De Spiritu Sancto (Didymus Alexandrinus)

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Spiritu Sancto
saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23


DiAlHiS.DeSpSa3 23 Didymus Alexandrinus; Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

IN SEQUENTEM LIBRUM DIDYMI DE SPIRITU SANCTO ADMONITIO.

Didymus Alexandrinus, qui miraculum sui praebuit, quod captus a parva aetate oculis, ipsorumque elementorum ignarus, omni tamen scientiarum genere, iisque etiam quae maxime visu indigent, fuerit expolitus, inter caetera quae ingenii sui reliquit monumenta, hunc de Spiritu sancto librum frequenti fratrum exhortatione compulsus est scribere, ut nonnullorum commenta refelleret circa Spiritum sanctum, quae neque in Scripturis lecta, neque a quoquam Ecclesiasticorum veterum fuerant usurpata. Hieronymus, qui Didymi eruditionem cum primis est admiratus, eoque magistro usus Alexandriae, primum quidem in pellente Damaso Romano Pontifice, cum Romae ageret, Latinis illum verbis ceperat explicare, deinde Jerosolymam postliminio reversus, Pauliniani fratris hortatu, ex integro vertit, atque edidit.

Singularis porro est liber, quemadmodum et Hieronymus ipse quoties eum laudat, ut in Catalogo cap. 109, et libro II in Rufinum: et Mss. codices quotquot inspeximus, testimonio sunt. Augustinus quoque lib. II Quaestionum in Exodum cap. 25, Nicephorus l. IX cap. 17, et Ratramnus, qui Hieronymianam hanc ipsam versionem legit, contra Graecos lib. II cap. 5, unicum librum vocant; nec nisi incommoda περιεργίᾳ factum est, ut contra auctoris atque interpretis mentem ad hanc usque diem ab editoribus criticisque in tres libros vulgo fuerit dispertitus. Ipsa etiam librorum distinctio fortuita est atque inutilis; nam exempli gratia, tertius liber e media prophetici loci expositione initium jussus est sumere, quod vitium est ab eruditi scriptoris ingenio alienissimum. Sed in tres quidem partes, aut capita commode possit distribui; nam primo Spiritum sanctum diversae ab Angelis naturae esse multis argumentis ac testimoniis constituit; deinde ejus quoque nominis invocationem in baptismo necessariam probat, ut imperfecte baptizet, neque adeo a peccato liberet, qui reticuerit: tertio indivisibilem esse illum, atque impassibilem, Patri ac Filio ὁμοούσιον, atque aliis divinae substantiae attributis praeditum docet.

Graecus Didymi textus intercidit, eumque fortasse e doctorum manibus excussit ipsa Hieronymi interpretatio; de cujus tamen fidelitate non satis consulte videntur nonnulli detrahere, dum multa, quae ab Alexandrino auctore haud processerint, assuta, multaque alia, et praecipue Origeniani dogmatis, cui erat addictus menda purgata, ab interprete comminiscuntur. Exiguam sane rationem esse velim ejus, quod tamen praecipuum est, argumenti ex ὁμοουσίου, et ἀνομοουσίου vocibus, a quibus Adamantii sectatores multum contendunt abhorruisse. Nam neque ita singulis Origenianae sententiae capitibus Didymus fuerit obstrictus ut nihil licere sibi putaverit, neque si nihil praeterea ausus est, quando ejus Graecum exemplar desideratur, probari ullo modo possit. Caetera quae in eam rem adducuntur longe sunt infirmiora.

Tempus, cui Hieronymi versio isthaec sit ascribenda, non uno proprie anno concluditur, ut caeteris tractatibus ferme usuvenit. Incepta nempe est Romae anno 384, ut ex ipsius Praefatione planissime constat, cum Damasus adviveret, qui sub ejusdem anni finem diem obiit. Certe non aliud ab isto Didymi opusculo, quod sibi transferendum proposuisset, videtur nobis innuere, cum ait S. Doctor, garrire se aliquid voluisse de Spiritu Sancto, et coeptum opusculum ejusdem (Romanae) urbis Pontifici dedicare. Sed non ante annum 389 videtur absoluta, cum aemulorum invidiam declinans, Jerosolymae se recepisset, pariterque esset Bethlemi cum Pauliniano fratre, Paula et Eustochio. Eumdem plus minus annum indicat in Catalogo, ubi inter Hebraicorum Nominum librum, et Homilias in Lucam ex Origene, laborem hunc memorat.

Quod reliquum est, editionem hanc nostram ad trium mss. fidem emendavimus: nempe unius Vaticani 4945; tum alterius elegantissimi, quem in bibliotheca Romani collegii Patrum Societatis Jesu invenimus; denique Tolosani, a quo excerptas variantes lectiones Martianaeus rejecerat in libri calcem. Ex editionibus, quae ante Erasmianam collectionem prodiere, in consilium adhibuimus saepe priorem illam an. 1496 absque loci nomine, tum Venetam, quam Barthius in Adversariis laudat; cujus item Barthii conjecturas aliquot in hunc librum expendimus, sicubi visum est operae pretium esse. Sunt autem aliae hujus operis editiones, quas singillatim recensere non vacat, et nullo negotio apud Bibliographos invenias.

HIERONYMI PRAEFATIO AD PAULINIANUM. 105 Cum in Babylone [ Scil. Romae] versarer: et purpuratae meretricis essem colonus, et jure Quiritum viverem, volui garrire aliquid de Spiritu sancto, et coeptum opusculum, ejusdem urbis Pontifici dedicari. Et ecce olla ila, quae in Jeremia post baculum cernitur a facie Aquilonis, coepit ardere: et Pharisaeorum conclamavit [ Al. conclamare] Senatus: et nullus scriba vel fictus, sed omnis quasi indicto sibi praelio doctrinarum, adversum me imperitiae factio conjuravit. Illico ego, velut postliminio, Jerosolyman sum reversus: et post Romuli casam, et ludorum Lupercalia, diversorium Mariae, et Salvatoris speluncam aspexi. Itaque, mi Pauliniane [ Al. Pauline], frater, quia supradictus Pontifex Damasus, qui me ad hoc opus primus impulerat, jam dormit [ Al. obdormivit in Domino] in Christo: tam tuo quam venerabilium mihi, ancillarum Christi, Paulae et Eustochii nunc adjutus oratu [ Al. hortatu]: canticum quod cantare non potui in terra aliena, hic a vobis in Judaea provocatus immurmuro; augustiorem multo locum existimans, qui Salvatorem mundi, quam 106 qui fratris genuit parricidam. Et ut auctorem titulo fatear: malui alieni operis interpres existere, quam (ut quidam faciunt) informis cornicula, alienis me coloribus adornare. Legi dudum cujusdam libellos de Spiritu sancto: et juxta Comici [ Scil. Terentii] sententiam ex Graecis bonis, Latina vidi non bona. Nihil ibi dialecticum, nihil virile atque districtum, quod lectorem vel ingratis in assensum trahat: sed totum flaccidum, molle, nitidum, atque formosum, et exquisitis hinc inde odoribus pigmentatum. Didymus vero meus, oculum habens sponsae de Cantico canticorum: et illa lumina quae in candentes segetes sublimari Jesus praecepit, procul altius intuetur (Matth. XIII, et Joan. IV): et antiquum nobis morem reddidit; ut Videns vocetur Propheta. Certe qui hunc legerit, Latinorum furta cognoscet: et contemnet rivulos, cum coeperit haurire de fontibus. Imperitus sermone est, [ Al. sed] et non scientia: apostolicum virum ex ipso sermone [ Al. stylo] exprimens, tam sensuum lumine quam simplicitate verborum.

LIBER DIDYMI ALEXANDRINI DE SPIRITU SANCTO, S. HIERONYMO INTERPRETE. 107 I. Omnibus quidem quae divina sunt, cum reverentia et vehementi cura oportet intendere: maxime autem his quae de [ Al. sancti Spiritus] Spiritus divinitate dicuntur: praesertim cum blasphemia in eum sine venia sit: ita ut blasphemantis poena tendatur, non solum in omne praesens saeculum, sed etiam in futurum. Ait quippe Salvator, blasphemanti in Spiritum sanctum non esse remissionem, neque in isto saeculo, neque in futuro (Marc. III). Unde magis ac oportet intendere, quae Scripturarum de eo relatio sit: ne in aliquem saltem per ignorantiam, blasphemiae error obrepat. Expedierat quidem fideli, et timido, moderanti vires suas, magnitudinem praesentis quaestionis silentio praeterire: et rem plenam periculo, non in suum discrimen attrahere. Verum quoniam quidam [ Al. quidam cum] temeritate potius, quam recta via etiam in superna eriguntur, et haec de Spiritu sancto jactitant, quae neque in Scripturis lecta, neque a quoquam Ecclesiasticorum veterum usurpata sunt compulsi sumus creberrimae exhortationi fratrum cedere: quaeque sit nostra de eo opinio, etiam Scripturarum testimoniis comprobare: ne imperitia tanti dogmatis, hi qui contraria opponunt, decipiant eos qui, sine discussione sollicita, in adversariorum sententiam statim pertrahuntur.

2. Appellatio Spiritus sancti, et ea, quae monstratur ex ipsa appellatione substantia, penitus ab his ignoratur, qui extra sacram Scripturam philosophantur. Solummodo enim in nostratibus litteris; et notio ejus et vocabulum refertur, tam in novis quam in veteribus. Veteris quippe Testamenti homo David, particeps ejus effectus, orabat ut in se permaneret, dicens: Spiritum tuum sanctum ne auferas a me (Psal. L). Et Danieli adhuc puero suscitasse dicitur Deus Spiritum sanctum, 108 quasi jam habitantem in eo. Nec non etiam in novo Testamento hi viri qui Deo placuisse referuntur, Spiritu sancto pleni sunt. Joannes quippe adhuc in matris utero sanctificatus exsultat, et Jesus a mortuis resurgens cum insufflasset in faciem discipulorum, ait: Accipite Spiritum sanctum (Luc. I). Plena sunt volumina divinarum Scripturarum his sermonibus quorum congeriem in praesenti opere digerere supersedi: quia difficile non est ex his quae assumpsimus, unumquemque lectorem sibi similia reperire. 3. Nemo autem suspicetur alium Spiritum sanctum fuisse in sanctis viris ante adventum Domini, et alium in apostolis caeterisque discipulis, et quasi omonymum in differentibus esse substantiis. Possumus quidem testimonia de divinis Litteris exhibere: quia idem Spiritus et in apostolis et in prophetis fuerit. Paulus in Epistola quam ad Hebraeos scribit, de Psalmorum volumine testimonium proferens, a Spiritu sancto id dictum esse commemorat: Et sicut dicit hic Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, etc. (Hebr. III, 7, ex Psalm. XCIV, 8.). In fine quoque Actuum Apostolorum, cum Judaeis disputans, ait: Sicut Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad Patres nostros, dicens: Auditionem audietis, et non intelligetis (Act. III). Neque enim Paulus alium habens Spiritum sanctum, haec de eo scripsit, qui in Prophetis ante adventum Domini alius fuit: sed de eo cujus et ipse particeps fuit: et omnes qui in fide consummatae virtutis ferebantur. Unde et cum articulo ejus meminit, quasi solitarium et unum esse contestans, ubi dicit non simpliciter. Πνεῦμα ἅγιον, hoc est Spiritus sanctus, sed cum additamento articuli τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον: hoc est hic Spiritus sanctus. 109 Et Isaiam prophetasse commemorat cum articulata voce, διὰ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, id est per hunc Spiritum sanctum, et non simpliciter Πνεῦμα ἅγιον. Petrus quoque in eo sermone, quo praesentibus persuadebat: Oportuerat [Al. Oportet], inquit, impleri Scripturam, quam locutus est Spiritus sanctus (id est, τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον) per os David de Juda (Act. I, 16): ostendens et ipse eumdem Spiritum, et in prophetis, et in apostolis operatum. 4. Plenius de hoc in consequentibus tractabimus, cum dicere ceperimus, non solum Dominum [ Al. Deum] Verbum factum esse ad prophetas, sed et Spiritum sanctum: quia et inseparabiliter possidetur, cum unigenito Filio Dei. Ipsa [ Al. Ipsa igitur vox] vox Spiritus sancti, non est vacua appellatio, sed subjacentis essentiae demonstratrix: Patri Filioque socia [ Al. sociata], et a creaturis penitus aliena. Cum enim creaturae in visibilia, et in invisibilia, id est in corporalia et in incorporalia partiantur, nec de corporalibus substantiis est Spiritus sanctus, animae et sensus habitator, sermonis et sapientiae, et scientiae effector: nec de invisibilibus creaturis. Haec quippe omnia sapientiae et caeterarum virtutum, et sanctificationis capacia sunt. Ista vero substantia, de qua nunc sermo est, sapientiae et scientiae, et sanctificationis effectrix est. Neque enim inveniri potest aliqua in Spiritu sancto fortitudo, aut operatio sanctificationis virtutisque, quam ab extraneo quodam sustineat: quia istiusmodi natura mutabilis est. Porro Spiritus sanctus, confessione omnium, immutabilis est, sanctificator scientiae divinae, et universorum attributor bonorum, et, ut brevius dicam, ipse subsistens in his bonis quae a Domino largiuntur. Nam eumdem Evangelii locum Matthaeus Lucasque describens, alter ex his ait: Quanto magis Pater coelestis dabit bona petentibus se (Matth. V, 11)? Alter vero: Quanto magis Pater vester coelestis dabit Spiritum suum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13)? Ex quibus apparet, Spiritum sanctum plenitudinem esse donorum [ Al. bonorum] Dei: et ea quae divinitus administrantur, non absque eo subsistere; quia omnes utilitates, quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte demanant. Quod autem substantialiter bonum est, non potest extraneae capax esse bonitatis: 110 cum ipsum tribuat caeteris bonitatem. Igitur manifestum est, non a corporalibus tantum, sed et ab incorporalibus creaturis extraneum esse Spiritum sanctum; quia caeterae substantiae hanc substantiam sanctificationis accipiunt: iste vero non tantum non est capax sanctificationis alienae, sed insuper attributor est, et creator. Denique qui communione ejus fruuntur, participes dicuntur Spiritus sancti, sanctificati utique ab eo. Perspicue enim scriptum est, Et Spiritui gratiae contumeliam faciens (Hebr. X, 29), haud dubium quin is, qui, post susceptionem ejus peccaverit. Si autem sanctificatus est per communionem Spiritus sancti, ostenditur quod ipse particeps ejus fuerit, et largitor ejus sanctificationis Spiritus sanctus. Apostolus quoque ad Corinthios scribens, et enumerans eos qui regnum coelorum sunt consecuturi, addit dicens: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 11). Spiritum Dei, non alium asserens esse quam Spiritum sanctum. Etenim in consequentibus idem approbat, dicens: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu: et nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); Spiritum Dei, Spiritum sanctum esse confirmans. 5. Si igitur sanctificator [ Al. sanctificatio] est, non mutabilis, sed immutabilis substantiae ostenditur. Immutabilem autem substantiam Dei tantum, et unigeniti Filii ejus, manifestissime tradunt divina eloquia: convertibilem et mutabilem omnem creaturarum substantiam praedicantia. Ergo quoniam substantia Spiritus sancti non convertibilis, sed inconvertibilis demonstrata est: non erit creaturae ὁμούσιον [ Leg. ομούσιος ]. Esset quippe et creatura immutabilis, si cum Patre poneretur et Filio, eamdem habens inconvertibilitatem. Omne enim quod alieni boni capax est, ab hac substantia separatur. Tales autem sunt cunctae creaturae: Deus vero cum bonus sit, fons et principium bonorum est; facit igitur eos bonos, quibus se impertit, bonus ipse non factus ab alio, sed subsistens: ideo capabilis, et non capax. Unigenitus quoque filius, ejus sapientia, et sanctificatio non fit sapiens, sed sapientes facit; 111 et non sanctificatur, sed sanctificat. Unde et ipse capabilis est, et non capax. Cum igitur invisibilis creatura, quam rationabilem, et incorporalem substantiam vocari consuetudinis est, non sit capabilis, sed capax: si enim capabilis esset, nullius boni capax esset, per se simplex ipsa subsistens, et alterius boni receptatrix: participatione habeat bonum, et non de his quae habentur ab aliis, sed de his quae habent alia intelligatur, Patre et Filio habitis magis quam habentibus; creatura vero habente, et non habita. De Spiritu quoque sancto retractemus, et si quidem ipse quoque participatione alterius sanctimoniae sanctus est, connumeretur caeteris creaturis. Si vero sanctos facit capaces sui, cum Patre ponatur et Filio. Quod autem ab aliis capiatur Spiritus sanctus, et non alia capiat, et nunc, et in Sectarum volumine (prout potuimus) expressimus: et ex omni Scriptura sermonem nostrum affirmare perfacile est. Beatus quoque Apostolus ad Ephesios scribens ait: In quo et credentes signali estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13). Si enim signantur quidam Spiritu sancto, formam et speciem ejus assumentes: ex his est Spiritus sanctus, quae habentur, et non habent: habentibus illum signaculo ejus impressis. Ad Corinthios quoque idem scribens, Nolite, inquit, contristare Spiritum sanctum, in quo signali estis (Ephes. IV, 30); signatos esse contestans eos qui susceperant communionem Spiritus sancti. Quomodo enim disciplinae, et virtutis assumptor, signaculum et figuram (ut ita dicam) in suum sensum recipit ejus scientiae, quam assumpsit: sic et is, qui Spiritus sancti particeps efficitur, per communionem ejus fit spiritualis pariter et sanctus. 