et Isaias praedicans Spiritus sancti promissionem, sic ait: Dixit Dominus qui fecit coelum, et affixit illud, qui solidavit terram, et quae in ea sunt: qui dat inspirationem populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam (Isai. XLII, 5). Dicite quis est populus qui accepit spirationem? Nunquid et hic spirationem animam esse dicetis? Aut dabitis sine anima populum super terram constitisse? Sed non est; professionem namque Spiritus sancti praedicans propheta haec dicit. Denique completam professionem super fideles qui fuerant illo tempore, scripsit Lucas: Et cum complerentur dies Quinquagesimae, erant pariter omnes in unum. Et factus est subito sonitus de coelo, tanquam si spiritus vehemens ferretur: et implevit totam domum ubi erant sedentes: et visae sunt eis divisae linguae tanquam (0327D)ignis, et sedit super unumquemque eorum, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus sanctus dabat pronuntiare eis (Act. II, 1). Simili modo magnus ille Job adversus amicos suos, cum essent Spiritu sancto privati, et nihil verum dicerent, neque opinarentur se ante Deum loqui, aiebat: Nonne ante Dominum loquimini (Job. XIII, 7)? Et rursum: Cui annuntiasti verba? Inspiratio vero cujus est, quae procedit a te (Job. XXVI, 4)? Ex quibus unus magna loquens dicebat: Spiritus est qui mortalibus intercedit, inspiratio vero omnipotentiae est quae me docet (Job. XXXIII, 4). Omnipotens autem Filius Dei, de quo Zacharias ait: Propterea sic dicit Dominus 324 omnipotens. Post gloriam misit me super gentes, quae vos depraedatae sunt (Zach. II, 8) Audivimus etiam Salomonem dicentem: (0328A)Lux Domini inspiratio est hominum (Prov. XX, 27). Et a Moyse instructi quia spiravit Dominus in faciem Adae inspirationem vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Audientes vero et Salvatorem dicentem: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Et Paulum scribentem: Lex enim Spiritus vitae (Rom. VIII, 2). Et rursum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra (Gal. IV, 6). Videntes autem etiam unigenitum insufflantem in faciem apostolorum et dicentem: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Inspirationem igitur Filii, in propria vita et substantia manentem, Spiritum esse doceamur, et neque genitum, neque creatum esse a Filio credamus, nequaquam unigenitum Filium credamus esse Spiritum, et quod non sit verbum Filii; genitum vero a Deo Verbum suum (0328B)in propria vita et substantia permanens, cum ipse sit vita. Propterea vero non est genitus ab eo Spiritus, quia non est Verbum ejus. Creatum vero dicere Spiritum sanctum nefas est. Verumtamen inspirationem Filii Dei eum esse sanctis Scripturis edocti sumus. Fontem vero Spiritus sancti Filium Dei esse dicimus, ipso Filio in Jeremia dicente: quia duo nequam fecit populus iste; me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non potuerunt aquam portare (Jerem. II, 13). Aqua vero viva Spiritus sanctus, sicut Joannes docuit dixisse Salvatorem ad Samaritanam mulierem: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, da mihi bibere, tu utique petisses ab eo; et dedisset tibi aquam vivam (Joan. IV, 10). Et rursum: Quicunque biberit ex aqua, quam ego ei dabo, (0328C)non sitiet in aeternum (Ibid., 13). Nam et in medio templi clamat: Si quis sitit veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 37). Et interpretatus est sic: Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant qui credituri erant in eum (Ibid., 39). Ita etiam et Isaias Dominum dixisse ait: Quia ego dabo in siti aquam iis qui in sicco iter fecerunt, et ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos: et orietur tanquam in aqua fenum, velut salix inter fluxus aquae (Isai. XLIV, 3). Ergo manifeste Scripturis sanctis profitentibus, aquam vivam Spiritum esse cognovimus. 