De Trinitate (Hilarius)/10

This is the stable version, checked on 13 Octobris 2021. Template changes await review.
 IX XI 

319-320 LIBER DECIMUS.

recensere

Totus est adversus eos, qui nullam in Christo volentes esse substantiam, quae non in passione doluerit, nullam quae ab esurie, siti, tristitia, timore aliena fuerit, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt (Lib. I, n. 32). Quorum alii Christum asserebant merum esse hominem, in cujus animam, non simplex, sed DOMINANS metus tristitiae imminentis inciderit, qui consternatus fuerit passionis NECESSITATE, et quem obtinuerit vis doloris (Ibid., n. 33). Alii Verbum cum carne confundentes, officio animae functum esse praedicabant. Nec deerant qui ipsum ab homine prorsus separantes, nullam illius in Christo praesentiam fatebantur, nisi quam in prophetis agnoscimus. Rursum discrepantes complectebantur sententias, cum Christi non modo carnem, sed et animam ab Adam propagatam sentientes, ut Scripturas eluderent, quibus de coelis descendisse significatur, descensum illum non de persona Verbi carnem sibi assumente, sed de ipsa carne e coelis advecta interpretabantur.

Contra illos haereticos Hilarius eo ut plurimum utitur argumenti genere, quo in suis ipsorum sententiis non succurrat eis quod reponant. Quod autem aliorum Operum initio rogat, id ei maxime in hoc libro concedendum, ne scilicet de ipso ante finem judicetur. Si quid enim offendiculi pariunt initia, finis levabit. Quamquam exposita adversariorum sententia facile judicatur, vel solam a dolore, metu, tristitia eximere Christi divinitatem; vel humanam illius naturam a dominantibus dumtaxat et coactis hujusmodi affectionibus vindicare. Illud etiam attendendum quod Gregorius Nyss. Or. V contra Eunom a Theodoreto, Dial. III, laudatus ait: Cum enim duplex et ambigua sit opinio, divinitasne, an humanitas passa sit: unius rejectio, alterius prorsus erit confirmatio.

Itaque Hilarius, num. 9, insanas haereticorum contra Christi divinitatem opiniones exponere simul ac persequi incipiens, deinceps, usque ad num. 36, de mirabili illius conceptione ita disserit, ut ex ea naturae nostrae veritatem a Verbo sine sui abolitione, sine nostris vitiis susceptam esse demonstret. Ex quo conficit, Christum unum eumdemque, etsi non humana lege conceptum, tamen et verum hominem exstitisse, et verum Deum: ut verum hominem, passionum naturis permissum esse: ut absque originis nostrae vitiis conceptum, passionum nostrarum non confectum esse injuriis; ut verum Deum, ab iisdem prorsus fuisse alienum.

Exinde usque ad num. 43, tristitiae ipsius, orationis, et angelici ministerii expendens causas, eum non sibi, sed Apostolis tristem fuisse, orasse, et ab Angelo confortatum esse propugnat. Tum quinque numeris sequentibus enarrat quae Christus in passione praebuerit divinae omnipotentiae suae signa: quibus facile appareat, doloris necessitatem, vim ac dedecus in eum non convenire, qui tanta potuerit; et eum quidem secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare (num. 47).

Hinc adversarii vocem Christi objiciunt se derelictum clamantis. Quae autem illorum de Christo fides sit, declarat numerus 49. Ac subinde multis oppositis quaestionibus de Christi ortu temporali, fletu, animae ponendae ac resumendae potestate, spiritus commendatione et traditione, quae cum haereticorum doctrina conciliari nequeant, nodum earum solvit num. 61, ex fide Ecclesiae, quae cum Christi naturas non confundat, nec dividat personas, in uno eodemque Christo habet conquerentem ad mortem relictum se esse, quia homo est, et eum qui moritur profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Interea Hilarius fidei necessitatem more suo commendat: quo arrogantiam retundat haereticorum, 321-322 qui Christi mysteria se comprehendere jactitabant. Ut enim tradit Athanasius ad calcem l. de Salutari Adv. J. C. qui divinitati ejus passionem adscribunt, aut qui humanitati ejus fidem non habent, aut qui unum in duo separant, ii carnis ejus dimensionem faciunt, et QUANTUM et QUOMODO praeter sacras Scripturas definiunt, τό πὸσον ἢ πῶς παρὰ τὰς γραφὰς λέγειν τολμῶντες. 1. Dissidentium sententiarum quae causae. Doctrinam placiti, non rationis sectantes. --Non est ambiguum, omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse: quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit sensus animorum; cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his, quibus offenditur, contradicit. Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit; tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem, vel stultae vel vitiosae voluntatis error obnititur. Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia: et indeflexo motu adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nec studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, et his quae studemus doctrinam coaptamus Jamque nominis potius, quam naturae, erit doctrina quae fingitur: et non jam veri manebit ratio, sed placiti; quam sibi voluntas magis ad defensionem placentium coaptaverit, non quae voluntatis instinctum per intelligentiam veri rationabilis incitabit. Per haec igitur vitia studiosarum voluntatum omnes adversantium intentionum emergunt contradictiones: et inter veri assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et tuetur voluntas. Caeterum si non praeiret rationem voluntas, sed per veri intelligentiam ad velle id quod verum est moveretur: numquam doctrina voluntatis quaereretur, sed voluntatem omnem doctrinae ratio commoveret; essetque omnis sine contradictione veritatis sermo, cum unusquisque non quod vellet, id verum esse defenderet, sed quod verum est, id velle coepisset.

2. Quos magistros quaerant. --Harum itaque vitiosarum voluntatum non ignarus Apostolus, inter multa contestandae fidei et praedicandi verbi praecepta, ad Timotheum scribens ait, Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3). Ubi enim per impietatis studium extra sanae doctrinae patientiam erunt, tunc his quae desiderant coacervabunt magistros, apta scilicet cupiditatibus suis doctrinarum instituta cumulantes, neque doceri se desiderantes, sed doctores ad id quod desiderant congregantes: ut cumulus ipse conquisitorum et coacervatorum magistrorum, aestuantium desideriorum satisfaciat doctrinis. Et hic tantus stultae irreligiositatis furor quo tamdem spiritu, sanam doctrinam non sustinens, corruptam desiderabit, si ignorat; ab eodem Apostolo ad hunc eumdem Timotheum scribente cognoscat: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquiorum (I Tim. IV, 1). Qui enim doctrinae profectus est, placita magis quam docenda conquirere? Aut quae doctrinae religio est, non docenda desiderare, sed desideratis coacervare doctrinam? Sed haec seducentium spirituum incentiva suppeditant, et simulatae religionis falsiloquia confirmant. Sequitur enim fidei defectionem hypocrisis mendax, ut sit vel in verbis pietas, quam amiserit conscientia. Et ipsam quidem simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt, falsae doctrinae institutis corrumpentes sanctitatem fidei: dum secundum desideria studiorum potius, quam secundum evangelicam fidem, coacervata doctrina est. Auribus enim prurigine incitatis, dum per audiendi impatientem oblectationem sub novella desiderii sui praedicatione scalpuntur, ipsi penitus ab auditu veritatis alieni, totos se fabulis destinant: ut his, quae loquantur, veritatis speciem acquirant, dum quae vera sunt et loqui et audire non possunt. 3. Arianis conveniunt praedicta. --Incidimus plane in hoc prophetiae apostolicae molestissimum tempus. Conquisitis enim nunc creaturae potius quam Dei praedicandi magistris, desideriis humanis potius quam sanae fidei doctrinis studetur: et eo 323 usque eos prurigo aurium ad ea quae desiderant audienda excitavit, ut coacervatis doctoribus sola haec nunc interim praedicatio polleat, per quam unigenitus Deus a potestate et veritate Dei patris alienus, aut alterius generis Deus sit in fide nostra, aut Deus non sit: mortifera ex utroque impietatis professione, aut duos deos sub diversitate divinitatis eloquentes, aut Deum omnino, cui natura ex Deo per nativitatem sit, abnegantes. Hoc alienatis ab auditu veritatis, et conversis ad fabulas auribus placet: hujus sanae doctrinae audientia non sustinetur, et ipsa omnis cum praedicatoribus suis exsulat. 4. Hilarius in exsilio liber ac laetus. --Sed licet nunc a multis, coacervantibus sibi secundum desideria sua magistros, sana doctrina exsulet; non tamen a sanctis quibusque praedicationis veritas exsulabit. Loquemur enim exsules per hos libros, et sermo Dei, qui vinciri non potest, liber excurret, de hoc eodem apostolicae prophetiae admonens tempore: ut cum auditus veritatis impatiens deprehenditur, et secundum desideria humana coacervati magistri reperiuntur, jam de tempore non ambigatur; sed in eo coexsulare, exsultantibus sanae fidei praedicatoribus, veritas intelligatur. Ac de temporibus non queremur: quin etiam gaudebimus, quia iniquitas se per hoc exsilii nostri tempus ostenderit, quo veritatis impatiens sanae doctrinae praedicatores, ut secundum desideria sua coacervet sibi magistros, relegat: exsilio nostro laetantes et exsultantes in Domino, constitisse in nobis plenitudinem apostolicae prophetiae. 5. Quam caute se gesserit superioribus libris. Solemnes Arianorum calumniae in Catholicos. --Superioribus igitur libellis sincerae, ut arbitror, fidei et incontaminatae veritatis professionem tenentes, quamquam secundum humanae naturae consuetudinem nullus sermo non sit obnoxius contradictioni, eam tamen nos arbitror totius responsionis nostrae moderatos esse rationem, ut contradicere quisquam nisi cum impietatis professione non possit. Eorum enim dictorum, quae secundum falsiloquii sui artem ex Evangeliis haeretici praesumunt, ita demonstrata veritas est, ut jam in contradictione ignorantiam 324 excusare non liceat, sed irreligiositatem necesse sit confiteri. Eam quoque nunc, secundum sancti Spiritus donum, temperavimus totius fidei demonstrationem, ut ne quid ementiri saltem adversum nos criminis possent. Solent enim ita de nobis implere aures ignorantium, ut nos asserant negare nativitatem, cum unitatem divinitatis praedicamus: et dicant solitarium a nobis per hoc, Ego et Patrem unum sumus (Joan. X, 30), significari Deum: ut innascibilis Deus descendens in Virginem homo natus sit, qui ad dispensationem carnis id quod ita coeperit, Ego, ad divinitatis suae vero demonstrationem subjecerit, et Pater, tamquam hujus hominis sui pater esset; ex duobus vero consistens, homine scilicet et Deo, de se locutus sit, unum sumus. 