EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Spiritus sancti potentia
saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 52



NicAqu.DeSpSaP 52 Nicetas Aquileiensis335-414 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De Spiritus sancti potentia

1. Sequitur, ut quid de tertia persona, id est Spiritus sancti, sentiam, pro captu mentis exponam: siquidem de hoc vel maxime dubitare multos intelligo. Et licet temerarium sit de hoc disputare qui Patri et Filio in confessione sociatur, secundum Domini traditionem et nostram in baptismo confessionem, tamen quia multi diversa sentiunt, et ratio a nobis inquiritur, necessario reddenda est; nec aliunde reddenda, nisi ex divinarum fontibus Scripturarum. Certus autem sum, praeoccupatas aures et sensus alia opinione gravatos, difficile posse placari: perniciosa est enim praeventio. Nam hoc in natura humana est, ut si de aliquo viro bono male nobis fuerit susurratum, et praevenerit cognitionem veri nuntius mendax, difficile et laboriose susceptam deponamus opinionem, etiamsi idoneis assertoribus doceamur. Quod nunc multis suspicor eventurum, qui prava doctorum interpretatione anticipati, Spiritum sanctum creaturam crediderunt, et tamquam ministrum despexerunt. Ad propositum igitur redeamus.

2. In Nicaeno tractatu positum est secundum symboli formam, Credimus et Spiritum sanctum. Quod utique sufficiebat fidelibus, quia in illo conventu de Filio quaestio fuerat, non de Spiritu sancto. Atque utinam ut fuerat traditum, cum Patre et Filio Spiritum sanctum simpliciter credidissent illi qui postmodum quaestionem de Spiritu induxerunt! ut puta, Macedoniani vel eorum in hac curiositate participes. Dum enim quaerunt et isti, qualis est Spiritus sanctus? unde est? quantus est? natus est? an factus est? sic iterum sciderunt populum, et vere, secundum Apostoli dictum (I Tim. I, 4), interminabilem quaestionem Ecclesiis induxerunt. Nonne oportuerat quem semel sanctum et natum sanctum crediderant; eum cum Patre magis et Filio honorificarent, quam creaturis sociarent? Sed adhuc inducunt quaestiones, et tortuosis interrogationibus simplices quosque fide spoliare contendunt. Nulli autem dubium puto esse, quia mala interrogatio eum qui interrogatur, nisi cautus fuerit, nescium praecipitat in blasphemiam. Et inde est quod praemonet Paulus: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem (Coloss. II, 8). Interrogant enim rebelles Spiritus sancti: natus est Spiritus sanctus, an innatus? Ecce laquei duo dextra laevaque protensi: in quam enim partem volueris pedem responsionis extendere, capieris. Si dixeris, natus est; dicet et jam non esse unigenitum Filium Dei, eo quod sit et alter natus. Si dixeris, non est natus; dicet tibi, ergo et alter erit Pater ingenitus: et jam non est unus Deus Pater, ex quo omnia. Postquam vero utrimque viam responsionis obstruxerit, jam te quasi recto cursu deducit in foveam ut dicat: Si ergo neque natus est de Patre Spiritus, neque ingenitus, superest ut creatura dicatur. 3. Quid faciet inter has clausulas fides Ecclesiae? acquiescat tortuosae philosophiae, et contra omnium opinionem scripturarum tam veteris quam novi Testamenti credat esse creatum Spiritum Dei sanctum, quem nusquam creaturam legere potuit? Ab sit. Melius plane faciet, si spretis hujusmodi humanis conclusionibus et vinculis interrogationum, ad Domini sui se verba convertat. Ipse enim in Evangelio dicit unde sit Spiritus sanctus, ipse finem statuit quaestioni qui finem non habet. Dicit ergo ad apostolos: Mittam vobis a Patre Paraclitum Spiritum veritatis (Joan. XV, 26). Sed unde sit? nescitis. Si vis scire, audi ipsum dicentem: Hic de Patre procedit. Quid nunc oportet, fratres? Christum audire, an homines? Christus neque factum dixit Spiritum sanctum, sed hoc solum quia de Patre procedit. Contrarii dicunt, quia factus est, et creatus. Puto melius esset ista credere, ut Christus