EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Trinitate
Saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


Fausti.DeTri3 13 Faustinus368-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

FAUSTINUS AUGUSTAE FLACCILLAE.

Reginam te orbis Romanus suspicit: et quia jam nihil est, quo amplius credere debeas in rebus humanis, sublimitatibus non contenta terrenis, sacra in Deum fide coelestia desideras possidere, quae verus Filius Dei, in se pie credentibus pollicetur. Et haec quasi una de sapientissimis elaboras, intelligens omnem hanc regni sublimitatem nihil profuturam, si non ad coelestem gloriam consequendam verae fidei cognitione et defensione contendas. Et tamen apparet, quam grata sis in Christo Deo et Domino nostro, qui vobis hoc regnum tribuit; cum sollicita interrogatione perquiris, quomodo capitula illa solvantur, quae ab Arianis adversus Catholicos sacrae legis interpretationibus opponuntur. Habens affectum verae fidei, cupis, prout possibile est, intelligere, quod fideliter credis. Quia et tunc magis anima religiosa, velut divinis epulis pascitur, cum quod credit, intelligit. Sed et cum exsecreris impias voces haereticorum, tamen religioso studio instrui adversus eos desideras, ut et rationem jam respuas: ne hoc quod exsecraris, quasi ex regni potentia, praesumptionis videatur esse, non probationis. Sed huic tam pio, tam necessario et pulcherrimo desiderio tuo, etsi me imparem vides, tamen ut resistens obviam venire non audeo. Confiteor enim quod hac me inhabilis conscientia, et imperitia squalidi sermonis suffundit, ut taceam: hac fervor fidei, periculum credit esse si taceam: quomodo enim periculum non videtur, si adversus hostem impium provocati conscientia eloquendi, quae verecundia, quasi terga vertamus? Maxime, cum in causa fidei non sermonum sublimitas requirenda est, quando ipsa sola testimonia divina sufficiant, quae potius operantur, quam quaevis fecundior eloquentia. Sed nec vitiorum conscientia cogitanda est, quando potius relevatur, si primo Deum non trepidet confiteri, exemplo illius evangelici latronis, qui quo die confessus est Deum, ipso die meruit cum eo in paradisum, quem confessus fuerat, introire. Incipiamus ergo, obedientes religiosissimis praeceptis tuis, collidere cum adversario, non quidem de nostris viribus praesumentes, sed habentes fiduciam de praesidiali patrocinio Salvatoris, adversus quem more gentilium et furore Judaeorum, bellum exagitat impietas haereticorum. Sed quia in his quae scribere dignata es ex persona haereticorum, vidi plurima esse confusa, ut videreris mihi non plenius nosse quae asserant Ariani; melius opinatus sumpsi primum liquido palam lacere quomodo credant, et quomodo sub ambiguitate sermonis simplices animas capiant; et tunc maxime, cum sub communi confessione impia sua verba commendant: quia et tunc demum ad solutionem fidelis responsio manifesta est, si prius sacrilegae sectae impia tergiversatio propaletur.

CAPUT PRIMUM. De professione impia Arianorum.

