De Trinitate (Hilarius)/8

This is the stable version, checked on 13 Octobris 2021. Template changes await review.
 VII IX 

211-212 LIBER OCTAVUS.

recensere

Naturalem Filii et Patris unitatem propugnat. Prooemium in eo versatur, ut episcopo nec innocentiam sine scientia, nec sine innocentia scientiam sufficere ostendat. Tum pius aeque ac doctus Praesul varias ad simplices decipiendos Arianorum technas fallacesque interrogatiunculas exponit. Quia vero illi Christi verba, Ego et Pater unum sumus ad solam voluntatis concordiam detorquent, eamque interpretationem his aliis confirmare solent. Credentium erat anima et cor unum; et, Qui plantat et qui rigat unum sunt; et, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te: contendit unum esse, fideles quidem per unam unius fidei naturam, plantantem vero et rigantem, quatenus uno baptismo una res effecti unius etiam regenerationis sint ministri: demum imperite omnino Christum dicturum fuisse ut unum sint, pro ut unum velint, si solam voluntatis concordiam suis precare voluisset. Hinc qua ratione, Christo mediante, unum cum Patre naturaliter simus explicat: idque defendit nobis praestari tum per aeternam gloriam, qua honorem ipsi a Patre datum accipimus, tum per Incarnationis mysterium, quo propriam carnis nostrae naturam retinet arctissime sibi copulatam, tum maxime per Eucharistiae sacramentum, quo veram illius carnem ac sanguinem sumimus. Neque hic tacetur incredibilis haereticorum calumnia, vulgo jactitantium Patrem et Filium ab iis discordes affirmari, qui nudam illam voluntatis concordiam non recipiunt.

Deinceps naturalem utriusque unitatem pluribus demonstrat: Primo, quia Spiritus sanctus, cum a Patre procedat, a Filio tamen et mittitur et accipit; et hoc quidem, quia ipsius sunt omnia quae Patris sunt. Secundo, quia Patris et Filii ita unus est Spiritus, ut Spiritus Christi habitet in nobis, cum in nobis est Spiritus Dei. Tertio, quia sine anathemate sunt, qui Christo cultum exhibeant; cum in maledicto sit religio creaturae. Quarto, quia in Spiritu Dei loquitur, qui Jesum esse vere Dominum confitetur. Quinto, quia non nomine solo, sed natura Dominum eum esse credidit Apostolus, qui spiritalia Ecclesiae dona ob Spiritus unitatem modo Patri, modo Domino attribuit. Sexto, quia vere Dominus est, qui unus est: aut certe si Christus unus Dominus non sit Deus, quia Deus unus est; Pater pari jure negandus erit Dominus. Septimo, quia non modo Dominus, sed et Deus super omnia nuncupatur. Octavo, quia licet hoc, Deus ex quo omnia, et: Dominus per quem omnia, personarum distinctionem sonet, efficientiae tamen, virtutis ac naturae significat unitatem; adeo ut alias etiam de Christo dicat Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso esse omnia. Nono, quia cum vitam largiatur aeternam propterea quod ipsum signavit Pater; necesse est sit signaculum illius vivum ac plenum, cujus in se omnem explicet formam, omnem virtutem contineat. Ita vero decimo omnem explicat Patris formam, ut eum in forma Dei, in qua Deo aequalis sit, Apostolus praedicet. Undecimo, quia imago est Dei invisibilis, proindeque nec visibilis, nec corporeus, nec finitus. Neque potest dici hanc imaginis rationem in invisibili quadam qualitate, et non in natura habere sitam; quam in virtute ac unitate naturae ponendam confirmat Paulus, ubi subjicit per Christum et in Christo creata et reconciliata esse omnia; et id quidem ita, ut in eo reconciliante reconciliet Pater. Demum in quo plenitudo divinitatis corporaliter 213, id est, vere et substantialiter habitat, non potest non habere quod Deus est, et perinde unus est cum eo Deus. Ita vero in his omnibus Filii cum Patre unitatem naturalem demonstrat ut pariter adstruat personarum distinctionem. 1. Episcopus et pius debet esse et doctus. Cur Episcopus et bonus et doctus esse debeat. Praevidit Paulus fore, quibus teneretur Episcopus contradicere. --Beatus apostolus Paulus formam constituendi Episcopi fingens , et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam, et contradicentes revincere. Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores (Tit. I, 9). Ita enim quae propria disciplinae ac morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt, quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare: cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit; et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit. Non enim apostolicus sermo probitatis honestatisque praeceptis hominem tantum saeculo conformat ad vitam, neque rursum per doctrinae scientiam scribam Synagogae instituit ad legem: sed perfectum Ecclesiae principem perfectis maximarum virtutum bonis instituit, ut et vita ejus ornetur docendo, et doctrina vivendo. Denique ipsum illum, ad quem ei sermo erat, Titum istiusmodi decreto consummandae religionis instruxit: In omnibus te ipsum bonorum factorum praebens exemplum docentem cum veneratione verbum sanum, irreprehensibile; ut adversarius revereatur, nihil habens turpe aut malum de nobis dicere (Tit. II, 7, 8) Non ignoravit doctor hic gentium, et, ex conscientia loquentis atque habitantis in se Christi, Ecclesiae electus magister, morbidi eloquii grassatura esse contagia, et adversum sanitatem verborum fidelium desaevituram doctrinae pestiferae corruptionem, quae impiae intelligentiae suae luem usque ad ipsam sedem animae demergens, profundo serperet malo. Ex his enim ait: Quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17), latenti semper subrepentique contagio sanitatem pervasae mentis inficiens. Ob quod sani sermonis in Episcopo voluit esse doctrinam, fidei conscientiam, 214 et exhortationum scientiam, adversum impias et mendaces et vesanas contradictiones obtinentem. Multi enim sunt, qui simulantes fidem non subditi sunt fidei, sibique fidem ipsi potius constituunt, quam accipiunt, sensu humanae inanitatis inflati, dum quae volunt sapiunt, et nolunt sapere quae vera sunt: cum sapientiae haec veritas sit, ea interdum sapere quae nolis. Sequitur vero hanc voluntatis sapientiam sermo stultitiae: quia necesse est quod stulte sapitur, stulte et praedicetur. Jam vero stulta praedicatio quantum malum est audientium, cum seducuntur in sententiam stultitiae sub opinione sapientiae? Et idcirco Apostolus hunc de his ordinem tenuit dicens: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores. Contradicendum itaque est, et impietati insolenti, et insolentiae vaniloquae, et vaniloquio seducenti: et contradicendum per doctrinae sanitatem, per fidei veritatem, per verborum sinceritatem; ut et sinceritas veritatis sit, et veritas sanitatis.