Dominus revelavit, quam ut humana praesumptio concinnavit. Si autem interrogemus eos unde possint probare Spiritum sanctum factum; cum non habeant de Scripturis certum evidens testimonium, assumant illud quod dictum est in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1). Dicunt ergo: Si omnia per ipsum facta sunt, et Spiritus sanctus factus inter omnia credendus est. Haec non est apta probatio, sed potius scrupulosa collectio. Quaero igitur; os Joannis, qui haec dicebat, in quo Spiritu loquebatur? nonne in Spiritu sancto? si ergo in Spiritu loquebatur, ipse utique Spiritus loquebatur. De his autem dicebat, quia per ipsum facta sunt omnia quae utique in multitudine et ordine creaturarum sunt constituta; non de semet ipso dicebat Spiritus sanctus, ut ipse quoque inter caeteras creaturas factus ex nihilo crederetur. 4. Testis autem est hujus rei beatus apostolus Paulus, qui nominatim illa, quae per Christum facta sunt, exsequitur. In ipso, inquit, condita sunt omnia quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia; sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 26). Numquid inter omnia coelestia et terrestria etiam Spiritum sanctum nominavit? Et utique principaliter nominasset, si eum creatum vel factum, sicut caetera, cognovisset. Si autem tam dure vis intelligere illud quod dictum est, omnia per ipsum facta sunt, ut non excipias Spiritum sanctum; quaero quid sentias de eo quod dicit propheta David ad Deum Dominum, omnia serviunt tibi (Ps. CXVIII, 91); numquid Spiritum sanctum inter omnia servire dicis, aut servum appellaris, qui utique non est servus, sed Dominus liberans a servitute creaturam? Quod autem sit Dominus Spiritus sanctus, ad Thessalonicenses scribens Paulus sic dicit: Dominus dirigat corda vestra in dilectione Domini et tolerantia Christi (II Thess. III, 5). Spiritum sine dubio Dominum dixit, de quo et ipse Salvator ad apostolos dixerat, quia ipse vos diriget in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Adhuc evidentius docet Paulus dicens: Dominus est Spiritus; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et ad Romanos: Non, inquit, accepistis Spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis (Rom. VIII, 15). Si Spiritus adoptionis est, et facit homines filios Dei, quomodo ipse in servili conditione ponitur, cum servus non possit legitime liberare? Quoniam, inquit, estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra declamantem: Abba, Pater. Si autem Filius, et haeres per Deum; ergo jam non est servus, sed Filius (Gal. IV, 6). Si me Christus liberum facit et Filium et proprii nominis divinitatis suae haeredem, impius ero si eum servum dixero qui me liberum facit. Libertas autem Spiritus in hoc etiam manifestatur, quod dixit Apostolus: Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Ubi voluntaria distributio praedicatur, non potest videri conditio servitutis. In creatura enim servitus intelligenda est; in Trinitate vero dominatio et libertas. Ergo si illud quod dictum est in psalmo omnia serviunt tibi ad creaturas pertinet et non ad Spiritum sanctum, hoc quoque dictum, omnia per ipsum facta sunl, non Spiritum sanctum inter omnia concludit; quia nec ex aliqua materia aut ex nihilo factus legitur, qui de Patre procedit. 5. Sufficit itaque fidelibus hoc scire quia Filius quidem genitus est, Spiritus autem de Patre procedens est: et ipsis utamur verbis quibus uti divina Scriptura nos voluit. Qui autem diligit vitam, et vitae novit auctorem, et trium nominum socio honore suscepit in baptismi sacramento, nec jam illic terminum quaerit, ubi certum erat non fuisse principium, in quo credidit. Credimus ergo Spiritum sanctum Paraclitum de Patre procedere: esse autem non Filium, neque Filium Filii, quod solent stulte conquirere; sed Spiritum veritatis, cujus processio aut qualis aut quanta sit, nulli conceditur scire. Nam de incomprehensibilitate ipsius