I | III |
25-26 LIBER SECUNDUS.
recensereDe veritate Trinitatis generatim, et de singularum personarum dignitate et officio nominatim disserit. Ac primo quidem declarat Hilarius tanti mysterii notitiam in baptismo traditam sufficere. Tum de haeresum origine, deque haereticis Trinitatis fidem infestantibus pauca praelocutus, ad scribendum de tam reconditis rebus invitum se ac trementem adduci pluribus protestatur. Hinc ubi aperuit de Patre quid sentiat, verbis rem ut est non satis explicari ostendit. Deinde quid sit quidve non sit Filius exponit; et arguit eos, qui inique ferunt se generationis illius sacramentum capere non posse; cum tot aliis in rebus, etiam suis, aequanimiter imperiti sint. Hanc vero inenarrabilem Filii Dei generationem sapientibus saeculi, scribis legis, et haereticis ignoratam, divina illius natura prius paucis demonstrata, verbis Piscatoris explicat.
Postea fidem Scripturis fundatam commendans, eam medicamento comparat medendis omnibus morbis idoneo, idque confirmat allatis Scripturae testimoniis, quibus Sabellii simul et Hebionis Arianorumque commenta debellantur. Non tacet quaedam de Christo in Scripturis memorari, quae Deo indigna videantur; sed in iis ipsis, quae humani generis causa pertulisse narratur, ostendit non deesse potestatis ac dignitatis signa, quibus eum vere Deum esse doceamur.
Tandem Spiritum sanctum existere a Patre et Filio distinctum probat, et eorum scrupulum levat, qui hoc aut ignorant aut ambigunt, quia Spiritus voce Patrem aut Filium frequenter intelligi videant. Praeterea demonstratur Spiritus sancti divina natura, officium, quam necessarium nobis sit illius donum, quove studio promerendum. 1. Quod sufficiat Trinitatis notitia in baptismo tradita. --Sufficiebat credentibus Dei sermo, qui in aures nostras Evangelistae testimonio cum ipsa veritatis suae virtute transfusus est, cum dicit Dominus: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20). Quid enim in eo de sacramento salutis humanae non continetur? aut quid est, quod sit reliquum aut obscurum? Plena sunt omnia ut a pleno, et a perfecto perfecta. Nam et verborum significationem, et efficientiam rerum, et negotiorum ordinem, et naturae intelligentiam comprehendunt. Baptizare jussit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, id est, in confessione et auctoris, et unigeniti, et doni. Auctor unus est omnium. Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus. Omnia ergo sunt suis virtutibus ac meritis ordinata: una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum. Nec deesse quidquam consummationi tantae reperietur, intra quam sit, in Patre et Filio et Spiritu sancto, infinitas in aeterno, species in imagine, usus in munere.
2. Plura de ea disserere cogit haereticorum vitium. --Sed compellimur haereticorum et blasphemantium 27 vitiis, illicita agere, ardua scandere, ineffabilia eloqui, inconcessa praesumere. Et cum sola fide expleri quae praecepta sunt oporteret, adorare videlicet Patrem, et venerari cum eo Filium, sancto Spiritu abundare; cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea quae inenarrabilia sunt extendere, et in vitium vitio coartamur alieno: ut quae contineri religione mentium oportuissent, nunc in periculum humani eloquii proferantur. 3. Haeresis e Scriptura perperam intellecta nascitur. --Exstiterunt enim plures, qui coelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est: et sensus, non sermo fit crimen. Numquid corrumpi veritas potest? Cum patris nomen auditur, numquid natura filii non continetur in nomine? Numquid Spiritus Sanctus non erit, qui nuncupatur? Neque enim in Patre potest non esse quod pater est, neque in Filio deesse quod filius est, neque in Spiritu sancto non exstare quod sumitur. Sed homines mente perversi omnia confundunt et implicant, et usque ad naturae demutationem sensus sui perversitate contendunt; ut quod Pater est Patri adimant, dum volunt Filio auferre quod filius est. Adimunt autem, quando cum his non de natura sit filius. Non ex natura autem est, quando non eadem in se habet ortus, et generans. Neque enim filius est, cui alia ac dissimilis erit a patre substantia. Pater autem quomodo erit, si non quod in se substantiae atque naturae est, genuerit in filio? 4. Haereticorum doctrinae novae, Sabellii, Hebionis, Arianorum, Pneumatomachorum. --Haec igitur licet mutare de eo quod sint nullo modo possint, afferunt tamen doctrinas 28 novas et humana commenta: ut Sabellius Patrem extendat in Filium, idque nominibus potius confitendum putet esse quam rebus, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponat et Patrem: ut Hebion omne initium filio Dei ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; neque subsistens antea quod in principio apud Deum erat Deus Verbum virgo susceperit, sed carnem genuerit per verbum; quia in Verbo antea, non existentis unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum: ut aliqui hujus nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo atque a tempore formam et sapientiam et virtutem Dei provehunt; ne si ex Patre sit Filius, Deus sit imminutus in Filium; solliciti nimium, ne Patrem Filius ab eo natus evacuet: atque idcirco Deo in filii creatione subveniant, eum ex non exstantibus comparando, ut intra naturae suae perfectionem Pater, quia nihil ex eo sit genitum, perseveret. Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando, et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur: Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant. Ita et imperitos perdunt, dum rationem praedicationis hujus affirmant; et audientes fallunt, dum naturam nominibus adimunt, quia nomina non possunt auferre naturae. Praetermitto reliqua humani periculi nomina, Valentinos, Marcionitas, Manichaeos pestesque caeteras, quae interdum imperitorum mentes occupant, et ipso contagio conversationis 29 inficiunt: fitque omnium lues una, dum in audientium sensum praedicantium morbus infunditur. 5. De divinis sermonem quam aegre ac tremens instituat Hilarius. --Horum igitur infidelitas in anceps nos ac periculum protrahit, ut necesse sit de tantis ac tam reconditis rebus aliquid ultra praescriptum coeleste proferre. Dixerat Dominus baptizandas gentes, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Forma fidei certa est: sed quantum ad haereticos omnis sensus incertus est. Ergo non praeceptis aliquid addendum est, sed modus est constituendus audaciae: ut quia malignitas instinctu diabolicae fraudulentiae excitata veritatem rerum per naturae nomina eludit, nos naturam nominum proferamus; et editis, prout in verbis habebimus, dignitate atque officio Patris, Filii, Spiritus sancti, non frustrentur naturae proprietatibus nomina, sed intra naturae significationem nominibus coartentur. Et nescio quid de his rebus aliter sentientibus animi sit, veritatem corrumpentibus, tenebras luci inferentibus, insecabilia desecantibus, incorrupta scindentibus, indivisa partientibus. Quibus si tantum factu facile est perfecta concerpere, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito: mihi certe his respondenti in curis aestus est, in sensu labes ( f. tabes) est, in intelligentia stupor est; in sermone autem non jam infirmitatem, sed silentium confitebor. Et certe mihi extorquetur hoc velle, dum et audaciae resistitur, et errori consulitur, et ignorantiae providetur. Immensum est autem quod exigitur, incomprehensibile est quod audetur; ut ultra praefinitionem Dei, sermo de Deo sit. Posuit naturae nomina, Patrem, Filium, Spiritum sanctum. Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem, quidquid ultra quaeritur, non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat, intelligentiae 30 capacitatem quidquid fine nullo continetur excedit. Sed nos necessitatis hujus ab eo, qui haec omnia est, veniam deprecantes, audebimus, quaeremus, loquemur: et, quod solum in tanta rerum quaestione promittimus, ea quae erunt significata credemus. 6. Patris notio. --Pater est, ex quo omne quod est constitit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium. Caeterum ejus esse in sese est, non aliunde quod est sumens, sed id quod est, ex se atque in se obtinens. Infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia; semper extra locum, quia non continetur; semper ante aevum, quia tempus ab eo est. Curre sensu si quid ei putas ultimum esse, eum semper invenies: quia cum semper intendas, semper est quod intendas. Semper autem locum ejus intendere ita tibi est, ut ei esse sine fine est. Sermo in eo deficiet, non natura claudetur. Iterum revolve tempora, esse semper invenies: et cum calculi numerus in sermone defecerit, Deo tamen semper esse non deficit. Intelligentiam commove, et totum mente complectere; nihil tenes. Totum hoc habet reliquum, reliquum autem hoc semper in toto est. Ergo neque totum, cui reliquum est; neque reliquum est omne, quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est. Deus autem et ubique est, et totus ubicumque est. Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cui est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre. Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, et complectendum intelligentia coartetur. Habet tamen, ut diximus, naturae suae nomen in patre: sed pater tantum est. Non enim humano modo habet aliunde quod pater est. Ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit. Soli Filio notus: quia Patrem nemo novit nisi Filius, et 31 cui voluerit Filius revelare; neque Filium nisi Pater: illis scientia mutua est, illis vicissim cognitio perfecta. Et quia Patrem nemo novit nisi Filius, de Patre una cum revelante Filio, qui solus testis fidelis est, sentiamus. 