V | VII |
131-132 LIBER SEXTUS.
recensereStatim ab exordio repraesentat Arianam luem per omnes ferme imperii Romani provincias grassantem: cujus difficillima cura sit, quia error ex plurimorum assensu publicam sibi auctoritatem comparasset. Episcopali tamen officio, et plurimos ad veritatem revocandi spe adductus Hilarius fidei patrocinium suscipit. Arianarum partium epistolam in quarto licet libro, ut eam ex lege et prophetis refelleret, exscriptam, in hoc rursum exscribit, ut eamdem ex Evangeliis et apostolis plenius confutet. Quam deinde percurrens, nodos illius explicat ac venenum pandit: qui videlicet, haereticorum damnandorum obtentu, pias Ecclesiae voces, Filium ex Deo prolatum, homousion, lumen de lumine, et sine initio genitum, supprimere tentent, et exstincta fide haeresim inducere. Quocirca quod apud haereticos vitiosum est aperit, et ab Ecclesia damnari declarat, confirmatque quod in ea pie praedicatur.
Tum ex occasione humanae rationis, qua compositum aut corporeum fore Deum volunt, si quod ex ipso aut ex utero ipsius genitum esse Filium scriptum sit, eum ex paterna substantia intelligamus: observat primo haeresim audacem quidem esse, sed prudentia destitutam: deinde negari non posse, quin Christus dixerit, Ex ipso sum; et, hoc dicendo, se neque ex nihilo, neque ex alia quam ex Patris substantia, neque cum eo ex quo est eumdem esse testificatus sit: demum nefas esse Deo non credere, adeoque humanae rationi quae Christi testimonio adversetur locum nullum esse, ac licet plura possent, aliud tamen ei opponi non debere. Hic commemorata haereticorum sententia, qua Christum filium ex adoptione, ex nuncupatione Deum, unigenitum ex privilegio, et ex ordine quem in rebus creatis obtinet primogenitum interpretantur, ad Deum sese convertit conquerentis ad modum, quod se per Moysen et prophetas deceperit, et evangelicis apostolicisque doctrinis immedicabiliter imbuto, novos illos doctores tam tarde sibi protulerit.
Tandem ad veram fidem stabiliendam venit. Et quia Christo inesse naturam Dei sequitur, si verus sit filius Dei; postrema ac potissima hujus libri parte eum verum ac naturalem, et non adoptivum, Dei filium esse demonstrat testimonio Patris, Filii ipsius, apostolorum in unum conspirantium, ac seorsim Petri, Pauli, Joannis; nec non Marthae, caeci nati, daemonum, Judaeorum, quorumdam in mari periclitantium, gentium denique confessione. 1. Haeresis Ariana late serpens aegre depelli potest. --Non sum nescius, difficillimo me asperrimoque tempore scribere haec adversum vesanam impiorum haeresim, Dei filium creaturam esse affirmantem, aggressum fuisse; multis jam per omnes ferme Romani imperii provincias ecclesiis morbo pestiferae hujus praedicationis infectis, et velut ad piae fidei hujus male usurpatam persuasionem, longo doctrinae usu, et ementito nomine verae religionis imbutis, non ignorans difficilem esse ad emendationis profectum voluntatem, quam in erroris sui studio per plurimorum assensum auctoritas publicae jam sententiae contineret. Gravis enim et periculosus est error in plurimis: et multorum lapsus, etiamsi se intelligat, tamen exsurgendi pudore auctoritatem sibi praesumit, ex numero habens hoc impudentiae, ut quod errat, prudentiam velit existimari; et quod cum multis errat, intelligentiam esse asserat veritatis, dum minus erroris esse existimatur in multis. 133
2. Ad eam refellendam quid Hilarium moveat. --Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23), ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent. 3. Haeresis Arianae lues. --Emersit enim pestifera et letalis populis proxime lues, quae ingenti grassata contagio ruinam miserandae mortis invexit. Non enim tantum aut considentium ( f. concidentium) in chaos cum populis suis repens urbium vastitas, aut frequentes bellorum et funebres mortes, aut immedicatae aegritudinis populosa contagia desaevierunt, in quantum ad exitium generis humani haeresis haec funesta grassata est. Deo enim, cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se non jam judicabit utique, sed negabit (Matth. X, 33; vid. Tr. psal. CXL, n. 8). 4. Quam subdole virus suum effundat. --Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: « Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem. » Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: « Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio: » ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur. Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis 134 professione protulerat, subjecit: « Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae. » Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: « Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur. » Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo. Exemplum blasphemiae.