Spiritus Dominus quoque in Evangelio dixit: Quia Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III, 8). Hunc Spiritum novimus in persona esse propria et vera; fontem sanctificationis, lumen animarum, divisorem gratiarum. Hic Spiritus sanctificat, non sanctificatur; illuminat, non illuminatur: nec ulla creatura sine hoc Spiritu aut ad aeternitatem pervenire, aut vere sancta poterit nominari. Audeo dicere; templum ipsum Domini, id est corpus quod accepit ex Virgine, certe ipso Spiritu instructum est. Et dixit Gabriel angelus ad Mariam: Spiritus sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te; ideoque quod nascetur ex te, de Spiritu sancto est (Luc. I, 35). Ecce ipsum templum, in quo verbum Domini habitavit, invenimus ab Spiritu sanctificatum. Et licet dicat ipse Dominus de se, Quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum (Joan. X, 36); et iterum, Potest enim Filius Dei et suum corpus et omnia sanctificare (Joan. XVII, 19): tamen ut virtutem et proprietatem sancti Spiritus saeculo manifestaret, tempore baptismatis in specie columbae ipse in suum corpus recepit Spiritum sanctum, ut vere secundum Apostoli dictum omnis in eo habitaret plenitudo divinitatis corporaliter: de qua plenitudine postmodum accipiunt apostoli gratiam pro gratia, ipso inspirante Domino in faciem apostolorum, et dicente: Accipite Spiritum sanctum; si cujus peccata dimiseritis, dimissa erunt; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22). Et cum scriptum sit, Quis poterit peccata dimittere nisi solus Deus (Luc. V, 21); ecce apostoli in Christi potestate peccata dimittere, perhibentur. Cognita est itaque quanta sit sanctificatio Spiritus, ubi Dominico ipsi corpori accommodata monstratur: cognita est et potestas Spiritus, cum peccata dimittit. 6. Veniamus ergo ad caeteras ejus virtutes et opera, ut quid et quantus sit Spiritus sanctus possit agnosci. Sicut enim Pater et Filius nisi per opera agnoscuntur, ut ipse Dominus ait, vel operibus meis credite (Joan. X, 38); ita et Spiritus sanctus nisi per operum insignia, quid sit non potest plenius sciri. Nemo itaque anxiet cum de Spiritus sancti virtute capitula proferimus; nemo aures claudat cum divina verba recitantur: plus debent credere coelestia testimonia, quam terrena figmenta. Quid ergo est quod volumus? ad signa Dominica sine dubio traditionem. Si enim in nomine Patris et Filii non sine Spiritu sancto renascimur, non sine Spiritu sancto sanctificamur, atque ad aeternitatem proficiscimur, cupimus ostendere quia non solum in baptismo, sed etiam in aliis omnibus cum Patre et Filio Spiritus sanctus operatus est et semper operetur. 7. Quamquam sufficeret hoc solum, quod in baptismi sacramento cooperatus invenitur; quia ex hoc et alia intelliguntur non sine Spiritu esse creata. Quale est revera, renovatio quidem et reparatio hominis cum Spiritu fiat, figuratio autem hominis et creatio, sine Spiritu esse credatur? An dubium est alicui, plus esse baptismi sacramentum, quam ipsa exordia creaturae? quia in baptismo aeternitas perficitur, in exordio autem mors regnavit ab Adam. Audiamus ergo David de creatione prophetantem: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). Verbum hoc utique Filius intelligendus est, secundum Joannis praeconium per quem omnia facta sunt. Spiritus autem oris non alius est, nisi iste qui creditur sanctus. Habes utique in uno versiculo Dominum, et verbum Domini, et Spiritum sanctum Trinitatis adimpleturum mysterium. Quod si verbum hoc, per quod coeli firmati sunt, aliquis impudenter jussionem interpretari voluerit; Spiritum aeque aera solubilem dixerit; paulatim in Judaismum cadat necesse est: quia nec Photinus nec Judaei per verbum substantivum et Spiritum concedunt esse aliquid procreatum. 