XI |
407-408 LIBER DUODECIMUS.
recensereAdversus solemnia haereticorum effata, Non fuit antequam nasceretur, et, De non exstantibus factus est, aeternam divinamque Christi nativitatem tuetur. Et illis quidem volentibus creaturam eum esse, quia de se Sapientiae nomine dixerit, Dominus creavit me, resistit Hilarius; 1o quia colitur Christus, cum vetitus sit cultus creaturae; 2o quia cuncta per eum condita sunt, et proprium ei Creatoris est nomen; 3o quia in eum non cadit ut speret, ut serviat, ut non sponte subjectus sit, ut liberandus sit: quibus obnoxia est, secundum Apostolum, omnis creatura; 4o quia cum forma Dei sit natura Dei, si Christus in forma Dei manens creatura est, erit quoque Pater creatura; 5o quia Patri et Filio aequalis honor est deferendus; 6o quia Pater uteri nomine illum e propria substantia sese genuisse significat: postremo quia nusquam eum Pater nisi proprium Filium appellat, nec ille Deum nisi proprium Patrem. Contra alii Filii significantur facti, non nati; nec usquam proprietatis nomine donantur. Ubi enim ait Deus, Filios genui, non addit meos. Ita vero dicit, Filius meus primogenitus Israel, ut meus in primogenitum, non in Filium cadat.
Deinde aeternitatem attingit nativitatis Christi, a caeterarum rerum origine eo differentis, quod illae per causam quae ex nihilo sit, et post tempus quo non fuerint, fiant; ipse vero cum ex eo sit qui est, neque non aliquando, neque ex causa nihilo umquam obnoxia fuerit.
Objectantibus, Si natus est, aliquando non fuit; non enim fuit antequam nasceretur: Respondet, Filium ab aeterno Patre natum, perinde aeternum esse.
Ad id quod reponunt, Omne quod natum est, non fuit; quia in id natum est ut esset: hoc de rebus humanis concedit, negat de divinis, in quibus ut semper est Pater, ita et semper est Filius: cujus nativitas cum ante tempora aeterna sit, nec tempori subjacet, nec nostro sensui.
Instant: Si non percipitur non fuisse antequam natus, sentiendus est natus esse qui erat. Quibus responsio est, eum qui natus praedicatur, non percipi prius fuisse; sicut nec intelligi aliquando non fuisse, qui semper natus sentitur.
Neque efficacius Deum non semper patrem fuisse confingunt; si quidem ex Salomonis, David et Pauli verbis non ambigua est Filii aeternitas. Hanc ita evidenter demonstrat Sapientia, cum non modo se ante saecula fundatam, sed et aeternae rerum praeparationi adfuisse, et perinde aeternis coaeternam esse declarat: ut Christum ante Mariam exstitisse Judaeus hinc convinci facile possit.
Moveret forte quod creatam se dicat, nisi se doceret et genitam. Neque vero idipsum duobus verbis significasse existimanda est, quae creatam se per causam, ante causam autem genitam profitetur.
Ita etiam dum Patrem mundi fabricatorem esse docet, impium illum sensum enecat, quo ipsam in opera creatam ita interpretantur, ut saeculi efficiendi causa Christus primum effectus sit: cum non nativitatis, sed dispensationis suae respectu Christus dictus sit in opera creatus; quam quidem dispensationem ab initio saeculi obierit, dum per assumptam variae creationis speciem Adae, Cain, Abel, Noe, Agar, Abrahae, Moysi, Jacob aliisque Patribus se conspicabilem praebuit. Hic attingitur, neque rejicitur ut impia, sed ut indocta, quorumdam interpretatio, qui aeternam quoque nativitatem ibi creatum ea fere ratione dici putant, qua Christum ex Maria vere natum, factum tamen Paulus praedicarit: ut nimirum omnis in generatione illius passionis opinio amoveatur. Tandem Hilarius confessione fidei suae de Patre, Filio et Spiritu Sancto librum hunc ac totum opus absolvit. 1. 409 Ipsa haereticorum objecta ducunt ad veritatem. -- Tendimus tandem, jam sancto Spiritu prosequente, ad tutum securae fidei tranquillumque portum. Atque ita ut multo mari ventoque jactatis accidere saepissime solet, ut cum eos circa oras portuum impediti et graves fluctus nonnumquam morentur, ad ultimum in notam sibi fidamque stationem ipse ille ingentis terribilisque undae aestus impellat. Quod nobis, ut spero, duodecimo hoc adversum haereticam tempestatem nitentibus libro continget: ut cum in eo gravissimae impietatis fluctui communitam puppim damus, ipse ille nos fluctus ad optatae quietis sinum devehat. Omnibus enim incerto doctrinae vento circumactis, hinc metus, hinc periculum, hinc etiam saepe naufragium est, quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur: ut in eo non sit nativitas, sed creatio, quia ex persona Sapientiae dictum est, Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Hic hiemis eorum maximus fluctus est, haec tortuosi turbinis gravis unda est: quae excepta a nobis, et securo navigio infracta, usque ad ipsum nos tutissimum portum optati littoris prosequitur.
2. Certa de Filio fidei veritas. --Non incertis autem neque otiosis, nautarum modo, nitimur spebus: quos interdum votis magis quam fiducia navigantes, vagi instabilesque venti aut deserunt, aut depellunt. Caeterum nobis adest inseparabilis fidei Spiritus dono unigeniti Dei permanens, et nos indemutabili cursu ad tranquilla deducens: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque ipse est; neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus: sed Deum novimus, Deum Dei patris propriam generationem. Nos quidem omnes, secundum bonitatis dignationem, dicti assumptique sumus Dei filii; sed ille verus unus patri Deo filius, et vera atque absoluta, manens tantum in cognitione utriusque, nativitas. Nostra vero tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum; neque electum, sed generatum. Non enim aut factum, aut 410 non natum praedicamus: quia neque Creatorem creaturis comparamus, neque nativitatem sine generatione mentimur. Non per se est, qui per nativitatem est. Neque non natus est, qui filius est. Neque qui filius est, aliter potest quam nascendo esse quod filius est. 3. Apud Arianos pugnat secum propheticus et evangelicus Spiritus. --Nemini autem dubium est, contrarias semper obnitentesque impietatis causas esse causis religionum: neque posse id pie suscipi, quod impie susceptum esse decernitur: ut aut hi nunc novi apostolicae fidei emendatores evangelicum et propheticum Spiritum in lites dividant, et in jurgia partiantur; aut hi aliter prophetaverint, et hi aliter praedicaverint: quia Salomon ad creaturae nos venerationem vocet, Paulus vero servientes creaturae coarguat. Quae utique non videntur sibi secundum impietatis intelligentiam convenire (Gal. I, 15,) ut Apostolus, et per legem edoctus, et per praefinitionem segregatus, (II Cor. XIII, 3), et per loquentem in se Christum loquens, prophetiam aut ignoraverit aut non ignoratam dissolverit: et nescierit creaturam Christum, quem creatorem nuncupaverit; et vetuerit creaturae religionem, qui soli Creatori serviendum monuerit dicens: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae praeterito Creatore, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. I, 25). 4. Christus proprie creator nuncupatur. --Parumne arguit hanc falsiloquii impietatem, loquens in Paulo Christus Deus? Parumne demutatae veritatis mendacium damnat? Per Dominum enim Christum creata omnia sunt: et idcirco ei proprium nomen est ut creator sit. Non cadit in eum efficientiae suae et natura et nuncupatio. Testis nobis est Melchisedech, creatorem coeli atque terrae Deum ita praedicans: Benedictus Abraham Deo summo, qui creavit coelum et terram (Gen. XIV, 19). Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum, et creans terram ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Osee, XIII, 4). Testis et Petrus ita scribens: Quasi fideli creatori commendantes animas vestras (I Pet. IV, 19). Quid operis nomen opifici imponimus? Quid nostris Deum cognominamus? Creator 411 noster est, creator omnis militiae coelestis est. 5. Christus nequit dici creatura --Haec cum ad Filium, per quem facta sunt omnia, apostolica atque evangelica fide intelligenda referantur; quomodo his ipsis quae gessit aequabitur, et in ea erit naturae nuncupatione, qua cuncta sunt? Primum quidem humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit; quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit; et corruptioni subditus est, et expectationi obnoxius est, et servituti subjectus est. Ait enim idem beatus apostolus Paulus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 etc.). Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et longa ejus exspectatio nostra potius exspectet, et expectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit. Subjectus autem non sponte cum sit, necesse est et servus sit; servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet: a quibus per longinquam exspectationem liberanda, secundum humanam gloriam clarescet. Et o imprudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut cognitus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua, cum de suis nos ad aliquid provehamur. 6. Si creatura est, creatura pariter est Pater: quia Filio natura est Patris. Exinanitio Verbi est abolitio. --Sed impietas nostra cum ingenti perfidiae incremento per hanc illicitae vocis audaciam procedit: ut quia Filius creatura sit, Pater quoque non differat a creatura. Christus enim in forma Dei manens, formam servi accepit: et qui in forma Dei est, si creatura est, Deus non aberit a creatura, quia in forma Dei sit creatura. Esse autem in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura: per quod et Deus creatura 412 est, quia in natura ejus sit creatura. Qui autem in forma Dei erat, Deo se aequalem esse non rapuit; quia ex Dei aequalitate, id est, ex forma ejus in servi formam decederet (V. lib. IX, n. 14). Decedere autem ex Deo in hominem, nisi se ex Dei forma Deus evacuans, non potuit. Evacuans autem se non abolitus est, ne esset; cum esset aliud quam fuisset. Neque enim defecit ex sese, qui se evacuavit in sese: cum virtutis potestas etiam in evacuandi se potestate permaneat; et in formam servi transisse, non sit naturam Dei perdidisse, cum formam Dei evacuasse nihil aliud quam virtus divinae sit potestatis. 7. Filio debetur honor aequalis Patri. --Adeo autem in forma Dei esse, nihil aliud est quam aequalem Deo esse: ut aequalitas honoris Domino Jesu Christo, qui in forma Dei est, debeatur, ipso dicente: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Numquam diversitas rerum, nisi et in honore diverso est. Res enim eaedem venerationis ejusdem sunt: quia aut summus honor indigne inferioribus deferetur, aut cum contumelia superiorum inferiora his aequabuntur in honore. Filius autem si ut creatio potius quam nativitas sit, per venerationem exaequabitur Patri; nulla nobis religio honoris ad Patrem est, cum tanta nobis ejus veneratio imposita sit, quanta est creaturae: sed quia Deo patri in eo, quod ex eo Deus est natus, aequalis est; est etiam aequalis in honore. Filius enim est, non creatura. 8. Deus partibus carens ex utero dicitur genuisse, quia ex se. Filium de nihilo volentibus non suppetit loci dicti sensus. --Et haec de illo praeclara vox Patris est, Ex utero ante luciferum genui te. Non praejudicatur autem Deo, ut saepe jam diximus, per infirmitatem nostrae intelligentiae; ut per id, quod ex utero genuisse se dixit (Psal. CIX, 5), ex partibus internis externisque per membra coeuntibus, tamquam corporalium causarum originibus consistat: cum extra naturalium necessitatum causam liber atque absolutus, naturae totius dominus manens, proprietatem nativitatis Unigeniti sui ex indemutabilis naturae suae virtute significet. Ex spiritu enim 413 spiritus nascens, licet de proprietate spiritus, per quam et ipse spiritus est, nascatur: non tamen alia ei praeter quam perfectarum atque indemutabilium causarum ad id quod nascitur causa est. Et ex causa licet perfecta atque indemutabili nascens, necesse est ex causa in causae ipsius proprietate nascatur. Proprietas autem humanarum necessitatum intra causas uteri continetur. Sed Deo non ex partibus perfecto, sed indemutabili per spiritum, quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24), non est internarum causarum naturalis necessitas. Sed quia nobis spiritus de spiritu nativitatem praedicabat, sensum nostrum causarum nostrarum instituit exemplo; non in exemplum nativitatis, sed ad intelligentiam generationis; ut exemplum illud non ad necessitatem proficiat, sed ad sensum. Si igitur creatio est unigenitus Deus: et quid sibi vult significatio intelligentiae, quae per consuetudinem nativitatis humanae intelligentiam divinae generationis ostendit? 9. Per membra nostri corporis significantur operationes Dei. --Plerumque enim per haec nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocuit, cum ait: Cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Oseae, XIII, 4); vel iterum, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16); vel rursum, Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum (Act. XIII, 22). Cum enim et voluntas significetur in corde, per quam David morum probitate complacuit, et cognitio universitatis qua extra scientiam Dei nihil sit, sub oculorum vocabulo enuntietur, et operum efficientia, quia nihil non ex Deo sit, per nomen manuum intelligatur: volens et providens et agens Deus cuncta, sub significatione causarum corporalium intelligendus sine ministerio corporali, quomodo 414 jam in eo, quod ex utero genuit, non per causam corporalem humanae originis; intelligendae etiam spiritalis nativitatis sensus affertur; cum per caeteras membrorum significationes, caeterarum quoque in Deo efficientiarum demonstretur effectus? 10. Dictum est EX UTERO ad verae nativitatis ostensionem. --Quia ergo proponitur cor ad voluntatem, oculi ad visum, manus ad effectum, cum tamen ultra partium infectam comparationem Deus et velit et provideat et peragat, et haec eadem per cor et oculos et manum enuntietur: nonne significatio, qua ex utero genuit, verae nativitatis ostensio est? non quod ex utero genuerit, sicuti nec per manum agat, nec per oculos videat, nec per cor velit: sed quia per significationem horum vere omnia et agat et videat et velit, ita per significationem uteri, vere ex se genuerit quem genuit, non per causam uteri, sed ad veritatis professionem: sicuti nec per causas corporum aut velit aut videat aut agat, sed utatur his partium nuncupationibus, ut per corporalium ministeria virtus efficientiarum incorporalium sentiatur. 11. Propheta facturam non dicit, quem Deus testatur filium. --Natura igitur humanae consuetudinis non sinit, sed nec Dominicae doctrinae sententia patitur, magistro discipulum praeesse, vel servum imperare domino: quod alterum alteri et per ignorantiam subjaceat, ut ignarus scienti; et per conditionem infirmum sit, ut dominatui servitus. Quae cum ita esse commune judicium sit; cujus nunc nos temeritatis exemplo Deum creaturam, et filium facturam et dicemus et existimabimus: cum nusquam nobis hoc de se et Magister et Dominus servus ac discipulis suis locutus sit, neque nativitatem suam aut creationem aut facturam docuerit? sed et Pater nihil umquam aliud quam filium testatus sit, et 415 Filius nihil aliud quam proprium sibi Deum patrem professus sit? natum utique, non factum aut creatum se asserens, sicuti ait: Omnis qui diligit Patrem, diligit et Filium, qui natus est ex eo (Joan. V, 1). 12. Operi non convenit filii nomen. --Factura autem opera creaturarum sunt, non generationis nativitas. Non enim coelum filius, aut terra filius, aut mundus nativitas est, de quibus dictum est, Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3), et per Prophetam, Opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26): et per eumdem, Opera manuum tuarum non omittas (Psal. CXXXVII, 8). Numquid pictori pictura filius, aut gladius fabro filius aut architecto domus filius? Haec enim opera efficientium sunt; at vero patri solus, qui ex eo nascitur, filius est. 13. Nos Dei filii facti, non nati, ideoque non sui. --Et nos quidem filii Deo, sed per facturam filii. Fuimus enim aliquando filii iracundiae (Ephes. II, 3); sed filii Deo per spiritum adoptionis effecti, et dici id meremur potius quam nascimur. Et quia omne quod fit, ante quam fiat, non fuit; nos cum filii non fuissemus, ad id quod sumus efficimur. Ante enim filii non eramus: sed post quam meruimus hoc sumus. Sumus autem non nati, sed facti; neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim sibi Deus populum (I Pet. II, 9): et per hoc genuit. Genuisse autem Deum filios, numquam cum proprietatis significatione cognoscimus. Non enim ait: Filios meos genui et exaltavi: sed hoc tantum: Filios genui et exaltavi (Esai. I, 2). 