5. Arii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. -- « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti. Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit. Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae 135 Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium. 6. « Quapropter tres substantiae sunt, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius. Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui, duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » 7. Venenum in hac epistola latens. --Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris 136 principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur? Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat. Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit. Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313). Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est. 8. Quid jam sibi tractandum proponat Hilarius. -- Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi. Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae. Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat. 9. Valentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. --Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum 137 verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, « Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est: » ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent. Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit. Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit. Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum. Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena. Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2), frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur. 138 Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda ( al. existimanda). Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus. Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret. 10. Manichaeum damnant, ut ὁμοούσιον removeant. Ecclesia nescit in filio portionem Dei, sed plenitudinem. --Tenet vero etiam in caeteris ejusdem artis suae malignam fraudulentiam, dicens: « Nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit. » Negata superius prolatio est, ut nativitas negaretur: nunc quoque sub Manichaei nomine neganda unius substantiae infertur et portio, ne Deus ex Deo esse credatur. Manichaeus enim abrupti in improbanda lege ac prophetis furoris, et diaboli quantum in se est professus assertor, et solis sui nescius cultor, id quod in Virgine fuit, portionem unius substantiae praedicavit, et id Filium intelligi voluit, quod ex Dei substantia parte aliqua deductum apparuerit in carne. Ut igitur unigeniti filii nativitas, et unius substantiae nomen tolleretur, portio unius substantiae in nativitate Filii praetenditur: ut quia profane ea, quae ex portione unius substantiae nativitas asserta est, praedicatur; primum nativitas ipsa non esset, quae in Manichaeo esset ex portionis professione damnata; tum deinde nomen ac fides unius substantiae tolleretur, quia apud haereticos ex portione competeret; et per id non ex Deo Deus esset, quod in eo divinae naturae proprietas non inesset. Quid vesanas sollicitudines 139 ementita religionis specie impius furor simulat? Manichaeum, secundum haereticae insaniae praedicatores, pia Ecclesiae fides damnat. Nescit enim in Filio portionem: sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitatem Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis. Si ex se scit, infer calumniam temerarie usurpatae scientiae: si vero de Domino suo didicit, nativitatis suae scientiam permitte nascenti. Haec enim ita ei a Deo unigenito comperta sunt, quod Pater et Filius unum sunt, quod plenitudo deitatis in Filio est: per quod et portionem unius substantiae odit ad Filium, et per nativitatis veritatem, verae divinitatis proprietatem veneratur in Filio. Sed reposita pleniore singularum responsionum absolutione, per reliqua curramus. 11. Sabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant. --Namque id sequitur: « Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem. » Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius. Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine. Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit. Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est. Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio 140 auferatur. Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit. 12. Lumen ex lumine Filium Hieracas prave intelligit. Qui intelligat Ecclesia. --Id enim sequitur: « Sed nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes. Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Hieracas nesciens Unigeniti nativitatem, nec evangelicorum sacramentorum virtutem adeptus, unius lucernae duo lumina praedicavit, ut lychnorum bipertita divisio substantiam Patris et Filii aemularetur, quae ex unius vasculi unguine accenderetur in lumen: tamquam esset substantia exterior, ut olei in lucerna, continens luminis utriusque naturam; vel certe ut lampas papyro eodem intexta, utroque capite luceret, essetque media materies lumen ex se utrumque protendens. Haec stultitiae humanae error invexit, dum quod sapiunt, ex se potius quam ex Deo sapiunt. Sed quia verae fidei professio est, ita Deum ex Deo natum ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat, nascaturque quod sit; cum non aliud, quam quod est, natum sit; nativitas acceperit quod erat; nec ademerit quod accepit; sitque utrumque unum, dum ox eo quod est nascitur, et quod nascitur, neque aliunde, neque aliud est; est enim lumen ex lumine: ut ergo fidei hujus intelligentia averteretur, Hieracae lampas vel lucerna ad crimen confitendi ex lumine luminis objecta est; ne dici religiose existimetur, quod impie dictum et nunc et ante damnatum est. Absiste, absiste inanissime timor haereticorum, nec patrocinium ecclesiasticae fidei falsa sollicitae assertionis opinione mentire. Nihil corporale 141 secundum nos, nihil inanimum in Dei rebus est: quod Deus est, Deus totum est. Nihil in eo, nisi virtus, nisi vita, nisi lux, nisi beatitudo, nisi spiritus est. Materies hebetes natura illa non recipit, neque ex diversis constat ut maneat: Deus, ut est Deus, quod est permanet: et permanens Deus Deum genuit. Non continentur, ut lampas et lampas, aut lychnus et lychnus, exteriore natura. Unigeniti ex Deo Dei nativitas non series est, sed progenies, non tractus est, sed ex lumine lumen. Luminis naturae unitas est, non ex connexione porrectio. 13. Dei ex Deo nativitas impugnata, asseritur. --Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: « Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam. Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam. Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda. Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, « Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem? Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare? Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non 142 erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi. Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit. Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem. 14. Qua arte Filium ex nihilo innuant. --Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur. Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur. O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit? Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit. Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur. 15. Haeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur. --Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut 143 de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter. Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur. Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura. 16. Filius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo. --Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni. Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus. Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit? Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre. Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur? Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem 144 Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3); sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur. Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27), utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est? Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est. 17. Deo de se non credere nefas. --Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur. O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium! Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis. Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam. Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur? 145 18. Filii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. --Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit. Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6), ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae. 19. Quid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius. -- Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte. Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum. Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex 146 quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret. Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros ( al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret. 20. Eorum quibus credidit commendatio. --In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim. Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29). Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22), et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12), et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1), et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5), et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII), et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23), et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18), et post sacramenti confessionem beatus Simon 147 aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15), in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25), in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2), in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, 6 et 7). 21. Quam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma. --Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum. Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo. Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint. Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est. Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse. 22. Christus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est. --Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant. Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit. Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster 148 Jesus Christus vere Dei filius Deus verus sit. Vere Dei filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri, multis modis cognitum est, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt. Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur. Et cum omnia, quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui filii nuncupantur; et in iis omnibus, quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei filius est: non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen. 23. Non adoptivum, sed proprium esse Pater testatur. --Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis adstruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de Unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis possit esse per corpus: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). Rogo in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine, non index Magis stella, nec adorati in cunis honor, nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur: Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina enim nominibus adduntur, pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui, et exaltavi (Esai. I, 2): sed non legeras, filios meos: genuerat enim eos sibi per divisionem gentium, et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est filius meus; quid calumniam 149 Deo patri professae de filio proprietatis afferimus? Anne tibi in eo, quod dicitur hic est, non hoc significari videtur: Alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic filius meus est; donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tamquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico et meus est, et hic est, et filius est? Quid post haec intelligentiae poterit esse, ne non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei filius nosceretur. 24. Idem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat. --Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5). Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est. Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur. Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium 150 Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur. Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam. Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem. 25. Christus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat. --Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5); et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64); et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28); sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27); vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13); vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16); et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre. Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat. Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17); vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35)? Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi 151 Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5). Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41): audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36): si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero. Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14)? Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas. 26. Proprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse. --Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint. Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27). Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit. Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt. Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit. 152 27. Opera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur. --Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, 36 et 37). Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse. Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit. Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37). Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense. Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17), et: Tu es filius meus (Marc., I, 11). Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi. Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret. Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur? Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem 153 fidei Dei filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est. 28. Filii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est. --Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur. Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, 28 et 29). Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27). Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat. Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat? Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat? Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit. Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem ( supple, habes), per quam solus Patrem novit, 154 cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent. 29. Illud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit. --Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis. Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur. Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sisausa mentiri. Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt. Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant. 30. Deus iis solis est pater qui filium colunt, non ut adoptivum. Exire ex Deo quid sit. Filii diligendi causa, ratio nascendi. --Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non 155 amant scire. Et audiant Filium scientiae hujus ignorationem impiis ex exprobrantem, tum cum sibi patrem Deum Judaei dicerent; ait enim: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi, et veni: nec a me veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filium confitentes patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Judaeorum usurpationem, patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, objurgat: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi. Omnibus, quibus per fidem Deus pater est, per eam fidem pater est, qua Jesum Christum Dei filium confitemur. Confiteri autem filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, Unus ex filiis est? Sed numquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit, nec haec impia professio pie sibi assumit Deum patrem: quia si sibi pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro. Non utique dici potest, id ipsum esse a Deo exisse , quod et venisse; nam utrumque significat: Quoniam a Deo exivi, et veni. Et ostendens quid esset a Deo exivi, et quid esset et veni: continuo subjecit, Nec enim a me veni, sed ille me misit. Non se sibi esse originem docuit, cum ait: Nec enim a me veni, et ( supple, cum) rursum ex Deo se exisse, et ab eo missum esse testatur. Sed cum ab iis, qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi qui ex eo genitus est sit merenda. Nam cum ait: Qui me odit, et patrem meum odit (Joan. XV, 23): meum cum ait, communionem nominis ( supple, cum aliis) per significationem proprietatis exclusit. Caeterum profitentem sibi patrem Deum, et se non diligentem, in paterni nominis usurpatione condemnat: 156 quia qui se odit, oderit et Patrem; nec in Deum patrem sit religiosus, qui non diligat Filium; cum diligendi Filii non alia causa sit, quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate: et dilectio in Patrem hic erit omnis, si Filius ex eo esse credatur. 31. Perfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat. --Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, 27 et 28). Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa. Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur. Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse. 32. Christus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus. --Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen 157 quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda. Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis. 33. Quid sit quod primum credant eum a Deo exisse. --Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49), objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12): tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29). Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit? Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini? Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II). Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in 158 ejusdem copiam naturae (Matth. XIV). Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes. Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44). Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi? Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est. 34. Prius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant. --Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem perid quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29). Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem. Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28); nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum. Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum. 159 Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit. Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum. 35. Exitio quam apte Filii nativitatem enuntiet. --Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio, non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa; non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente: et exiisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse, et Deum exiisse de Deo. Et nativitatis hujus conscientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit; habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem, a Deo se manifestantis exisse. 36. Petrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit. --Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse. Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16)? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17)? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia? Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit. Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Missum 160 ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25). Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi. Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit. Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus. Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit. Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5), Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est. Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7). Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat. Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente. In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset. 37. Petri fides commendatur. --Haec fides, Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infirmes ( al. infirmae) adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverit aut ligaverit, et ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, 18 et 19). Haec fides paternae revelationis est munus, Christum non creaturam ex nihilo mentiri, sed secundum proprietatis naturam Dei filium confiteri. O miserae stultitiae furor impius, non intelligens beatae senectutis fideique martyrem, et martyrem Petrum, pro quo Pater rogatus est, 161 ne fides ejus in tentatione deficeret: qui iterata a se dilectionis in Deum postulatae professione, tentari se adhuc tamquam ambiguum et incertum tertia interrogatione congemuit (Joan. XXI, 17); per id quoque a Domino post tertiam tentationis purgationem infirmitatum, Pasce oves meas, ter meritus audire: qui in cunctorum apostolorum silentio Dei filium revelatione Patris intelligens, ultra humanae infirmitatis modum, supereminentem gloriam beatae fidei suae confessione promeruit! In quam nunc interpretandae vocis suae deducimur necessitatem? Ille confessus est Christum filium Dei: at mihi tu hodie, novi apostolatus mendax sacerdotium, ingeris Christum ex nihilo creaturam. Quam vim affers dictis gloriosis? Filium Dei confessus, ob hoc beatus est. Haec revelatio Patris est, hoc Ecclesiae fundamentum est, haec securitas aeternitatis est. Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia, judicia coelestia sunt. Sacramentum occultum ( al. occultatum) a saeculis per revelationem didicit, fidem locutus est, naturam enuntiavit, Dei filium confessus est. Hoc qui creaturam potius confitens negat, prius est ut neget Petri apostolatum, fidem, beatitudinem, sacerdotium, martyrium: et post haec se alienum a Christo esse intelligat, quia Petrus eum filium confessus haec meruit. 38. Haereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides. --An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es? Et quaero a te, quid auditurus fuerit 162 haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22), audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23)? Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem? Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt. Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens. Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi. 39. Joannes Filium unigenitum profitens, adoptivum negavit. --Proferamus itaque omnes apostolicae fidei professiones, in quibus Dei filium confitentes, non adoptionis in eo nomen, sed naturae proprietatem confitentur; neque creationis in eo ignobilitatem, sed nativitatis gloriam protestantur. Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere. Loquatur ergo sua, ut solet, voce: Deum nemo vidit umquam, 163 nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Naturae fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis extrinsecus virtus per exceptionis significantiam adderetur. Praeter filium enim, et unigenitum cognominans, suspicionem penitus adoptionis exsecuit: cum veritatem nominis, unigeniti natura praestaret. 40. Unigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. --Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet. Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam. Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret. Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, cum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura. Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est. Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse. 164 41. Fides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. --Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem. Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31). Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem. Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii? 42. Filius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. --Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem. Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1). Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari? Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22). Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si 165 professionem tenes, profitentis nomen recognosce. An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris? Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens. Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23). Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe. 43. Joannes et haeretici simul comparantur. --Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, 20 et 21). O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est? An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23)? Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27)? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4)? Vel intra consessus angelorum 166 et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V)? Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem. Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus. 44. Paulus Christum passim praedicat verum Dei filium. --Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est? In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10); et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3); et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9): Quid hic haereticorum furto loci relictum est? Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii. Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit. Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 14 et 15). 167 Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem. Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est. 45. Filius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta. --At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus. Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32). Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen? Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio. Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset. Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat. Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν, tamen in hoc loco secundum quod ait, ὅς γε τοῦ ἱδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet. 46. Inexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus. --Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur. Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus 168 est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse. Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17); et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37); et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16); et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21); et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine. Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita eredimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat. Nam cum quibus (seu, in quorum sententia ) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur. 47. Ad sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. --Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum. Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri. Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17); confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur. Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est. 48. Ad salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur. --Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus 169 exemerat. Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret. Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35)? Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet. Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36)? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37). Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique. Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38); quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus. Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur? 49. Filium Dei daemones non nescierunt. --An ne hujus nominis proprietatem daemones nescierunt? Dignum enim est haereticos non jam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore convinci. Clamant enim, et saepe clamant: Quid mihi et tibi est, Jesu, fili Dei altissimi (Luc., VIII, 28)? Invitis veritas elicuit confessionem, et naturae potestatem testatur dolor obediendi. Virtute vincuntur, cum possessa diu corpora deserunt: honorem reddunt, dum naturam confitentur. Dei se inter haec filium Christus et opere testatur et nomine. Unde tibi inter istas confitentium daemonum voces, o haeretice, nomen creaturae et indulgentia adoptionis? 50. Judaei filium Dei Christum scierunt, etsi qui esset Christus nescierunt. Ariani in Christum contumeliosiores quam Judaei. --Quid sit Christus, ab his saltem qui 170 nesciunt disce; ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professio arguat. Namque cum Judaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum qui Christus esset esse filium Dei; cum falsis adversus eum testibus sine ulla veritatis assertione uterentur, sacerdos eum ita interrogat: Tu es Christus filius Benedicti (Marc., XIV, 61)? Sacramentum nescientes, naturam tamen non ignorant. Neque interrogant an Christus Dei filius sit, sed an hic sit Christus filius Dei. Error in homine est, non in Dei filio. Nam non quod Christus Dei filius sit ambigitur: atque ita dum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit Dei filius non negatur. Et qua tandem, rogo, tu istud fide denegas, quod ne ipsi quidem negant qui nesciunt? Cum enim perfecta scientia sit, Christum Dei filium ante saecula manentem, etiam ex virgine nosse natum; ipsi quoque, qui de Maria natum nesciunt, Dei tamen filium esse non nesciunt. Et vide in quod te, negando filium Dei, Judaicae impietatis consortium miscuisti. Quam enim illi damnationis in eum causam attulerint testantur, dicentes: Et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan., XIX, 7). Anne non hoc etiam impiae tuae vocis opprobrium est, cur se filium dicat, quem tu esse asseras creaturam? Ille, Dei confitendo se filium, reus mortis ab his judicatur: tu, eum Dei filium negando, quaero quid judices? Professio enim ejus ita Judaeis, ut tibi displicet. Interrogo an diversae ab eis sententiae maneas, a quibus non diversus sis voluntate? Eadem enim filium Dei eum esse impietate tu denegas. Illi tamen eo crimine minore, quod nesciunt. Nesciunt enim de Maria Christum, sed Christum Dei filium esse non ambigunt. Tu quia Christum non potes nescire de Maria, Christum tamen Dei filium esse non praedicas. Illis, in eo quod nesciunt, potest adhuc in tuto salus esse si credant: tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod ignorare jam non potes. Non enim ignoras esse filium Dei; usque adeo ut adoptionis nomen indulgeas, ut creaturam connuncupatam filium mentiaris. Naturam autem quantum in te est auferens, auferres quoque si tibi liceret et nomen. Sed quia id non licet, naturam nomini non relinquis: ne quod filius dicitur, verus Dei filius sit. 171 51. Christum vere filium Dei confitentur Apostoli. --Habueras in confessione eorum, quibus, desaeviente vento et turbato mari, in verbi jussu erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, et eorum voce utereris: Vere filius Dei est (Matth., XIV, 33). Sed te saeviens spiritus in naufragium vitae rapit, et mentis tuae motibus tamquam fluctuoso mari incumbens procella dominatur. 52. Confitetur et qui crucifixerat Centurio. --Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis. Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias 172 Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54). Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine. Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.