7. Pater ineffabilis est. Dei scientia perfecta. --Atque haec senserim potius de Patre, quam dixerim: nam me non fugit, quod ad ea quae ejus sunt eloquenda, sermo omnis infirmus sit. Sentiendus est invisibilis, incomprehensibilis, aeternus. Caeterum ipsum quod in semetipso et a semetipso sit, et ipse per se sit; quod invisibilis, et incomprehensibilis, et immortalis: in his quidem honoris confessio est, et sensus significatio, et quaedam circumscriptio opinandi, sed naturae sermo succumbit, et rem ut est verba non explicant. Namque quod in semetipso sit cum audias, rationi humanae absolutio non occurrit; habere enim haberique discernitur, et erit alterum quod est, alterum in quo est. Si rursum quod a semetipso sit accipias; nemo sibi ipse et munerator et munus est. Si quod immortalis est; ergo est aliquid non ab eo, cui alter non fiat obnoxius: nec solum id est, quod per enuntiationem verbi hujus vindicatur ab altero. Si quod incomprehensibilis est: nusquam ergo erit, quod negatur attingi. Si quod invisibilis est, caret se ipso quidquid non exstat ad visum. Deficit ergo in nuncupatione confessio, ex quidquid illud sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non eloquetur. Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est, intelligendus est, adorandus est; et his officiis eloquendus. 8. Filius quid sit, quid non sit. --Evecti de importuosis locis in altum turbato mari sumus, et nec regredi, nec progredi sine periculo licet: plus tamen difficultatis in emetiendis est, quam emensis. Est Pater ut est, et ut est esse credendus est. 32 Filium mens consternatur attingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est enim progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti. Quam autem progeniem opinabimur unigeniti ab ingenito? Clamat enim saepe numero Pater de coelis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Non est abscissio, aut divisio: impassibilis est enim ille qui genuit, et imago invisibilis Dei est ille qui natus est; et testatur: Quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Non est assumptio: verus enim filius Dei est, et clamat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed neque esse ut caetera jussus est: namque Unigenitus ex uno est, et in se habet vitam, ut habet in se vitam ille qui genuit; ait enim: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Sed neque pars Patris in Filio est; testatur enim Filius: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15): et rursum: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10); et: Quaecumque habet Pater, dedit Filio; testatur et Apostolus: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Neque natura habet omnia esse, quod portio est. Perfectus autem a perfecto est: quia qui habet omnia, dedit omnia. Neque existimandus est non dedisse, quia habeat; vel non habere, quia dederit. 9. Filii Dei generatio captum humanum superat. --Habent igitur nativitatis hujus uterque secretum. Et si quis forte intelligentiae suae imputabit, generationis hujus sacramentum non posse se consequi, cum tamen et Pater sit absolute intellectus et Filius; majore istud dolore a me audiet ignorari. Ego nescio, non requiro; et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent, propheta non sensit, apostolus non interrogavit, filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum. Non te, quisquis es qui haec requires, revoco in excelsum, 33 non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum: nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem, ignorans originem creaturae? Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero sensum unde hauseris, vitam unde sortitus sis, intelligentiam unde adeptus sis, quale est quod in te sit odor, sensus visus, auditus; certe nemo quod facit nescit: quaero unde ista iis quos generes indulgeas, qualiter sensum inseras, oculos accendas, cor affigas. Haec, si potes, enarra. Habes ergo quae nescis, et tribuis quae non intelligis: aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus. 10. Generatio Dei qui pie et quo fructu investigetur. --Audi igitur Patrem ingenitum, audi unigenitum Filium; audi: Pater major me est (Joan. XIV, 28); audi: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); audi: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); audi: Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 38); audi: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28); et, Qui est in sinu Patris; et, Omnia quae habet Pater, tradidit Filio; et, Vitam Filius in semetipso habet, sicut et Pater habet in semetipso (Joan. V, 26); audi Filium imaginem, sapientiam, virtutem, gloriam Dei: et intellige proclamantem Spiritum sanctum: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8)? et objurga Dominum testantem: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27: et insere te in hoc secretum, et inter unum ingenitum Deum, et unum unigenitum Deum, arcano te inopinabilis nativitatis immerge. Incipe, procurre, persiste: etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita persequitur, etsi non contingat aliquando, tamen proficiet prodeundo. Stat in hoc intelligentia fine verborum. 