8. Sed dices: De verbo quidem manifestum est quod creaverit; quid de Spiritu? Accipe aliud testimonium justissimi illius et antiquissimi Job. Spiritus, inquit, divinus qui fecit me (Job. XXXIII, 4). Et David psallens dicit ad Deum: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30). Si creatio et renovatio per Spiritum erit, sine dubio et principium creationis sine Spiritu non fuit. Sed solent hi, qui veritati resistunt, argute Spiritus vocabulum et personam ad Filium convertere, sicubi creator Spiritus invenitur; quia et Filius Spiritus est, sicut et Pater Spiritus. Quod utique non est credendum pravae argumentationi, vel ex hoc ipso quia David et verbum Domini dixit, quod est Filius; et Spiritum nihilominus praedicavit, qui est sanctus: verbum quidem firmans coelos, Spiritum autem omnem virtutem eorum, hoc est ornatum. Aut credant ergo qui haec legunt; aut si nolunt credere, quid et legunt? Ne quis autem putet hanc credulitatem ad Dei Patris contumeliam pertinere, cum potius ad gloriam exspectet, si ejus verbum cujus ipse Pater, aut ejus Spiritus cujus ipse auctor est, creasse omnia referatur: ipse enim creat omnia, cum verbum ejus creant et Spiritus. 9. Post creationem igitur ostendamus quia vivificat Trinitas. Et quidem de persona refert Apostolus: Testor coram Deo qui vivificat omnia (I Tim. V, 21; VI, 13). Vitam vero dat Christus: Oves, inquit, meae vocem meam audiunt; et ego dabo eis vitam aeternam (Joan. X, 27). Vivificamur vero per Spiritum, ipso Domino dicente, Spiritus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Similiter et Paulus ad Romanos: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Ecce una vivificatio Patris, et Filii, et Spiritus sancti aperte monstrata est. 10. Praescientia omnium rerum in Deo est, et occultorum cognitor est. Licet nemo Christianus ignoret, tamen ex Danielis libro monstrandum est. Deus, inquit, qui occultorum cognitor es, qui prospicis omnia ante quam nascantur (Dan. XIII, 42). Haec eadem praescientia in Christo est, dicente evangelista: Ab initio, inquit, sciebat Jesus quis esset eum traditurus, vel qui essent non credentes (Joan. VI, 65). Quod sit autem occultorum cognitor, ex hoc manifestatum est, cum obscura consilia Judaeorum manifestans dicebat: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? 11. Similiter praescire omnia Spiritum, Deus manifestavit dicens ad apostolos: Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnia, et ventura annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13). Qui ventura annuntiare perhibetur, puto praescire omnia non dubitabitur, quia ipse scrutatur altitudines Dei, et novit omnia quae sunt Dei. Nec non et sacramenta revelat Dei; testatur Daniel dicens: Ipse est Deus deorum, et rex regum, qui sacramenta revelat (Dan. II, 47). Revelantur omnia per Christum, sicut ipse ait: Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Luc. X, 22). Omnis vero in Spiritu revelatio est; testatur Paulus: Nobis, inquit, revelavit Deus per Spiritum sanctum suum (Cor. II, 10). Ecce est revelatio unius Trinitatis Deus. 12. Quod ubique sit praesens, et impleat omnia, dicente Esaia: Ego, inquit, Deus approximans. Et Deus de longinquo (Isa. XXX, 27). Si absconditus fuerit homo in absconditis, numquid non videbo eum? nonne coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Quid autem de sua praesentia, qui ubique? Et Salvator Christus in Evangelio dicit: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo, ibi et ego sum in medio ipsorum (Matth. XVIII, 20). De plenitudine autem ejus apostolus refert: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia (Eph. IV, 10). De Spiritu aeque sancto quod adsit ubique, dicit propheta ex persona Domini: Ego in vobis, et Spiritus meus stat in medio vestrum (Agg. II, 6). Et Salomon ait: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Habitat Deus in sanctis suis, secundum promissionem quam dixerat, Habitabo in illis et inambulabo (II Cor. VI, 16). Quid vero Dominus in Evangelio dicit? Manete in me et ego vobis (Joan. XV, 4). Probat autem hoc Paulus: Nescitis quia Jesus Christus in vobis est (II Cor. XIII, 5)? Hoc autem totum in Spiritus habitatione adimpletur, sicut memorat Joannes: Ex hoc, inquit, scimus quia in nobis est, de Spiritu suo, quem dedit nobis (I Joan. III, 24). Similite et idem Paulus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (II Cor. III, 16)? Et mox dicit: Glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). 