De Sermone Domini in monte

This is the stable version, checked on 25 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Sermone Domini in monte
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

LIBER PRIMUS


PRAECEPTA QUAE AD INFORMANDAM VITAM PERTINENT


Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habiti (1, 1 - 5, 15)

Perfectum vitae christianae modum describitur in sermone Domini.

1. 1. Sermonem quem locutus est Dominus noster Iesus Christus in monte, sicut in Evangelio secundum Matthaeum legimus, si quis pie sobrieque consideraverit, puto quod inveniet in eo, quantum ad mores optimos pertinet, perfectum vitaechristianae modum. Quod polliceri non temere audemus sed ex ipsis eiusdem Domini verbis conicientes; nam sic ipse sermo concluditur, ut appareat in eo praecepta esse omnia quae ad informandam vitam pertinent. Sic enim dicit: Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et offenderunt in domum illam et non cecidit; fundata enim erat super petram. Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam superarenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et offenderunt in domum illam et cecidit; et facta est ruina eius magna 1. Cum ergo non dixit: Qui audit verba mea tantum, sed addidit dicens: Qui audit verba mea haec, satis, ut arbitror, significavit haec verba quae in monte locutus est tam perfecte instruere vitam eorum qui voluerint secundum ea vivere, ut merito comparentur aedificanti super petram. Hoc dixi, ut appareat istum sermonem omnibus praeceptis quibus christiana vita informatur esse perfectum. Nam de hoc capitulo diligentius suo loco tractabitur.

Quid significet mons.

1. 2. Huius igitur sermonis initium sic adsumitur: Cum vidisset autem turbas multas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens 2. Si quaeritur, quid significet mons, bene intellegitur significare maiora praecepta iustitiae, quia minora erant quae Iudaeis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos prophetas et famulos suos secundum ordinatissimam distributionem temporum dedit minora praecepta populo quem timore adhuc alligari oportebat, et per Filium suum maiora populo quem caritate iam liberari convenerat. Cum autem minora minoribus maiora maioribus dantur, ab eo dantur qui solus novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam. Nec mirum est quod dantur praecepta maiora propter regnum caelorum, et minora data sunt propter regnum terrenum ab eodem uno Deo, qui fecit caelum et terram. De hac ergo iustitia quae maior est dicitur per prophetam: Iustitia tua sicut montes Dei 3, et hoc bene significat quod ab uno magistro 4 solo docendis tantis rebus idoneo docetur in monte. Sedens autem docet, quod pertinet ad dignitatem magistri. Et accedunt ad eum discipuli eius, ut audiendis illius verbis hi essent etiam corpore viciniores, qui praeceptis adimplendis animo propinquabant. Aperuit os suum et docebat eos dicens 5. Ista circumlocutio qua scribitur: et aperiens os suum, fortasse ipsa mora commendat aliquanto longiorem futurum esse sermonem, nisi forte non vacet quod nunc eum dictum est aperuisse os suum, quod ipse in lege veteri aperire soleret ora prophetarum.

Beati pauperes spiritu.

1. 3. Quid ergo dicit? Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 6. Legimus scriptum de appetitione rerum temporalium: Omnia vanitas et praesumptio spiritus 7; praesumptio autem spiritus audaciam et superbiam significat. Vulgo etiam magnos spiritus superbi habere dicuntur, et recte, quando quidem spiritus etiam ventus vocatur, unde scriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis 8. Quis veronesciat superbos inflatos dici tamquam vento distentos? Unde est etiam illud Apostoli: Scientia inflat, caritas aedificat 9. Quapropter recte hic intelleguntur pauperes spiritu humiles et timentes Deum, id est non habentes inflantem spiritum. Nec aliunde omnino incipere oportuit beatitudinem, siquidem perventura est ad summam sapientiam. Initium autem sapientiae timor Domini 10, quoniam et e contrario: Initium omnis peccati superbia scribitur 11. Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 12.

Beati mites.

2. 4. Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 13, illam credo terram de qua in Psalmis dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 14. Significat enim quandam soliditatem et stabilitatem haereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo requiescit sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur sicut corpus ex terra. Ipsa est requies et vita sanctorum. Mites autem sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum 15. Rixentur ergo immites et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus: Beati autem mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 16, de qua pelli non possunt.

Beati lugentes.

2. 5. Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 17. Luctus est tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad Deum ea quae in hoc mundo cara amplectebantur, amittunt; non enim gaudent his rebus, quibus ante gaudebant et donec fiat in illis amor aeternorum, nonnulla maestitia sauciantur. Consolabuntur ergo Spiritu Sancto, qui maxime propterea paraclytus nominatur, id est consolator, ut temporalem amittentes aeterna laetitia perfruantur.

Beati qui esuriunt iustitiam.

2. 6. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur 18. Iam istos amatores dicit veri et inconcussi boni. Illo ergo cibo saturabuntur de quo ipse Dominus dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei 19, quod est iustitia, et illa aqua de qua quisquis biberit, ut idem dicit: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 20.

Beati misericordes.

2. 7. Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur 21. Beatos esse dicit qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur, ut de miseria liberentur.

Beati mundo corde.

2. 8. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 22. Quam ergo stulti sunt qui Deum istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: Et in simplicitate cordis quaerite illum! 23 Hoc est enim mundum cor quod est simplex cor. Et quemadmodum lumen hoc videri non potest nisi oculis mundis, ita nec Deus videtur, nisi mundum sit illud quo videri potest.