11. Filii natura. Fidei officium. --Est Filius ab eo patre qui est, unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo. Ut Patri vita in semetipso, ita et Filio data est vita in semetipso. Perfectus a perfecto, quia totus a toto; non divisio aut discissio, quia alter in altero, et plenitudo divinitatis in Filio est. Incomprehensibilis ab incomprehensibili; novit enim nemo, nisi invicem. Invisibilis ab invisibili: 34 quia imago Dei invisibilis est; et quia qui vidit Filium, vidit et Patrem. Alius ab alio; quia pater et filius: non natura divinitatis alia et alia; quia ambo unum. Deus a Deo, ab uno ingenito Deo unus unigenitus Deus; non dii duo, sed unus ab uno; non ingeniti duo, quia natus est ab innato; alter ab altero nihil differens, quia vita viventis in vivo est. Haec de natura divinitatis attigimus, non summam intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes esse incomprehensibilia quae loquamur. Nullum ergo, dicis, officium est fidei, si nihil poterit comprehendi. Immo hoc officium fides profiteatur, id unde quaeritur incomprehensibile sibi esse se scire. 12. Generatio Filii Dei, ignota sapientibus mundi, scribis legis, miraculis non satis probata. --Superest de inenarrabili generatione Filii adhuc aliquid, immo aliquid illud adhuc totum est. Aestuo differor, hebesco, et unde incipiam nescio. Nescio enim quando natus sit Filius; et nefas est mihi nescire quod natus sit. Quem imprecer? quem implorem? ex quibus libris ad tantarum difficultatum enarrationem verba praesumam? Evolvam omnem Graeciae scholam? Sed legi: Ubi sapiens? ubi conquisitor saeculi (I Cor. I, 20)? In hoc ergo sophistae mundi et sapientes saeculi muti sunt; sapientiam enim Dei reprobaverunt. Scribam ergo legis consulam? Sed ignorat; quia ei crux Christi scandalum est. Hortabor forte vos connivere et tacere, quia ad venerationem satis sit ejus qui praedicatur, leprosos emundatos fuisse, surdos audisse, claudos cucurrisse, paralyticos constitisse, caecos lumen recepisse, caecum ab utero oculos consecutum, daemonas fugatos, aegrotos revaluisse, mortuos vixisse? Sed haec haeretici confitentur, et pereunt. 13. Eadem piscatori revelata. Verbum est a tempore liberum. --Exspectate itaque nihil minus claudorum cursu, caecorum visu, fuga daemonum, vita mortuorum. Consistit enim mecum, in patrocinium editarum superius difficultatum, piscator egens, ignarus, indoctus, manibus lino occupatus, veste uvida, pedibus limo oblitus, totus e navi. Quaerite et intelligite, utrum mirabilius fuerit mortuos excitasse, an imperito scientiam doctrinae istius intimasse. Ait enim: 35 In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quid est istud, in principio erat? Transeuntur tempora, transmittuntur saecula, tolluntur aetates. Pone aliquod quod voles tua opinione principium: non tenes tempore, erat enim unde tractatur. Respice ad mundum, intellige quid de eo scriptum sit: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Fit ergo in principio quod creatur, et aetate continens quod in principio continetur ut fieret. Meus autem piscator illitteratus, indoctus, liber a tempore, solutus a saeculis est, vicit omne principium: erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit, quod erat potius in principio, quam fiebat. 14. Non est tamen solitarium. --Sed excidisse forte ab ordine propositae distributionis piscatorem nostrum deprehendemus: Verbum enim tempore liberavit, et suum est sibique, quod liberum est, et solitarium et obtemperans nemini. Aures erigamus in caetera. Ait: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Jam sine principio est apud Deum, quod erat ante principium. Est ergo qui erat, apud Deum: et qui abest a cognitionis tempore, non abest ab auctore. Piscator noster evasit: sed forte haerebit in caeteris. 15. An sit sonus vocis juxta Hebionem. Vocis sono non congruit erat. Verbum Deus est. -- Dices enim: Verbum sonus vocis est, et enuntiatio negotiorum, et elocutio cogitationum. Hoc apud Deum erat, et in principio erat: quia sermo cogitationis aeternus est, cum qui cogitat sit aeternus. Respondeo tibi interim pro piscatore meo paucis, dum videbimus quomodo rusticitatem suam ipse defendat. Sermo in natura habet ut esse possit, sequens autem ei est ut fuerit; est vero tantum cum auditur. Et quomodo in principio erat, quod neque ante tempus, neque post tempus est? Et nescio an vel ipso esse possit in tempore: loquentium enim sermo neque est ante quam loquantur, et cum locuti erunt non erit; in eo autem ipso 36 quod loquuntur, dum finiunt, jam non erit id unde coeperunt. Haec a me, ut ab uno ex caeteris. Sed piscator aliter pro se: et objurgabit te prius, cur negligenter audieris. Nam etsi sententiam primam rudis auditor amiseras: In principio erat Verbum, de sequenti quid quereris, Et Verbum erat apud Deum? Numquid audieras, in Deo (et non apud Deum ), ut sermonem reconditae cogitationis acciperes? aut fefellerat rusticum, quid esset inter inesse et adesse momenti? Id enim, quod in principio erat, non in altero esse, sed cum altero praedicatur. Sed de superioribus nihil sumo, consequentia sibi adsint; statum Verbi et nomen exspecta. Dicit namque: Et Deus erat Verbum. Cessat sonus vocis, et cogitationis eloquium. Verbum hoc res est, non sonus; natura, non sermo; Deus, non inanitas est. 16. Nec laedit unitatem Dei. --Sed trepido in dicto, et me insolens sermo commovet. Audio: Et Deus erat Verbum, cui unum Deum prophetae nuntiaverunt. Sed ne quo ultra trepidatio mea progredi possit, redde sacramenti tanti piscator meus dispensationem, et refer ad unum omnia sine contumelia, sine abolitione, sine tempore. Ait: Hoc erat in principio apud Deum. Cum hoc erat in principio, non tenetur in tempore; cum Deus est, non refertur ad vocem; cum est apud Deum nihil nec offenditur, nec aufertur: nam nec aboletur in alterum et apud unum ingenitum Deum, ex quo ipse unus unigenitus Deus est, praedicatur. 