6. Ipse vero Spiritus sanctus, si unus de creaturis esset, saltem circumscriptam haberet substantiam; sicut universa quae facta sunt. Nam et si non 112 circumscribantur loco et finibus invisibiles creaturae, tamen proprietate substantiae finiuntur. Spiritus autem sanctus, cum in pluribus sit, non habet substantiam circumscriptam. Mittens quippe Jesus praedicatores doctrinae suae, replevit eos Spiritu; et insufflans in faciem eorum: Accipite, inquit, Spiritum sanctum, et euntes, docete omnes gentes (Joan. XX, 22): quasi omnes cunctis gentibus mitteret. Neque enim omnes apostoli ad omnes gentes pariter sunt profecti, sed quidam in Asiam, quidam in Scythiam, et alii in alias dispersi nationes; secundum dispensationem illius, quem secum habebant Spiritus Sancti, quomodo et Dominum dicentem: Vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). His et illud congruit: Accipietis virtutem supervenientis (Al. supervenientem) Spiritus sancti in vos; et eritis testes mihi in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad extremum terrae (Act. I, 8). Si ergo hi in extremis finibus terrae ob [ Al. secundum] testimonium Domini constituti, distabant inter se longissimis spatiis, aderat autem eis inhabitator Spiritus sanctus, incircumscriptam habens substantiam, demonstratur angelica virtus ab hoc prorsus aliena. Angelus quippe qui aderat, verbi gratia, Apostolo in Asia oranti, non poterat simul eodem tempore adesse aliis in caeteris partibus mundi constitutis. Spiritus autem sanctus non solum sejunctis a se hominibus praesto est, sed et singulis quibusque angelis, principatibus, thronis, dominationibus inhabitator assistit: et ut homines sanctificans, alterius quam sunt homines, est naturae; sic et alias creaturas sanctificans, alius ab earum est substantia: quoniam omnis creatura non ex sua substantia, sed ex communione alterius sanctitatis, sancta perficitur. 7. Dicti sunt quidem sancti angeli in Evangelio, Salvatore dicente, venturum esse Filium hominis in majestate sua et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 29). Et Cornelius 113 in Actibus Apostolorum a sancto Angelo scribitur [ Al. subjicitur] accepisse responsum (Act. X, 22), ut Petrum ad se Christi discipulum vocaret. Verum sancti sunt angeli participatione Spiritus sancti, et inhabitatione [ Al. communicatione] unigeniti Filii Dei, qui sanctitas est, et communicatio Patris. De quo Salvator ait: Pater sancte (Joan. XVII, 11). Si igitur angeli non ex propria substantia sancti sunt, sed ex participatione sanctae Trinitatis, alia angelorum ostenditur a Trinitate esse substantia. Ut enim Pater sanctificans, alius est ab his qui sanctificantur: et Filius est alius ab his quos efficit sanctos: ita et Spiritus sanctus alterius est substantiae ab his quos sui largitione sanctificat. Si vero haeretici proposuerint, ex natura conditionis suae angelos sanctos esse: consequenter coguntur dicere ὁμουσίους esse Trinitati, et inconvertibiliter eos juxta substantiam sanctos esse. Si autem hoc refugientes, dixerint, unius quidem naturae esse cum caeteris creaturis, non tamen eamdem habere sanctitatem, quam homines habent: necessario deducetur, ut dicant multo melioris homines esse substantiae; cum hi per communionem Trinitatis habeant sanctitatem, et angeli, propria natura sancti, ab ea sint alieni. Sed vota sunt hominum perfectorum, et ad consummationem sanctitatis venientium, aequales angelis fieri. Angeli quippe hominibus, et non homines angelis auxilium tribuunt: ministrantes eis salutem, et annuntiantes eis largiora Dei beneficia. Ex quo liquido ostenditur, honorabiliores et multo meliores esse angelos hominibus, per germaniorem, ut ita dicam, et pleniorem Trinitatis assumptionem. 8. Quapropter cum alius sit Spiritus sanctus ab his quae ipse sanctificat, non est unius naturae, cum caeteris creaturis quae eum recipiunt. Si autem alterius est naturae a creaturis, et in propria subsistit essentia, increatus et ineffectus ostenditur. Multae Scripturae sunt, quae sine ambiguitate convincant, alterius eum a cunctis conditionibus esse naturae. Quidam etiam Spiritu sancto pleni esse dicuntur: nemo autem sive in Scripturis, sive in consuetudine, plenus creatura dicitur. 114 Neque enim aut Scriptura sibi hoc vindicat, aut sermo communis, ut dicas plenum esse quempiam angelo, throno, dominatione: soli quippe divinae naturae hic convenit sermo. Dicimus autem virtutis et disciplinae quosdam esse plenos: ut illud, Repletus est Spiritu sancto (Exod. XXXI, 3); non aliud significantes quam plenos esse consummatae atque perfectae virtutis. Scriptum est de Joanne: Et Spiritu sancto implebitur adhuc ex utero matris suae (Luc. I, 15). Et iterum: Repleta est Spiritu sancto Elizabeth (Ibid., 41). Et post alia: Et Spiritu sancto repletus est Zacharias pater ejus (Ibid., 67). Haud dubium, quin et Joannes prophetavit. Necnon in Actibus Apostolorum de multis credentibus qui in unum convenerant, refertur: Repleti sunt Spiritu sancto (Act. II, 4). Cum autem participabilis sit Spiritus sanctus, ad similitudinem sapientiae ac disciplinae, non in cassis nominibus scientiae substantiam possidet: sed per naturam sanctificantem, et implentem bonis universa, bonus ipse subsistit, juxta quam et repleti quidam Spiritu sancto esse dicuntur: ut in Actibus Apostolorum scriptum est, Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Ibid.). Quomodo enim qui aliqua disciplina plenus est, qui perfecte eam habet, erudite et subtiliter potest de ea proferre sermonem, sic qui Spiritum sanctum consummate acceperint, ita ut impleantur eo, cum fiducia verbum Dei loquuntur, quia praesens Spiritus sanctus dignam Deo vocem ministrat. Hinc [ Al. Unde et quidam] quidam cum supercilio ait: Haec dicit Spiritus sanctus. Et Apostolus: Sed implemini, inquit, Spiritu sancto (Ephes. V, 18). Et in multis locis Actuum Apostolorum, pleni fuisse Spiritu sancto discipuli Domini scribuntur. Considerate ergo fratres viros ex vobis testimonium habentes septem, plenos Spiritu sancto et sapientia (Actor. VI, 3). Et de Stephano: Cum autem plenus esset Spiritu sancto, intuens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei (Ibid., 5). Et de electionis vase dicitur: Saulus autem, qui et Paulus, plenus Spiritu sancto, intuens in eum ait (Act. XIII, 9). Et in commune de universis credentibus annotatur: Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto (Ibid., 52). Angeli autem praesentia, sive alicujus 115 alterius excellentis naturae, quae facta est, non implet mentem atque sensum: quia et ipsa aliunde completur. Quomodo enim ex plenitudine quis accipiens Salvatoris, plenus efficitur sapientia, et virtute, et justitia, et sermone Dei: sic qui Spiritu sancto plenus est, statim universis donationibus Dei repletur, sapientia, scientia, fide, caeterisque virtutibus. Qui igitur implet universas creaturas, quae tamen possunt virtutem, et sapientiam capere, non est ex his quae ipse complet. Ex quo colligitur alterius eum esse substantiae, quam sunt omnes creaturae. Diximus et alibi, quia superintelligatur in sancti Spiritus substantia etiam plenitudo munerum divinorum. 9. Denique impossibile est gratiam Dei sortiri quempiam, si non habeat Spiritum sanctum: in quo approbamus cuncta Dei dona consistere. Quod vero is qui habeat eum, sermonem quoque sapientiae, et reliqua bona perfecte consecutus sit: et nunc manifeste sermo demonstrat, et paulo ante diximus, substantiam bonorum Dei Spiritum Sanctum esse: cum posuimus exemplum, Dabit Pater Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13). Et, Dabit Pater bona petentibus se (Matth. V, 11). Nec existimare debemus, Spiritum sanctum secundum substantias [ Al. substantiam] esse divisum, quia multitudo bonorum dicatur. Impassibilis enim, et indivisibilis atque immutabilis est; sed juxta differentes efficientias, et intellectus, multis bonorum vocabulis nuncupatur: quia participes suos non juxta unam eamdemque virtutem communione sui donet, quippe cum ad utilitatem uniuscujusque aptus sit, et repleat bonis eos, quibus judicat se adesse debere. Denique Stephanus primus ille testis veritatis, et dignus suo nomine plenus sapientia, et Spiritu Sancto dictus est: sapientia consequenter super intellecta, commorante in eo Spiritu sancto, sicut loquitur Scriptura: Et elegerunt Stephanum plenum fide, et Spiritu sancto apostoli (Act. VI, 5). Et, Stephanus autem plenus gratia et virtute, faciebat prodigia, et signa magna in populo (Ibid., 8). Et adhuc de eodem, Et non valebant resistere sapientiae, et Spiritui, qui loquebatur in illo (Ibid., 10). Plenus enim Spiritu sancto vir beatus, et fidei effectus est particeps, quae ex Spiritu sancto 116 venit, juxta illud, Alii autem fides, in eodem Spiritu (I Cor. XII, 9). Et gratiam atque virtutem juxta eumdem Spiritum habens, signa et prodigia magna faciebat in populo. Necnon et illis donationibus secundum eumdem Spiritum affluebat, quae vocantur curationum gratiae atque virtutes. Et haec enim in enumeratione donorum Dei, qui Spiritu, et secundum Spiritum, in prima apostoli Pauli Epistola ad Corinthios collocantur. Intantum autem Stephanus divina gratia abundabat, ut nemo contradicentium, et eorum qui adversus eum disputabant, valerent resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur in illo. Erat quippe e Spiritu sancto sapiens. Unde et ad discipulos suos Jesus perspicue proclamat: Cum introducti fueritis ad principatus, et potestates, et concilia, et synagogas, nolite esse solliciti quid vos oporteat dicere, aut quid loquamini in illo tempore. Dabuntur enim vobis a Spiritu sancto sermones sapientiae, quibus non queant contradicere, ne hi quidem qui vehementer in disputationibus callent. 10. Sed ponamus ipsum testimonium, quod ita contexitur: Cum autem introduxerint vos in synagogas ad principatus et potestates, nolite solliciti esse quomodo aut quid respondeatis, Spiritus enim sanctus docebit vos in eadem hora quae oporteat dicere (Matth. XII, 12). Et in alio Evangelio: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis: Ego quippe dabo vobis os, et sapientiam, cui non valeant contradicere, aut respondere (Luc. XIV, 14). Spiritu vero sancto tribuente apostolis verba adversus eos qui Evangelio contraibant, dilucide ostenditur in substantia ejus superintelligi sapientiae, et scientiae sermonem. Quomodo autem Salvator in illa hora os et sapientiam discipulis largiatur, quibus contradicere non queant, ne hi quidem qui apud homines eloquentissimi putantur, non est hujus temporis disserere; quia nunc proposuimus ostendere superintelligi semper in Spiritu sancto dona virtutum; ita ut is qui eum habet, donationibus Dei plenus habeatur. Unde et in Isaia, ipse Deus cuidam dicit: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Isai. XLIV., 3). Numquam enim accipit quisquam spirituales benedictiones Dei, 117 nisi praecesserit Spiritus sanctus. Qui enim acceperit Spiritum sanctum, consequenter habebit benedictiones, id est, sapientiam, et intellectum, et caetera, de quibus ita scribit Apostolus: Propter hoc et nos, ex quo die audivimus, non cessamus orantes pro vobis, et deprecantes, ut impleamini cognitione voluntatis ejus in omni sapientia, et intelligentia spirituali: ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9). Eos enim qui digne sibi [ Al. bonis] per opera, et sermones, et prudentiam incedunt, impleri ait voluntate Dei, ponentis super eos Spiritum sanctum, ut impleantur sapientia et intellectu, et reliquis spiritualibus bonis. Sapientia autem, et intellectus, quae in Spiritu sancto sunt, a Deo dantur. Dominus, inquit, dabit sapientiam; et a facie ejus sapientia, et intellectus procedit (Eccli. I); cum ea sapientia quae ab hominibus venit, non sit spiritualis, sed carnea et humana. De hac itaque Apostolus scribit: Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in [Al. in hoc] mundo (I Cor. I et II); carnalem sapientiam dicens, quae in rebus corporeis ex humano subsistit cogitatu. Porro spiritualis sapientia et intellectualis, circa invisibilia et intellectualia se tenens, per operationem Spiritus sancti capientibus se sui praesentiam tribuit. In multis quoque aliis locis Apostolus memorat in Spiritus sancti substantia Dei munera commorari [ Al. commemorari]; sicut in illo: Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 13). 11. Deus autem largitor bonorum, spem quam promisit, reddet [ Al. reddit] in virtute Spiritus sancti, his qui habent illum; gaudio et pace complet eos, qui imperturbatam et sedatam cogitationem possidentes, laetas habent mentes, et ab omni perturbationum tempestate tranquillas. Qui autem in virtute Spiritus sancti praedicta bona fuerint consecuti, etiam rectam fidem in Trinitatis mysterio consequentur. In alio quoque loco ejusdem epistolae, Non est, inquit, regnum Dei cibus et potus; sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). In Spiritu enim sancto justitiam, id est, universam virtutem, et quam supra diximus pacem, Dei gaudio copulatam esse asserens, his qui se audire poterant, manifestissime probat, non alia haec bona quam 118 Spiritus sancti esse substantiam. Cum ergo haec bona ex largitione Spiritus sancti ad homines veniant, vocatio gentium quam introduxit per doctrinam Evangelicam, acceptabilis et sanctificata redditur in Spiritu sancto: quia et in hac sanctificatos, et acceptos faciens Spiritus sanctus, substantia est bonorum Dei. Et qui illo plenus est, universa juxta rationem agit, docens recte, vivens irreprehensibiliter, signa atque portenta vere perfecteque demonstrans. Habet enim fortitudinem Spiritus sancti praestantem sibi thesaurum, et causam plenitudinis omnium bonorum. Novit Petrus discipulus Domini Jesu, largitionem Spiritus sancti donorum Dei esse naturam. Ait quippe ad eos qui objurgabant introitum suum ad Cornelium: Si itaque aequalem gratiam dedit illis Deus praebens Spiritum sanctum, quomodo et nobis in principio: ego quis eram qui possem prohibere Dominum? Et insuper ad suos, Agnitor, inquit, cordium Deus testimonium tribuit eis dans Spiritum sanctum sicut et nobis: et nihil discrevit inter nos et eos, fide mundans corda eorum (Act. XV, 8 seq.). In hunc sensum congruit etiam illud quod in multis locis dicitur Spiritum sanctum dari a Domino, Jacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscipiet eum anima mea: dedi spiritum meum in eo (Isa. XLII, 1). Et adhuc: Qui dat afflatum populo constituto super eam, haud dubium quin terram, et spiritum calcantibus eam (Ibid, 5). Ostendimus autem supra non alium esse Spiritum Dei, et alium Spiritum sanctum. Paulus quoque, Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus vestris [Al. nostris], per Spiritum sanctum qui datus est vobis (Rom. V, 5). Et illud, Quanto magis Pater vester coelestis dabit Spiritum sanctum petentibus se (Luc. XI, 13)? Iste autem Spiritus effusus quoque esse a Deo super omnem carnem dicitur, ut prophetent, et visiones videant, qui eum acceperint secundum Joelem, qui ex persona Dei loquitur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae (Joel. II, 28). Effusio quippe spiritus causa existit [ Al. exstes] prophetandi, et videndi sensum pulchritudinemque veritatis. Ipsum quoque effusionis nomen, increatam Spiritus sancti substantiam probat. Neque enim Deus cum angelum mittit, aut aliam creaturam: Effundam, 119 dicit, de angelo meo, aut principatu, aut throno, aut dominatione. In solis quippe his quae ab aliis participantur, hic sermo consentit: sicut nunc, et paulo ante de charitate Dei diximus, quae effusa est in cordibus eorum qui Spiritum sanctum receperunt. Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui datus est vobis (Rom. V, 5). Salvator quoque, quia et ipse capabilis est, in similitudinem quoque unguenti effusus dicitur: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Nam ut unguentum quod in vase continetur, habet quidem odoris substantiam, sed prohibetur longius spargi, quia vase intrinsecus clauditur: cum autem vas foris fuerit effusum, emittit procul beneolentiam suam: ita Christi nomen beneolens, ante adventum ejus in solo Israelis populo versabatur, quasi Judaeae vase inclusum; Notus enim, ait, in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Quando autem coruscans in carne sua Salvator, in universam terram, quin potius in omnem creaturam extendit vocabulum suum, impleto eo quod scriptum est: Quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII, 2, 10); quibus consequenter Apostolus loquitur: Non enim aliud nomen datum est sub coelo, in quo oporteat [Al. oportet salvos fieri] salvari nos (Act. IV, 12): et Psalmista ad Dominum loquitur, Magnificasti super omnia nomen sanctum tuum: tunc completum est, Unguentum effusum nomen tuum. Significat autem effusionis verbum, largam et divitem muneris abundantiam. 12. Itaque cum unus quis alicubi, aut duo Spiritum sanctum accipiunt, non dicitur, effundam de spiritu: sed tunc quando in universas gentes munus Spiritus sancti redundaverit. Et ad Titum Apostolus salutem factam gentibus commemorat: Non ex operibus justitiae quae fecimus nos: sed per lavacrum secundae regenerationis, et innovationis Spiritus sancti, quem effudit super nos abundanter (Tit. III, 5). Et hic enim largam attributionem spiritus, verbum effusionis ostendit. Ex quibus universis docemur, capabilem Spiritus sancti esse substantiam, et ex hoc increatam. Capabilem substantiam vocat, quae capitur a pluribus, et eis sui consortium tribuit: capacem vero eam quae communicatione substantiae alterius impletur [ Thol. impleatur]: et capiens aliud, ipsa non 120 capitur [ Vat. capiatur] ab alio. Capabili quippe statim inconvertibile, et inconvertibili aeternum est consequens: quomodo e contrario capienti convertibile, convertibili creabile subsequens est. Nihil ergo de creaturis inconvertibile, propter quod neque sempiternum est. Non solum igitur quod in hominibus est rationale, convertitur, et creatur, verum etiam in omnibus creaturis haec eadem conversio reperitur. Nam et angelorum conversiones et ruinas divina eloquia demonstrant. Licet enim multitudo angelorum, et aliarum excellentium virtutum, in beatitudine et sanctimonia perseverent: tamen cum in ea, quae similem habent naturam conversa sint, dilucide ostenditur in primo eos statu non per immutabilitatem suae substantiae, sed per sollicitius in Domino servitium permanere. Neque enim potest coaequalium diversa esse natura. Nam quia omne genus hominum mortale est, et singuli homines mortales sunt: ut e diverso quoque si qua de superioribus immortalia sunt, haud dubium quin omnia in eodem genere et specie constituta, sint immortalia. 13. Cum autem haec se ita habeant, etiam si unus angelus convertibilis apparuerit, omnes convertibiles erunt, licet non sint conversi in beatitudine perseverantes: quomodo et cuncta hominum corpora divisibilia sunt, quamquam non omnia dividantur. Quaedam enim eorum passa divisionem, et reliquorum similium sui, naturam interpretantur. His ita edissertis, alterius substantiae a visibilibus in invisibilibus creaturis Spiritus sanctus ostenditur. Si autem hoc verum est, impiissime quidam inter omnia connumerant Spiritum sanctum: dicentes in eo, quod omnia per Verbum a Deo facta sunt, etiam significari Spiritus sancti facturam. Neque enim unum ex omnibus, sed aliud extra omnia per substantiam ex utroque demonstratus est Spiritus sanctus. Nam si creatura, ut superius ostendimus, dividitur in corporalia, et in incorporalia: et conditus est Spiritus sanctus utique aut visibilis, aut invisibilis creatura erit, id est, corporalis, aut incorporalis. Verum corpus nequaquam erit, sicut prius diximus, cum doceat, et scientiam praestet, et a sensu et 121 anima capiatur. Sed neque invisibilis creatura erit, ut paulo ante de eo disputavimus. Unde et Apostolus in Epistola quam ad Hebraeos scripsit, alium eum esse ab omnibus angelis demonstrat, dicens: Cui enim angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi, propter eos, qui accepturi erant salutem (Hebr. I, 13)? Et post alia: Quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem? Quae principium accipiens ad loquendum per Dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est, testimonium dante Deo signis, et prodigiis et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus juxta suam voluntatem (Hebr. II, 4). Hoc enim quod ait, cui angelorum, aeque accipitur, ac si diceret, nulli: per angelicum nomen significans omnium substantiam invisibilium creaturarum. Neque enim ulli quidem angelorum, et aliae cuidam rationabili creaturae dixit Deus: Sede a dextris meis. In commune itaque sermo pronuntiat, non esse dictum cuiquam creaturae, Sede a dextris meis. Et hoc in commune de creatura. Et pronuntians de omnibus invisibilibus creaturis, ait eas esse administratores spiritus. Propter quod subjecit: Nonne omnes sunt administratores spiritus, in ministerium missi? Licet enim non omnes singillatim invisibiles creaturae missae sunt [ Al. sint]: tamen quia ejusdem generis et honoris aliae missae sunt, quodammodo et ipsae possibilitate sunt missae: missarum consortes aequalisque substantiae. Quomodo igitur alius est ab universis creaturis Dominus, per quem principium ad loquendum acceperat illa magna salus, cujus negligentes Apostolus nolens nos esse, ait: Quomodo nos effugiemus tantam negligentes salutem, quae principium accipiens ad loquendum per Dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est; sed et Deus qui testimonium perhibet signis et portentis isti saluti, alius est ab omnibus administratoriis spiritibus; sic et Spiritus sanctus, cujus divisionibus juxta voluntatem ejus testimonium perhibet Deus, distribuens eum, non per concisionis partes, sed per communionem quibus eum praestare decreverit: alterius est et ipse substantiae ab his, in quae dispartitur effusus. 122 14. Igitur quoniam approbavimus juxta Scripturarum sensum, alium extra omnem creaturam esse Spiritum sanctum, incassum, immo impie quidam creatum cum esse ostendere volentes, testimonio utuntur, quo omnia per Verbum facta referuntur: ut scilicet in omnibus etiam aeterna substantia contineatur. Et quia ad conditionem ejus approbandam etiam propheticum sermonem usurpant, dicente Deo, Creo Spiritum: etiam in hoc eos monstrare debemus prorsus ab intellectu veritatis alienos. Neque enim de Spiritu sancto propositus sermo Prophetae fuit, ut ex ipsa serie et contextu eloquii intelligitur. Siquidem Amos propheta ex persona Dei, Praeparare, inquit, ad invocandum Deum tuum, o Israel: quoniam ego sum firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: faciens diluculum et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen ejus (Amos IV, 13). Deus enim qui se spiritum condere fuerat praelocutus, et facere: et tonitruum dixit firmare et diluculum et nebulas facere. Si igitur in praedicta narratione perseveramus, id est, in tonitruo et diluculo et nubibus, eumdem narrationis ordinem etiam in spiritu tenere debemus, ut id quod dicitur a Deo tale sit: Ut invoces me, qui Deus sum, qui universa procuro, qui et creator sum omnium, qui firmo tonitruum, et condo spiritum, qui diluculum et nebulam ad quasdam utilitates facio hominum: praeparare, ut invoces, o Israel: ut cum praeparatus fueris ad invocandum, et me oraveris, qui supradicta constituo, felicitate temporum, et aliorum bonorum largitionibus perfruaris, me tibi per singulos annos omnia juxta naturae ordinem ministrante, ut fecunde annus fluat, ut suis spatiis horarum momenta decurrant, ut suo tempore tonitrua mugiant, ut salutaris aura opportunis flatibus inspiret. Si vero perallegoriam, tonitruum et diluculum, et nebula, et creatio spiritus intelligantur, non substantiam rei, sed figuratam interpretationem significabunt. 15. Quod si e diverso opposuerit manifeste de Spiritu sancto haec dici, quia inferatur ad creationem Spiritus, illud quod sequitur: Et annuntians 123 in omnes homines Christum suum (Ibid.); in Hebraeo habetur, annuntiat in hominem loquelam suam; quod scilicet qui creator est omnium, ipse etiam prophetis [ Al. prophetas] inspiret, et suam per eos hominibus indicet voluntatem. Et ad hoc respondendum est, quia quidam haeretici alium extra creatorem Dominum Patrem Salvatoris mentiuntur, hoc impiissime praedicantes: non sceleratam eorum suspicionem providentes a Deo percuti, dicente: Ego formans [ Vatic. firmans] tonitruum, et creans spiritum et alias mundi partes faciens et gubernans, annuntio in homines Christum meum. Et hoc enim providentiae meae opus super omnia opera mea est, ut non solum eorum quae foris sunt, sed et quae ad emolumentum animae et mentis utilitatem [ Al. humilitatem] pertinent, causa subsistam. Ego hoc quod dicitur, Creo spiritum, aeque arbitror positum, ac si diceretur, creans ventum. Deus quippe flatus hos, qui per aeris motum efficiuntur, dispositione sua ducit: secundum illud quod alibi legimus: Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV, 7). Bene autem quod in ipsa sententia non ait, qui creavi: sed qui creo spiritum. Si enim de substantialitate Spiritus sancti sermo esset, dixisset utique, qui creavi. Neque enim semper eumdem creat. Nunc autem consequenter de flatu dictum est, qui creo: quia non semel venti facti sunt, sed in eo quod subsistunt, quotidie fiunt. Neque enim frustra sine articulo, qui in Graeco sermone singularitatis significator est, nunc spiritus creatus dicitur: quoniam non est sanctus, cum pene semper Spiritus sanctus, cum articulo nominetur, ut in illo αὐτὸ τὸ Πνεῦμα, id est ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Et alibi, αὐτὸς ἐστιν τὸ ζωοποιοῦν, id est ipse est qui vivificat (Joan. VI, 64). Et rursum: Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi τὸ Πνεῦμα, id est Spiritus Dei: Τὸ γὰρ πνεῦμα, 124 hoc est, Spiritus enim scrutatur omnia, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Et multa quae de Scripturis sacris excerpere possibile est. Quod sicubi raro sine articulo nominatur Spiritus sanctus, sciendum est cum additamento eum nominari significante magnificentiam ejus. Siquidem dicitur aliquando et sine articulo, cum non ipse per se, sed participatio ejus ostenditur: ut puta, Spiritus Heliae, et Spiritu ambulate (IV Reg. II, 15; Galat. V, 16), et quaecumque his similia sunt. 16. Quoniam igitur ex his, quae memoravi, et ex multis aliis, non esse creaturam in Spiritum sanctum demonstratum est, nusquam conditionibus connumeratus est, sed semper cum Patre et Filio positus: nunc videamus quam cum utroque habeat indifferentiam [ Al. differentiam]. In fine Epistolae secundae, quam ad Corinthios scribit Paulus, ait: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Ostenditur quippe ex sermone praesenti una Trinitatis assumptio: cum is qui gratiam Christi accepit, habeat eam tam per administrationem Patris, quam per largitionem Spiritus sancti. Datur enim a Deo Patre et [ Al. a Domino] Jesu Christo, juxta illud: Gratia vobiscum, et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo (Rom. I, 7; I Cor. I, 3; Coloss. I, et al.): non aliam dante gratiam Patre et aliam Salvatore. Siquidem et a Patre et Domino Jesu Christo eam dari describit [ Vatic. scribit], Spiritus Sancti communicatione completam. Nam et ipse Spiritus dictus est gratia, secundum illud: Et spiritui gratiae injuriam faciens, in quo sanctificatus est (Heb. X, 29). In Zacharia quoque repromittit Deus effusurum se, id est, abundantissime tributurum Jerusalem spiritum gratiae et miserationis (Zachar. XII, 10). Cum enim quis Spiritus sancti acceperit gratiam, habebit eam datam a Deo Patre, et a Jesu Christo Domino nostro. Una igitur gratia, Patris et 125 Filii, et Spiritus sancti operatione completa, Trinitas unius substantiae demonstratur. In alio quoque loco: Charitas, inquit (II Cor. XIII, 13), Dei cum omnibus vobis, quae a Trinitate et tribuitur, et firmatur. Ait quippe Salvator: Qui audit verba mea, et servat ea, hic est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV, 21). Neque enim alia dilectio est Salvatoris super his qui amantur, et alia dilectio Patris. Deus enim diligit in salutem, quia sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in ipsum [Al. Filium], non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Similiter et Filius, qui vita est, ut tribuat vitam et salutem, diligit eos quos vult fieri meliores. Unde amare se dicit eum qui amatur a Patre. Et de eo ponitur in Propheta: Et ipse salvabit illos, quia dilexit illos (Isai. XXXIII, 21; XXXV, 4). 17. Hanc dilectionem, fructum esse Spiritus sancti, contestatur Apostolus, sicut et gaudium, et pacem, quae a Patre ministratur et Filio, dicens: Fructus autem spiritus, gaudium, pax, charitas (Galat. V, 22). Quae charitas effusa est in cordibus credentium per Spiritum sanctum. Charitas quippe, ait, Dei diffusa est in cordibus vestris [Thol. nostris] in Spiritu sancto (Rom. V, 5). Omnis quippe qui communicat Spiritui sancto. per participationem ejus communicat, juxta illud. Et communicatio sancti Spiritus sit semper cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Et in alio loco: Si qua communicatio Spiritus. Cum habuerit sapientiam Dei et sermonem, et in omnibus veritatem: habebit quoque consortium sanctitatis in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Fidelis autem Deus, per quem vocati estis in communicationem Filii ejus (I Cor. I, 9). Scribit et Joannes de Patre: Si in lumine ambulamus, sicut ipse est in lumine, communicationem habemus cum illo (I Joan. I, 7). Et adhuc: Communicatio autem nostra cum Patre et Filio ejus Jesu Christo. Igitur quicumque communicat Spiritui sancto, statim communicat Patri et Filio. Et qui charitatem habet Patris, habet eam a Filio, contributam per Spiritum sanctum. Sed et qui particeps est gratiae Jesu Christi, eamdem gratiam habet, datam a Patre per Spiritum sanctum. In omnibus enim approbatur eamdem operationem esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum autem 126 una est operatio, una est et substantia: quia quae eidem substantiae ὁμούσια sunt, easdem habent operationes: et quae alterius substantiae, et ἀνομούσια, dissona atque diversa sunt. 18. Neque enim ex his tantum quae praemisimus, Trinitatis unitas docetur: sed ex innumerabilibus aliis, de quibus rursum secundum suum ordinem pauca ponemus. Arguens Petrus Ananiam, in eo quod in venditione agri, cujus se totum pretium obtulisse dicebat, fraudem fecisset e medio: sancti Spiritus unitatem ad Deum, non secundum numerum, sed juxta substantiam comprobavit, dicens: Anania, quare complevit Satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto, et absconderes de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non hominibus mentitus es, sed Deo (Act. V, 3 seq.). Si enim qui Domino mentitur, mentitur Spiritui sancto: et qui Spiritui sancto mentitur, mentitur Deo: nulli dubium est, consortium Spiritus sancti esse cum Deo. Et quomodo sanctitas subsistit in Deo, eodem modo et deitas [ Al. divinitas] intelligitur in Spiritu sancto. Iste autem Spiritus sanctus, quem diximus ejusdem naturae esse cum Patre, etiam a Filii divinitate non differt, Salvatore dicente discipulis: Cum in Synagogam ad principatus et potestates introduxerint vos, nolite solliciti esse, quomodo, aut quid respondeatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora quid debeatis dicere. Ponite in cordibus vestris non praemeditari ad respondendum. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, aut contradicere (Luc. XII, 11 seq.). Et in his quippe dicens, non debere eos esse sollicitos, quid respondeant contradicentibus, quia in eadem hora doceantur a Spiritu sancto quid debeant respondere: statim intulit quae sit causa fiduciae, Ponite, dicens, in cordibus vestris non praemeditari ad respondendum: ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, aut contradicere (Luc. XXI, 14). Cum enim dixerit, in tempore respondendi doceri eos a Spiritu sancto quid debeant respondere, in sequentibus ait: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, etc. 19. Ex quibus ostenditur sapientiam quae discipulis datur a Filio Spiritus sancti esse sapientiam: et doctrinam Spiritus sancti, 127 Domini esse doctrinam: unumque naturae et voluntatis esse consortium Spiritus sancti cum Filio. Et quia superius demonstratum est socium esse per naturam Spiritum Unigenito Dei, et Deo Patri: Filius vero et Pater unum sunt, juxta illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): non divisa [ Al. indivisa] et inseparabilis, secundum naturam, ostensa est Trinitas. In alio quoque Evangelio dicitur: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Si ergo Spiritus Patris in apostolis loquitur, docens eos quae debeant respondere: et quae docentur a Spiritu sapientia est, quam non possumus aliam praeter Filium intelligere: liquido apparet ejusdem naturae Spiritum esse cum Filio, et cum Patre, cujus Spiritus est. Porro Pater et Filius unum sunt. Igitur Trinitas substantiae unitate sociatur. 