6. Quid hactenus dictum de aeterna Filii generatione. --Sed nos nativitatem subsistentem sine tempore protestantes, praedicavimus Deum filium non alienae a Deo patre naturae Deum: neque ex innascibilitate Innascibili coaequalem, sed ex generatione Unigeniti non disparem: neque unum eos esse ex geminatis nominibus unionis, sed ex nativitate naturae: neque duos deos per diversitatem generis in fide esse, neque rursum singularem quia solum Deum, ubi sacramentum Dei unigeniti est confitendum; sed in Patre significari atque esse Filium, dum in eo et natura Patris et nomen ( scil. naturae) est, in Filio vero Patrem intelligi ac manere, dum filius neque dici potest nisi ex patre, neque esse: viventis quoque naturae esse viventem imaginem, et consignatam naturaliter Dei in Deo formam usque adeo indifferentis potestatis et generis, ut in eo nec opus, nec sermo, nec visus alienus a Patre sit: sed cum naturaliter in se habeat auctoris sui imago naturam, per naturalem quoque imaginem suam auctor et operatus, et locutus, et visus sit. 7. Quid de temporali. --Atque hanc quidem et intemporalem, et inenarrabilem, et omnem humanae intelligentiae sensum excedentem Unigeniti generationem praedicantes, nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus: demonstrantes secundum 325 dispensationem carnis assumptae, tum cum se ex forma Dei evacuans formam servi accepit, infirmitatem habitus humani Dei non infirmasse naturam, sed salva divinitatis in homine virtute acquisitam esse Dei ad hominem potestatem. Namque cum in hominem Deus natus sit; non idcirco natus est, ne non Deus maneret, sed ut manente Deo homo natus in Deum sit. Nam et Emmanuel nomen ejus est (Matth. I, 23), quod est nobiscum Deus: ut non defectio Dei ad hominem sit, sed hominis profectus ad Deum sit (Joan. XVII, 5). Vel cum glorificari se rogat, non utique naturae Dei, sed assumptioni humilitatis hoc proficit. Nam hanc gloriam postulat, quam ante constitutionem mundi apud Deum habuit. 8. Quid de hora ignorata. --Respondentes quoque stultissimis eorum professionibus, usque ad ignoratae horae descendimus demonstrationem: quae etiamsi, secundum illos, a Filio apprehensa (percepta) non esset, tamen id ad contumeliam divinitatis unigenitae non pertineret; quia natura non ferret, ut eum nativitas retroageret ad innascibilitatis ininitiabilem substitutionem, potestati suae Patre momentum definiendi adhuc diei ad demonstrationem auctoritatis innascibilis reservante: neque in eo infirmam intelligi posse naturam, in qua tantum inesset ex nativitate naturae, quantum implere posset perfecta nativitas: neque ad differentiam divinitatis unigenito Deo ignorationem diei et horae deputandam, cum ad demonstrandam adversum haereticos Sabellianos 326 innascibilem in Patre atque ininitiabilem potestatem, innascibilis haec in eo sit potestatis exceptio. Sed quia hanc nescitae diei professionem, non ignorationis esse infirmitatem, sed tacendi dispensationem docuimus: expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa quibus obscurari videtur eluceat. 9. Passionis timor ac dolor contra Filii aequalitatem objicitur. --Volunt enim plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse: ut qui timuit et doluit, non fuerit vel in ea potestatis securitate quae non timet, vel in ea Spiritus incorruptione quae non dolet; sed inferioris a Deo patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem atque hac impietatis suae assertione nitantur, quia scriptum sit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XXVI, 38); et rursum: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibid., 39); sed et illud: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? hoc quoque adjiciant: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Lucae XXIII, 46). Has enim omnes piae fidei nostrae professiones ad impietatis suae rapiunt usurpationem: ut timuerit, qui tristis est, qui et transferri a se calicem deprecatus sit; ut doluerit, qui derelictum se a Deo in passione conquestus sit; ut infirmus quoque fuerit, qui spiritum suum Patri commendaverit, nec anxietas admittat similitudinem exaequatae ad Deum in Unigeniti nativitate 327 naturae quae infirmitatem diversitatemque suam et deprecatione calicis, et desolationis querela, et commendationis confessione testetur. 10. Mortem haud recte dicitur timuisse, quam docuit non timendam. --Ac primum ante quam ex his ipsis dictis demonstremus, nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam, nec dolendi: quaerendum est quidnam videatur timere potuisse, ut in eum formido intolerandi doloris inciderit. Et puto non alia hic ad timendum, quam passionis et mortis, causa praetenditur. Et interrogo eos, qui hoc ita existimant, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem ab Apostolis terrorem mortis apellens, ad gloriam eos sit martyrii adhortatus, dicens: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus: et qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39). Cum enim pro eo mori vita sit; quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus vitam rependat? Et cum non timendos esse qui corpus occiderent monet (Ibid., 28); ipsum illum mors ad timorem passionis corporalis exterruit? 11. Quam et sponte oppetiit cum reviviscendi potestate. --Tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus? Humano enim generi vitae mortem aut vis exterior, id est, febris, vulneris, casus, ruinae, degrassata in corpus accelerat; aut ipsa natura corporis nostri senio in eam ipsam mortem victa concedit. Unigenitus autem Deus ita potestatem habens ponendae animae, ut resumendae, ad peragendum in se mortis sacramentum, cum poto aceto consummasse se omne humanarum passionum opustestatus esset, inclinato capite spiritum tradidit (Joan., XIX, 30). Si hoc naturae hominis jus relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat 328 in mortem, et non dissoluto corpore labefactata anima decedat, vel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tamquam in sede sua violatus erumpat aut effluat: incidat in Dominum vitae mortis metus, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate. Quod si ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit; non est terror mortis in potestate moriendi. 12. Nec corpori nec spiritui mors fuit terribilis. --Sed forte humanae ignorantiae timiditate hanc ipsam moriendi in se timuit potestatem; ut licet ab se mortuus sit, tamen hoc ipsum, quod moriturus esset, timuerit. Et si forte erunt, qui ita existimabunt; constituant cui rei existiment mortem fuisse terribilem, Spiritui, an corpori. Si corpori; anne ignorant, quod Sancto corruptionem non visuro (Ps. XV, 10), intra triduum corporis sui templum esset suscitaturus? Si vero Spiritui mors terribilis est; Lazaro in Abrahae sinibus laetante, infernum chaos Christus timeret? Haec stulta atque ridicula sunt, ut in potestate ponendae animae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum vitae humanae sub voluntatis suae libertate moriturus. Non est in voluntate morientis et potestate non diu mori timor mortis: quia et voluntas moriendi et potestas reviviscendi extra naturam timoris est, dum timeri mors non potest et in voluntate moriendi et in potestate vivendi. 13. An poenas timuerit. --Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori? Et videamus cujus corporis homo Christus sit; ut in suspensam, et nodatam, et transfossam carnem dolor manserit. 329 14. Unde in corporibus sensus. --Ea enim natura corporum est, ut ex consortio animae in sensum quemdam animae sentientis animata, non sit hebes inanimisque materies: sed et attacta sentiat, et compuncta doleat, et algens rigeat, et confota gaudeat, et inedia tabescat, et pinguescat cibo. Ex quodam enim obtinentis se penetrantisque animae transcursu, secundum ea in quibus erit, aut oblectatur, aut laeditur. Cum igitur compuncta aut effossa corpora dolent, sensum doloris transfusae in ea animae sensus admittit. Denique vulnus corporis usque ad hos dolet, et digiti excidentium ( alias, excedentium) ex carne unguium praesegmina nesciunt. Et si quando accedente vitio pars aliqua corrupta membrorum, sensum vivae carnis amiserit; ea cum vel desecabitur vel uretur, dolorem quisquis esse potuisset, non manente in ea animae permixtione, non sentiet. Aut cum gravis necessitas recidendi corporis manet, medicato potu consopitur vigor animae, et in emortuam sensus sui oblivionem mens succis violentioribus occupata conficitur. Ac tum doloris nescia membra caeduntur, et omnem alti vulneris plagam sensus carnis emortuus, sensu animae in se torpentis evadit. Affert itaque dolorem per animae infirmis admixtionem, in infirmum sensum suum corpus animatum. 15. Unde Christi corpus et anima. --Si igitur homo Jesus Christus per initia corporis atque animae nostrae vixit in corpore, et non ita ut corporis sui, sic et animae suae princeps Deus, in similitudinem 330 hominis constitutus, et habitu repertus ut homo natus est; dolorem senserit corporis nostri, animae nostrae et corporis, ut conceptu, ita et initio animatus in corpore. Quod si assumpta sibi per se ex Virgine carne, ipse sibi et ex se animam concepti per se corporis coaptavit; secundum animae corporisque naturam, necesse est et passionum fuisse naturam. Evacuans se enim ex Dei forma, et formam servi accipiens, et filius Dei etiam filius hominis nascens, ex se suaque virtute non deficiens, Deus Verbum consummavit hominem viventem. Nam quo modo filius Dei hominis filius erit natus; vel manens in Dei forma, formam servi acceperit: si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra Virginem assumere, et carni animam tribuere, homo Christus Jesus ad redemptionem animae et corporis nostri perfectus est natus; et corpus quidem ita assumpserit, ut id ex Virgine conceptum, formam eum esse servi effecerit? Virgo enim non nisi ex suo sancto Spiritu genuit quod genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se foeminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent; non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum, tenuit in hominis nativitate quod matris est; cum tamen haberet in originis virtute quod Deus est. 16. Christus qui et de coelo, et filius hominis, et in coelo. --Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum 331 suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit, dicens: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod de coelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa partumque corporis omne, quod sexus sui est naturale, contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in Virgine carnis est partus. Quod autem in coelis est, naturae semper manentis potestas est (Vid. Tract. in psal. II, n. 11): quae initiata conditaque per se carne, non se ex infinitatis suae virtute intra regionem definiti corporis coartavit. Spiritus virtute ac Verbi Dei potestate in forma servi manens, ab omni intra extraque coeli mundique circulo coeli ac mundi Dominus non abfuit. Per hoc ergo et de coelo descendit, et filius hominis est, et in coelis est: quia Verbum caro factum non amiserat manere quod Verbum est. Nam dum verbum est, et in coelis est; dum caro est, et hominis filius est: dum Verbum caro factum est, et de coelo est, et hominis est filius, et in coelo est: quia et Verbi virtus non corporalibus modis 332 manens, nec deerat unde descenderat; et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex Verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum. 17. De terra est, ut ex Virgine; ut ex Verbo, de coelo. --Absolute autem beatus Apostolus etiam hujus inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus est, dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo (I Cor. XV, 47). Hominem enim dicens, nativitatem ex Virgine docuit: quae officio usa materno, sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est. Et cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem sancti Spiritus aditu testatus est; atque ita cum et homo est, et de coelis est; hominis hujus et partus a Virgine est, et conceptus ex Spiritu est. Et haec quidem Apostolus ait.