Beati pacifici.

2. 9. Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 24. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat; et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil resistit Deo, et utique filii similitudinem patris habere debent. Pacifici autem in semet ipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes et subicientes rationi, id est menti et spiritui, carnalesque concupiscentias habentes edomitas fiunt regnum Dei, in quo ita sunt ordinata omnia, ut id quod est in homine praecipuum et excellens, hoc imperet ceteris non reluctantibus, quae sunt nobis bestiisque communia, atque id ipsum quod excellit in homine, id est mens et ratio subiciatur potiori, quod est ipsa veritas unigenitus Dei Filius. Neque enim imperare inferioribus potest, nisi superiori se ipse subiciat. Et haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis 25, haec vita consummati perfectique sapientis. De huiusmodi regno pacatissimo et ordinatissimo missus est foras princeps huius saeculi 26, qui perversis inordinatisque dominatur. Hac pace intrinsecus constituta atque firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est forinsecus concitaverit, auget gloriam quae secundum Deum est, non aliquid in illo aedificio labefactans, sed deficientibus machinis suis innotescere faciens, quanta firmitas intus extructa sit. Ideo sequitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum 27.

Omnes istae octo sententiae.

3. 10. Sunt autem omnes istae octo sententiae. Iam enim cetera compellans loquitur ad illos qui aderant dicens: Beati eritis, cum vobis maledicent et persequentur vos 28. Superiores autem sententias generaliter digerebat; non enim dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum caelorum, sed: Quoniam ipsorum est, inquit, regnum caelorum 29; neque: Beati mites, quoniam vos possidebitis terram, sed: Quoniam ipsi possidebunt terram 30; et ita ceteras usque ad octavam sententiam, ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum 31. Inde iam incipit loqui praesentes compellans, cum et illa, quae supra dicta sunt, ad eos etiam pertinerent qui praesentes audiebant, et haec postea, quae videntur praesentibus specialiter dici, pertineant etiam ad illos qui absentes vel post futuri erant. Quapropter iste sententiarum numerus diligenter considerandus est. Incipit enim beatitudo ab humilitate: Beati pauperes spiritu, id est non inflati, dum se divinae auctoritati subditanima timens post hanc vitam ne pergat ad poenas, etiamsi forte in hac vita sibi beata esse videatur. Inde venit ad divinarum Scripturarum cognitionem, ubi oportet eam se mitem praebere pietate, ne id quod imperitis videtur absurdum vituperare audeat, et pervicacibus concertationibus efficiatur indocilis. Inde iam incipit scire, quibus nodis saeculi huius per carnalem consuetudinem ac peccata teneatur. Itaque in hoc tertio gradu, in quo scientia est, lugetur amissio summi boni, quia inhaeretur extremis. In quarto autem gradu labor est, ubi vehementer incumbitur ut sese animus avellat ab eis quibus pestifera dulcedine innexus est. Hic ergo esuritur et sititur iustitia, et multum necessaria fortitudo, quia non relinquitur sine dolore quod cum delectatione retinetur. Quinto autem gradu perseverantibus in labore datur evadendi consilium, quia nisi quisque adiuvetur a superiore, nullo modo sibi est idoneus, ut sese tantis miseriarum implicamentis expediat. Est autem iustum consilium, ut qui se a potentiore adiuvari vult, adiuvet infirmiorem in quo est ipse potentior. Itaque: Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur. Sexto gradu est cordis munditia de bona conscientia bonorum operum valens ad contemplandum illud summum bonum, quod solo puro et sereno intellectu cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id est contemplatio veritatis, pacificans totum hominem et suscipiens similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Octava tamquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et in octava nominatum est regnum caelorum: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum, cum iam dicitur: Quis nos separabit a caritate Christi: tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? 32 Septem sunt ergo quae perficiunt; nam octava clarificat et quod perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur et ceteri, tamquam a capite rursus exordiens.

Septiformis operatio Spiritus Sancti his gradibus sententiisque congruere videtur.

4. 11. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus Sancti, de qua Isaias loquitur 33, his gradibus sententiisque congruere. Sed interest ordinis: nam ibi enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero ab inferioribus; ibi namque incipit a sapientia et desinit ad timorem Dei, sed initium sapientiae timor Dei 34 est. Quapropter si gradatim tamquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu, id est non inflati, non superbi, quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere, sed time 35, id est noli extolli. Pietas congruit mitibus. Qui enim pie quaerit, honorat sanctam Scripturam et non reprehendit quod nondum intellegit, et propterea non resistit, quod est mitem esse; unde hic dicitur: Beati mites. Scientia congruit lugentibus, qui iam cognoverunt in Scripturis, quibus malis vincti teneantur, quae tamquam bona et utilia ignorantes appetiverunt, de quibus hic dicitur: Beati qui lugent. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus. Laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes, de quibus hic dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Consilium congruit misericordibus. Hoc enim unum remedium est de tantismalis evadendi, ut dimittamus sicut nobis dimitti volumus, et adiuvemus in quo possumus alios, sicut nos in quo non possumus cupimus adiuvari, de quibus hic dicitur: Beati misericordes. Intellectus congruit mundis corde tamquam purgato oculo, quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit 36, de quibus hic dicitur: Beati mundicordes. Sapientia congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat Deo, de quibus hic dicitur: Beati pacifici.

Unum praemium pro ipsis gradibus varie nominatum est.