14. Objectio quod Israel et proprius dicatur et factus. --Nisi forte in eo quod ait: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22), quisquam hoc quod primogenitus meus dixit, ad detrahendam Filio proprietatem generationis intelliget; ut quia et de Israel dixerit meus, assumptio factorum filiorum pro nativitatis proprietate usurpata sit? et idcirco non sit nativitati Dei proprium, quod de eo dictum est: Hic est filius meus dilectus (Matth. XVII, 5); cum meus etiam illis proprium esse dicatur, quos non natos esse manifestum est. Non natos autem esse, licet nati esse dicantur, vel ex eo docetur cum dicitur, Populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32). 15. Israel non proprius filius, sed proprius primogenitus. Non est proprie filius qui sit cum non fuisset. --Ergo populus Israel nascitur, ut fiat: neque per id quod nasci dicitur, non 416 intelligitur et fieri. Ex adoptione enim est filius, non ex generatione; neque ei proprietas, sed nuncupatio est. Nam licet primogenitus meus de eo scriptum sit; longe tamen multumque differt, Filius meus dilectus, et Filius primogenitus meus. Ubi enim nativitas est, ibi Filius meus dilectus: ubi vero electio ex gentibus est, et adoptio per voluntatem est, ibi Filius primogenitus meus. Hic quod suus est, ad primogenitum est: illic quod suus est, ad filium est. Et in nativitate filius primum suus et sic dilectus; et in electione filius primum primogenitus, et sic postea suus: ut, adoptato ex omnibus populis filio Israel proprium esset, quod primogenitus est; nato vero uni Deo manifestum sit proprium esse, quod filius sit. Non est itaque vera et perfecta nativitas, ubi deputatur magis, quam generatur: quia non ambiguum est eum populum, qui in filium nascatur, et fieri. Quod autem fit cum non fuisset, et per id quod factum est dicitur nasci; non est in eo vera nativitas, quia ante aliud quam natum est fuerit. Et idcirco non fuit antequam nasceretur, id est, antequam fieret: quia qui ex gentibus filius est, gens est ante quam filius: ac per id non vere filius, quia non semper filius. Unigenitus autem Deus neque non fuit aliquando non filius, neque fuit aliquid ante quam filius, neque quidquam aliquid ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, non reliquit id de se intelligentiae, ne aliquando non fuerit. 16. Rebus humanis commune est aliquando non fuisse et ex nihilo esse. --Et nativitates quidem humanae habent in tempore non fuisse: primum quia omnes ex his omnibus, qui ante non fuerint, nascantur. Nam tametsi unicuique nascentium ex eo sit origo qui fuerit; tamen ipse ille, ex quo nascitur, non fuit ante quam natus est. Dehinc ipse qui natus est, post quam non fuit natus est, tempore ante manente, quam nascitur. Nascens enim hodie, in eo quod hesternum fuit non fuit; et in id quod est, ex eo quod non fuit, coepit, et intra intelligentiam nostram est, hesterno id, quod hodie nascitur, non fuisse. Atque 417 ita nativitas ejus, per quam est, post id quod non fuit manet; quia hodie primum post hesternum tempus esse necesse est, ut ei sit in tempore non fuisse Et haec quidem communia in rerum humanarum origine sunt, ut omnia initium sui, cum antea non fuissent, accipiant: primum quidem, ut docuimus, per tempus, deinde per causam. Et per tempus quidem non ambiguum est, quin ea, quae nunc coeperint, ante non fuerint: per causam vero, quia his non ex causa constet esse quod maneant. Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo. Ex quo etiam unicuique generi per successionem ipsam naturale est, ne non fuerit et coeperit, dum et post tempus in tempore est: et cum semper universa post tempus sint, causam sui quoque de antea non exstantibus sumunt, dum ex his nascuntur quae non fuerint: ipso illo primo humani generis parente Adam ex terra, quae ex nihilo est, et post tempus id est, post coelum, terram, diem, solem, lunam et astra formato, qui et originem non habuerit nascendi et coeperit cum non fuisset. 17. Unigenitus neque aliquando non fuit, neque ex nihilo. --Sed unigenito Deo, cui non praeest tempus anterius, non relinquitur ut aliquando non fuerit, quia ipsum illud aliquando jam prius est, deinde non fuisse jam temporis est: et incipiet non post eum tempus esse, sed ipse esse post tempus, cui in eo quod ante quam nascitur non fuit, id ipsum in quo non fuit praeferetur. Deinde qui ex eo qui est natus est, intelligi non potest ex eo quod non fuit natus esse: quia ei is qui est, ad id quod est, causa est; non etiam id quod non est, origo nascendi est. Ergo cui neque in tempore est, ut aliquando non fuerit; neque in patre, 418 id est, auctore est, ut subsistat ex nullis: non reliquit id de se occasionis, ut aut ex nihilo natus sit, aut non fuerit antequam nasceretur. 18. Arianorum contra Filii aeternitatem argutiae. --Non sum autem nescius plerosque eorum, quibus aut per impietatem obtusa mens sacramentum Dei non capit, aut per adversi spiritus dominationem sub specie religionis obtrectandi Deo furor pronus est, affirmare simpliciorum auribus id solere: nos cum semper Filium fuisse dicamus, neque aliquid aliquando fuisse, quod non fuit; sine nativitate eum per id, quod semper fuerit, praedicare: quia humani sensus opinione id quod semper fuit, non patiatur ut natum sit; « nascendi autem causa sit, ut sit quod non erat: esse vero quod non fuit, nihil aliud sub communi sensu esse, quam nasci. » Adjiciant vero haec arguta satis atque auditui placentia: « Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. » Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, « Non fuit antequam nasceretur: quia ut esset qui non erat, non qui erat natus est. » Neque eguit nativitate qui erat, cum ad id ut esset qui non erat nasceretur. 19. Quaestionum captiosarum virus. His fides praeferenda. --Ac primum oportuerat homines religiosam divinarum rerum scientiam praeferentes, ubi evangelicae atque apostolicae praedicationis veritas praeferebat, callidae philosophiae tortuosas quaestiones abjicere, et sectari potius fidem quae in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suae praesidio sophisma syllogisticae interrogationis exueret, cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret; ut quod professione amisisset, id jam conscientia non teneret. Quid enim tam necessario interrogationi obsecundabit, quam ut cum a nobis 419 quaeratur, Estne aliquid antequam nascitur? In professione nostra sit, non fuisse ante quod nascitur? Neque enim aut in natura aut in necessitate est, ut quod est nascatur: cum nasci quid ob id tantum ut sit, non quia erat, necesse sit. Quod cum concessum fuerit a nobis, quia recte conceditur; exuti fidei conscientia, capti jam impiis atque alienis studiis acquiescimus. 20. Hae non cavendae tantum, sed et confutandae. Fides docta quid praestet indoctae. --Quod providens ante beatus Apostolus Paulus, sicuti frequenter ostendimus, ut caveremus admonuit, dicens: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8 et 9). Cavendum igitur adversum philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia, quam refutanda. Neque enim his ita concedendum est, quasi vincant potius quam fallant: quia nos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicantes, aequum est humanas doctrinas non tam diffugere, quam refellere; et simpliciores, ne ab his spolientur, et obstruere et instruere. Nam cum possit omnia, in ea ipsa omnia sapienter Deus possit, nec virtuti ejus ratio, nec rationi virtus absistat; oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire, secundum illud beati Apostoli dictum: Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, rationes destruentia, et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei (II Cor. X, 4 et 5). Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reliquit: quae quamvis potissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum refugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem; eritque ut infirmibus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo. 420 Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritalibus; nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio coelestis excedat. 