2. Hoc tempus sibi obvenisse sentit Hilarius. Quid jam ea in re perfecerit. Quam viam contra haereticos teneat. --Ac mihi quidem ea nunc commemorandae hujus sententiae apostolicae fuit causa, quia homines mente perversi, et professione fallaces, et spe inanes, et sermone viperei, contradicendi nobis necessitatem imponunt: dum lethales doctrinas, et morbidas intelligentias, et corruptas voluntates, simplicitati audientium per speciem religionis insinuant: id apud eos praetermissa apostolicae praedicationibus sinceritate agentes, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne Deus deus sit, ne fides fides sit. Quorum vesanis mendaciis renitentes usque eo jam sermonem responsionis nostrae tetendimus, ut cum (Lib. IV) Deum et Deum, et (Lib. V) verum Deum in vero Deo demonstrassemus ex lege; tum deinde (Lib. VI) perfectam ac veram unigeniti Dei nativitatem ex evangelicis atque apostolicis doctrinis ostenderemus; postremo (Lib. VII) ut verum Deum Dei filium et indifferentis a Patre naturae, eodem praedicationis nostrae cursu doceremus: ita ut nec singularem Deum fides Ecclesiae, nec duos deos profiteretur; cum 215 nec nativitas Dei solitarium Deum sineret, nec nativitas perfecta diversarum naturarum nomina in diis duobus admitteret. Duplex autem nobis in refellendis eorum vaniloquiis cura est, ut primum quae sunt sancta et perfecta et sana doceamus, neque sermo noster per deflexus quosdam atque anfractus oberrans, et ex deviis atque erraticis cuniculis emergens, veritatem quaerat potius quam ostendat: tum deinde ut quae ab illis inanium ac fallacium sententiarum argutiis ad speciem veri blandientis aptantur, ea ipsa conscientiae omnium ridicula esse et inepta pandamus. Non enim sufficit nobis docuisse quae pia sunt, nisi piissima ea esse per id intelligantur, dum quae impia sunt refelluntur. 3. Haeretici plus impendunt curae ad falsa insinuanda quam Catholici ad vera. Interrogationes quibus simplicium fidei insidiantur. --Ut vero bonis et prudentibus viris naturae ac studii est, totos se ad beatae spei alicujus obtinendam vel rem vel tempus praeparare, ne in aliquo minor sit exspectatione procinctus; ita istis haeretico furore amentibus sollicitudinis maximae est, toto adversus piae fidei veritatem impietatis suae ingenio laborare: ut adversus eos, qui religiosi sunt vincant esse irreligiosi; et ultra spem vitae nostrae vitae suae desperatione potiores sint; et plus impendant cogitationis ad falsa, quam nos doctrinae aptamus ad vera. Piis enim fidei nostrae professionibus has impiae perfidiae suae contradictiones elaboraverunt, ut primum requirant, utrumne nobis in fide Deus unus sit; deinde subjiciant, an etiam Christus Deus sit; postremo, an Pater major sit Filio: ut cum audierint in professione Deum unum, utantur ea ad id, ne Christus Deus sit. Non enim de Filio quaerunt, an Deus sit: sed id tantum volunt, de Christo interrogando, ne filius sit; ut simplicis fidei hominem captantes, per unius eum Dei fidem a Christi Dei confessione depellant, dum jam non unus Deus sit, si sit Deus confitendus et Christus. Jam vero hic quanta saecularis ingenii subtilitate contendunt, cum dicunt, Si unus est, quisquis ille alius videbitur esse, jam non erit. Quod si alius est, jam unus hic non erit: cum natura non sinat, ut ubi alius est, ibi unus sit: aut 216 ubi sit unus, ubi alius sit. Dehinc cum facilitatem credentis atque audientis, arte subdolae hujus assertionis eluserint, tum id aptant, quod tamquam jam faciliore via obtineant, ut Deus Christus ex nomine potius quam ex natura sit; quia generale hoc in eo nomen in nullo eam, quae vera sola est, unius Dei fidem destruat: et per hoc Pater filio major sit, quia differente natura, cum non nisi Deus unus est, major Pater sit proprietate naturae; sit que hic nuncupatus filius, et creatio ex Dei voluntate subsistens, quia et minor Patre sit; et Deus non sit, quia Deus unus Deum alium esse non patitur, et qui minor est, necesse est ut naturae ab eo, qui se est major, alienae sit. Et hi quidem quam ridiculi in eo sunt, praescribentes Deo, cum asserunt, ex uno nasci nihil posse, quia universarum rerum ex duorum conjunctione nativitas est: Deum autem indemutabilem nullam ex se nativitatem tribuere posse nascenti; quia nec accessioni id quod non demutatur obnoxium sit, nec solitarii atque unius natura id in se habeat conditionis, ut generet. 4. Fides catholica hactenus asserta et sensu communi et Domini dictis confirmatur. --Nos autem evangelicam atque apostolicam fidem doctrinis spiritalibus assecuti, et beatae aeternitatis spem in Patris et Filii confessione sectantes, demonstrato Dei et Dei ex lege sacramento, neque unius Dei fidem excedentes, neque non et Deum Christum praedicantes, hunc ex Evangeliis responsionis ordinem sumpsimus, ut veram ex Deo patre nativitatem unigeniti Dei doceremus; quia per eam et Deus verus esset, neque a natura unius Dei veri esset alienus; ac sic neque Deus negari posset, neque ipse alius Deus dici; quia et Deum ( supple, esse) nativitas praestaret, et natura in eo unius Dei ex Deo, eum in Deum alterum non separaret. Et quamquam ad id nos communis intelligentiae sensus impelleret; ne in natura eadem naturarum nomina convenirent, et non unum essent, quibus id quod sunt non differret in genere: tamen ipsis hoc Domini nostri professionibus placuit ostendi, qui cum frequenter fidei ac spei nostrae Deum unum intimasset, ut sacramentum unius Dei se 217 quoque Deo professo probatoque firmaret dixit: Ego et Pater unum sumus: et, Si scitis me, scitis et Patrem meum: et, Qui me vidit, vidit et Patrem: et, Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua: et, Credite mihi, quia Pater in me, et ego in Patre: sin autem vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 30; XIV, 7; Ibid. 9, 10, 11, 12). Nativitatem suam in nomine patris expressit, cognosci Patrem in se cognito docet. Unitatem naturae fatetur, cum Pater in se viso videtur. Inseparabilem se a Patre testatur, cum in manente in se manet Patre. Fiduciam conscientiae tenet, cum his dictis suis credi postulat ex operatione virtutis. Atque ita in hac perfectae nativitatis beatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est, non tamen ab eo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint. 5. EGO ET PATER UNUM SUMUS, exponunt de unitate consensus; quibus argumentis. --Haec igitur quia haeretici negare non possunt, quippe cum sint tam absolute dicta atque intellecta, tamen stultissimo impietatis suae mendacio neganda corrumpunt. Id enim quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), tentant ad unanimitatis referre consensum; ut voluntatis in his unitas sit, non naturae, id est, ut non per id quod sunt, sed per id quod idem volunt, unum sint. Et illud, quod est in Actibus Apostolorum, huic defensioni suae aptant: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32); ut animarum et cordium diversitas, in cor unum atque animam per convenientiam ejusdem voluntatis unitas sit. Vel illud, quod ad Corinthios scribitur: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8): ut non differente ministerio ad salutem et in ejusdem sacramenti profectum, voluntatis sit unitas in duobus. Vel id, quod Dominus salutem crediturarum in se gentium a Patre postulans, ait: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut, tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21): ut quia homines refundi in Deum non possunt, vel ipsi invicem in unum atque indiscretum acervum coire, id quod unum sunt, ex unitate sit voluntatis, cum et omnes Deo placita agant, et ipsi non dissidentibus inter se animorum motibus coeant; 218 atque ita unum eos esse non natura efficiat, sed voluntas. 6. Arianorum stultitia. --Nescit plane sapere, qui Deum nescit. Et cum sapientia Christus sit, necesse est ut extra sapientiam sit, qui Christum aut ignorat, aut audit: ut isti, qui majestatis Dominum, et Regem saeculorum, et unigenitum Deum creaturam Dei volunt potius esse quam filium: et cum stulte mentiantur, stultius tamen in defensione mendacii sui sapiunt. Dilata enim paululum etiam nunc ea, quae in Deo patre et in Deo filio est, unitatis proprietate, ex his ipsis quibus utuntur refellendi sunt. 7. Naturalis est fidelium per unius fidei naturam unitas. Fideles ex unitate sacramentorum sunt unum. --Namque quorum anima et cor unum erat, quaero utrum per fidem Dei unum erat. Utique per fidem: per eam enim anima et cor unum omnium erat. Et interrogo, utrum fides una, anne altera sit? Una certe, etiam ipso Apostolo auctore (Ephes. IV, 4, 5), unam fidem, sicuti unum Dominum, et unum baptisma, et unam spem, et unum Deum praedicante. Si ergo per fidem, id est, per unius fidei naturam unum omnes erant; quomodo non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt? Omnes enim renati erant ad innocentiam, ad immortalitatem, ad cognitionem Dei,ad spei fidem. Et si haec non possunt sibi esse diversa, quia et spes una est, et Deus unus, sicuti et Dominus unus est, et baptisma regenerationis unum est: si haec assensu potius unum sunt, quam natura; his quoque, qui in haec renati sunt, unitatem voluntatis adscribe. Si vero regenerati in unius vitae atque aeternitatis naturam sunt, per quod anima eorum et cor unum est; cessat in his assensus unitas, qui unum sunt in ejusdem regeneratione naturae. 