I. Ariana impietas asserit multa nobiscum quidem iisdem sermonibus, sed non iisdem sensibus (confitetur), cum ad divinae fidei confessionem vocatur. Nam iisdem quibus et nos vocibus personat Deum Patrem, et Deum Filium, et omnia a Deo Patre per filium facta, et filium ante saecula genitum. Sed cum nobiscum per haec verba concordet, nihilominus sacrilegis verborum interpretationibus a piis Ecclesiae catholicae sensibus abrumpit, ita dicens patrem, ut non vere genuerit: ita filium quoque pronuntians, ut apud eum adoptione, non natura sit filius, id est, ut aliunde ad filii nomen assumptus, non vere de Deo Patre sit genitus. Nam licet et ante saecula filium natum esse fateatur, tamen ei initium tribuit dicendo, Erat quando non erat. Sed et sic quoque per eum facta dicit universa, ut eum asserat ex nullis exstantibus substitutum, quia praesumpsit non vere de Deo Patre genitum: et inde est, quod ita vult habere persuasum, Christum Deum quidem esse, sed non verum, cui initium deputetur; et filium quidem ita, ut factus intelligatur esse, non natus. Si quidem non vere de patre natus est, sed de nihilo substitutus; ob hoc quoque et mutabilem credit, quia in fide ejus non vere Deus, non verus filius est: et ut hos impios sensus apud ignaros vel simplices commendet, adhibet quoque, ut sibi videtur, Scripturarum divinarum testimonia, dicens ex persona Sapientiae probatum, Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22). Christum autem sapientiam esse Apostolus quoque confirmat dicendo, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Constat ergo Christum, qui est, Apostolo interprete, sapientia, esse creaturam: (et jam, inquit,) consequens est, ut non sit verus Deus, qui sit creatura: jam nec verus filius, qui non sit a Deo genitus, sed creatus: erat ergo, quando non erat. II. Haec sunt nequitiae arma proposita, adversus quae ire provocamur, ut assertionis adversae propaletur impietas; non quidem, ut diximus, nostro ingenio, sed gratia Dei adjuvante semper pios conatus. Tu modo, quaeso ne squalido sermone fatigeris, sed rerum intenta virtutibus, da calculum veritati. Hoc autem non ut librum scribimus, sed quasi cum praesente adversario certis disputationibus dimicamus. Et imprimis contra hoc quod dicunt, Erat quando non erat, occurrendum est, quod semper fuerit; et opponendum de Evangelio testimonium, dicente Joanne, In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Sicut enim Christus Dei sapientia et Dei virtus est, ita et Dei Verbum est. Cum ergo ait, In principio erat Verbum, quomodo Ariana impietas dicit, Erat quando non erat? In principio, inquit, erat Verbum; non dixit, In principio factum est Verbum: et utique quod in principio erat, semper fuisse credendum est. Si enim, ut putat impietas, factura est filius; sine dubio Scriptura divina hoc ipsum quod factum est principio prodidisset, ex illa utique institutione, qua et Moyses locutus est dicendo: In principio fecit Deus coelum et terram. Si enim et filius Dei factura esset, dixisset Joannes, In principio factum est Verbum. Sed praevidens evangelista, magis autem Spiritus sanctus per evangelistam, futuros impiae mentis homines, qui dicerent de filio, Erat quando non erat, ideo sic coepit: In principio erat Verbum; nihil enim illo anterius est, qui invenitur ante principium. Scripturae divinae ob hoc editae sunt, ut secundum illarum sensum nostram fidem dirigamus, non ut nostros sensus illarum sacris dictionibus inseramus. Viderit, si sunt quaedam capitula, quae sui obscuritate dare putantur occasionem ambiguitatis; certe in hoc capitulo nulla ambiguitatis occasio est. Non licet interpreti aliter sentire, quam scriptum est; nec opus est, ut nunc nostros sensus ingeramus: sufficit ad plenam percipiendae fidei notitiam, ut divina verba recitemus. In principio, inquit, erat Verbum. Numquid aliqua hic est opinio temporis, numquid aliqua suspicio saeculorum, vel aliquod intervallum puncti aut momenti alicujus, ut dicere audeas, Erat quando non erat? III. In principio erat Verbum; et ne forte verbum intelligas, quod est loquentis officium, sequitur, et Verbum erat apud Deum: non dixit, « verbum quod locutus est Deus, sed, et erat Verbum apud Deum: ipse postremo interpretatus est, quid sit Verbum, dicens, et Deus erat Verbum. Si in principio erat Verbum, et hoc ipsum Verbum apud Deum erat, et Deus erat Verbum, confusa est impietatis intentio. Probatur enim de capitulo hoc, Christum filium Dei et semper fuisse, et semper inseparabilem a Patre, et semper Deum. Sicut enim sine initio est, cum dicitur, In principio erat, sic et cum dicitur, apud Deum erat, inseparabilitas ejus a Patre sine initio declaratur. Sed et cum hoc Verbum Deus esse definitur, non est ambiguum, quod sine initio Deus creditur. Hoc enim quod praemisit dicens, In principio, ad omnia referendum est, id est, In principio erat Verbum; et cum sequitur, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; sine dubio, in principio, subaudiendum est. Denique et ipse ita concludit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum; quomodo ergo « erat quando non erat, » qui semper est? quomodo « ex nullis exstantibus est, » qui semper apud Patrem est? quomodo creatura, qui semper Deus, imo et per quem universa creatura est? Sequitur enim, Omnia per ipsum facta sunt. Quomodo « ex nullis exstantibus factus est, » per quem omnia facta sunt? Si enim et ipse factus est, quomodo per ipsum omnia facta sunt? non enim cum fieret, potest sui auctor esse, qui non fuit: atque ideo infectus credendus est, per quem omnia facta sunt; quia vanum est, et absurdum, ut et ipse, cum non exstaret, factus per se esse dicatur. IV. Similiter et Paulus docet Christum semper fuisse, et Deum esse, et aequalem Patri. Tunc enim vere Deus est, cum aequalis est Patri: quia nec aequalis esse diceretur si non vere Deus haberetur. Injuria est enim veri Dei, si ei non Deus verus dicatur aequalis. Ponit itaque in Epistola sua: Hoc enim existimate in vobis, quod in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset (constitutus), non rapinam arbitratus est, esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 5-7). Si vere homo est Christus, cum formam servi accipit; vere quoque Deus est, cum in forma Dei esse perhibetur: nec alia ratione aequalem diceret, nisi in forma Dei esse verum Deum voluisset intelligi. Et qui verus Deus est, utique semper est: et qui semper est Deus, non potest dici de eo, Erat quando non erat. Sed et per ipsum omnia facta ait apostolus Paulus scribens: Quia in ipso creata sunt omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss. I, 16, 17). Ergo ipse semper est, per quem et in quo omnia facta sunt. Sed et Hymnidicus cantans ait: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Non tamen ipsam dixit factam esse sapientiam: quia et Apostolus cum dicit, et ipse est ante omnes, factum negavit. Si enim eum qui non erat, factum credi voluisset, ita posuisset, et ipse factus est ante omnes: at cum dicit et ipse est ante omnes, omnibus dedit initium, quorum anterior, immo et factor est: ipse vero sine initio est, qui ante omnes non factus, sed esse memoratur. Item Apostolus: Unus, inquit, Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6): et heic cum dicit per Christum esse omnia, apertissime factorem discrevit a factis, nec posse intelligi naturam facturae in eo qui fecit omnia. V. Sed videamus si et Moyses hoc idem docuit, quod apostoli annuntiaverunt, id est, omnia ex Deo facta esse per filium. Inter caetera, cum fabricam mundi refert, ait: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus per medium aquae (Gen. I, 6). Cum dicit, Et dixit Deus, Fiat firmamentum, in dicente patris intelligenda persona est: cum autem dicit, Et fecit Deus, in faciente filii intelligenda persona est. Nam si non putas ita intelligendum, apostolica periclitabitur assertio, dicens: Unus Deus pater, ex quo omnia et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum: nisi enim totam fabricam mundi per filium factam esse credideris, immo et omnia invisibilia sive et visibilia, quemadmodum in fidem recipis vocem Apostoli dicentis: Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et illud quoque quod supra retulimus, quia in ipso creata sunt omnia, nec non et illud, Omnia in sapientia fecisti? Sed et hoc Joannes prosecutus est: Omnia per ipsum facta sunt: quomodo omnia, si negas de filio Dei dictum, et fecit Deus firmamentum: Et divisit Deus per medium aquae? Ergo et Moyses factorem inducit filium, non factum. Si enim factum sancto Spiritu revelante didicisset, inter caetera quae facta describebat, ipsum quoque prius factum esse memorasset. VI. Sed absolutius inferius prosequitur, ubi jam fabricati mundi incola faciendus est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Non est enim unius personae dicere, faciamus ad imaginem et similitudinem nostram, sed neque diversae deitatis. Nam pluralitas horum verborum, id est faciamus, et nostram, patris et filii personas significat. Quod autem singulariter imaginem dicit, una deitas, una virtus utriusque personae manifestatur. Si creatura est Christus quomodo in opera Deo consors adhibetur? ad ipsum enim dicitur, faciamus. Si non est verus filius, quomodo una illi cum patre imago est? Adoptivus filius non habet imaginem adoptantis: potest quidem habere munificentiam, non autem potest imaginis habere naturam. Scio quidem esse discretiones imaginum, quas nunc exsequi longum est, et non necessarium. Sed quod facit ad causam, vindico, dicens: Hoc in loco nulla discretio est imaginis, ubi patris et filii una imago perhibetur. Non enim dixit, Faciamus ad imagines nostras, sed, ad imaginem nostram. Et ne forte stupida mente, o quisquis ille es haereticus, usurpares etiam de una persona dici potuisse faciamus, ut scilicet apud se cogitantis affectio sit, non designatio personarum; subsequitur, et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27). Quae coram in luce posita sunt, si quis non videt, caecus est: Deus, inquit, fecit, ad imaginem Dei fecit. Nonne apertissimum est, quod jam tunc Spiritus sanctus per Moysen evangelica sacramenta tractabat dicens, Deum et Deum, non tamen duos deos, quia una imago est patris et filii? Et, o quam prospecte omnia edita sunt! Deum et Deum sacra Scriptura pronuntiat, ut Sabellium excluderet defendentem patris et filii unam esse personam: et ne duos deos introduceret, inter verba quibus pluralis significatio personarum est, unam imaginem inseruit. Hoc ita esse invenies, intendens testimonio dicenti, Faciamus hominem ad imaginem nostram. Quid agis, impietas Ariana? Si creatura Christus est, quomodo creaturae et creatori una imago est? VII. Sed ne iterum Arius sub occasione personarum, diversitates induceret naturarum, diversitas naturae non admittit unius formae communionem. Multae sunt voces in libris Moysi, quibus redargui possint impii in filium, immo et in patrem: nam quomodo non et in patrem haec tendit impietas, quae profano spiritu exercetur in filium, cum patri adimunt quod vere patris est, auferentes filio quod vere filii est: quomodo enim pater est vere, qui secundum ipsos non genuit? quomodo Christus vere filius est, quem negant vere de ipso generatum? Sed, ut dixi, multae sunt voces in libris Moysi, quibus redargui haec eorum possit impietas: sed quia haec ipsa non studio librum scribentis exsequimur, sed veluti in scheda certas summas quasi properantes delimamus, ut tuo qualitercumque videamur obedisse praecepto, caeterae voces praetereundae sunt, maxime quia in divinis vocibus non numerus testimoniorum, sed auctoritas requirenda est; quae idonea est etiam si una voce proferatur. Sufficit interim de hoc uno capitulo Moysen concordasse cum Evangeliis et apostolis. Deum et Deum praedicat Moyses: sicut superius testimonium loquimur de Genesi, ita et Joannes Deum et Deum annuntiavit dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Nemo dixit duos deos, licet Deum et Deum diceret: nemo non unam imaginem patris et filii annuntiavit, et ideo unum Deum novit dicere in confessione fides catholica: non tamen ut per confessionem unius Dei filius negetur esse quod Deus est: quia sicut pater Deus est, ita et filius Deus est: nam si non sicut pater Deus est, ita et filius Deus; quomodo illis una imago est secundum Moysen? vel quomodo secundum Paulum, in forma Dei Christus est aequalis existens Deo? VIII. Sed et Joannes cum Verbum Deum asserit in principio apud Deum esse, non extra Deum esse; per hanc Verbi Dei a Deo inseparabilitatem idem mihi videtur significare, quod in significantia imaginis et formae est. Nam si per unam imaginem eamdemque formam, patris et filii inseparabilitas ostenditur, cur non cum Joannes Dei et Dei inseparabilitatem annuntiat per hoc quod ait, et Verbum erat apud Deum, et hoc erat in principio apud Deum, unam imaginem eamdemque formam patris et filii significasse credatur? Plane hic sensus videatur ambiguus, si non idem evangelista hoc ipsum paululum infra apertius prosecutus est dicens, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre (Ibid. 14): sicut una imago, eademque forma, ita et gloria non alia est filii, quam quae patris est. Interea qui Christum de adoptione filium dicis, quomodo intelligis gloriam ejus quasi unigeniti a patre? Quod si plures esse Dei filios, de adoptione profiteris: quod si et Christus adoptivus est, quomodo unigenitus a patre est, cum non sit unigenitus existentibus quoque aliis per adoptionem filiis? Quod si vere unigenitus a patre est ideo quia ipse solus de ipso vere patre generatur, quomodo adoptivus asseritur, cum adoptivus inter plures adoptivos proprietatem unigeniti a patre habere non possit? Sed etsi adoptivi sunt, de nullo tamen eorum dictum est, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Sed de Christo solo dictum est, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre: non ergo adoptivus est, de quo hoc dicitur, quod de adoptivis dici non potest. Et merito illi una imago cum patre est, quia ipse solus unigenitus a patre est. Quid ergo mirum, si in filii imagine patris imago signatur? Ideo et ipse Salvator dicebat, Qui me videt, videt et patrem (Joan. XIV, 9): non hoc, ut Sabellius, dico quasi se ipsum patrem dicat esse, qui sit et filius. Confiteor enim patrem esse, qui genuit: filium vero esse, qui natus est. Sed cum dicit, Qui me videt, videt et patrem, sicut patris et filii non unam ostendit esse personam, ita unam ostendit esse deitatem; cum in patris et filii substantia nulla diversitas invenitur. IX. Iterum in hoc quoque loco dicam, si creatura est filius, quomodo qui videt filium, videt et patrem? Nemo in visione creaturae patrem videt: de inspectione enim creaturae creator videri potest; pater autem non videtur nisi de inspectione filii. Si ergo Christus creatura est, et non vere filius, non potest in creaturae visione pater videri: et quomodo ait, Qui me videt, videt et patrem, nisi quia vere filius de Deo patre natus est? et ideo cum videris filium, necesse est ut et patrem videris. Sine filio enim pater non est, sicut nec filius sine patre. Inde etiam subdidit, Ego in patre, et pater in me (Ibid., 10): non utique per quamdam passivam confusionem; sed quia consequens est ut ubi pater est, illic esse cognoscatur et filius; et ubi filius est, illic etiam patrem exstare cognoscas. Est et alius sensus dicti istius, Qui me vidit, vidit