20. Per aliud quoque Scripturarum exemplum, Trinitatis unitas et natura, et virtus ostenditur. Filius et manus, et dextera, et brachium Patris dicitur. Sicut crebro docuimus, ex his vocabulis, unius naturae indifferentia demonstratur [ Al. indifferentiam demonstrari]. Spiritus etiam sanctus, digitus Dei, secundum conjunctionem naturae Patris et Filii nominatur. Siquidem in uno de Evangeliis adversus eos qui signis Domini detrahebant, dicentes: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Matth. IX, 34): sciscitans Salvator ait: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Si autem ego in digito Dei ejicio daemonia: ergo supervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 19). Hunc eumdem locum, alius Evangelista describens, loquentem intulit Filium: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemonia. Ex quibus ostenditur digitum Dei esse Spiritum sanctum. Si ergo conjunctus est digitus manui, et manus ei cujus manus est: et digitus sine dubio ad ejus substantiam refertur, cujus digitus est. 21. Verum cave ne ad humilia dejectus, et oblitus sermonis, de quo nunc disputatur, depingas in animo tuo corporalium artuum diversitates: et incipias tibi magnitudines, et inaequalitates, et caetera corporum majora vel minora membra confingere: dicens, digitum a manu, et manum ab eo cujus est 128 manus, multis inaequalitatibus discrepare: quia de incorporalibus nunc Scriptura loquitur, unitatem tantum volens, non etiam mensuram substantiae demonstrare: sicut enim manus non dividitur a corpore, per quam cuncta perficit et operatur, et in eo est, cujus est manus: sic et digitus non separatur a manu, cujus est digitus. Itaque rejice inaequalitates et mensuras, cum de Deo cogitas, et intellige digiti et manus, et totius substantiae unitatem: quo digito lex in tabulis lapideis scripta est. Per aliam quoque Scripturam, fidei nostrae probationem monstrare perfacile est. Solus sapiens dictus est Deus: non accipiens ab alio sapientiam, neque per cujusdam alterius sapientiae participationem, sapiens nominatur. Siquidem multi sapientes dicuntur, non ex sua natura, sed ex communicatione sapientiae. Deus vero non alterius sapientiae participatione, neque aliunde sapiens effectus, dictus est solus sapiens, et generans sapientiam, et alios faciens sapientes. Quae sapientia Dominus est noster Jesus Christus, qui dicitur Dei virtus, et Dei sapientia. Spiritus quoque sanctus dicitur sapientia. Siquidem et in veteribus libris refertur, repletum esse Jesum Nave a Domino spiritu sapientiae. Sicut ergo solus sapiens Deus, non accipiens aliunde sapientiam, sed sapientes faciens et generans sapientiam: solus est sapiens, extra omnes qui per nuncupationem ejus sapientes dicuntur: Multitudo quippe sapientium salus mundi (Sap. VI, 26): et, Qui semetipsos cognoscunt, hi sunt sapientes: Et rursum: Cum fueris cum sapientibus, sapiens eris (Prov. XIII, 20): sic et Spiritus sanctus non accipiens aliunde sapientiam, dictus est spiritus sapientiae: hoc enim ipsum quod subsistit, spiritus sapientiae est: et natura ejus, nihil est aliud nisi Spiritus veritatis et Spiritus Dei: de quibus jam abundanter in Sectarum volumine disputavimus. Unde ne eadem superflue replicemus, contenti simus disputatione praeterita. 22. Quia igitur Spiritus sapientiae et veritatis inseparabiliter cum Filio est, ipse quoque sapientia subsistit et veritas. Si enim capax esset sapientiae et veritatis, in id aliquando descenderet, 129 ut desineret habere quod aliunde susceperat: id est sapientiam et veritatem. Et Filius sapientia et veritas ipse subsistens, non separatur a Patre, qui solus sapiens et veritas, Scripturatum vocibus praedicatur. Eumdem circulum unitatis atque substantiae Spiritus sancti [ Leg. Spiritum sanctum], secundum id quod sapientiae et veritatis est spiritus, videmus habere cum Filio: et rursum Filium a Patris non discrepare substantia. Cum autem Filius imago sit Dei invisibilis, et forma substantiae ejus, quicumque ad hanc imaginem, vel formam imaginantur, atque formantur, adducuntur in similitudinem Dei: juxta vires tamen humani profectus, istiusmodi formam et imaginem consequentes. Similiter et Spiritus sanctus cum sit signaculum Dei, hi qui formam et imaginem Dei capiunt, signati per eum, in eo ducuntur ad signaculum Christi sapientiae et scientiae, insuper fide pleni. Nam divisiones operationum sunt, idem autem ipse spiritus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4). Operante ergo Patre multiplicem charismatum plenitudinem, multiplicat eam Filius subsistentem per Spiritum sanctum. Alii enim per Spiritum datur sermo sapientiae. Alii vero scientiae, secundum eumdem spiritum. Alii fides in eodem spiritu, et caetera, quae ab Apostolo enumerata sunt dona, quibus additur: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus: dividens singulis prout vult (Ibid., 8 seq.). 23. Unde dicentes operatricem, et ut ita dicam, distributricem naturam Spiritus sancti: non abducamur ab his, qui dicunt operationem, et non substantiam Dei esse Spiritum sanctum. Et ex aliis quoque plurimis locis subsistens natura demonstratur Spiritus sancti: ut in illo quod apostoli scribunt: Visum est enim Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28): quia hoc quod dicitur, visum est, non operationem significat, sed naturam: maxime cum et de Domino simile quid reperiatur, ut: Sicut Domino visum est, ita factum est (Job. I). Denique et sermones ejus saepissime lectitantur, ut in illo: Jejunantibus eis et ministrantibus: id est, 130 discipulis Christi, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum, in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Quae vox divinitatis et auctoritatis index, non creatam, sed increatam substantiam monstrat. Neque enim Spiritus sanctus in aliud quoddam opus vocavit Barnabam et Paulum, quod non sit Patris et Filii: cum ministerium, quod eis commisit et tradidit Spiritus, Patris et Filii sit ministerium. Ad Galatas Paulus loquitur. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi in gentes et Barnabae (Galat. II, 8). Pariter enim ad nationes Spiritus sancti auctoritate directi sunt. Christo quoque operante in apostolis, Spiritus completum est ministerium, ut ipsi apostoli confitentur se in Christo loqui, et id quod suis oculis viderunt, et ministri facti sunt sermonis, id est, Christi: et dispensatores mysteriorum Dei. Denique quasi principatum in sacerdotio possidentes, et initiatores fidei a Christo sunt demonstrati, dicente: Euntes ite, et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et sicut Apostolus scribit rectissime: Unus est Dominus, una fides, unum baptisma. Quis non ex ipsa cogetur veritate suscipere indifferentiam sanctae Trinitatis, dum una sit fides in Patre, et Filio, et Spiritu sancto: et lavacrum detur atque firmetur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti? 24. Non arbitror quemquam tam vecordem atque insanum futurum, ut perfectum baptisma putet id quod datur in nomine Patris, et Filii, sine assumptione Spiritus sancti: aut rursus in nomine Patris, et Spiritus sancti, Filii vocabulo praetermisso: aut certe in nomine Filii, et Spiritus sancti, non praeposito vocabulo Patris. Licet enim quis possit existere saxei (ut ita dicam) cordis, et penitus mentis alienae: qui ita baptizare conetur, ut unum de praeceptis nominibus praetermittat: videlicet contrarius legislator Christi: tamen sine perfectione baptizabit: immo penitus a peccatis liberare 131 non poterit, quos a se baptizatos existimaverit. Ex his colligitur, quam indivisa sit substantia Trinitatis, et Patrem vere Filii esse patrem, et Filium vere Patris filium: et Spiritum sanctum vere Patris et Dei esse Spiritum: et insuper sapientiae et veritatis, id est, Filii Dei. Haec est salus ergo credentium, et dispensatio Ecclesiasticae disciplinae in hac Trinitate perficitur. Nam cum Salvator discipulos suos ad praedicandum Evangelium miserit, et ad dogmata veritatis docenda Pater in Ecclesia constituisse dicatur, primo apostolos, secundo prophetas, tertio magistros, super hac re etiam Apostoli congruente sententia: Et sicut probati sumus a Deo ad credendum Evangelium, sic loquimur: non ut hominibus placentes, sed Deo qui probavit corda nostra (I Thess. II, 4): hos eosdem quos Christus magistros esse praecepit, et Pater probavit, et Spiritus sanctus dispensatores et praepositos in Ecclesia constituisse perhibetur [ Al. veraciter prohibetur]. Siquidem cum Miletum Paulus Apostolus presbyteros de diversis locis et plurimis Ecclesiis congregasset: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, super quos Spiritus sanctus posuit vos episcopos ad regendam Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28)? Si enim quos Christus ad evangelizandum et baptizandas nationes misit, Spiritus sanctus Ecclesiae praeposuit, Patris sententia destinatos: nulli dubium est, unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti operationem, et probationem: et consequenter eamdem Trinitatis esse substantiam. Necnon et illud considerandum, quod in corde et sensu habitare non potest creatura, nisi Deus et sermo ejus in Spiritu sancto: sicut ad quosdam loquitur Pater: Inhabitabo in eis, et inambulabo (II Cor. VI, 16). Et ad ipsum quidam dirigit vocem: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4). Altus quippe in altis habitat universae conditor creaturae. Habitat vero et unigenitus Filius in mente pura, et corde credentium. Per fidem quippe habitare Christum, in interiori homine: in Spiritu ait Apostolus, ita scribens: In Spiritu, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Ipse quoque de se loquitur: 132 Vivit in me Christus (Galat. II, 20). Et iterum: Qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Et Salvator, Veniemus, inquit, ego et Pater (Joan. XIV, 23): haud dubium, quin ad eum qui praecepta ejus servaverit, et mansionem apud eum faciemus. Porro sic sermo iste contexitur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ibid.). In alio quoque loco, omnis natura rationalium creaturarum, domus dicitur Salvatoris. 25. Sicut autem super domum suam Dominus Jesus, cujus domus sumus nos: ita domus Christi templum Dei est, in quo Spiritus ejusdem inhabitat Dei. Scribens quippe Corinthiis Paulus ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Si autem in domo et templo, quo Pater et Salvator inhabitat, illico invenitur et Spiritus sanctus, ex hoc indivisa Trinitatis substantia demonstratur. Et post non multa ejusdem epistolae: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum Spiritus sancti sunt, quem habetis a Deo (Ibid.)? Cum ergo Spiritus sanctus, similiter ut Pater et Filius, mentem et interiorem hominem inhabitare doceatur, non dicam ineptum, sed impium est eum dicere creaturam. Disciplinas quippe, virtutes dico et artes, et his contrarias perturbationes, et imperitias, et affectus in animabus habitare possibile est: non tamen ut substantivas, sed ut accidentes. Creatam vero naturam in sensu habitare impossibile est. Quod si verum est, et Spiritus sanctus absque ulla ambiguitate subsistens, animae est habitator et cordis: nulli dubium est, quin cum Patre et Filio credi debeat increatus. Ex omnibus igitur quae praecedens sermo disserit, incorruptibilis et sempiternus secundum naturam Patris, et Filii, Spiritus sanctus demonstratus, universam de se ambiguitatem abstulit et suspicionem, ne unus de creatis substantiis existimetur. Sed et ambigi nequit, quin is Spiritus Dei sit, quem exire de Patre Salvatoris in Evangelio verba declarant. Cum venerit, inquit, Consolator, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre egreditur, ipse testimonium dabit de me (Joan. XV, 26). Consolatorem autem venientem Spiritum Sanctum 133 dicit, ab operatione ei nomen imponens: quia non solum consolatur eos quos se dignos repererit, et ab omni tristitia et perturbatione reddit alienos: verum incredibile quoddam gaudium et hilaritatem eis tribuit, intantum, ut possit quis Deo gratias referens, quod tali hospite dignus habeatur, dicere: Dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7). Sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur, quorum Spiritus sanctus habitator est. Iste Spiritus sanctus consolator a Filio mittitur: non secundum angelorum, aut prophetarum, aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et veritate Spiritum Dei, indivisam habentem cum eadem sapientia et veritate naturam. Etenim Filius missus a Patre non separatur, nec disjungitur ab eo, manens et habens illum in semetipso. Quin Spiritus veritatis supradicto modo missus a Filio de Patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Impossibile quippe hoc pariter et blasphemum est. Si enim de loco ad locum egreditur Spiritus, et ipse Pater in loco invenietur, et Spiritus veritatis juxta naturam corporum certo spatio circumscriptus, alium deserens locum, ad alium commigrabit. Sed quomodo Pater non consistens in loco, ultra omnem corporum est naturam: ita et Spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis: et ut verius dicam, excellens universam rationalem creaturam. 26. Quia ergo impossibile est, et impium, ista quae diximus, de incorporalibus credere: exire de Patre Spiritum Sanctum, sic intelligendum, ut se Salvator de Deo exisse testatur, dicens, Ego de Deo exivi et veni (Joan. VIII, 42). Et sicut loca et commutationes locorum ab incorporalibus separamus: sic et prolationes intus dico et foris ab intellectualium natura discernimus, quia istae corporum sunt recipientium tactum, et habentium vastitates. Ineffabili itaque et sola fide noto sermone credendum est, Salvatorem 134 dictum esse exisse a Deo, et Spiritum veritatis a Patre egredi, loquente Spiritu qui a me egreditur. Cum enim dicere posset de Deo, sive de Domino, sive de omnipotente, nihil horum tetigit: sed ait, de Patre: non quod Pater a Deo omnipotente sit alius: quia hoc scelus est etiam cogitare; sed secundum proprietatem et intellectum parentis egredi ab eo dicitur Spiritus veritatis. Licet enim ex Deo frequenter se dicat exisse Salvator, proprietatem tamen et (ut ita dicam) familiaritatem, de qua jam saepe tractavimus, ex vocabulo magis sibi Patris assumit, dicens: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Et alibi: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): et multa alia his similia, quae in Evangelio observans lector inveniet. Iste ergo Spiritus sanctus qui de Patre egreditur, testificabitur; inquit Dominus, de me, testimonium simile ferens ei Patris testimonio, de quo ait: Testimonium dicit de me, qui misit me Pater (Joan. XII, 49). Mittente autem Filio Spiritum veritatis, quem Consolatorem vocavit, simul mittit et Pater. Neque enim Pater mittente Filio non mittit, cum eadem voluntate Patris et Filii Spiritus veniat: Salvatore quoque per Prophetam loquente: sicut manifestum esse poterit ei, qui totum perlegerit locum. Et Dominus misit me, et Spiritum suum: Siquidem non solum Filium, sed et Spiritum mittit Deus. Sed et Apostolus loquitur: Quae nunc annuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de coelis (I Petr. I, 12). Et in libro qui Sapientia inscribitur, ab his qui divina charismata consecuti sunt, vox gratias Deo perferens destinatur. Quae autem in coelis sunt, quis investigavit? voluntatem autem tuam quis cognovit: nisi quod tu dedisti sapientiam, et Spiritum sanctum tuum misisti de excelsis? Et sic correctae sunt semitae eorum, qui super terram erant: et placita tibi edocti sunt homines (Sap. IX, 17). Et in praesenti siquidem lectione, non sola sapientia Dei, id est, unigenitus Filius ejus datur a Patre, sed et Spiritus sanctus mittitur. 