21. Filius etsi natus, semper tamen est, quia de Patre qui semper est. --Cesset itaque sollicitudo perfidiae: neque negare nos, quia ipsa non intelligit, existimet, quod solum a nobis bene et intelligitur et creditur. Nam ipsa sermonum enuntiatione cum natum profitemur, non tamen non natum praedicamus. Neque enim id ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc vero a nemine est. Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod patri, id est, auctori est coaeternum. Ubi enim pater auctor est, ibi et nativitas est; at vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est: quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem, quod semper est, etiam aeternum est. Sed tamen non omne, quod aeternum est, etiam innatum est. Quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est. Quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est, jam non erit et pater auctor aeternus. Si quid igitur ei, qui ab aeterno patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Medium enim quid inter nativitatem Dei filii, et generationem Dei patris, nec ratio nec sensus admittit: quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est. Quod utrumque sine intervallo sui est, quia sine utroque nec neutrum est. Quod ergo nisi ex utroque non consistit, id in omnibus nisi utrumque non permanet: 421 quia in aliquo alterum non relinquatur, quod id ipsum alterum in aliquo non possit esse sine altero. 22. Objectio, Quod natum est, non fuit. --Sed inquiet quisquam divini hujus incapax sacramenti, Omne quod natum est, non fuit: quia in id natum est, ut esset. 23. In Filium semper natum non cadit non fuisse. --Et quis igitur ambiget, quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint? Sed aliud est ex eo nasci qui non fuit, aliud ex eo natum esse qui semper est. Infantia enim omnis, cum antea non fuisset, coepit ex tempore. Quae rursum in pueritiam excrescens, post etiam adolescentiam coegit in patrem. Et non semper pater est, qui ante in adolescentiam per pueritiam, et in pueritiam per infantiam coeptam profecerit. Ergo qui non semper pater est, non semper et genuit. Ubi autem semper pater est, semper et filius est. Si itaque habes in cogitatione vel sensu Deum, in cujus cognitionis sacramento proprium est quod pater est, non semper patrem esse filii geniti; habes et in intelligentia et in scientia, non semper filium esse qui genitus est. Quod si semper Patri proprium est quod semper est pater; necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Et quomodo in sermonem nostrum atque intelligentiam cadet, ut non fuerit ante quam nasceretur, cui proprium est semper esse quod natus est? 24. Filius ut omnia cum Patre habet communia, ita et semper esse. Patri proprium est esse. Filio proprium est et esse. --Formam itaque atque imaginem invisibilis Dei unigenitus in se Deus continens, in omnibus his quae propria Deo patri sunt, per plenitudinem verae in se divinitatis aequatur. Nam, ut superioribus libris docuimus, per virtutem et venerationem, sicut Pater, et honorandus et potens est: ita et in eo quod Pater semper est, ei quoque, in eo quod filius est, Filio semper esse commune est. Nam secundum ad Moysen dictum, 422 Misit me ad vos is qui est (Exod. III, 14), Deo proprium esse id quod est, non ambigens sensus est: quia id quod est, non potest intelligi dicique non esse. Esse enim et non esse contraria sunt: neque hae diversae significationes in unum atque idem coeunt; quia manente alia, altera non erit. Ergo ubi est, non potest vel sensum vel sermonem inire non esse. Sensui nostro retroacto semperque revocato ad intelligentiam ejus qui est de eo id ipsum tantum, quod est, ei semper anterius est: quia id quod infinitum in Deo est, semper se infiniti sensus nostri recursui subtrahat: ut ante id, quod proprium Deo est, semper esse, aliquid aliud intentio retroacta non capiat; quia nihil aliud ultra ad intelligentiam Dei, aeternitate procedendi, quam Deum semper esse semper occurrat. Quod igitur et per Moysen de Deo significatum, et per communem sensum nihil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum unigenito Deo esse proprium Evangelia testantur: cum in principio erat Verbum, et cum hoc apud Deum erat (Joan. I, 1), et cum erat lumen verum (Ibid. 18) et cum unigenitus Deus in sinu Patris est, et cum Jesus Christus super omnia Deus est (Rom. IX, 5). 25. Est aeternus ab aeterno: adeoque non ex nihilo, aut non aliquando fuit. --Erat igitur, atque est: quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex patre esse, nativitas est. Esse autem semper ab eo qui est semper, aeternitas est: aeternitas vero non ex se, sed ab aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud, quam aeternum. Quod si non aeternum; jam nec pater qui generationis est auctor, aeternus est. Quod cum illi patrem semper esse, atque hujus filium semper esse sit proprium esse, et in eo quod est, significatur aeternitas; per id quoque, cui quod est proprium est, proprium est et aeternum. Nemini autem dubium est, quin generatio significet nativitatem, 423 et nativitas manentem doceat ( cum scil. ex quo ortum ducit natus ), non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem qui erat nasci. Nam nascendi ad cum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed unigenitus Deus, qui et Dei Sapientia et Dei Virtus et Verbum est, cum natus sit, patrem testatur auctorem. Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo. Cum ante tempora aeterna natus est, omnem sensum necesse est nascendo praeveniat. Non reliquit in verbis, ut non fuerit ante quam nasceretur. Si enim sensui nostro subjacet, ut non fuerit ante quam natus est; jam nativitate ejus et sensus noster et tempus anterius est: quia omne, quod non fuit, jam et sensui obnoxium et tempori est in ea ipsa significatione qua non fuit; quia non fuisse, pars temporis est. Qui autem ab aeterno est, et semper fuit, nec est sine nativitate, nec non fuit; dum et semper fuisse supra tempus est, et natum esse nativitas est. 26. Contra nativitatem aeternam impie nititur humana ratio. --Natum itaque unigenitum Deum, sed natum ante aeterna tempora confitemur; quia confiteri necesse est, in quo nos apostolicarum ac propheticarum praedicationum dicta concludunt: cum tamen sensus humanus intelligentiam intemporalis nativitatis non apprehendat, quia aliquid in naturis terrenis ante tempora natum esse non convenit. Quod cum ita a nobis praedicabitur; quomodo rursum ejusdem intelligentiae complexu non fuisse ante quam nascitur dicemus, cum secundum Apostolum ante tempora aeterna sit unigenitus Deus (II Tim, I, 9, et Tit. I, 2)? Si igitur natum ante tempora aeterna, non ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est; quia et nativitas per auctorem est, et quod tempora excedit aeternum est, et 424 extra sensum terrenum est quod ante tempora aeterna sit natum: certe jam impia voluntate sensum humanae rationis extollimus, ut per intelligentiam mundi non fuerit ante quam nascitur, cum ultra sensum humanum et intelligentiam mundi nascatur aeternum. Aeternum autem est, quidquid tempus excedit. 27. De nato ante tempora dici nequit, ANTE QUAM NATUS EST, nec NON FUIT ALIQUANDO.--Tempora enim omnia vel opinione complectimur, vel scientia: cum quod nunc est, scimus non etiam pridie fuisse, quia quod pridie fuerit, nunc non sit: quod autem nunc est, nunc tantum sit, non et pridie fuerit. Opinione vero ita praeterita metimur, ut ante urbem aliquam institutam non ambigatur tempus fuisse, quo urbs instituta non fuerit. Cum ergo vel scientiae vel opinioni nostrae subjacent tempora, sensu humanae intelligentiae judicamus; ut de aliqua re ratione dixisse existimemur, non fuit ante quam nascitur, quia uniuscujusque originem tempora semper antelata praeveniant. At vero cum in Dei rebus, id est, in Dei nativitate, nihil non ante tempus aeternum sit; non cadit in id, ut ante quam natus est, cuique ante tempora aeterna promissum est aeternum, sit secundum beati Apostoli dictum in spe vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2), aliquando non fuisse dicatur: quia intelligi non potest coepisse post aliquid, qui esse sit ante aeterna tempora confitendus. 