et patrem: non qui corporeis oculis in corpore vidisset Jesum, vidisse patrem refertur; alioquin absurda est increpatio Domini ad Philippum dicentis, Tanto tempore vobiscum sum, et non me nosti, Philippe (Ibid., 9)? secundum corpus enim non solum Philippus videbat Jesum, sed et omnes Judaei qui ei adversabantur: nec tamen per hoc quod videbant secundum corpus Jesum, patrem quoque vidisse credendi sunt. Quid ergo est, Qui me vidit, vidit et patrem? intende cordis aciem, et vide secundum fidei spiritualis obtutus, Christum filium Dei non creaturam esse, sed creatorem: intende eum vere esse Deum sine initio sempiternum; et secundum hoc, quod Deus, invisibilem, inaestimabilem, incorruptibilem, indemutabilem, et per omnia talem, qualis est et pater ejus qui eum genuit: et ita videns filium, patrem quoque te vidisse non dubium est. X. Hoc sensu accipe et illud quod ait, Ego in patre, et pater in me. Pater cum sit perfectus, perfectum filium genuit; et cum sit invisibilis, incomprehensibilis, inaestimabilis Deus et verum lumen; et filius talis natus est, qualis est ille qui eum genuit: et ideo ait, Ego in patre, et pater in me: cum enim omnia quae sunt paternae virtutis et deitatis habeantur in filio, pater in filio est, et filius in patre: et ideo praemisit; Si me sciretis, et patrem meum sciretis (Ibid., 7); et hic ostenditur quod eadem sit patris et filii substantia, eo quod sit una utriusque cognitio. Sed creaturae et creatoris non est una cognitio, quia non est una substantia. Patris autem et filii una cognitio est; ergo non est filius creatura, sed creator est, sicuti et pater creator est: et Deus est, sicuti et pater, non tamen per haec duos deos dicimus. Hic est ubi, impie haeretice, diabolico furore quasi in stultitiam istius confessionis inardescis, cum Deum et Deum audis, nec tamen duos deos dicimus. Inflatus enim de littera saeculari, in hac quaestione insanabiliter aegrotas; et putas te debere constringere, ut duos deos dicamus, cum Deum et Deum confitemur. Noli infelix adversus Christum Dominum totius creaturae, Aristotelis artificiosa argumenta colligere, qui te Christianum qualitercumque profiteris, nec adversus piam confessionem inenarrabilis de Deo sacramenti ut calculo calumniator, quasi ex disciplina terrenae supputationis circumscriptor advenias. Inspice potius divinos libros, et de divina fide divinis utere sermonibus. Legisti utique, Et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Quae hic distantia luminis a lumine est? posuisset enim et distantiam, si fuisset, ne quis luminis a lumine nullam distantiam crederet: quod si nulla distantia est, non ergo duo lumina, sed unum lumen est, cum in lumine patris, filii lumen agnoscitur. Hoc lumen est de quo et Daniel loquitur dicens, Et lumen cum ipso est (Dan. II, 22): non enim de aliqua creatura hoc dicitur, sed de splendore ipsius Dei existentis sempiterni luminis. Si pater sempiternum lumen est, sine dubio et filius lumen est sempiternum. Si vero negatur filius Dei lumen esse sempiternum, quomodo in patris sempiterno lumine lumen filii, quod non est sempiternum, videtur? Sed in laudibus Dei non est haec falsa dictio sanctorum: Et in lumine tuo videbimus lumen. Ergo et filii lumen sempiternum est, quod non distat a patris lumine sempiterno; et ideo licet lumen sit filius, et pater lumen sit; unum tamen patris et filii lumen est, quia in patre et filio nulla discretio est, nulla separatio luminis est, quomodo nec imaginis secundum Moysen, nec formae secundum apostolum Paulum. XI. Sacramentum autem inseparabilis unitatis secundum hoc, quod uterque, id est, pater et filius aequaliter et indivise, neque secundum portionem, Deus unus: et pluralitatis secundum hoc, quod unus pater est, et unus filius. Etiam de hoc capitulo manifestatur quod legimus in Evangelio, ipso Salvatore dicente, Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Sumus enim pluralitatem significat personarum, quia hic pater, et hic filius: Unum autem unam eamdemque in patre et filio substantiam deitatemque consignat, ut vere pater et filius unus Deus sit; cum ambo, id est, pater et filius unum sunt secundum deitatem, non unus secundum personas. Ego et pater unum sumus: hac una voce et Sabellius excluditur, et Arius confutatur. Sabellius enim ipsum dicit patrem, qui sit et filius, hoc modo, tamquam si unus habeat duo nomina, et interpretatur unum ideo dictum, ut unius personae singularitas crederetur. Contra vero Arius respiciens ad hoc quod ait, sumus, in hoc sermone, pluralitatem intelligens, introduxit impiam pluralitatem deorum, credens unum sempiternum Deum, et alium qui esse coeperit Deus; unum omnipotentem, et alium qui non sit omnipotens. Sed, o caecitas in utrisque! habent ante oculos quod pie videant, et incautis offensionibus impie litigare contendunt: saltem commodent sibi sensus suos, et piae fidei perspicient veritatem. Sabellius admiratione virtutum quas Christus operabatur, Christum Deum verum esse credit, et non qui aliquando coeperit, sed qui semper fuerit, et possit omnia: credat hoc Arius, et non blasphemet in Christum, quem filium confitetur. Item Arius negat Christum esse patrem: neget hoc et Sabellius, et pie credat, quod Christus vere Deus est, non existens pater, sed filius. Adhuc apertius dicam. Sabellius vincat Arium, quod Christus verus Deus est; et Arius vincat Sabellium, quod Christus sub confessione veri Dei verus et filius est: et mihi catholico ambo vicerunt, immo et mecum ambo vincunt impietatis errorem, cum mecum intellexerint sacrae fidei veritatem, quae et pluralitatem personarum intelligit, et unitatem deitatis in hac pronuntiatione Domini dicentis, Ego et pater unum sumus. Sed hanc divinam pronuntiationem, et hanc piam divinae pronuntiationis intelligentiam Arii sectatores cum quaerunt subvertere, alio modo interpretantur, et dicunt, unum sunt quidem, sed non substantia, non deitate, non potestate, sed voluntate: id est, quia unam eamdemque habeant voluntatem, ideo ait, Ego et pater unum sumus. Dicite, o impiissimi, substantivum Verbum Dei est; et qui linguae sermonem dedit, nescit loqui, et ignoravit altum sensum vestrum propriis et competentibus sermonibus explicare, et inefficax fuit dicere, Ego et pater unum volumus, si tamen hoc in loco unitatem voluntatis, et non substantiae ac deitatis volebat intelligi. XII. Sed nunc, quaeso, Regina, memineris quae capitula ex persona haereticorum scribere dignata es. Ipsi haeretici aiunt, Qui me misit pater, ipse mihi praeceptum dedit, quid dicam et quid loquar (Joan. XII, 49): et Descendit de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, patris (Joan. VI, 38). Hoc artificium haereticorum est, ut alibi negent, quod alibi confitentur: ut cum se vident praesentium quaestionum absolutionibus vehementer astringi, serpentino lubrico semper eludant. Certe dicitis, o haeretici, praeceptum dedisse filio patrem, quid dicat, quid loquatur: et quomodo quasi nesciat loqui, vos verba ejus emendatis, immo jam patris; quia filius quod dicit, quod loquitur, secundum praeceptum quod dedit ei pater, et dicit et loquitur. Jamne intelligitis, quia cum profano spiritu adversus filii deitatem exercere contenditis vestram amentiam, etiam in patrem prorumpitis insanientes? Clamat filius, Ego et pater unum sumus: et vos quas grammatici velut inefficaciam dominicae pronuntiationis suppositi verbi demutatione supplentes emendatis, et dicitis: Hoc quod ait, sumus, volumus intelligendum est; ut scilicet sic dictum sit, Ego et pater unum volumus. Sed reclamat filius etiam contra vos dicens illa, quae dixit ad vestrae impietatis participes Judaeos: Quare loquelam meam non cognoscitis (Joan. VIII, 43)? Habeant locum suum parabolae et allegoriae et aenigmata: hoc tamen loco apertissime et plene dictum est, Ego et pater unum sumus: et quomodo unum sunt, alibi quoque declarat, cum dicit: Credite mihi, quia ego in patre, et pater in me est (Joan. X, 38): et ne videretur ipse de se usurpare, quod non erat; ut veritatem dictionis ostendat, praemisit dicens: Non creditis quia ego in patre, et pater in me? Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor: pater autem in me manens ipse loquitur, et opera quae ego facio ipse facit (Joan. XIV, 10). Sed et alibi: Sicut docuit me pater, haec loquor: et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 28, 29). Non quia filius ignoraret quid sibi loquendum erat: quid est enim quod Dei sapientia ignoret? Sed ut duritiam indomitae fidei tuae ad piam divinae unitatis intelligentiam patris quoque auctoritate molliret, ait: Pater in me manens ipse loquitur (Joan. XIV, 10); vel illud, sicut docuit me pater, haec loquor (Joan. VIII, 28). Sicut autem opera filii, opera patris sunt, eo quod faciente filio, pater in ipso manens faciat: ita quod loquitur filius, pater in ipso manens loquitur non aliud, quam quod loquitur filius; quia nec filius aliud loquitur, quam quod loquitur pater in ipso manens. Eadem ergo patris et filii loquela est, sicut eadem et operatio; et ideo dicebat, alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XIV, 12). Quae utique similiter faciebat ut pater: ut postremo vel auctoritate operum crederetur, quia filius in patre est, et pater in filio. XIII. Hoc autem quo modo intelligendum est quod ait, Ego in patre et pater in me, jam supra expositum est. Sed et nunc brevius dicam. Secundum indifferentiam substantiae audiendum est, Ego in patre et pater in me. Sed et illud quod ait, Ego et pater unum sumus, secundum indifferentiam substantiae unum sunt pater et filius. Nolo ergo, impie haeretice, ut indifferentiam substantiae patris et filii adimas, et importune unitatem voluntatis interseras, quam alibi impie negas dicendo: Scriptum est, Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me patris (Joan. VI, 38). Qui in hoc capitulo ignorans dictionis ejus sacramentum, tam impie negas patris et filii unam esse voluntatem; quomodo tibi credam, quia sinceriter confiteris, quod una eadem voluntas patris et filii significetur in hoc quod pronuntiavit Dominus dicens, Ego et pater unum sumus? Tu si vere credis, quod pater et filius unum sunt voluntate, non video quomodo negare possis quia et substantia et divinitate et potestate unum sunt. Quare enim non una substantia sit, una divinitas et potestas, quibus una voluntas est? Si enim ex aequo illis voluntas est, ex aequo divinitas est. Si non ex aequo divinitas, nec ex aequo voluntas. Dei enim voluntas, et cujuslibet, non tamen Dei, voluntas pariare non potest: quia alia est vis voluntatis ejus qui Deus est, et alia vis voluntatis ejus qui Deus non est. Voluntas Dei naturaliter bona est, perfecta est, indemutabilis est, semper eadem existens, et sine initio existens, et sine fine perseverans. Voluntas vero ejus qui non est Deus, eo quod habeat initium, sicut et ipse qui non est Deus potest et nutare, potest et verti, sicuti et ipse qui non est Deus: ac per hoc non vere bona, quia non naturaliter bona, nec vere perfecta, quae potest verti et minui: ita ut quod hodie voluit, crastino nolit, et quod hodie noluit, crastino velit. XIV. Dicam exemplo apertius: Angelus iste qui nunc diabolus est, antequam fieret diabolus, bonam habuit voluntatem; sed ubi factus est diabolus, proprii arbitrii agitatione amisit bonam voluntatem; ideo scilicet, quia ex factura subsistit, et non naturaliter Deus est. Hoc et de omni creatura rationabili sentiendum est: etsi enim quidam eorum non declinaverunt, neque declinant a bona voluntate; tamen in natura habent posse declinare, quia creaturae sunt, et non Deus. Hoc enim quod non declinant, ex disciplinae perpetua observatione obtinent, non ex naturae indemutabilis veritate. Deus autem ipse solus sine initio bonus et perfectus et inconvertibilis est sine initio, habens quoque bonam voluntatem et perfectam et inconvertibilem; non institutione, neque ex profectu observationis habet bonam et perfectam et inconvertibilem voluntatem, sed ex naturae indemutabilis veritate, qua et bonus et perfectus et inconvertibilis Deus est. Viderit, si qua fortassis est haeresis, quae hunc sensum respuat: tu tamen praecipue ad hoc, Ariane, consentis, qui et ipsum filium Dei quem totius creaturae Dominum confiteris, vertibilem et mutabilem dicis, quod eum a Deo factum de nihilo praedicas, non tamen de Deo vere natum. Si haec tibi sententia est, quod omnis creatura vertibilis est et mutabilis, Christum autem dicis esse creaturam: ergo et ipse, secundum te, ex conditione naturae vertibilis et mutabilis existens, non habet inconvertibilem et indemutabilem voluntatem. Et quomodo interpretaris, quod pater et filius unum sunt voluntate? cum patris et filii, secundum te, diversae sint voluntates et contrariae; quia scilicet una est indemutabilis et inconvertibilis, alia vero mutabilis et convertibilis, deprehenderis et detegeris, haeretice fraudulente, quomodo conaris simplices animas circumvenire et capere. Constrictus enim et coarctatus testimonio dominicae pronuntiationis dicentis, Ego et pater unum sumus, ut de hac voce qualitercumque evoles, quae claris sermonibus in patre et filio unitatem deitatis ostendit, succubuisti necessitate, non arbitrio, ad hoc ut vel ad monumentum in praesenti capitulo summis labiis, et ut ita dixerim, superficie sola verborum, unitatem voluntatis interseras, quo expressius et vivacius et medullitus unitatem deitatis excluderes. Tollis enim sensum, unitate substantiae, qui facile creditur ex ipsa simplicitate verborum; et interpretaris sensum, unitate voluntatis; ut quia supra dicta ratio ejus non facile apud omnes intelligitur, interim simplicem decipias auditorem, cum illud agis ne unitatem divinitatis intelligat. Nam et unitatem voluntatis in patre et filio, fides catholica sincerissime et verissime credit, non labiis (tantum) sed et toto corde, quae et unitatem substantiae et divinitatis agnoscit. Sicut enim indemutabilis et inconvertibilis est substantiae cum Patre Filius, ita et indemutabilis et inconvertibilis voluntatis est cum Patre Filius. Atque ideo una voluntas est Patris et Filii, sicut et una virtus et una imago, magis aut dixerim quod ipse Filius voluntas est Patris. Sicut enim Patris et Filii una imago cum sit secundum Moysen, tamen et ipse Filius imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) scribitur ab Apostolo; ita et una voluntas cum sit Patris et Filii, (pie) definitur quod voluntas Patris est Filius. (Sicut est) Dei invisibilis imago, similiter et de virtute intellige. Fides enim catholica dicit, unam virtutem esse Patris et Filii; et tamen scribit Apostolus, Christum Dei virtutem esse et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Pie ergo dictum est, quod Filius voluntas est Patris, sicut idem ipse est sapientia Dei. Et tamen si adhuc movet hic sensus, intende ad ea quae dicimus: certe Dei sapientia Christus est. Quid autem est Dei voluntas, quam Dei sapientia? non enim in Deo aliud voluntas, et aliud sapientia: in hominibus quidem potest esse voluntas, non tamen haec ipsa sapientia; quia voluntas hominis eruditione et meditatione et profectu ad sapientiam sibi possibilem pervenit. Dei autem voluntas non eruditione, non meditatione, non profectu ad sapientiam pervenit, sed ipsa nihil indigens, naturaliter substantiva sapientia est. Unde et Christus Dei sapientia existens, Dei quoque voluntas est; quia in Deo non aliud voluntas, et aliud sapientia.