4. 12. Unum autem praemium, quod est regnum caelorum pro ipsis gradibus varie nominatum est. In primo, sicut oportebat, positum est regnum caelorum, quod est perfecta summaque sapientia animae rationalis. Sic itaque dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, tamquam diceretur: Initium sapientiae timor Domini. Mitibus haereditas data est tamquam testamentum patris cum pietate quaerentibus: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserint, et quibus mersi sint: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; esurientibus et sitientibus saturitas tamquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur; misericordibus misericordia tamquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus exhibent: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur; mundis corde facultas videndi Deum tamquam purum oculum ad intellegenda aeterna gerentibus: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt; pacificis Dei similitudo tamquam perfecte sapientibus formatisque ad imaginem Dei per regenerationem renovati hominis: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in Apostolis credimus; nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Beati ergo qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit perfectumque hominem declarat, significatur fortasse et circumcisione octavo die in Veteri Testamento, et Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique octavus idemque primus dies, et celebratione octavarum feriarum quas in regeneratione novi hominis celebramus et numero ipso Pentecostes. Nam septenario septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta compleantur et tamquam redeatur ad caput. Quo die missus est Spiritus Sanctus, quo in regnum caelorum ducimur et haereditatem accipimus et consolamur et pascimur et misericordiam consequimur et mundamur et pacificamur. Atque ita perfecti omnesextrinsecus illatas molestias pro veritate et iustitia sustinemus.

Intrinsecus est nostra beatitudo.

5. 13. Beati eritis, inquit, cum vobis maledicent et vos persequentur et dicent omne malum adversus vos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa est in caelis 37. Animadvertat, quisquis delicias huius saeculi et facultates rerum temporalium quaerit in nomine christiano, intrinsecus esse beatitudinem nostram, sicut de anima ecclesiastica ore prophetico dicitur: Omnis pulchritudo filiae regis intrinsecus 38. Nam extrinsecus maledicta et persecutiones et detractiones promittuntur de quibus tamen magna merces in caelis est, quae sentitur in corde patientium, eorum qui iam possunt dicere: Gloriamur in tribulationibus scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 39. Non enim ista perpeti fructuosum est, sed ista pro Christi nomine non solum aequo animo sed etiam cum exultatione tolerare. Nam multi haeretici nomine christiano animas decipientes multa talia patiuntur; sed ideo excluduntur ab ista mercede, quia non dictum est tantum: Beati qui persecutionem patiuntur, sed additum est: propter iustitiam. Ubi autem sana fides non est, non potest esse iustitia, quia iustus ex fide vivit 40. Neque scismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant, quia similiter ubi caritas non est, non potest esse iustitia; dilectio enim proximi malum non operatur 41, quam si haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia 42.

Quid intersit inter maledicere et malum dicere.

5. 14. Quaeri autem potest, quid intersit quod ait: Cum vobis maledicent, et: Dicent omne malum adversus vos, cum maledicere hoc sit malum dicere. Sed aliter maledictum iactatur cum contumelia coram illo cui maledicitur, sicut Domino nostro dictum est: Nonne verum dicimus, quod Samaritanus es et daemonium habes? 43, aliter cum absentis fama laeditur, sicut de illo item scribitur: Alii dicebant: Quod propheta est; alii dicebant: Non, sed seducit populum 44. Persequi autem est vim inferre vel insidiis appetere. Quod fecit qui eum tradidit et qui eum crucifixerunt. Sane quod etiam hoc non est nude positum, ut diceretur: Et dicent omne malum adversus vos, sed additum est: Mentientes, additum etiam: Propter me, propter eos additum puto qui volunt de persecutionibus et de famae suae turpitudine gloriari; et ideo dicere ad se pertinere Christum, quod multa de illis dicuntur mala, cum et vera dicantur, quando de illorum errore dicuntur. Et si aliquando etiam nonnulla falsa iactantur, quod temeritate hominum plerumque accidit, non tamen propter Christum ista patiuntur. Non enim Christum sequitur qui non secundum veram fidem et catholicam disciplinam christianus vocatur.

Merces nostra futura est in caelis.

5. 15. Gaudete, inquit, et exultate, quoniam merces vestra multa est in caelis 45. Non hic caelos dici puto superiores partes huius visibilis mundi - non enim merces nostra, quae inconcussa et aeterna esse debet, in rebus volubilibus et temporalibus collocanda est -, sed in caelis dictum puto in spiritalibus firmamentis, ubi habitat sempiterna iustitia 46. In quorum comparatione terra dicitur anima iniqua, cui peccanti dictum est: Terra es et in terram ibis 47. De his caelis dicit Apostolus: Quoniam conversatio nostra in caelis est 48. Sentiunt ergo iam istam mercedem qui gaudent spiritalibus bonis; sed tunc omni ex parte perficietur, cum etiam mortale hoc induerit immortalitatem 49. Ita enim persecuti sunt, inquit, et prophetas, qui ante vos fuerunt 50. Nunc persecutionem generaliter posuit et in maledictis et in dilaceratione famae. Et bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt.


Beati pauperes spiritu, beati humiles quia concordes cum fratribus (6, 16 - 10, 28)

Vos estis sal terrae.