17. Tempus ab eo est, tempus quid. --Expectamus adhuc a te, piscator, plenitudinem Verbi. Erat quidem in principio, sed potuit non esse ante principium. Etiam hic tibi aliquid pro piscatore meo profero: Quod erat, non potuit non fuisse; erat enim non habet in tempore non fuisse. Sed quid pro se ille? Omnia per eum facta sunt (Ibid., 3). Ergo si nihil sine illo est; per quem universa 37 coeperunt; et in infinitum est, per quem quod est omne sit factum. Tempus enim est spatii, non in loco, sed in aetate manentis significata moderatio. Et cum ab eo omnia, res nulla non ab eo: et idcirco tempus ab eo est. 18. Verbum non est solitarium. --Sed dicitur tibi ab aliquo, piscator meus: Nimium facilis et promiscuus hic fuisti; omnia per eum facta sunt non habet modum. Est ingenitus, qui factus a nemine est: est et ipse genitus ab innato. Sine exceptione sunt omnia, et nihil quod extra sit derelinquunt. Sed dum nihil ultra dicere audemus, aut forte dum dicere molimur, occurre: Et sine eo factum est nihil. Reddidisti auctorem, cum socium professus es. Cum enim nihil sine eo, intelligo non solum; quia alius est per quem, alius est sine quo: utroque discernitur significatio et intervenientis et agentis. 19. Non tantum adfuit facienti omnia, sed et fecit. --Sed sollicito de auctore, qui unus ingenitus est, ne in eo quod omnia diceres, nihil esset exceptum, solvisti metum dicendo: Et sine eo factum est nihil. Verum confundor et turbor in eo, quod sine eo factum est nihil. Est ergo aliquid per alterum factum, quod tamen non sit sine eo factum: et si aliquid per alterum, licet non sine eo; jam non per eum omnia; quia aliud est fecisse, aliud est intervenisse facienti. Non habeo hic, piscator meus, ut in caeteris, quod ex meo proferam; a tuo statim respondendum est, Omnia per eum facta sunt. Sentio. Apostolus enim docuit: Visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16). 20. Qui omnia in Verbo creata. Verbum non successive, sed nascendo perfectum existit. --Cum ergo omnia per ipsum, subveni et enarra, quid non sine eo factum sit. Quod factum est in eo, vita est (Joan. I, 4). Hoc igitur non sine eo, quod in eo factum est: nam id quod in eo factum est, etiam per eum factum est. Omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16). In ipso autem creata, quia nascebatur creator Deus. Sed etiam ex hoc sine eo nihil factum est, quod in eo factum est, quia nascens Deus vita erat: et qui vita erat, non postea quam est natus, 38 effectus est vita; non enim in eo aliud est quod natum est, et aliud est quod natus accepit. Non habent inter se tempus et nativitas et profectus. Sed nihil sine se fiebat ex iis quae in eo fiebant, quia vita est ( supple is) in quo fiebant, et Deus qui a Deo natus est, non postea quam natus est, sed nascendo Deus exstitit. Nascens enim a vivente vivus, a vero verus, a perfecto perfectus, non sine potestate nativitatis suae natus est, nativitatem videlicet suam non postea sentiens, sed se Deum in eo ipso quod Deus ex Deo nascebatur intelligens. Hoc unigenitus ab ingenito: hoc, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): hoc in confessione Patris et Filii Deus unus: hoc Pater in Filio, et Filius in Patre. Hinc, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Hinc, Omnia quae habet Pater, dedit Filio (Joan. XVI, 15). Hinc, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Hinc, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27). Hinc, In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9).
21. Verbi generatio humana ratione non capitur; tenenda igitur fide. --Haec vita lux hominum est, haec lux tenebras illuminans. Et ut impossibilitatem generationis ejus enarrandae secundum prophetam piscator consolaretur (Esa. LIII, 8); adjecit, Et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4). Cessit sermo naturae, et non habet quo excurrat; et tamen hoc piscator iste recubans in Domini pectus accepit. Non est iste saeculi sermo; quia de qua agitur, non saeculi res est. Edatur aliquid, si in significatione verborum reperiri potest ultra quam dictum sit: et si qua sunt alia expositae a nobis naturae nomina, proferantur. Quae si non sunt, immo quia non sunt; miremur hanc in piscatore doctrinam, et in eo eloquia Dei sentiamus: confessionemque Patris et Filii, ingeniti et unigeniti inenarrabilem, et excedentem complexum omnem et sermonis et sensus, teneamus atque adoremus: et in Domino Jesu, exemplo Joannis, ut haec possimus sentire et colloqui, accubemus (Joan. XIII, 25). 