De Trinitate (Hilarius)/4

This is the stable version, checked on 13 Octobris 2021. Template changes await review.
 III V 


69-70 LIBER QUARTUS.

recensere

Catholicorum simplicitatem adversus Arianorum astus munire aggreditur. Eam ob rem quae illorum de Christo sit sententia exponit. Tum defendit Filium Patri homousion ac semper fuisse, et a pravis sensibus, quibus necessarias illas voces supprimere tentant, Ecclesiam abhorrere declarat. Allatis deinde variis Scripturae testimoniis, quibus Filium a naturae divinae possessione exclusum esse veteratorie insinuant, integram exhibet fidei professionem, quam Arius Alexandria pulsus aliique ipsius partibus addicti ad Alexandrum antistitem miserunt. Hujus deinceps primam partem, his maxime nixam verbis, Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est, quasi nimirum iis Moyses Deum non modo natura, sed et persona unum praedicarit, multis refutat: ostenditque tum ex creatione mundi, tum ex pluribus visis factis Agar, Abrahae, Jacob et Moysi, tum etiam ex Prophetarum testimoniis, ac nominatim Moysi, Psalmographi, Oseae, Esaiae ac Baruch, sive ut vocat, Jeremiae, Deum etsi natura unum, non tamen esse solitarium, sed filium habere, qui cum ipso divinitatis et nomen obtineat et naturam.

De visis in eo expositis quaedam observanda.-- Quia vero hujus ac subsequentis libri argumenta pleraque nituntur visis patriarcharum; operae pretium est nonnulla de iis praefari. Constans apud veteres videtur opinio, Filium ab initio mundi variis se modis hominibus spectabilem praebuisse. Hoc diserte docent Justinus martyr, Irenaeus, Origenes, Theophilus Antioch., Clemens Alexandr., Tertullianus, Cyprianus, Patres Antiocheni concilii contra Paulum Samosat., ut mittamus Faustinum Presbyterum, Ambrosium, Leonem, aliosque plurimos. Sed ne ab iis quidem hoc negatum est, qui Ario favebant. Idipsum passim praedicat Eusebius in lib. Dem. Ev., et Sirmiense concilium contra Photinum eos anathemate damnat qui aliter senserint.

Sed cum in hac doctrina fraudem moliti sint Ariani, ut Filium, qui visibilis ac visus sit, a Patre invisibili natura dissimilem praedicarent; alte retinendum, sanctos Patres ita Deum visum asseruisse, ut cum Augustino lib. II contra Maximinum, cap. 26, n. 12, senserint, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Ac ne peregrina huc adsciscamus, locuples hujus rei testis est Hilarius, lib. XII, n. 45 et 46. Certe, inquit, qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano . . . Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur: ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres. Acute Augustinus epist. alias CXII, nunc CXLVII, num. 20, in illa Moysi verba, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Quid ergo, inquit? Ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum, sed, ostende Deum: et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie, qua apparere voluerat: non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat.

Si ex proximis Scripturae verbis ipsum Deum a Moyse visum Augustinus recte asseruit; pari ratione concedendum est ipsum Deum eidem Moysi in rubo dixisse: Ego sum Deus Abraham, etc., verumque Deum Agar allocutam esse, cui clamavit: Tu Deus, qui adspexisti me. Neque hoc etiam negantii Patres, qui in visis illis veros Angelos adstitisse arbitrantur. Non enim existimant angelos illos Dei ac Domini nomen sibi attribuisse, quia ut legati Dei ac Domini nomine loquebantur; quis enim legatus regis, imperatoris, aut principis sibi arroget nomen, cujus personam repraesentat? sed ideo potius, quod Deus ipse in illis loquebatur. 71 Hoc diserte docet Athanasius Or. IV cont. Arian., pag. 467: Is quidem, qui sentiebatur oculis, angelus erat, sed Deus in angelo loquebatur. Nam quemadmodum in columna nubis verba ad Moysen in tabernaculo faciebat, ita quoque in angelis apparebat loquens Deus. Ita et Hieronymus, cap. III, ad Gal.: Quod autem, ait, Lex ordinata per Angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum visus refertur, et postea quasi Deus loquens inducitur, angelus quidem vere ex ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur, qui dicat: « Ego sum Deus Abraham. » His accedit Augustinus, l. II contra Maximin., cap. 26, n. 11. Quaero, inquit, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quamquam et illic angelum apparuisse Scriptura ipsa declarat. . . . In angelo autem Deum fuisse quis dubitet? Juxta hos Gregorius papa, praef. in Job, c. 2: Angelus, qui Moysi apparuisse dicitur, modo angelus, modo Deus memoratur. Angelus videlicet propter hoc quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens, loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens exterius ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur.

Concedit praeterea Augustinus, lib. II contra Maximinum, c. 26, n. 9, angelis illis licuisse Dei ac Domini se nomine commendare propter prophetiam futura nuntiantem, quia nimirum Christus, qui Deus ac Dominus est, in illis figuratus sit. Sic et Irenaeus, lib. V, c. 1: Praediximus quoniam Abraham et reliqui prophetae prophetice videbant eum, id quod futurum erat per visionem prophetantes. Sed quovis modo intelligantur illa visa, stat prope eadem vis argumentorum, quae ex illis Hilarius conficit. 1. Tria in haereticos praemittenda veritatis assertioni. --Quamquam anterioribus libellis, quos jam pridem conscripsimus, absolute cognitum existimemus, fidem nos et confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti ex evangelicis atque apostolicis institutis obtinere, neque quidquam nobis cum haereticis posse esse commune, quippe illis divinitatem Domini nostri Jesu Christi sine modo et ratione et metu abnegantibus: tamen etiam his libellis quaedam necessario fuerunt comprehendenda, ut omnibus fallaciis eorum et impietatibus editis, absolutior fieret cognitio veritatis. Et primum cognoscendum est, quae doctrinae eorum temeritas sit, quodve irreligiositas periculum: dehinc quid adversum fidem apostolicam, cui nos congruimus, habeant sententiae, quidve dicere soleant e contrario, quave verborum ambiguitate simplicitati audientium illudant: postremo qua intepretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant.