8. Pauli in eam rem sententia. --Non nostra loquimur, neque ad illudendas audientium aures corrupto dictorum sensu aliqua ex his ementita compingimus: sed sanae doctrinae formam tenentes, quae sincera sunt sapimus, et praedicamus. Docet enim Apostolus ex natura sacramentorum esse hanc fidelium unitatem, ad Galatas scribens: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non inest Judaeus neque Graecus, non inest servus neque liber, non inest masculus neque femina; omnes 219 enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27, 28). Quod unum sunt in tanta gentium, conditionum, sexuum diversitate; numquid ex assensu voluntatis est, aut ex sacramenti unitate, quia his et baptisma sit unum, et unum Christum induti omnes sunt? Quid ergo hic animorum concordia faciet, cum per id unum sint, quod uno Christo per naturam unius baptismi induantur? 9. Qui plantat et qui rigat natura unum sunt. --Aut cum qui plantat, et qui rigat, unum sint; numquid non per hoc unum sunt, quia ipsi in uno baptismo renati una unius regenerantis baptismi dispensatio sint? numquid non idem agunt? numquid non in uno unum sunt? Itaque qui per rem eamdem unum sunt, natura etiam unum sunt, non tantum voluntate: quia et ipsi res eadem effecti sunt, et ejusdem rei atque efficientiae sint ministri. 10. Stultitia se ipsa prodit, dum adversatur veritati. Fidei perversae spes nulla. Simplicis meritum. --Proficit autem semper contradictio stultorum ad stultitiae demonstrationem: quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptantur, dum et inconcussa et immobilis est, necesse est ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur et stulta. Laborantes enim haeretici fallere per id quod dictum est: Ego et pater uuum sumus (Joan. X, 30), ne naturae in his unitas et indifferens divinitatis substantia crederetur, sed ex dilectione mutua et ex voluntatum concordia unum essent, exemplum unitatis istius, ut superius demonstravimus, etiam ex dictis dominicis protulerunt: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 21). Extra evangelica promissa est, quisquis extra fidem eorum est: et impiae intelligentiae crimen spem simplicem perdidit. Habet enim non tam veniam, quam praemium, ignorare quod credas: quia maximum stipendium fidei est, sperare quae nescias. At vero ultimae impietatis 220 furor est, aut intellecta non credere, aut intelligentiam corrupisse credendi. 11. Improprie UT UNUM SINT de unanimitate dixisset Christus. --Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non exstare dictorum. Dominus Patrem orat, ut qui in se credituri sint, unum sint, et sicut ipse in Patre, et Pater in eo est, ita omnes in his unum sint. Quid hic aequanimitatem, quid per voluntatis assensum animae et cordis unitatem introducis? Fuerat namque in verborum copia et proprietate, ut si voluntas unum esse eos faceret, Dominus ita precaretur: Pater, sicut nos unum volumus, ita et illi unum velint, ut unum per concordiam simus omnes. Aut forte qui verbum est, significationem verbi ignoravit? et qui veritas est, loqui vera nescivit? et qui sapientia est, in stultiloquio erravit? et qui virtus est, in ea fuit infirmitate, ne posset eloqui quae vellet intelligi? Locutus plane ille est vera et sincera fidei evangelicae sacramenta. Neque solum locutus est ad significationem, sed etiam ad fidem docuit, ita dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis. Pro his primum precatio est, de quibus dicitur, Ut omnes unum sint: tum deinde unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur, cum ait: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis: ut sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ita per hujus unitatis formam, in Patre et Filio unum omnes essent. 12. Honor a Patre acceptus, et a Filio datus credentibus, praestat ut unum sint. --Sed quia soli Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo, et unigenitus ex innascibili non potest nisi in originis suae esse natura; ita ut et in substantia nativitatis suae qui genitus est exsistat, neque aliam ac diversam divinitatis nativitas habeat, quam ex qua profecta 221 est, veritatem: nihil nobis ambiguum Dominus ad fidem relinquens, absolutae unitatis hujus toto consequenti sermone docuit naturam. Id enim sequitur: Ut et mundus credat, quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21). Per id ergo mundus crediturus est Filium a Patre missum esse, quod omnes, qui credituri in eum sunt, unum in Patre et Filio erunt. Et quomodo erunt, mox docemur: Et ego honorem, quem dedisti mihi, dedi eis (Ibid., 22). Et nunc interrogo, utrum id ipsum sit honor, quod voluntas; cum voluntas motus mentis sit, at vero honor naturae aut species aut dignitas. Honorem ergo acceptum a Patre Filius omnibus qui in se credituri sunt dedit, non utique voluntatem: quae si data esset, non haberet fides praemium, cum fidem nobis necessitas affixae voluntatis inferret. Accepti autem honoris datio quid proficeret, ostendit: Ut sint unum, sicut nos unum sumus (Ib.). Ob eam ergo causam acceptus honor datus est, ut omnes unum sint. Jam igitur unum sunt omnes in honore; quia non alius, quam qui acceptus est, honor datus est; neque ob aliud datus est, quam ut omnes unum essent. Et cum per honorem datum Filio, et a Filio praestitum credentibus, omnes unum sint; quaero quomodo Filius diversi honoris a Patre sit, cum credentes omnes honor Filii ad unitatem paterni honoris assumat? Et insolens 222 quidem hic forte humanae spei erit sermo, sed non erit infidelis: quia quamvis hoc sperare temerarium sit, tamen non credidisse irreligiosum est cum idem atque unus nobis et spei auctor sit et fidei. Et de hoc quidem planius et copiosius suo, ut congruit, loco tractabimus. Interim tamen etiam ex praesenti sermone neque inanis, neque temeraria esse haec spes nostra intelligitur. Per acceptum igitur et datum honorem unum omnes sunt. Fidem teneo, atque causam unitatis accipio: sed nondum apprehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat. 13. Unitas naturalis fidelium in Deo praestatur Verbi incarnatione, et Eucharistiae sacramento. --Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me; ut sint perfecti in unum (Joan. XVII, 22 et 23). Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento 223 nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis. 14. Verum Christi corpus in hoc Sacramento percipimus. -- Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum (V. lib. IV, n. 14): neque per violentam atque imprudentem praedicationem; coelestium dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait, Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56, 57). De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, 224 ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est. 15. Perfecta nobis, Christo mediante, cum Deo unitas. --Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens, Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis; quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 19, etc.). Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur: ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente? 16. Unitas haec quam naturalis. Unitas Filii cum Patre. --Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis 225 sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me (Ibid. 58). Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur: ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae. 17. Epilogus. Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur: cum et per honorem nobis datum Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum. 18. Unitas Filii et Patris diserte in Scripturis asserta. --Responsum igitur a nobis est stultitiae furentium, ad demonstrationem tantum inanis mendacii: ne imperitos fallerent vanae ac ridiculae assertionis errore. Caeterum fides evangelica responsionis nostrae necessitate non eguit. Unitatem nostram ad Deum Dominus pro nobis precatus est: suam vero 226 obtinet ille, et in ea manet. Nec per sacramentum dispensationis unum sunt, sed per naturae nativitatem, dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo degenerat. Unum sunt, dum quae de manu ejus non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris (Joan. X, 28); dum eo cognito Pater cognitus est; dum eo viso Pater visus est; dum quae loquitur, manens in se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater; dum ipse in Patre est, et in eo Pater est (Joan. XIV, 7, 9, 10, 12). Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura: quia non unum est creari, et nasci; neque velle id ipsum est, quod et posse; neque concordare idem est, quod manere. 19. Unanimitas non negatur, dum asseritur unitas. De Patris et Filii unitate apertum testimonium. --Non negamus igitur unanimitatem inter Patrem et Filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt Pater et Filius natura, honore, virtute: nec natura eadem potest velle diversa. Et audiant adhuc naturae sibi cum Patre unitatem Filium testantem; ait enim: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26). Advocatus veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis est, qui a Patre procedit. Excutiat ingenii sui aculeos omnis haereticorum schola: et quaerat nunc, quod vel mentiri ignorantibus possit, et doceat quid sit hoc quod Filius mittit a Patre. Qui mittit, potestatem suam in eo quod mittit ostendit. Sed quod a Patre mittit, quid intelligemus, utrum acceptum, aut dimissum, aut genitum? nam horum necesse est unum aliquid significet, quod a Patre missurus est. Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, 227 utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus. 20. Spiritus sanctus a quo sit non incertum. Quod a Filio accipit, accipit et a Patre. Hinc unum natura sunt Pater et Filius. --Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio Spiritum paracletum putent esse. Non enim in incerto Dominus reliquit: nam sub iisdem dictis haec ita locutus est: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare illa modo. Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit; quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12, seqq.). A Filio igitur accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo, utrum id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere. Quod si differre credetur inter accipere a Filio, et a Patre procedere; certe id ipsum atque unum esse existimabitur, a Filio accipere, quod sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait: Quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae cumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid. 14 et 15). Hoc quod accipiet (sive potestas est, sive virtus, sive doctrina est), Filius a se accipiendum esse dixit: et rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de Patre. Cum enim ait, omnia quaecumque habet Pater, sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum esse: docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi; quia omnia quae Patris sunt, sua sint. Non habet haec unitas diversitatem: nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Numquid et hic voluntatis unitas afferetur? Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae Filii 228 sunt, Patris sunt. Ipse enim ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10). Nondum loci est, ut demonstrem, cur ita dixerit: Quoniam de meo accipiet: futuri enim temporis significatio est, ubi accepturus ostenditur. Nunc certe ideo a se accepturum ait, quia omnia Patris sua essent. Disseca naturae hujus, si potes, unitatem: et aliquam dissimilitudinis infer necessitatem, per quam Filius non sit in unitate naturae. A Patre enim procedit Spiritus veritatis: sed a Filio a Patre mittitur. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt: et idcirco quidquid accipiet, a Filio accipiet ille mittendus, quia Filii sunt universa quae Patris sunt. Natura itaque in omnibus tenet suam legem, et quod unum ambo sunt, ejusdem in utroque per generationem nativitatemque divinitatis significatio est: cum id quod accipiet a Patre Spiritus veritatis, id Filius dandum a se esse fateatur. Non permittenda itaque ad impiae intelligentiae libertatem haeretica perversitas est: ut dictum hoc Domini, quod quia omnia quae Patris sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis, non ad unitatem confiteatur referendum esse naturae 21. Dei et Christi unus est Spiritus. --Loquatur enim ille, qui electionis est vas et gentium doctor, secundum veritatis intelligentiam fide Romanae plebis ante laudata. Volens enim naturae unitatem in Patre et Filio docere, ita ait (Rom. VIII, 9, seqq.): Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu si quidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est per peccatum, spiritus autem vita est per justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter 229 Spiritum suum, qui habitat in vobis. Spiritales omnes sumus, si in nobis est Spiritus Dei. Sed hic Spiritus Dei, et Spiritus Christi est. Et cum Christi Spiritus in nobis sit, ejus tamen Spiritus in nobis est, qui Christum suscitavit a mortuis: et qui suscitavit Christum a mortuis, corpora quoque nostra mortalia vivificabit propter habitantem Spiritum ejus in nobis. Vivificamur ergo, propter habitantem in nobis Spiritum Christi, per eum qui Christum suscitavit a mortuis. Et cum ejus, qui suscitavit Christum a mortuis, in nobis est Spiritus; et Spiritus tamen in nobis est Christi, nec tamen non Dei est Spiritus, qui in nobis est. Discerne igitur, o haeretice, Spiritum Christi a Spiritu Dei, et excitati a mortuis Spiritum Christi ab Spiritu Dei Christum a mortuis excitantis; cum inhabitans in nobis Spiritus Christi, Spiritus Dei sit; et cum Spiritus Christi a mortuis excitati. Spiritus tamen Dei sit Christum a mortuis excitantis. 22. Spiritus Dei an natura, an res naturae. --Et quaero nunc in Spiritu Dei utrum naturam, an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura, quod naturae res: sicuti non idem est homo, et quod hominis est, nec idem est ignis, et quod ignis ipsius est: et secundum hoc non idem est Deus, et quod Dei est. 23. Modo Patrem, modo filium significat. --Memini enim in Spiritu Dei ita filium Dei significari, ut in eo Deus pater demonstratus esse intelligatur, et ad cujusvis demonstrationem posse significatum Dei Spiritum pertinere: neque tantum hoc ex prophetica, sed ex evangelica auctoritate monstrari, cum dicitur: Spiritus Domini super me, propterea unxit me (Luc. IV, 18); et rursum (Matth., XII, 18): Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae, ponam super eum Spiritum 230 meum; et ipso de se Domino testante: Si autem in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, utique appropiavit in vobis regnum Dei (Ib., 28): haec enim videntur non ambigue vel Patrem significare, vel filium, virtutem tamen naturae manifestantia . 24. Cur uterque dictus sit Spiritus. --Namque idcirco dictum existimo in utroque Spiritus Dei, ne secundum corporales modos ita inesse Filium in Patre vel Patrem in Filio crederemus: scilicet ne loco Deus manens, nusquam alibi exstare videretur a sese. Homo enim, aut aliquid aliud ei simile, cum alicubi erit, tamen alibi non erit: quia id, quod est illic, continetur ubi fuerit: infirma ad id natura ejus, ut ubique sit, qui insistens alicubi sit. Deus autem immensae virtutis vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat: ut ubi sua insint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo, cum alicubi insit, non et ubique esse credatur: cum per sua in omnibus esse non desinat; non aliud autem sint, quam quod est ipse, quae sua sunt. Et haec quidem ad naturae intelligentiam dicta sunt. 25. In Spiritu Dei significatur Pater. Significatur Filius. Significatur et Spiritus sanctus. --In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo intelligi oportere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum. Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth., III, 17), cum post consummati baptismi nativitatem tum haec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7). Non enim vel ipse super se esse, vel sibi de coelis adesse, vel ipsum se 231 cognominasse sibi filium intelligendus est: sed omnis haec fidei nostrae fuit demonstratio, ut sub perfectae ac verae nativitatis sacramento, unitatem naturae manentis in Filio, qui etiam homo esse coeperat, nosceremus. Et Patrem quidem in Dei Spiritu ita significari repertum est. Filium vero hoc modo demonstratum intelligimus, cum dicit: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non nisi Dei Spiritu ejici possint. Est autem et in Spiritu Dei Spiritus paracleti significatio; neque solum prophetica, sed apostolica auctoritate, cum dicitur: Sed hoc est, quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum (Act. II, 16, seqq.) Et consummatum hoc totum fuisse in Apostolis docetur, cum misso Spiritu sancto omnes linguis gentium sunt locuti. 26. In nobis est Deus, cum Christus; cum Spiritus Christi, Spiritus Dei. Filii et Patris natura una. --Haec autem idcirco sunt demonstrata necessario, ut in quamcumque se licet partem haeretica falsitas contulisset, finibus tamen atque praescripto veritatis evangelicae concluderetur. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo, habitat Deus. Et cum habitat in nobis Spiritus Christi; habitante tamen in nobis Spiritu Christi, non alius tamen spiritus habitat, quam Spiritus Dei. Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis esse intelligitur, hunc tamen ita Spiritum Dei, ut Spiritum Christi esse noscendum est. Et cum, per naturam rei natura ipsa habitet in nobis; indifferens natura Filii esse credetur a Patre, cum Spiritus sanctus, qui et Spiritus Christi et Spiritus Dei est, res naturae esse demonstretur unius. Quaero nunc igitur, quomodo non ex natura unum sunt? A patre procedit Spiritus veritatis: a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia, quae habet Pater, Filii sunt: et idcirco qui ab eo accipit, Dei Spiritus 232 est, sed idem et Spiritus Christi est. Res naturae Filii est ( supple, Spiritus), sed eadem res et naturae Patris est. Excitantis Christum a mortuis Spiritus est; sed idem Spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differat Christi et Dei natura, ne eadem sit; si praestari potest ut Spiritus, qui Dei est, non sit et Christi. 