18. Quae caro filii hominis quia ex Virgine, panis de coelo est quia ex sancto Spiritu. --Ipse autem Dominus hujus nativitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit de pane meo, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52), se panem dicens; ipse enim corporis sui origo est. Ac ne Verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carnem, 333 panem suum rursus esse dixit: ut per hoc, quod descendens de coelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum coeleste esse corpus ostenditur. At vero cum suus panis est, assumpti per Verbum corporis est professio; subjecit enim: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54): ut quia id, quod filius hominis est, et panis de coelis ipse descendit: per panem suum de coelo descendentem, et per carnem ac sanguinem filii hominis, et conceptae ex Spiritu sancto, et natae ex Virgine carnis intelligatur assumptio. 19. Christus perfectus Deus, perfectus homo. --Hujus igitur corporis homo Jesus Christus et Dei filius, et hominis est filius, et ex forma Dei se exinaniens formam servi accepit. Non alius filius hominis, quam qui filius Dei est: neque alius in forma Dei, quam qui in forma servi perfectus homo natus est: ut sicut per naturam constitutam nobis a Deo originis nostrae principe, corporis atque animae homo nascitur, ita Jesus Christus per virtutem suam carnis atque animae homo ac Deus esset, habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est. 20. Adae carnem et animam Christum accepisse docentes. Anima opus Dei. --Quamquam multi confirmandae haereseos suae arte, ita aures imperitorum soleant illudere, ut quia et corpus et anima Adae in peccato fuit, carnem quoque Adae atque animam Dominus ex Virgine acceperit, neque hominem totum ex Spiritu sancto Virgo conceperit. Qui si intelligerent sacramentum carnis assumptae, intelligerent etiam sacramentum ejusdem et hominis filii et 334 Dei filii. Quasi vero si tantum ex Virgine assumpsisset quoque ex eadem et animam: cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit. 21. Christum volentes esse vocis sonum, et Catholicis quasi hominem negent affingentes. --Sed volentes unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem vocis emissae, ut quod loquentibus est suum verbum, hoc sit patri Deo Filius; argute subrepere volunt, ne subsistens Verbum Deus et manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum humanae potius originis causa, quam spiritalis conceptionis sacramentum animaverit, non Deus Verbum hominem se ex partu Virginis efficiens exstiterit, sed ut in prophetis Spiritus prophetiae, ita in Jesu Verbum Dei fuerit, et arguere nos soleant, quod Christum dicamus esse natum non nostri corporis atque animae hominem: cum nos Verbum carnem factum, et se ex forma Dei evacuantem Christum, et formam servi assumentem, perfectum secundum habitum conformationis humanae, et nostrae similitudinis natum hominem praedicemus: ut vere Dei filius verus hominis filius verus sit: neque non natus ex Deo homo, neque quia natus ex Deo homo, ideo Deus esse deficiens. 22. Christi anima a Deo. Unus est in duabus naturis perfectis. --Sed ut per se sibi assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique numquam ab homine gignentium originibus praebetur. Si enim conceptum carnis nisi ex Deo Virgo non habuit; longe magis necesse est, anima corporis, nisi 335 ex Deo, aliunde non fuerit. Et cum ipse ille filius hominis ipse sit qui et filius Dei, quia totus hominis filius totus Dei filius sit; quam ridicule praeter Dei filium, qui Verbum caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam Verbo Dei animatum praedicabimus, cum Dominus Jesus Christus et hominis filius et Dei filius sit? Per id vero, quod tristis est anima sua usque ad mortem, et quod potestatem habet animae suae ponendae et resumendae, volunt extrinsecus animam, non ex Spiritu sancto, ut et corpus ex eo conceptum est, deputare: cum Verbum Deus, in sacramento naturae suae manens, homo natus sit. Natus autem est, non ut esset alius atque alius: sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem homo et Deus posset intelligi. Nam quo modo Jesus Christus Dei filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est: scilicet quod filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit? Accepisse autem formam servi eum, qui esset in Dei forma, de contrariis comparatur: ut quanta veritas est manere in Dei forma, tanta veritas sit accepisse formam servi. Ad proprietatem enim naturae intelligendam, significatione verbi ad id communis impellimur. In forma enim servi est, qui et in forma Dei est. Et cum hoc naturae, illud vero dispensationis sit; in ejusdem tamen est veritatis proprietate, quod utrumque est: ut tam verus sit in Dei forma, quam verus in servi. Ut vero assumpsisse formam servi non aliud est, quam hominem natum esse; ita in forma Dei esse non aliud est, quam 336 Deum esse, unum tamen eumdemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitentes et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum habitum hominis repertum fuisse. Itaque cum Jesus Christus et natus, et passus, et mortuus, et sepultus sit; et resurrexit. Non potest in his sacramentorum diversitatibus ita ab se dividuus esse, ne Christus sit: cum non alius Christus, quam qui in forma Dei erat, formam servi acceperit; neque alius, quam qui natus est, mortuus sit; neque alius, quam qui est mortuus, resurrexerit; neque alius, quam qui resurrexit, sit in coelis; in coelis autem non alius sit, quam qui descendit ante de coelis. 23. Christus passioni obnoxius, num et dolori. Christi in carne praerogativae. --Homo itaque Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et Verbum ut hominis filius ita et Dei filius, hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit: in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aerem vulnerari, quamvis naturae teli sit et vulnerare et compungere et forare. Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum 337 caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens passio, nec non fuit passio, nec tamen naturam passionis exseruit: dum et poenali ministerio desaevit, et Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuerit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas et super fluctus eat, et non degravetur ingressu, neque aquae insistentibus vestigiis cedant, penetret etiam solida, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si dominici corporis sola ista natura sit, ut sua virtute, sua anima feratur in humidis, et insistat in liquidis, et exstructa transcurrat: quid per naturam humani corporis conceptam 338 ex Spiritu carnem judicamus? Caro illa, id est, panis ille de coelis est; et homo ille de Deo est. Habens ad patiendum quidem corpus, et passus est; sed naturam non habens ad dolendum. Naturae enim propriae ac suae corpus illud est, quod in coelestem gloriam conformatur in monte, quod attactu suo fugat febres, quod de sputo suo format oculos. 24. Passiones humanae an in Christo. --Sed forte in quo affectio flendi, sitiendi, esuriendique mansit, caeterarum quoque humanarum passionum in eo necesse sit inesse naturam. Qui sacramentum fletus, sitis atque esuritionis ignorat, sciat et vivificare flentem, nec mortem Lazari flere (Joan. II, 15), quam gaudeat, et flumina aquae vivae ex se praebere sitientem (Joan. VII, 38), neque arere siti, qui 339 potens sit potare sitientes, et esurientem eam quae fructus suos esurienti non praebuerit damnare arborem (Matth. XXI, 19), nec naturam eam vinci inedia, quae naturam viriditatis jussa ariditate demutet (Ibid.). Quod si, praeter fletus et sitis et esuritionis mysterium, assumpta caro, id est, homo totus, passionum est permissa naturis: nec tamen ita, ut passionum conficeretur injuriis; ut flens non sibi fleret, ut sitiens sitim non potaturus depelleret, et esuriens non se cibo escae alicujus expleret. Neque enim tum, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse Dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est: sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est, ita ut naturae nostrae consuetudine consuetudini sit corporis satisfactum. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit. 25. In Christo corporis humani veritas, non vitia. Non caro peccati, sed similitudo. --Habuit enim corpus, sed originis suae proprium; neque ex vitiis humanae conceptionis exsistens, sed in formam corporis nostri virtutis suae potestate subsistens: gerens quidem nos per formam servi, sed a peccatis et a vitiis humani corporis liber; ut nos quidem in eo per generationem Virginis inessemus, sed nostra in eo per virtutem profectae ex se originis vitia non inessent: dum homo natus, non vitiis humanae conceptionis est natus. Tenuit enim Apostolus demonstrandae nativitatis hujus sacramentum, cum ait: Sed humiliavit se formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo (Phil. II, 7): ut dum formam servi accepit, natus esse in forma hominis intelligatur; dum autem in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo est, species quidem et veritas corporis hominem testetur, sed naturas vitiorum, qui ut homo sit habitu repertus, ignoret. In similitudine enim naturae, non 340 in vitiorum proprietate generatio est. Nam quia in eo, quod formam servi accepit, nativitatis videbatur significata esse natura, subjecit in similitudine hominis constitutum et habitu ut hominem repertum: ne nativitatis veritas naturae quoque per vitia infirmis proprietas crederetur, cum et in forma servi esset vera nativitas; et in habitu repertum ut hominem, esset similitudo naturae. Ipse quidem per virginem ex se natus homo, et in similitudine vitiosae peccati carnis inventus. Quod id ipsum ad Romanos scribens testatus est Apostolus, cum ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3). Non fuit habitus ille tamquam hominis, sed ut hominis: neque caro illa caro peccati, sed similitudo carnis peccati: dum et habitus carnis in nativitatis est veritate, et similitudo carnis peccati a vitiis humanae passionis aliena est. Ita homo Christus Jesus et in veritate nativitatis est dum homo est, et non est in peccati proprietate dum Christus est: quia et qui homo est, non potuit non homo esse quod natus est; et qui Christus est, non potuit amisisse quod Christus est. Atque ita dum homo Christus Jesus est, habet et nativitatem hominis, qui homo est; nec est in vitiosa hominis infirmitate, qui Christus est. 26. Christus verus homo sine hominis vitiis Deus verus permansit. Passionis gesta expenduntur. --Quamquam igitur nos ad hujus sacramenti intelligentiam apostolica fides instruat, quae et habitu ut hominem repertum, et in similitudine carnis peccati missum hominem Christum Jesum esse testata sit: ut cum habitu ut homo est, sit in forma servi, et non sit in vitiis naturae; et cum in similitudine carnis peccati est, sit quidem Verbum caro, sed in similitudine carnis peccati sit potius, quam caro ipsa peccati sit: et cum homo 341 Christus Jesus est, sit quidem homo, sed in homine non possit aliud esse quam Christus est: atque ita et ex corporis nativitate homo natus sit, nec sit in hominis vitiis, qui non sit in origine; quia Verbum caro factum non potuit non caro esse quod factum est, et Verbum licet caro factum sit, non tamen amisit esse quod Verbum est; et dum Verbum caro factum originis suae non potest carere natura, non potuit nisi in naturae suae origine permanere quod Verbum est, neque non vere intelligi Verbum caro esse quod factum est; ita tamen, ut quia habitavit in nobis, non caro illa Verbum sit, sed Verbi caro sit habitantis in carne: quae cum ita sint, tamen videamus an peractus universus ille passionis ordo infirmitatem in Domino corporalis doloris permittat intelligi. Dilatis enim ad modicum eorum dictorum causis, ex quibus metum Domino haeresis adscribit; res ipsas ut gestae sunt conferamus. Neque enim fieri potest, ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia contineatur in factis. 