6. 16. Rectissime itaque sequitur: Vos estis sal terrae 51, ostendens fatuos esse iudicandos, qui temporalium bonorum vel copiam sectantes vel inopiam metuentes amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus nec auferri. Itaque: Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur?, id est si vos per quos condiendi sunt quodammodo populi, metu persecutionum temporalium amiseritis regna caelorum, qui erunt homines per quos vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus, per quos errorem auferat ceterorum? Ergo: Ad nihilum valet sal infatuatum, nisi ut mittatur foras et calcetur ab hominibus. Non itaque calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior; sed inferior non est qui, quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen fixus in caelo est.

Vos estis lumen mundi.

6. 17. Vos estis lumen mundi 52. Quomodo superius dixit: Sal terrae, sic nunc dicit: Lumen mundi. Nam neque superius ista terra accipienda est, quam pedibus corporeis calcamus, sed homines, qui in terra habitant, vel etiam peccatores, quorum condiendis et extinguendis putoribus apostolicum salem Dominus misit. Et hic mundum non caelum et terram sed homines, qui sunt in mundo vel diligunt mundum, oportet intellegi, quibus illuminandis Apostoli missi sunt. Non potest civitas abscondi super montem constituta, id est fundata super insignem magnamque iustitiam, quam significat etiam ipse mons in quo disputat Dominus.Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum 53. Quid putamus? Ita esse dictum: Sub modio, ut occultatio tantum lucernae accipienda sit, tamquam diceret: Nemo accendit lucernam et occultat illam? An aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub modio: superiora facere corporis commoda quam praedicationem veritatis, ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur? Et bene modius dicitur: sive propter retributionem mensurae, quia ea quisque recipit quae gessit in corpore - ut illic, inquit Apostolus, recipiatunusquisque quae gessit in corpore 54, et tamquam de hoc modio corporis alio loco dicitur: In qua enim mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 55 -; sive quoniam temporalia bona, quae corpore peraguntur, certa dierum mensura et inchoantur et transeunt, quam fortasse significat modius. Aeterna vero et spiritalia nullo tali fine coercentur; non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 56. Sub modio ergo lucernam ponit quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit, super candelabrum autem qui corpus suum ministerio Dei subicit, ut superior sit praedicatio veritatis et inferior servitus corporis. Per ipsam tamen corporis servitutem excelsior luceat doctrina, quae per officia corporalia, id est per vocem et linguam et ceteros corporis motus, in bonis operibus insinuatur discentibus. Super candelabrum ergo ponit lucernam, cum dicit Apostolus: Non sic pugno tamquam aerem caedens, sed castigo corpus meum et servituti subicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar 57. Quod vero ait: Ut luceat omnibus qui in domo sunt 58, domum puto dictam habitationem hominum, id est ipsum mundum, propter id quod superius ait: Vos estis lumen mundi 59. Aut si domum quisque vult accipere Ecclesiam, neque hoc absurdum est.

Homo per bona opera finem constituat ut placeat Deo.

7. 18. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 60. Si tantummodo diceret: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae et qui ambiunt ad honores et captant inanissimam gloriam. Contra quos dicitur: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem 61, et per prophetam: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos, et iterum: Deus confringit ossa hominibus placentium 62; et rursus Apostolus: Non efficiamur inanis gloriae cupidi 63; et ipse iterum: Probet autem se homo, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero 64. Non ergo tantum dixit: Ut videant bona facta vestra, sed addidit: Et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est, ut hoc ipsum, quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem constituat, ut hominibus placeat, sed referat hoc ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus, ut in illo glorificetur Deus. Hoc enim laudantibus expedit, ut non hominem sed Deum honorent, sicut in ipso homine qui portabatur Dominus ostendit, ubi admiratae sunt turbae de paralitico sanato virtutes eius, sicut in Evangelio scriptum est: Timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus 65. Cuius imitator apostolus Paulus dicit: Tantum autem audientes erant, quia qui aliquando nos persequebatur nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat, et in me magnificabant Deum 66.

Legem non veni solvere sed implere.

7. 19. Posteaquam ergo cohortatus est audientes ut se praepararent ad omnia sustinenda pro veritate atque iustitia, et ut non absconderent bonum quod accepturi erant, sed ea benivolentia discerent, ut ceteros docerent, non ad laudem suam sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes, incipiteos iam informare et docere quod doceant, tamquam si quaererent dicentes: Ecce volumus et omnia sustinere pro tuo nomine et doctrinam tuam non abscondere. Sed quid est hoc ipsum quod vetas abscondi? Et pro quo iubes omnia tolerari? Numquid alia dicturus es contra ea quae in lege scripta sunt? Non, inquit. Nolite enim putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere sed implere 67.

In lege ad effectum etiam minima quaeque perduci iubemur.

8. 20. In hac sententia duplex sensus est; secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit: Non veni solvere legem sed implere, aut addendo dicit quod minus habet aut faciendo quod habet. Illud ergo prius consideremus quod primo posui. Nam qui addit quod minus habet, non utique solvit quod invenit sed magis perficiendo confirmat. Et ideo sequitur et dicit: Amen dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum vel unus apex non transiet a lege, donec omnia fiant 68. Dum enim fiunt etiam illa quae adduntur ad perfectionem, multo magis fiunt illa quae praemissa sunt ad inchoationem. Quod autem ait: Iota unum vel unus apex non transiet a lege, nihil potest aliud intellegi nisi vehemens expressio perfectionis, quando per litteras singulas demonstrata est, inter quas litteras iota minor est ceteris, quia uno ductu fit, apex autem etiam ipsius aliqua in summo particula. Quibus verbis ostendit in lege ad effectum etiam minima quaeque perduci. Deinde subicit: Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum 69. Mandata ergo minima significantur per unum iota et unum apicem. Qui ergo solverit et docuerit sic, id est secundum id quod solvit non secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur in regno caelorum; et fortasse ideo non erit in regno caelorum, ubi nisi magni esse non possunt. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Qui autem fecerit hoc est: qui autem non solverit et docuerit sic, secundum id quod non solvit. Quod vero magnus vocabitur in regno caelorum, sequitur ut etiam sit in regno caelorum, quo magni admittuntur. Ad hoc enim pertinet quod sequitur.