27. Filii et Patris una apud nos habitatio. --Sed te, haeretice, furentem, et spiritu doctrinae mortiferae circumactum tenet et coarctat Apostolus, Christum nobis fundamentum ponens fidei (I Cor., III, 11), dicti hujus quoque dominici non nescius: Si quis diligit me, et verbum meum servabit: et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan., XIV, 23). Per id enim, Spiritu Christi in nobis manente, Dei Spiritum in nobis manere testatus est, nec diversum a se esse Spiritum a mortuis excitati et Spiritum a mortuis excitantis. Veniunt enim, atque habitant in nobis: et rogo utrum comitatu diversitatum venient, mansionemque facient, an unitate naturae? Sed obnititur doctor gentium, non duos spiritus. Dei scilicet et Christi, sed Spiritum Christi, qui et Spiritus Dei est, inesse credentibus. Non est cohabitatio, sed habitatio est: sub sacramento tamen cohabitationis habitatio, dum neque duo habitant, neque ab alio diversus habitator est. Est enim in nobis Spiritus Dei, sed est in nobis Spiritus Christi: et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est; et cum quod Christi est, Dei est: non potest aliud quid diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus. 28. Ariani a Spiritu sancto alieni Christum Deum negant, et tamen colunt. --Et illud evangelicum: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30), docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis, scribens Corinthiis: Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesum. Scisne nunc, haeretice, in quo spiritu dicas Christum creaturam (I Cor., XII, 3)? Cum enim in anathemate sint, qui servierunt creaturae 233 potius quam Creatori (Rom., I, 25); Christum creaturam confitens, quid sis intellige, qui non ignores quin in maledicto sit religio creaturae. Et quid sequatur adverte: Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor., XII, 3). Sentisne quid tibi desit, Christo negando quod suum est? Si per naturam Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum sanctum: si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris: quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere. Et tu creaturam eum potius quam Deum dicens, dominum licet nuncupans, Dominum tamen esse non dicis; quia tibi ex communi genere potius et familiari nomine, quam ex natura sit Dominus. Sed a Paulo disce naturam. 29. Gratiarum divisiones. --Sequitur enim: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus est; et divisiones ministeriorum sunt, et idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad id quod utile est (Ibid. 4, et seqq.). In praesenti sermone quadrimoda significatio intelligitur, cum in divisione donorum idem Spiritus est, et in divisione ministeriorum idem ipse Dominus est, et in divisione operationum idem Deus est, et in utilitatis datione manifestatio Spiritus. Atque ut datio utilitatis in manifestatione Spiritus nosceretur; continuo subjectum est: Huic quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donum curationum in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (Ibid., 8 et seqq.). 30. Spiritus manifestatio. --Et quidem id, quod quartum esse diximus, id est, in datione utilitatis Spiritus manifestationem, absolutam habet intelligentiam. 234 Commemoratum enim est, per quas dationum utilitates haec esset Spiritus manifestatio. In his namque divisionum virtutibus non incerta doni hujus ostensio est, de quo Dominus ad Apostolos dixerat, praecipiens his, ne ab Jerosolymis discederent; sed exspectate, inquit, promissionem Patris, quam audistis de ore meo, Quoniam Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini, quem et accipietis non post multos hos dies. Et rursum: Sed accipietis virtutem superveniente Spiritu sancto in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 4, et seq.). Promissionem Patris, quae de ore ejus audita est, exspectari jubet. Certe etiam nunc ejus paternae promissionis eloquium est. Per has igitur virtutum efficientias manifestatio Spiritus est. Neque enim in occulto est Spiritus donum, ubi sermo sapientiae est, et verba vitae audiuntur: vel ubi divinae cognitionis scientia est, ne pecudum modo per ignorationem Dei, vitae nostrae ignoremus auctorem: vel per fidem Dei, ne non credentes Evangelium Dei, extra Evangelium Dei simus: vel per donum curationum, ut gratiam ejus, qui haec tribuit, infirmitatum curatione testemur: vel per operationem virtutum, ut quod agimus, Dei esse virtus intelligatur: vel per prophetiam, ut per doctrinae intelligentiam intelligamur ex Deo eruditi: vel per discretionem spirituum, ne ignari simus, sancto an perverso spiritu quis loquatur: vel per genera linguarum, ut in signum dati Spiritus sancti linguarum sermo donetur (I Cor. XIV, 6): vel in interpretatione linguarum, ne ignoratione fides audientium periclitetur, cum linguam ignorantibus linguae interpretator absolvit. In his igitur omnibus ad utilitatem unicuique divisis manifestatio Spiritus est, per has scilicet datae unicuique 235 utilitatis admirationes dono Spiritus non latente. 31. Haec dona alius atque alius largitur, et tamen unus Spiritus. --Tenuit autem beatus apostolus Paulus in hoc difficillimo ad humanam intelligentiam coelestium sacramentorum mysterio, et absolutam demonstrationem et sollicitam cautelam, ut per Spiritum et in Spiritu dari haec divisionum dona monstraret (non enim idipsum est per Spiritum, et in Spiritu dari): quia datio doni, quae obtinetur in Spiritu, haec tamen indulta per Spiritum sit. Consummat autem has dationum divisiones hoc modo: Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11). Nunc igitur quaero, quis haec Spiritus operetur, dividens unicuique prout velit: utrum per quem, aut in quo donorum divisio est. Quod si ipsum significatum esse loqui aliquis audebit, contradicet Apostolus, cur se vitiose lector intelligat: ait enim superius: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus. Alius est ergo qui dividit, et alius est in quo indulta divisio est. Et intellige operantem haec omnia semper Deum, ita tamen, ut Christus operetur, ut paterno opere operans Filius fungatur. Et si in Spiritu sancto Jesum Dominum confiteris; intellige tripertitae significationis 236 in Apostolo ( Id est Apostoli loco) virtutem, cum in divisionibus donorum idem Spiritus est, et in divisionibus ministeriorum idem Dominus est, et in divisionibus operationum idem Deus est: et rursum omnia inoperans unus Spiritus, unicuique sicut vult dividens. Et apprehende, si potes, Dominum in divisione ministeriorum, et Deum in divisione operationum, hunc eumdem unum esse Spiritum, et inoperantem, et prout vult dividentem: quia in divisionibus donorum unus est Spiritus, et idem Spiritus operetur ac dividat. 32. Christus charismata dividit. --Aut si displicet in Deo et Domino unus hic ejusdem, per nativitatis sacramentum, divinitatis Spiritus: ostende quis spiritus, et in quo spiritu has nobis divisiones et inoperetur et dividat. Sed nihil aliud, quam quod fidei nostrae est, ostendes; quia Apostolus qui esset intelligendus ostendit, dicens: Sicut enim corpus unum est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12). Divisiones ergo charismatum ex uno Domino Jesu Christo, qui corpus est omnium, esse significat: quia cum ostendisset Dominum in ministerio, ostendisset etiam Deum in operationibus, unum tamen haec omnia Spiritum 237 et inoperari et dividere demonstrat, membra haec gratiarum in perfectione ( al. perfectionem) unius corporis dividentem. 33. Operationes et ministeria Deus statuit. Statuit et Christus. --Nisi forte non tenuisse rationem unitatis in eo Apostolus existimatur, quod dixit: Et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus (I Cor. XII, 5, 6): ut quia ministeria ad Dominum retulit, et operationes ad Deum, non unum atque idipsum in ministeriis atque operationibus videatur intelligi. Accipe quam haec membra ministeriorum membra operationum sunt, cum ait: Vos estis corpus Christi et membra. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos (Ibid., 27, 28), in quibus est verbum sapientiae; secundo prophetas, in quibus est donum scientiae; tertio magistros, in quibus est doctrina fidei; deinde virtutes, in quibus sunt curationes infirmitatum, auxiliorum potestates, gubernationes prophetales, et dona genera linguarum vel loquendi vel interpretandi. Certe haec Ecclesiae et ministeria sunt et operationes, in quibus est corpus Christi; et haec Deus statuit. Aut profitere non per Christum statuta, quia ea Deus statuit. Sed audies ipsum dicentem: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et iterum: Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia. Et ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam autem evangelizantes, quosdam autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii (Ephes. IV 7, 10, etc.). Numquid ministeriorum dona non Christi sunt, cum tamen et Dei dona sint? 34. Paulus de Patre dicens DEUS, de Filio DOMINUS, non distinxit eos natura. --Sed si id sibi usurpavit impietas, ut quia ait, idem Dominus et idem Deus (I Cor. XII, 5, 6), non sint in unitate naturae: adjungam vero huic intelligentiae tuae, ut putas firmiora praesidia. Ipse enim Apostolus ait: Sed nobis unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus per 238 quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Et rursum: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et pater omnium et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6). Per id enim, quod dicitur unus Deus et unus Dominus, Deo tantum quasi uni Deo proprium deputari