27. An metus Passionis in Christo. --Timuisse tibi, o haeretice, Dominus gloriae passionem videtur? Sed ei ob ignorantiae hujus errorem et satanas Petrus et scandalum est (Matth. XVI, 23). Et ille quidem per charitatem Christi, quem ei non caro neque sanguis, sed Pater qui in coelis est revelaverat, detestatus passionis sacramentum, tali severitatis sententia confirmatus ad fidem est. Tu quid sectaberis spei, Christum Deum negando, et metum ei passionis addendo? Anne timuit, qui armatis ad corripiendum se obvius prodiit (Joan. XVIII, 6)? et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina conciderunt, et majestatem ingerentis se ad vincula non ferentes 342 supinatis corporibus reciderunt? Quam igitur infirmitatem dominatam hujus corpori credis, cujus tantam habuit natura virtutem? 28. An doloris. --Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu (Luc. XXII, 51)? Expone nobis tu, dominicae infirmitatis assertor, hoc in ipso passionis tempore infirmatae opus carnis. Exserente enim Petro atque adigente gladium, truncus aure servus sacerdotis adstabat. Quomodo ex decisae auris vulnere, contingente Christo, restituta caro auris est? Unde inter fluentem sanguinem et post ipsa discindentis gladii vestigia, et in ipsa trunci corporis calumnia, exiit quod non est, et sequitur quod non exstat, et rependitur quod caretur? Producens haec ergo aurem manus, clavum dolet? et sentit sibi vulnus, qui alteri dolorem vulneris non relinquit? Compungendae carnis metu tristis est, cujus attactui licet carnem donare post caedem? Quod si haec in Christi corpore virtus fuit, qua, rogo, fide naturaliter infirmus fuisse defenditur, cui naturale fuit omnem humanarum infirmitatum inhibere naturam? 29. An inde tristis. --Sed forte stulta atque impia perversitate hinc infirmis in eo naturae praesumetur assertio, quia tristis sit anima ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Nondum te, haeretice, cur virtutem dicti non intelligas, arguo. Interim tamen a te requiro, cur exeunte ad proditionem Juda non memineris dictum fuisse: Nunc honorificatus est filius hominis (Joan. XIII, 31). Si enim passio honorificatura eum erat; quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit 343, quae se essent glorificatura patientem. 30. An calicem transferri a se precatus sit. --Sed forte timuisse usque eo existimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens: Abba pater, possibilia tibi omnia sunt, transfer hunc calicem a me (Marc. XIV, 36). Ut de caeteris non calumnier, nonne hebetudinem impietatis tuae vel hinc coarguisses, quia legeras: Reconde gladium tuum in thecam: calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Quomodo enim per patiendi metum transferri a se deprecaretur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit, ut pati nollet, qui pati vellet. Et cum pati eum velle cognosceres; religiosius fuerat dicti inintelligentiam confiteri, quam ad id impiae stultitiae furore prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognovisses. 31. An derelictum se conquestus sit. --Sed, credo, te ad impietatis tuae pugnam etiam dicto dominicae vocis armabis: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Post contumeliam enim crucis, forte dignationem ab eo paterni auxilii existimes recessisse, et hinc desolatae infirmitatis suae querelam exstitisse. Si tibi itaque in Christo contemptus et infirmitas et crux contumelia est; oportuerat te dicti hujus immemorem non fuisse: Verum dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). 32. Recapitulatio. --Ubi, rogo, in passione timor? ubi infirmitas? ubi dolor? ubi contumelia? Timere ab impiis dicitur? Sed ipse pati velle se praedicat. Infirmus esse contenditur? Sed se potentem, dum consternatis persecutoribus obvius non sustinetur, ostendit. Dolere vulnera carnis arguitur? Sed in eo, quod carnem auris reddit ex vulnere, caro ipse cum sit, extra carnalem tamen naturam dolendi vulneris reperitur: quia dum et 344 manu truncam aurem attingit, manus illa de corpore est, et dum manus aurem producit ex vulnere, non esse manus illa corporis significatur infirmis. 33. An crux ei contumeliosa. --Sed contumeliosa ei esse crux dicitur. Atquin per hanc hominis filius sedere a dextris virtutis videndus est, et ex partu virginis homo natus in majestate sua cum coeli est nubibus reversus. Non tenes irreligiose rerum naturalium causas: et dum impietatis atque erroris spiritu plenus sacramentum fidei non intelligis, ex ipso saeculi sensu hebetudine haeretica disproficis. Omne enim, quod timetur, vitari necesse est dum timetur; et quod infirmum est, sumit ex imbecillitate terrorem; et quidquid dolet, dolendi in se habet indemutabilem naturam; et quidquid contumeliosum est, semper inhonorum est: tu vero quo sensu rationis intelligis, Dominum nostrum Jesum Christum ad quod festinat, timere; et consternantem fortes, infirmitate trepidare; et vulnera non permittentem dolori, vulneratum dolere; et contumelia crucis dehonestari, cui crux consessus ad Deum est, et reditus ad regnum? 34. Descendens ad inferos a coelo non recessit. Latronis alia, alia haereticorum fides. --Sed forte vel hoc tibi relictum occasionis impiae arbitraris, ut descensionem ad inferos et ipsam mortis timuerit necessitatem, dum id ipsum testari videtur hoc dicto: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Hoc legens, et non intelligens, aut pie tacuisses, aut etiam religiose intelligentiam ejus orasses: non magis per impudentem assertionem stulto furore veritatis incapax vagareris. Anne tibi metuere infernum chaos et torrentes flammas et omnem poenarum ultricium abyssum credendus est, dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid. 43)? Naturae hujus potestatem jam non dico metu, sed nec infernae 345 sedis regione concludes, quae descendens ad inferos, a paradiso non desit (sicuti et hominis filius loquens in terris, maneat et in coelo), Martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens. Non habet hunc metus corporalis, penetrantem quidem inferos, sed ubique naturae suae virtute distentum. Et naturam hanc mundi dominam, ac libertate spiritalis virtutis immensam, non sibi terrore mortis gehennae chaos vindicat, qua paradisi deliciae carere non possunt. Futurus enim in inferis Dominus, et in paradiso est futurus. Deseca ad metum poenae naturae indesecabilis portionem: et de Christo et apud inferos pone quod doleat, et in paradiso relinque quod regnet. Latro enim rogat, ut sui in regno suo meminerit. Et, credo, eum ad hanc beatae confessionis fidem, auditus transeunte palmas clavo gemitus accendit: et regnum Christi per dolorem infirmati in Christo corporis didicit. Ille dignationem reminiscentis in regno postulat: tu crucis mortem ad metum deputas. Dominus communionem ei paradisi mox pollicetur: tu Christum in inferis sub poenali terrore concludis. Diversae spei fides ista est. Paradisum meruit sub cruce latro, pendentem Christum confessus in regno: in poenae vero dolore et metu mortis Christum deputans, et paradiso necesse est sis cariturus et regno. 35. Epilogus, quale Christi corpus. --Collatis igitur dictorum atque gestorum virtutibus, demonstrari non ambiguum est, in natura ejus corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem; et passionem illam, licet illata corpori sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse: quia quamvis forma corporis nostri esset in Domino, non tamen in vitiosae infirmitatis nostrae esset corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit: quod licet sexus sui officio genuerit, tamen non terrenae 346 conceptionis suscepit elementis. Genuit etenim ex se corpus, sed quod conceptum esset ex Spiritu; habens quidem in se sui corporis veritatem, sed non habens naturae infirmitatem: dum et corpus illud corporis veritas est quod generatur ex virgine; et extra corporis nostri infirmitatem est, quod spiritalis conceptionis sumpsit exordium. 36. Tristem esse usque ad mortem quid. --Sed niti adversum apostolicae fidei demonstrationem haeretici videntur hoc dicto: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), ut professio ejus, qui se tristem ait, naturae infirmitatem, per cujus conscientiam tristis coeperit esse, testetur. Ac primum humanae intelligentiae sensum interrogo, quid sit tristem esse usque ad mortem. Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et tristem esse usque ad mortem: quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non jam tristitiae est causa, sed finis. Qui ergo non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est, quaerendum est unde sit tristis. Tristis autem non incerto neque indefinito humanae ignorantiae tempore, sed usque ad mortem. Adeo autem non propter mortem suscepta tristitia est, ut sit destituta per mortem. 37. Tristitiae Christi causa. Cui precetur calicem transire. Duae Christi voluntates. --Et ut causam tristitiae intelligere possimus, videamus quid hanc professionem tristitiae vel praecesserit, vel consequatur. Totius enim passionis et fidei mysterium consummatum paschae coena fuerat per Dominum. Postque universorum in se scandalum docet (Matth. XXVI, 31 et 32), sed praecessurum se eos in Galilaeam promittit (Ibid. 33). Petrus, caeteris licet scandalizaturis, se tatamen non scandalizaturum constanti fide spopondit. Sed Dominus per naturam Dei non ignarus gerendorum, ter eum negaturum se esse respondit: ut caeterorum scandalum intelligeretur ex Petro, cum ille in tam grave fidei periculum eum ter negando recideret. Tum ille assumptis Petro, Jacobo et Joanne (Ibid. 37), duobus ad martyrium 347 electis, et Joanne in praedicationem Evangelii firmando, tristem se usque ad mortem professus est. Deinde progressus, oravit dicens: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid. 39). Transire a se calicem rogat, utique jam secum manentem: qui tum in sanguine Novi Testamenti pro multorum peccatis effundi consummabatur. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde rogat ne voluntas sua fiat: et quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait enim, Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: ut voluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum Patre non discerneret voluntatis. Ut autem non pro se precari intelligeretur, et ratio significatae voluntatis ac deprecatio non obtinendae esset in absoluto; hoc totum hujusmodi petitionis suae coepit exordio, Pater meus, si possibile est. Aliquid ergo Patri relinquitur, quod ei an possibile esset incertum sit? Et si nihil Patri impossibile est, intelligendum est ad cujus conditionem id quod, si possibile est, sit relictum. Post hujus enim orationis precem sequitur: Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et ait Petro, Non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus, caro vero infirma (Ibid. 40 et 41). Anne adhuc tristitiae causa, et transferendi calicis deprecatio in obscuro est? Vigilari enim secum ob hoc jubet et orari, ne in tentationem intrent, spiritu quidem prompto, sed infirma carne. Nam qui non scandalizaturos se per constantiam fidelis conscientiae pollicebantur, in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri. Non ergo sibi tristis est, neque sibi orat; sed illis quos monet orare pervigiles, ne in eos calix passionis incumbat: quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. 