325 Dominus se fontem Spiritum esse dixit sic: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, (0328D)13). Sic et David cantat in tricesimo quinto psalmo, dicens ad Dominum: Quia apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Igitur praeter Dominum o tende alium fontem esse vitae, qui apud eum sit: non enim dixit Quoniam tu es fons vitae, sed Quia apud te fons vitae est. Est vero apud Deum, et est Filius fons existens Spiritus, de quo Paulus ad Romanos scribit: Spiritus vero vitae propter justitiam (Rom. VIII, 10). Ita non alienum, sed proprium Patris esse eum dicit: nam cum professus fuisset: Quia apud te est fons vitae, adjunxit: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10); id est in Filio tuo videbimus Spiritum. Necnon etiam et in nomine virtutis Dei appellatus Spiritus, et virtus, et sapientia esse monstratur. Audivimus enim Salvatorem in Evangelio, promittentem discipulis (0329A)suis missurum esse Spiritum sanctum, qui dicit: Et ecce ego mittam promissionem Patris mei super vos. Vos vero, sedete in civitate, donec induamini ex alto virtute (Luc. XXIV, 49). In Actibus vero apostolorum idem Dominus ait: Sed accipietis virtutum supervenientem super vos Spiritum sanctum (Act. I, 8). Hoc quoque impletum esse comperimus, sub die Quinquagesimae consummatae. Aut ergo virtutem Dei Spiritum sanctum esse profitemini, aut sicut Sabellius Spiritum paraclitum, cum sit virtus Dei, eumdem Filium esse praedicate. Et audite Paulum dicentem: Spiritus vitae propter justitiam (Rom. VIII, 10). Fontem iterum Spiritus instruimur esse Filium. Jeremiam audite clamantem contra Judaeos: Quia dereliquerunt me fontem vitae Dominum (Jerem. XVII, 13). Alius autem Spiritum sapientiae esse sciens (secundum Isaiam quidem (0329B)dicentem: Et requiescet super eum Spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus (Isai. XI, 2); secundum Paulum vero scribentem: Non cesso gratias agens Deo pro vobis, ut det vobis Spiritum sapientiae et revelationis [Ephes. I, 16] ) fontem esse spiritum dixit supra, sic dicens: Dereliquistis fontem sapientiae (Baruch. III, 13). Quod vero Spiritum hic sapientiam appellaverit, manifestum est ex quibus dicit. Nam cum in terra Chaldaeorum esset populus, et cum Chaldaeis conversaretur, eis qui non haberent Spiritum sanctum, sed carnaliter quidem viverent peccato, 326 morerentur vero justitiae, et fraudarentur Spiritu sancto, querebatur cum lacrymis, dicens: Quid est (Israel) quod in terra inimicorum es, et inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum iis (0329C)qui in inferno sunt? Dereliquisti fontem sapientiae. Viam Domini si fuisses ingressus, habitares utique cum pace in aeternum (Baruch. III, 10). Considerent enim viam quam dereliquerunt filii Israel. Deum esse, qui dicit, Ego sum via, fontem vitae in propheta appellari, quem dereliquerunt Judaei, coinquinantes se cum Babyloniis, qui erant mortui justitiae: dum enim non habent in se Spiritum paraclitum, spiritum veritatis, qui est vita et vivificat: viventes mortui sunt. Unde et Paulus de talibus scribit: Nam quae in deliciis agit vidua, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Et Salomon clamat: Qui in deliciis conversatur a pueritia, servus erit; in novissimo dolebit in se (Prov. XXIX, 21). Qui enim in peccati deliciis agunt, non audiunt Paulum scribentem: Non enim accepistis spiritum servitutis (0329D)iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII, 15). Sed cum sint filii peccati, mortui sunt justitiae. Qui vero Spiritus sancti donum acceperunt, dicant: Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Bene itaque Moyses observavit ut diceret: Itaque inspiravit Dominus in faciem Adae inspirationem vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Qui enim non habent Spiritum sanctum, viventes mortui sunt. Unde et ad Israel derelicto Domino, qui sit fons vitae vivificans, dicit: Dereliquistis fontem sapientiae. Viam Domini si fuisses ingressus, utique habitares in pace in aeternum (0330A)tempus (Baruch. III, 13). Audientes ergo dicentem: Ego sum via (Joan. XIV, 6): docti etiam a Scripturis sanctis fontem spiritum esse Deum qui dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, 13); nequaquam creaturam Spiritum sanctum esse sapiamus, sed ejusdem esse cum Patre et Filio substantiae iterum ex alia scriptura probavimus, sicut superius ab Isaia propheta docuimus. Scribit autem ille magnus Joannes evangelista in Apocalypsi, haec dicens: Et ostendit mihi fluvium aquae vivae candidum quasi glaciem, egredientem a sede Dei et Agni, fluentem per medium plateae (Apoc. XXII, 1). Dicebat 327 vero de superna Jerusalem, de qua scriptum est in Psalmis: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Quod si dixerint, quid