videtur ut Deus sit: cum proprietas unius consortium non patiatur alterius. O plane rara ac difficilia charismatum dona, et vere in hac utilitatum datione manifestatio Spiritus constituta! Et merito hic dividendarum gratiarum ordo servatus est, ut principalis esset sermo sapientiae; vere enim illud est, Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3), quia nisi per hoc sapientiae verbum Christus Dominus non posset intelligi, tum deinde sequens esset sermo scientiae; ut quod sapimus, scienter loquamur, ita ut sapiamus sapientiae verbum: tertium vero donum in fide esset; quia illa principalia et superiora utilitatem doni, nisi Deus crederetur, amitterent: ut nunc in hujus maximi et pulcherrimi dicti apostolici sacramento, haereticis omnibus nec verbum sapientiae est, nec sermo scientiae, nec religionis fides; quia impietas, quae non capit intelligentiam, extra sermonis scientiam et extra simplicitatem fidei est. Nec enim quisquam quod non sapit, loquitur: nec quod loqui non potest, potest credere. Unum itaque Deum Apostolus praedicans, et ex Lege veniens, atque in Evangelium Christi vocatus, perfectae fidei tenuit confessionem. Et ne aliquam haereticis occasionem tamquam incauti sermonis simplicitas praestaret, ut nativitatem Filii per unius Dei praedicationem negarent; unum Deum sub proprietatis significatione confessus est, dicens ita: Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6): ut qui Deus est, et pater crederetur. Dehinc quia nudum hoc, in unum Deum patrem credere, non proficeret ad salutem; subjecit: Et unus Dominus noster 239 Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum; sinceritatem fidei salutaris in unius Dei et in unius Domini praedicatione demonstrans: ut nobis et unus Deus pater, et unus Dominus Jesus Christus in fide esset. Non enim dictum ignorabat a Domino: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40). Sed fidei ecclesiasticae ordinem ponens, et fidem nostram in Patre et Filio statuens, inseparabilis illius atque indissolubilis unitatis et fidei sacramentum locutus est, dicens: Unus Deus, et unus Dominus. 35. Si Christus negatur Deus, quia unus Deus Pater; nec Pater Dominus, quia unus Dominus Christus. --Ac primum extra apostolicum spiritum vivens, stultitiam tuam, haeretice, intellige. Si enim professionem unius Dei ad id usurpas, ne Christus Deus sit; quia ubi unus est, solitarius sit intelligendus, et id, quod unus est, proprium ei sit ac singulare qui unus est: quid de eo profiteberis, quod Jesus Christus unus est Dominus? Si enim secundum te, quod unus Pater Deus est, Christo non reliquit ut Deus sit: necesse est, ut etiam secundum te unus Dominus Christus Deo non relinquat ut Dominus sit; quia quod unus est, proprium ei velis esse qui unus est. Si itaque unum Dominum Christum esse etiam Deum negabis, unum quoque Deum patrem esse negabis et Dominum: et quid erit in Dei virtute, nisi Dominus est, et in Domini potestate , nisi Deus est; cum et Deum id perficiat esse quod Dominus est, et Dominum id constituat esse quod Deus est? 36. Unus est uterque spiritu, non persona. --Sed sacramentum dicti dominici Apostolus tenens, quod est: Ego et Pater unum sumus (Joan, X, 30), dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem: quia unus Deus Pater et unus Christus Dominus, cum uterque et Dominus et Deus sit, 240 duos tamen in fide nostra nec deos patiuntur esse nec dominos. Unus igitur uterque est: et unus cum sit uterque non solus est. Nec loqui sacramentum fidei nisi apostolica voce poterimus. Unus est enim Deus, et unus est Dominus: et per id, quod unus est Deus et unus est Dominus, in Deo demonstratur et Dominus, sicut et Deus demonstratur in Domino. Non tenes unionem, ut Deus singularis sit: nec tamen dividis spiritum, ut uterque non unus sit. Neque in uno Deo et in uno Domino discernere poteris potestatem: ne qui Dominus est, non sit et Deus; vel qui Deus est, non sit et Dominus. Cavit enim Apostolus, per eloquia nominum, duos vel deos praedicare vel dominos. Et idcirco usus est eo genere doctrinae, ut in uno Domino Christo unum significaret et Deum, et in uno Deo patre unum significaret et Dominum; nec tamen impiam nobis ad perimendam unigeniti Dei nativitatem inveheret unionem, et Patrem professus et Christum. 37. Christum non modo Dominum, sed et Deum docuit Paulus. --Nisi forte eo usque ultimae desperationis furor audebit erumpere, ut quia Christum Dominum Apostolus dixerit, nemo aliud eum praeter quam Dominum debeat confiteri, et habens Domini proprietatem, non habeat Dei veritatem. Sed non ignorat Paulus Christum Deum, dicens: Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5). Non hic creatura in Deum deputatur: sed creaturarum Deus est, qui super omnia Deus est. 38. Distinxit illum a Patre, non divisit. --Quam vero super omnia Deus et inseparabilis sit a Patre Spiritus, disce etiam hoc ipso de quo nunc agitur Apostoli dicto. Confessus enim unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum Jesum Christum per quem omnia: quaero quid diversitatis attulerit, dicens ex 241 Deo omnia, et per Christum omnia (I Cor. VIII, 6)? Anne possit separabilis a se naturae et spiritus intelligi ex quo, et per quem omnia? Omnia enim per Filium ex nihilo substiterunt, et ad Deum ex quo omnia, ad Filium vero per quem omnia Apostolus retulit. Et non invenio quid differat, cum per utrumque opus sit virtutis ejusdem. Si enim ad universitatis substantiam proprium ac sufficiens creaturis esset quod ex Deo sunt; quid habuit necessitatis memorasse, quod quae ex Deo sunt, per Christum sint, nisi quod unum idem est, per Christum esse et ex Deo esse? Sed quemadmodum Dominum et Deum utrique eorum, ut mutuum esset, adscriptum est: ita ex quo et per quem relatum ad utrumque est, et ad demonstrationem unitatis utriusque, nec ad intelligentiam singularis. Non patet ad occasionem impietatis ipsius sermo, et apostolica fides non est extra praedicationis diligentiam. His enim se verborum proprietatibus temperavit, quibus nec duos deos intelligeretur significare, neque unicum: dum et unionem detestatur, nec separat unitatem, hoc enim ex quo omnia, et per quem omnia, licet non singularem constitueret in potestate virtutis, non tamen diversum demonstraret in efficientia; cum ex quo omnia, et per quem omnia, ejusdem naturae ad id demonstraret auctorem. Utrumque autem ejusdem naturae proprium esse declarat. Namque post illud divitiarum et sapientiae et scientiae Dei protestatum profundum, et inscrutabilium judiciorum confessam inintelligentiam (Rom., XI, 33), et ininvestigabilium viarum demonstratam ignorationem, humanae tamen fidei usus officio, hunc honorem investigabilium et inscrutabilium 242 coelestium sacramentorum profundo reddidit, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula amen (Ibid., 36): id nunc ad unius naturae significationem referens, quod non nisi opus unius possit esse naturae. 39. Epilogus: ex praedictis Pauli locis quid confectum sit. --Cum enim specialiter Deo id adscripserit, ut ex eo omnia; et proprium Christo detulerit, ut per eum omnia; et nunc honor Dei sit, quod ex ipso et per ipsum et in ipso sint omnia; et cum Spiritus Dei idem sit et Spiritus Christi; vel cum in ministerio Domini et in operatione Dei Spiritus unus operetur et dividat, non possunt non unum esse, quorum propria unius sunt; cum in eodem Domino Filio, et in eodem Deo Patre, unus atque idem Spiritus in eodem Spiritu sancto dividens, universa perficiat. O dignus ille magnorum et coelestium arcanorum conscientia, et assumptus secretorum divinorum electusque particeps, ea ipsa illiciti eloquii silentio necessario tacens, et vere Apostolus Christi, quali humanae perversitatis ingenia absoluti sermonis sui praedicatione conclusit, unum Patrem Deum, et unum Dominum Jesum Christum confitendo; ut inter haec nec duos quisquam possit praedicare, neque unicum: cum tamen qui non unicus est, non in duos proficeret; nec qui duo non sunt, solitarius posset intelligi; et inter haec perfectam Christi nativitatem pater demonstratus ostenderet! 40. Haereticis nec fides, nec spes, nec baptisma. --Extendite nunc vibratas sibilis linguas, haeretici serpentes, sive Sabelli, sive Photine, sive qui nunc creaturam esse unigenitum Deum praedicatis. Audiet unum Deum patrem, quisquis negat filium: quia cum Pater non nisi per filium pater sit, Filius 243 per id significatur in Patre. Qui vero unitatem naturae indifferentis Filio adimit, cognoscat unum Dominum Jesum Christum. Nisi enim per unitatem Spiritus unus est Dominus, Deo patri non relinquetur ut Dominus sit. At qui de tempore atque ex carne Filium deputat, cognoscat quia per eum omnia, et nos per ipsum; et extra tempora sit condens omnia intemporalis immensitas. Et interea relegat, quia una spes vocationis est, et unum baptisma, et fides una. Et post haec adversans praedicationi Apostoli ipse anathema constitutus, cum aliter ex sensu suo sapiat, nec vocatus, nec baptizatus est, nec fidelis: quia in uno Deo patre, et in uno Domino Jesu Christo unius spei atque baptismi fides una sit. Nec doctrinarum diversitas in his se esse poterit gloriari, quae unius et Dei et Domini et spei et baptismi sint et fidei. 