348 38. Cur dicat si possibile est.--Idcirco autem transferri eum, si possibile esset, a se precatus est: quia cum impossibile Deo nihil sit, sicut ipse ait: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36); impossibile tamen homini est passionis terrore non vinci, nec possit nisi per probationem fides nosci. Atque ideo et pro hominibus ut homo vult calicem transire, et ut Dei ex Deo voluntas effectui paternae voluntatis unitur. Id autem quod ait, si possibile est, manifeste in eo docuit quod ait Petro: Ecce satanas expetivit, ut vos cerneret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficeret fides tua (Luc. XXII, 31 et 32). Per hunc enim calicem dominicae passionis tentandi omnes erant. Et pro Petro Pater rogatur, ne deficiat fides ejus: ut negantis infirmitati vel dolor saltem poenitentiae non abesset; quae fides in eo non deficeret, quod poeniteret. 39. Qui tristis usque ad mortem. --Tristitia igitur usque ad mortem Domino est: quia in morte, motu terrae diei tenebris, discissione veli, monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda jam apostolorum fides esset, quam et nocturnae custodiae terror, et in flagellis, alapis, sputis, corona spinea, crucis onere, et totius passionis ludibrium, et postremo maledictae crucis damnatio commoveret. Sciens igitur Dominus haec omnia post passionem suam destitutura, ideo et usque ad mortem tristis est: et scit hunc calicem transire non posse, nisi biberit, dicens: Pater meus, non potest calix iste transire a me nisi bibam illum: fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42): consummata in se scilicet passione metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset: finem terroris ejus non nisi consummatae in se passionis terrore succedere; quia post mortem ejus, per virtutum gloriam, apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur. 40. Cur apostolos dormire jam sinat. --Et quamquam in eo quod ait: Fiat voluntas tua, in calicis, id est, passionis suae scandalo, apostolos permittens paternae voluntatis 349 arbitrio; tamen etiam repetitae tertio orationis prece usus est: postquam ait: Dormite jam, et requiescite (Ibid. 45). Non enim extra rationis alicujus internae conscientiam, qui antea eos dormientes coarguisset, nunc jam dormire et requiescere jubet. Sed intelligentiam nobis Lucas adhortationis istius tribuisse existimatur: qui cum dixisset, satanam expetisse ut apostolos modo tritici cerneret, et Dominum pro fide Petri, ne deficeret, oratum fuisse; subjecit post multam Domini precem angelum adstitisse confortantem eum; quo assistente orare prolixius coeperit, ita ut guttis sanguinum corporis sudor efflueret (Luc. XXII, 43 et 44) Misso enim ad tuitionem apostolorum angelo, et per eum confortato Domino, ne pro his tristis esset, jam sine tristitiae metu ait: Dormite jam, et requiescite. De angelo quidem Matthaeus et Marcus et de expetitione diaboli nihil locuti sunt: sed post tristitiam animae, post dormientium objurgationem, post transferendi calicis deprecationem, non ex nihilo dormientium adhortatio subsecuta est, nisi quod cum afuturus ab his esset, et indulti Angeli confortatus auxilio, securitate custodiae custodiendos permittebat in somnum. 41. De sudore sanguinis et adventu angeli nil in pluribus libris. Infirmitas Christi perperam inde colligitur. --Nec sane ignorandum a nobis est, et in graecis et in latinis codicibus complurimis, vel de adveniente angelo, vel de sudore sanguinis nil scriptum reperiri. Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit (incertum enim hoc nobis relinquitur de diversitate librorum), certe si quid sibi ex hoc haeresis blanditur, ut infirmum affirmet, cui opus fuerit angeli confortantis auxilio; meminerit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse praesidio; tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo modo et tristem esse. Nam si nobis tristis est, id est, propter 350 nos tristis est, necesse est ut propter nos sit confortatus et nobis: quia qui de nobis tristis est et de nobis confortatus est, ea confortatus est conditione qua tristis est. Sudorem vero nemo infirmitati audebit deputare: quia et contra naturam est sudare sanguinem. Nec infirmitas est, quod potestas non secundum naturae consuetudinem gessit: neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversum haeresim phantasma mentientem proficiat, per sudorem sanguinis, ad corporis veritatem. Igitur cum et tristitia de nobis est, et oratio pro nobis est, non possunt non omnia propter nos gesta esse intelligi, cum omnia pro nobis, quibus timebatur, orata sint. 42. Tristitiam, calicis deprecationem, etc. Apostolos spectare. --Praestant autem sibi mutuam Evangelia plenitudinem: dum alia ex aliis, quia omnia unius Spiritus praedicatio sit, intelliguntur. Hanc enim tacitam ab omnibus pro Apostolis Domini orationem Joannes maxime spiritalium causarum praedicator ostendit, Dominum ita precatum esse, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo. Cum essem cum eis, ego custodiebam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, et custodivi (Joan. XVII, 11 et 12). Non sibi itaque fuit oratio illa, sed apostolis: nec sibi tristis est, qui orare eos ne tententur monet: nec sibi angelus mittitur, qui si vellet, duodecim millia legionum de coelis deduceret: nec propter mortem timet, qui usque ad mortem anxius est: nec ut se transeat calix, rogat; sed a se transire calicem rogat, qui tamen transire non possit, nisi eum biberit. Transire autem non loco decedere est, sed omnino non exstare: quod quidem ipsum et evangelicus et apostolicus sermo significat, cum dicitur, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Marc. XIII, 31). Sed et Apostolus: Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17). Sed et cum ait, 351 Et figura hujus mundi transibit (I Cor. VII, 31). Calix ergo, de quo Patrem orat ut transeat, non potest transire nisi bibatur: et quod orat Dominus; utique pro his orat, quos cum his manens ipse salvavit, quos et Patri salvandos reliquit. Nunc vero sacramentum mortis peracturus, Patrem his custodem precatur: et missi in eo angeli, si tamen ita est, non ambigua praesentia est; et obtentae precis manifesta securitas est, cum eos consummata oratione adhortatur in somnum. Effectum autem impetratae orationis, et adhortatae dormitionis securitatem, jam in ipso opere passionis Evangelista demonstrat, cum apostolis omnibus, de persecutorum manibus elapsuris ait: Ut adimpleretur verbum quod dixerat, quoniam quos dedisti mihi, non perdidi ex eis neminem (Joan. XVIII, 9). Impletur enim per se orationis precatio, et salvi omnes sunt. Sed oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non deficiat, licet territa. 43. Epilogus. --Demonstrata itaque et a Joanne Domini oratio, et a Luca diaboli postulatio, et ea quae in Matthaeo atque Marco, et tristitia usque ad mortem est, et somni objurgatio, et rursum adhortatio, nihil ambiguitatis relinquunt: cum quando per precem in Joanne, qua Patri apostolos commendat, et tristitiae causa et transeundi calicis deprecatio absoluta sit; non a se passionem amoveri Domino deprecante, sed Patrem ut apostolos se passuro tueatur orante: et per Lucam ostensa adversus diabolum prece, jam de fiducia vetiti autea somni secura permissio sit. 44. Christus ab humanis vitiis liber. Sensus unde. --Non est itaque in ea natura, quae supra 352 hominem est, humanae trepidationis anxietas: et extra terreni est corporis mala, non terrenis inchoatum corpus elementis, etsi originem filii hominis sanctus Spiritus per sacramentum conceptionis invexit. Nempe et Altissimi virtus, virtutem corporis, quod ex conceptione Spiritus virgo gignebat, admiscuit. Nam cum per transfusae in corpus animae consortium, sensus animati corporis vivat, et ipsum ad illatorum dolorem corpus anima corpori permixta vivificet; quae ubi coelestis spei ac fidei suae beato calore, terrenae in corpore suo originis despexit exordium, sui quoque sensus ac spiritus corpus efficitur in dolore, ut pati se desinat sentire quod patitur: et quid nobis de natura dominici corporis, et descendentis de coelo filii hominis adhuc sermo sit? Ipsa terrena corpora timere ac dolere interdum nesciunt, quod et doleri necesse est et timeri. 45. Tres pueri flammas non timent. Multo magis Christus. --Quaero enim an pastas ad fomenta exaestuandi Babyloniae fornacis flammas Israelitae pueri timuerint, et utrum in illud nostrae conceptionis corpus metus tanti ignis incesserit (Dan. III, 23). Quaero etiam, an circumambiri se flammis doluerint. Sed forte idcirco, quia non usti sunt, nihil doleant; et tum afuisse ignibus natura urendi existimabitur. Certe haec natura corporis erat, ut et uri se timeret, et posset uri. Quod si per spiritum fidei terrena corpora, id est, secundum elementa causarum communium initiata, neque uri potuerunt, nec timere: quae ergo per fidem Dei in homine contra naturam sunt, ea in Deo secundum virtutem Spiritus ad naturae originem inchoata, non sunt naturaliter aestimanda. Vincti pueri in medio ignis sunt: ignem non timent, dum 353 scandunt; flammas non sentiunt, dum orant; uri non possunt, dum in igni sunt. Naturam suam in his et corpora et ignis amittit; nam neque illa uruntur, neque ille urit: et tamen in caeteris in natura sua est et ignis et corpus; nam circumstantes ardent, et poenae ministeria in poena sunt. Non vis, impie haeretice, ut transeunte palmas clavo Christus non doluerit, neque vulnus illud nullam acerbitatem teli compungentis intulerit. Interrogo cur pueri ignes non timuerint, nec doluerint: aut quid in eorum corporibus naturae fuerit, ut naturam ignis excederet. Quod si illi fidei calore, et beati martyrii gloria timere nesciunt quae timentur; Christus etiamsi vitiorum nostrorum origine esset conceptus, tamen per crucem mansurus Deus, et mundum judicaturus, et rex aeternorum saeculorum futurus, tristis metu crucis esset? et tantorum praemiorum immemor, turpis metus anxietate trepidaret? 46. Fidei vis ad arcendum dolorem. --Daniel prophetae prandio alendus, leonum lacum non timet. Apostoli caedi se pro Christi nomine et pati gaudent. Paulo libatio sua corona justitiae est. Desecanda colla sua percussoribus cum hymnis Martyres tendunt, et aedificatos sibi congerie lignorum ignes cum canticis scandunt. Usque eo sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infirmitatis metu, corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corporis invehatur, animatumque corpus in id se tantum sentiat, in quod animae studio commovetur; ut quod pati animus gloriae cupiditate contemnit, id se pati corpus anima vegetante non sentiat. Haec si in hominibus naturalia sunt per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant, et vulnera ignorent, et mortes non intelligant: 354 Dominus vero gloriae Jesus Christus, cujus et fimbria virtus est, cujus sputus et sermo natura corporis est, dum et mancus jam non mancus manum jubetur extendere, et caecus natus nativitatis vitia non sentit, et truncus aure non truncus est, in ea infirmitate compuncti ac dolentis corporis deputabitur, in qua gloriosos ac beatos viros fidei suae spiritus non reliquit? 