22. Haereticorum artes contra fidem vanae. Fides una vincit omnes haereses. --Commendat autem fidei hujus integritatem, et evangelica auctoritas, et apostolica 39 doctrina, et circumstrepentium undique haereticorum otiosa fraudulentia. Stat enim hoc fundamentum validum et immotum adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, non flatibus pellendum, non stillicidiis penetrandum, non inundationibus subluendum (Math. VII, 25): et optimum est, quidquid a plurimis incursatum, a nullo tamen poterit impelli. Ut autem quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur, habeantque in se virtutem generalis auxilii: ita et fides catholica non adversum singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit, non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit. Magnum est enim; tot in ea una remedia esse, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis. Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei filium perfecti patris progeniem perfectam; non per diminutionem genitum, non ex solido parte aliqua decisum, sed omnia habentem, genuisse omnia consecutum; non ex derivatione fluxuve deductum, sed ex omnibus atque in omnibus natum ab eo, qui in omnibus in quibus est esse non desinat; liberum a tempore, solutum a saeculis, per quem omnia facta sunt: neque enim esse in his (saeculis) potuit, quae ab ipso sunt instituta. Haec de Evangeliis catholica et apostolica confessio est. 23. Testimonia contra Sabellium, contra Hebionem, contra Arianos. Petra Petri confessio. --Patrem et Filium, si audet, Sabellius eumdem praedicet, et ipsum illum esse qui utrumque sit nuncupatus; ut cum eo unus sit ambo, non unum. Audiet statim de Evangeliis non semel neque iterum, sed frequenter, Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Mat. XVII, 5). Audiet, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Audiet, Ego vado ad Patrem (Ibidem, 12); et, Pater gratias tibi ago (Joan. XI, 41); et, Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5); 40 et, Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17). Subrepat Hebion, initium filio Dei ex Maria concedens, et Verbum a diebus carnis intelligens. Relegat, Pater, clarifica me apud temetipsum ea claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset (Joan. XVII, 5); et, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et, Omnia per eum facta sunt (Ibid. 3); et, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Ibid., 10). Existant novelli apostolatus, sed ab antichristo, praedicatores, omni contumelia Dei filium illudentes: et audiant, Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28); et, Filius in Patris sinu (Joan. I, 18); et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Et postremo una cum Judaeis irascantur, quod Christus proprium sibi patrem Deum confitens, aequalem se Deo fecerit: et una cum iis audiant, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. XIV, 28). Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa, Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17), tanta in se sustinens argumenta veritatis, quantae perversitatum quaestiones et infidelitatis calumniae movebuntur. 24. Quae nostrae salutis causa Christus susceperit. --Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae est. Virgo, et partus, et corpus; postque crux, mors, inferi, salus nostra est. Humani (Haec citat cod. can. Eccl. Rom. c. 41) enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua, Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit; ut homo factus ex virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admixtionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus exsisteret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit. 41 25. Quod nihil dignum rependere valeamus. --Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus, in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem Archangeli atque Angeli tremunt, coelum et terra et omnia mundi hujus resolvuntur elementa, vagitu infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolet, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est: sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est: quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. 26. Humilitatem conceptionis et partus dignitas commendat. --Sed ne forte detineant scrupulosas mentium cogitationes cunae, vagitus, partus atque conceptio; reddenda est singulis Dei dignitas: ut voluntatis humilitatem potestatis ambitio praecedat, nec dignationem dignitas derelinquat. Videamus igitur quae sunt ministeria conceptus. Angelus Zachariae loquitur, sterili partus affertur, de incensi loco sacerdos mutus egreditur, Joannes in vocem adhuc utero matris detentus erumpit, Mariam angelus benedicit, matrem filii Dei virginem pollicetur. Illa virginitatis suae conscia difficultate facti commovetur, angelus efficientiam divinae operationis exponit; ait enim, Spiritus sanctus de super veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Spiritus sanctus de super veniens virginis interiora sanctificavit, et in 42 his spirans [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8) ] naturae se humanae carnis immiscuit; et id, quod alienum a se erat, vi sua ac potestate praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, infirmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficaciam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret. Haec conceptionis est dignitas. 