CAPUT II. De eo quod haeretici dicunt. Ex nihilo, inquiunt, Deus sibi filium fecit: si fecit eum ex nihilo, creatura est, et non filius.

I. David uno lapidis ictu Goliae frontem percutiens magni corporis fortem stravit inimicum (I Reg. XVII, 50). Sed nostrae non est virtutis de uno lapide vincere; duplici, ut opinor, ex causa: quia nec nos tales vires habemus, quales habuit et David; et isti nimis frontem praeferunt impudentiae impietatibus obduratam: unde jam licet multos lapides non in vacuum miserimus, tamen adhuc in Dei gratia repetendum nobis est, et impudens eorum frons illa quae est sine signo Domini, crebris testimoniorum lapidibus elidenda est; ut, etsi non caro eorum effundit cruorem, multis effossa vulneribus tamen vel pudor suffusione sanguinis erubescat, si etiam ex iis quae illorum esse scripseras, opprimantur. Haec verba haereticorum ais esse. Ex nihilo, inquiunt, Deus sibi filium fecit. Si fecit eum ex nihilo, creatura est, et non filius. Et quid est, quod filium dicis, quem creaturam esse confirmas, cum dicis eum factum ex nihilo esse? non ergo potes et filium eum dicere et creaturam: filius enim ex nativitate consistit, creatura vero ex factura. Quid tibi contraria profiteris? unum elige de duobus: dic aut filium vere filium, aut creaturam vere creaturam. Si ita filium dicis, ut vere filium dicas, negasti eum esse creaturam. Et quomodo de nihilo factum eum esse dicis, quem vere filium confiteris? Si autem dicis eum vere esse creaturam, cur eum filium nominas, cum in eo istius nominis abneges veritatem? II. Sed (de) vivis lapidibus divinae vocis percutiamus frontis ejus impudentiam. Tu dicis eum esse creaturam: ego dico eum esse filium: quis inter nos de professionis veritate pronuntiet? puto, quod libenter habeas, ut ille judicet, a quo tu, renuentibus nobis, factum dicis Christum ex nihilo. Audiamus ergo quid de coelis ipse pronuntiet. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Numquid dixit, Hic est quem ego feci ex nihilo? Et vide, quia hoc tunc primum dixit, quando Jesus ut homo accessit ad baptismum: et, puto, non alia ratione quam quia poterat credi non esse filius Dei, qui corporeus videbatur, et inter caeteros homines ipse quoque ut homo peccator veniebat ad baptismum, cum peccata propria non haberet. Ne ergo, (cum) sacramentum baptismatis in homine assumpto consummat Jesus, non vere Dei filius crederetur, clamat de coelo Pater, Hic est filius meus dilectus. Intellexerat quidem et Joannes suum illum esse Dominum, quando et venienti ad baptismum ait; Ego a te debeo baptizari, et tu venisti ad me (Matth. III. 24)? Sed ne forte apud alios Joannis testimonium non tam magnum videretur, ut vinceret fidem carnis et humilitatis in Christo, et omnia omnino quae per carnem ejus agebantur; ipse quo nemo major, ipse quo nemo melior cognitor, dat testimonium de coelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui. In quantum enim manifesta fides erat circa carnem Salvatoris, in tantum et manifesta fides esse debuit circa deitatem Salvatoris: tunc enim et verus Deus est, si sit et verus filius. Carnem quidem ejus, vel potius hominem dicam, nemo ambigebat, quia nec ambigi poterat: sed illud quod in homine erat, et natum cum homine, quia videri per naturam non poterat, ne esset incertum, voce et quasi digito patris ostenditur dicentis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui; et interea pari auctoritate fides utriusque substantiae, id est, Dei et hominis commendatur in Christo. Hominis enim in se fidem Dei filius ipse signabat per conceptionem et partum Virginis, per infantiae vagitum, per cunas et in volumenta, per ipsa matris ubera, per ipsa materni lactis alimenta, per incrementa corporeae aetatis, per hoc ipsum quod venit, ut baptizaretur. Vides quomodo interim usque ad baptismum expressit in se hominis veritatem, tanto pressius hoc agens, quanto et difficilius credi poterat, Deum (in) hominem fieri. Et ne forte ad hoc coactum putes, et non sponte filium Dei, filium quoque factum esse hominis, audi Apostolum dicentem de eo: Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Si ergo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non coactus est, sed sponte factus (est) filius hominis, existens in forma Dei, Deo aequalis. Habes igitur filium exprimentem in se fidem hominis. III. Item videamus fidem in eo divinitatis expressam: et licet sufficienter supra de fide ejus divinitatis expressum est, et adhuc sint alia quoque multa copiosiora quibus fides divinitatis apparet; tamen illa nunc taceo: sufficit enim mihi si fidem divinitatis in Christo solus interim pater ostendit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui. Quid ais, haeretice? credis sine dubio Christo, quod se filium hominis fecerit: quis censes de patre? estne veridicus apud te, cum Christum filium suum esse testatur? (si non) credis patri, cum Christum filium suum esse testatur, jam majoris apud te auctoritatis est Christus, cui de fide in se hominis credis; et minus idoneus est pater, cui de filii testatione non credis. Et quomodo patrem majorem Deum vindicas, cujus vocem quasi minimi depretias? vel quomodo Christum Deum minorem asseris, cui tantum credis, quantum nec ei, quem majorem praedicas? Magnus iste honor tuus est quem patri defers, ut ei non credas de filio suo profitenti. Qui tamen iterum et alibi profitetur illum suum filium esse, quando cum apostolis Petro et Jacobo et Joanne Dominus ascendit in montem, et refulsit facies ejus sicut sol (Matth. XVII, 2). Percutiat iterum divinum testimonium tuae frontis impudentiam: Et ecce, inquit nubes lucida inobumbravit eos: et ecce vox de nube dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: ipsum audite (Ibid., 5). Certe Moyses et Elias pariter videbantur cum eo loquentes, quos utique de adoptione factos esse filios Dei negare non potes: et quomodo de solo Christo vox divina testatur dicens; Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite? Si enim et Christus de adoptione filius est, cum staret inter duos filios adoptivos, dixisset utique, « Et hic filius meus est, » ne Christus solus filius esse crederetur: at cum dixit, Hic est filius meus dilectus, adoptionis filios separavit, ut proprietas verae nativitatis in Christo solo filio crederetur. Sed non sufficit ut Christum tantummodo filium suum esse profiteretur; addidit etiam quod vero filio debebatur, dicens, ipsum audite. Magnam, immo et parem sibi auctoritatem ostendit in filio, cum ita audiendus est filius, ut audiendus et pater est: Ipsum, inquit, audite. Quidquid ergo jam dixerit Christus, audiendus est. Et videamus, si nusquam se dicit esse filium Dei, si nusquam se Deum patrem habere profitetur. Ipsius vox est: Ommis plantatio quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth. XV, 13). Et iterum: Domum patris mei fecistis domum negotiationis (Joan. II, 16). Alibi quoque: Et tu credis in filio Dei (Joan. IX, 35)? Numquam praesumeret dicere, Pater meus, patris mei, et tu credis in filio Dei, nisi esset confidentia naturae, quae vindicat vocabulum veritatis in patre, de conscientia propriae nativitatis. Quid enim insolenter ille loqueretur, Qui semetipsum humiliavit factus obediens usque ad mortem crucis. IV. Sunt et alia testimonia plurima: sed nos nunc non librum scribimus ut omnia prosequamur, sed causa brevitatis paucis testimoniis summas claudimus, ut vox illa obruatur, quae negat Christum esse filium Dei. Sane dicit se Christus filium quoque esse hominis, cum ait: Et videbitis filium hominis (Marc. XIV, 62). Et, Quem dicunt esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Hoc est enim sacramentum fidei in Christo, ut cum illum filium Dei esse credideris, credas quoque et filium hominis esse eum factum. Illud enim quod filius Dei est, naturaliter possidet; hoc autem quod filius hominis factus est, qua beneficius nobis praestitit: et ideo qui Christum filium Dei esse non credit, impius est; sed et qui Christum filium hominis esse factum confiteri dedignatur, ingratus est. Tu tamen, haeretice, credis quod Christus filius quoque hominis factus est, et cum hoc ipsum de se Salvator dicat, non abnuis. At vero cum dixerit pater, Hic est filius meus, et cum dixerit filius, Pater meus; tu ut cor Pharaonis obduras, et non credis? Superest impudentiae tuae, ut quasi melancholicus non vera perspiciens, patrem et filium dicas esse mentitos. Non, inquit, nego filium; sed nego verum filium: ergo et Petrus ideo beatitudinis vocem promeruit, quia Christum verum filium esse non credidit, licet filium Dei vivi sit confessus. Magnum revera confessae fidei sacramentum est in Petri conscientia, ut cum labiis dicat, Tu es Christus, filius Dei vivi (Matth. XVI, 16), in corde tamen habeat, quod non sit verus filius Dei vivi. Ego homo sum: verba audio, verba intelligo, interpretationem tacitam cordis audire non possum. Christum filium dixit Dei vivi: nisi et adoptivum adjecerit, ego aliud nihil intelligo, quam quod et loquitur. Viderit si Christus, qua Dominus et Deus cor aspicit: mihi tamen qui auribus tantum audio, debuit etiam per vocem fieri cordis ejus manifesta confessio, propter quem et Petrus interrogatur: non enim sibi soli Petrus interrogatus est, sed et omnibus (nobis); ut cum ille de Christo bene confitetur, et nos similiter disceremus pari confessione ad beatitudinem pervenire. Et interea videamus si digne Petrus beatitudinis praeconium consequitur, credens in corde quod non sit verus (filius), sed adoptivus: si digna haec patris revelatio est, et non potius carnis et sanguinis. Plurimi certe adoptione sunt filii Dei: et non solum Jeremias, qui adhuc cum esset in vulva matris, sanctificatus est (Jerem. I, 5); neque solus Joannes Baptista, qui in utero matris infans exsultavit in spiritu (Luc. I, 44): sed neque solus Elias, qui mortem adhuc usque passus non est, vel quilibet ex numero prophetarum, ex quibus unus, ut in Evangelio relatum est (Matth. XVI, 14), putabatur Christus: sed ad hoc nomen adoptionis, meretrices et publicani, quamvis emendatione venerunt. Et ne quis me putet blasphemare, audiat in Evangelio dici: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31), ubi non nisi filii adoptionis sunt. Cum ergo nec blasphemis nec turpibus adoptionis gratia denegatur, si corrigant se: hoc pro magno sacramento Pater Petro revelavit, quod scilicet filius quidem Dei vivi est, sed adoptione potius, et non nativitate, et tantum nomine, non etiam et nominis veritate? Plane qui hoc credit, non beatus ille est, sed miserrimus omnium hominum, habens non solum intelligentiam carnis et sanguinis, verum etiam et spiritum diaboli. Sed quaeso, Regina, sentias, quod multa in hoc loco dici poterant, quae ad consequentia festinans praetereo; credens quod data occasione, quasi una de sapientissimis plus possis sentire quam loquimur, secundum sententiam Salomonis: Da sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9). V. Haec vestra, Ariani, doctrina est, haec vestra interpretatio singularis, hoc secretum fidei vestrae mysterium: Adoptione, inquit, Christus est filius, et non verus filius. Interrogemus et Joannem: potest et hic verum didicisse, sive quia interfuit cum Petri laudata confessio est, sive ex peculiari dilectione Salvatoris, qua ita erat ei proximus, ut etiam supra pectus ejus recumberet (Joan. XIII, 23). Videamus, quid haerens pectori ejus hauserit. Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius qui est in sinu patris (Joan. I, 18). Nulla creatura videt Deum, secundum hoc quod Deus est; et ideo ait: ( Deum ) nemo vidit umquam. Sed sequitur, et dicit: nisi unigenitus filius: ergo unigenitus filius non est creatura, qui Deum videt quem nulla vidit creatura. Et ne forte unum eum de adoptivis filiis crederes, amputavit sensus impii occasionem, cum eum dixit non solum filium, sed etiam unigenitum filium. Hoc nomem non habet socios: et licet dicantur alii filii; adoptione tamen, non natura sunt filii. Sed Christus solus unigenitus filius est, quia solus verus filius est, non adoptione, sed natura, non nuncupatione tantum, sed et genere: solus (inquam) verus filius est, qui etiam in sinu patris est. Filii adoptivi in sinu Abrahae sunt: qui autem verus filius est, et unigenitus filius est, in sinu patris est. Intellige tamen et in hoc inseparabilem paternae substantiae filium, quod in sinu patris dicitur esse. Item legimus: Sic enim dilexit mundum Deus, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Non video, quomodo dilectio Dei commendetur ad mundum, si non verus et unigenitus est filius, quem dedit pro mundi redemptione. Mundus sine dubio creatura est; si Christus creatura est, quid contulit mundo, dans pro creatura creaturam? Omnis creatura servili conditione censetur: si Christus creatura est, servus est: quomodo redemit ad libertatem, cum servus nullo jure possit conferre libertatem? et tamen Abraham, ut commendaret dilectionem quam habebat ad Deum, proprium et verum unigenitum et dilectissimum filium obtulit in holocaustum, cum hoc ipsum Deus ad probandum cunctis ejus in se dilectionem fieri praecepisset. Et tu dicis, impie, quia Deus volens commendare dilectionem suam mundo, non habuit verum filium quem daret, sed usus est necessitate, more sterilium, ut, quia verum de se genitum filium non habuit per naturam, vel ex nihilo factum daret? VI. Dic, impie, (ergo) majore virtute dilectionem commendavit Abraham, proprium et unigenitum filium offerens, quam Deus qui non habuit proprium, neque vere unigenitum dedit. Et est, quod velit Deus magnopere commendare: et inferius (non) commendat, cum commendaverit homo. Et ille Deus quem majorem praedicas, minor est homine in commendanda dilectione: minus enim commendavit dilectionem, si non verum et unigenitum filium dedit pro mundi dilectione: et Abraham plus commendavit, qui proprium et unigenitum obtulit. Sed absit haec impietas, ut vel in dilectione commendanda minor sit Deus, qui est per omnia inaestimabilis: verum enim et unigenitum filium dedit, diligens mundum. Hoc enim Paulus vas electionis exsequitur, volens Dei in nos commendare dilectionem dicens, Qui suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32); cum dicit, Filio suo, proprietatem veritatis expressit in nomine: et vide tamen, quo sermone usus est, dicens, Qui suo filio non pepercit. Legisti utique dicentem Deum ad Abraham, cum filium pro Dei dilectione vellet occidere: Ne injicias manum tuam in puerum, ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi, quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12). Dicit et Paulus: Qui filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum: dicit Apostolus ex Dei voce, quomodo commendaret dilectionem: improprie usus fuerat verbis divinis, si non et hic de vero filio loqueretur: et tamen, quis nesciat in patre Abraham et Isaac filio ejus imaginem praecessisse futurae veritatis? In Deo patre et Christo unigenito filio ejus sacramentum praecedentis figurae monstravit Apostolus, consignans ipsis sermonibus veritatem, quibus et primum figura signata est, dicens: Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Si ergo figura erat in Abraham, cum offerret filium; veritas autem in Deo patre, cum tradidit filium: quid ais doctor impietatis? ubi major vis versari debet, in figura, an in veritate? sine dubio in veritate. Et quomodo tu minorem exhibes veritatem, pleniorem vero figuram? plenior enim est figura, ubi verus filius offertur: et minor est veritas, ubi secundum te, non verus filius traditur. Sed plane major est veritas, et minor est figura. Hoc si vis probari, crede verum unigenitum filium Dei; et intelliges, quod multo plus quam Abraham, gessit Deus, dans filium suum unigenitum pro mundi dilectione secundum Evangelium (Joan. III, 16), vel cum secundum Paulum, suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Abraham enim licet filium obtulerit, tamen pro Dei dilectione obtulit, cui quidquid obtuleris, non aequas ad quod dignus est; et obtulit filium, quem posteaquam per naturam habere non potuit, per Deum tamen contra naturam est adeptus: obtulit ergo Deo, quod ei contra spem naturae dederat Deus, et obtulit filium. VII. Facit ad causam, si dixero se minorem, et sine illa conditione praesenti quandoque mortalitatis lege moriturum: contra, examina quid Deus praestiterit: filium suum praestitit unigenitum, quem non sero ex alicujus adeptus est gratia, sed semper habet sine initio ex proprietate naturae natum de se talem, qualis et ipse pater est qui eum genuit, invisibilem, inaestimabilem, sempiternum, impassibilem et immortalem et omnipotentem, sicut ipse pater est, et postremo per omnia, secundum hoc quod Deus est, aequalem ei qui eum genuit. Vides qualem dedit filium pater. Ecce jam Deus inaestimabiliter superior invenitur in filio: et nunc considera, quod hunc talem unigenitum filium pro mundi dilectione praestiterit: et expende nunc, quidnam sit mundus; utique creatura est: similiter et Deus quid sit, expende: utique creator est: et nunc jam compara, quem dilexerit Abraham, et quem dilexerit Deus. Abraham quidem Deum. Sed recense quanta Deus Abrahae praestiterit, et invenies, quod Abraham multo minus Deo dilectionis debitum reddidit quam debebat, licet reddiderit quantum reddere potuit. Deus autem mundum diligit