EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De unitate et uno
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64


Boetiu.DeTri7 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROOEMIUM.

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum illustrare lux divina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam, offerendam vobis communicandamque curavi, tam vestri cupidus judicii, quam nostri studiosus inventi. Qua in re quid mihi sit animi quoties stylo excogitata commendo, cum ex materiae difficultate, tum ex eo quod raris, id est vobis tantum colloquor, intelligi potest, neque enim famae jactatione et inanibus vulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non aliam potest nisi materiae similem sperare sententiam. Quocunque igitur a vobis dejeci oculos, partim ignava segnities, partim callidus livor occurrit; ut contumeliam videatur divinis tractatibus irrogare, qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda projecerit. Idcirco stylum brevitate contraho, et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis novorum verborum significationibus velo; ut haec mihi tantum vobisque, si quando ad ea converteritis oculos, colloquantur; caeteros vero ita submovemus, ut qui capere intellectu nequiverint, ad ea etiam legenda videantur indigni. Sed ne tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad divinitatis valet celsa conscendere: nam caeteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest via rationis accedere. Neque enim medicina semper aegris affert salutem, sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat, omiserit, idemque in caeteris. At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior esse debet ad veniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos venientia fructus extulerint; ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.

CAPUT PRIMUM. Sententia catholica de Trinitate et unitate Dei. Christianae religionis reverentiam plures usurpant; sed ea fides pollet maxime ac solitarie, quae cum propter universalium praecepta regularum, quibus ejusdem religionis intelligatur auctoritas; tum propterea quod ejus cultus per omnes pene mundi terminos emanavit, catholica vel universalis vocatur: cujus haec de Trinitatis unitate sententia est. Pater, inquiunt, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; igitur Pater, Filius, Spiritus sanctus unus, non tres Dii. Cujus conjunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur, qui vel augent vel minuunt, ut Ariani, qui gradibus meritorum Trinitatem variantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis, alteritas est; praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intelligi potest. Trium namque rerum vel quotlibet tum genere, tum specie, tum numero diversitas constat: quoties enim idem dicitur, toties diversum etiam praedicatur. Idem vero dicitur tribus modis: aut genere, ut idem homo quod equus, quia his idem genus, ut animal; vel specie, ut idem Cato quod Cicero, quia eadem species ut homo; vel numero, ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diversum etiam vel genere, vel specie, vel numero dicitur; sed numero differentiam accidentium varietas facit: nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel animo cuncta ab his accidentia separemus, tamen locus cunctis diversus est, quem unum fingere nullo modo possumus: duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

CAPUT II. Substantia divina forma est. Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intelligi atque capi potest dispiciamus: nam, sicut optime dictum videtur, eruditi est hominis unumquodque ut ipsum est, ita de eo fidem capere tentare. Nam cum tres sint speculativae partes, naturalis, in motu, inabstracta, ἀνεπεξαίρετος, id est inseparabilis: considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt, ut cum terra deorsum, ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae conjuncta. Mathematica, sine motu, inabstracta: haec enim formas corporum speculatur sine materia, ac per hoc sine motu; quae formae, cum in materia sint, ab ea separari non possunt. Theologica, sine motu, abstracta atque separabilis: nam Dei substantia, et materia et motu caret. In naturalibus igitur rationaliter, in mathematicis disciplinaliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam, quae vere forma nec imago est, et quae esse ipsum est, et ex qua esse est; omne namque esse ex forma est: statua enim non secundum aes, quod est materia, sed secundum formam, quae in eo insignita est, effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram, quod est ejus materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum informem materiam κατὰ τὴν ὕλην dicitur, sed secundum siccitatem gravitatemque, quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur, sed secundum propriam formam. Sed divina substantia sine materia forma est, atque ideo unum est, et id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt: unumquodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis; et est hoc atque hoc, id est partes suae conjunctae, sed non hoc vel hoc singulariter: ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non vel corpus vel anima. In parte igitur non est id quod est. Quod vero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud vere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque, quia nullo nititur. Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est, neque enim subjectum fieri potest: forma enim est, formae vero subjectae esse non possunt. Nam quod caeterae formae subjectae accidentibus sint, ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subjecta est. Dum enim materia subjecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas. Forma vero, quae est sine materia, non poterit esse subjectum, nec vero inesse materiae; neque enim esset forma, sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae venerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt: nam caeteras, quae in corporibus sunt abutimur, formas vocantes, dum imagines sunt: assimilantur enim formis iis quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus.