2. Verbis humanis res divinas non bene explicari. --Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas, neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, significantiae alicujus finem et modum non habet: et quod spiritale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen 72 cum de naturis coelestibus sermo est, illa ipsa, quae sensu mentium continentur, usu communis et naturae et sermonis sunt eloquenda, non utique dignitati Dei congrua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria; rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello (num. 19) testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritalia comparare, sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse. 3. Haereticorum opiniones de Dei filio. --Aiunt namque haeretici, non ex Deo esse Christum, id est, Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse; adoptionem scilicet ejus in nomine, quia sicut plures Deo filii, ita et hic filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate, quia sicut dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo et adoptionis et nuncupationis affectu, ut et prae ca eteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit filiis, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipse caeteris praestet. Aiunt etiam quidam eorum Dei omnipotentiam confitentes, in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo 73 ut caetera in aeterni illius Creatoris sui imaginem constitisse: verbo videlicet de non exstantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo coaptare. 4. Homousion ob sensus pravos respuere se confingunt. Qui illi sensus. --Quin etiam id adjiciunt, cum unius substantiae Patrem et Filium esse audiunt ab anterioribus episcopis praedicatum, ut id subtiliter per speciem haereticae opinionis infirment: dicentes eos verbi hujus significationem, id est, unius substantiae, quod graece ὁμοούσιον dicitur, hoc sensu usurpare atque eloqui, tamquam ipse sit pater qui et filius, ex infinitate videlicet sua protensus in Virginem, ex qua corpus assumens, sibi in eo corpore, quod assumpsit, filii nomen addiderit. Et haec quidem de homousio eorum falsitas prima est. Sequens illa est, quod affirment id enuntiationem homousii significare, quod rei anterioris atque alterius communio sit duobus, et tamquam prior substantia vel usia materiae alicujus exstiterit, quae participata duobus, et in utroque consumpta, utrumque illum et naturae anterioris, et rei esse testetur unius. Atque idcirco improbare se homousii aiunt confessionem, quod enuntiatio ejus neque Filium a Patre distinguat, et posteriorem Patrem materia, quae sibi cum filio sit communis, ostendat. Tertio quoque hanc improbandi homousii causam comminiscuntur, quod secundum verbi hujus significationem, ex divisione paternae substantiae esse Filius existimetur; tamquam desectus ex eo fuerit, ita ut in duos sit res una divisa; et ideo substantiae dicantur unius, quia portio desecta de toto, in natura ea sit unde desecta est: nec posse in Deum cadere divisionis passionem, quia et demutabilis erit, si imminutioni per divisionem fiat obnoxius: et imperfectus efficietur, perfectionis suae in portionem alteram decedente substantia. 5. Filium semper esse cur negent. --Nec non in eo se eleganter doctrinae propheticae, sed et evangelicae atque apostolicae 74 posse existimant contraire, ut Filii nativitatem intra tempora praedicent. Cum enim vitiose a nobis asserant dici, Filium semper fuisse; necesse est, excludendo quod semper fuerit, nativitatem ejus confiteantur ex tempore. Si enim non semper fuit, erit tempus quo non fuit. Et si est tempus quo non fuit, erit ante eum tempus: quia qui non semper est, esse coepit ex tempore. Qui autem caret tempore, non potest eo carere quod semper est. Respuere se autem id, quod semper filius fuerit, ob eam causam affirmant, ne per id quod semper fuit, sine nativitate esse credatur: tamquam per id, quod semper fuisse dicitur, innascibilis praedicetur. 6. Nec homousion nec semper esse Filium sensibus relatis admittit Ecclesia. --O stultos atque impios metus, et irreligiosam de Deo sollicitudinem! Haec, quae in homousii significatione et in eo quod semper Filius esse dicitur arguuntur, Ecclesia abominatur, respuit, damnat. Novit enim unum Deum ex quo omnia: novit et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem; ab uno universorum originem, per unum cunctorum creationem. In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit; in uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur: cum ex quo et per quem, ad id quod creatur, in his quae creata sunt communis auctoritas sit. Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem; didicit enim a Domino, spiritui carnem et ossa non esse (Luc. XXIV, 39): ne forte cadere in cum corporalium passionum detrimenta credantur. Novit unum innascibilem Deum: novit et unum unigenitum Dei filium. Confitetur Patrem aeternum et ab origine liberum: confitetur et Filii originem ab aeterno: non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili: non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem. Caret ergo fides nostra haereticae pravitatis opinione. Edita 75 namque est sensus nostri professio, licet nondum sit ratio professionis exposita. Tamen ne quid, in homousii a Patribus nuncupati enuntiatione, et in ea quod semper fuerit confessione, suspicionis relinqueretur: ista memorata sunt, quibus et subsistere Filium in substantia qua genitus ex Patre est cognosceretur, et Patri de substantia qua manebat per Filii nativitatem nihil esse decerptum, et homousion Patri Filium non de commemoratis superius vitiis causisque a sanctis et doctrina Dei calentibus viris esse memoratum; ne quis forte existimaret adimi per usiam nativitatem unigeniti Filii, quod Patri homousios diceretur. 7. Vox HOMOUSION qua necessitate suscepta. --Sed ut suscepti hujus utriusque verbi necessitatem, et contra debacchantes tum haereticos ad maximam fidei securitatem usurpati, rationem intelligamus: respondendum esse existimo haereticorum perversitati, et omnes eorum stultas ac mortiferas institutiones evangelicis atque apostolicis testimoniis coarguendas. Videntur enim sibi de singulis, quae asserunt, praestare rationem: quia singulis assertionibus suis quaedam ex divinis voluminibus testimonia subdiderunt, quae corrupto intelligentiae sensu solis tantum ignorantibus blandiantur, speciem veritatis secundum pravitatem interpretantium praestatura. 8. Scripturae quibus simplices decipiunt Ariani. --Conantur enim, sola Dei Patris divinitate celebrata, Filio auferre quod Deus est; quia scriptum sit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est est (Deut. VI, 4). Et id ipsum ad legis doctorem, interrogantem quod praeceptum maximum esset in lege, Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Marci XII, 29). Et rursum Paulo ita praedicante: Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5). Tum quod solus sapiens sit, ne quid sapientiae Filio relinquatur, secundum Apostoli dictum: Ei autem, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti temporibus saecularibus taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, 25 et seqq.). Tum quod solus innascibilis, et quod solus verus 76 sit, quia Esaias dixerit (LXV, 16): Benedicent te Deum verum. Quodque id ipsum contestatus sit Dominus in Evangeliis dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Tum quia solus bonus, ne quid sit bonitatis in Filio, quia per eum dictum sit: Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Tum quod solus potens sit; quia Paulus dixerit: Quem temporibus suis ostendet nobis beatus et solus potens: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Tum quod hunc noverint inconvertibilem et indemutabilem; quia per prophetam dixerit: Ego sum Dominus Deus vester, et non demutor (Malach. III, 6); et Jacobus apostolus dixerit (I, 17): Apud quem non est demutatio. Hunc justum judicem ( supple hic et infra, noverint), quia scriptum est: Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII, 12). Hunc cunctis procurantem, quia Dominus dixerit, cum ei de avibus sermo esset: Et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI, 26); et rursum: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri? Sed et capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 29). Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42). Hunc etiam inconceptibilem, secundum quod dictum est: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Haec enim fecit manus mea, et sunt omnia haec mea (Esa. LXVI, 1). Hunc quoque capientem omnia, Paulo testante: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28); et Psalmographo dicente: Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq). Hunc quoque incorporeum, quia dictum sit: Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24). Hunc immortalitatem habentem et invisibilem, Paulo dicente: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et secundum Evangelium: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Hunc quoque solum manentem 77 innascibilem, quia dictum sit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et rursum: Sic dices filiis Israel: Misit me ad vos is qui est (Ibid.); et per Jeremiam: Qui es Dominus, Domine (Jerem. I, 6). 9. Fraus in praedictis latens retegitur. --Atque haec quis non intelligat plena fraudis esse et plena fallaciae? quae quamquam sint subtiliter confusa atque permixta, tamen absolute artificiosam malitiae et stultitiae calliditatem et ineptiam testantur. Inter caetera enim addiderunt, solum se Patrem innascibilem cognovisse: tamquam hinc quisquam possit ambigere, eum, ex quo ille genitus sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum. In ipso enim, quod pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id habens nomen quod neque profectum ex alio intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. Igitur id, quod Deo patri proprium est, proprium ei ac secretum relinquamus, confitentes in eo aeternae virtutis innascibilem potestatem. Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in confessione Dei patris quaedam ejus tamquam peculiaria et privata memorari, ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur. Cum enim dicunt, solum verum, solum justum, solum sapientem, solum invisibilem, solum bonum, solum potentem, solum immortalitatem habentem; in eo quod solus haec sit, a communione eorum secundum hos Filius separatur. Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur; necesse est ut Filius Deus et falsus, et insipiens, et secundum conspicabiles materias corporeus, et malevolus, et infirmus, et extra immortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus, cum in his Pater sit solus, excipitur. 10. Filii honor nil detrahit Patri. --Dicturi autem de absolutissima majestate et de plenissima divinitate unigeniti Dei filii, non existimamus quemquam arbitraturum, omnem hunc sermonem, quo usuri erimus, ad Dei patris contumeliam pertinere, quasi ex ejus 78 dignitate decedat, si quid eorum referatur ad filium: cum potius honor filii dignitas sit paterna; et gloriosus auctor sit, ex quo is, qui tali gloria sit dignus, exstiterit. Nihil enim nisi natum habet filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis est. Cessat ergo opinio contumeliae: cum quidquid inesse Filio majestatis docebitur, id ad amplificandam potestatem ejus, qui istiusmodi genuerit, redundabit.