pro nulla sibi data ab eo gratia. Vides quia multo est commendabilior dilectio Dei quae non ex debito praestatur, quam illa Abrahae quae praestatur ex debito. Sed vide adhuc supereminentiam dilectionis qua Deus diligit mundum, non solum sibi, qui eum condidit nullo merito justitiae commendatum, verum etiam peccatorem et adversum se impium. Mundum ergo dilexit Deus peccatis et impietatibus reum, non quia peccata et impietates dilexerit mundi, sed dilexit mundum, ut de peccatis et impietatibus mundus ipse liberetur. Et audi Apostolum per haec mire commendantem Dei dilectionem, cum scribit ad Romanos: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis moruus est? vix enim pro justo quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus charitatem suam in nobis: quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 6-9). VIII. Intelligo quidem, quod hoc testimonium discuti desiderat: sed nunc quod faciat ad causam breviter pandimus. Mundum, habitatores mundi interpretatus Apostolus ostendit, quod pro impiis, et peccatoribus mortuus est Christus, ut suam charitatem commendaret in nobis, qui sumus in mundo: et moritur, inquit, Christus, pro impiis, et peccatoribus; quandoquidem vix pro justo quis moritur, licet forsitan pro bono quis audeat mori. Jamne intelligis quam inenarrabiliter praecellat dilectio Dei ubi est veritatis expressio, et quam minor sit dilectio Abrahae ubi figura signata est? Non hoc dico quasi non multum dilexerit Abraham; immo tantum dilexit Deum quantum et potuit, quantum nemo ex natis mulierum supergredi potest. Sed licet multum dilexerit Deum, et de toto corde et de totis viribus animae suae dilexerit: tamen inenarrabili supereminentia divinae dilectionis in infinitum superatur. Quis enim possit explicare dilectionem quam Deus mundo praestitit, dans unigenitum filium suum ita, ut homo nasceretur qui Deus est; et haberet secundum carnem humana sorte initium nativitatis, qui sine initio de patre natus est; et ille aequalis Deo in forma Dei existens semper, accepta forma servili minor fieret, non solum patre, verum etiam angelis, immo et hominibus, nescio, si non et multum infra, vermis quoque comparatione; et postremo, ut secundum naturam susceptae animae, usque ad mortem tristitiam pateretur, qui totus gaudium est, non solum Abrahae, qui diem ejus cupiens videre, vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56), sed et omnium hominum sanctorum. Praestitit ergo mundo unigenitum filium suum, ut qui vera vita est, pendens in ligno secundum carnem, mortem crucis pateretur, occultata interim sempiterna et inviolabili divinitate ejus, quae illi una est cum patre ejus. Vide dilectionem, ut pro mundi salute Dominus majestatis crucifigatur in terra qui se filium Dei credentibus vitam aeternam praestat in coelis. O te beatissimum, patriarcha Abrabam, cujus maxima dilectio in Deum non nisi inexplicabilis divinae dilectionis inundatione submergitur: et nescio si non hoc (totum) pro respectu tuae dilectionis et fidei Deus impio praestitit mundo. Tibi enim et semini tuo promiserat Deus, ut haeres esses mundi per justitiam fidei (Rom. IV, 13), sicut docet apostolus Paulus. IX. Sed satis tardo, si hunc locum voluero plenius exsequi: ad te convertar, haeretice, commonens, ut intendas quomodo Deus diligens mundum, dedit unigenitum suum filium, vel, ut ait Apostolus, quomodo suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Si sacramentum istius ineffabilis divinae dilectionis agnosceres, numquam adversus filium Dei impias componeres quaestiones; quas qui piae mentis est, per illa quae supra diximus, intelligit absolutas. Sed adhuc reliquam partem propositi testimonii videamus, ut tuae frontis impudentia multo pressius obteratur. Nam cum dixisset: Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret, prosequitur, et dicit: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Iterum dicam, est unigenitus filius: quomodo qui credit in eum, non perit, sed vitam habebit aeternam, cum credere in creaturam, sit Divinitatis offensio? Respice ad apostolum Paulum; considera, quae opprobria, quas obscenitates de his referat, qui, ut ipse ait, commutaverunt veritatem Dei in mendacio, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 23). Tu si sic credis, et sic colis, et servis unigenito filio Dei, ut eum dicas esse creaturam, illa te mala miser exspectant quibus illi puniuntur, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori. Adoptione, inquit, Christus filius Dei est, et non verus filius. Omnia leguntur Evangelia, et nusquam scriptum est, quod Christus adoptione sit filius, et non verus filius. Et bene, quod Joannes, ille Joannes recubans supra pectus Domini, causam scripti Evangelii referens posuit, et dixit: Multa quidem et alia signa fecit Jesus coram discipulis suis, quae non sunt scripta in libro hoc: haec autem scripta sunt, ut credatis, quoniam Jesus est Christus filius Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ipsius (Joan. XX, 30, 31). Estne opus adhuc apertius explanare? multa, inquit, et alia signa fecit Jesus: et licet non sint omnia scripta, quia nec scribi poterat infinita rerum copia; tamen haec ipsa ideo scripta sunt, ut credamus, quod Jesus est Christus filius Dei; et ut fidem singulorum provocaret, ostendit et praemium dicens: ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus. Si vere adoptione esset filius Dei, et non natura, si sola nuncupatione, et non etiam quod in nuncupationi intelligentia est; nusquam magis hoc ipsum explanasset, quam in ultimo scriptionis, ne fides in ambiguo derelicta, vitam aeternam perderet per credulitatis incertum. Sed Evangelista, qui ad hoc positus est, ut habens gratiam sancti Spiritus illa maxime lucidius panderet, quae ad vitae aeternae praemia pertinerent, non ambiguo clausit Evangelium, sed manifestissime expressit, ideo scripta Evangelia, ut credatis, inquit, quoniam Jesus est Christus filius Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus. Etiam ne hic suspicio est creaturae in filio Dei, ubi, qui crediderit quod filius Dei est Christus, aeternam vitam possidet, et non aliter quam in nomine ejus? qui utique non est creatura, sed creator, et non adoptione filius, sed verus filius Dei: in nomine enim creaturae ne quidem vitam temporalem potest quis assequi, nisi si aliquis eam non auferendo praestare dicatur. X. De nihilo, inquit, fecit Deus sibi filium. Praetereo multa testimonia: loquatur Joannes Christi Domini dilectione perspicuus. Scribens Epistolam ait: Omnis qui diligit patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, I): numquid ait, diligit eum quem fecit Deus ex nihilo? sed nec patrem omnino nominasset, nisi scisset de eo natum filium. Et fac nunc, quia ita intelligendum est, ut tu, haeretice, interpretaris; quod scilicet ab eo factus sit ex nihilo, quem ex patre natum dicit Joannes: et quaero, numquid secundum te solus Christus factus est ex nihilo? Nonne, ut taceam de aliis, etiam mundus ipse ex nihilo factus est? ergo et mundus a nobis diligendus est, si diligendus est pater. Sed clamat idem Joannes: Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15). Numquid tam levis est Joannes, ut ipse sibi contraria praedicaret? Absit haec impietas, ut dicatur, Joannes repugnantia sibi loquitur, qui in sancto Spiritu loquebatur. Scit distantiam facti et nati in ipso jam principio Evangelii sui, sicut supra expositum est, cum de ipso capitulo tractaretur: et ideo non ut facturam intelligit eum, quem dicit ex patre natum; quia nec singulariter poneret, si hoc quod ex patre natum est, facturam voluisset intelligi, sciens multos factos esse ex nihilo; sed singulariter ponens, de solo vero filio posuit dicens, quod ex patre natus est, quia ipse solus ex patre natus est, caeteri autem omnes facti sunt ut a conditore. Noli ergo facere divinis sermonibus vim: quid infers, quod ille non loquitur? quid doces, quod ille non docuit? Si Christianus es, et si apud te verus doctor est Joannes, crede quod docuit. Ex patre, inquit, natus est: hoc (si) credideris, si diligis patrem, et diligendo patrem, diligis filium qui ex eo natus est: quod si non credideris, quia ex patre natus est; quod neque patrem diligis, neque eum qui ex eo natus est: non autem diligis hoc modo, cum in patre negas esse quod patris est, id est generare, et in filio negas esse quod filii est, id est nasci. Et audi nunc, quale tibi beatus Joannes nomen imposuit dicens: Hic est antichristus, qui negat patrem et filium (I Joan. II, 22). Tu quidem falso Christiani tibi cognomen imponis; sed a veridico Joanne pro sectae tuae merito antichristus vocitaris. Mentior, si non tu in patris vocabulo intelligis creatorem, si non in filii nomine asseris creaturam. Joannes patrem et filium nuncupat: et tu in his nominibus creatorem et creaturam interpretaris. Merito ergo vocaris antichristus, qui negas patrem et filium sub interpretatione impia. XI. Sed adhuc audi, o quisquis ille es insolens et contumax in filium, et de patris persona gloriaris: et intellige, quia patrem habere non potes, si non confitearis et filium. Idem prosequitur Joannes: Qui negat filium, neque patrem (habet): qui confitetur filium, (et filium) et patrem habet (Ibid., 23). Vides ubique Joannes ipsa nomina ponere, ut nihil aliud intelligatur, quam quod est in natura nominum: et tamen, si adhuc frons impudentiae tuae potest ictus lapidum sustinere, et si tanta obstinatio duritiae tuae est, ut cum audis patrem et filium, non tamen verum patrem neque verum filium credas; ecce idem Joannes qui est dilectus a Domino, vicem reddens dominicae dilectioni, fortiori lapide jam non tantum frontem, sed ipsum caput serpentinum tuae conquassat impietatis, scribens in ultimo epistolae suae: Scimus quia filius Dei venit (I Joan. V, 20, 21), et incarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum bonum, ut cognoscamus ipsum verum, et simus in ipso vero filio ejus Jesu Christo. Hic est (Deus) verus et vita aeterna, et resurrectio nostra in ipso. Explicari non potest, quantos adversum te sermonum lapides et saxa congessit sub uno hoc testimonio. Scimus, inquit, quia filius Dei venit. Habes unam de filio confessionem, et paululum infra post sacramenta incarnationis et passionis ejus et resurrectionis, quae utique propter nos exercuit, subsequitur dicens: et dedit nobis intellectum bonum: sine dubio quia ipse dator bonus est, dans intellectum bonum. Non impie intelligimus, si hunc intellectum bonum dixerimus Spiritum sanctum esse, qui et dicitur Spiritus intelligentiae, in quo cognoscimus ipsum verum. Sine Spiritu enim sancto non potest veritas cognosci: habes testimonium in Evangelio, ubi et Deum ipsum sanctum Spiritum pollicetur, et de ipso ait, quod ipse mihi testimonium perhibebit (Joan. XV, 26); utique per apostolos, vel per quoslibet filii Dei praedicatores, dans eis intelligentiam, qua Spiritus intelligentiae verum cognoscendi. Unde et apostolus Paulus scribens ad Corinthios ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est: ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis. Dedit ergo intellectum bonum, id est Spiritum sanctum, ut cognoscamus ipsum verum (I Cor. II, 12). XII. Adhuc si non intelligis de tot supra editis dictionibus, vel ex consequentibus animadverte omnes suspiciones impiae interpretationis exclusas: Ut simus, inquit, in ipso vero filio ejus Jesu Christo. Et adhuc amplius densat piam fidem dicens: Hic est verus Deus: et nondum tacuit, sed cumulat et exaggerat, ut impius sensus sophisticis confidens argumentationibus obruatur: subsequens enim ait, Et vita aeterna, et resurrectio nostra in ipso. Ubi sunt nunc illa impia vestra sophismata quae Aristotelis episcopi vestri magisterio didicistis dicentes: Filius est, sed non est verus filius: Deus est, sed non est verus Deus? Ecce uno testimonio tot modis filii verum nomen expressum est, immo quia et verus Deus est. Quomodo enim non verus Deus, qui verus est filius? quandoquidem non solum de veri filii nomine Deus verus probatur, sed etiam per hoc, quod vita aeterna est. Vita enim aeterna non habet initium neque finem: ergo Deus verus est Christus, non habens initium neque finem, existens ipse vita aeterna, quae est sine initio et fine. Sed et cum resurrectio nostra est, potestas in eo verae divinitatis agnoscitur, cum mortem per virtutem resurrectionis excludit, exemplo sui quem assumpsit hominis, in quo et de Virgine nasci dignatus est, in quo et nos jam resurreximus, habituri unusquisque nostrum specialem resurrectionem pro merito fidei ac vitae, sive ad refrigerium, sive ad ustionem. Vide, miser, ne adhuc non credas verum esse filium, et incipias habere resurrectionem ad poenam perpetuam gehennae in tenebris exterioribus, ubi erit fletus oculorum et stridor dentium (Matth. VIII, 12), si tamen non adhuc aliquid tetrius manet impios in filium. XIII. Satis, ut opinor, licet pauculis testimoniis comprobatum est, quod sit verus Dei filius, natus de patre, non factus ex nihilo. Sed adhuc quaeso, exhibe infatigabilem patientiam, ut hoc ipsum de veteri Scriptura vel uno testimonio comprobemus. Dicis, haeretice, ex nihilo filium factum, cum hoc nusquam legeris: negas illud quod scriptum est: quia ex patre natus est. Dic mihi, cujus verba sunt: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3)? Si ambigis, respice ad initium Psalmi ejus, et lege scriptum: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ibid., 1). Hoc testimonio ipse Salvator usus est, ut cum vult se Dominum credi, loquens ad eos qui illum solum hominem natum ex semine putabant David, non etiam et Deum qua Dei filium. Sed et Paulus apostolus hoc ipsum credens, quod et olim Spiritus sanctus in David locutus est et postea exposuit, ait in Epistola sua: Ad quem autem angelorum dixit aliquando, sede ad dexteram meam (Heb. I, 13)? hoc explanans, quia nemo de angelis talis est, qualis et filius: omnes enim angeli facti sunt, solus autem filius natus est, cui et dicit, sede ad dexteram meam; quia et solus ipse est unigenitus filius qui est in sinu patris (Joan. I, 18). Non autem nunc expositio totius psalmi necessaria est, sed illud solum probandum, quia Dominus Pater dicit Filio Domino meo, Sede ad dexteram meam; ut et illud quod in sequenti dicitur, non alius quam pater dixisse credatur, id est, Ex utero ante luciferum genui te. Nonne etiam hoc testimonio verissime probatum est, sepultam vocem impiam esse dicentium, quod ex nihilo fecerit Deus filium? Quomodo enim ex nihilo, cum ipse pater clamet, Ex utero ante luciferum genuit te? Et vide, ne putes nos intelligere, quod Deus membrorum partiumve compositione consistat. Absit haec impietas. Deus enim, quodcumque illud est, simplex est; totus idem est secundum substantiam, non pars et pars, non membrum et membrum; sed, ut diximus, simplex nescio quid, quod sit integrum, et perfectum, et inaestimabile tamen et inexplicabile. Licet ergo talis est, ut non membris partibusve subsistat, tamen Scriptura divina cum vult nobis fabricatoris veram intelligentiam commendare, ex his quae novimus, loquitur dicens: Opera manuum ejus esse coelos (Psal. CI, 26), vel unamquamque creaturam: quia apud homines vere et proprie opus vel fabrica intelligitur, quod efficitur (manibus): denique cum visum est arte aliquid fabricatum, ad manus refertur artificis. Similiter autem inter nos volentes filii designare naturam, uteri facimus mentionem: nemo enim de veris filiis non de utero nascitur. Et Deus ergo volens ex se natum filium demonstrare, dixit quod eum ex utero genuerit, ne tu, haeretice, calumniareris ex nihilo. Sed sicut cum Deus manibus fecisse dicitur, ut Deo dignum intelligendum est; ita et cum ex utero genuit, non contra quam Deo dignum est, opinemur. Illud tamen certissime confitendum est, quod verus est conditor in significatione operis manuum, et verus est pater in significatione uteri gignentis, etsi nihil in se membrorum habeat. XIV. Sed quia soletis dicere, o Ariani, « In Deo id ipsum est facere, quod et generare, » opportune et hanc vestram perversitatem de praesenti occasione convincam. Multa sunt nempe opera manuum, sed unus est unigenitus filius ventris: non ergo id ipsum est facere, quod et generare: et omnia quidem per Verbum, et in sapientia facta sunt; Verbum autem sive sapientia, non per aliquem, sed ex Deo nata sunt: unde non id ipsum est facere, quod et generare. Nisi enim esset distantia inter facere et generare, nihil prohibebatur dicere, manus meae generaverunt te, et coeli ventris mei sunt opera. (Sed) sicut dictio multam habet differentiam, ita et res quas dictio determinat. Ex utero, inquit, ante luciferum genui te. Hoc autem dicit pater ad filium, non quod filius ignoraret, sed ut nos scire possemus proprietatem patris ad filium, vel filii ad patrem: ideo ita scriptum est, sicut et ipse unigenitus filius existens sapientia ait: Ante omnes autem colles genuit me (Prov. VIII, 25). Unde et hoc loco ante luciferum genitus esse dicitur. In luciferi vocabulo omnis ubi ubi lucidior creatura signatur: unde cum dicitur, ex utero ante luciferum genitus hoc, specialiter docetur, quod vere ex patre sit natus, et non factus: quod autem ait, ante luciferum, ante omnem creaturam significat, secundum quod dictum est, Et ipse est ante omnes (Coloss. I, 17).