13. Nam quod arguat Pater, arguat et Filius, arguat etiam et Spiritus sanctus, ita probandum est. In Psalmo XLIX legitur: Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 16)? Et infra: Arguam te et statuam illam contra faciem tuam (Ibid., 21). David aeque orans dicit ad Deum: Domine, ne in ira tua arguas me (Ps. VI, 2). Et quia ipse venturus est arguere omnem carnem (Jud. 15). Quid vero de Spiritu sancto Salvator in Evangelio? Cum venerit, inquit, Paraclitus ille, arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio (Joan. XVI, 8). Hoc providens David clamabat ad Deum: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Ps. CXXXVIII, 7)? Quod sit autem unum judicium a Deo per Christum futurum, beatus Paulus ostendit: Cum judicabit, inquit, Deus occulta hominum per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. II, 16). Et quia Spiritus sanctus judicaturus est Antichristum, dicente Paulo, cum de persona ejus loqueretur: Quem interficiet, ait, Dominus Jesus Spiritu oris sui (II Thess. II, 8). Si Antichristus Spiritu oris Domini interficitur, ergo et omnis creatura Spiritu judicabitur, dicente Salomone: Contra illos statuet Spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet eos (Sap. V, 24). 14. Nam et quod bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus, sic probatur. De Patre quidem dixit Unigenitus in Evangelio: Nemo bonus nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). De se autem: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). De Spiritu aeque David psallens dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ps. CXLII). Et sicut dicitur de Filio, Rectum est verbum Domini (Ps. XXXII, 4), sic et de Spiritu dicitur Spiritum rectum innova in visceribus meis (Ps. L, 10). 15. Quis autem illam dignitatem Spiritus sancti possit tacere? Antiqui enim prophetae clamabant Haec dicit Dominus. Hanc vocem Christus adveniens in suam revocavit personam dicens: Et ego dico vobis. Novi autem prophetae quid clamant? sicut Agabus prophetans in Actibus apostolorum ait: Haec dicit Spiritus sanctus (Act. XXI, 11). Et iterum se a Deo Patre et a Christo vocatum et missum Paulus apostolus (Gal. I, 1), non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. In Actis vero apostolorum legitur quod a Spiritu sancto segregatus et missus. Sic enim scriptum est: Et dicit Spiritus sanctus, segregate mihi Barnabam et Paulum in opus quo vocavi eos (Act. XIII, 2). Et paulo post: Ipsi autem missi a Spiritu sancto descenderunt Seleuciam (Ibid., 4). 16. Nequis autem Spiritum sanctum quia Paraclitus dicitur contemptibile quid aestimet; Paraclitus enim advocatus sive consolator est secundum Latinam linguam; quae appellatio etiam Filio Dei communis est, sicut docet Joannes: Haec, inquit, scribo vobis ne peccetis. Quod si quis peccaverit, Paraclitum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (I Joan. II, 1). Nam et ipse Dominus cum dicit ad apostolos alterum advocatum mittet vobis Pater, sine dubio cum alium Paraclitum nominat, sic quoque Paraclitum manifestat. Sed nec a Patre hoc nomen Paracliti alienum est: beneficentiae enim nomen est, non naturae. Paulus denique ad Corinthios scribit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi; Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos (II Cor. I, 3); quod Graece dicitur, καὶ Θεὸς πάσης παρακλήσεως. Et cum consolator dicitur Pater, consolator et Filius, consolator et Spiritus sanctus, una tamen nobis consolatio Trinitatis praestatur. Sed abluti, inquit, estis et sanctificati et justificati estis in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (II Cor. VI, 11). 