41. Fides de Patre et Filio. --Una igitur fides est Patrem in Filio et Filium in Patre per inseparabilis naturae unitatem confiteri, non confusam, sed indiscretam: neque permixtam, sed indifferentem; neque cohaerentem, sed exsistentem; neque inconsummatam, sed perfectam. Nativitas est enim, non divisio; et filius est, non adoptio; et Deus est, non creatio. Neque alterius generis Deus est, sed Pater et Filius unum sunt: non enim innovata est natura nascendo, ut ab originis suae proprietate esset aliena. Tenet hanc itaque manentis in Patre Filii et Patris in Filio fidem, unum Deum patrem et unum Dominum Christum sibi esse Apostolus praedicans: cum in Domino Christo et Deus esset, et in Deo patre esset et Dominus; et unum esset uterque quod Deus est, et unum esset uterque quod Dominus est: quia imperfectum et Deo, nisi Dominus sit, et Domino intelligatur esse, nisi Deus sit. Atque ita cum uterque unus est, et unus significatur in utroque, et non est uterque sine uno; non excedit evangelicam praedicationem Apostolus docens, nec loquens in Paulo Christus diversus ab his est ( post adscensionem in coelum ) quae corporeus in mundo manens locutus est. 42. Filius hominis vitam aeternam dat, quia signatus a Patre. --Dixerat enim in Evangeliis Dominus: 244 Operamini escam, non quae interit, sed escam quae permanet in vitam aeternam, quam filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille (Joan., VI, 27 et seqq.). Sacramentum et corporationis et divinitatis suae Dominus exponens, fidei quoque nostrae et spei doctrinam locutus est: ut escam non intereuntem, sed permanentem in aeternum operaremur, ut hanc aeternitatis escam dari nobis a filio hominis meminissemus, ut filium hominis signatum a Deo patre sciremus, ut hoc esse opus Dei nosceremus, credere in eum quem misisset. Et quis est, quem Pater misit? Nempe quem signavit Deus. Et quis est, quem signavit Deus? Filius utique hominis, escam scilicet praebens vitae aeternae. Et qui tandem sunt, quibus praebet eam? Illi namque qui operabuntur escam non intereuntem. Atque ita quae opera escae est, eadem operatio Dei est, in eum scilicet credidisse quem misit. Sed haec loquitur filius hominis. Et quomodo escam vitae aeternae filius hominis dabit? Sed sacramentum salutis suae nescit, qui nescit filium hominis dantem escam in vitam aeternam, a Deo patre esse signatum. Hic nunc quaero, qui tandem intelligentiae sensus sit, filium hominis a Patre signatum Deo? 43. Deus sermonem suum sensui nostro accommodat. Filius aequalis Patri. Deus est incompositus. --Ac primum cognosci oportet Deum non sibi, sed nobis locutum, et in tantum ad intelligentiam nostram eloquii sui temperasse sermonem, quantum comprehendere ad sentiendum naturae nostrae possit infirmitas. Namque cum superius increpatus a Judaeis fuisset, cur se aequalem Deo, filium se Dei profitendo, fecisset (Joan., V, 18); responderat omnia se, quae faceret Pater, facere (Ibid., 19 et seqq.); et omne se a Patre adeptum esse judicium; etiam se, ut Patrem, honorandum. Et in his omnibus, professus ante se filium, Patri exaequaverat honore, potestate, natura. Dehinc dixerat, ut Patrem vitam in se habere, ita eum Filio vitam in se habendam dedisse (Ibid., 26): in quo significaverat naturae ejusdem per sacramentum nativitatis unitatem. Per id enim, quod habet Pater, ipsum illum 245 significavit in habendo: quia non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat: sed totum quod est, vita est, natura scilicet perfecta et absoluta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum. Quae cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur. 44. Quo sensu filius hominis a Patre signatus. --Post hanc ergo tam multiplicem ac propriam demonstrandae in se paternae naturae significationem, usus hoc dicto est: Hunc enim Pater signavit Deus (Joan. VI, 27). Signaculorum natura ea est, ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signentur: et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est. Verum hoc ( Istud hoc refer ad sequentia ) ad divinae nativitatis non proficit exemplum, quia in signaculis et materies sit et diversitas et impressio, per quae mollioribus naturis validiorum generum species imprimuntur. Unigenitus vero Deus, et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se significare speciem, signatum se a Deo ait: et hoc ideo, quia vitae aeternae escam filius hominis esset daturus; ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi posset, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret; ut quod signasset Deus, non aliud ex se quam formam Dei signantis efferret. Haec quidem ad Judaeos Dominus ob infidelitatem suam dicti istius incapaces locutus est. 45. Signatum a Deo exponit Paulus dicens in Dei forma. --Sed nobis Evangelii praedicator proprietatis hujus intelligentiam Spiritu Christi per se loquentis insinuat, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7). Quem enim signaverat Deus, aliud praeter quam Dei forma esse 246 non potuit: et id, quod signatum in Dei forma est, hoc necesse est totum in se coimaginatum habere, quod Dei est. Et idcirco Apostolus eum, quem signavit Deus, in Dei forma manentem Deum praedicavit. Nam assumpti et connati in eo corporis sacramentum locuturus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens. Quod enim in forma Dei erat, per signantem se Deum Deus manebat. Sed quia suscipienda erat forma servi, et obediens esset futurus ad mortem; non sibi rapiens esse se aequalem Deo, ad susceptionem se formae servilis per obedientiam exinanivit. Exinanivit autem se ex Dei forma, id est, ex eo quod aequalis Deo erat: non tamen aequalem se Deo per rapinam existimans, quamvis in forma Dei, et aequalis Deo, per Deum Deus signatus exstaret. 46. Christus verus Deus, etiam post assumptum hominem: quanto magis ante. -- Hic nunc quaero, utrum alterius generis Deus est, qui in forma Dei Deus maneat, ut secundum consignatas consignantesque species in sigillis cernimus, cum impressum plumbo ferrum, et gemma cerae, speciem vel concavae in se imaginis fingat, vel exstantis de se exprimat formae? Sed si quis exstiterit tam stultus et vecors, ut putet quod aliud ex se Deus in Deum quam Deum formet; et qui in forma Dei sit, aliud aliquid totus ipse quam Deus sit, post sacramenta hominis assumpti (Vide tract. in Psal. II, n. 27, in notis), et per obedientiam consummatae usque ad crucis mortem humilitatis: audiet, coelestium et terrestrium et infernorum et omnis linguae confessione, Jesum in gloria Dei patris (Ibid., 10). In hac igitur gloria, si cum jam forma servilis fuerit, manebit; tum cum in forma Dei esset, quaero quid manserit? utrumne in natura Dei, quae significatur in gloria, Christus Spiritus fuerit; cum in gloria Dei patris Christus Jesus, id est, homo natus exstabit? 47. Deus unus, non unicus. --Tenet in omnibus beatus Apostolus fidei evangelicae indemutabilem praedicationem, 247 ita Dominum Jesum Christum Deum praedicans, ut neque per alterius generis Deum in deos duos fides apostolica depereat, neque inseparabilis a Patre Filius Deus unici ac singularis Dei praedicandi occasionem impiam praebeat. Dicens enim, in forma Dei, et in gloria Dei patris, neque differre docuit, neque non exsistentem nos existimare permisit. Nam qui in forma Dei est, neque in alterum Deum proficit, neque etiam ipse non Deus est: quia nec separari potest a Dei forma, cum in ea sit; nec qui in Dei est forma, non Deus est. Sicut qui in gloria Dei est, non potest aliud esse quam Deus est; et dum in gloria Dei Deus est, alterius Dei atque a Deo diversi non habet praedicationem; quia per id, quod in gloria Dei est, ex eo in cujus gloria est, habet in se naturale quod Deus est. 48. Christus ut imago Dei, non alterius est naturae. --Non periclitatur, per plures praedicationes fides una, ne una sit. Evangelista enim dictum a Domino docuerat, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed numquid doctor gentium Paulus virtutem dicti dominici aut ignoravit, aut tacuit, dicens: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15)? Interrogo utrum visibilis imago est invisibilis Dei: et utrum infinitus Deus per formae circumscriptae imaginem coimaginari possit ad speciem? Imago enim formam necesse est ejus reddat, cujus et imago est. Qui volunt autem alterius generis in Filio esse naturam, constituant cujusmodi Filium imaginem esse invisibilis Dei velint. Anne corpoream, et contemplabilem, et ex locis in loca motu incessuque circumvagam? Meminerint tamen, secundum Evangelia et prophetas, et Christum spiritum et Deum spiritum. Qui 248 si circumscribent hunc spiritum Christum formabili et corporali modo; non erit invisibilis Dei imago corporeus, nec indefiniti species definita moderatio. 49. Imago Dei est, quatenus ei divinae naturae virtus. --Sed neque Dominus incertum reliquit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); neque Apostolus tacuit qualis esset, Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15). Dominus enim dixerat, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere (Joan. XVI, 37), hinc videri in se Patrem docens, quod opera ejus efficeret; ut intellecta naturae virtus naturam intellectae virtutis ostenderet, per quod Apostolus hanc imaginem Dei esse significans, ait, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Principatus, sive Potestates, sive Dominationes, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Coloss. I, 15 et seqq.). Per horum igitur operum virtutem imago Dei est. Nam utique invisibilium Conditor non est in ea naturae necessitate, ut invisibilis Dei imago visibilis sit. Ac ne formae potius, quam naturae imago esse intelligeretur; idcirco invisibilis Dei imago est, natura in eo Dei per naturae suae virtutem intelligenda, non invisibili qualitate. 