47. Passiones nostras quomodo susceperit Christus. Qui peccata portet. --Passus igitur unigenitus Deus est omnes incurrentes in se passionum nostrarum infirmitates; sed passus virtute naturae suae, ut et virtute naturae suae natus est: neque enim, cum natus sit, non tenuit omnipotentiae suae in nativitate naturam. Nam cum natus sit lege hominum, non tamen hominum lege conceptus est: habens in se et constitutionem humanae conditionis in partu, et ipse extra constitutionem humanae conditionis in origine. Secundum quod ita ex infirmitate corporis nostri passus in corpore est, ut passiones corporis nostri, corporis sui virtute susciperet. Et hujus fidei nostrae etiam sermo propheticus testis est, cum ait: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos existimavimus eum in doloribus esse, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmitatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, 4 et 5). Fallitur ergo humanae aestimationis opinio, putans hunc ( al. hinc) dolere quod patitur. Portans enim peccata nostra, peccati nostri scilicet corpus assumens, tamen ipse non peccat. Missus namque est in peccati carnis similitudine; portans quidem in carne peccata, sed nostra. Et pro nobis dolet, non et doloris nostri dolet sensu: quia et habitu ut homo repertus, habens in se doloris corpus, sed non habens naturam dolendi, dum et ut hominis habitus est, et origo non hominis est, nato eo de conceptione Spiritus sancti. 355 Hinc itaque aestimatus est et in doloribus et in plaga et in vexatione esse. Formam enim servi accepit: et natus ex virgine homo opinionem nobis naturalis sibi in passione doloris invexit. Ipse autem vulneratus est; sed propter iniquitates nostras. Nam quamvis sit vulneratus, non tamen iniquitatis suae vulnus est: et quidquid patitur, non sibi patitur. Non enim sibi homo natus est, nec ex se iniquus est. Testatur Apostolus causam dispensationis istius dicens: Orantes per Christum reconciliari Deo: eum, qui non cognovit peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20). Peccatum enim in carne per peccatum condemnaturus, peccati licet expers, factus est ipse peccatum, id est, per carnem peccatum in carne condemnans, carnis quidem nescius, sed pro nobis caro factus est: et idcirco propter iniquitates nostras est vulneratus. 48. Christi virtus in passione emicat. Passio Christi triumphus. --Caeterum nescit in Christo Apostolus trepidationem doloris. Nam dispensationem passionis locuturus, in sacramento eam divinitatis praedicavit, dicens: Donans vobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates traduxit cum fiducia, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 13 et seqq.). Succumbere ergo tibi videtur Virtus ista vulneris clavo; et ad ictum compungentis exterrita, demutasse se in naturam dolendi? Atquin Apostolus loquente in se Christo locutus, et salutis nostrae per Dominum opus memorans, mortem Christi ita significat, ut carne se spoliet, et potestates cum fiducia dehonestet, et de his in semetipso triumphet (II Cor. XIII, 3). Si in passione sua necessitas est, et non salutis tuae donum est; si in cruce dolor compungendi est, et non decreti, quod in te mors est scripta, confixio est; si in morte vis mortis est, et non per potestatem Dei carnis exuviae sunt; si denique mors ipsa aliud est, quam potentum dehonestatio, quam fiducia, quam triumphus: adscribe infirmitatem, si ibi necessitas est et natura, si ibi vis est et diffidentia et dedecus. Sin antem haec e contrario in sacramento passionis praedicantur; quis, rogo, furor est, repudiata doctrinae apostolicae fide 356 mutare sensum religionis, et totum hoc ad contumeliam imbecillis rapere naturae, quod et voluntas est et sacramentum, quod et potestas est et fiducia et triumphus? Triumphus plane est, quaeri ad crucem, et offerentem se non sustineri; stare ad sententiam mortis, sed inde consessurum a dextris virtutis; configi clavis, sed pro persecutoribus orare; acetum potare, sed sacramentum consummare; deputari inter iniquos, sed paradisum donare: elevari in ligno, sed terram tremere; pendere in cruce, sed solem ac diem fugere; exire e corpore, sed revocare animas in corpora; sepeliri mortuum, sed resurgere Deum; secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare. 49. Derelictum objiciunt. Quam nihil inde conficiant. -- Restat nobis adhuc, ut haereticis videtur, magna et gravis cofessae infirmitatis professio, et maxime ipsius Domini vocibus edita, cum ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Quae maximae querelae esse intelligitur protestatio, derelictum se esse conqueri, infirmitatique permissum? Verum haec impiae intelligentiae violenta praesumptio, quam sibi in omni dictorum dominicorum genere compugnat: ut qui ad mortem festinat, ut qui per eam honorificandus est, ut qui post eam a dextris virtutis sessurus est, in his tot beatitudinum causis mori timuerit, et ob id ad necessitatem moriendi desertum se a Deo suo queratur, cum in beatis illis esset mortem obeundo mansurus! 50. Commenta eorum varia de Verbi et hominis conjunctione. --Quin etiam ad irreligiositatis hujus tamquam ad praeparatam sibi viam, per id ingenia haeretica contendunt, quod aut defecisse omnino Deum Verbum in animam corporis volunt, ut non idem fuerit Jesus Christus hominis filius, qui et Dei filius; et aut de se defecerit Deus Verbum, dum corpus officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei Verbum modo spiritus prophetalis habitaverit. Sed ridiculae hujus perversitatis error in majorem se impietatis extendit audaciam, ne Jesus Christus, ante quam ex Maria natus est, Christus sit: dum non qui erat natus est, sed ad id tum primum quod 357 natus est coeperit. Per quod etiam illud vitii adjungitur, ut Deus Verbum tamquam pars aliqua virtutum Dei quodam se tractu continuationis extendens, hominem illum qui a Maria esse coepit habitaverit, et virtutibus divinae operationis instruxerit; animae tamen suae motu naturaque viventem. 51. Errores inde consectarii. --Per hanc ergo subtilem pestiferamque doctrinam deducuntur in vitium, ut aut Deus Verbum anima corporis per demutationem naturae se infirmantis exstiterit, et Verbum Deus esse defecerit: aut rursum per exteriorem nudamque naturam hominem illum sola vita animae moventis animatum, in quo Verbum Dei, id est, quaedam quasi potestas extensae vocis habitaverit, atque ita omni modo impiissimae intelligentiae aditus pandatur, ut aut Deus Verbum in animam defecerit, nec permanserit Deus Verbum; aut omnino Christus ante partum Mariae non fuerit; quia Jesus Christus, animae solum communis et corporis homo, hoc habeat sui, quo esse homo coepit exordium, quem extrinsecus protensi sermonis potestas ad virtutem operationum confirmaverit; qui nunc a Dei Verbo contracta rursum protentione desertus, clamet: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? vel certe tum, cum in animam corporis a Dei Verbi natura demutatus est, paterno in omnibus usus auxilio, nunc inops ejus mortique permissus, solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat: omnique modo exitiabile deceptae fidei periculum comparetur, si aut in Deo Verbo significari existimetur naturae infirmitas per querelam; aut omnino nec fuerit Deus Verbum, dum Christo Jesu Mariae solum partus exordium est. 358 52. Fides vera haereticae adversa. --Sed inter has impias infirmasque sententias, Ecclesiae fides apostolocis imbuta doctrinis novit in Christo nativitatem, sed ignorat exordium. Scit dispensationem, sed nescit divisionem. Non patitur Christum Jesum, ut Jesus non ipse sit Christus: nec filium hominis discernit a Dei filio, ne filius Dei forte non et filius hominis intelligatur. Non absumit filium Dei in filium hominis. Neque tripartita Christum fide scindit, cujus de super texta vestis inscissa est (Joan., XIX, 23): ut Jesum Christum et in Verbum et in animam et in corpus incidat, neque rursum Deum Verbum et in animam et in corpus absumat. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est; retinens hoc in sacramento confessionis suae unum, nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum. 53. In Dei rebus mens humana deficit. Obtunditur plus volens videre quam datur. --Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae infirmitatem magnificentia mysterii coelestis impediat, ut haec non facile aut verbis enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti mente possimus. Sciens autem Apostolus arduum hoc terrenae naturae difficillimumque esse, rerum divinarum efficientiam judicio nos nostro, tamquam ad intelligendum acriore, quam ad efficiendum Deo potiore, concipere, illi legitimo sibi secundum fidem filio, sacrasque litteras ab infantia sumenti, ita scribit: Sicut hortatus sum te sustinere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei quae est in fide (I Tim. I, 3 et 4). Vetat genealogiae eloquia tractari, et fabulas interminatae quaestionis attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse ( supple, docet): ut 359 humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione concludat, neque se infirmitas nostra ad perspicienda ea, quae perspiciendi naturam hebetent, extendat. Quod si contuentibus solis claritatem virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis inquirat, usque ad emortuum videndi sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo magis videre ne videas; quid nobis in Dei rebus et in sole justitiae exspectandum est? Nonne incumbet volentibus supersapere stultitia? Nonne ipsum illud acre intelligentiae lumen stupor hebetis desipientiae occupabit? Non enim natura inferior causam naturae potioris intelliget: nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis ( id est, divina). Nam intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi conscientiae ( in 3o casu ) subditur. Excedit itaque humanam mentem Dei potestas: ad quam si se infirmitas protendet, magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet amittit, potiore ad obtundendam eam rerum coelestium natura; quia omnem ejus consectantis se pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat. Ut igitur sol ita videndus est, ut possit videri, tantusque excipiendus lumine est, quantus admittitur; ne si plus velimus exspectare, minus quoque quam possumus consequamur; ita et ratio coelestis in tantum intelligenda est, in quantum se permittit intelligi; in tantum exspectanda est, in quantum apprehendendam se dedit; ne si contenti indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta. Est ergo in Deo quod percipi potest: est plane, si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole quod videas, si hoc velis videre quod possis; amittas autem quod potes videre, dum quod non potes niteris: ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam potes speres; id quoque, quod potuisti, posse non poteris.