28. De Filii nativitate credere tenemur aliter ac de nostris. Semper natum audientes, numquam non fuisse sentimus. --Si ergo nasci aliquid ante tempora aeterna, neque in naturis humanis est, neque in intelligentia; et tamen in hoc professionibus de se Dei creditur: quomodo id quod sine sensu intelligentiae aeternae natum semper, id est, ante tempora aeterna esse, apostolica fides cum locuta sit; id rursus non 425 fuisse ante quam nascitur, per sensum humanae intelligentiae, nostri temporis infidelitas eloquitur? cum quod ante tempus natum est, semper est natum: quia id quod est ante aeternum tempus, hoc semper est. Quod autem semper est natum, non admittit ne aliquando non fuerit: quia aliquando non fuisse, jam non est semper esse. Semper autem esse, excludit non semper fuisse. Et excluso eo, per id quod semper est natus, non semper fuisse; non cadit in sensum, ut non fuerit ante quam natus sit: quia qui ante tempora aeterna natus est, natus esse semper in sensu est; cum tamen ante tempora natum esse non subeat in sensum. Nam si, quod utique convenit, ante creaturam seu invisibilem seu corporalem, et ante omnia saecula et tempora aeterna, et ante sensum omnem natus confitendus est esse, qui per id, quod ita natus est, semper est; concipi quoque nullo sensu licet, ut non fuerit ante quam nascitur; quia et ante sensum omnem est, qui ante tempora aeterna natus est, et in sensu numquam est eum, qui semper esse confitendus est, non fuisse. 29. Reponunt, Qui igitur erat, natus est. --Sed argute hujus interrogationis calumnia antefertur: « Si, inquit, in sensum non cadit non fuisse ante quam nascitur, reliquum hoc sensui est, ut qui erat natus sit. » 30. Aliud est semper natum esse, aliud prius esse quam nasci. --Et calumnianti respondebo: Numquid a me aliud, quam natum, dici meminerit? Aut numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo. Natum autem semper esse hoc est, sensum temporum nascendo praecurrere, neque intelligentiae patere aliquando fuisse non natum. Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse ante quam nasci. Natum autem ante tempora aeterna semper esse, excludit non fuisse ante quam nascitur. 31. 426 Filius nec est, nec non fuit prius quam natus. --Caeterum non relinquit prius esse quam nasci: quia qui ultra sensum est, in nullo subjacet sensui. Nam si ultra sensum est, natum semper esse, non licet jam esse post sensum, non fuisse eum ante quam nascitur. Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse, quam natum, id sensui, ante quam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet: quia sensum nihil aliud, quam ante tempora aeterna natum esse, semper antevenit. Natus itaque est, et semper est: qui nihil aliud de se patitur intelligi et dici posse, nisi natum. Nam cum anterior ipso tempore sensuum est, (quia ante sensum tempus aeternum est;) non admittit sensum de se dijudicantem, esse aut non fuisse ante quam nascitur: quia et esse ante quam nascitur, non sit nativitatis; et non fuisse, jam temporis sit. Ergo et infinitas temporum aeternorum quod est temporis, id est, non fuisse, consumit: et nativitas quod suum non est, id est, ante quam nascitur esse, non patitur. Quod si aut esse aut non fuisse sensui subjacebit, jam nativitas ipsa post tempus est: quia qui non semper est, necesse est coeperit esse post aliquid. 32. Semper natus, semper esse animo sentitur. -- Finis igitur et fidei et sermonis et sensus est, Dominum Jesum et natum esse, et semper esse: quia si quid de Filio mens retroacta scrutabitur, nihil aliud scrutantis sensui, quam natum esse et semper esse, semper occurret. Ut igitur Deo patri proprium est sine nativitate, ita et Filio debitum est per nativitatem semper esse. Nativitas autem nihil aliud quam patrem, neque pater aliud quam nativitatem enuntiabit. Medium enim nihil quidquam nomina ista, aut natura permittit. Aut enim non semper Pater, si non semper et Filius; aut si semper Pater, semper et Filius: quia quantum Filio temporis, ne semper filius fuerit, abnegabitur; tantum Patri deest, ne pater semper sit: ut licet semper Deus, non tamen 427 et pater in ea fuerit infinitate, qua Deus est. 33. Deus Arianis non semper pater. --Etiam in id se professio impietatis extendit, ut non Filio tempora nativitatis, sed Patri generationem adscribat: quia generationis modus intra nativitatis sit tempora constitutus. 34. Refelluntur. Tempora secundum Arianos. --Pium tibi ac religiosum, haeretice, existimas, Deum semper quidem, sed non semper patrem confiteri? Quod si ita sentire te pium est, Paulum impietatis necesse est, Filium ante tempora aeterna esse dicentem (Tit. I, 2), condemnes: etiam ipsam testantem de se Sapientiam, quod ante saecula fundata sit, crimineris: quae Patri aderat tum, cum coelum praepararet. Sed tu, ut Deo initium tribuas quo pater est, prius temporibus initium decerne quo coepta erunt: quae si coepta sunt, mendax est Apostolus, qui ea sit professus aeterna. Soletis enim tempora de solis ac lunae creatione numerare, quia scriptum de his sit: Et sint in signa et tempora et annos (Gen. I, 14). Sed qui ante coelum est, quod secundum vos etiam ante tempus est, idem et ante saeculum est. Neque solum ante saeculum est, sed etiam ante generationes generationum saecula praeeuntes. Quid caducis et terrenis, et angustis divina et infinita concludis? Nescit Paulus in Christo nisi temporum aeternitatem. Non post aliquid se esse Sapientia, sed ante omnia loquitur. Tecum a sole ac luna tempora instituta sunt: Christum autem David ante solem permanere significat dicens: Ante solem nomen ejus (Psal. LXXI, 17). Et ne res Dei mundi istius origine inchoatas arbitrareris, idem ait: Et ante lunam generationes generationum (Ibid. 5). Despiciuntur hic tempora a tantis viris et prophetiae spiritu dignis: et nihil sensui humano relinquitur, in quo se ante nativitatem, quae tempora aeterna excedit, extendat: sed hunc modum tantum habeat religiosae opinionis fides, 428 ut Dominum Jesum Christum unigenitum Deum, et ad perfectae nativitatis confessionem natum meminerit, et in divinitatis veneratione non ignoret aeternum. 35. Objicitur, Sapientiam se creatam testari. --Sed accusamur mendacii, et una nobiscum doctrina apostolicae praedicationis arguitur, nativitatem quidem confessa, sed aeternitatem nativitatis professa: ut et nativitas testaretur auctorem, et aeternitas in sacramento divinae nativitatis sensum humanae opinionis excederet. Profertum enim adversum nos Sapientiae de se protestatio, quae creatam se docuerit his dictis: Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). 36. Quae creata a saeculo, eadem ante saeculum fundata. --Et o te miser, haeretice, qui indulta Ecclesiae adversum Synagogam arma, contra fidem ecclesiasticae praedicationis invadis: et doctrinae salutaris munitissimam intelligentiam rapis adversum universorum salutem; creaturam Christum per haec verba esse contendens, non Judaeum potius, negantem Christi ante saecula aeterna divinitatem et in omnibus operibus ac doctrinis Dei efficaciam, per haec verba Sapientiae subsistentis exstinguens! quae se nunc creatam in initium viarum Dei et in opera ejus a saeculo dixerit; ne forte ante Mariam non manere existimaretur: neque tamen creatam se ad nativitatis intelligentiam referret; quia in viarum initium et in opera sit creata; at vero ne hoc viarum initium, quod utique de divinis rebus humanae cognitionis exordium est, quisque ad subjiciendam tempori nativitatem infinitam deputaret (Prov. VIII, 22 sec. LXX), fundatam se ante saecula sit professa: ut dum aliud est in viarum initium et in opera creari, et aliud est ante saecula fundari, anterior intelligeretur esse creatione fundatio: et hoc ipsum, quod fundata in opera ante saeculum est, sacramentum creationis ostenderet; quia fundatio ante saeculum, et creatio in viarum initium atque in opera post saeculum sit. 37. 429 Non tempore, sed aeternitate saeculum praecedit. --Jam vero ne creatio et fundatio fidem divinae nativitatis offenderet, sequitur: Prius quam terram faceret, prius quam montes stabiliret, ante omnes colles genuit me (Ibid. 25 et 26). Jam genitus est ante terram, qui ante saeculum fundatus est: neque solum ante terram, sed etiam ante montes atque colles. Et in his quidem quia de se Sapientia loquitur, plus loquitur quam auditur. Omnia enim, quaecumque ad infinitatis intelligentiam significantur, istius modi esse oportet, ne rei cuiquam aut generi secunda in tempore sint. Caeterum ad aeternitatis demonstrationem nequaquam temporalia coaptabuntur: quia per id, quod posteriora sunt caeteris, per se ipsa non manifestant infinitatis exordium; cum ipsa exordium temporale sortita sint. Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior? Aut cur qui ante terram genitus diceretur, etiam ante montes, neque solum ante montes, sed etiam ante colles natus manifestaretur: cum collium significatio post montes sit, montium vero intelligentia post terram sit? Per quod existimari non potest, idcirco haec esse dicta, ut ante colles et montes et terram esse intelligeretur, qui ea, quae ante terram et montes et colles sunt, infinitatis suae aeternitate praecelleret. 38. Infinitatem suam quantum licet explicuit, per creata comprehendi non potuit. --Sed sensum nostrum sermo divinus non inopem rationis reliquit; nam causam dicti per haec quae consequuntur ostendit: Deus fecit regiones, et inhabitabilia, et cacumina quae habitantur sub coelo. Cum pararet coelum, eram cum illo, et cum segregabat suam 430 sedem. Quando super ventos validas faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, et cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud illum componens (Proverb. VIII, 26, secund. LXX). Quis hic temporum locus est? Aut quo se extendere ultra infinitam unigeniti Dei nativitatem, humanae intelligentiae sensus permittitur? Non enim per haec, quorum creationem mente concipimus, comprehendi generatio ejus potest, qui anterior his omnibus est ut quamvis praestet in tempore, non tamen infinitus sit, cui hoc solum tributum sit, ut ante temporalia natus sit. Nam cum illa tempori in sui constitutione subjaceant, ille tamen, licet anterior his omnibus sit, non sit liber a tempore: quia temporalis horum constitutio tempus nativitatis ejus, qui ante sit natus, ostendat; dum hoc ipsum ei tempus est, quod temporalibus antefertur. 39. Aeternis se coaeternam docuit. --Sed Dei sermo et verae sapientiae doctrina loquitur perfecta, et absoluta significat, docens se non temporalibus esse anteriorem, sed infinitis. Cum enim praepararetur coelum, aderat Deo. Numquid coeli praeparatio Deo est temporalis ut repens cogitationis motus subito in mentem tamquam antea torpidam stupentemque subrepserit, humanoque modo fabricandi coeli impensam et instrumenta quaesierit? Atquin alius prophetae de operationibus Dei sensus est, cum ait: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Praecepto tamen Dei coeli ut firmarentur eguerunt; nam apparatus et virtus eorum in hac imperturbatae constitutionis suae firmitate, non de temperatione alicujus et permixtione materiae, 431 sed ex spiritu divini oris exsistit. Quid ergo est, praeparanti Deo coelum genitam ab eo adesse sapientiam; cum neque creatio coeli ex praeparatione consistat, neque naturae Dei sit, in apparatu eum cogitandi operis commorari? Nihil enim non semper cum Deo fuit, quidquid in rebus est: quae etsi ad creationem sui coepta sunt, non sunt tamen ad Dei vel scientiam vel potestatem inchoata. Et testis est nobis propheta dicens: Deus qui fecisti omnia quae futura sunt (Esa. XLV, 11, sec. LXX). Quae enim futura sunt, licet in eo quod creanda sunt adhuc fient, Deo tamen, cui in creandis rebus nihil novum ac repens est, jam facta sunt: dum et temporum dispensatio est ut creentur, et jam in divinae virtutis praesciente efficientia sint creata. Et idcirco nunc Sapientia natam se ante saecula docens, anteriorem se non solum his quae creata sunt docet, sed aeternis coaeternam, praeparationi scilicet coeli, et discretioni sedis Dei. Non enim tum discreta sedes est, cum effecta est: quia aliud est discerni sedem, aliud componi. Neque tum paratum coelum est, cum praeparatum est: nam erat apud praeparantem et discernentem. Postea vero componebat cum parante: aeternitatem suam cum praeparanti adest, et ministerium quando cum parante componit ostendens. Idcirco nunc etiam ante terram et montes et colles genitam esse se dixit, quia et praeparationi coeli adfuisse se doceret: ut haec jam tunc, cum praepararetur coelum, penes Deum facta esse per id, quod nihil Deo novum est, demonstraret. 40. Mundum Deus ab aeterno simul ac semet praeparavit. --Perpetua enim et aeterna rerum creandarum est praeparatio: neque partibus cogitationum universitatis hujus corpus effectum est, ut primum de coelo sit cogitatum, tum postea terrae cura et tractatus Deum inierit, cogitatumque per singula sit, ut 432 primum in planitiem diffunderetur, deinde postea meliore consilio montibus elevaretur, rursum autem etiam collibus variaretur, quarto deinde habitabilis etiam in ipsis cacuminibus redderetur, praeparatumque coelum ac sedes Dei segregaretur, ventorumque exhalationes nubes in summo validae continerent; tunc deinde certi sub coelo fontes mearent, ac postremo fundamentis terra fortibus confirmaretur. Singulis enim his omnibus anteriorem se Sapientia esse profitetur. Sed cum omnia per Deum quae sub coelo sunt facta sint, et componendo coelo Christus adfuerit, et ipsam praeparati coeli praeveniat aeternitatem; non patitur hoc existimari in Deo minutarum rerum particulatas cogitationes, quia omnis horum praeparatio Deo est coaeterna. Nam tametsi habeat dispensationem sui, secundum Moysen (Gen. I), firmamenti solidatio, aridae nudatio, maris congregatio, astrorum constitutio, aquarum terraeque in ejiciendis ex se animantibus generatio: sed coeli, terrae, caeterorumque elementorum creatio ne levi saltem momento operationis discernitur; quia eorum praeparatio aequabili penes Deum aeternitatis infinitate constiterat. 41. Epilogus. --His igitur infinitis et aeternis in Deo Christus cum adesset, solam nobis nativitatis suae permisit conscientiam: ut quantum ad fidem proficeret Dei intellecta nativitas, tantum valeret ad susceptam religionem cognita nativitatis aeternitas: quia ex eo qui aeternus est patre, nec ratio nec sensus admittat, nisi aeternum filium praedicari. 42. Creationis in Christo nomen frustra objicitur. --Sed creationis nomen nos et professio movet. Moveat sane nomen creationis, si non nativitas ante saecula, et creatio in initium viarum Dei et in opera praedicatur. Non enim potest nativitas pro creatione accipi: 433 cum nativitas ante causam sit, creatio vero per causam. Ante praeparationem enim coeli erat et ante saeculum fundatus, qui in initium viarum Dei et in opera est creatus. Aut numquid ejusdem intelligentiae est, in initium viarum Dei et in opera creari, et nasci ante omnia? quorum unum habet tempus in gestis, aliud vero intemporalem intelligentiam continet. 43. Mundi condendi velut minister creatus perperam obtenditur. --Aut forte velis id, quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum: id est, ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus, ut ipse servus potius et operator mundi maneret, non Dominus gloriae natus esset; et ad ministerium efficiendi saeculi crearetur, non etiam semper esset filius dilectionis et rex saeculorum? Sed quamquam hunc impiissimum sensum tuum intelligentia communis exstinguat; quia aliud sit in initium viarum Dei et in opera creari, aliud ante saecula nasci: tamen hic idem locus, ne propter operationem mundi Dominum Christum creatum esse mentireris, occurrit, cum Deum patrem effectorem atque operatorem universitatis ostendit. Tuto id quidem, quia ei qui pararet omnia adesset ipse componens. Sed cum Scriptura omnis creatorem mundi Dominum Jesum Christum esset locutura; nunc tamen Sapientia; ad enecandam impietatis occasionem, et fabricatorem mundi Deum patrem professa est, neque se fabricanti docuit afuisse, quippe cum adesset etiam praeparanti: et cum Pater pararet, et Sapientia cum parante componeret, adessetque etiam praeparanti; per id ipsum in ea quae propter opera creata esse intelligeretur, quia aeternae praeparationi futurorum operum adfuisset, neque Scripturam mendacem 434 constitueret, quia cum parante componeret. 