50. Qui primogenitus, qui primatum in omnibus tenens. --Primogenitus itaque omnis creaturae est, quia in ipso creata omnia sunt. Et ne quod in ipso creata omnia sunt, non ad ipsum quisquam auderet referre, ait, Omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est 249 ante omnes, et omnia ipsi constant (Ib., 17). Omnia itaque ipsi constant, qui ante omnia est, et in quo omnia sunt. Et haec quidem ad exordia pertinent creaturarum. Caeterum ob dispensationem corporis nostri ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum omnia reconciliari in eum (Ibid., 18 et seqq.). Reddidit Apostolus spiritalibus sacramentis corporeas operationes. Namque qui imago Dei invisibilis est, et ipse est caput corporis Ecclesiae: et qui primogenitus omnis creaturae est, idem initium, primogenitus ex mortuis est: ut in omnibus teneat primatum, dum nobis corpus est, qui Dei imago est; dum qui primogenitus creaturae est, idem primogenitus ad aeternitatem est, ut cui spiritalia debent, in primogenito creata, quod maneant; ei et humana debeant, quod in primogenito ex mortuis renascantur aeterna. Ipse est enim initium, qui cum filius sit, imago est; cum imago est, Dei est. Primogenitus quoque omnis creaturae est, continens in se universitatis exordium. Et rursum ipse caput corporis Ecclesiae est, et primogenitus ex mortuis, ut in omnibus teneat ipse primatum. Et quia omnia ei constant, in ipso complacita plenitudo consistit; dum in eo per ipsum in eum reconciliantur omnia, in quo per ipsum in ipso omnia sunt creata. 51. Imago Dei est, quatenus omnia in eo creantur. Creatio ut reconciliatio et Patris et Filii est. --Sentisne jam quid sit esse imaginem Dei? Creari utique omnia in eo per eum. Cum in eo creantur omnia, intellige etiam eum cujus imago est creantem in eo omnia. Cum autem quae in eo creantur, per ipsum creantur; in hoc quoque, qui imago est, naturam ejus cujus imago est inesse 250 cognosce. Per se enim creat, quae in ipso creantur: sicuti per ipsum reconciliantur in eo omnia. Cum in eo reconciliantur, paternae in eo unitatis apprehende naturam reconciliantem sibi in eo omnia. Cum per eum reconciliantur omnia, ipsum Patri reconciliantem in se omnia quae per se reconciliabat intellige. Ait enim idem Apostolus: Omnia autem a Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 18, 19). Confer cum his omne evangelicae fidei sacramentum. Qui enim videtur in viso, qui operatur in operante, qui loquitur in loquente, idem in reconciliante reconciliat (Joan. XIV, 9, 10). Et idcirco in eo et per eum reconciliatio est, quia per indifferentem naturam Pater in eo manens, mundum sibi ipse per eum et in eo reconciliatione reddebat. 52. Unitatem suam cum Patre quam potuit aptius Christus declaravit. --Consulens itaque humanae infirmitati Deus non incerta verborum nuditate fidem docuit. Namque cum credendi necessitatem dicti dominici auctoritas sola praestaret, tamen sensum nostrum per intelligentiam editae rationis instituit: ut id quod dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), per causam ipsam unitatis expositae nosceremus. Dicens enim se per loquentem loqui, et per operantem operari, et per judicantem judicare, et per visum videri, et per reconciliantem reconciliare, et manere se in eo qui in se maneret: quaero quo alio ad intelligentiae nostrae sensum expositionis suae uti potuerit aptiore sermone, ut unum esse intelligerentur, quam isto, quo per nativitatis veritatem, et naturae unitatem, quidquid Filius ageret ac diceret, id in Filio Pater et loqueretur et gereret? Non est hoc itaque naturae a se alienae, neque per creationem 251 in Deum comparatae, neque ex portione Dei in Deum natae; sed perfecta nativitate in Deum perfectum genitae divinitatis, cujus haec naturalis conscientiae fiducia est, ut dicat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11): et rursum: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Nihil enim ei ex Deo deest, quo operante et loquente et viso, Deus et operatur et loquitur et videtur. Non sunt duo (supple, naturis distincti ) in unius vel operatione, vel sermone, vel visu. Nec solitarius Deus est, qui in operante et loquente et viso Deo, Deus et operatus et locutus et visus sit. Hoc Ecclesia intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc philosophia non sapit, unum ex uno, et totum a toto, Deum et filium, neque per nativitatem Patri ademisse quod totum est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse. Et quisquis in hac infidelitatis stultitia detinebitur, aut Judaeorum sectator, aut gentium est. 53. Sapientia humana. Elementorum mundi et Christi discrimen. --Ut autem dictum Domini intelligas quo ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; Apostoli et doctrinam et fidem disce dicentis: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). De mundo est, et doctrinas hominum sapit, et philosophiae praeda est, quisquis Christum verum Deum nescit, quisquis in eo plenitudinem divinitatis ignorat. Humana mens hoc solum sapit quod intelligit, et mundus hoc tantum quod potest credit, secundum elementorum naturas id tantum possibile existimans, quod aut videret, aut ageret. Elementa enim mundi ex nihilo substiterunt: 252 sed Christus non de non substantibus manet, nec coepit ad originem, sed originem ab origine sumpsit aeternam. Elementa enim mundi aut inanima sunt, aut ad animam profecerunt: sed Christus vita est, ex Deo vivente in viventem Deum natus. Elementa mundi a Deo sunt instituta, non Deus sunt: Christus ex Deo Deus hoc totum est ipse quod Deus est. Elementa mundi cum intra sint, non possunt a se exstare ne intra sint: Deum sub sacramento in se habens Christus in Deo est. Elementa mundi cum ex se sui generis generant ad vitam, per corporales quidem passiones praebent ex se initia nascendi; caeterum non insunt viva ipsa nascentibus: omnis vero corporaliter plenitudo divinitatis in Christo est. 54. Qui divinitatis plenitudo in Christo corporaliter habitet. --Et interrogo, cujus in eo divinitatis plenitudo est? Quae si non Patris est, quem mihi Deum alium unius Dei fallax praedicator imponis, cujus divinitatis plenitudo habitet in Christo? Si vero Patris est, edoce quomodo corporaliter haec in eo habitet plenitudo. Si enim corporali modo Patrem in Filio credis; Pater in Filio habitans non exstabit in sese. Si vero, quod est potius, corporaliter in eo manens divinitas naturae in eo Dei ex Deo significat veritatem; dum in eo Deus est, non aut per dignationem aut per voluntatem, sed per generationem verus et totus corporali secundum se plenitudine manens; dum quod ipse est, id etiam per nativitatem Dei in Deum natum est; neque diversum aut differens aliquid in Deo est, quam id quod corporaliter habitet in Christo; et quidquid inhabitet corporaliter, id ipsum secundum divinitatis est plenitudinem: quid humana sectaris? 253 quid inanium deceptionum doctrinis inhaeres? quid mihi affers unanimitatem, concordiam, creaturam? Plenitudo divinitatis in Christo est corporaliter. 55. Alius habitans, alius habitatio; perfectus uterque Deus. --Tenuit autem etiam in hoc Apostolus fidei suae legem, ut corporaliter in Christo inhabitare plenitudinem divinitatis doceret: ne ad unionem impiam fidei sermo decideret, nec ad alterius naturae intelligentiam furor irreligiosus erumperet. Habitans enim in Christo plenitudo divinitatis corporaliter, nec singularis nec separabilis est: dum nec se patitur a corporali plenitudine corporalis plenitudo discerni, nec habitans divinitas ea ipsa intelligi potest esse divinitatis habitatio. Atque ita Christus est, ut corporaliter plenitudo divinitatis in Christo sit; sic vero in Christo sit divinitatis corporaliter plenitudo, ut in eo inhabitans plenitudo non aliud intelligatur esse quam Christus. Furare quas voles verborum occasiones, et irreligiosi ingenii aculeos excita. Ementire saltem cujus plenitudo divinitatis in Christo inhabitet 254 corporaliter. Est enim Christus, est et inhabitans in eo divinitatis corporaliter plenitudo. 56. Quae sit habitatio corporalis. Cujus sit. --Et si quaeras quae sit habitatio corporalis; intellige quid sit loqui in loquente, et in viso videri, et in operante operari, et in Deo Deum, et ex toto totum, et ex uno unum: et ita corporalis divinitatis plenitudinem recognosce. Et cujus haec divinitatis corporaliter inhabitans plenitudo sit, memento Apostolum non tacere dicentem: Ea enim, quae invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur aeterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Hujus itaque divinitas corporalis in Christo est, non ex parte, sed tota; neque portio est, sed plenitudo: ita corporaliter manens, ut unum sint; ita unum sunt, ut a Deo non differat Deus; ita indifferens a Deo Deus, ut perfectum Deum substituerit perfecta nativitas; ita autem perfecta nativitas subsistat, quia in Deo ex Deo nato corporaliter divinitatis inhabitet plenitudo.