11. Arianorum de Filio doctrina. --Consequens autem est, ut cognitis jam iis, quae ad deformationem Filii de Patre confessi sunt, ipsum illud quod de Filio professi sunt audiatur. Responsuri enim singulis eorum propositionibus, et divinorum dictorum testimoniis irreligiosam eorum doctrinam prodituri, debemus ad illa, quae de Patre dicta sunt, ea quae deinceps de Filio sint commemorata subjungere: ut confessione ea, quae de Patre et Filio est, inter se comparata, unus atque idem a nobis in absolvendis singulis propositionibus ordo teneatur. Memorant namque filium Dei neque ex aliqua subjacente materia genitum esse, quia per eum creata omnia sint; neque ex Deo esse, quia decedere ex Deo nihil possit: sed esse ex iis, quae non erant: id est, creaturam Dei perfectam, verumtamen non similem caeteris creaturis. Esse autem creaturam; quia scriptum sit, Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Esse etiam facturam perfectam, sed non similem caeteris facturis: facturam autem per id quod Paulus ad Hebraeos dixit: Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen (Hebr. I, 4). Et rursum: Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, cognoscite apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Hebr. III, 1). Ad infirmandum vero Filii et virtutem et potestatem et divinitatem, eo maxime utuntur, quod dixerit: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Idcirco autem non esse eum unum ex omnibus creaturis concedunt, quia scriptum sit: Omnia 79 per eum facta sunt (Joan. I, 3). Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrinam istiusmodi verbis suis, dicentes: Exemplum blasphemiae eorum, qui creaturam esse Dei filium dicunt. 12. « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti: hunc Deum genuisse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit: natum autem non putative, sed vere, obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum creaturarum; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus 80 prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu fratrum, frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed, sicut diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta habentur ab ipso; fons est autem omnium. 13. « Quapropter tres substantiae (ὑποστάσεις) sunt Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem 81 Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius: Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat antequam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus, aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. 14. Quia divina non percipit homo nisi ex Dei de se dictis, ex his refellendae sunt haereticae assertiones. Dei dicta non nude, sed ex suis causis expendenda. --Hic eorum error est, haec mortifera institutio: ad cujus confirmationem corrupto intelligentiae sensu, divinorum dictorum testimonia usurpant, et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur. Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam coelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est, vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet judicio naturam Creatoris sui opusque discernit. Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est: et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia ejus improbabuntur: 82 aut si ut est Deus creditur, non potest aliter de eo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana consilia extendant. Sequimur ergo, adversus irreligiosas et impias de Deo institutiones, ipsas illas divinorum dictorum auctoritates: et unumquodque eo ipso, de quo quaeritur, auctore tractabimus, non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam quasdam verborum enuntiationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi (Vide supra l. II, n. 30): quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus prosequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur. 15. Moyses dicens, Deus unus est, non negavit Filii deitatem. --Nam hoc eorum principale est: Novimus inquiunt, unum solum Deum, Moyse dicente, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Sed numquid hinc quisquam fuit ausus ambigere? aut umquam aliter a quoquam eorum praedicatum esse, qui Deum crederent, cognitum est, nisi unum Deum esse ex quo omnia, unam virtutem innascibilem, et unam hanc esse sine initio potestatem? Sed non per id, quod Deus unus est, Dei filio accidit negari posse quod Deus est. Moyses namque, vel potius Deus per Moysen, populo et in Aegypto et in deserto idolis et deorum, ut putabant, religionibus occupato, hoc constituit principale mandatum, ut unum Deum crederet: et vere ac merito constituit. Unus est enim Deus ex quo omnia. Sed videamus, an idem Moyses eum quoque, per quem omnia sunt, Deum esse confessus sit. Non enim Patri adimitur quod Deus unus est, quia et Filius Deus sit. Est enim Deus ex Deo, unus ex uno: ob id unus Deus, quia ex se Deus. Contra vero non minus per id Filius Deus, quia Pater Deus unus sit; est enim unigenitus filius Dei: non innascibilis, ut Patri adimat quod Deus unus sit; neque aliud ipse quam Deus, quia ex Deo natus est. De quo quamvis ambigi non oporteat, quin nascendo ex Deo Deus 83 sit, per quod fidei nostrae Deus unus est; tamen videamus an Moyses, qui ad Israel dixerit, Dominus Deus tuus unus est, Dei filium Deum praedicaverit. Uti enim nos ad confitendam Domini nostri Jesu Christi divinitatem testimonio illius oportebit, cujus auctoritate haeretici unum tantum Deum confitentes Filio putent negandum esse quod Deus sit. 16. In historia creationis Deum non solitarium docet. Alius dicens, alius faciens; uterque Deus. Filius est Deus faciens. --Igitur cum absoluta haec de Deo et perfecta confessio sit, secundum Apostolum ita loqui, Unus Deus pater ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6), videamus originem mundi, quid de ea Moyses loquatur. Ait namque: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic, et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus per medium aquae (Gen. I, 6, 7). Habes ergo Deum ex quo, habes Deum per quem. Aut si id negabis, necesse est id quod factum est per quem factum sit doceas: aut certe naturam ipsam creandorum Deo obedientem esse demonstres, quae ad id quod dictum est: Fiat firmamentum, se ipsam Dei verbo jussa firmaverit. Sed haec divinae Scripturae ratio non recipit. Omnia enim, secundum prophetam, facta ex nihilo sunt (II Mach. VII, 28): nec natura aliqua manens demutata in aliud est, sed id quod non erat creatum est, et absolutum est. Per quem? Audi evangelistam: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si quaeris per quem, audies eumdem Evangelistam dicentem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Ibid. 1-3). Quod si negare voles a Patre dictum videri, Fiat firmamentum (Gen. I, 6), audies rursum prophetam dicentem, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. (Psal. CXLVIII, 5.) Quod ergo dictum est, Fiat firmamentum; in eo quod Pater sit locutus ostenditur. Quod autem adjicitur: Et factum est sic, et quod fecisse 84 Deus dicitur; in eo persona efficientis est intelligenda qui faciat. Dixit enim, et facta sunt, non utique solum voluit, et fecit: mandavit, et creata sunt, non utique quia complacitum ei est, exstiterunt; ut (ita) Mediatoris officium inter se et ea quae essent creanda cessaret. Dicit ergo fieri Deus ex quo omnia sunt, et facit Deus per quem omnia, eodem parique nomine et in dicentis significatione et in efficientis operatione confesso. Si autem loqui audebis, non de Filio dici, Et fecit Deus; et ubi erit quod dictum est, Omnia per ipsum facta sunt et illud apostolicum: Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et illud, Ipse dixit, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5)? Quod si impudentiam tuam haec divinitus dicta convincent; non adimitur Dei filio quod Deus sit, per id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: cum ab eo ipso, qui haec est locutus, in ipsa constitutione mundi Deus fuerit praedicatus et Filius. Sed videamus, in quem profectum haec distinctio jubentis Dei, et facientis Dei augeatur. Nam tametsi sensus communis intelligentiae non recipiat, ut in eo quod dictum est: Jussit, et facta sunt, solitarius atque idem significatus esse credatur; tamen ne quid ambigi possit, oportet ea, quae mundi creationem consecuta sunt, explicari. (V. Tract. Ps. XCI, n. 6.) 