44. Creatam se dicit Sapientia, spectans quae post saeculum gessit. --Sed tandem doctrinae catholicae revelatione, quid sit Christum in initium viarum Dei et in opera creatum esse, in principio haeretice cognosce, et ipsius Sapientiae dictis impiae hebetudinis tuae disce stultitiam. Coepit enim ita: Si enuntiavero vobis quae quotidie sunt, memorabor ea quae a saeculo sunt enumerare (Prov. VIII, 21, sec. LXX): namque cum ante dixisset: Vos o homines obsecro, et emitto vocem meam filiis hominum. Intelligite simplices astutiam, indocti autem cor apponite (Ibid., 4, 5); et rursum: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam. Per me principes magnificantur, et tyranni per me tenent terram (Ibid., 15, 16); et rursum: In viis aequitatis ambulo, et inter medias semitas justitiae conversor: ut dividam diligentibus me substantiam, et thesauros eorum impleam bonis (Ibid., 20, 21). Quotidianum opus suum Sapientia non tacet. Et primum universos obsecrans monet, et simplices intelligere astutiam, et indoctos cor apponere, ut verborum distinctas discretasque virtutes vehemens ac diligens lector expenderet. Suis itaque modis, suis constitutionibus universa agi, intelligi, laudari, obtineri ( al. teneri) docet: et intra se regna regum, et potentium prudentiam, et principum famosa opera, et jus terram obtinentium tyrannorum contineri ostendit: se quoque non admisceri iniquitatibus, neque injustitiis interesse; et hoc ob id, ut universis aequitatis ac justitiae operibus intercedendo, diligentibus se aeternorum bonorum, et incorruptorum thesaurorum opulentiam subministret. Ergo ea se, quae quotidie fiunt, enarraturam professa, memorem se quoque ad enumeranda ea quae a saeculo sunt pollicetur. Et nunc quis hebetudinis sensus est ea, quae a saeculo esse memorata 435 sunt, quod ante saeculum gesta sint existimare? quia in his, quae a saeculo sunt, opus omne post saeculum est: at vero quae ante saeculum sunt, praeveniunt saeculi a se posterioris constitutionem. Memorem itaque se ad dicenda ea, quae a saeculo sunt, professa Sapientia ait: Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Ibid., 22). Rerum itaque a saeculo gestarum significatio ista est: neque generationis ante saecula praedicatae, sed dispensationis a saeculo initae doctrina est. 45. Natus ante saecula, creatus a saeculo, quid. Qui initium viae operum Dei. Quando et cur creatus. -- Et quaerendum est, quid sit natum ante saecula Deum, rursum in initium viarum Dei et in opera creari. Quia ubi ante saeculum est nativitas, infinitae generationis aeternitas est: ubi vero a saeculo est creatio eadem in vias Dei atque in opera ejus, operibus ac viis causa creationis aptata est. Ac primum, quia Christus sapientia est, videndum est an ipse sit initium viae operum Dei. Nec, ut opinor, ambigitur: ait enim, Ego sum via (Joan. XIV, 6); et, Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Ibidem). Via est dux euntium, festinantium cursus, ignorantium securitas, et quaedam nescitarum ac desideratarum rerum magistra. Ergo in viarum initium in opera Dei creatur: quia et via est, et deducit ad Patrem. Sed creationis hujus, quae a saeculo est, ratio quaerenda est. Nam ultimae dispensationis sacramentum est, quo etiam creatus in corpore, viam se Dei operum est professus. Creatus autem est in vias Dei a saeculo: cum ad conspicabilem speciem subditus creaturae, habitum creationis assumpsit. 46. Viae Dei a saeculo, species creatae a Verbo assumptae. Cur varias assumpserit. --Videamus itaque in quas Dei vias, et in quae opera a saeculis creata sit, nata ante saecula ex Deo Sapientia. Vocem deambulantis in paradiso Adam audivit (Gen. III, 8). Putasne deambulantis incessum nisi in specie assumptae creationis auditum: ut in aliqua creatione 436 consisteret, qui inambulans fuerit auditus? Non requiro qualis ad Cain et Abel et Noe locutus sit, et benedicens quoque Enoch qualis adfuerit. Angelus ad Agar loquitur (Gen. XVI, 9, 13): et utique idem Deus est. Numquid speciei ejusdem est cum angelus videtur, cujus est in ea natura qua Deus est? Certe species angeli ostenditur, ubi postea Dei natura memoratur. Sed quid de angelo dicam? Homo ad Abraham venit (Gen. XVIII, 2). Numquid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis assistit, qualis et Deus est? Sed homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur: verumtamen Deus adoratur. Certe qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem ad Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano, et manum conserit, et membris nititur, et lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit (Gen. XXXII, 24). Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur (Exodi III, 2): ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres. Habuit tum in se potestatem conflagrandi, non tamen naturalem suscipiens urendi necessitatem: quia sine rubi damno conflagratio ignis apparuit. 47. Sine aeternitatis damno assumpsit. Ea virtute qua assumpsit, absumpsit. --Curre per tempora, et intellige qualis visus sit, vel Jesu Nave nominis sui prophetae, vel Esaiae etiam cum (Joan. XII, 41) evangelico testimonio visum praedicanti, vel Ezechieli usque ad conscientiam resurrectionis assumpto (Ezech. XXXVII), vel Danieli hominis filium iu aeterno saeculorum regno confitenti (Dan. VII, 13, 14), caeterisque aliis, quibus se in habitu variae creationis ingessit, in vias Dei et in opera Dei, ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectum. Quid hic nunc haec humanae salutis dispensatio tam impiam aeternae nativitatis 437 contumeliam molitur? Creatio ista a saeculis est: caeterum ante saecula infinita nativitas est. Vim sane nos dictis afferre contende, si Propheta, si Dominus, si Apostolus, si sermo ullus ad divinitatis aeternae nativitatem creaturae retulit nomen. In his enim omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest, ut creationem ea virtute qua assumpsit absumeret: potens abolere rursum, quod tantum ad causam contemplationis exstiterat. 48. Christum ut hominem dixit Paulus factum. Dixit et creatum. --Beatam autem illam et veram conceptae intra virginem carnis nativitatem, quia tum creaturae nostrae et naturae et species nascebatur, creaturam et facturam Apostolus nominavit. Et certe cum eo (secundum eum) verae secundum hominem nativitatis hoc nomen est, cum ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus filium suum factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege sunt redimeret, ut adoptionem filiorum consequeremur (Gal. IV, 4). Filius itaque suus est, qui est in homine et ex homine factura; neque factura tantum, sed etiam creatura, ut dicitur: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem eum, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21 et seqq.). Induendus itaque novus homo ille est, qui secundum Deum creatus est. Qui enim erat filius Dei, natus erat et filius hominis. Quia non divinitatis erat nativitas, sed creatura carnis; significationem sui generis accepit novus homo, secundum natum ante saecula Deum creatus. Et cur secundum Deum homo novus creatus esset, ostendit secundum haec adjiciens: In justitia, et sanctitate, et veritate (Ibid. 24). Dolus enim in eo non fuit: et factus est nobis justitia et sanctificatio, et ipse est veritas. Hunc ergo Christum, qui secundum Deum novus homo creatur, induimur. [ Secundum Deum autem creatur: quia secundum Dei justitiam, et sanctificationem, et veritatem homo peccati nescius est creatus.] 49. Creatio nativitati aeternae nequit deputari. -- Si igitur Sapientia, memorem se eorum quae a saeculo gesta sunt dicens, in opera 438 Dei atque in vias Dei creatam esse se dixit; atque ita creatam, ut fundatam se ante saecula doceret, ne assumptae illius varie ac frequenter creationis sacramentum demutasse naturam videretur, cum fundationis firmitas convellendi status non reciperet perturbationem; at vero ne fundatio aliud quidquam quam nativitatem videretur ostendere, ante omnia professa est esse se genitam: nunc vero cur creatio ad nativitatem deputatur, cum quae genita ante omnia est, ipsa fundata ante saecula est; quae autem fundata ante saeculum est, ea ipsa in initium viarum Dei et in opera ejus creata a saeculis est: ut creatio a saeculis differre intelligeretur ab ea, quae ante saecula et quae ante universa nativitas est. Non habet saltem impietas veniam, ut praetendat impietatis errorem. 