Abundet iustitia nostra super scribarum et pharisaeorum.

9. 21. Dico enim vobis quia, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum 70; id est nisi non solum illa minima legis praecepta impleveritis quae inchoant hominem, sed etiam ista quae a me adduntur, qui non veni solvere legem sed implere,non intrabitis in regnum caelorum. Sed dicis mihi: Si de illis mandatis minimis, cum superius loqueretur dixit minimum vocari in regno caelorum, quisquis unum eorum solverit et secundum suam solutionem docuerit; magnum autem vocari, quisquis ea fecerit et sic docuerit, et ex eo iam in regno caelorum futurum esse quia magnus est, quid opus est addi praeceptis legis minimis, si iam in regno caelorum potest esse, quia magnus est quisquis ea fecerit et sic docuerit? Quapropter sic est accipienda illa sententia: Qui autem fecerit et docuerit sic, magnus vocabitur in regno caelorum, id est non secundum illa minima, sed secundum ea quae ego dicturus sum. Quae sunt autem ista? Ut abundet iustitia, inquit, vestra super scribarum et phariseorum, quia nisi abundaverit, non intrabitis in regnum caelorum. Ergo qui solverit illa minima et sic docuerit, minimus vocabitur; qui autem fecerit illa minima et sic docuerit,non iam magnus habendus est et idoneus regno caelorum, sed tamen non tam minimus quam ille qui solvit. Ut autem sit magnus atque illi regno aptus, facere debet et docere sicut Christus nunc docet, id est ut abundet iustitia eius super scribarum et phariseorum. Iustitia phariseorum est, ut non occidant; iustitia eorum qui intraturi sunt in regnum Dei, ut non irascantur sine causa. Minimum est ergo non occidere; et qui illud solverit, minimus vocabitur in regno caelorum. Qui autem illud impleverit ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno caelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum. Perficietur autem, si nec irascatur sine causa; quod si perfecerit, multo remotior erit ab homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit legem ne occidamus sed implet potius, ut et foris, dum non occidimus, et in corde, dum non irascimur, innocentiam custodiamus.

Quid interest inter reum iudicio et reum concilio et reum gehennae ignis.

9. 22. Audistis ergo, inquit, quia dictum est antiquis: non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio; qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennae ignis 71. Quid interest inter reum iudicio et reum concilio et reum gehennae ignis? Nam hoc postremum gravissimum sonat et admonet gradus quosdam factos a levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis veniretur. Et ideo si levius est esse reum iudicio quam esse reum concilio, item levius esse reum concilio quam esse reum gehennae ignis, oportet levius esse intellegatur irasci sine causa fratri quam dicere: Racha, et rursus levius esse dicere: Racha quam dicere: Fatue. Non enim reatus ipse haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorarentur.

Racha verbum obscurum significans commoti animi affectum.

9. 23. Unum autem hic verbum obscurum positum est, quia nec graecum est nec latinum: Racha; cetera vero in sermone nostro usitata sunt. Nonnulli autem de greco trahere voluerunt interpretationem huius vocis putantes pannosum dici Racha, quoniam grece pannus dicitur. A quibus tamen cum quaeriturquid dicatur grece pannosus, non respondent Racha. Deinde posset latinus interpres, ubi posuit Racha, pannosum ponere, nec uti verbo quod et in latina lingua nullum sit et in greca inusitatum. Probabilius ergo est quod audivi a quodam hebreo, cum id interrogassem. Dixit enim esse vocem non significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has interiectiones grammatici vocant particulas orationis significantes commoti animi affectum, velut cum dicitur a dolente Heu vel ab irascente Hem. Quae voces quarumque linguarum sunt propriae, nec in aliam linguam facile transferuntur. Quae causa utique coegit tam grecum interpretem quam latinum vocem ipsam ponere, cum quomodo eam interpretaretur non inveniret.

Tres reatus iudicii, concilii, gehennae ignis.

9. 24. Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur et eum motum retineat corde conceptum. Iam si extorserit vocem indignanti ipsa commotio non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem qua feriatur ille cui irascitur, plus est utique, quam si surgens ira silentio premeretur. Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quod iam certam vituperationem eius in quem profertur designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse, quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est ira sola; in secundo duo, et ira et vox quae iram significat; in tertio tria, et ira et vox quae iram significat et in voce ipsa certae vituperationis expressio. Vide nunc etiam tres reatus: iudicii, concilii, gehennae ignis! Nam in iudicio adhuc defensioni datur locus. In concilio autem, quamquam et iudicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad concilium pertinere sententiae prolatio, quando non iam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter se qui iudicant conferunt, quo supplicio damnari oporteat quem constat esse damnandum. Gehenna vero ignis nec damnationem habet dubiam sicut iudicium nec damnati poenam sicut concilium; in gehenna quippe certa est et damnatio et poena damnati. Videntur ergo aliqui gradus in peccatis et in reatu. Sed quibus modis invisibiliter exhibeantur meritis animarum, quis potest dicere? Audiendum est itaque, quantum intersit inter iustitiam pharisaeorum et iustitiam maiorem quae in regnum caelorum introducit, quod, cum sit gravius occidere quam verbo irrogare convicium, ibi occisio facit reum iudicio, hic autem ira facit reum iudicio, quod trium illorum peccatorum levissimum est; quia illic quaestionem homicidii inter homines agitabant, hic autem omnia divino iudicio dimittuntur, ubi finis damnatorum est gehenna ignis. Quisquis autem dixerit quod graviore supplicio in maiore iustitia punitur homicidium, si gehenna ignis punitur convicium, cogit intellegi esse differentias gehennarum.