17. Sed forsitan haec mitia et bona non excitant animum ad intelligendam potentiam Spiritus sancti; pauca de terribilibus proferamus. Vendiderat possessionem Ananias, sicut scriptum est in Actibus apostolorum, suppressamque partem pecuniae discipulus sibi reservaverat; reliquam pro tota ante pedes deposuit apostolorum. Offendit Spiritum sanctum, quem putaverat se latere. Sed quid ad eum continuo beatissimus Petrus? Anania, quare Satanas implevit cor tuum, mentiri te Spiritui sancto (Act. V, 3)? Et statim ait: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Atque ita percussus virtute ejus, cui mentiri voluerat, expiravit. Quid hic vult beatus Petrus intelligi Spiritum sanctum? Et utique clarum est cum dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Manifestum est ergo quoniam qui mentitur Spiritui sancto, Deo mentitur; ei qui credit in Spiritum sanctum, credit in Deum. Sic etiam uxor Ananiae, quae in mendacio fuerat conscia et in morte facta est socia. Tale aliquid, immo fortius in Evangelio ostendit Dominus dicens: Omne peccatum et blasphemiae remittentur hominibus; qui autem dixerit blasphemiam in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro (Matth. XII, 32; Marc. III, 28, 29; Luc. XII, 10). Terribilis sententia! irremissibile dicit esse peccatum ei qui in Spiritum sanctum blasphemaverit. Compara huic sententiae illud quod scriptum est in Regnorum libro: Si peccando peccaverit vir in virum, orabunt pro eo; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Ergo quia peccare in Spiritum sanctum et peccare in Deum, idem inexpiabile crimen est; jam advertere poterunt quanta sit Spiritus sancti majestas; in quem si quis rebellis exstiterit, in perpetuas poenas trudetur. 18. Possem plura de divinis Scripturis proferre testimonia quae, secundum Baptismi sacramentum, Trinitatem unius operationis ac potentiae manifestarent. Sed quia et in his plenus est sapientibus intellectus, multa praetereo. Faciam itaque recapitulationem dicturus: si de Patre procedit Spiritus sanctus; si liberat; si sanctificat; si Dominus est, ut dixit Apostolus; si creat cum Patre et Filio; si vivificat; si praescientiam habet, sicut habet Pater et Filius; si revelat; si ubique est; si adimplet orbem terrarum; si habitat in electis; si arguet mundum; si judicat; si bonus est; si rectus est; si de eo clamatur, haec dicit Spiritus sanctus; si prophetas constituit; si apostolos mittit; si consolator est; si abluit et justificat; si tentatores suos interficit; si is qui in eum blasphemaverit, non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quod utique Deo proprium est; si haec ita sint, immo quia vera sunt, quid a me quaeritur ut dicam quid sit Spiritus sanctus, cum per operum magnitudinem, quod est ipse se manifestat? Non utique alienus est Patris et Filii sanctitate, qui non est ab operum virtute alienus: frustra illi nomen divinitatis negatur, cujus potestas non potest abnegari: frustra prohibeor eum cum Patre et Filio venerari, quem confiteri cum Patre et Filio ipsa veritate compellor. Si ille mihi cum Patre et Filio confert remissionem peccatorum, confert sanctificationem et vitam aeternam, ingratus ero nimis et impius si non ei cum Patre et Filio referam gloriam. Aut si non est colendus cum Patre et Filio, ergo nec confitendus est in baptismate. Si autem omni modo confitendus est, secundum dictum Domini et traditionem apostolorum, ne semiplena sit fides et imperfecta; quis me poterit ab ejus religione et veneratione cohibere? In quem enim credere jubeor, ei etiam devote supplicabo. 