CAPUT III. In divina substantia non est numerus. Deus vero a Deo nullo differt, ne vel accidentibus, vel accidentalibus differentiis in subjecto positis distat. Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur Deus, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si advertamus ad res numerabiles, ac non ad ipsum numerum: illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diversitatem. Numerus enim duplex est: unus quidem quo numeramus, alter vero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est unitas, qua unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut homines vel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas, qua duo homines vel lapides duo fiunt: et in caeteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio: velut si de eodem dicam, gladius unus, mucro unus, ensis unus, potest enim tot vocabulis gladius agnosci. Haec enim unitatum repetitio iteratio potius est, non numeratio; velut si ita dicamus, ensis, mucro, gladius, repetitio quaedam est ejusdem, non numera io diversorum: velut si ita dicam, sol, sol, sol, non tres soles effecerim, sed de uno toties praedicaverim. Non igitur si de Patre ac Filio et Spiritu sancto tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit: hoc enim illis, ut dictum est, imminet, qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis vero in differentia constituentibus, ipsamque formam, ut est, esse ponentibus, neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus, recte repetitio de eodem, quam enumeratio diversi videtur esse cum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, atque haec Trinitas unus Deus, veluti ensis atque mucro, unus gladius: velut sol, sol, sol, unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque, qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non vero ita dicitur, Pater ac Filius et Spiritus sanctus quasi multivocum quiddam: nam mucro et ensis et ipse est et idem; Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus, idem equidem est, non vero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim, Ipse est Pater qui Filius? Minime, inquiunt. Rursus, Idem alter qui alter? negatur. Non est igitur inter eos in omni re indifferentia. Quare subintrat numerus, quem ex subjectorum diversitate confici, superius explanatum est. De qua re breviter considerabimus, si prius illud, quemadmodum de Deo unumquodque praedicatur, praemiserimus.

CAPUT IV. Quomodo Deus sit in praedicamentis. Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus universaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando; habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia sunt, qualia subjecta permiserint: nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. Atque haec cum quis in divinam verterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid vero omnino non potest praedicari; nam substantia in illo non est vere substantia, sed ultra substantiam. Item qualitas et caetera quae evenire queunt: quorum, ut amplior fiat intellectus, exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus Deus, substantiam quidem significare videmur, sed eam, quae sit ultra substantiam; cum vero justus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia, et ultra substantiam; neque enim aliud est Deus quod est, aliud quod justus est, sed idem est esse Deo quod justo. Item cum dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa substantia talis qualem esse diximus ultra substantiam: idem est enim esse Deo quod magno. De forma enim ejus superius demonstratum est, quoniam is sit forma et unum vere, nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut, in quo sunt, ipsum esse faciant quod dicitur; divise quidem incaeteris, in Deo vero conjuncte atque copulate, hoc modo: nam cum dicimus substantia, ut homo vel Deus, hoc ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo vel Deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est, ac per hoc nec substantia. Quod est enim, aliis debet, quae non sunt homo: Deus vero, hoc ipsum quod est Deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum Deus est. Rursus, justus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus, homo justus, vel Deus justus, ipsum hominem vel Deum justos esse proponimus; sed differt, quoniam homo alter, alter est justus; Deus vero, idem ipsum est quod est justum. Magnus etiam homo vel Deus dicitur, atque ita quasi ipse sit homo magnus vel Deus magnus; sed homo tantum magnus, Deus vero ipsum magnus existit. Reliqua vero neque de Deo, neque de caeteris praedicantur: nam, ubi, vel de Deo, vel de homine praedicari potest; de homine, ut in foro; de Deo, ut ubique: sed ita, ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur, de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur in foro esse, quemadmodum esse albus vel longus, nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua, qua designari secundum se possit, sed tantum quod sit illud aliis informatum rebus, per hanc praedicationem ostenditur. De Deo vero non ita: nam quod ubique est, ita dici videtur, non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest), sed quod ei omnis locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est, sed non in loco. Quando vero eodem praedicatur modo, ut de homine, heri venit; de Deo, semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur adventus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod vero de Deo dicitur, semper est; unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoque modo sit praesenti, omni futuro erit. Quod de coelo et de caeteris immortalibus corporibus secundum philosophos dici potest. At de Deo non ita, semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo temporis, tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est, nunc, ad divinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternum; divinum vero nunc permanens, neque movens sese atque consistens, aeternitatem facit. Cui nomini si adjicias semper, facies ejus quod est nunc jugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas. Rursus, habere vel facere, eodem modo: dicimus enim, currit vestitus, de homine; de Deo, cuncta possidens regit. Rursus nihil de eo quod est esse de utrisque dictum est. Sed haec omnis praedicatio exterioribus datur, omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud; cujus praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est, vel Deus, refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo vel Deus; qui justus est, refertur ad qualitatem, qua scilicet est aliquid, id est justus; qui magnus, ad quantitatem, qua est aliquid, id est magnus. Nam in caeteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro, vel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est, velut justitia justus. Item cum dico currit vel regit, vel nunc est, vel semper est, refertur quidem vel ad facere, vel ad tempus; si tamen interim, divinum illud semper, tempus dici potest, sed non quo, ut aliquo, aliquid est, velut magnitudine magnum: nam situm passionemque requiri in Deo non oportet; neque enim sunt. Jamne patet quae differentia sit praedicationum? quod aliae quidem quasi rem monstrant, aliae vero quasi circumstantias rei; quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant: illa vero, ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur quae aliquid esse designant secundum rem, praedicationes vocentur, quae cum de rebus subjectis dicuntur, vocantur accidentia, secundum rem; cum vero de Deo, quo subjectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.