54. In ipso Christi ortu temporali caecutit homo. -- Nondum intemporalis nativitatis illius sacramentum movebo: competentis loci est ille tractatus. Interim mihi assumptae carnis mysterium in verbis est. Illos nunc arcanorum 360 coelestium scrutatores consulo, ut secundum naturam suam nati ex virgine Christi sacramentum loquantur. Unde dicent virgini conceptum? unde virgini partum? Quam hanc esse genitalium originum causam disputabunt? et quid intra secessus maternorum sinuum coaluisse? Corpus unde? et homo unde? Jam vero post haec, quid sit descendisse de coelis filium hominis in coelis manentem? Non enim ejusdem est, secundum corporales causas, descendere et manere: quorum alterum decessionis transmutatio est, alterum manendi imperturbatio est. Vagit infans, sed in coelo est: puer crescit, sed plenitudinis Deus permanet. Jam vero cum adscendit ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae humanae sensu continebitur? Dominus enim ait: Quid si videritis filium hominis adscendentem ubi antea fuit (Joan., VI, 63)? Adscendit filius hominis ubi antea fuit; et quis hoc sensus concipiet? Descendit de coelo filius hominis qui in coelis est; et quae hoc ratio praestabit? Verbum caro factum est; quae hoc verba loquentur? Fit caro Verbum, id est, homo Deus: et qui homo est, in coelis est; et qui Deus est, de coelis est. Adscendit descendens: sed descendit non descendens. Est qui erat, et quod est non erat. Currimus per causas, et ratione deficimur: rationem cernimus, et causas non intelligimus. Sed Christum Jesum et ita intelligentes, sciemus; et magis putantes nos intelligere, nesciemus. 55. Lacrymarum Christi mysterium. --Jam vero quantum illud est dictorum et gestorum sacramentum, flere Christum, et per animi angorem lacrymas oculis effluere (Luc. XIX, 41)! Unde ejus animae haec vitia, ut fletum corpori tristitiae moeror eliciat? Et quae rerum acerbitas, et intolerantia doloris descendentem de coelis filium hominis in lacrymas dissolvit? Quid sit deinde, quod in eo fleverit? Deusne Verbum, an corporis sui anima? Nam quamvis lacrymarum officium in corpore sit; animi tamen eas, in ministerio corporis, quasi quidam moeror exsudat. Tum deinde quae ei ad flendum causa sit? Anne impiam parricidalemque Jerusalem, nihil dignum tantorum Prophetarum 361 et Apostolorum caede et ipsius Domini sui morte passuram, debito lacrymarum honore prosequitur? et ut humanarum mortium deflentur calamitates, ita perditae hujus desperataeque gentis casus doletur? Et quod hoc, rogo, flendi sacramentum est? Anima, quae tristis est, flet. Sed numquid haec prophetas misit? Numquid haec totiens voluit congregatos pullos ejus pennarum integimento obumbrare (Matth., XXIII, 37). Non cadit autem in Verbum Deum moeror, neque in Spiritum lacrymae. Sed neque in animam convenit, aliquid ante corpus egisse. Et tamen vere Jesum Christum flesse non dubium est. 56. In Lazaro quid fleverit. Fletus ille an Dei, animaene, an corporis. --Pari quoque lacrymarum veritate et Lazarus fletus est (Joan. XI, 35). Et quaero primum, quid fleatur in Lazaro? Non utique mors, quae non usque ad mortem est, et pro Dei gloria est. Dominus enim ait: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei, ut honorificetur filius Dei per eum (Ibid. 5). Mors ergo, quae glorificandi Dei causa est, flendi tristitiam non afferebat. Sed ne in eo quidem flendi necessitas exsistebat, quod Lazaro moriente afuisset. Nam ipse ait manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quod non eram ibi (Ibid. 14 et 15). Absentia itaque ejus non habuit causam lacrymandi, quae ad Apostolorum fidem proficiebat: cum aegri mortem conscientia divinae cognitionis absens pronuntiasset. Nulla ergo restat necessitas flendi: et tamen fletum est. Et tamen quaero, cui imputabitur flletus ille? Deo, an animae, an corpori? Sed corpus per se tantum non habet lacrymas, quas ad dolorem animae moerentis profundit. Longe autem minus est, ut Deus fleverit, qui glorificandus in Lazaro est. Non convenit autem, ut anima de sepulcro Lazarum vocet, et ad animae innexae corpori praeceptum atque virtutem, in mortuum suum ( supple corpus) 362 anima jam ex eo dissoluta revocetur. Dolet, qui glorificandus est? Flet, qui vivificaturus est? Non est vivificaturi flere, nec glorificandi dolere: et tamen vivificat, qui et flevit, et doluit. 57. Quis in Christo animam ponat ac resumat. Corpusne, an Verbum. --Non inopiae necessitate, vel dictorum ignoratione de multis pauca memoramus; sed ut absolutam expositionem ratio non morosa commendet. Gerit Dominus atque agit, quod cum conscientia nescitur, quod nec ignoratur et ignorabile est, dum et veritas in rebus est, et in virtute sacramentum est, ut etiam ex his quae ait, manifeste docebimus: Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam: hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17 et 18). Animam suam ab se ponit: et quaero quis ponat? Christum enim non ambigimus esse Deum Verbum: neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus, Angelo ad Joseph confirmante: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20). Cujus ergo haec anima est requiro, corporisne, an Dei? Si corporis; quid habet corpus potestatis, quod per animae motum animatur in vitam? Deinde utrum mandati aliquid corpus acceperit, quod sine anima hebes emortuumque est? Si vero quisquam putabit animam suam Verbum Deum ponere, ut rursum resumat; ostendat Verbum Deum mortuum, id est, ut sine sensu atque vita, emortui corporis modo, maneret, quod iterum animam suam ad vivendum, qua rursum vivificaretur, assumpserit. 58. Dei non est anima. --Sed nec Deo animam quisquam rationis particeps deputabit: quamquam frequenter anima Dei et sabbata et neomenias 363 odisse scripta sit, et etiam in quibusdam complacere (Esai. I, 14; XLII, 1). Sed ex ea istud significatione commemorari solitum est, qua et manus et oculi et digiti et brachium et cor in corporali Deo connumerantur. Nam cum spiritus, secundum Domini dictum, carnem et ossa non habeat (Luc. XXIV, 39); ei, qui est nec demutatur (Malach. III, 6), nulla ad soliditatem sui corporalium partium membra conveniunt; sed simplex ac beata natura, unum totum quod est omnia permanet. Non ergo Deus corporalibus modis officio interioris animae animatur ad vitam, sed ipse vita sibi vivit. 59. Nec Deus ponit animam, nec corpus resumit. --Et quomodo ponit animam suam, vel positam resumit? vel quae hujus ratio mandati est? Deus ergo nec ponit ad mortem nec resumit ad vitam. Sed nec corpus mandatum ad resumendum habet: quia nec per se resumit. Dictum enim de corporis sui templo est: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud (Joan. II, 19). Suscitat ergo templum corporis sui Deus. Et quis ponit animam, ut resumat? Corpus enim non per se resumit, sed per Deum suscitatur. Suscitatur autem quod est mortuum, et nec ponit animam quod vivit. Deus itaque nec mortuus est, nec sepultus est: et tamen ab eo dictum est: Haec enim mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12). Quod in corpus suum missum est, ad sepeliendum eum factum est, et non idem est se esse, suumque esse: et non unum est, ad sepeliendum se fieri, et ungi suum corpus: neque convenit corpus suum esse, seque sepeliri. 60. Quaestionis propositae solutio unde pendeat. --Sed sacramenti istud divini intelligentia est, non ignorare Deum, quem non nescias hominem; non nescire autem hominem, quem non ignores Deum; Jesum Christum 364 non dividere, quia Verbum caro factum est; sepultum non putare, quem resuscitasse intelligas; resuscitasse non ambigere, quem negare non audeas non sepultum. Sepultus enim est Jesus Christus, quia et mortuus est. Mortuus autem est, qui et moriturus locutus est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Locutus autem haec est, qui et dixerit: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); paradisum quoque promittens, magna voce proclamaverit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hoc dicens exspiravit (Ibidem 46). 61. In eos qui Christum tripertiuntur aut in unum contrahunt. Quaestiones variae de Christi morte. --Vos nunc vel tripertientes Christum in Verbum et animam et corpus, vel totum Christum Deum Verbum in solum communis generis hominem contrahentes, hoc nobis magnae pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum est, revelate (I Tim. III, 16): quem tradiderit spiritum Christus, et quis in manus Patris commendaverit suum spiritum, et quis in paradiso die eadem fuerit, et quis derelinqui se a Deo questus sit. Nam querela derelicti morientis infirmitas est: promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. Commendatio spiritus, commendantis confidentia est: traditio spiritus, morientis excessio est. Quaero itaque, quis moritur? Nempe qui tradit spiritum. Deinde quis tradit spiritum? Utique qui Patri commendavit spiritum suum. Et si idem qui commendavit, idem tradens spiritum mortuus est: interrogo utrum corpus animam commendet, an Deus corporis animam? Nam spiritu frequenter significari animam non ambiguum est: et vel ex hoc ipso, quod Jesus moriturus tradidit spiritum. Si igitur quisquam existimandum putabit, commendari animam a corpore, a dissolvendo viventem, 365 a corrumpendo aeternam, a resuscitando manentem; et non ambigitur quin idem commendaverit spiritum Patri, qui et die eadem in paradiso fuerit cum latrone: et quaero an sepulcro receptus, in paradiso manserit; an vero in paradiso manens, derelictum se a Deo questus sit. 62. Solutio. --Unus enim atque idem est Dominus Jesus Christus, Verbum caro factum, se ipsum per haec universa significans: qui dum ad mortem derelinqui se significat, homo est; dum vero homo est, in paradiso Deus regnet, regnans porro in paradiso, Patri commendet spiritum Dei filius; commendatum vero Patri spiritum, hominis filius tradat ad mortem. Quid nunc de sacramento facimus contumeliam? Habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est: habes eum, qui moritur, profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Cur hoc quod nobis ad intelligentiam mortis suae locutus est, solum ad impietatem retinemus; et id, quod idem ad demonstrationem immortalitatis suae est professus, tacemus? Si ejusdem vox haec atque sermo est, se derelictum conquerentis, et se regnare profitentis: qua fidem nostram infidelitatis ratione dividimus, ut non idem in tempore eodem sit mortuus, qui et regnet; cum idem ipse de se utrumque testatus sit, et commendans spiritum, et exspirans? Quod si idem commendans spiritum atque tradens, et regnans moritur et mortuus regnat; habemus in sacramento filii hominis et filii Dei, et mori regnantem, et regnare morientem. 63. Epilogus. --Absistat itaque omnis irreligiosa et divini sacramenti incapax infidelitas (Confer. Ambros., lib. X, in Luc., n. 56): quae nescit Christum non sibi flere, sed nobis, ut assumpti hominis veritatem ipse quoque affectus humanae consuetudinis susceptus protestaretur: quae ignorat Christum non sibi mori, sed vitae nostrae, ut per immortalis Dei mortem, mortalium vita renovetur: quae non intelligit querelam derelicti, et regnantis confidentiam; ut quod Deus regnat, et quod se mori queritur, sit in intelligentia nostra, et homo mortuus, et Deus regnans. Non enim alius est moriens et regnans, neque alius est commendans spiritum et exspirans, neque alius est sepultus et resurgens, neque non unus est descendens et adscendens. 366 64. Christus indivisus. Hoc fugit saeculi prudentes. --Audi in hoc apostolicae doctrinae eruditam non carnis sensu, sed dono Spiritus fidem, cum Graecis sapientiam et Judaeis signa poscentibus loquitur: Nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor., I, 23 et 24). Numquid divisus est Christus, ut alius sit Jesus crucifixus, alius Christus virtus et sapientia Dei? Sed hoc et scandalum Judaeis, et stultitia gentibus est: nobis vero Christus Jesus Dei virtus, Deique sapientia; sed sapientia non mundo cognita, nec intellecta prudentibus saeculi. Et quam non intellecta sit, disce eodem beato Apostolo dicente: Sed loquimur Dei sapientiam, quae in sacramento absconsa est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo ex principibus hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, 7 et 8). Anne Apostolus ignorat, hanc Dei sapientiam in sacramento esse absconsam, et esse principibus saeculi ignorabilem? Anne dividit Christum, ut alius sit Dominus majestatis, alius Jesus crucifixus? Sed stultissimae huic atque impiissimae opinioni contradicit, dicens: Non enim judicavi me quidquam scire in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (Ib. 2). 