135 27. In ipso quoque Evangelio dari praedicatur a Patre, et mitti spiritus Sanctus, Salvatore dicente: Et ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in aeternum, spiritum veritatis (Joan. XIV, 16). Et iterum, Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo: ille vos docebit omnia (Ibid., 26). Nam et in his sermonibus, alium paracletum dare dicitur Pater, non autem alium ab [ Mss. absque] eo, qui a Filio mittitur secundum illud: Cum autem venerit ille paracletus, quem mittam vobis a Patre, spiritum veritatis (Joan. XV, 26). Quem alium paracletum nominavit, non juxta naturae differentiam, sed operationis diversitatem. Cum enim Salvator, mediatoris et legati personam habeat, et qua pontifex deprecetur pro peccatis nostris, salvans in sempiternum eos, qui per ipsum accesserunt ad Deum, quia semper vivens interpellat pro eis [ Ms. nobis] Patrem; Spiritus sanctus secundum aliam significantiam paracletus, ab eo quod consolatur in tristitia positos, nuncupatus est. Verum noli ex Filii et Spiritus sancti operatione diversa, varias aestimare naturas. Siquidem in alio loco reperitur paracletus Spiritus, legati ad Patrem persona fungi, ut in illo: Quid enim oremus juxta id quod oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quomodo [Al. cum] secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26). 28. Salvator quoque consolationem a qua Spiritus sanctus paracletus nuncupatus est, operatur in cordibus eorum qui ea indigent. Scriptum est enim: Et humiles populi consolatus est (Ps. XVII et XXXII). Unde et his qui hoc beneficium fuerat consecutus, eum praedicans, loquebatur: Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt cor meum (Psal. XCIII, 19); sive, dilexerunt animam meam: utroque enim scriptum esse [ Al. Abest] modo, in diversis exemplaribus invenitur. Sed et Pater, Deus omnis consolationis dicitur: consolans eos qui in tribulatione sunt, ut ex ipsis angustiis 136 per patientiam salutem primum, dehinc coronam gloriae consequantur. Spiritus igitur consolator et sanctus, et Spiritus veritatis datur a Patre, ut semper cum Christi discipulis commoretur, cum quibus et ipse Salvator est, dicens: Ecce enim vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Cum autem semper apostolis et Spiritus sanctus adsit [ Al. assistat] et Filius, sequitur, ut et Pater cum ipsis sit, quia qui recipit Filium, recipit et Patrem: et mansionem Filius cum Patre facit apud eos, qui digni adventu ejus extiterint. Sed et ubi Spiritus sanctus fuerit, statim invenitur et Filius. Siquidem cum in prophetis Spiritus sanctus sit, faciens eos futura praecinere, et alia quae prophetalis operationis sunt, sermo Dei ad eos dicitur factus, ut ad id quod ad consuetudinem prophetarum est, Haec dicit Dominus, etiam illud addatur, Sermo qui factus est ad Isaiam, sive ad reliquos. 29. Quod autem prophetae Spiritum sanctum habuerint, Deo manifeste loquente cognoscimus. Ait enim: Quaecumque mandavi in Spiritu meo servis meis prophetis (Amos, III, 7). Et Salvator in Evangelio significat justos viros, et eos qui ante adventum suum populo ventura cecinerant [ Vat. praecinerant], Spiritus sancti aspiratione completos. Interrogans quippe Pharisaeos quid eis de Christo videretur, et audiens quia esset filius David, loquitur: Quomodo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? Si ergo David vocat eum in Spiritu sancto Dominum, quomodo Filius ejus est (Matth. XXII, 43)? Et Petrus ad consortes fidei loquitur: Oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Juda, etc. (Act. I, 16). Et in eodem rursus libro: Qui per Spiritum, inquit, sanctum ore David pueri tui locutus es: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Act. IV, 25)? Isaias quoque cum sermone Dei impulsus ad prophetandum fuisset, Spiritus sancti imperio prophetasse perhibetur: ut in 137 fine eorumdem Actuum scribitur. Bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et reliqua (Act. XXVIII, 25). Hanc igitur prophetiam quam Apostolus Paulus affirmat a Spiritu sancto pronuntiatam, ipse liber prophetae a Domino dictam esse commemorat. Et audivi, inquit Isaias, vocem Domini, dicentem: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Vade, inquit, et dic populo huic: Aure audietis (Isa. VI, 9). Et post alia ipse Dominus ait: Et convertentur, et sanabo illos. Et statim propheta: Quousque, Domine? cum enim Dominus ad Prophetam dixisset, ut ea quae scripta sunt, diceret, et Propheta jubenti Domino respondisset, Usquequo, Domine? ea quae in Propheta a Domino dicta sunt, in Spiritu sancto commemorata Paulus affirmat. Ex quo liquido ostenditur, ut saepe jam diximus, unam et voluntatem et naturam Domini esse, et Spiritus sancti, et in nuncupatione Spiritus etiam nomen Domini intelligi. Quomodo enim ad Corinthios vocabulum Dei super Patre positum, et Domini super Filio, neque Patri aufert dominationem, neque filio deitatem: siquidem eadem ratione qua Pater Dominus est, et Filius Deus est, sic et Spiritus sanctus Dominus nuncupatur. Si autem Dominus, consequenter et Deus: ut paulo ante jam diximus, cum vocem Apostoli Petri ad Ananiam, qui pecuniam subtraxerat, poneremus: quia et deitas [ Al. divinitas] superintelligitur in Spiritu sancto. 30. Verum quoniam inde, quaestionis ordo deductus est: Cum autem venerit paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Luc. XII, 12): age nunc ex ipso sermone quaeramus, si quid in eo possimus invenire cum his consentire quae dicta sunt. Spiritum sanctum a Patre in suo mitti nomine, Salvator affirmat, cum proprie Salvatoris nomen sit Filius: si quidem naturae consortium, et (ut ita dicam) proprietas personarum, ex ista voce signatur. In qua appellatione Filii, missus a Patre Spiritus sanctus, non servus, non alius, nec disjunctus a Filio intelligatur [ Al. intelligitur]. Et quomodo Filius in Patris appellatione venit, dicens: Ego veni in 138 nomine Patris mei (Joan. V, 43): Filii quippe tantummodo est in nomine Patris venire, salva proprietate Filii ad Patrem, et Patris ad Filium: sic e contrario, nullus alius venit in nomine Patris, sed verbi gratia, in Domini, et Dei, et omnipotentis. Quod manifestum advertere poteris prophetas relegens ex animo. Nam et Moyses magnus Dei minister et famulus, in nomine ejus, qui est: et in nomine Dei Abraham et Isaac, et Jacob venit, Deo ad eum loquente: Sic dices filiis Israel, qui est, misit me ad vos (Exod. III, 15). Et rursus, Dices eis, Deus Abraham, Isaac, et Jacob misit me ad vos. Servorum quippe justorum quales erant de quibus dixit: Mandabo in Spiritu meo servis meis prophetis (Zach. I, 6), in nomine Dei facta est missio. Et quia [ Fort. qui] dignos se exhibuerunt Deo, in nomine Dei venisse referuntur. Rursus proficientes in majus, et sub unius Dei imperio consistentes, in omnipotentis Dei nuncupatione venerunt. Quia vero filii Israel in Aegypto commorantes, didicerunt eos, qui non sunt, quasi deos colere, et mundi patres divino honore venerari: consequens fuit, ut Moyses sub ejus, qui est, vocabulo ad eos mitteretur, et a falsis eos liberans diis, ad veram transduceret deitatem, et ad Dominum patrum Abraham, Isaac, et Jacob. 31. Quomodo ergo servi qui in nomine Domini veniunt, per hoc ipsum quod subjecti sunt, et serviunt, indicant Dominum, proprietatem ejus referentes: servi quippe sunt Domini: sic et Filius qui venit in nomine Patris, proprietatem Patris portat et nomen, et per haec unigenitus Dei Filius approbatur [ Al. appellatus]. Quia ergo Spiritus Sanctus in nomine Filii a Patre mittitur, habens Filii proprietatem, secundum quod Deus est, non tamen filieitatem, ut Filius ejus sit, ostendit quia unitate sit junctus ad Filium. Unde et Filii dictus est Spiritus, per adoptionem faciens filios eos, qui se recipere voluissent. Qui enim, inquit, estis filii Dei, misit Pater Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem abba pater (Rom. VIII, 15). Iste autem Spiritus sanctus, qui venit in nomine Filii, missus a patre: docebit omnia eos, qui in fide Christi perfecti sunt. Omnia autem illa quae spiritualia sunt et intellectualia: et ut 139 breviter universa concludam, omnia veritatis et sapientiae sacramenta. Docebit vero, non quasi doctor et magister disciplinae, quam aliunde est consecutus: siquidem hoc eorum est, qui sapientiam et artes aliquas studio industriaque didicere; sed quasi ipse [ Al. ipsa] ars atque doctrina et sapientia veritatisque Spiritus, invisibiliter [ Al. invisibili] menti insinuat scientiam divinorum. Nam et pater docet sic discipulos suos, dicente illo qui ab eo doctus fuerat: Deus, docuisti me sapientiam. Et audacter alio conclamante: Docuisti me, Deus, a juventute mea (Psal. LXX, 17): atque ita omnes fiunt docti. Dei quoque Filius et sapientia Dei et veritas sic docet participes suos, ut disciplinam non arte doceat, sed natura. Unde et eum docentur solum magistrum vocare discipuli. Has easdem disciplinas quae dantur a Patre et Filio in corda credentium, Spiritus sanctus ministrat his qui animales esse desierint [ Al. desistunt]. Animalis quippe homo non percipit ea quae spiritus sunt; arbitrans esse stultitiam quae dicuntur (I Cor. II, 14); qui vero a perturbationibus purgaverit mentem suam, Spiritus sancti disciplinis, id est, sermonibus sapientiae, scientiaeque complebitur: in tantum ut is qui ea susceperit dicat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum (Ibid., 10). Deus autem his qui se ita praeparaverint Spiritum sapientiae revelationisque largitur ad cognoscendum semetipsum: qui accipientes Spiritum sapientiae, non aliunde, sed ab ipso Spiritu sancto efficiuntur sapientes, et ab ipso intelligunt Dominum, et quidquid Dei est voluntatis, et eumdem ipsum Spiritum, ipso revelante, cognoscunt, ut sciant quia a Domino donata sunt eis: ita ut is qui fuerit spiritum revelationis et sapientiae consecutus, sufficiens sit veritatis dogmata praedicare non humana, sed Dei arte subnixus: sicut et unum ex his Apostolum possumus audire, dicentem: Et praedicatio mea et sermo meus non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione Spiritus et virtutis Dei (Ibid., 4). Aequalem vero Spiritui virtutem non possumus aliam praeter Christum Dominum 140 nostrum interpretari. Ipse enim discipulis ait: Accipietis enim virtutem Spiritus sancti venientem [Vat. venientis] super vos (Act. I, 8). Et ad Mariam Angelus [ Al. archangelus], Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Creatrix igitur virtus Altissimi, Spiritu sancto superveniente in virginem Mariam, Christi corpus fabricavit: quo ille usus templo, sine viri natus est semine. 32. Ex quibus ostenditur esse Spiritum sanctum creatorem, ut jam in Dogmatum volumine breviter ostendimus. Et in Psalmo ad Dominum dicitur: Auferes ab eis Spiritum tuum, et deficient, et in terram suam revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Nec mirum si Dominici tantum corporis Spiritus sanctus conditor sit, cum Patri Filioque sociatus, eadem potestate creaverit omnia quae Pater creavit et Filius. Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur. Porro jam frequenter ostendimus ejusdem operationis esse Spiritum sanctum, cujus est Pater et Filius, et in eadem operatione unam esse substantiam: et reciproce eorum quae ὁμούσια sunt, operationem quoque non esse diversam. Ut autem et aliud quoque testimonium quod nos possit adjuvare in fide Spiritus sancti ponamus, in Evangelio ita sermo contexitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos omnem veritatem. Neque enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit [Al. glorificabit]: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae habet Pater, mea sunt. Propterea dixi vobis: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13). 33. Ex his enim sacramentorum verbis edocemur, quod cum multa docuisset discipulos suos Jesus, dixerit: Adhuc habeo plurima dicere vobis, quia verbum istud, adhuc multa habeo dicere vobis, non ad novos quoslibet, et penitus Dei gratia vacuos dirigitur: sed ad eos 141 qui auditores verborum ejus, necdum fuerant omnia consecuti. Quaecumque enim sufficere poterant, tradens eis, in futurum tempus reliqua distulit: quae sine disciplina Spiritus sancti scire non poterant: quia ante adventum dominicae passionis non erat datus hominibus Spiritus sanctus, Evangelista dicente: Non enim erat cuiquam Spiritus datus, quia Jesus necdum erat glorificatus (Joan. VII, 39). Glorificari dicens Jesum, mortem gustare pro cunctis. Itaque post resurrectionem apparens discipulis suis, et insufflans in faciem eorum: Accipite, inquit, Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Et rursum: Accipietis virtutem Spiritus sancti venientis super vos (Act. I, 8). Quo veniente in corda credentium, implentur sermonibus sapientiae et scientiae, et sic spirituales effecti, suscipiunt Spiritus sancti disciplinam, quae possit eos deducere in omnem veritatem. Necdum enim instante [ Forte instabat] hora in qua oportebat eos Spiritu sancto repleri, tunc quando dixit ad eos, Adhuc multa habeo vobis dicere, consequenter addidit, sed non potestis ea portare modo (Joan. XVI, 12). Adhuc enim typo legis, et umbrae, et imaginibus servientes, non poterant veritatem (cujus umbram lex portabat) inspicere, unde nec spiritualia sustinere. Cum autem, ait, venerit ille, hoc est, paracletus Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem, sua doctrina, et institutione vos transferens a morte litterae, ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis Scripturae veritas posita est. Ipse ergo Spiritus veritatis, ingrediens puram et simplicem mentem, signabit in vobis scientiam veritatis, et semper nova veteribus adjungens, diriget vos in omnem veritatem. 34. Ad Deum quoque Patrem quidam allegans preces, loquitur: Dirige me in veritate tua (Psal. XXIV, 5): hoc est, in Unigenito tuo, propria voce testante: ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Quam perfectionem tribuit Deus mittens Spiritum veritatis, qui credentes in totam dirigat veritatem. Dehinc in consequentibus de Spiritu veritatis, qui a Patre mittatur, et sit paracletus, Salvator (qui et veritas) ait: 142 Non enim loquetur a semetipso (Joan. XVI, 13): hoc est, non sine me, et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate. Quia non ex se est, sed ex Patre et me est, hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et me illi est. Ego veritatem loquor, id est, inspiro quae loquitur. Siquidem Spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos invicem sermocinamur et loquimur, accipiendum, sed juxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, quae voluntatem suam inserit in corde credentium, et eorum qui eam audire sunt digni! hoc est, dicere et loqui. 35. Nos quippe homines quando de aliqua re ad alterum loquimur, primum quod volumus, mente concipimus absque sermone. Inde in alterius sensum volentes transferre, linguae organum commovemus, et quasi quoddam plectrum chordis dentium collidentes, vocalem sonum emittimus. Quomodo igitur nos linguam, quam palato dentibusque collidimus, et ictum aerem in diversa temperamus eloquia, ut nobis nota communicemus in alios, ita et auditorem necesse est patulas praebere aures, et nullo vitio coarctatas, in ea quae dicuntur arrigere, ut possit ita scire quae proferuntur, quomodo novit ea ille qui loquitur. Porro Deus simplex et incompositae spiritualisque naturae, neque aures, neque organa, quibus vox emittitur, habet; sed solitaria incomprehensibilisque substantia nullis membris partibusque componitur. Quae quidem de Filio et de Spiritu sancto similiter accipienda. 