50. Quo sensu etsi imperite, non tamen impie posset deputari. --Namque etsi infirmitas intelligentiae sensum religiosae opinionis impediret, ne nunc quae creationis proprietas esset consequi posset; tamen vel secundum Apostoli dictum facturam verae nativitati deputantem, creationem quoque etsi indocte, tamen non impie, ad generationis fidem proficere oportere existimare debuerat. Apostolus enim videtur, unius ex uno nativitatem, id est, Domini ex virgine sine passionum humanarum conceptu praedicaturus, non extra rationem factum de muliere locutus esse, quem natum sciebat, frequenterque dixisset: ut et nativitas veritatem generationis ostenderet, et factura unius ex uno nativitatem protestaretur; quia humanae permixtionis conceptum facturae nomen excluderet, cum factus esse ex virgine disceretur, qui natus magis esse non ambigebatur. At vide tu, quam sis impius, o haeretice. Creatum Jesum Christum potius ex Deo, quam natum esse, sermo nullus aut propheticus aut evangelicus aut apostolicus est locutus: tu vero nativitatem negas, et affirmas creaturam, non secundum significationem Apostoli, factum esse dicentis ne natus esse ambigeretur unus ex uno; sed ad impiissimum sensum, ne Deus naturali nativitate subsisteret, cum creatura potius ex nihilo 439 substitisset. Hoc primum infelicis mentis tuae virus est, non nativitatem creaturam nominare, sed pro nativitate fidem creationi aptare. Quamquam id quidem inopis ingenii esset, sed tamen non admodum irreligiosi, creatum idcirco dixisse, ut impassibilis ex Deo tamquam unius ex uno nativitas nosceretur. 51. Fides constans de aeterna Filii nativitate. --Sed nihil horum constans atque apostolica fides patitur. Scit enim in qua dispensatione temporis Christus creatus, et in qua temporum aeternitate sit natus. Natus autem ex Deo Deus est, et verae nativitatis in eo et perfectae generationis non ambigua divinitas est. Nihil enim in rebus Dei nisi natum et aeternum confitemur. Natum autem non post aliquid, sed ante omnia: ut nativitas tantum testetur auctorem, non praeposterum aliquid in se ab auctore significet. Et quidem confessione communi, secunda quidem ab auctore nativitas est, quia ex Deo est; non tamen separabilis ab auctore, quia in quantum sensus noster intelligentiam tentabit nativitatis excedere, in tantum necesse est etiam generationis excedat. Solus itaque hic pius de Deo sermo est, scire Patrem: scire et cum eo eum qui ex eo Filius. Neque sane aliud de Deo, praeter quam patrem eum esse unigeniti Dei et creatoris, docemur. Ultra se itaque infirmitas humana non tendat: et loquatur hoc solum, in quo solo ei salus est, ante carnis sacramentum in Domino Jesu Christo hoc se semper scire, quod natus est. 52. Huic se adhaerere profitetur Hilarius quam nec sensu suo praefinit. -- Ego quidem, in quantum concesso mihi hoc a te spiritu vigebo, sancte Pater omnipotens Deus, ut aeternum te Deum, ita aeternum et patrem confitebor. Neque in id umquam stultitiae atque impietatis erumpam, ut omnipotentiae tuae sacramentorumque arbiter, hunc infirmitatis meae sensum ultra infinitatis tuae religiosam opinionem, et significatam mihi aeternitatis fidem erigam: ut te aliquando sine Sapientia et Virtute et Verbo tuo, unigenito Deo Domino meo Jesu Christo fuisse praefiniam. Non enim praejudicat de te sensui meo naturae 440 nostrae infirmus imperfectusque sermo; ut fidem intra silentium strangulet inopia eloquendi. Namque cum verbum et sapientia et virtus in nobis interioris motus nostri opus nostrum sit, tecum tamen perfecti Dei, qui et Verbum tuum et Sapientia et Virtus est, absoluta generatio est; ut inseparabilis semper a te sit, qui in his aeternarum proprietatum tuarum nominibus ex te natus ostenditur: natus autem ita, ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem; non etiam fidem infinitatis amittat per id, quod ante tempora aeterna natus esse memoratur. 53. In multis naturalibus rebus, quarum latet causa, succurrit fides, quanto magis in divinis. --Multa enim istius modi in rebus humanis praestitisti, quorum cum causa ignoretur, effectus tamen non nescitur. Et religiosa est fides, ubi est etiam naturalis inscientia. Nam cum erexi in coelum tuum hos luminis mei infirmes oculos, nihil aliud esse quam coelum tuum credidi. Hos enim astriferos in eo circulos, et annuos recursus, et vergilias, et septemtrionem, et luciferum, diversa ministeriorum suorum sortitos officia conspiciens, Deum te in his, quorum intelligentiam non complector, intelligo. Cum vero mirabiles elationes maris tui vidi; non solum aquarum originem, sed nec motum dimensae hujus vicissitudinis assecutus, fidem tamen rationis, mihi imperspicabilis licet, apprehendens, in his te quoque quae ignoro, non nescio. Jam vero cum in terras mente convertor, quae occultarum virtute causarum sata omnia suscepta dissolvunt, dissoluta vivificant, vivificata multiplicant, multiplicata confirmant; nihil in his reperi, quae intelligere sensu meo possem: sed ignoratio mea ad intelligendum te proficit, dum famulantis mihi naturae imperitus, usu te tantum meae utilitatis intelligo. Ipsum me quoque nesciens, ita sentio: ut te magis eo, quod mei sum ignarus, admirer. Nam dijudicantis mentis meae aut motum aut rationem aut vitam et non intelligens sentio, et sentiens tibi debeo, cui ultra intelligentiam naturalis exordii, sensum naturae oblectantis impertias. Et cum te meis ignorans intelligam, et intelligens venerer: 441 nec ego in tuis rebus fidem omnipotentiae tuae laxabo, quia nesciam; ut sensus meus originem Unigeniti tui occupet, et sibi subdat, et aliquid in me sit, quod ego ultra et Creatorem et Deum meum tendam. 54. Filius ex Patris substantia natus, adeoque secundus ab eo, sed aeternus et individuus. --Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem; erit aliquid profecto, quod sensum aeternitatis excedat. Tua enim res est, et Unigenitus tuus est: non portio; non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed filius, filius ex te Deo patre Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Nam dum ex te est, secundus a te est; dum vero tuus est, non separandus ab eo es: quia nec sine tuo fuisse confitendus aliquando es, ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris. Atque ita ad id tantum nativitas proficit aeterna, ut unigeniti ante aeterna tempora ex te filii patrem te sciamus aeternum. 55. Spiritus sanctus non est creatura. --Et mihi quidem parum est hoc, fidei meae ac vocis officio, Dominum et Deum meum unigenitum tuum Jesum Christum creaturam negare: hujus ego nominis consortium ne in sancto quidem Spiritu tuo patiar, ex te profecto, et per eum misso. Magna 442 enim mihi erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens, genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum. Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te substitutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias. Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10), scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo? Nulla te nisi res tua penetrat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scrutantis inest. 56. Inenarrabilis est. --Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenarrabiles sunt loquelae. Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia. In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum, Unigenito tuo dicente: Ne mireris quod dixerim tibi, oportet vos nasci denuo. 443 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo eat. Sic est omnis qui natus est ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 7, 8). Regenerationis meae fidem obtinens nescio: et quod ignoro, jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi. Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa; sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor? Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3). Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia Paulus enumerat (Coloss. I, 16). Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra 444 sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio. 57. Oratio. --Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem: ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem: sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear. Quia mihi indoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10), Dominus meus Jesus Christus, manens in te et ex te et apud te semper Deus: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.