17. Neque in condendo homine solitarius Deus. --Cum igitur perfecto mundo ejus incola formandus esset, talis de eo sermo est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). [Et rursum, Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27) ]. Quaero nunc, solumne sibi Deum locutum existimes, an vero sermonem hunc ejus intelligas non sibi, sed ad alterum exstitisse? Si solum fuisse dicis; ejus ipsius voce argueris dicentis, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Deus enim per legislatorem (Moysen) secundum intelligentiam nostram locutus est, verbis 85 videlicet, quibus uti ipse nos voluit, cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens. Significatio namque Dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod dictum esset, Et dixit Deus, Fiat firmamentum; et (in eo quod) rursum ita dictum est, Et fecit Deus firmamentum: ne tamen hic idem inanis ac superfluus sermo existimaretur, si sibi ipse dixisset ut fieret, et rursum ipse fecisset (quid enim tam alienum ab eo qui solus esset, ut sibi faciendum diceret, cum voluntate tantum opus esset ut fieret?); absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se tantum esse referendam. Dicendo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sustulit singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario ipse sibi non potest. Neque rursum recipit solitarii solitudo faciamus; neque quisquam alieno a se nostram loquitur. Uterque sermo, et faciamus et nostram, ut solitarium eumdemque non patitur; ita neque diversum a se alienumque significat. Aut quaero, si cum audias solitarium, utrum non ipsum eumdemque esse existimes? aut cum audias non ipsum neque eumdem, anne quod solitarius tantum sit intelligas? In solitario ergo solitarius, in non eodem vero neque ipso, non solitarius reperietur. Solitario ergo convenit, faciam, et meam: non solitario vero, faciamus, et nostram. 18. Nec solitudo est nec divinitatis diversitas. --Cum itaque legimus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia sermo uterque, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat; nobis quoque nec solitarius tantum, nec diversus est confitendus: cognita per id, quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae. Non sufficit autem solam verborum attulisse rationem, nisi dictorum intelligentiam etiam rerum operatio consequatur: scriptum enim ita est: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27). Quaero, si solitario atque ipsi ad se eumdem fuit sermo, quid hic sentiendum existimes? Video enim nunc tripertitam significationem, et facientis, et facti, et exempli. Qui factus est, homo est; Deus autem fecit; et quem fecit, ad imaginem Dei fecit. Si de solitario Genesis esset locuta, dixisset utique, 86 Et fecit ad imaginem suam. Sed sacramentum evangelicum annuntians, non duos deos, sed Deum et Deum elocuta est, cum hominem per Deum effectum ad imaginem Dei dicit. Atque ita Deus ad communem sibi cum Deo imaginem atque eamdem similitudinem hominem reperitur operari: ut nec solitudinis intelligentiam significatio efficientis admittat, nec divinitatis diversitatem ad eamdem imaginem ac similitudinem constituta patiatur operatio. 19. Alio loco idipsum confirmatur. --Et quamquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe inter multa mandata ita loquitur: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur anima ejus; quia ad imaginem Dei feci hominem (Gen. IX, 6). Etiam hic distinguitur exemplum, opus, operans. Deus testatur se ad imaginem Dei hominem fecisse. Cum faciendus homo est, quia de se, neque ad se loquebatur, dixit ad imaginem nostram: cum autem factus homo est, Fecit Deum hominem ad imaginem Dei. Non ignoravit utique verbi proprietatem, si sibi ipse loqueretur, ut diceret, Feci ad imaginem meam. Dixerat enim ad demonstrandam naturae unitatem, Faciamus ad nostram. Neque rursum confudit de solitario ac non solitario intelligentiam: cum hominem Deus faciens, ad imaginem Dei fecerit. 20. Patrem non sibi ut solitario FACIAMUS locutum esse. --Quod si Deum patrem solitarium sibi haec locutum fuisse affirmare voles, tamquam concedi tibi possit, ut unus secum velut cum altero sit locutus, credaturque in eo, quod ad imaginem Dei feci hominem, ita voluisse intelligi, tamquam, Ad imaginem meam feci hominem; primum ipse testimonio tuo redargueris. Dixisti enim, Ex Patre omnia, sed per Filium omnia. Namque per id quod dictum est. Faciamus hominem, ex eo origo est ex quo coepit et sermo: in eo vero quod Deus ad imaginem Dei fecit, significatur etiam is per quem consummatur operatio. 21. Sed Sapientiam, quae haereticis annuentibus Christus est, ei adfuisse. --Tum deinde, ne quid tibi hinc liceat mentiri, Sapientia, quam tu ipse Christum confessus es, contraibit dicens, Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat 87 fundamenta terrae, eram apud illum componens. Ego eram, ad quam gaudebat. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, 28 et seqq.). Conclusa est omnis occasio, et coartatur ad veri confessionem universus error. Adest Deo genita ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum. Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta, componit. Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur, Faciamus, et jussio exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur, Eram apud illum componens (Ibid. 30), non solitarium se sibi esse in operatione significat. Laetatur autem ante eum, quem sibi significabat adgaudere laetanti. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto, et laetabatur in filiis hominum (Ibid. 30, 31). Causam laetitiae suae Sapientia docuit. Laetatur ob laetitiam Patris, in perfectione mundi et in filiis hominum laetantis. Scriptum est enim: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I). Placere Patri opera sua gaudet, per se ex praecepto ejus effecta. Gaudium enim suum hinc esse profitetur, quod in consummato orbe et in filiis hominum Pater laetus existeret: in filiis hominum ob id, quia jam in uno Adam omne humani generis exordium constitisset. Non ergo in fabricatione mundi solitarius Pater sibi loquitur, Sapientia sua secum et cooperante, et consummata cooperatione gaudente. 