CAPUT III. Quod Dei filius sit omnipotens, et indemutabilis, et quod una sit omnipotentia Patris et Filii, sicut et una deitas: et de sacramento incarnationis filii, vel potius suscepti ab eo hominis.

I. Percutiamus et aliam eorum blasphemiam, per quam, ut scribis, dicunt quod non sit omnipotens filius. Et hoc breviter faciam, ne longius extendens, laborem legenti tribuam. Dicant, quando non est omnipotens, per quem, ut ipsi quoque confitentur, omnia facta sunt: dent unum opus patris quod non fecerit et filius, ut probent non esse omnipotentem filium: at cum nullum sit opus, quod non patris existat et filii, sine dubio omnipotens est filius, faciens quaecumque facit omnipotens pater. Sufficit, si hoc ipsum etiam divinis testimoniis approbemus. Apud prophetam Zachariam legimus: O, o, fugite a terra Aquilonis, dicit Dominus, quoniam a quatuor ventis coeli colligam vos in Sion: resalvamini, qui inhabitatis filiam Babylonis, quoniam haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes quae exspoliaverunt vos; quoniam qui tangit vos, sicut qui tangit pupillam oculi ipsius: quoniam ecce ego infero manum meam super eos; et erunt spolia, qui spoliaverunt illos: et scietis quia Dominus omnipotens misit me (Zach. II, 6-9). Si intendas huic capitulo, invenies quod filius omnipotens a patre omnipotente sit missus, ut positis in captivitate subveniat. Considera enim prophetam dicere: Haec dicit Dominus omnipotens: et audiamus, propheta referente, quid dicit Dominus omnipotens: Post honorem, inquit, misit me super gentes: sine dubio filius est, qui post honorem missum esse se dicit super gentes, quem propheta dicit Dominum omnipotentem. Hic ergo filius existens Dominus omnipotens in ultimo testimonio, et scietis quia Dominus omnipotens misit me, ut supra dictum est, ab omnipotente missus est patre. Sed et apostolus Joannes in Apocalypsi haec dicit: Amen, testis fidelis, initium creaturae Dei (Apoc. III, 14), qui est, et qui erat, et qui venturus est Dominus Deus omnipotens (Apoc. I, 4, 8; IV, 8). Et Salomon inter caetera ait de sapientia, quae utique Christus filius Dei est: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula; Dominus omnipotens, nomen est ei (Sap. VII, 26, 27): Item: Ipse et qui redemit illos, Dominus omnipotens nomen est illi. Item in Mach.: Nondum enim omnipotentis, et omnia possidentis Dei judicium, majestatis, et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest. Quomodo non omnipotens est, cum possit omnia? Nam et supra de eadem sapientia dixerat, omnem habens virtutem (Ibid., 23): ergo omnipotens est, omnem habens virtutem. Sed adhuc ipse Salomon ait de eadem sapientia: Et permanens in semetipsa manet (Ibid., 27). Et alibi Salomon: Non enim impossibilis est omnipotens tua manus (Sap. XI, 18). Item: ipse: Omnipotens sermo tuus exsiliens de regalibus sedibus (Sap. XVIII, 15). II. Agnosce omnipotentiam ejus, cum omnia innovat: agnosce interea et quod indemutabilis est, cum in semetipsa permanet omnia innovans: id est, licet omnia innovet, ipsa tamen indemutabilis perseverat; quod nisi non Dei omnipotentis est. Sed quia vere indemutabilis est filius et conditor omnium, etiam his Psalmistae versibus approbatur: In initio tu Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28). Hoc de filio Dei scriptum interpretatus est Paulus scribens ad Hebraeos (Heb. I, 10-12). Habes ergo per haec capitula et omnipotentem filium, et indemutabilem, et omnium conditorem, sicut et omnium artificem, dicente Salomone: Omnium enim artifex docuit me sapientia (Sap. VII, 21). Sed ne duos omnipotentes inteiligas, praecavendum est: licet enim et pater sit omnipotens et filius, tamen unus est omnipotens, sicut et unus est Deus: quia Patris et Filii eadem omnipotentia est, sicut et eadem deitas, secundum quod supra pro viribus et conditione temporis coarctantis expressum est. Sed et nunc inferius explanabitur testimonio Esaiae prophetae: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur: quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Erubescent et confundentur omnes, qui adversantur ei, et ibunt cum confusione. (Isa. XLV, 14). Intende, quia ad filium dicitur, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur. Ergo et hinc Deus verus ostenditur filius, cum adoratur. Dei enim est adorari: siquidem et alibi docet Apostolus de filio Dei esse scriptum: Et adorent eum omnes angeli Dei (Heb. I, 6): scilicet quia vere Deum et Dominum. Sed in praesenti testimonio Esaiae, sicut ipse Deus, sic etiam in ipso Deus est: ait enim, Quoniam in te Deus est, et non est Deus praeter te. Et cum dixerit in Deo Deum esse, subsequitur, et dicit: Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Ergo cum Deus in Deo est, et non est Deus praeter eum in quo Deus est, et ipse est Deus Salvator Israel; ostenditur unitas divinitatis in Patre et Filio, sicut et omnipotentiae, et quidquid omnino divinae substantiae est: hoc solo differens a patre filius, quod ille pater est, et hic filius; id est, quod ille genuit, et hic natus est: non tamen quia natus est, minus habet aliquid, quam quod in Deo patre est, imago Dei invisibilis existens (Coloss. I, 15), et splendor gloriae, et character substantiae ejus (Heb. I, 3). Hoc qui de filio Dei non credunt, Esaiae sententiam sustinebunt dicentis: Erubescent, et confundentur omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione. Sed et Jeremias de filii deitate exprimit dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque eo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi: post (haec) in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38). Non utique pater Deus, sed filius factus homo in terra visus est, et conversatus est cum hominibus, naturam in se hominis exercens sine peccato propter nostram salutem; de quo et legimus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre (Joan. I, 14). III. Si ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, natus ex virgine nobiscum Deus; quo nunc, haeretice, proficis? Si infirmitates assumptae carnis objicias, si animae humanae quam cum carne susceperat, utiles nobis aestus describas; cum constet cum, secundum quod Deus est et Dei filius, esse per omnia ut Patrem impassibilem. Ideo enim et illa quae sunt deitatis ejus praemisimus, ut jam si quid humilitatis et infirmitatis in Christo legitur, non deitas ejus violata credatur, sed naturae suscepti hominis, et disciplinae quam tradebat, exsecutio probetur. Vanum est enim noluisse ut hominem nasci, licet ex virgine tamen hominem, nec infirmam hominis in se designare naturam. Vanum est praecepta dare, quibus homines viverent, et ipsam jam, quia semel homo esse dignatus est, sine praeceptorum observatione concurrisse. Ille si non hominis infirmitatem factus homo exercere voluisset, quis crederet, quod homo factus fuerat ex originis nostrae matrice, licet sine viri complexu? quandoquidem hodieque non desunt, qui negent eum nostram gestasse corpulentiam, etiam postea quam infirmitatem carnis exercuit. Ille si factus homo non servasset, quam docere venerat disciplinam, non bonum magisterii dedisset exemplum. Quis enim discipulorum servare conaretur, quod non magister ipse servasset factus ut homo; cum hodie jam quicumque servat ipsius exemplo, relevatur ut servet? Vides quia et infirmitates pati debuit, ut homo natus probaretur; et factus homo observare quodcumque docuisset, ut caeteros invitaret; magis autem dixerim ut caeteros sublevaret: jam enim caro nostra didicit ejus carne relevari. Si enim infirmitates hominis pati noluisset, ut quid et de virgine homine natus est? et si nolebat observare praecepta, quia Dominus; ut quid et formam servi acceperat, quae praeceptis et obedientiae obnoxia est? atquin totum sacramentum a Deo assumpti hominis hoc, quod in Adam non est de inobedientia servatum, in Christo homine de obedientia servaretur. Hoc ipsum Apostolus Paulus inter caetera quae divine tractat, asserit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituuntur multi (Rom. V, 19). (Sicut enim per unius hominis contemptum peccatores constituti sunt multi, ita et per sacramentum obauditionis in Christo, quam non ex infirmitate, sed ex bonitate deitatis praestat in salutarem hominis disciplinam, salvantur multi). IV. Videamus nunc et sacramentum passionis. Totus Adam peccaverat; totus Adam expulsus de paradiso fuerat: totum suscipere debuit expulsum, qui totum salvare venerat. Non autem videbatur totum expulsum in se suscepisse, nisi illum suscepisset per substantiam carnis et animae: hoc enim totus homo est per naturam. Hoc autem tunc probari potuit, si ipsas infirmitates carnis ejus et animae sustineret, licet sine vitio peccatorum; ut vere non aliam substantiam carnis et animae suscepisse putaretur: ut cum in se hominem ab infirmitatibus et passionibus liberat, etiam hos qui secundum vestigia ejus sectantur, liberatos esse crederemus. Sed patrocinetur huic sensui gentium doctor Apostolus vivacius, et ut mysticus scribens: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 23). Sed naturam suscepti in eo hominis melius describat Esaias: Domine quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut puer, sicut radix inveterata sitienti: non est species ei neque honor formae: et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed species ejus sine honore, deficiens praeter caeteros homines: homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quia aversa est facies: depretiatus est, nec aestimatus est. Hic peccata nostra fert, et pro nobis dolet: et aestimavimus eum in dolore esse et in plaga et in malo: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super eum: plaga ejus nos sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus: homo a via sua erravit, et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris: et ipse propter quod male tractatus est, non aperuit os. Sicut ovis ad occisionem adductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quia auferetur a terra vita ejus: ab iniquitatibus plebis meae adductus est ad mortem; et dabo malos pro sepultura ejus, et ipsos divites pro morte ejus. Quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore suo locutus est (Isa. LIII, 1-9). V. Sufficit hoc testimonio probatum, quod omnem in se hominis naturam peregit, sine peccato tamen suo, licet peccata nostra portaret. Sed ne homo tantummodo crederetur, interposuit, et dixit: Generationem ejus quis enarrabit? illam utique quia de Deo patre generatus est, quae sine initio est: et ideo de ea ait, Generationem ejus quis enarrabit? non quasi ignorabilem, sed quasi inexplicabilem dicens. Omnes enim catholici scimus, quia de Deo patre natus est, sed inenarrabiliter: et ideo ait, Generationem ejus quis enarrabit? Hanc autem generationem qua de virgine nascitur secundum carnem, refert Evangelium, ejus quoque tempora describens. Divinae autem generationis initium, ut diximus, investigari non potest, sicut nec divinitatis quae illi una cum patre est: et ideo ait, Generationem ejus quis enarrabit? Si ergo in sacramento fidei hoc accepimus, ut Christum Deum credamus et hominem; Deum quidem, de Deo sine initio tantum; hominem autem, quia de virgine in temporibus natum: non calumniemur divinitati ejus, cum pro nostra medela quae sunt hominis exsequitur, habens in se acceptam hominis naturam: quia nec homo negandus est, cum propriae divinitatis naturalem exerit potestatem, accepta in se forma servili. Si ergo et orat patrem, et si nihil a se facere se dicit (Joan. V, 19), nisi quod patrem viderit facientem; ut nihil nunc aliud dicam, certe humanae extollentiae modum, qua magister imponit; ut tanto magis discat homo Deo deferre, quanto detulit et verus filius, qui causam subjectionis propriam non habebat, qui et formam orandi dederat, ut non tam fieri nostram voluntatem rogaremus, sed voluntatem Patris qui in coelis est (Matth. III, 21). Et ideo quod docuerat ut impleret, ait: Non veni meam voluntatem facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38). Sed et quod minor factus est, quod crescit, quod proficit, quod esurit, quod sitit, quod laborat, quod flet, quod dolet, quod tristis est, postremo quod moritur: ad naturam assumpti hominis referendum est, quam pro nostrae sacramento salutis mystice exercuit, sub intelligentia qua supra in testimonio Esaiae relatum est. Sub hoc fidei sacramento non solum illa capitula solvuntur de quibus interrogare dignata es, sed et omnes quaestiones quas contra filii divinitatem coaptant impii haeretici.

CAPUT IV. De hoc quod ait Filius: PATER MAJOR ME EST.

I. Accipe nunc et has quaestiones, quas ex diversa parte proposueras fortiores, specialiter absolutas. Dicunt, inquis, haeretici ad depretiandam filii perpetuam et perfectam in omnibus deitatem, Pater major me est (Joan, XIV, 18). Sed requirendum est, quando hoc filius dixit: nonne quando impletum est in eo quod scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum (Psal. VIII, 6)? Quomodo minoratus est, exponat apostolus Paulus tertii coeli conscius: Paulo minus, inquit, ab angelis minoratum videmus Jesum propter passionem mortis; gloria et honore coronatum, ut gratia Dei mortem gustaret pro omnibus (Heb. II, 9). Pro omnibus, ait, non pro se: ergo qui pro omnibus gustavit mortem, quid mirum si pro omnibus et minoratus est? Pro omnibus (autem) gustavit mortem; non pro se, eo quod pro omnibus in peccati reatu positis ipse homo factus, nullo proprio peccato tenebatur obnoxius. Et vide quomodo hoc ipsum, quod minoratus est propter passionem mortis, et quod gratia Dei pro omnibus gustavit mortem, ad decorem operis interpretatur sapientissimus Paulus ita subsequens: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passiones consummare (Ibid., 10). Vides quam pulchrum, quamve decorum nostrae salutis sacramentum in eo, quod filius est, minoratus ostenditur. Quomodo ergo ad offuscandam divinitatem ejus improperas, quod exsequitur ad decorem? Pater major me est: hoc tunc dixit, postea quam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. II. Et vide ne demutabilem credas, quasi desierit esse Verbum, postea quam caro factum est; sed manens semper Verbum Deus, et caro quoque factum est. Etsi enim dixit, Et Verbum caro factum est, pressius loqui voluit, ne quis in eo non veram carnem crederet. Siquidem et post tam pressam locutionem non desunt qui dicunt, carnem illum habuisse putativam. Ut autem manifestum sit Verbum carnem factum, non demutatione divinae substantiae, sed susceptione carnis humanae, intende quid sequitur: Et habitavit in nobis. Non ergo interceptum est Verbum demutatione, quod per carnem assumptam habitavit in nobis: habitatio enim probat perseverantiam Verbi. Hoc ideo interposui, ne quis filium Dei demutabilem credat, cum legit: Et Verbum caro factum est. Dicit ergo filius, Pater major me est, postea quam Verbum caro factum est, et suscepit officium ministrantis. Venit enim non ministrari, sed ministrare. Pater major me est (Matth. XX, 28). Quid ais deitas? quomodo dicis patrem te esse majorem? certe una tibi et patri imago est secundum Moysen, eademque forma secundum apostolum Paulum, qui me etiam docuit, quod sis splendor gloriae et character substantiae ejus (Heb. I, 3). Sed et tu ipse docuisti dicens: Qui me vidit, vidit patrem; et ego in patre et pater in me (Joan. XIV, 9). Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Sed et quaecumque facit pater, facis et tu similiter: tua enim verba sunt: Quaecumque enim ille facit, haec et filius similiter facit: et sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius, quos vult, vivificat, et ut honorificent filium, sicut honorificant patrem (Joan. V, 19-21). Cum ergo eadem tibi imago est, eadem forma eademque substantia, eadem naturae unitas, eadem potestas, eadem libertas voluntatis, idem honor, et omnia omnino quae patris sunt, tua sunt, quia quae tua sunt, patris sunt; quomodo dicis, Pater major me est, cum in omnibus quae sunt deitatis, talis es qualis et pater? Loquatur apostolus Paulus in quo Christus loquebatur, secundum quod ipse ait: An experimentum quaeritis, qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Quid dicit Apostolus? qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6). Ergo secundum hoc, quod in forma Dei est et quod aequalis est Deo, non est major pater. Et quomodo major est pater, subsequentia demonstrant: Sed semetipsum, inquit, exinanivit, formam servi accipiens (Ibid., 7, 8). III. Vide ne et hic interceptionem divinitatis intelligas, cum audis, semetipsum exinanivit: intende enim ad hoc quod sequitur, formam servi accipiens. Manere ergo in suo statu ostenditur, qui formam servi dicitur accepisse. Sed quamvis maneat et perseveret in eo status divinus; tamen semetipsum exinanivit, scilicet per occultationem divinitatis, formam servi accipiens in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Jam talis est si dicat, Pater major me est: Non impugnat aequalitatem divinitatis, sed designat sacramentum humanitatis per hoc quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Jam talis si dicat, Qui misit me Pater, mandatum mihi dedit, quid dicam, et quid loquar (Joan. XII, 49); et: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38); ostendit, quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se ipsum factus obediens usque ad mortem: et tamen quae est in his diminutio ejus divinitatis, si ad amputandam in hominibus arrogantiam ipse non sibi arrogans loqueretur? Mentior, si non hoc ipsum testimonium ideo posuit apostolus Paulus, ut ad humilitatem Salvatoris exemplo singulos provacaret. Hoc ita invenies, si eamdem Epistolam quam scribit ad Philippenses, intentius legeris. Sed et haeretici nolunt ob sacramentum exinaniti Dei per acceptionem formae servilis esse dictum, Pater major me est. Dicamus et nos patrem majorem de solo sacramento generationis: et hunc enim pium sensum nonnulli catholici prosecuti sunt dicentes, patrem et filium ejusdem substantiae, et ideo secundum substantiam alterum altero non esse majorem. Qualis enim pater est Deus, talis et Deus filius est: nihil enim minus ex se genuit, quam ipse est: perfectus enim existens perfectum genuit. Etsi ergo, qua Deus, Deo aequalis est filius; tamen, qua filius, minor dicitur patre: id est, quia filius de patre sit, et plenitudo existens plenitudinem genuit: pater autem genuit filium, et ideo non dixit, « Deus major me est, » sed, Pater major me est.