36. Si quando ergo legimus in Scripturis: Dixit Dominus Domino meo (Psal. CIX, 2). Et alibi. Dixit Deus, fiat lux (Gen. I, 3), et si qua his similia, digne [ Al. digna) Deo accipere debemus. Neque enim ignorante Filio (qui sapientia et veritas est) Pater suam nuntiat voluntatem, cum omne quod loquitur, sapiens verusque subsistens, in sapientia habeat et in substantia. Loqui 143 ergo Patrem, et audire Filium, vel e contrario, Filio loquente, audire Patrem, ejusdem naturae in Patre et Filio consensusque significatio est. Spiritus quoque sanctus, qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est, procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est: Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur. (Joan. XVI, 13). Cui etiam simile de seipso Salvator ait: Sicut audio, et judico (Joan. V, 30). Et alibi: Non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Si enim unus est Patri Filius, non juxta Sabellii dictum Patrem et Filium confundentis, sed juxta indiscretionem essentiae, sive substantiae, non potest quicquam absque Patre facere, quia separatorum diversa sunt opera, sed videns operantem Patrem, et ipse operatur, non secundo gradu, et post illum operans. Alia quippe Patris, alia Filii opera esse inciperent, si non aequaliter fierent. Scriptum est autem: Quae enim ille facit, haud dubium quin Pater, haec eadem Filius similiter facit. Quod si operante Patre et Filio, non juxta ordinem, primi et secundi, sed juxta idem tempus operandi eadem et indissimilia, subsistunt universa quae fiunt, et Filius non potest a semetipso quicquam facere, quia a Patre non potest separari, sic et Spiritus sanctus nequaquam separatus a Filio, propter voluntatis naturaeque consortium, non semetipso creditur loqui, sed juxta verbum et veritatem Dei loquitur universa quae loquitur. Hanc opinionem sequentia Domini verba confirmant, dicentis: Ille me clarificabit [Al. glorificabit], id est, Paracletus; quia de meo accipiet. Rursum hic, accipere [ Al. accipiet], ut divinae naturae conveniat intelligendum. 37. Quomodo ergo filius dans, non privatur his [ Al. enim] quae tribuit, neque cum damno suo impertit aliis, sic et Spiritus non accipit quod ante non habuit. Si enim quod prius non habebat accepit, translato in alium [ Vat. alium] munere vacuus largitor effectus est, cessans habere 144 quod tribuit. Quomodo igitur supra de naturis incorporalibus disputantes intelleximus, sic et nunc Spiritum sanctum a Filio accipere, id quod suae naturae fuerat cognoscendum [ Al. intelligendum] est, et non dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et Filius eadem a Patre accipere dicitur, quibus ipse subsistit. Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre, neque alia substantia est Spiritus sancti praeter id quod datur ei a Filio. Propterea autem ista dicuntur, ut eamdem in Trinitate credamus esse naturam Spiritus sancti, quae est Patris et Filii. 38. Quia ergo [ Al. enim] omnis humana vox nihil potest aliud judicare quam corpora, et Trinitas, de qua nunc nobis sermo est, omnes materiales substantias superat, idcirco nullum verbum potest ei proprie coaptari, et ejus significare substantiam, sed omne quod loquimur, καταχρηστικῶς, id est, abusive est, et de incorporalibus cunctis, et maxime cum de Trinitate loquimur. Glorificat itaque Filium Spiritus sanctus, ostendens illum et in apertum proferens his qui mundo corde eum intelligere et videre sunt digni, et splendorem substantiae, et imaginem invisibilis Dei scire. Rursum imago ipsa ostendens se puris mentibus, glorificat Patrem, insinuans eum nescientibus, ipse enim ait: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Pater quoque revelans Filium his qui ad calcem scientiae pervenire meruerunt, glorificat unigenitum suum, ostendens ejus magnificentiam atque virtutem. Sed et ipse Filius tribuens Spiritum sanctum his qui se dignos ejus munere praeparaverunt, et pandens sublimitatem [ Al. proprietatem] glorificationis, et magnitudinis ejus virtutem, glorificat illum. Deinde interpretationem inferens cum modo dixisset, de meo accipiet, protinus subjecit. Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14), quodammodo loquens, Licet a Patre procedat Spiritus veritatis, et det illi Deus Spiritum sanctum petentibus se, tamen quia omnia quae habet Pater, mea sunt, et 145 ipse Spiritus Patris meus est, et de meo accipiet. Cave autem cum ista dicuntur ne grave labaris intelligentiae in vitium, et putes rem aliquam esse, et possessionem, quae a Patre habeatur ac Filio. Verum quae habet Pater juxta substantiam, id est, aeternitatem, immutabilitatem, incorruptionem, immutabilem bonitatem, de se et in se subsistentem, haec eadem habet et Filius. Et, ut plus inferam, quidquid Filius ipse subsistit, et quaecumque sunt Filii, haec eadem et Pater habet. Procul hinc absint dialecticorum tendiculae, et sophismata a veritate pellantur, quae occasionem impietatis ex pia praedicatione capientia, dicunt: Ergo et Pater est Filius, et Filius Pater. Si enim dixisset, omnia quaecumque habet Deus, mea sunt, haberet impietas occasionem confingendi, et verisimile videretur esse mendacium. Cum vero dixerit, Omnia quae habet Pater mea sunt, Patris nomine se Filium declaravit, Paternitatem, qui Filius erat, non usurpavit: quanquam et ipse per adoptionis gratiam, multorum sanctorum sit Pater, secundum illud quod in Psalmis legitur, Si custodierint filii tui (Psal. CXXXI, 12). Et iterum, Si dereliquerint filii ejus legem meam (Psal. LXXXVIII, 31). Sed in hoc sermone sensuque praeposito, consequenter ea quae diximus superius Patris esse, habet et Filius, et quae Filii sunt, habet et Spiritus sanctus. Ait quippe, de meo accipiet, propterea et ventura annuntiabit vobis. Per Spiritum siquidem veritatis, sanctis viris futurorum scientia certa conceditur. Unde et prophetae hoc eodem repleti Spiritu, praenuntiabant sensu, et quasi praesentia intuebantur, quae erant deinceps secutura. Satis haec abundeque juxta ingenii nostri paupertatem de praesenti Evangelii capitulo dixisse sufficiat. Si quibus autem Dominus revelaverit, et in viciniam veritatis adducti sunt, magisque possunt cernere veritatem, disputationi illorum concedamus meliora, quibus ille suffragatur qui est Spiritus veritatis: et petimus eos qui lecturi sunt, ut ignoscant imperitiae, studioque dent veniam, cupienti totum Deo offerre quod potuit, licet suam non quiverit implere voluntatem. 39. Proponamus, et Apostoli ad Romanos 146 epistolae testimonium: quaeque nobis in illa videntur praesenti materiae congruere, ventilemus. Ut justificatio, inquit, legis impleatur in vobis: qui non juxta carnem ambulatis, sed secundum spiritum. Qui enim juxta carnem sunt, ea quae carnis sunt sapiunt. Qui vero juxta spiritum, ea quae spiritus sunt sentiunt. Sapientia quippe carnis mors est. Sapientia autem spiritus, vita et pax: quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi quippe Dei non subjicitur. Neque enim potest. Qui vero in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus est in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus abba pater. Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quia sumus Filii Dei. Si autem filii, et haeredes quidem Dei: cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Rom. VIII, 4 seq.). In praesenti Apostoli capitulo plurima de societate Spiritus, quam habet cum Patre et Filio demonstrantur. Ait quippe Apostolus justificationem divinam, et spiritualis legis expleri in his: non qui juxta carnem ambulant, sed juxta Spiritum. Juxta carnem ambulantem, eum qui per voluptates vitia carnis corpori copulatus, facit omnia quae carnis sunt [ Al. esse] et corporis opera, Apostolicus sermo descripsit [ Al. describit]. Porro juxta Spiritum ambulantem eum, qui in praeceptis legis Dei, et Evangelii gradiens, spiritualium sequitur ordinem mandatorum. Siquidem sicut carnalium vitium est ea sapere quae carnis sunt, ea cogitare quae corporum, sic e contrario spiritualium virtus est, semper cogitare de coelestibus et aeternis, 147 et his tractare quae spiritus sunt. Sed carnis sapientia, illico morte sibi sociata, interficit eos qui juxta carnem gradiuntur et sapiunt: sapientia vero spiritus, mentis tranquillitatem, et pacem, et vitam habentibus se largitur aeternam. Quam cum possederint, omnes perturbationes et genera vitiorum, et ipsos quoque daemones (qui haec suggerere nituntur) habebunt sub pedibus suis. Sapientia ergo carnis cum morti juncta sit, inimica est Deo. Inimicos quippe eos reddit qui suis legibus vixerint: contraria semper, et repugnans voluntati et legi Dei. Neque enim fieri potest, ut qui in sapientia carnis est, Dei praecepta custodiat, et voluntati illius subjiciatur. Quandiu servimus voluptatibus, servire Deo non possumus. Cum autem titillantem subjecerimus nostris pedibus luxuriam, et totos nos ad spiritum transferentes, nequaquam fuerimus in carne, id est, in carnis passionibus, tunc subjiciemur Deo. Neque enim de carne hac in qua vivimus, et in cujus vasculo nostra anima continetur, Apostoli sermo est, quia omnes sancti, corpore et carne circumdati, placuerunt Deo: sed ad id potius quod contra Dei praeceptum ex humana societate perpetratur, de quibus est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Et, Quod tibi non vis fieri, etc. (Tobi. IV, 16). Vos autem, ait, haud dubium quin discipuli Christi, qui sapientiam Spiritus suscepistis, et vitam et pacem: non estis in carne, id est, in carnis operibus, neque ejus opera perpetratis, siquidem Spiritum Dei habetis in vobis. Idem autem Spiritus Dei, et Spiritus Christi est, deducens et copulans eum qui in se habuerit, Domino Jesu Christo. Unde et in consequentibus scribitur: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 40. Rursum in praesenti discimus societatem quam habet Spiritus Sanctus ad Deum, et ad Christum. Sed et in Epistola Petri, Spiritus sanctus esse Christi Spiritus comprobatur: Scrutantes, inquit, et inquirentes, id est Prophetae, de quibus ei fuerat sermo superior, in quod, et quale tempus significabat is, 148 qui in eis erat Spiritus Christi: testificans in Christo passiones, et ea quae post erant secutura decreta: in quibus revelatum est: quia non sibi, sed nobis ministrabant ea quae nunc annuntiata sunt vobis per Spiritum sanctum (I Pet. I, 10 seq.). Iste autem Spiritus sanctus dictus est, et Spiritus Dei, non in praesenti tantum sermone, sed et in aliis locis compluribus, ut ibi: Ea quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei (Rom. VIII, 9). Deinde sequitur post hoc quod ait: Si quis autem Spiritum Dei non habet, hic non est ejus, et infertur, Si autem Christus in vobis, et manifestissime demonstratur inseparabilem esse Spiritum sanctum a Christo: quia ubicumque Spiritus sanctus fuerit, ibi et Christus est, et undecumque Christi Spiritus discesserit, inde pariter recedit et Christus. Si quis enim Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Cui conjuncto si quis contrarium assumat, dicere potest: Si quis Christi est, ita ut Christus in eo sit, in hoc Spiritus Dei est. Hoc autem idem et de Deo Patre similiter usurpandum. Si quis Spiritum Dei non habet, iste non est ejus. Cui rursum contrarium si quis assumat, dicens: Si quis Dei est, in hoc Spiritus Dei est. Unde scribitur: Nescitis quia templum Dei estis, et in vobis habitat Spiritus Dei (I Cor. III, 16)? Et in Joannis epistola: In hoc cognoscitur Deus habitans in quibusdam, cum manserit in eis Spiritus quem dedit (I Joan. IV, 2). Ex quibus omnibus indissociabilis atque indiscreta Trinitatis substantia demonstratur. 41. Cum ergo ait: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum propter peccatum (Rom. VIII, 10): nequaquam vitiis lasciviaeque deserviens, sed mortificatum peccato, non commovetur ad vitia: et nequaquam erit vitale peccato. Postquam autem corpus peccato mortuum fuerit, Christus in his qui sua corpora mortificaverunt, praesens Spiritum vitae ostendit per justitiam, sive correctionem operum virtutum immortalium, sive fidem Jesu Christi, in his qui juxta fidem illius conversantur. Deinde Apostolus alio syllogismo conjuncto utitur, quod significantius dialectici ἀξίωμα vocant, 149 et ait: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Rom. VIII, 9): nonne tibi videtur dicere, quia si Spiritus ejus qui suscitavit Christum Jesum, id est, qui ejusdem Jesu Christi Spiritus est, habitat in vobis: consequenter vivificabuntur et mortalia corpora vestra cum immortalibus animabus ab eo qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, principem, et primogenitum resurrectionis? Et quibus tale tantumque divinitus per Spiritum munus indultum est, debitores sumus Spiritui, non carni, ut juxta eam vivamus. Siquidem qui juxta carnem vixerit, morietur illa morte quae peccatum sequitur. Peccatum quippe cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I, 15), secundum Jacobum. Sed et Ezechiel peccantem animam mori scribit (Ezech. XVIII). Separatur enim jam a vita, quae in sapientia Spiritus collocata est. 42. Si quis autem transcenderit vitam carnis et Spiritu opera carnis mortificaverit, vivet beata aeternaque vita relatus in filios Dei, et directus in viam rectam propter Spiritum Sanctum, qui et Dei Spiritus appellatur. Si enim, inquit, juxta carnem vixeritis, moriemini. Quod si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Et in consequentibus: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Rursum refocillans eos, et consolans, et provocans sperare meliora, quibus loquebatur, ait: Non enim accepistis iterum spiritum servitutis in timore: id est, non similitudine servorum, metu et terrore poenarum vos abstinctis a vitiis: quia habetis vobis datum a Patre Spiritum adoptionis, id est Spiritum sanctum, qui ipse Spiritus, et Dei, et Christi, et veritatis dicitur atque sapientiae. Si autem Spiritus iste adoptat in Filios Dei eos, quorum dignatione sui habitator efficitur, tibi consequentium super potentia ejus intelligentiam derelinquo. 150 42. Porro in hoc adoptionis Spiritu clamant qui habuerint illum, patrem Deum, sicut ostendit sermo dicens: In quo clamamus abba pater (Ibid. 15): ipso Spiritu qui nos adoptat in filios, testimonium praebente participatione sui, quod a nostro Spiritu possidetur, quia filii Dei sumus. Cui consequens est Deum quidem quasi patrem, haereditarias nobis divitias contulisse, spiritualia dona: Christi vero cohaeredes nos esse, eo quod fratres ejus per gratiam et benignitatem ipsius appellamur. Erimus autem haeredes Dei, cohaeredes autem Christi si compatiamur: ut et conglorificari ei ex passionum societate mereamur. 43. Verum quia et hoc juxta id quod potuimus edissertum est, proponamus Prophetae capitulum, quaedam de Spiritu sancto continens, ut non solum de Novo, verum etiam de veteri Testamento super ejus fide intellectuque doceamur. Nam et superius praelocuti sumus. in omnibus sanctis, tam his qui post adventum Domini nostri fuerunt, quam etiam retro in Patriarchis videlicet et Prophetis, Spiritus sancti gratiam fuisse versatam, et eos diversis charismatibus virtutibusque complesse. Quomodo enim unius Dei, et Unigeniti ejus gratiam possidentes, tam hi qui ante, quam etiam illi qui post adventum ejus, justitiae erexere vexillum, veritatis sunt scientiam consecuti; sic et Spiritus sancti gratiam possidebunt, quia inseparabilem a Patre, et Filio esse, Spiritum sanctum in multis supra locis ostendimus. Scriptum est ergo in Propheta: Misericordiae Domini recordatus sum, et virtutis ejus in omnibus quae retribuit nobis. Dominus judex bonus domui Israel: inferens nobis juxta misericordiam suam, et juxta multitudinem justitiae suae. Et dixit: Nonne populus meus filii? et non praevaricabuntur. Et factus est illis in salutem ex omni tribulatione eorum; non legatus, neque angelus, sed ipse salvavit eos: eo quod dilexerit eos, et pepercerit eis. Ipse redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit 151 eos in omnibus diebus saeculi. Ipsi vero non crediderunt, et irritaverunt Spiritum sanctum ejus: et conversus est eis ad inimicitiam. Ipse debellavit eos, et recordatus est dierum antiquorum. Qui eduxit de terra pastorem ovium, qui posuit in eis Spiritum sanctum, congregans dextera Moysen (Isai. LXIII, 7 seq.). 