19. Adorabo ergo Patrem, adorabo Filium, adorabo Spiritum sanctum, una eademque veneratione. Quod si quis durum hoc putat, audiant quomodo David ad culturam Dei fideles hortetur: Adorate, inquit, scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Ps. XCVIII, 5). Si scabellum pedum Domini religionis est adorari; quanto magis religiosum erit, si ejus Spiritus adoretur? ille utique Spiritus quem beatus Petrus in tanta sublimitate praedicavit dicens: Evangelizaverunt vobis Spiritum sanctum missum de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Pet. I, 12). Si angeli eum cupiunt aspicere, quanto magis nos homines mortales contemnere non debemus? ne forte et de nobis dicatur sicut dictum est ad Judaeos: Vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri (Act. VII, 51). 20. Quod si haec tanta ac talia non inclinant animum ad venerandum Spiritum sanctum, accipe adhuc aliquid fortius. Sic enim Paulus instruit prophetas Ecclesiae, in quibus utique et per quos ipse Spiritus loquebatur: Si, inquit, omnes prophetent, intret aliquis infidelis aut idiota, convincitur ab omnibus, examinatur ab omnibus, occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt. Et tunc cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quia vere Deus est in nobis (I Cor. XIV, 24). Utique Spiritum sanctum intelligi voluit, qui in prophetis loquebatur. Si ergo infideles cadunt in faciem et adorant Spiritum sanctum, adorant perterriti, et confitentur inviti ex operum magnitudine, id est abundantia gratiae spiritualis; quanto magis fidelibus expedit voluntarie et ex affectu adorare Spiritum sanctum! 21. Adoratur autem Spiritus non quasi separatim more gentilium; sicut nec Filius separatim adoratur, quia in dextera Patris est; sed cum adoramus Patrem, credimus nos fideliter et Filium et Spiritum sanctum pariter adorare: quia et cum Filium invocamus, Patrem nos credimus invocare: et cum Patrem rogamus, a Filio nos credimus exaudiri, sicut ipse Dominus pollicetur, Quidquid petieritis a Patre in nomine meo, ego faciam; ut honorificetur Pater in Filio. Sic et cum Spiritus adoratur, ille utique adoratur cujus est Spiritus. 22. Illud autem nullus ignorat, quod divinae majestati nec addi quidpiam nec minui, humanis supplicationibus potest: sed unusquisque secundum propositum voluntatis suae aut gloriam sibi acquirit fideliter venerando, aut confusionem pertinaciter resistendo. Certum est enim quia et contentio et superbia damnationem generant; honorificentia fructum devotionis exspectat. Quare autem fideles non honorificent integre Trinitatem, ad quam pertinere confidunt, cujus nomine se renatos, cujus vocabulo se nominari gloriantur? Nam sicut, a nomine Dei Patris homines Dei appellantur, ut Helias homo Dei dictus est, et Moyses homo Dei, ut Timotheus homo Dei a Paulo appellatus est; sic a Christo Christiani nuncupantur; sic etiam ab Spiritu spirituales appellantur. Si igitur voceris homo Dei, et non fueris Christianus, nihil es. Aeque si Christianus dicaris, et non fueris spiritualis, ne tibi satis de salute confidas. Sit ergo nobis secundum baptisma Salvatoris confessio, fides integrae Trinitatis, una devotio pietatis: nec more gentilium, potestatum diversitates opinemur, aut creaturam in Trinitate suspicemur. Sed nec Judaeorum scandalo succumbamus, qui Filium Dei negant, qui Spiritum non adorant; sed potius perfectam Trinitatem adorantes et magnificantes, sicut in mysteriis ore nostro dicimus, Sanctus, sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth, ita conscientiam teneamus. Et illud unus sanctus, utique Spiritus; unus Deus, Jesus Christus in gloria Dei Patris; una omnipotentia, quia una est religio Trinitatis. Et deinceps pacem et dilectionem sectantes bonis semper operibus abundemus; et audiamus ab Apostolo, sicut audierunt Corinthii in prima Epistola: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et dilectio, et communicatio sancti Spiritus erit cum omnibus vobis. Amen. Explicit sancti Nicetae episcopi de Spiritus sancti Potentia.

Incipit tractatus ejusdem de diversis appellationibus Domino nostro Jesu Christo convenientibus.