In tribus sententiis subauditio verborum intuenda est.

9. 25. Sane in tribus istis sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet enim prima sententiaomnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur: Qui irascitur, inquit, fratri suo sine causa, reus erit iudicio. In secunda vero, cum ait: Qui autem dixerit fratri suo: Racha, subauditur: sine causa, et ita iungitur: Reus erit concilio. Iam in tertia, ubi ait: Qui autem dixerit: Fatue 72, duo subaudiuntur: et fratri suo et sine causa. Hoc est unde defenditur quod Apostolus Galatas vocat stultos, quos etiam fratres nominat; non enim id facit sine causa. Ideo autem hic frater subaudiendus est, quia de inimico postea dicitur quomodo etiam ipse tractandus sit maiore iustitia.

Iubemur munus ante altare relinquere et pergere ac reconciliari fratri.

10. 26. Deinde hic sequitur: Si ergo obtuleris munus tuum in altare et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offer munus tuum 73. Hinc utique apparet de fratre dictum esse superius, quoniam sententia quae sequitur ea coniunctione connectitur, ut superiori attestetur. Non enim ait: Si autem obtuleris munus tuum in altare, sed ait: Si ergo obtuleris munus tuum in altare. Nam si irasci non fas est fratri sine causa, aut dicere: Racha aut dicere: Fatue, multo minus fas est animo tenere aliquid, ut in odium indignatio convertatur. Quo pertinet etiam quod alio loco dicitur: Non occidat sol super iracundiam vestram 74. Iubemur ergo illaturi munus in altare, si recordati fuerimus aliquid adversum nos habere fratrem, munus ante altare relinquere et pergere ac reconciliari fratri, deinde venire et munus offerre. Quod si accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credat ita fieri oportere, si praesens sit frater; non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare iubearis. Si ergo de absente et, quod fieri potest, etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritalia refugere cogimur, ut hoc quod dictum est sine absurditate possit intellegi.

Altare spiritaliter in interiore Dei templo ipsam fidem accipere possumus.

10. 27. Altare itaque spiritaliter in interiore Dei templo ipsam fidem accipere possumus, cuius signum est altare visibile. Quodlibet enim munus offerimus Deo - sive prophetiam sive doctrinam sive orationem sive hymnum sive psalmum, et si quid tale aliud spiritalium donorum animo occurrit -, acceptum esse non potest Deo, nisi fidei sinceritate fulciatur et ei fixe atque immobiliter tamquam imponatur, ut possit integrum atque illibatum esse quod loquimur. Nam multi haeretici non habentes altare, id est veram fidem, blasphemias pro laude dixerunt, terrenis videlicet opinionibus adgravati votum suum tamquam in terram proicientes. Sed debet esse sana etiam offerentis intentio. Et propterea cum tale aliquid oblaturi sumus in corde nostro, id est in interiore Dei templo - Templum enim Dei sanctum est 75, inquit Apostolus, quod estis vos; et:In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris 76 -, si in mentem venerit quod aliquid habeat adversum nos frater, id est si nos eum in aliquo laesimus, tunc enim ipse habet adversum nos; nam nos habemus adversus illum, si ille nos laesit, ubi non opus est pergere ad reconciliationem; non enim veniam postulabis ab eo qui tibi fecit iniuriam, sed tantum dimittes sicut tibi dimitti a Domino cupis quod ipse commiseris. Pergendum est ergo ad reconciliationem, cum in mentem venerit quod nos forte fratrem in aliquo laesimus, pergendum autem non pedibus corporis sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem cara cogitatione cucurreris in conspectu eius cui munus oblaturus es. Ita enim, etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire atque in gratiam revocare veniam postulando, si hoc prius coram Deo feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis sed celerrimo dilectionis affectu. Atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod agere coeperas, offeres munus tuum.

Pergendum est ad reconciliationem, si forte fratrem laesimus.

10. 28. Quis autem hoc facit, ut fratri suo vel non irascatur sine causa, vel Racha non dicat sine causa, vel eum fatuum non appellet sine causa, quod totum superbissime admittitur, vel si forte in horum aliquo lapsus fuerit, quod unum est remedium, supplici animo veniam deprecetur, nisi quisquis inanis iactantiae spiritu non inflatur? Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 77. Nunc iam videamus quod sequitur!


Gaudium divinorum praemiorum servo bene merito (11, 29-32)

Esto benivolus adversario tuo.