44. Qui frequenter Dei adepti sunt beneficia, scientes gratia magis, et misericordia ejus, quam propriis ex se fuisse operibus consecutos, quasi uno omnes consensu, et animo concordantes loquuntur, Misericordiae Domini recordatus sum. Cogitantes enim quae ab eo frequenter in Moyse dona susceperint, gratias referunt, et cum misericordia, etiam virtutum Domini recordantur, sive mirabilium, quae crebro pro eis fecit in populis, sive profectuum animae, quibus per Legem, et Prophetas, et praecepta ejus salubria eruditi sunt. Siquidem in Scripturis nomen virtutis utrumque significat. Recordari autem se misericordiae, et virtutum ejus, inquiunt, in omnibus quae retribuit eis, non juxta justitiam suam, sed juxta misericordiam et bonitatem ejus, qui est judex domui videnti, et sensui mundo corde cernenti Dominum. Hoc siquidem ex Hebraeo sermone in lingua nostra interpretatur Israel, id est, mens videns Deum. Licet enim tormenta, et cruciatus judex nonnumquam inferat judicium merentibus, tamen qui causas rerum altius intuetur, videns propositum bonitatis ejus, qui cupit corrigere peccantem, bonum illum confitetur, dicens. Inferens [Al. inferas] nobis juxta misericordiam suam. Si enim iniquitates eorum quos judicat attendat Dominus, quis sustinebit? Porro quia apud Dominum propitiatio est: Dominus videlicet noster atque Salvator infert nobis secundum misericordiam suam, omnia quae nos provehant ad salutem. Inferens quoque juxta misericordiam suam, et hoc faciens in judicio, cum justitia nobis tribuit, quae admixta misericordiae bonitate largitus est. 45. Arguendos est ex praesenti capitulo 152 haereticorum error, qui bonitatem a justitia separantes, alium Deum bonum, alium justum finxerunt. Ecce enim in praesentiarum ipse est Deus, et bonus, et judex, et juxta misericordiam suam justitiamque restituens, et pariter bonus justusque subsistens. Frustra igitur iniquum dogma simulantes, bonum Deum Evangelii, et veteris Testamenti justum esse defendunt, quia et in plurimis aliis locis, et nunc in Prophetae sermone, judex bonus scribitur Deus, et e contrario quod nolunt, in Pauli Apostoli Epistola (qui certe novi Testamenti praedicator est) Deus justus judex refertur. Reposita est mihi, inquit, corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8). Idem est ergo, licet nolint, novi et veteris Testamenti Deus, visibilium et invisibilium conditor, Salvatore etiam in Evangelio justum et bonum Patrem liquido attestante: Pater juste, mundus te non cognovit (Joann. XVII, 11). Et in alio loco: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Sed et in veteri lege alibi justus, alibi bonus dicitur Deus. In Psalmis, Justus Dominus, inquit, et justitias dilexit (Psal. X, 8). Et e contrario in Jeremia, Bonus Dominus his qui sustinent eum. Rursus in Psalmis, Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde (Psal. LXXII, 1). Et haec quidem e latere contra haereticos strictim dicta sunt. Tempus autem est, ut propositum Prophetae ordinem prosequamur, qui ita contexitur: Et dixit, haud dubium quin Dominus, Nonne populus meus filii, nec praevaricabuntur (Isai. I, 5)? Non erant, inquit, similes his qui generati sunt et exaltati, et eum qui genuit illos, despexere. Et factus est eis in salutem, id est, illis de quibus Dominus ait: Nonne populus meus filii, et non praevaricabuntur? Hoc enim ipsum quod non praevaricati sunt, nec spreverunt patrem, eis factus est in salutem: vel ob idipsum quod appellati sunt filii, causa eis salutis effectus est. Quae salus a Christo Domino contributa, Angeli quoque ad pastores voce firmatur, dicentis: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo; 153 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 10). Ipse factus est cunctis, qui in eum credunt, occasio salutis aeternae, et ipse est Salvator mundi, qui venit quaerere quod perierat. Et ipse est, de quo chorus sanctorum canit: Deus noster, Deus salvandi (Psal. LXVII). 46. Quia igitur Deus erat, qui salutem praebebat aeternam, dictum est, Non legatus, neque Angelus, id est, non Propheta, non Patriarcha, non legislator Moyses salvavit eos. Omnes enim quos nominavi, poterant ad Dominum fungi legatione pro populo. Denique Moyses, interpellans eum pro delinquente plebe, ait: Si dimittis eis peccatum eorum, dimitte (Exod. XXXII, 31). Sed obsecravit veniam quadraginta diebus jejunans, et misericordiam Dei, animae afflictione provocans. Nemo autem de horum numero legatorum potest esse salvator, indigens et ipse eo, qui salutis largitor verus est. Nam et Angeli, quamquam spiritus sint, et ad diversa propter eos qui salutem accepturi sunt, ministeria mittantur, non sunt tamen auctores salutis, sed eum qui fons salutis est, interpretantur et muntiant. Unde dictum est, Non legatus, neque Angelus, sed ipse Dominus salvavit eos. Non propter aliud quid, sed propter id, quod diligeret eos, et parceret eis. Parcere autem dicitur, quasi creaturis suis, juxta illud quod alibi scribitur: Parces autem omnibus, Domine amator animarum, quia tuae sunt, neque enim odies quos fecisti (Sap. XI, 29). Quapropter et pro eorum salute proprio Filio non parcens Pater, tradidit eum in mortem, ut per mortem Filii sui destructo eo qui habebat mortis imperium, hoc est diabolo, redimeret omnes qui ab eo captivitatis vinculo tenebantur. Unde subjicitur: Ipse autem redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit illos. Suscipit enim exaltatque salvatos, et redemptos in sublime tollit virtutum alis, et eruditione et scientia veritatis, non ad unum tantum, et alterum diem, sed in omnibus diebus aeternitatis, habitans in eis, et cum eis, et usque ad consummationem saeculi vitam eis tribuens, salutisque auctor existens. Omnibus autem diebus saeculi illuminans corda eorum, non sinit eos in tenebris ignorantiae, 154 et errore versari. Et hoc puto esse quod scriptum est, in omnibus diebus exaltari eos. 47. Quia vero mutabiles, et ad vitia sponte labentes, post tanta beneficia Deo fuerunt increduli, et praecepta illius reliquerunt, et exacerbaverunt Spiritum Sanctum Dei, qui eis multa bona largitus est, in peccatum simile corruerunt, his qui postquam geniti sunt, et exaltati, spreverunt patrem suum. Vel certe nunc ipsi describuntur, qui et ante descripti sunt, siquidem et ibi post peccatum dicitur ad eos: Dereliquistis Dominum, et ad iracundiam concitastis Sanctum Israel, et nunc, quod ipsi non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus. Ex praesenti ergo loco societas Spiritus ad Dominum ostenditur. Qui dereliquit Dominum, et est incredulus, et ad iracundiam provocat Sanctum Israel, et exacerbat Spiritum sanctum ejus. Eadem indignatio super peccatoribus tam ad Spiritum sanctum, quam ad Sanctum Israel refertur. Unde et in consequentibus similis copula Trinitatis ostenditur, dicente Scriptura, Dominum ad inimicitias esse conversum, his qui exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus, et tradidisse eos sempiterno cruciatui, postquam non sermone, sed rebus in sanctum ejus Spiritum blasphemaverunt. Ipse igitur qui eis conversus est ad inimicitiam, debellavit eos, et subjecit multiplicibus longisque cruciatibus, ut nec in praesenti tempore, nec in futuro consequantur veniam peccatorum. Exacerbaverunt enim Spiritum sanctum ejus, et blasphemaverunt in illum. 48. Si autem volueris hoc de Judaeis intelligere, qui crucifixerunt Dominum Salvatorem, et idcirco exacerbaverunt Spiritum sanctum, id quod scriptum est, Ipse debellavit eos, ad illam est intelligentiam referendum, quod Romanis traditi sunt, quando venit super eos ira Dei in finem. In universo enim orbe cunctisque regionibus soli exsules patriae, in terra vagantur aliena, non urbem antiquam, non sedes proprias possidentes, id quod Prophetis, et Salvatori suo fecerunt, receperunt. Quia enim sanguinarii, et vesano semper furore capti, non solum 155 Prophetas occiderunt, lapidaveruntque eos qui ad se missi fuerant, sed ad impietatis culmen egressi, Dominum Salvatorem, qui pro cunctorum salute descendere dignatus fuerat ad terras, prodiderunt et crucifixerunt, propterea expulsi sunt urbe quam Prophetarum et Christi cruore maculaverunt. Secundum igitur hunc sensum debellatos eos a Domino intelligere debemus, non ad breve tempus, sed ad omne futurum saeculum usque ad consummationem mundi. Quippe (ut diximus) profugi atque captivi, in universis aberrant nationibus, non urbem, non regionem propriam possidentes. Attamen quia naturaliter benignus est et misericors is qui eos debellaverat, tribuit eis locum poenitentiae, si velint ad meliora converti. Unde et dicitur, Recordatus est dierum saeculi. Recordatus enim temporum futurorum, clausam januam aliqua eis ex parte reseravit, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel (qui hac fuerit dignus appellatione) salvetur. Licet enim in id temeritatis eruperint, ut eum qui propter eos missus fuerat, interficerent, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), tamen Deus suscitavit eum de terra, in cujus corde tribus diebus et tribus noctibus fuerat commoratus: pastorem ovium suarum. Siquidem ita contexitur, Qui eduxit de terra pastorem ovium suarum (Isai. LXIII, 12). 49. Quod vero pastor ovium Deus, qui nunc Prophetali sermone describitur, Dominus sit, manifestius in Evangelio discimus, ipso Salvatore testante, Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 11). Et iterum, Oves meae vocem meam audiunt. Post haec omnia Prophetes ait, Ubi est qui posuit super eos Spiritum sanctum (Isai. LXIII, 11)? Admiratur quippe de quanta felicitate ad quantas miserias pervenerint. Et quodam modo loquitur: Qui eos redemerat, qui posuerat in illis Spiritum sanctum suum, habitans cum eis, ubi nunc est? quo abiit? Dereliquit eos, quia ipsi prius dereliquerunt, et ad iracundiam provocaverunt Sanctum Israel. Posuerat autem 156 dudum in eis Spiritum sanctum Deus, cum adhuc boni essent, et praeceptis ejus obsequi niterentur. His enim tamtummodo Spiritus sanctus inseritur, qui, vitiis derelictis, virtutum sectantur chorum, et juxta eas, et per eas in fide Christi victitant. Quod si paulatim negligentia subrepente coeperint ad pejora confluere, concitant adversum se habitatorem suum Spiritum sanctum, et eum qui illum dederat, convertunt ad inimicitias. Huic quid simile et Apostolus ad Thessalonicenses scribens, ait, Neque enim vocavit nos Deus ad immunditiam, sed ad sanctificationem (I Thess. IV, 7). 50. Itaque qui spernit, sive quod melius habetur in Graeco, qui praevaricatur, non hominem praevaricabitur, sed Deum, qui dedit Spiritum sanctum suum in vobis. Nam in his sermonibus Deus vocans per fidem in sanctificationem, id est, ut sancti Spiritus fierent credentes, dedit eis Spiritum sanctum. Et quandiu praecepta Dei servaverunt, permansit in eis Spiritus sanctus, quem acceperunt. Quando vero amore lubrico corruerunt, et ad immunditiam sunt delapsi, spreverunt, sive praevaricati sunt Dominum, qui dederat eis Spiritum sanctum, ut non immunditiae deservirent, sed ut sanctificarentur. Unde poenas luent qui ista commiserunt, non quasi hominem, sed quasi Deum spernentes. Et ut sciamus Dominum esse Spiritum sanctum, qui datur credentibus, ex ipsius Prophetae Isaiae discamus eloquio, qui inducit ad quempiam dicentem Dominum: Spiritus meus in te est, et verba mea dedi in os tuum (Isai. LIX, 21). Ostenditur enim ex sermone praesenti, quod qui acceperit Spiritum Dei, simul cum eo et verba Dei possideat, sermones videlicet scientiae et sapientiae. Necnon et in alio loco ejusdem Prophetae Deus loquitur: Dedi Spiritum meum super eum (Isai. XLII, 1). Qui ergo posuit in eis Spiritum sanctum, Moysen dextera sua sanctificatum esse commemorat: sive illum illustrem virum, et mysteriorum Dei initiatorem, de quo ad Jesum filium Nave Dominus ait: Moyses 157 famulus meus, sive Legem suam, quae in veteri scripta est Instrumento. Nam crebro legisse me memini Moysen appellatum esse pro Lege, ut in Apostolo: Usque in hodiernum diem, quando legitur Moyses (II Cor. III, 14). Et Abraham ad divitem in suppliciis constitutum, Habent, inquit, Moysen et Prophetas (Luc. XVI, 29). Et certe liquido comprobatur ibi Moysen, non supradictum virum significatum esse, sed Legem. 51. Porro quae est dextera Dei, quae adduxit Moysen, nisi Dominus et Salvator noster? Ipse est enim dextera Patris, per quem salvat et exaltat et facit virtutem, sicut alibi de Deo dicitur: Salvavit sibi dextera sua, et brachium sanctum ejus (Psal. XCVII, 1). Et rursum: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini (Psal. CXVII, 16). Et certe vocem hanc ex persona Dominici Hominis proferri, quem unigenitus Filius Dei assumere dignatus est ex virgine, ex ipso loco manifeste comprobatur, quia ipse est dextera Dei, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod factus sit ex semine David secundum carnem, genitus de virgine, superveniente in eam Spiritu sancto, et virtute excelsi obumbrante eam. De quo David prophetavit in Spiritu, quod a mortuis resurgens, assumptus sit in coelos, dextera Dei sublevatus. Scribitur ibi autem in hunc modum: Praevidens idem David locutus est de resurrectione Christi, quoniam non derelictus in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit Deus, cui nos omnes testes sumus. Dextera igitur Dei elevatus, et repromissionem Spiritus sancti accipiens a Patre, effudit 158 hoc donum in nobis, quod vos videtis et auditis, neque enim David ascendit in coelos (Act. II, 31 seqq.). Nulli quippe dubium, exaltatum dextera Dei, et ab inferis resurgentem esse Dominum Jesum, sicut ipse Scripturae sermone testatus est. Iste ergo qui resurrexit a mortuis dicit: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi, quia Dominus suscitavit me (Psal. III, 6). 52. Ipse ergo sermone Dei assumptus in coelum, elevatus esse ab ea, de qua supra diximus, dextera Dei praedicatur, et accepisse repromissiones Spiritus sancti a Patre, et effudisse illum in credentes, ita ut omnium linguis loquerentur magnalia Dei. Nam et dominicus Homo accepit communicationem Spiritus sancti, sicut in Evangeliis scribitur: Jesus ergo repletus Spiritu sancto, regressus est a Jordane (Luc. I 67). Et in alio loco: Reversus est Jesu in virtute Spiritus in Galilaeam (Luc. VIII, 55). Haec autem absque ulla calumnia de dominico Homine, qui totus Christus, unus est Jesus Filius Dei, sensu debemus pietatis accipere, non quod alter et alter sit, sed quod de uno atque eodem, quasi de altero secundum naturam Dei, et hominis disputetur, et quia Deus Verbum unigenitus filius Dei, neque immutationem recipit, nec augmentum. Siquidem ipse est bonorum omnium plenitudo. 53. Satis abundeque de Prophetae testimonio disputatum est, nec ad reliqua pergamus, ut quomodo scimus quod Pater et Filius sanctos et bonos sui communicatione perficiunt: sic sanctus quoque Spiritus participatione sui bonos efficiat sanctosque credentes: et ex hoc etiam unius cum Patre et Filio subtantiae esse doceatur. Dicitur in Psalmis ad Dominum: Spiritus tuus bonus deducet 159 me in terram rectam. Scimus autem in quibusdam exemplaribus scriptum esse: Spiritus sanctus tuus (Nehem. 9). Porro in Esdra absque ulla ambiguitate bonus Spiritus appellatur: Spiritum tuum bonum dedisti, ut eos faceres intelligere (Ephes. III, 4). Quod autem Pater sanctificet, Apostolus scribit, dicens: Deus autem pacis sanctificet vos perfectos. Et Salvator ait: Pater sancte, sanctifica eos in veritate, quia verbum tuum est veritas (Joan. XVII, 11). Perspicue dicens: in me (qui verbum tuum sum, et veritas tua) sanctifica illos fide et consortio mei. Dictus est et alibi bonus Deus: Nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Superius quoque ostendimus quoniam Filius sanctificet, Paulo in eadem verba congruente: Etenim qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Sanctificantem significans Christum, et sanctificatos eos, qui possunt dicere, Factus est nobis sapientia ex Deo Christus, et justitia, et sanctificatio (I Cor. I, 30). Appellatur siquidem et Spiritus sanctificationis. Unde et ad eum dicitur, Et omnes sanctificati sub manibus tuis, et sub te sunt. Bonus Dominus noster Jesus Christus, et ex bono Patre generatus est, et de eo legimus, Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. CXVII, 1). Confiteantur illi autem, qui ab eo aut veniam obsecrant peccatorum, aut gratias referunt ejus clementiae pro indultis beneficiis. Spiritus quoque sanctus eos quos dignatur implere, sanctificat, ut superius jam demonstratum est, quando ostendimus eum participabilem et a multis simul capi posse. Et nunc in praesenti Pauli testimonio largitor sanctificationis ostenditur, in eo quod ait: Debemus autem et nos gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Domino, quia elegit Deus nos primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus sancti, et fide veritatis (I Thess. II, 13). Nam et in hoc loco charismata Dei subintelliguntur in Spiritu, cum in sanctificatione Spiritus, fides pariter, et veritas possidentur. 