CAPUT V. Quod in Actibus Apostolorum legitur: CERTISSIME ITAQUE SCIAT OMNIS DOMUS ISRAEL, QUIA DOMINUM ILLUM ET CHRISTUM DEUS FECIT HUNC JESUM, QUEM VOS CRUCIFIXISTIS.

I. Inter caetera haereticorum, ut scilicet Dei filius factura credatur, etiam hoc ex persona diversae partis posuistis, quod legimus in Actibus Apostolorum beato Petro dicente: Certissime itaque sciat omnis domus Israel, quia et Dominum illum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Act. II, 36.) Sed hujus quoque quaestionis absolutio manifesta est secundum superiorem expositionem, in qua diximus filium Dei etiam filium hominis factum. Qui etsi pati non potest, quia filius Dei est Verbum et sapientia Dei existens, quia secundum hoc semper impassibilis perseverat sicut et pater ejus; tamen per hoc quod homo factus est, natus de Maria virgine, passibilis est: quippe qui et mortem sustinuit, et mortem crucis, manens in se semper, quia Deus inviolabilis, etiam cum versatur in homine et crucifigitur. Hunc ergo Jesum qui est secundum carnem, Dominum illum et Christum fecit Deus. Nam secundum hoc quod est unigenitus filius Dei, qui est Verbum et sapientia Dei, non est aliqua factura, neque exspectans promotiones, quippe existens in omnibus Deus perfectus, sicut et pater ejus. Hic autem Jesus, secundum carnem Christus factus est, quando primum forma illa servilis quam acceperat de Adae peccato, liberata est. Adam enim de dominio in servitutem recidit ex commissione peccati: Omnis enim qui facit peccatum, servus est. (Joan. VIII, 34.) Salvator autem renovavit multo firmius, immo et incorruptibilius in assumpto homine dominium, cum in eo ipsum peccatum quod per Adam fuerat causa abjectae servitutis, abstersit. Sed factus est iterum vere Dominus, cum in illum populi credentes se ejus dominio subdiderunt. Provocatus enim per hortamenta sacrae Scripturae dicentis, Servite Domino in timore (Psal. II, 11); unusquisque jam cognoscens in Christo salutare dominium ait: Nonne Deo subdita est anima mea (Psal. LXI, 2)? Hujus servum fieri summi decoris est, et quasi quaedam supereminens mundo nobilitas. Ideo et Apostolus gloriam suam scribit: Paulus servus Jesu Christi (Rom. I, 1). Vides quomodo sit factus Dominus, quando illum et is qui persecutus fuerat, suum Dominum pro summa sibi gloria confitetur. II. Factus est autem Jesus secundum carnem non solum Dominus, sed et Christus. In Christi autem nomine, regis sacerdotisque sacramenta versantur. Legimus in veteri Scriptura, sacerdotes et reges apud Israelitas olei unctione consignatos, atque ideo christi vocabantur. Christus enim quod Graece dicitur, hoc apud Latinos unctus sive linitus est interpretatus. Sed Salvator noster vere Christus secundum carnem factus est, existens verus Rex, verus et Sacerdos: utrumque idem ipse, ne quid in Salvatore minus haberetur. Audi itaque ipsum regem factum cum dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6). Audi quod etiam sacerdos sit de patris testimonio dicentis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Aaron primus in lege ex unctione chrismatis factus est sacerdos; et non dixit, secundum Aaron, ne et Salvatoris sacerdotium successione haberi posse crederetur. Illud enim sacerdotium quod fuit in Aaron, successione constabat: sacerdotium vero Salvatoris non in alterum successione transfertur, eo quod ipse sacerdos jugiter perseveret, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Est ergo Salvator secundum carnem, et Rex et Sacerdos, sed non corporaliter unctus, sed spiritualiter. Illi enim apud Israelitas reges et sacerdotes olei unctione corporaliter uncti, reges erant et sacerdotes; non utrumque unus, sed singuli quoque eorum aut rex erat aut sacerdos: soli enim Christo perfectio in omnibus et plenitudo debetur, qui et legem venerat adimplere. Sed licet non utrumque singuli eorum essent, tamen regali aut sacerdotali oleo uncti corporaliter christi vocabantur. Salvator autem qui vere Christus est, Spiritu sancto unctus est, ut adimpleretur quod de eo scriptum est: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). In hoc enim plus quam consortes istius nominis unctus est, cum est unctus oleo laetitiae, quo non aliud significatur, quam Spiritus sanctus. III. Hoc verum esse, ab ipso Salvatore cognoscimus. Nam cum accepisset librum Esaiae, et legisset, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18), adimpletam tunc dixit prophetiam in auribus auditorum. Sed et Petrus princeps Apostolorum illud chrisma unde Salvator Christus ostenditur, docuit esse Spiritum sanctum, id ipsum et virtutem Dei, quando in Actibus Apostolorum ad fidelissimum et misericordem (Cornelium) qui erat tunc Centurio, loquebatur. Nam inter caetera ait: Incipiens a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute, hic circuivit faciens virtutes et magnalia, atque omnes liberans obsessos a diabolo (Act. X, 37, 38). Vides quia et Petrus dixit hunc Jesum secundum carnem unctum esse Spiritu sancto et virtute. Unde et vere ipse Jesus secundum carnem factus est Christus: qui unctione sancti Spiritus et rex factus est et sacerdos in aeternum. Haec autem ideo prosecutus sum, ut liquido appareat Jesum filium Dei non secundum quod est Verbum et sapientia Dei, crucifixum, vel factum esse Dominum et Christum; sed secundum hoc quod assumpsit de Maria: quamvis per assumpti hominis passionem, et unigenitum fidelium Dei passum esse dicamus; non quia vere ipse unigenitus filius, qua est Verbum et sapientia Dei, passus est, sed quia quidquid in assumptum hominem ejus injuriae vel passionis illatum est, id totum ad ipsum unigenitum impassibilem Deum quadam ratione revocatur. Unde et apostolus Paulus scribens ad Corinthios ait: Si enim cognovissent (I Cor. II, 8), scilicet principes hujus saeculi, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Si ista manifesta sunt, apparet jam quomodo dictum sit, Certissime itaque sciat omnis Israel, quia et Dominum illum et Christum Deus fecit, hunc scilicet Jesum quem vos crucifixistis; quem et idem Petrus supra virum nominavit dicens: Viri Israelitae audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum a Deo probatum in vobis virtutibus et prodigiis et signis (Act. II, 22); hunc scilicet Jesum Christum, quem et Paulus hominem dixit scribens ad Timotheum: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus (I Tim. II, 5). Qui et dicebat in Evangelio: Nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40). IV. Non pro impio Photino haec loquimur, qui nudum vult esse hominem sine Dei Verbi incarnatione, sed contra Arium antichristum recitamus, qui vult ipsum unigenitum filium, qui est Verbum et sapientia Dei, qua Deum, et non qua hominem crucifixum, et ipsum esse factum Dominum et Christum. Sed etsi durissima obstinatione contendunt dicentes de ipso Deo Verbo scriptum esse, quod Deus illum fecerit et Dominum et Christum; nec sic pertimescimus fiducia veritatis, ne forte per hoc quod scriptum est, Verbum Dei factura credatur. Fac enim Verbum Dei factum esse Dominum et Christum; quid hoc praejudicat ejus substantiae, qua semper est Verbum Dei? Intende enim quia non substantiam Verbi Dei dixit esse factam, sed hoc ipsum Verbum quod semper est filius Dei, factum esse Dominum et Christum. Non enim id ipsum est, hoc quod omnino non erat, fieri, et id quod erat, aliquid fieri. Nam et Deus fit aliquoties adjutor et protector, non tamen quia factus est adjutor et protector, jam etiam hoc quod Deus est, factus esse credendus est. Nam et Moyses postea quam divinum sensit auxilium et protectionem, de Deo qui (eum) contra Pharaonem adjuverat et protexerat, dixit: Adjutor, et protector factus est mihi in salutem (Exod. XVIII, 4); et multa simillima testimonia invenies, quae ego, ne multum adhuc prolongem, praetereo. Si ergo cum Deus sit adjutor, et protector, non hoc quod Deus est, fieri creditur, sed hoc ipsum quod adjutor et protector esse designatur: quid est quod cum Verbum Dei factum esse Dominum et Christum dicant, putemus Dei Verbi substantiam factam? Numquid quia legimus, Et Verbum caro factum est, ideo ipsum quoque Verbum factum esse credendum est? Sed manifestissime expressum est, non tam Verbum esse factum quod erat in principio apud Deum (Joan. I, 3); sed ipsum Verbum quod semper erat, postea factum esse carnem, ut factura; non hoc, quod caro factum est. Ita ergo et cum dicitur Verbum Dei factum esse Dominum et Christum, non eam substantiam Verbi Dei factam esse intelligendum est; sed quia Dominus et Christus factum est hoc ipsum Verbum, quod semper Deus erat. V. Fit autem Dominus eorum, qui se eidem mancipant proposito serviendi. Et da mihi veniam, beatissime Matthaee, si dixero, quod nondum tibi Christus Deus erat Dominus, quando adhuc telonio serviebas. Sed et Apostolis universis tunc primum Dominus factus est, quando derelictis omnibus eidem servire maluerunt. Ipsarum quoque gentium tunc Dominus factus est, quando idolorum vana superstitione derelicta, ipsae gentes se ejus dominio tradiderunt: in quantum enim quis peccati servus est vel mammonae, in tantum Dei servus esse non potest. Cum ergo peccato et mammonae quis abrenuntiaverit, faciens justitiam habendique cupiditatem respuens; tunc Jesus Dominus ejus efficitur. Eadem quoque ratione eum etiam Christum fieri intelligitur: siquidem, ut supra dictum est, reges et sacerdotes Christi vocabulo taxabantur. Factus est ergo Salvator rex eorum, qui regno mortis ulterius non tenentur adstricti; in quorum mortali corpore cessavit regnare peccatum, postea quam per divina magisteria didicerunt docentibus Apostolis: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom., VI, 12). Sed et cum fungitur pro nobis sacerdotis officio, Christus verissime factus est, maxime defensor et advocatus pro nobis semper assistens, interpellans quoque patrem, qua solus purissimus sacerdos; ut expiata labe delinquentiae, divina ejus propitiatione servemur. Per haec ergo, quod Jesus factus est Christus et Dominus, non tam substantiae ejus divinae aliquid confertur, quam prospectum est, quibus regni ejus et sacerdotii ac dominii potestas velut munus salutare collatum est. Non videtur absurdum, si illud similiter intelligas, quod ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo supra Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6): etsi enim constitutus rex dicitur, tamen cum addidit, supra Sion montem sanctum ejus, ostenditur, quod non de illo regno ejus dicat quod habuit etiam ante quam constitueretur rex supra Sion montem sanctum ejus. Rex enim est ante omnia aeva aevorum, continens (potestate sua omnem quam condidit, creaturam; unde et omnipotens) approbatur, quod possit omnia continere quae facta sunt.

CAPUT VI. De hoc quod Salomon: DOMINUS CREAVIT ME INITIUM VIARUM SUARUM IN OPERA SUA.