11. 29. Esto, inquit, benivolus adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte te tradat adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem 78. Iudicem intellego: Pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 79. Ministrum intellego: Et angeli, inquit, ministrabant ei 80; et cum angelis suis venturum credimus ad iudicandos vivos et mortuos 81. Carcerem intellego: poenas videlicet tenebrarum, quas alio loco exteriores vocat 82, credo propterea quod intrinsecus sit in ipsa mente, vel etiam si quid secretius cogitari potest, gaudium divinorum praemiorum, de quo dicitur servo bene merito: Intra in gaudium Domini tui 83; quemadmodum etiam in hac ordinatione rei publicae vel a secretario vel a praetorio iudicis extra mittitur qui in carcerem truditur.

De solvendo autem novissimo quadrante.

11. 30. De solvendo autem novissimo quadrante potest non absurde intellegi aut pro eo positum quod nihil relinquitur impunitum, sicut loquentes etiam dicimus: usque ad fecem, cum volumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relinqueretur, vel ut significarentur nomine quadrantis novissimi terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum huius mundi, et ea novissima, terra invenitur, ut incipias a caelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Potest ergo convenienter videri dictum: Donec solvas novissimum quadrantem 84, donec luas terrena peccata; hoc enim et peccator audivit: Terra es et in terram ibis 85. Donec solvas autem quod dictum est, miror si non eam poenam significat quae vocatur aeterna. Unde enim solvetur illud debitum, ubi iam non datur paenitendi et correctius vivendi locus? Ita enim fortasse hic positum est donec solvas, quomodo in illo ubi dictum est: Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis 86; non enim, cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinet ille sedere ad dexteram; aut illud Apostoli: Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus tuis 87; non enim, cum positi fuerint, desinet regnare. Quemadmodum ergo ibi intellegitur, de quo dictum est: Oportet eum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus, semper regnaturum, quoniam semper illi erunt sub pedibus, ita hic accipi potest, de quo dictum est: Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem, semper non esse exiturum, quia semper solvet novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas terrenorum peccatorum luit. Neque hoc ita dixerim, ut diligentiorem tractationem videar ademisse de poenis peccatorum, quomodo in Scripturis dicantur aeternae, quamquam quolibet modo sint, vitandae sunt potius quam sciendae.

Videamus quis sit adversarius.

11. 31. Sed videamus iam, qui sit ipse adversarius, cui iubemur esse benivoli cito, cum sumus cum illo in via! Aut enim diabolus est aut homo aut caro aut Deus aut praeceptum eius. Sed diabolo non video quomodo iubeamur esse benivoli, id est concordes aut consentientes; namque alii quod graece positum est interpretati sunt concors alii consentiens. Sed neque benivolentiam diabolo iubemur exhibere - ubi enim benivolentia, ibi amicitia -, neque quisquam dixerit amicitiam cum diabolo esse faciendam, neque concordare cum illo expedit, cui semel renuntiando bellum indiximus et quo victo coronabimur, neque consentire illi iam oportet, cui si numquam consensissemus, numquam in istas incidissemus miserias.De homine autem, quamquam iubeamur cum omnibus quantum in nobis est, pacem habere 88, ubi utique et benivolentia et concordia et consensio potest intellegi, non video tamen, quomodo accipiam ab homine nos iudici tradi, ubi Christum iudicem intellego, ante cuius tribunal omnes oportet exhiberi, sicut dicit Apostolus 89. Quomodo ergo iudici traditurus est qui ante iudicem pariter exhibebitur? Aut si propterea traditur quisque iudici, quia hominem laesit, quamvis illo non tradente qui laesus est, multo commodius accipitur a lege ipsa reum tradi iudici, contra quam fecit, cum hominem laederet. Quia et si occidendo quis nocuerit homini, non erit iam tempus quo concordet cum eo, quia iam non est cum illo in via, id est in hac vita. Nec tamen ideo non sanabitur paenitendo, et ad illius misericordiam cum sacrificio contribulati cordis refugiendo qui donat peccata conversis ad se, et qui plus gaudet de uno paenitente quam de nonaginta novem iustis 90. Carni vero multo minus video quomodo benivoli vel concordes vel consentientes esse iubeamur. Magis enim peccatores amant carnem suam et concordant cum illa et consentiunt ei; qui vero eam servituti subiciunt, non ipsi ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt.

Consentit Scripturae divinae, qui legit vel audit pie, deferens ei culmen auctoritatis.

