De Tito Livio


This is the stable version, checked on 3 Februarii 2021. Template changes await review.

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Tito Livio
Cenni intorno a Tito Livio
XIV saec.

editio: ex Boccaccii Opera latina minora, Bari, Gius. Laterza & Figli, 1928; Aldus Franciscus Massera recensuit
fons: librum vide


  T. Livius inter ceteros cuiuscunque evi scriptores clarissimus hystoriographus fuit. Hic, ut nonnullis placet, anno secundo olympiadis CLXXX Patavi ex clara familia honestisque parentibus natus est. Qui, cum iam doctrinis eruditus et etate provectus esset, Romam se conferens et equestri ascriptus ordini, ad scribendas romanorum hystorias animum apposuit, visisque eorum annalibus et scriptorum qui se precesserant voluminibus, et superfluis omissis, tanta cum fide ac veritate et elegantia stili, tam solida atque succiplena oratione tamque decora atque pellucida continuatione CXLII libros scripsit, ut nil medium aut finis tam ingentis operis a principio differre videatur. Sumpsit enim initium ab urbe condita et in id usque tempus protraxit hystoriam, in quo Drusus Tiberii Cesaris frater, bellum adversus germanos gerens, cruris fractura mortuus est, quod circa olympiadem CLXXXXIII Octaviano Augusto imperante gestum creditur. Et sunt qui existiment eum Patavi tantum scripsisse ac Romam librariis seu bibliotecarum custodibus decadas misisse, nec quenquam eo scribente secum conferre potuisse; alii vero non Patavi tantum, sed Rome aliquando seu ruri, apud quod haud longe Roma sibi solitariam mansionem delegerat. Huius tam celebris splendidaque longe lateque fama fuit, ut ab extremis orbis partibus nonnullos ad se tanquam divinum hominem visendum adeo ardenti desiderio pellexerit, ut venientes neglecta Roma tunc rerum domina, si abesset, illum extra perquirerent, ut liquido vir sanctissimus atque doctissimus Ieronimus romane Ecclesie presbiter cardinalis in proemio Biblie in eius eximiam laudem testatur dicens: «Ad T. Livium lacteo eloquentie fonte manantem ex ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus, et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa etas inauditum omnibus seculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi aliud extra urbem quererent». Demum, cum LXXVII sue etatis annum ageret, anno Tiberii Cesaris IIII Patavi vite ac labori subtractus est, et ibidem cives sui sepultum volunt, producentes lapidem unum ab agricultore agrum secus civitatem altius solito fodiente diebus nostris compertum, in quo he leguntur littere: «V. F. T. LIVIUS LIVIAE T. F. QVARTAE L. HALYS CONCORDIALIS PATAVI SIBI ET SVIS OMNIBVS», quas in suum epytaphium sculptas credunt. Is autem lapis, vetusta purgatus carie et litteris in primam formositatem redactis, iussu incliti viri Iacobi de Carraria tunc Patavi imperantis, apud monasterium Sancte Iustine virginis in pariete vestibuli ecclesie affixus in hodiernum usque videtur.