27. Partus dignitas. --Videamus partum, vagitum et cunas dignitas quae sequatur. Loquitur ad Joseph angelus parituram Virginem, et eum qui natus fuerit vocandum Emmanuel, id est, nobiscum Deum. Proclamat Spiritus per prophetam (Es. VII, 14), angelus testis est, Deus nobiscum est ille qui nascitur. Novum Magis de coelo stellae lumen effertur, et coeli Dominum signum coeleste prosequitur. Angelus pastoribus nuntiat natum Christum Dominum, salutem universorum. Multitudo exercitus coelestis in laudem puerperii concurrit, et tanti operis praeconia divini coetus gaudia eloquuntur. Gloria deinde in coelis Deo, et pax in terra bonae voluntatis hominibus nuntiatur. Adsunt deinde Magi, involutum pannis adorant: et post illam inanis scientiae suae operationem arcanam, posito in cunis genu flectunt. Sic per Magos cunarum sordes adorantur, sic vagitus per angelorum divina gaudia honoratur, sic partui proclamans per prophetam Spiritus, et angelus nuntians, et novae lucis stella famulatur. Sic initia nascendi Spiritus sanctus superveniens et inumbrans virtus Altissimi moliuntur. Aliud intelligitur, aliud videtur; aliud oculis, aliud animo conspicitur. Parit virgo: partus a Deo est. Infans vagit: laudantes angeli audiuntur. Panni sordent: Deus adoratur. Ita potestatis dignitas 43 non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur. 28. Christus gestis Deum egit. --Par etiam reliquae est cursus aetatis. Nam omne tempus, quod in homine egit, in Dei operibus explevit. De singulis non est tempus dicere: tantum illud in universis virtutum et curationum generibus contuendum est, in carnis assumptione hominem, Deum vero in gestis rebus exsistere. 29. Spiritum sanctum esse. --De Spiritu autem sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est: sed sileri a nobis, eorum causa qui nesciunt, non potest. Loqui autem de eo non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus, confitendus est. Et quidem puto, an sit, non esse tractandum. Est enim; quando quidem donatur, accipitur, obtinetur; et qui confessioni Patris et Filii connexus est, non potest a confessione Patris et Filii separari. Imperfectum enim est nobis totum, si aliquid desit a toto. De quo si quis intelligentiae nostrae sensum requiret, in Apostolo legimus ambo, Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda nostra clamantem, Abba pater (Galat. IV, 6). Et rursum: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30). Et iterum: Nos autem non spiritum hujus 44 mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Et rursum: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et rursum: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum suum qui habitat in vobis (Ibid. 11). Unde quia est, et donatur, et habetur, et Dei est; cesset hinc sermo calumniantium. Cum dicunt per quem sit, et ob quid sit, vel qualis sit: si responsio nostra displicebit dicentium, Per quem omnia, et ex quo omnia sunt, et quia Spiritus est Dei, donum fidelium; displiceant et Apostoli et Prophetae, hoc tantum de eo quod esset loquentes; et post haec Pater et Filius displicebit. 30. Et Pater et Filius est sanctus Spiritus. --Manere autem hinc quosdam in ignorantia atque ambiguitate existimo, quod hoc tertium, id est, quod nominatur Spiritus sanctus, videant pro Patre et lio frequenter intelligi. In quo nihil scrupuli est: sive enim Pater, sive Filius, et Spiritus et sanctus est. 45 31. Qua ratione dictum sit, Deus Spiritus est. Error Samaritanae Deum templo vel monte claudentis. --Sed id quod in Evangeliis legitur, Quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24), diligenter est contuendum quomodo et qua ratione sit dictum. Omne enim dictum ut dicatur ex causa est, et dicti ratio ex sensu erit intelligenda dicendi; ne quia responsum a Domino est, Spiritus Deus est, idcirco cum sancti Spiritus nomine et usus negetur et donum. Cum Samaritana Domino erat sermo: venerat enim redemptio universorum. Cui post multum sermonem aquae vivae, et quinque virorum, et nunc ejus qui esset alienus (Ibid., 20), mulier respondit: Domine, animadverto quod propheta es. Patres nostri in monte hoc adoraverunt; et vos dicitis quoniam in Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dominus respondit: Crede mihi, mulier, quoniam venit hora, quando neque in isto monte, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judaeis est. Sed venit hora, et nunc est, cum veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate: etenim Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate oportet adorare, quia Deus spiritus est (Ibid., 21 et seqq.). Mulier igitur traditionum memor paternarum, vel tamquam Samaria in monte, vel tamquam Jerusalem in templo adorandum Deum existimabat: quod Samaria ad adorandum Deum per transgressionem legis locum montis