22. Conclusio eorum quae a num. 16 probata sunt. --Non ignoramus autem multa et maxima ad absolutionem horum dictorum esse reliqua: sed dilata a nobis potiusquam dissimulata habentur; plenior namque eorum tractatus propositionibus caeteris reservatur. Nunc enim tantum ad id respondetur, quod in expositione fidei suae, vel potius perfidiae, ab impiis dictum est, unum tantum Deum a Moyse praedicatum. Et vere ita praedicatum meminimus, quia unus 88 Deus est ex quo omnia: sed non propterea ignorandum esse, quia Filius Deus est; cum idem Moyses Deum et Deum toto Operis sui corpore sit professus. Igitur videndum est, quomodo et electio et legislatio Deum et Deum pari confessionis ordine praedicet. 23. Angelus Dei Agar allocutus, Deus est. Filius et angelus Dei et Deus. --Post multas namque Dei ad Abraham allocutiones, cum adversum Agar Sara commoveretur, conceptui ancillae domina sterilis invidens, cumque discessisset a conspectu ejus, ita de ea Scriptura loquitur: Et dixit Angelus Domini ad Agar, Redi ad dominam tuam, et humilia te sub manibus ejus. Et dixit ei Angelus Domini, Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine (Gen. XVI, 9, 10). Et rursum: Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me (Ibid., 13). Angelus Dei loquitur (duplex autem in angelo Dei significatio est: ipse qui est, et ille cujus est): et loquitur non res secundum nomen officii sui; ait enim: Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine. Ministerium angeli potestas multiplicandarum gentium excedit. Sed quid tandem de eo, qui Dei Angelus quae soli Deo propria sunt loquebatur, Scriptura testata est? Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me. Primum angelus Dei, secundo Dominus; vocavit enim nomen Domini qui loquebatur secum; dehinc tertio Deus, Tu enim es Deus qui adspexisti me. Qui angelus Dei dictus est; idem Dominus et Deus est. Est autem secundum prophetam filius Dei magni consilii angelus (Esai. IX, 6, sec. LXX). Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei est nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo, ipse est et angelus Dei. Ut vero honor debitus redderetur, et Dominus et Deus est praedicatus. 24. Cur idem loquens ad Agar angelus, ad Abraham Deus dicatur. --Et hic quidem primum angelus, deinde idem postea et Dominus et Deus: ad Abraham vero tantum Deus. Tuto enim, jam personarum discretione praemissa, ne solitarii error subesset, absolutum et verum 89 ejus nomen edicitur. Scriptum namque est: Et dixit Deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua pariet filium tibi, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, et semini ejus post illum. De Ismael autem, ecce exaudivi te, et benedixi ei, et amplificabo eum valde: duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam (Gen. XVII, 19, 20). Numquid ambigitur, quin qui angelus Dei dictus est, idem rursum dicatur et Deus? Pariterque de Ismael sermo est, et nunc et dudum multiplicandus ab ecdem est. Et ne forte non idem, qui esset locutus ad Agar, non loqui crederetur: ejusdem personae significationem divinus sermo testatur, dicens, Et benedixi ei et multiplicabo eum. Benedictio ex praeterito est; jam enim ad Agar sermo fuerat: amplificatio vero in futurum; nunc enim primum ad Abraham de Ismael Deus loquitur. Et ad Ahraham Deus loquitur; ad Agar vero angelus Dei locutus est. Deus igitur est, qui et angelus est: quia qui et angelus Dei est, Deus est ex Deo natus. Dei autem angelus ob id dictus, quia magni consilii est angelus: Deus vero idem postea demonstratus est, ne qui Deus est, esse angelus crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum. Angelus Domini ad Agar locutus est; idem ad Abraham Deus loquitur, ex eodem ad utrumque fit sermo. Benedicitur Ismael, et in gentem magnam amplificandus esse promittitur. 25. Referuntur et alia visa, dicta, gesta. --Scriptura et per Abraham, Deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quoque Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt viri tres. Abraham conspectis tribus unum adorat, et Dominum confitetur. Scriptura adstitisse viros tres edidit: sed patriarcha non ignorat qui et adorandus sit et confitendus. Indiscreta assistentium species est; sed ille Dominum suum fidei oculis et visu mentis agnovit. Dehinc sequitur: Et 90 dixit ei, Revertens veniam ad te ad hoc tempus in futurum, et habebit filium Sara uxor tua (Gen. XVIII, 10). Et post haec dixit ei Dominus, Non celabo ego Abraham puerum meum quae facturus sum (Ibid., 17). Et rursum: Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde (Ibid., 20). Et rursum post multum alium sermonem, quem brevitatis studio praetermittimus, cum de justis una cum injustis perdendis Abraham esset sollicitus, ait: Nequaquam, qui judicas terram, facies hoc judicium. Et dixit Dominus, Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in civitate, remittam omni loco propter illos (Ib., 25, 26). Et rursum consummato sermone ad Lot fratrem Abrahae, Scriptura dicit, Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24). Et rursum: Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit, et fecit Deus Sarae sicut locutus est, et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Gen. XXI, 1, 2). Dehinc expulsa de Abrahae domo cum filio suo ancilla, et in deserto ob aquae inopiam interitum pueri timente, eadem Scriptura ait, Et exaudivit Dominus Deus vocem pueri ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est Agar? noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene manum ejus; in gentem enim magnam faciam eum (Ibid., 17, 18). 26. Expenduntur singula. Filius et magni consilii angelus est, et Dominus, et Deus. --Quae perfidiae caecitas est, quae increduli cordis obtusio est, quae irreligiositatis temeritas, aut ignorare haec, aut non ignorata negligere? Certe ita commemorata et dicta sunt, ne intelligentiam veritatis error aliquis aut obscuritas impediret. Quae si non posse ignorari doceamus; impietatis esse crimen necesse est quod negatur. Angelus Dei loqui ad Agar coepit, Ismaelem in gentem magnam adaucturus, eique innumerabilem 91 gentis progeniem praestaturus. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Sermonis enim exordium ab angelo Dei coepit, sed in confessione Dei constitit. Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi, Dei angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Nomen enim naturae, non nomini natura componitur. Iisdem etiam de rebus ad Abraham Deus loquitur: benedictum jam Ismaeli docetur, et multiplicandum eumdem esse in gentem: Benedixi, inquit, ei (Gen. XVII, 20). Non itaque demutavit personae suae significationem: se enim jam benedixisse demonstrat. Scriptura certe sacramenti ordinem et verae praedicationis modum, ab angelo Dei incipiens, et postea iisdem de rebus eumdem loquentem Deum confessa, servavit. 