I. Tangamus et illam in ultimo quaestionem, quam inter caeteras addidisti: Dominus, inquit, creavit me initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22). Dicit haereticus: Vides creaturam esse sapientiam, quae utique interprete Paulo apostolo Christus est. Ergo Christus, inquit, qui est sapientia, non est verus filius, sed creatura factus adoptione exsistens filius. Hoc venenum Arianorum est. Sed o quam caeca impietas ad id videre, quod pium est! Jam semel quia, ut scriptum est, Oderunt sapientiam Domini et verbum non assumpserunt (Baruch. III), nihil in illa sincerissimi decoris aspiciunt: sicut et lippientibus oculis nulla est visio veritatis, quandoquidem aliter eorum renuntiat aspectus, quam in fide rerum est; sed et cui saporem proprium redundans sui fellis amaritudo vitiavit, si dulcia mella degustet, ut amaram dulcedinem mellis infamat, non recognoscens malum propriae amaritudinis. Sed, o miser haeretice, quid potes veri luminis videre, cum caecutias vel ambules in viis tenebrarum, omnia quae sunt impietatis excogitans? Clamet licet vir ille spiritualis suavissimo experimento divinae epulationis invitans: Gustate, et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9): sed tibi, si gustaveris, nihil suave sentitur in Domino, eo quod, sicut scriptum est, venenum aspidum sub labiis tuis est, eo quod os tuum maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3). Denique cum infinita et ipse Salomon de Dei sapientia praedicaverit, et ita divine de ea fuerit prosecutus, ut non aliud in illa crederetur, quam quod in natura Dei est: in illis omnibus haereticus caecutiens hoc solum videre se credidit, per quod probaret eam esse creaturam. Sed scriptum est, inquit, Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua. Sed nos non ibimus longius, neque de aliis libris Salomonis, quae sunt pro sempiterna Dei sapientia, proferemus. Sufficit nunc, si de hoc ipso loco unde testimonium protulit, pars diversa superetur. II. Ais, haeretice, scriptum: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua: sed intende, quia haec ipsa sapientia nihilominus ait: Ante omnes autem colles genuit me (Psal. VIII, 25). Quomodo ergo haec ipsa sapientia in eodem loco et creatam se esse dicit, et genitam? Prius est, ut videamus, quid primum sit: utrum quod genita est, an quod creata est. Sed licet primum dixerit: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua; tamen, ne se creaturam putares, recurrit ad illud quod prius est, in sequenti dicens: Ante omnes autem colles genuit me. Vide enim ne putes postea genitam, quia primum praemiserit se creatam. Etsi enim in ordine sermonum primum positum est quod creata est, deinde autem quod genita; tamen sensus hoc judicat, quod primum est genita, quam creata, ut sit sensus ita sapientiae dicentis: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua. Sed ne quis me putet per hoc esse creaturam, aut tunc primum esse coepisse, quando me creavit initium viarum suarum in opera sua, subsequor et dico: Ante omnes autem colles genuit me; ut scias prius me genitam, quam creatam. Cum enim dicit: Ante omnes autem colles genuit me, fecit illud esse postea quod creata est, ut praecedat et sit anterius illud, quod genita est. Si ergo sic creata est, ut ante fuerit genita; sensus impietatis exclusus est, qua eam dixerat creatam; ut tunc primum substitisse sapientia crederetur, quando et retulit se creatam a Domino initium viarum suarum in opera sua. Ecce enim sensus manifestat, etiam ante quam crearetur, sapientiam substitisse, quippe quae prius est genita, quam creata. III. Sed magis commendabitur hic sensus catholicus, si et ipsa verba, prout nobis possibile est, discutiantur, quibus vel genitam se referat sapientia vel creatam. Dominus, inquit, creavit me initium viarum suarum in opera sua. Intende, quia cum dixerit: Dominus creavit me, non tacuit, ne vere creatura putaretur, sed prosequitur explanans quid sit creata, et ob quam causam sit creata. Ait enim, creavit me initium viarum suarum: et cum sequitur, in opera sua, palam est, quod ostendit et causas cur creata sit initium viarum Domini. Non ergo sapientia, quasi quae non esset, creata est ad hoc ut esset; sed cum semper substantialiter fuerit, tunc creata est secundum dispensationem initium viarum Domini, et in opera Domini creata est. Initium ergo viarum Domini creata est, et in opera Domini creata est sapientia: non tamen, quia substantialiter ante non erat, ideo creata est sapientia. At vero cum dicit se ante omnes colles genitam, non propter (aliquam rem dicit se esse genitam; sed exsistens semper) patris sempiterna progenies, ob quasdam causas creatam se dicit, initium viarum Domini, id est, in opera Domini. Ergo et ex hoc manifestum est non esse creaturam sapientiam, quae in aliud creata est, id est, in opera Domini; cum ipsa sit genita, non in opera, sed de patre, ut diximus, exsistens sempiterna progenies. IV. Sed et hoc intendendum est, quod aliud est dicere creari sapientiam, et aliud est dicere quod sit creatura. Quamvis enim legatur creata esse sapientia, nusquam tamen legitur quod sit creatura. Non enim omne quod creatum est, jam creatura dicendum est, licet omnis creatura creata sit: sicut nec omne quod factum est, jam factura asseveranda est, licet omnis factura facta sit. Si videtur obscurum, exemplo dilucidabo. Legimus quemdam gratulari, ac dicere ad Deum: Ego autem cantabo virtutem tuam, exaltabo mane misericordiam tuam, quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae (Psal. LVIII, 17). Ecce Deus factus est susceptor et refugium; non tamen Deus factura est: et hoc est, quod dixi: Non omne quod factum est, jam factura dicendum est. Deus enim non exsistens factura, qui semper est, factus est susceptor et refugium in die tribulationis homini; ut quod factus est susceptor et refugium in die tribulationis homini, videatur contulisse, quod factus est; non tamen quia susceptor et refugium homini factus est, etiam Deus quoque factura esse credendus est, cujus divina substantia sempiterna est. Similiter et sapientia si creata dicacur, non tamen creatura est, quae semper est: sed cum exsistat semper, creatur ad aliquid ut prosit, non ut creatura dicatur quasi facta, quae non fuit. Erat enim inseparabilis a Deo Dei sapientia: et haec ipsa exsistens Dei sempiterna progenies, creata est initium viarum Domini. V. Sed adhuc apertius edisseram. Certe sapientia Dei ipsa est, quae et Verbum esse scribitur, ut in superioribus ostensum est. Et numquid quia de Verbo Dei scriptum est: Et Verbum caro factum est, jam et Verbum facturam asseveramus, quasi tunc primum esse coeperit, cum caro factum est? Sed bene, quia apertissime demonstratum est per Verbum omnia facta, et in ultimis temporibus hoc ipsum Verbum carnem factum. Non ergo factura est Verbum Dei, licet factum caro esse dicatur: ita et sapientia licet dicatur creata esse initium viarum et in opera (ejus), non tamen creatura est; quam constat ante omnem esse creaturam, quandoquidem omnia in sapientia facta sint (Psal. CIII, 24). Addo et hoc, quia non omne quod creari dicitur, quasi fiat in substantia, intelligendum est. Denique quidam vir videns cor suum quibusdam sordibus infectum, precem fundit ad Dominum dicens: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12): non utique cordis substantiam in se fieri precabatur, sed ut hoc ipsum cor in eo exsistens, quod ei erat sordidum, creari mundum. Non omne quod creari dicitur, jam statim et secundum substantiam fieri intelligendum est: quandoquidem cor quod erat, id ipsum, ut mundum crearetur a Domino, precabatur. Ergo et sapientia cum creata dicitur, non tam substantia ejus, quasi quae non erat, facta est; sed ipsa exsistens, ut saepius dictum est, creata est initium viarum in opera ejus. Ergo quod creata est sapientia, ad mysterium vel rerum creandarum vel humanae dispensationis intellige, quam cum Dei sapientia dignanter assumit, creata dicitur: quod vero se genitam dicit, ut nihil in illa minus divinitatis agnoscas, quam habet ille qui genuit. Valde enim impium est credere, quod aliquando Deus sine sua fuerit sapientia. Unde et quia vere genita est a Deo sapientia, (idem) exsistens secundum substantiam quod est genitor; sapientia autem ipsa Christus est (I Cor., I, 24): ergo Christus qui est sapientia, non est adoptione filius, sed verus filius, exsistens Dei progenies, et non factura.

CAPUT VII. De Spiritu sancto.

I. Universas quas de Patre et Filio scripseras quaestiones, prout Dei gratia praestitit, arbitror absolutas: si tamen hoc apud te verum est, tua religiosa prudentia judicabit: quamvis fatear et coarctatione temporis, et rei festinatione, et ipso arido angusti mei sermonis eloquio, summas earum me potius tetigisse quam plenitudinem prosecutum; quia non ut librum, sicut praedixi, scribere coeperam, sed ut quasi cujusdam abbreviationis de fide quaedam taxatio signaretur; ne ad hoc me tua mira benevolentia provocatum infidelem crederes, si tacerem. Sed nunc de sancto Spiritu, etsi breviter, confitendum est: ne si non aliquid de eo specialiter dixerimus, credamur similiter blasphemare, sicuti et illi qui dicunt illum esse creaturam. Horum tamen miramur insaniam, quod impie sentiant de eo quem sanctum Spiritum confitentur. Si enim Spiritus sanctus est, quomodo creatura est? non enim sic sanctus est, ut caeteri, qui ad sancti vocabulum fide et Deo placita conversatione atque ipsius sancti Spiritus signatione venerunt: sed ipse naturaliter semper sanctus est ita, ut alios sanctificet, non tamen ut ipse, quasi ut qui ante non habuerit, extrinsecus acceperit sanctitatem. Hoc nomen sancti ita possidet Spiritus, ut possidet Pater et Filius: possidet autem, non ipse aut Pater exsistens aut Filius, sed Spiritus Dei. Si autem Spiritus Dei dicitur, non ut angelus Dei, neque ut homo Dei, quorum natura a divina substantia inaestimabiliter discreta est; sed sic est Spiritus Dei, ut sit ejusdem substantiae cum Patre et Filio: quia et una sanctitas est Patris et Filii et Spiritus sancti: quandoquidem idem Spiritus sanctus usque adeo vere et naturaliter sanctus est, ut hoc ei naturaliter et verum sit vocabulum. Intende enim ad verba Salvatoris dicentis: Euntes ergo nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Matth., XXVIII, 19). Sicut enim verum vocabulum est Patris, et verum vocabulum Filii est; ita verum est vocabulum Spiritus sancti. Et quomodo verum vocabulum Patris dicatur, scire poterimus, si animadvertamus quomodo verus Deus dicatur. II. Multi dicuntur dii, sed non sunt vere dii; et tadeo nunc de satana ac daemoniis eorumque similibus, qui usurpatione impia dii vocantur. Dicti sunt quidem et homines dii secundum hoc testimonium: Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6): sed quam non vere sint dii, subsequentia manifestant, quae ita se habent: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Ibid., 7). Si ergo ubi quilibet sancti, dii vocantur; hoc illis pie et cum justitia viventibus ex Dei gratia provenit, maxime cum in eis Spiritus sanctus inhabitet; de quo quidem vocabulo excidunt, si non ambulare in viis Domini perseverent: nemo ergo de creaturis verus est Deus, quia nemo naturaliter Deus est. Solus autem Deus naturaliter verus Deus est, hoc ipsum exsistens sine initio et fine. Per hanc nunc veri Dei intelligentiam intelligamus et verum vocabulum patris. Apud homines exinde pater quis dicitur, ex quo genuit filium: sed licet ex se genuerit filium, tamen non proprie verus est pater, cui accessit hoc vocabulum, et hoc ipsum a Deo praestitum: qui quidem et tam diu pater dicitur, quam diu ejus vivit filius. Sicut enim nato ex se filio vocabulum patris adeptus est, ita et morte filii vocabulum patris amittit. Deus autem solus proprie verus est Pater, qui sine initio et fine Pater est. Non enim aliquando coepit esse quod Pater est; sed semper Pater est, semper habens Filium ex se genitum; sicut et semper verus est Deus, sine initio et fine perseverans. Ergo sicut vocabulum veri Dei solus obtinet, qui sine initio et fine solus Pater vocatur; ita intelligamus et verum vocabulum Filii Dei. Apud homines enim qui filius est, coepit esse quod filius est, et morte patris amittit hoc vocabulum. Frequenter autem et de filii vocabulo transit in vocabulum patris, cum genuerit filium: non est ergo proprium et verum vocabulum filii in creatura, qui et esse coepit filius, et potest hoc vocabulum non habere vel patris occasu, vel cum idem ipse transfertur in vocabulum patris, etiam ante quam conditio mortis obveniat. Solus autem Filius Dei verus est filius, exsistens hoc sine initio, sine fine, semper habens Patrem, et numquam ipse, ut est unigenitus, generans accipit vocabulum patris. Unde et proprium et verum vocabulum filii in solo Filio Dei est, habens hoc naturaliter, sicut et naturaliter verus Deus est. Si ergo cognovimus quomodo proprium et verum vocabulum patris est, et quomodo proprium et verum vocabulum filii est; sequitur, ut intelligamus ita, quomodo proprium et verum vocabulum est Spiritus sancti. III. Scilicet cum hoc ipsum est naturaliter Spiritus sanctus, sine initio, sine fine; numquam enim ex aequa nominis auctoritate cum Patris et Filii veris vocabulis sancti Spiritus vocabulum jungeretur, si non et sancti Spiritus proprium verumque vocabulum probaretur. Si ergo hoc ei proprium et verum et naturaliter, sine initio et fine vocabulum est; non est igitur creatura Spiritus sanctus, qui ita proprium et verum vocabulum sancti Spiritus habet, sicut nulla potest habere creatura. Sed et cum praecipit Dominus, ut gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizentur; apertissimum est Spiritum sanctum non esse creaturam, vel ex ipsa societate quae illi una cum Patre et Filio est; vel quod numquam praeciperet Dominus, ut in creaturae nomine aliquis baptizaretur: multum enim divinae potentiae derogaretur, si cum confessione divini nominis par quoque creaturae confessio poneretur. Et bene, quod unum nomen posuit dicens: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; ut una principalis auctoritas crederetur indivisibilis et perfectae Trinitatis. Quomodo enim Spiritus sanctus a principali auctoritate discretus esse credatur, quando de ipso scriptum legimus in quinquagesimo Psalmo: Et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14)? Ergo et per hoc ostenditur, quod una est principalitas Patris et Filii et Spiritus sancti: siquidem et in omni conditione Patri et Filio consors invenitur. Accipe interim vel unum testimonium: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et per hoc ergo ostenditur Spiritum sanctum non esse creaturam: siquidem et ipse cum Patre et Filio conditor approbatur. Dicam plene et Deum, et Dominum Spiritum sanctum, doctus a majoribus ecclesiasticis viris, qui et ipsi testimonia Scripturarum divinarum prius a viris apostolis eruditi, suis posteris tradiderunt. Exsequerer et ego singula illa quaeque testimonia, nisi apud animam fidelem de his quoque quae supra breviter intimata sunt, sancti Spiritus divinitas eluceret: maxime quia et nunc mihi non tam disputatio de Spiritu sancto proposita est, quam ut de divino ejus nomine pia confessio signaretur. Hoc tamen ad compendium probandae divinitatis ejus subdam, quod etiam per hoc ipsum Deus probatur Spiritus sanctus, per quod ostenditur non esse creatura. Omne enim quod est, aut divinitas est aut creatura: sed Spiritus sanctus hoc ipsum exsistens, sine initio et fine, non est creatura: ergo Spiritus sanctus res est divinitatis, quia incorruptibilis et indemutabilis et sempiternus Spiritus Dei. Una est ergo divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut et una sanctitas ejusdem perfectae et inseparabilis Trinitatis. IV. Sed hic finem faciamus: in quantum enim quis intentior ad sacras Scripturas de fide loqui voluerit, in tantum non deerit quod loquatur. Hoc autem non ambigo, quod si quis forte eloquens haec ipsa legerit, delinquentiam incompti sermonis inveniet; non tamen, si fidelis est, piae confessionis errorem, quam quidem in nobis ex Dei gratia praestitam cupimus usque ad mortem, auxilio ejus qui praestitit, vindicare sine labe communionis haereticorum atque praevaricatorum, quia et Deo teste metuimus eorum damnationis participes inveniri. Viderit si quis putat se de eorum societate reum non posse fieri, habens conscientiae propriae fiduciam, quia fidem integram vindicat ita, ut numquam ipse ejus fidei praevaricator exstiterit: tamen ego in causa Dei cautius timere compellor; siquidem et de ipsis cautum legimus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tim. III, 10, 11). Sed et de poena praevaricatorum legimus, dicente Esaia: Et veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem, dicit Dominus Deus. Et procedent sancti, et videbunt membra hominum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt in visione omni carni (Isa., LXVI, 23, 24). Sed et Apostolus ait: Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor., VI, 14); quia et alibi idem Apostolus post descriptionem malorum: Non solum, inquit, qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus ea (Rom., I, 32). Et multa alia sunt testimonia divina, quibus supradictorum consortium prohibetur. Sed ego haec ipsa, licet breviter, intimavi, ne nos de vana superstitione credat aliquis nolle communicare cum talibus, quos perspicit per divinam sententiam reprobari. Divinitas te incolumem ac beatam in fide sui nominis etiam in regno coelorum praestet cum tuis omnibus affectibus inveniri.