54. Quia ergo recte, et pie, et ut se veritas habet, haec diximus, sanctificationis, bonitatisque vocabulum, et ad Patrem, et ad Filium, et ad Spiritum sanctum 160 aeque refertur, sicut ipsa quoque appellatio Spiritus. Nam et Pater Spiritus dicitur, ut ibi: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Et Filius Spiritus: Dominus, inquit, Spiritus est (II Cor. III, 17). Spiritus autem sanctus, semper Spiritus sancti appellatione censetur, non quod ex consortio tantum nominis Spiritus cum Patre ponatur et Filio, sed quod una natura, unum possideat et nomen. Quia vero Spiritus vocabulum multa significat, enumerandum est breviter quibus rebus nomen ejus aptetur. Vocatur Spiritus et ventus, sicut in Ezechiele: Tertiam autem partem disperges in spiritum: hoc est, in ventum (Ezech. V, 2). Quod si volueris secundum historiam illud sentire, quod scriptum est, In spiritu violento conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8), non aliud ibi spiritus, quam ventus accipitur. Necnon Salomon inter multa hoc quoque munus a Deo accepit, ut sciret violentias spirituum; non aliud se in hoc accepisse demonstrans, quam scire rapidos ventorum flatus, et quibus causis eorum natura subsistat. Vocatur et anima spiritus, ut in Jacobi Epistola: Quomodo corpus tuum sine spiritu mortuum est, et reliqua (Jacob. II, 26). Manifestissime enim spiritus hic, nihil aliud nisi anima nuncupatur. Juxta quam intelligentiam et Stephanus animam suam spiritum vocans, Domine, inquit, Jesu, suscipe spiritum meum (Act. VII, 58). Illud quoque quod in Ecclesiaste dicitur: Quis scit an spiritus hominis ascendat sursum, et spiritus jumenti descendat deorsum (Eccles. III, 2)? Considerandum utrumnam et pecudum animae spiritus appellentur. Dicitur etiam excepta anima, et excepto spiritu nostro, Spiritus alius quis esse in homine, de quo Paulus scribit: Quis enim scit hominum ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in eo est (I Cor. II, 11)? Si enim voluerit contendere quispiam animam hic significari in spiritu, quis erit homo cujus cogitationes, et arcana, et secreta cordis occulta nesciat homo nisi spiritus ejus, quia de corpore solitario hoc intelligere velle perstultum est. 55. Quod si arguta nititur fraude subrepere, 161 de Spiritu sancto haec scripta contestans; si diligenter verba ipsa consideret, cessabit asserere mendacium. Siquidem ita scriptum est: Quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in eo est. Sic et ea, quae sunt Dei, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10). Quomodo enim alius est homo, alius est Deus, sic et spiritus hominis, qui est in eo, separatur a Spiritu Dei, qui est in eo: quem Spiritum sanctum frequenter ostendimus. Sed et in alio loco idem Apostolus a nostro spiritu Spiritum Dei secernens, ait, Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16): hoc significans, quod Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus, testimonium spiritui nostro praebeat: quem nunc diximus esse Spiritum hominis. Ad Thessalonicenses quoque: Integer, inquit, spiritus vester, et anima et corpus (I Thess. V, 19). Sicut enim alia est anima, et corpus aliud: sic et aliud est spiritus ab anima, quae suo loco specialiter appellatur. De quo et oravit [ Al. orat], ut integer cum anima servetur et corpore, quia incredibile est, atque blasphemum, orare Apostolum, ut Spiritus sanctus integer servetur, qui nec imminutionem potest recipere, nec profectum. De humano ergo, ut diximus, spiritu in hoc Apostoli sermo testatus est. 56. Appellantur quoque supernae rationabilesque virtutes, quas solet Scriptura Angelos, et Fortitudines nominare, vocabulo Spiritus, ut ibi: Qui facis [Al. facit et suos] Angelos tuos Spiritus (Psal. CIII, 4). Et alibi, Nonne omnes sunt administratores Spiritus (Hebr. I, 14)? Puto ad hunc sensum et illud referri, quod in Actibus Apostolorum scribitur: Spiritus Domini rapuit Philippum, et non amplius eum vidit eunuchus (Actor. VIII, 39); id est, Angelus Domini in sublime elevans Philippum, transtulit illum in alium locum. Rationales quoque aliae creaturae, et de bono in malum sponte propria profluentes, spiritus pessimi, et spiritus appellantur immundi: sicut ibi: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine. Et in consequentibus: Assumit septem alios spiritus nequiores se (Matth. XII, 43). Spiritus quoque daemones in Evangeliis appellantur. Sed et hoc notandum, numquam simpliciter spiritum, sed cum aliquo additamento spiritum significari contrarium, ut spiritus immundus, et spiritus 162 daemonis; hi vero qui sancti sunt spiritus, absque ullo additamento spiritus simpliciter appellantur. 57. Sciendum quoque, quod nomen spiritus, et voluntatem hominis, et animi sententiam sonet. Volens quippe Apostolus virginem non solum opere, sed et mente sanctam esse, id est, non tantum corpore, sed et motu cordis interno, ait, Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34): voluntatem spiritu, et corpore opera significans. Considera utrum hoc ipsum in Isaia sonet, quod scriptum est: Et scient, qui spiritu errant, intellectum (Isai. XXIX, 24). Qui enim errore judicii alia pro aliis bona [ Al. bono studio] existimant, accipient intellectum, ut corrigatur error illorum, ut pro pravis ea quae recta sunt eligant. Necnon et illud, Una fortitudo Spiritus vestri [Al. nostri], vide an idipsum ostendat. Et super omnia vocabulum spiritus altiorem et mysticum in Scripturis sanctis significat intellectum, ut ibi: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); litteram dicens simplicem, et manifestam juxta historiam narrationem; spiritum vero, sanctum et spirituale nosse quod legitur. In hanc congruit voluntatem et illud: Nos sumus circumcisio, qui spiritu Domino servientes sumus, et non in carne confidentes (Philipp. III, 3). Qui enim non littera carnem concidunt, sed cor spiritu circumcidunt, auferentes omne ejus superfluum, quod generationi proximum est, et amicum, hi vere spiritu circumcisi sunt, in occulto Judaei, et veri Israelitae, in quibus non est dolus. Qui transcendentes umbras et imagines veteris Testamenti, cultores veri adorant Patrem in spiritu et veritate: in spiritu, quia corporalia et humilia transcenderunt; in veritate, quia typos, et umbras, et exemplaria relinquentes, ad ipsius veritatis venere substantiam: et, ut jam diximus, humili et corporea verborum simplicitate contempta, ad spiritualem legis notitiam pervenerunt. 58. Haec interim juxta possibilitatem ingenii nostri quot res spiritus significaret, attigimus, suo tempore quid unumquodque significet, si Christus tribuerit, disserturi. Nonnumquam autem Spiritus, et Dominus noster Jesus Christus, id est, Dei Filius appellatur. Benignus siquidem est Spiritus sapientiae. Et 163 in alio loco: Dominus autem Spiritus est, ut ante diximus, ubi etiam illud adjunximus, Spiritus Deus est (Joan. IV, 24), non juxta nominis tantum communionem, sed juxta naturae substantiaeque consortium. Quomodo enim quorum diversa substantia est, interdum evenit ut communi vocabulo nuncupentur, et haec dicuntur ὁμώνυμα; ita eorum, quorum eadem est natura atque substantia, cum societate vocabuli, naturae quoque aequalitas copulatur, et disciplinae Dialecticorum est appellare haec συνώνυμα. Idcirco et Spiritus vocabulum, et si quid aliud in Trinitate usurpari solet, συνώνυμον est: verbi gratia, sanctus bonus, et caetera his similia, de quibus paulo ante perstrinximus. 59. Porro ad haec necessario devoluti sumus, ut quia frequenter appellatio Spiritus in Scripturis est respersa divinis, non labamur in nomine, sed unumquodque secundum locorum varietates et intelligentias accipiamus. Omni itaque studio ac diligentia vocabulum Spiritus, ubi et quomodo appellatum sit, contemplantes, sophismata eorum et fraudulentas decipulas conteramus, qui Spiritum sanctum asserunt creaturam. Legentes enim in Propheta, Ego sum firmans tonitruum, et creans Spiritum (Amos, IV, 12), ignorantia multiplicis in hac parte sermonis, putaverunt Spiritum sanctum ex hoc vocabulo demonstrari, cum in praesentiarum Spiritus nomen ventum sonet. Necnon in Zacharia audientes locutum Dominum, quod ipse sit qui creat spiritum hominis in eo, existimaverunt Spiritum sanctum etiam in hoc capitulo significari, non animadvertentes quod animam hominis, aut spiritum (quem tertium in homine esse jam diximus) spiritus appellatio significet. Ergo ut praelocuti sumus, quomodo unumquodque dictum sit, consideremus, ne forte per ignorantiam in barathrum decidamus erroris. Siquidem in aliis rebus ex consortio vocabulorum error eveniens, confusionem et pudorem ei qui erravit importat: de supernis vero et divinis lapsus ad prava, ad aeternam poenam deducit et tartarum [ Al. barathrum], maxime cum semel deceptus noluerit resipiscere, sed 164 suum defensare impudenter errorem. Decebat etiam, et magnitudo voluminis exigebat, ut finem acciperet oratio. 60. Verum quia infert se quaestio adversus ea quae superius disputavimus: quam idcirco tunc praetermisimus, ne textum sermonis irrumperet, et inter piam praedicationem impia contentio poneretur, necessarium puto ad propositum respondere, et lectoris arbitrio, quid super his sentiat, derelinquere. Disputantibus ergo supra, quod animam vel mentem hominis nulla creatura juxta substantiam possit implere, nisi sola Trinitas, quia tantummodo secundum operationem, et voluntatis errorem, sive virtutem, animus de his quae creata [ Al. sociata] sunt impletur: oborta est quaestio nostra, quasi sententiam solvens, quod creata substantia, quae in Scripturis Satanas appellatur, ingrediatur in aliquos, et cor quorumdam implere dicatur. Nam ad eum qui medietatem pretii de agro vendito sibi, aliud profitens, reservaret, a Petro Apostolo dictum est, Anania, quare implevit Satanas cor tuum (Actor. V, 3)? Et de Juda loquitur ipse Salvator, quod intraverit in eum Satanas. Ad quod postea respondendum est. Interim nunc disputemus adversum id quod scriptum est, Quare implevit Satanas cor tuum? quomodo Satanas mentem alicujus et principale cordis impleat, non ingrediens in eum et in sensum ejus, atque, ut ita dicam, aditum cordis introiens: siquidem haec potestas solius est Trinitatis: sed quasi callidus quidam et nequam ac fallax fraudulentusque deceptor, in eos animam humanam malitiae affectus trahit, per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est. Denique et ipse Elymas magus filius diaboli, juxta malitiam nequitiamque subsistens, plenus omni dolo et malitia, scribitur Satana Patre ejus, hanc ei voluntatem, quasi ex consuetudine vitiorum in naturam vertente. Arguens itaque eum Apostolus Paulus atque corripiens ait: O plene omni iniquitate et omni dolo, fili diaboli, inimice justitiae Dei (Actor. XIII, 10)! Quia enim versipellis et callidus, omnem in se dolum fraudulentiae susceperat, appellatur filius diaboli, quia implebat ipse omne principale 165 illius fraude et iniquitate, et omni malitia: intantum illiciens eum atque decipiens, ut ipse Satanas implesse animam ipsius, et habitare in eodem putaretur, quem ad omnes suae perversitatis dolos, ministrum sibi ac famulum praeparaverat. 61. Ad id vero quod secundum posueramus [ Vat. proposueramus] exemplum, quia in Judam introisset Satanas, hoc dicendum est. Observans diabolus quibusdam motibus et operationum signis, ad quae potissimum Judae cor esset vitia proclivius, deprehendit eum patere insidiis avaritiae, et reperta cupiditatis janua, misit in mentem ejus quomodo desideratam pecuniam acciperet, et per occasionem lucri, proditor magistri et Salvatoris sui existeret, argentum pro pietate commutans, et suscipiens pretium sceleris a Pharisaeis atque Judaeis. Haec ergo cogitationis occasio locum tribuit Satanae, ut in cor ejus introiens, impleret eum pessima voluntate. Introivit ergo non secundum substantiam, sed secundum operationem; quia introire in aliquem, increatae naturae est ejus, quae participetur a pluribus. Imparticipabilis ergo diabolus est, non creator, sed creatura subsistens. Unde et convertibilis atque mutabilis, e sanctitate decidit atque virtute. Diximus supra μετοχικὸν [ Erat μετοχικῶς], id est, quod participatione capiatur, esse incorruptibile et immutabile, et consequenter aeternum. Quod autem mutari potest, factum esse et habere principium. Porro quod incorruptibile sit, esse et retro et deinceps sempiternum. Non ergo (ut quidam putant) participatione naturae, sive substantiae implet quempiam diabolus, aut ejus habitator efficitur, sed per fraudulentiam, et deceptionem, et malitiam, habitare in eo creditur quem replevit. Hac autem fallacia etiam presbyteros, qui adversus Susannam in crudelitatem se verterant, intravit: implens animas eorum incendio libidinis, et sera senii voluptate. Scriptum est enim: Venerunt autem et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione (Dan., XIII, 28). His insidiis implevit et universum populum Judaeorum, dicente Propheta de eo: Vae, gens 166 peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniqui (Isai. I, 4). Semen quippe nequam diabolus, et filii ejus, propter iniquitatem et plenitudinem, dicti sunt peccatores. Si autem ab his qui ejus in Scripturis filii nominantur, juxta substantiae participationem non capitur [ Al. nuncupantur], siquidem impossibile hoc esse in creaturis frequenter ostensum est, neque alius quis potest eum capere participatione substantiae, sed tantummodo assumptione fraudulentissimae voluntatis. Operationem quippe et studia non solum bonorum operum, sed etiam malorum in creaturis diximus; naturam vero atque substantiam solius in alios posse Trinitatis intrare. 62. Abunde (ut reor) occursum est propositae quaestioni. Quia vero ineptum et stultum videtur, adversus fatua respondere, et si quid in buccam ruerit [ Al. irruit] impiorum, hoc velle dissolvere; non enim tantum impietas est, scelerata proponere, quantum et de sceleratis cum resistente velle tractare: idcirco illud quod solent jactare, praetereo, sacrilega adversus nos audacia proclamantes: Si Spiritus sanctus creatus non est, aut frater est Dei Patris, aut patruus est unigeniti Jesu Christi, aut filius Christi est, aut nepos est Dei Patris, aut ipse filius Dei est, et jam non erit unigenitus Dominus Jesus Christus, cum alterum fratrem habeat. Miseri atque miserabiles, non sentientes de incorporeis et invisibilibus, juxta corporalium et visibilium disputari non licere naturam. Fratrem esse vel patruum, nepotem vel filium, corporum nomina sunt, et imbecillitatis humanae vocabula. Trinitas vero omnes has praetergreditur nuncupationes. Et quotiescumque in aliqua de his cadit: nominibus nostris, et incongruis vocabulis non suam naturam loquitur. Cum igitur sancta Scriptura amplius de Trinitate non dicat, nisi Deum Patrem esse Salvatoris, et Filium generatum esse a Patre, hoc tantummodo debemus sentire quod scriptum est. Et ostenso quod Spiritus sanctus increatus sit, consequenter intelligere, quod cujus non est creata substantia, recte Patri 167 Filioque societur. 63. Haec juxta eloquii nostri paupertatem in praesenti dicta sufficiant: timorem meum, quod de Spiritu sancto loqui ausus sim, indicantia. Quicumque enim in eum blasphemaverit: non solum in hoc saeculo, verum etiam in futuro non dimittetur ei, nec ulla misericordia et venia reservabitur illi qui conculcaverit Filium Dei, et injuriam [ Al. contumeliam] fecerit Spiritui gratiae ejus, in quo sanctificatus est. Quod quidem et in Deo Patre est intelligendum. Nam qui blasphemaverit in eum, et impie egerit, sine venia cruciabitur, nullo pro eo Dominum deprecante, sicut scriptum est, Qui autem in Dominum Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Necnon et qui Filium negaverit coram hominibus, negabitur ab eo coram Patre, et Angelis ejus. Ergo quia nulla venia in Trinitatem conceditur blasphemantibus, omni studio et cautela est providendum, 168 ut ne in brevi quidem parvoque sermone de ea disputantes, labamur. Quin potius si quis hoc volumen legere voluerit, quaesumus, ut mundet se ab omni opere malo, et cogitationibus pessimis: quo possit illuminato corde ea intelligere quae dicuntur, et plenus sanctitate atque sapientia, ignoscere nobis, sicubi voluntatem nostram non implevit effectus, et tantummodo consideret qua mente quid dictum sit, non quibus expressum sermonibus. Sicut enim pietatis sensum nobis audaciter juxta nostram conscientiam vindicamus, ita quantum de eo loqui pertinet, venustatem rhetoricam facundiamque, juxta consequentiam textumque sermonis, procul abesse simpliciter confitemur. Studii quippe nostri fuit, de Scripturis sanctis disserentibus, pie intelligere quae scripta sunt, et imperitiam mensuramque nostri non ignorare sermonis.