ergo quia scriptum est aqua? audiant. In sede Dei et Agni aqua (0330B)est vitae, et cum aquae ejus capaces aliqui efficiuntur, et flumina dicuntur, et in singulis quibusque adimpleri dicitur Spiritus san tus: sicut et Filius ei adimpletur in singulis, secundum Paulum scribentem: Plenitudo ejus quia omnia in omnibus adimpletur (Ephes. I, 23). Et est quidem, quando ii qui implentur ista aqua viva flumina appellantur, sicut David in psalmo nonagesimo secundo dicit: Elevaverunt flumina vocem suam, a voce aquarum multarum (Psal. XCII, 3, 4). Est vero quando verbum doctrinae, et unaquaeque operatio spiritus flumina vocantur, secundum Dominum dicentem: Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ergo non dixit, aquis impleta est, (0330C)aqua enim spiritus vi a est, sed flumen Dei impletum est aquis. Et Dominus: Me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, 13). Itaque ejusdem sedis est cum Deo et Agno aqua vitae, id est Spiritus sanctus, sicut Joannes una cum Isaia dixit; et non servus nec minister, sicut vos dicitis. Quod si permanent dicentes creatum spiritum, et proferunt illud quod in Amos propheta scriptum est: Praepara te invocare Deum tuum, Israel; quia ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in hominibus Christum suum (Amos, IV, 12). Audiant non de Spiritu sancto hoc dixisse Filium Dei, sed de spiritu venti qui tonitruum sequitur. Neque enim raecedit Spiritum sanctum tonitruum, sed praecedit spiritum venti, quem creare se dixit post tonitruum Dominus. Alioquin dicant an ante Spiritum sanctum crearit tonitruum. (0330D)Si vero hoc impium est dicere, expellantur prorsus, qui dicunt creatum esse Spiritum sanctum, quoniam nec de prima creatione, quae a Filio Dei sit creata, tacuerit Scriptura: sicut enim dicit, qui loquitur ad Job: Sed ecce bestiae apud te fenum tanquam boves edunt, et vigor ejus in lumbis, virtus vero in umbilico ventris ejus. Statuit caudam sicut cypressum, nervi ejus complexi sunt sicut funes: latera ejus sicut latera aeris, et dorsum ejus ferrum fusile. Hoc est initium facturae Domini, factum ad illudendum ab angelis (Job. XL, 10). Itaque diabolus 328 prima creatio esse scriptus est deludi ab angelis: sic enim scriptum est: Hoc est initium fac urae Domini, factum ad (0331A)illudendum ab angelis (Job, XL, 14). Nos autem sensum Christi, Spiritum sanctum esse de Scripturis sanctis didicimus, sicut Paulus scripsit: Sed docti a Spiritu, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim ei, et non potest scire, quia spiritaliter dijudicatur: spiritalis vero dijudicat omnia, ipse autem a nemine judicatur: quis enim novit sensum Domini, qui instruit eum? Nos vero sensum Christi habemus (I Cor. II, 13-16). Iste igitur Spiritus sanctus cum sit sensus Domini, in propria vitae substantia existens, sicut frequenter diximus, novit omnia quae sunt Dei, sicut spiritus noster quae nostra sunt. Denique et Paulus ait: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam (0331B)profunda Dei. Quis enim homo novit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Sic et quae sunt Dei nemo novit, nisi Spiritus Dei. Nos vero non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut scimus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non docti humanae sapientiae verbis, sed docti a Spiritu (I Cor. II, 10). Istum Spiritum sanctum etiam digitum Dei esse Dominus docuit, secundum Matthaeum quidem dicens: Si autem in Spiritu Dei ejicio daemonia, pervenit in vos utique regnum Dei (Matth. XII, 28). Secundum vero Lucam: Si autem ego in digito Dei ejicio daemonia, pervenit in vos utique regnum Dei (Luc. II, 20). Propterea dico vobis, quoniam omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur eis. Et quicunque dixerit vertum in Filium hominis, remittetur ei: qui (0331C)autem dixerit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in isto saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31, 32). Per hunc Spiritum sanctum, cum sit digitus Dei, scriptae sunt tabulae lapideae, quae datae sunt Moysi, scriptae digito Dei, sicut ipse Moyses exposuit. Alioquin si non Spiritum sanctum digitum Dei esse dicunt; tabulas omnino lapideas gloriosiores esse, quam corda sanctorum profitebuntur, super quae epistola Christi scripta est per Spiritum