27. Vir quem ex tribus adorat Abraham, Dominus, Deus, et judex est. --Procedit autem pleniore doctrinae profectu sermo divinus, Deus isthic ad Abraham loquitur, parituram Saram pollicetur. Post haec viri tres sedenti assitunt, unum adorat, et Dominum confitetur. Idemque et adoratus et confessus ab illo, tempore eodem in futurum rediturum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis eumdem vir ab eo visus alloquitur. Demutatio tantum fit nominum, nihil tamen de confessione decessit. Virum enim licet conspectum, Abraham tamen Dominum adoravit (Gen. XVII, 2, 3): sacramentum scilicet futurae corporationis agnoscens. Nec tamen tantae fidei testimonio caruit; Domino in Evangeliis dicente, Abraham pater vester laetabatur, ut videret diem meum: et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56). Vir ergo conspectus rediturum se tempore eodem pollicetur. Contuere sponsionis effectum: memento tamen virum esse qui spondeat. Quid ergo Scriptura dicit, Et Dominus visitavit Saram (Gen. XXI, 1)? Vir ergo iste Dominus est, efficiens quod spopondit. Quid autem sequitur? Et fecit Deus Sarae sicut locutus est (Ibid.). Vir in loquendo nuncupatus, Dominus 92 in visitatione significatus, Deus praedicatur in facto. Locutum certe virum non ignoras, qui Abrahae et visus est et locutus. Deum quomodo ignorabis, Scriptura eadem, quae virum dixerat, Deum confitente? Ipsa enim dixit, Et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Ibidem, 2). Sed vir venturum se locutus est. Virum crede tantum, nisi qui venit, et Deus et Dominus est. Causam compara. Vir certe ob id veniet, ut Sara et concipiat et pariat, Fidem disce. Dominus et Deus ob hoc venit, ut Sara et conciperet et pareret. In potestate Dei vir locutus est: in effectu Dei Deus praestitit. Ita se Deum et loquendo et faciendo significat. Viri deinde de conspectis tribus duo abeunt: sed qui residet, et Dominus et Deus est. Neque solum Dominus et Deus est, sed et judex est. Stans enim ante Dominum Abraham dixit, Nullo modo tu facies hoc verbum, occidere justum cum impio, et erit justus sicut impius. Nequaquam, qui judicas omnem terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25). Toto igitur sermone suo Abraham fidem, ob quam justificatus est, docet, Dominum suum ex tribus agnitum, et solum adoratum, et Dominum confessus et judicem. 28. Unum ex tribus, non tres in uno Abraham adorat. Discrimen inter visum Lot, et visum Abrahae. --Ac ne forte existimes in unius confessione, trium omnium virorum, qui simul videbantur, honorem contineri; contuere quid conspectis duobus qui discesserant Lot dixerit: Et ut vidit Lot, exsurrexit obviam illis, et adoravit in faciem in terram: et dixit, Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri (Gen. XIX, 1, 2). Hic pluralem retinuit significationem simplex visio angelorum, illic singularem honorem patriarchae fides confitetur. Hic divinae Scripturae historia duos de tribus tantum angelos fuisse significat, illic Dominum et Deum praedicat. Ait enim: Et dixit Dominus Abraham, Quare risit Sara, dicens, Ergo vere paritura sum? ego autem senui. Numquid impossibile est 93 a Deo verbum? In tempore hoc revertar ad te in futurum, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, 13 et seqq.). Tenet ergo Scriptura ordinem veritatis, nec pluralem significationem in eo qui et Deus et Dominus agnoscebatur admiscens, neque angelis duobus honorem, qui Deo tantum fuerat delatus, impertiens. Lot quidem dominos dicit, sed Scriptura angelos nuncupat. Illic hominis officium est, isthic confessio veritatis. 29. Dominus a Domino, Filius. --Dehinc adest in Sodomam et Gomorrham justi poena judicii. Et quid tandem momenti in eo est? Dominus sulphur et ignem pluit a Domino (Gen. XIX, 24). Ut Dominus a Domino; ita non discrevit naturae nomine, quos significatione (non unius personae) distinxerat. Legimus namque in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Dedit ergo Dominus, quod Dominus accepit a Domino. 30. Eum ut Deum vidit Jacob nec solitarium. --Sed qui accepisti in Domino et Domino judicis cognitionem, cognominis ejusdem in Deo et Deo cognosce consortium. Jacob discedens ob metum fratris sui, somnians viderat scalam fundatam in terra et contingentem coelum, et per eam adscendentes et descendentes angelos Dei, et Dominum incumbentem super eam, sibique omnes benedictiones, quas Abrahae et Isaac dederat, impertientem (Gen. XXVIII). Ad hunc postea talis Dei sermo est: Dixit autem Deus ad Jacob, surgens adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altarium Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui (Gen. XXXV, 1). Deus honorem Deo postulat, et postulat cum alterius significatione personae: Qui, inquit, apparuit tibi cum fugeres; ne qua personae ejusdem confusio nasceretur. Deus ergo est qui loquitur, Deus et de quo loquitur: honoris confessio a naturae nomine non discernit, quos significatio subsistentes esse distinguit. 31. Synopsis et scopus praedictorum a numero 23.--Et huic quidem loco quaedam memini ad pleniorem absolutionem necessaria: sed secundum propositionis ordinem, responsionis quoque ordo retinendus est. Itaque quae ei reliqua sunt, in libro altero suo loco exsequemur. Tantum hoc nunc in Deo, qui honorem Deo postulat, demonstrandum fuit, angelum Dei, qui cum Agar locutus esset, et Deum esse et Dominum, cum iisdem de rebus ad Abraham locutus ipse sit: et virum, qui Abrahae visus sit, et Deum esse et Dominum; angelos autem duos, et cum Domino visos, et 94 ab eo ad Lot missos, nihil aliud a propheta nisi angelos praedicatos. Non solum autem ad Abraham in viro Deus adfuit, sed etiam ad Jacob in homine Deus venit. Neque solum venit, sed luctatus ostenditur (Gen. XXXII, 24): neque tantummodo luctatus, sed etiam adversus eum, cum quo luctabatur, infirmus. Nunc de luctae sacramento non est, neque in tempore, neque in materia, aliquid tractare. Deus certe est; quia Jacob adversus Deum invaluit, et Israel Deum vidit. 32. Moysi in rubo visus, Dominus et Deus est. --Videamus autem, an etiam alibi, praeter quam ad Agar, hic angelus Dei Deus esse sit cognitus. Cognitus plane est. Neque solum Deus, sed etiam Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob repertus. Angelus enim Domini Moysi de rubo apparuit, Dominus de rubo loquitur: vocem cujus intelligendam existimas, utrum ejus qui visus est, an alicujus alterius? Hic mendacii locus nullus est. Ait enim Scriptura, Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo (Exod. III, 2). Et rursum, Vocavit eum Dominus de rubo, Moyses, Moyses. Et respondit: Quid est? Et dixit Dominus: Ne accesseris huc, solve calciamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Ibid., 4 et seqq.). Qui apparuit in rubo, de rubo loquitur: et visionis locus unus et vocis est; neque alius, quam qui est visus, auditur. Qui angelus Dei est cum videtur, idem rursum cum auditur est Dominus; ipse vero Dominus qui auditur, Deus deinde Abrahae, Isaac et Jacob esse cognoscitur. Cum angelus Dei dicitur, non proprius sibi ac solitarius esse monstratur; est enim angelus Dei: cum Dominus et Deus nuncupatur, in honore naturae suae et nomine praedicatur. Habes ergo angelum, qui de rubo apparuit, et Dominum et Deum. 33. Moyses non semel Deum et Dominum praedicat. Uterque tamen unus est Deus. Filio uti natura Deo honor postulatur. Filius et Angelus Dei et Deus. --Percurre adhuc Moysi testimonia; et intellige an occasionem aliquam praedicandi Deum et Dominum negligat. Tenes nempe ex dictis ejus, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Tene nunc divinae illius cantionis suae dicta: ait namque, Videte, videte quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Et cum omnis sermo ei ex persona Dei usque ad finem cantionis fuisset, ait, Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes filii Dei. Laetamini gentes cum populo ejus, et honorificent eum omnes angeli Dei (Ib., 43). 95 Honorificandus est a Dei angelis Deus, dicens: Quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me. Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unigenitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. Adorandus ergo est a filiis Dei, et honorificandus ab Angelis Dei. Ita et honor et veneratio Deo a Dei filiis et Angelis postulatur. Significationem honorandi, et corum per quos est honorandus intellige, scilicet per angelos et filios Dei, Deus. Ac ne forte honorem Dei non naturalis existimes postulari, et arbitreris hoc in loco Moysen de honorando Deo patre sensisse, cum tamen Pater sit honorandus in Filio; tamen benedictionem, quam sub eodem sermone ad Joseph disponit, adverte. Ait enim: Et quae accepta sunt ei qui apparuit in rubo, veniant super caput Joseph et verticem (Deut. XXXIII, 16). Adorandus ergo a Dei filiis Deus est, sed Deus qui et Dei filius est. Honorandus autem a Dei angelis Deus est, sed Deus qui Dei angelus Deus est: quia de rubo apparuit Dei angelus Deus, et quae ei complacita sunt, Joseph cum benediceretur optantur. Non ideo non Deus, quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco, quia Deus est: sed significata personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, ac manifestata sacramentorum coelestium dispensatione, non solitarium Deum docuit opinandum, cum angelum et filium Dei Deum, Dei et angeli et filii adorabunt. 34. Et haec quidem de Moysi libris responsa a nobis sint, vel potius Moyses ipse responderit: quia eo haeretici auctore usi, per unius Dei confessionem putent persuaderi posse, ne Deus esse Dei filius praedicetur; 96 contra auctoris sui testimonium impii, cum quando ille unum Deum confitens, non destiterit de Dei filio docere quod Deus est. Sed consequens est multiplices de eodem prophetarum sententias proferre. 35. Qui propheta Filium et Deum doceat, et a Patre secernat. Filii cur pater Deus sit. --Tenes dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: atque utinam recte teneres. Sed secundum sensum tuum dicti prophetici quaero rationem. Ait enim in psalmis: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8). Discerne ad legentis intelligentiam unctum et ungentem: distingue te et tuus: ad quem et de quo sit sermo, demonstra. Superioribus enim dictis hic confessionis ordo subjectus est. Dixerat namque: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis tuae, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Ibid., 7). Nunc quoque his adjecit: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Deus ergo regni aeterni, ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis, a Deo suo unctus est. Numquid intelligentiam nostram aliqua saltem nominum intervalla confundunt? Nam discretio tantum personae in te et tuus posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione. Tuus enim relatum est ad auctorem, te vero ad ejus qui ex auctore est significationem. Est enim Deus ex Deo, propheta eodem ordine confitente: Unxit te, Deus, Deus tuus. Non est autem ante innascibilem Deum Deus ullus, ipso dicente: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis quoniam ego sum, et ante me non est alius Deus, et post me non erit (Esa. XLIII, 10). Ejus igitur, qui sine initio est, demonstrata est dignitas; et ejus qui ex innascibili est, honor conservatus est: Unxit te, enim Deus, Deus tuus. Id enim, quod ait tuus, ad nativitatem refertur, caeterum non perimit naturam (Vide lib. XI, n. 18, etc.). Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est: Unxit enim te, Deus Deus tuus: designata videlicet et auctoris, et ex eo geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem et dignitatis nuncupatione constituit. 97 36. Filium Patris qualem Esaias praedicat. --Verum ne forte ex eo arripi impiae assertionis possit occasio, quod dictum est, Quoniam ego sum, et ante me non est Deus alius, et post me non erit (Esai, XLIII, 10); tamquam per id non et Filius Deus sit, quia post Deum, ante quem Deus nullus sit, nullus quoque postea Deus futurus sit: totius ob id dicti ratio tractanda est. Deus ipse sermonis sui testis est, sed et puer ejus electus una cum eo testis est, Deum ante se non esse, neque post se futurum. Sufficiens quidem sibi ipse testis est: sed testimonio de se suo, testimonium pueri quem elegit admiscuit. Unum ergo duum testimonium est, nullum ante se Deum esse; ex eo enim omnia sunt: neque post se Deum futurum; non utique ex se non fuisse. Erat enim jam puer in testimonio Patris haec loquens, puer in tribu ex qua gigni habebat electus. Idipsum ita in Evangeliis demonstrat: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo complacuit anima mea (Matth. XII, 18). Non est ergo ante me alius Deus, et post me non erit: aeternae videlicet et indemutabilis virtutis infinitatem in eo, quod ante et postea Deus praeter se sit nullus, ostendens: puero tamen suo, ut in testimonio suo, ita et in nomine, collocato. 37. Oseae locus pro Filii deitate. Patri nullus, Filio Pater, nobis Pater et Filius est Deus. --Et hoc ipsum promptum est ex persona ipsius discere. Ait enim ad Osee prophetam, Non apponam adhuc ut miserear domui Israel, sed enim adversans adversabor illis: filiorum autem Juda miserebor, et salvos eos faciam in Domino Deo ipsorum (Oseae I, 6, 7). Ergo absolute Pater Deum Filium nuncupat, in quo et elegit nos ante tempora saecularia (Ephes. I, 4). Ipsorum idcirco ait, quia Deus innascibilis a nullo est, nosque Filio in haereditatem a Deo patre donamur. Legimus namque, Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Deo enim ex quo omnia sunt Deus nullus est, qui sine initio aeternus est. Filio autem Deus Pater est; ex eo enim Deus natus est. Nobis autem et Pater Deus est, et Filius Deus est: Patre de Filio confitente quod Deus noster sit, Filio de Patre docente quod Deus nobis sit: Deo tamen Filio a Patre, id est, ipso innascibilis virtutis suae nomine, nuncupato. Et haec quidem ad Osee. 38. Testimonium luculentum ex Esaia. Magorum adoratio praedicta. Qui fuerunt magi. --Per Esaiam autem quam absoluta Dei patris de Domino nostro professio est. Ait namque: Quoniam sic dicit Dominus Deus sanctus 98 Israel, qui fecit quae ventura sunt: Interrogate me de filiis vestris et de filiabus, et de operibus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram, et hominem super eam, ego omnibus sideribus praecepi, ego suscitavi regem cum justitia, et omnes viae ejus rectae. Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem plebis meae convertet, non cum praemio, neque cum muneribus, dicit Dominus Sabaoth. Laborabit Aegyptus, et mercatus Aethiopum, et Sabain. Viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus. Deus Israel salvator. Erubescent et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Esai, XLV, 11 et seq.). Estne adhuc aliquis temeritatis locus? aut ulla relicta est ignorationis occasio: nisi id tantum reliquum sit, ut impietas professa se prodat? Deus ex quo omnia sunt, qui omnia mandando fecit, facti opera sibi assumens, non utique efficienda, nisi dixisset ut fierent, testatur regem per se excitatum justum, et aedificantem sibi Deo civitatem, et plebis captivitatem avertentem, non cum praemio neque cum muneribus; gratia enim omnes salvamur. Deinde ita loquitur, cum post laborem Aegypti, id est, saeculi calamitatem, et mercatus Aethiopum et Sabain viri excelsi ad cum transibunt. Et qui tandem existimandus labor Aegypti, et mercatus Aethiopum et Sabain? Recordemur Orientis Magos adorantes Dominum et munerantes, et laborem veniendi usque in Bethlehem Judae tanti itineris metiamur. In principum enim labore totius Aegypti labor demonstratus est. Magis namque divinae virtutis operationes falsa rerum specie mentientibus, potissimus impiae religionis honor a saeculo omni deferebatur. Iisdem Magis et mercatu Aethiopum et Sabain, auri, et thuris, et myrrhae munera deferentibus: quod quidem idipsum et alius propheta praemonuit, dicens: In conspectu ejus procident Aethiopes, et inimici ejus limum lingent. Reges Tharsis munera offerent, reges Arabum et Sabain munera adducent, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 9, 10). In Magis itaque 99 et muneribus, labor Aegypti et mercatus Aethiopum et Sabain ostenditur, scilicet mundi error Magis adorantibus, et electa gentium munera adorato ab his Domino oblata. 