65. Contra Christi divisores; quae in eo videntur opposita conciliantur. --Aliud Apostolus nescit, neque aliud scire se judicat: nos autem et infirmis ingenii, et infirmioris fidei, Christum Jesum scindimus, dividimus, duplicamus, arbitri mysteriorum et occulti sacramenti calumniatores. Alius enim nobis est Christus crucifixus, alius Dei sapientia; alius sepultus, alius descendens; et alius filius hominis, alius filius Dei. Non intelligentes docemus, et nescientes arguimus, et dicta Dei homines emendamus: et non dignamur secundum Apostolum ita credere: Quis criminabitur electos Dei? Deus est qui justificat: quis est qui condemnat? Christus qui mortuus est, imo etiam qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et postulat pro nobis (Rom. VIII, 33 et 34). Anne alius pro nobis postulat, quam qui in dextera Dei est? vel qui in dextera Dei est, non ipse est qui resurrexit? vel qui resurrexit, non idem mortuus est? vel qui mortuus est, non idem condemnat? vel qui condemnat, non idem est qui justificat Deus? Separemus ergo, si licet, a justificante Deo condemnantem 367 Christum, a condemnante Christo mortuum Christum, a mortuo Christo Christum in dextris sedentem, orantemque pro nobis. Si itaque haec omnia Christus unus est; neque alius est Christus mortuus, alius sepultus; aut alius descendens ad inferna, et alius adscendens in coelos, secundum illud Apostoli: Adscendit autem quid est, nisi qui descendit in inferiora terrae? Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia (Ephes. IV, 9 et 10): quo usque impietatis nostrae extendimus stultiloquam ignorationem, ut quod in sacramento Dei absconsum est, id explicari a nobis posse profiteamur? Qui descendit, ipse est et qui adscendit. Numquid ambigitur, quin Jesus Christus homo ex mortuis resurgens, super omnes coelos adscendens, a dextris Dei sit? Numquid descendisse ad inferos corpus, quod in sepulcro jacuit, dicetur? Si itaque qui descendit, ipse est et qui adscendit, et neque corpus descendisse ad inferos creditur, et resurgens ex mortuis corpus adcendisse in coelos non ambigitur: quae hic praeter ( supple, quam) occulti sacramenti, et incogniti mundo ac principibus saeculi fides relicta est, ut cum unus atque idem sit descendens et ascendens, unus quoque nobis Jesus Christus sit, et Dei filius, et hominis filius, et Verbum Deus, et homo caro, et passus, et mortuus, et sepultus, et resurgens, et in coelos receptus, et sedens ad dexteram Dei: habens in se uno eodemque, per dispensationem atque naturam, in Dei forma et in forma servi, sine aliqua sui et partitione quod homo est, et divisione quod Deus est? 66. In uno Christo ut homine infirmitas, ut Deo virtus. --Incautae igitur atque ignorantis opinionis nostrae fidem Apostolus formans, ita confessionis hujus sacramentum locutus est: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (I Cor. XIII, 4). Praedicans enim filium hominis Dei filium, qui cum ex dispensatione homo esset, maneret tamen ex natura Deus; eumdem ex infirmitate crucifixum ait, qui ex virtute Dei viveret: ut cum infirmitas esset ex forma servi, et natura maneret ex Dei forma, et qui cum esset in forma 368 Dei assumpsisset formam servi; non ambiguum esset, in quo sacramento et passus esset, et viveret: ut cum in eodem esset, et infirmitas ad passionem, et ad vitam Dei virtus; non alius ac divisus a se esset, qui et pateretur, et viveret. 67. Mysteriorum Christi capiendorum regula. --Passus quidem est unigenitus Deus quae homines pati possunt: sed utamur Apostoli fide atque dicto: Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit die tertio secundum Scripturas (I Cor. XV, 3 et 4). Non nudis usus est ad erroris occasionem dictorum definitionibus, sed mortis et resurrectionis modum, non tantum rerum nominibus, quantum et Scripturarum virtutibus admonens confitendum: ut haec nostra esset in ejus morte intelligentia, quae esset in significatione Scripturarum. Infirmas enim cogitationes, et scrupulosas fidei calumnias non relinquens, finem hunc tantum secundum Scripturas praedicandae mortis et resurrectionis adjecit: ne inanium disputationum vento circumacti, vel fallacium quaestionum ineptis argutiis impediti infirmaremur: sed in hunc se semper religionis suae portum fides illaesa revocaret, ut mortem et resurrectionem hominis filii et Dei filii Jesu Christi secundum Scripturas crederet et confiteretur; pia adversus calumniam resistendi securitate proposita, cum ita mori ac resurgere Christus Jesus intelligendus esset, qualiter scriptus est. Non enim habet fides periculum: et omnis pia professio in occulto sacramento Dei tuta est. Natus ex Virgine Christus est: sed secundum Scripturas conceptus de Spiritu sancto est. Flevit Christus: sed secundum Scripturas; ut in eo quod flevit, gratulatus sit. Et esurivit Christus: sed secundum Scripturas sine cibo in non habentem fructus arborem Deus operatus est. Passus Christus est: sed secundum Scripturas tunc a dextris Virtutis sessurus est. Derelinqui se ad mortem questus est: sed secundum Scripturas tunc confessorem suum secum in regno paradisi recepit. Mortuus est: sed secundum Scripturas 369 resurgens a dextris Domini Dominus assedit. In hujus igitur sacramenti fide vita est: calumniam confessio ista non recipit. 68. Fidei commendatio. --Certe Apostolus non relinquit, ut ambigi dicique liceat: Christus natus, passus, mortuus, resurgens quo modo, qua virtute, qua divisione, quibus partibus? quis lacrymans est, quis gaudens, quis conquerens, quis descendens, quis adscendens? Sed fidei in hoc meritum per confessionem incunctantis tantum religionis ostendens, ait, Ex fide autem justitia sic dicit: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum? hoc est Christum deducere. Vel quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit Scriptura? Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus Jesus est, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortius, salvaberis (Rom. X, 6 et seqq.). Justum fides consummat, secundum quod dictum est: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Numquid Abraham calumniatus est Deo, cum ei haereditatem gentium, et secundum stellarum atque arenae multitudinem mansurae ex se sobolis numerositatem pollicebatur? De omnipotentia enim Dei Fides Religiosa non ambigens, humanae infirmitatis non est detenta naturis; sed id quod in se erat caducum terrenumque despiciens, divinae sponsionis fidem ultra modum corporeae constitutionis excepit: quia nequaquam Dei virtutes lex possit humana moderari, tantum in efficiendo liberalitatis Deo promente, quantum in spondendo ostenderet voluntatis. Nihil igitur justius fide est: quia cum aequitas atque moderatio terrenorum actuum sit probabilis, nihil tamen justius homini sit, quam omnipotentiam Dei indefinitae potestatis intelligentia credidisse. 69. Descensus et adscensus Christi fides exigitur. --Hanc itaque in nobis, quae ex fide est, justitiam Apostolus exspectans, incertae atque infidae ambiguitatis irreligiositatem removit, vetans curam sollicitae in cor cogitationis admitti, dicti etiam prophetici auctoritate monstrata. Ait enim: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum (Rom. X, 6)? Haec a Propheta ita dicta, subjectae sententiae absolutione prosequitur, dicens: Hoc est Christum 370 deducere. Non enim se in coelestem (divinam) scientiam humanae mentis sensus extendit: sed neque de divinis operibus religiosa fides ambigit. Non eguit Christus humanae virtutis auxilio, ut ex illa beatitudinis suae sede adscendentis cujusquam in coelum ope deduceretur in corpus: non exterior potestas eum egit ad terras. Credendus est venisse qualis et venit: et vera pietas est, Christum non deductum, sed descendentem confiteri. Sacramentum suum est, et in tempore, et in opere. Neque quia modo venit, deductus per alterum esse credendus est: nec temporalis ejus adventus potestati deducentis subditus intelligendus est. Sed ne alterius quidem ambiguitatis infidelitas sinitur. Nam continuo ex dicto prophetico subditur, Vel quis descendit in abyssum? Ac mox dicta ratio subjecta est, hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 7). Libertas redeundi in coelum, ex descendendi in terram libertate est. Ambigendi autem sublata cunctatio est: scientia in fide est, ratio in virtute est, effectus in rebus est, causa in potestate est. 70. Cordis simul et oris debet esse fides. Brevis et facilis ad salutem via, fides. --Sed non nutante ad id opus est conscientia. Apostolus enim totum Scripturae mysterium exsequens, ait: Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14). Non tardo opus est petitoque longe verbo confessionis, nec intervallo aliquo inter cor atque os relicto, ut quod ad protestationem religionis loquendum sit, per infidelem ambiguitatem cogitetur. Sed et juxta nos esse oportet, et in nobis: ne aliqua inter regionem cordis atque oris mora, fides forte nostra non ita in sensu sit, ut in verbis; sed connexa ori atque cordi, incunctantem habeat et sentiendi et loquendi religionem. Et hujus quidem dicti prophetici, ut in caeteris, rationem Apostolus subjecit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvaberis (Rom. X, 8 et seqq.).Pietas est non ambigere, et justitia est credere, et salus est confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas in investigabilium sacramentorum retractare, Dominum Jesum 371 confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere salus est. Quae vero insania est, qualis et cujusmodi sit Jesus calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire, quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione ejus lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide justitia est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere sollicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas, Jesum et suscitatum a mortuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea, quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Jesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus. 71. Fidei nostrae eruditio est quae Christi videtur infirmitas. --Si itaque ad intelligentiam mortis suae ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? et, Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Marc. XV, 34; Luc. XXIII, 46): numquid confessioni nostrae consulens, infirmum se esse potius confessus est, quam nos ambiguos non reliquit? Excitaturus namque Lazarum orat ad Patrem: numquid prece eguit dicens: Pater, gratias ago tibi quia exaudisti me: et ego sciebam quia semper me exaudis, sed propter turbam dixi, ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41 et 42)? Nobis itaque oravit, ne filius ignoraretur: et cum sibi non proficeret 372 deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo tum auxilii est: sed nos sumus inopes doctrinae. Clarificari se quoque deprecatur, ac mox de coelo vox Dei patris clarificantis auditur. Sed ad auditae vocis admirationem ait: Non propter me venit vox ista, sed propter vos (Joan. XII, 30). Nobis Pater rogatur, nobis Pater loquitur: totum ad effectum sit nostrae confessionis. Et cum clarificationis responsio non obsecrationi claritatis sit impensa, sed ignorationi audientium, quomodo querela passionis, in summa exsultatione patiendi, non confessionis nostrae eruditioni praestita intelligetur? Christus pro persequentibus rogat, quia quod agunt nesciunt. Christus de cruce paradisum promittit (Lucae XXIII, 34, 43), quia Deus regnat. Christus in cruce consummasse omnia aceti poculo gratulatur (Joan. XIX, 30), quia moriturus impleverit prophetiam. Nobis natus est, nobis passus est, nobis mortuus est, nobis resurrexit. Et cum nobis haec sola sit proprietas ad salutem, ut Dei filium confiteamur ex mortuis; cur, rogo, in hac irreligiositate moriamur, ut cum Christus intra fiduciam divinitatis suae manens, mori se per significationem assumpti hominis cum securitate morientis ostenderit, hoc maxime ad abnegandum eum Deum proficiat, quod se nobis Dei filius et hominis filium est professus et mortuum?