sanctum, sicut Paulus ait: Quae epistola Christi estis, scripta non atramento, sed Spiritu 329 Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Hunc Spiritum sanctum, et lumen vultus Dei esse credimus, secundum David in quarto psalmo dicentem: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). In (0331D)trigesimo vero et quinto psalmo: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Et secundum Salomonem in Proverbiis scribentem: Lux Domini in piratio est hominum, quae scrutatur interna ventris (Prov. XX, 27). Et Isaiam dicentem: Et erit lumen huic Israel in igne: et sanctificabit eum igne ardenti (Isai. X, 17). Hanc et inspirationem Filii Dei esse divinae nos Scripturae docuerunt; secundum Salomonem quidem dicentem: Lux Domini inspiratio est hominum (Prov. XX, 27). Secundum Moysem vero: Et inspiravit Deus in faciem Adae inspiramen vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7): et quemadmodum postea creatus est Adam, accipiens spiritum vitae, et factus (0332A)est in animam viventem, et habens Spiritum sanctum, spiritualis erat, adeo ut prophetaret quod hujus rei gratia derelinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Ibid., 24). Necnon et illam quae sumpta est de costa sua mulierem vocaret Hevam, prophetice dicens: Haec est mater omnium viventium (Gen. III, 20). Simili modo et omnes sancti post baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, per impositionem manuum sacerdotum Dei Spiritum sanctum consecuti, ad antiquum restituuntur, in id quod erant ante praevaricationem Adae, et hoc Spiritu legem dante in Ecclesiis gentium. Nos neque carnem circumcidimus, neque carnaliter legem Moysi custodimus. Nam cum Paulus, et qui cum eo praedicabant gentibus verbum (0332B)Dei, et qui fideles fuerant de circumcisione, dicentes: Quia oportet circumcidere eos, et praecipere eis custodire legem Moysi (Act. XV, 5), jussit Spiritus sanctus non circumcidi ex gentibus credentes, neque carnaliter ritum sequi, quem Moyses Judaeis tradidit. Scripserunt ergo apostoli his qui ex gentibus erant, haec: Apostoli et presbyteri fratres, iis qui Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus qui sunt ex gentibus, salutem. Quoniam audivimus, quod ex nobis quidam turbaverunt vos verbis quae non constituimus: visum est 330 nobis congregatis in idipsum, mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi, Judam et Silam, et ipsos per verbum annuntiantes eadem. Visum est enim Spiritui sancto et nobis nihil amplius (0332C)imponi vobis oneris, praeter ea quae necesse est, ut abstineatis vos ab idolothytis, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete (Act. XV, 23-29). Et cum Spiritus sanctus hic promulgasset, omnes Ecclesiae Christi custodierunt haec. Et considerent quia nemini ex iis quae creata sunt, legem orbi terrarum dare concessum est. Itaque videntes Spiritum sanctum legem dantem, non blasphement, dicentes, eum esse creatum, quoniam praecipue Dominus contra eos qui blasphemant in eum, dicit: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; qui autem blasphemaverit in Spiritu sancto, non remittetur ei: et quicunque dixerit verbum in Filium hominis, remittetur ei: qui autem in Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque (0332D)in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31). Non autem talia de eo diceret Dominus si creatura esset. Deinde et in libro Regnorum scribit: Si peccaverit vir in virum, orabit pro eo sacerdos: si vero in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Et his similia de Spiritu sancto etiam Dominus dixit, sicut superius probavimus: Quicunque dixerit verbum in Filium hominis, remittetur ei; quicunque autem in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Hanc igitur pertimescentes sententiam, et audientes quanta de Spiritu sancto Scripturae dixerint; qualia de Patre, et Filio, talia etiam de Spiritu sancto sapiamus. Quoniam sicut credimus in Deum Patrem, et in Filium ejus unigenitum, ita credimus et in Spiritum (0333A)sanctum: et sicut baptizati in nomine Patris et Filii, ita baptizati sumus in Spiritu sancto. In nomine hoc, in quo sicut credimus et baptizati sumus, (0334A)ita sentientes de Trinitate, et imitantes adorationem seraphim, haeredes regni coelorum effici poterimus. Amen.