CAPUT V. Quomodo Deus in relatione. Age nunc de relativis speculemur, pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem. Maxime enim haec non videntur secundum se facere praedicationem, quae perspicue ex alieno adventu constare perspiciuntur. Age enim quoniam dominus ac servus relativa sunt, videamus utrumne ita sit, ut secundum se sit praedicatio, an minime. Atqui si auferas servum, abstuleris et dominum; at non etiamsi abstuleris albedinem, abstuleris quoque album. Sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino, si servum auferas, perit vocabulum quo dominus vocabatur. Sed non accidit servus domino, ut albedo albo, sed potestas quaedam qua servus coercetur, quae quoniam sublato deperit servo, constat non eam per se domino accidere, sed per servorum quodammodo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest praedicationem relativam quidquam rei de qua dicitur secundum se, vel addere, vel minuere vel mutare. Quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparati ne aliquo modo se habere; nec semper ad aliud, sed aliquoties ad idem. Age enim stet quisquam, ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item fit ille dexter, non quod ita sit per se dexter, velut albus ac longus, sed quod me accedente, fit dexter, atque id quod est, a me et ex me est, minime vero ex sese. Quare quae secundum rei alicujus, in eo quod ipsa est, proprietatem, non faciunt praedicationem, nihil alternare vel mutare queunt, nullamque omnino variare essentiam. Quocirca si Pater ac Filius ad aliquid dicuntur, nihilque aliud, ut dictum est, differunt, nisi sola relatione, relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum, de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod vix intelligi potuit, interpretatum est personarum. Omnino enim magna regulae est veritas, in rebus incorporalibus, distantias effici differentiis, non locis. Neque accessisse dici potest aliquid Deo, ut Pater fieret; non enim coepit esse unquam Pater, eo quod substantialis quidem ei est productio Filii, relativa vero praedicatio Patris. Ac si meminimus omnium in prioribus de Deo sententiarum, ita cogitemus, processisse quidem ex Deo Patre Filium Deum, et ex utrisque Spiritum sanctum. Hos, quoniam incorporales sint, minime locis distare, quoniam vero Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus, Deus vero nullas habet differentias quibus differat a Deo, a nullo eorum differt. Differentiae vero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas: nihil autem aliud gigni potuit ex Deo, nisi Deus, et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas.

CAPUT VI. Quomodo unitas et trinitas in Deo. Sed quoniam nulla relatio ad seipsum referii potest, idcirco quod ea secundum seipsum est praedicatio quae relatione caret, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis; servata vero unitas in eo quod est indifferentia vel substantiae, vel operationis, vel omnino ejus quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem: atque ideo sola sigillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt. Nam idem Pater qui Filius non est, nec idem uterque qui Spiritus sanctus. Idem tamen Deus est, Pater et Filius et Spiritus sanctus; idem justus, idem bonus, idem magnus, idem omnia, quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est, non semper talem esse relativam praedicationem, ut semper ad differens praedicetur: ut est servus ad dominum, differunt enim. Nam omne aequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est: et similis est in Trinitate relatio, Patris ad Filium et utriusque ad Spiritum sanctum; ut ejus quod est idem ad id quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inveniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas. Nos vero nulla imaginatione diduci, sed simplici intellectu erigi, et ut quidque intelligi potest, ita aggredi etiam intellectu oportet.

Se de proposita quaestione satis dictum est. Nunc vestri normam judicii exspectat subtilitas quaestionis: quae utrum recte decursa sit, an minime, vestrae statuit pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae, fidei fundamentis sponte firmissimae, opitulante gratia divina, idonea argumentorum adjumenta praestitimus, illuc perfecti operis laetitia remeabit, unde venit effectus. Quod si ultra se humanitas nequivit ascendere, quantum imbecillitas subtrahit, vota supplebunt.