39. Apostoli viri excelsi. --Excelsi autem viri, qui ad eum transituri sunt, atque eum vincti sequentur, qui tandem isti sunt, non in obscuro est. Respice ad Evangelia; Petrus Dominum suum secuturus praecingitur (Joan. XXI, 7). Intuere Apostolos: servus Christi Paulus in vinculis gloriatur (Philem. I). Et videamus an vinctus Christi Jesu ea, quae Deus de filio suo Deo fuerat locutus, impleverit. Precabuntur, inquit, quoniam in te est Deus (Esai. XLV, 14). Dictum itaque ab Apostolo recognosce, et recognitum intellige: Deus in Christo erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Dehinc sequitur, Et non est Deus praeter te. Quibus continuo idem Apostolus ait, unus est enim Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et nullus praeter eum videtur alius esse, quia unus est. Tertio quoque ait, Tu es Deus, et nesciebamus. Sed ex persecutore Ecclesiae dixit: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5). Hi igitur vincti haec praedicabunt: excelsi videlicet, et in duodecim thronis judicaturi tribus Israel, et Dominum suum doctrinae et passionis suae martyrio secuturi. 40. Pater de se dicit, Non est Deus praeter me, et de Filio, Non est Deus praeter te. Filius persona non genere a patre discretus. --Deus ergo in Deo est: et in quo est Deus, Deus est. Et quomodo non est Deus praeter te; cum in eodem Deus sit? Usurpas, o haeretice, ad confessionem solitarii Dei patris, Non est Deus praeter me: quomodo ex praedicatione Dei patris dicentis, Non est Deus praeter te, dictum interpretaberis, si per id quod dictum est, Non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39), affirmare contendis, ne Dei filius Deus sit? Et cui ergo Deus (Pater) dixerit, Non est Deus praeter te? subjicere enim hic tibi personam solitarii non licebit. Dominus enim dixit regi quem excitavit, ex persona virorum excelsorum adorantium et deprecantinm, Quoniam in te est Deus. Solitarium res ista non recipit. In te enim praesentem, veluti ad quem sit sermo, significat. Quod autem sequitur, In te est Deus, non solum eum qui praesens est, sed etiam eum 100 qui maneat in praesente demonstrat: habitantem ab eo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis: Deus enim in eo est: et in quo est Deus, Deus est. Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque ex se genito manet. Deus in Deo, quia ex Deo Deus est. Tu es enim Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator (Is. XLV, 15). 41. Filio adversantes erubescent. Filium qui negat, Patrem inhonorat. --Negantem te Deum in Deo, sequens sermo confutat: ait enim, Erubescent, et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Ibid., 16): Decretum hoc in impietatem tuam Dei est. Adversaris enim Christo, de quo te professio paternae vocis objurgat. Deus est enim, quem esse tu Deum denegas. Denegas vero sub specie honoris Dei (Patris), dicentis, Non est alius Deus praeter me (Ibid., 18). Sed confundere et erubesce: non eget delato a te honore innascibilis Deus, gloriam hanc a te solitudinis suae non postulat, non desiderat hanc opinionis tuae intelligentiam; ut ob hoc quod dixerit, Non est Deus praeter me, cum quem ex se genuit Deum abneges. Ac ne sibi hoc, ad divinitatem Filii destruendam, peculiare deferres; Unigeniti sui gloriam honore perfectae divinitatis implevit, dicens, Et non est Deus praeter te. Quid exaequata discriminas? quid comparata discernis? Proprium Dei filio est, ne praeter eum Deus sit; proprium Deo patri est, ne absque eo Deus quisquam sit: verbis Dei de Deo utere. Confitere ita, et precare regem: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Caret contumelia honoris officium, neque offensionem habet confessionis exemplum; maxime cum adversatio ejus plena confusionis sit et pudoris. Immorare Dei verbis, confitere Dei vocibus; et fuge confusionis denuntiationem. Deum enim Dei filium abnegando, non tam Deum tamquam solitarium gloriae honore veneraberis, quam Patrem Filii inhonoratione contemnes. Honoris fidem innascibili Deo confitere, quod praeter eum Deus nullus sit: unigenito Deo praedica, quod absque eo Deus non sit. 101 42. Filii divinitati adstipulatur Jeremias. Qui Deus super terram visus. Filius et in legis latione et in carnis assumptione unus Mediator. Pater et Filius unum. --Audi enim praeter Moysen et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et Jeremiam docentem, cum dicit: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 36 et seqq.). Dixerat enim jam superius, Et homo est, et quis cognoscet eum? Habes ergo Deum in terris visum, et inter homines conversatum: et requiro quomodo intelligendum existimes, Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18); cum Jeremias Deum praedicet, qui et visus in terris est, et inter homines conversatus est? Pater certe non nisi soli Filio visibilis est. Quis ergo iste est qui est visus et conversatus inter homines? Deus certe noster est, et visibilis in homine et contrectabilis Deus. Et prophetam loquentem intellige: Non deputabitur alter ad eum. Si quaeris, quomodo? audi quae sequuntur: ne per id non et Patri proprium esse existimes quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Haec enim sibi cohaerent: Non deputabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est. Unus est enim Mediator Dei et hominum, Deus et 102 homo: et in legis latione, et in corporis assumptione mediator. Alius igitur ad eum non deputatur. Unus est enim hic in Deum ex Deo natus, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, per quem tempora et saecula facta sunt. Totum enim quidquid est, ex ejus operatione subsistit. Hic ergo unus est disponens ad Abraham, loquens ad Moysen, testans ad Israel, manens in prophetis, per virginem natus ex Spiritu sancto, adversantes nobis inimicasque virtutes ligno passionis affigens, mortem in inferno perimens, spei nostrae fidem resurrectione confirmans, corruptionem carnis humanae gloria corporis sui perimens. Ad hunc ergo non deputabitur alius. Soli enim haec unigenito Deo propria sunt, et unus hic in hac peculiari virtutum suarum beatitudine natus ex Deo est. Non alter ad eum Deus deputatur: non enim ex alia substantia, sed ex Deo Deus est. Nihil in eo itaque novum, nihil extraneum, nihil recens est. Cum enim audit Israel, quod sibi Deus unus sit, et Filio Dei Deo non alter Deus deputetur, ut Deus sit; absolute pater Deus et filius Deus unum sunt, non unione personae, sed substantiae unitate: quia filio Dei Deo deputari ad alterum Deum non sinit propheta, quod Deus est.