elegerat, Judaei vero templum a Salomone conditum religionis sedem existimabant: quorum utrorumque praesumptio, aut collis edito, aut exstructae domus concavo, Deum intra quem omnia et extra quem nihil ejus capax est, continebat. Ergo quia Deus invisibilis, incomprehensibilis, immensus 46 est; ait Dominus venisse tempus, ut non in monte vel templo Deus sit adorandus: quia spiritus Deus est, et spiritus nec circumscribitur, nec tenetur, qui per naturae suae virtutem ubique est, neque usquam abest, in omnibus omnis exuberans: hos igitur veros esse adoratores, qui in Spiritu et veritate sint adoraturi. Adoraturis autem in Spiritu Deum Spiritum, alter in officio, alter in honore est; quia discretum est in quo quisque sit adorandus. Non enim tollit sancti Spiritus et nomen et donum, quia dictum est, Deus Spiritus est. Responsum autem est mulieri Deum templo et monte claudenti, esse omnia in Deo, Deum in semetipso, et invisibilem atque incomprehensibilem in iis quae invisibilia et incomprehensibilia sunt adorandum. Atque ita natura et muneris et honoris significata est, cum in Spiritu Deum Spiritum docuit adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium, et adorandi infinitatem, dum in Spiritu Deus Spiritus adoratur, ostendens. 32. Simile huic etiam illud Apostoli est: Quia Dominus Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini est, ibi libertas est (II Cor. III, 17). Discrevit ad intelligentiae significationem eum qui est, ab eo cujus est. Non enim habere haberique unum est, neque eadem significatio continet eum atque ejus. Ita cum dicit, Dominus Spiritus est, naturam infinitatis ejus ostendit; cum vero adjecit, Ubi Spiritus Domini ibi libertas est, eum qui ejus est significat; quia et Spiritus Dominus est, et ubi Spiritus est Domini, ibi libertas est. Haec non quod causa postulet dicta sunt, sed ne quid in his obscuritatis haereret. Est enim 47 Spiritus sanctus unus ubique, omnes patriarchas, prophetas, et omnem chorum legis illuminans, Joannem etiam in utero matris inspirans: datus deinde apostolis caeterisque credentibus, ad agnitionem ejus quae indulta est veritatis. 33. Spiritus sancti quod officium in nobis. --Quod autem sit officium ejus in nobis, verbis ipsius Domini audiamus. Ait enim: Adhuc multa habeo quae dicam vobis, sed non potestis illa modo portare (Joan. XVI, 12). Expedit enim vobis ut ego eam; si iero, mittam vobis Advocatum (Ibid. 7). Et rursum: Ego rogabo Patrem, et alium Advocatum mittet vobis ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16 et 17). Ille vos diriget in omnem veritatem: non enim loquetur a se, sed quaecumque audierit, loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit, quia de meo sumet (Joan. XVI, 13 et 14). Haec de pluribus ad intelligentiae viam dicta sunt, quibus et voluntas munerantis, et ratio et conditio muneris continetur: ut quia infirmitas nostra neque Patris neque Filii capax esset, fidem nostram de Dei incarnatione difficilem, sancti Spiritus donum quodam intercessionis suae foedere luminaret. 34. Est autem nunc consequens, ut et apostolum explicantem doni hujus virtutem atque officium audiamus; ait enim: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 14). Et rursum: Quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Et rursum: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, sed idem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem donatur illuminatio 48 Spiritus ad utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii dona sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii separatio spirituum: alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (Ibid. 4 et seqq.). Habemus igitur doni istius causam, habemus effectus, et nescio quid de eo ambiguitatis sit, cujus in absoluto sit et causa, et ratio, et potestas. 35. Spiritus sancti donum maxime necessarium. Absque eo habetur natura Deum intelligendi, non usus. --Utamur ergo tam liberalibus donis et usum maxime necessarii muneris expetamus. Ait enim, ut jam superius ostendimus, Apostolus: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Accipitur ergo ob scientiam. Ut enim natura humani corporis cessantibus officii sui causis erit otiosa; nam oculis, nisi lumen aut dies sit, nullus ministerii erit usus; ut aures, nisi vox sonusve reddatur, munus suum non recognoscent; ut nares, nisi odor fragraverit, in quo officio erunt nescient; non quod his deficiet natura per causam, sed usus habetur ex causa: ita et animus humanus nisi per fidem donum Spiritus hauserit, habebit quidem naturam Deum intelligendi, sed lumen scientiae non habebit. Munus autem quod in Christo est, omne omnibus patet unum: et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere; in tantum residet, in quantum quis volet promereri. Hoc usque in consummationem saeculi nobiscum, hoc exspectationis nostrae solatium, hoc, in donorum operationibus futurae spei pignus est hoc mentium lumen, hic splendor animorum est. Hic ergo Spiritus sanctus expetendus est, promerendus est, et deinceps praeceptorum fide atque observatione retinendus.