11. 32. Fortassis ergo Deo iubemur consentire et illi esse benivoli, ut ei reconciliemur a quo peccando aversi sumus, ut adversarius noster dici possit. Quibus enim resistit, recte dicitur eorum adversarius; Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 91; et initium omnis peccati superbia, initium autem superbiae hominis apostatare a Deo 92; et Apostolus dicit: Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 93. Ex quo intellegi potest nullam naturam malam inimicam Deo esse, quando quidem ipsi reconciliantur qui inimici fuerunt. Quisquis ergo in hac via, id est in hac vita, non fuerit reconciliatus Deo per mortem Filii eius, tradetur iudici ab illo, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 94. Atque ita cetera quae in hoc capitulo scripta sunt consequuntur, de quibus iam tractavimus. Unum solum est quod huic intellectui difficultatem facit, quomodo possit recte dici in via nos esse cum Deo, si hoc loco ipse accipiendus est adversarius impiorum, cui iubemur cito reconciliari, nisi forte, quia ipse ubique est, nos etiam, cum in hac via sumus, cum illo utique sumus. Si enim ascendero in caelum, inquit, tu ibi es, si descendero in infernum, ades; si recipiam pennas meas in directum et habitabo in novissima maris, etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua 95. Aut si non placet impios dici esse cum Deo, quamquam nusquam non praesto sit Deus - quemadmodum non dicimus caecos esse cum luce, tametsi oculos eorum lux circumfundat -, unum reliquum est, ut hic adversarium praeceptum Dei esse intellegamus. Quid enim sic adversatur peccare volentibus quam praeceptum Dei, id est lex eius et Scriptura divina quae data est nobis ad hanc vitam, ut sit nobiscum in via cui non oportet contradicere, ne nos tradat iudici, sed ei oportet consentire cito? Non enim quisque novit, quando de hac vita exeat. Quis autem consentit Scripturae divinae, nisi qui legit vel audit pie, deferens ei culmen auctoritatis, ut quod intellegit, non propter hoc oderit quod peccatis suis adversari sentit, sed magis diligat correctionem suam et gaudeat quod morbis suis, donec sanentur, non parcitur; quod vero aut obscurum aut absurdum illi sonat, non inde concitet contradictionum certamina sed oret ut intellegat, benivolentiam tamen et reverentiam tantae auctoritati exhibendam esse meminerit? Sed quis hoc facit nisi quisquis ad testamentum patris aperiendum et cognoscendum,non litium minitatione sed pietate mitis accesserit? Beati ergo mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 96. Videamus sequentia!


Beati lugentes, quia consolabuntur. Beatus qui non moechatur in corde (12, 33-36)

Iustitia minor non moechari corporum coniunctione, iustitia maior regni Dei non moechari in corde.

12. 33. Audistis quia dictum est : non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo 97. Iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia vero maior regni Dei non moechari in corde. Quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit ne moechetur in corpore. Illud ergo confirmavit qui hoc praecepit; non enim venit legem solvere sed implere 98. Sane considerandum est quod non dixit: Omnis qui concupiverit mulierem, sed: qui viderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut eam concupiscat; quod iam non est titillari delectatione carnis sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur illicitus appetitus sed, si facultas data fuerit, satietur.

Suggestio, suasio, delectatio, consensio.

12. 34. Nam tria sunt quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. Suggestio, sive per memoriam fit sive per corporis sensus, cum aliquid videmus vel audimus vel olfacimus vel gustamus vel tangimus. Quod si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est. Velut cum ieiunamus et visis cibis palati appetitus adsurgit, non fit nisi delectatione; sed huic tamen non consentimus, et eam dominantis rationis iure cohibemus. Si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum Deo in corde nostro, etiamsi facto non innotescat hominibus. Ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est, lubrico et volubili, hoc est temporali corporum motu quia et si qua talia fantasmata intus versantur in anima de corpore forinsecus tracta sunt; et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus. Et ideo quanto illabitur occultius, ut cogitationem contingat, tanto convenientius serpenti comparatur. Tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio, in appetitu autem carnali tamquam in Eva delectatio, in ratione vero tamquam in viro consensio 99. Quibus peractis tamquam de paradiso, hoc est de beatissima luce iustitiae, in mortem homo expellitur. Iustissime omnino. Non enim cogit qui suadet. Et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt, sed de superioribus, in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. Nec quisquam hoc facere cogitur; et ideo si fecerit, iusta Dei lege punitur; non enim hoc committit invitus. Verumtamen delectatio ante consuetudinem vel nulla est vel tam tenuis, ut prope nulla sit; cui consentire magnum peccatum est, cum est illicita. Cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. Si autem etiam in factum processerit, videtur satiari et extingui cupiditas. Sed postea, cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae adsiduis factis in consuetudinem vertit. Hanc enim vincere difficillimum est. Et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adiutore superabit, ac sic in pristinam pacem atque ordinem et vir Christo et mulier viro subicitur 100.

Ipsius peccati tres sunt differentiae: in corde, in facto, in consuetudine.

12. 35. Sicut ergo tribus gradibus ad peccatum pervenitur: suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae: in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera iam prolata, quasi extra portam, cum in factum procedit adsensio; tertia, cum vi consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulchro iam putens. Quae tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis Evangelium legit, agnoscit. Et fortasse considerat quas differentias habeat etiam ipsa vox resuscitantis, cum alibi dicit: Puella surge! 101,alibi: Iuvenis, tibi dico, surge! 102, alibi: Infremuit spiritu et flevit et rursus fremuit, et post deinde voce magna clamavit: Lazare, veni foras! 103

Omnis mala concupiscentia recte fornicatio vocatur.

12. 36. Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem et libidinosam concupiscentiam oportet intellegi. Cum enim tam assidue idolatriam Scriptura fornicationem dicat, Paulus autem apostolus avaritiam idolatriae nomine appellat 104, quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem vocari, quando anima neglecta superiore lege qua regitur inferiorum naturarum turpi voluptate quasi mercede prostituta corrumpitur? Et ideo quisquis carnalem delectationem adversus rectam voluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae violentia trahitur in captivitatem, recolat quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 105. Ita enim, cum se infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium. Nec parvus est ad beatitudinem accessus cognitio infelicitatis suae; et ideo Beati etiam lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 106.


Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (13, 37 - 18, 54)

Hic vero magna opus est fortitudine ad membra praecidenda.

13. 37. Deinde sequitur et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te! Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam 107. Hic vero magna opus est fortitudine ad membra praecidenda. Quidquid enim est quod significat oculus, sine dubio tale est quod vehementer diligitur.Solet enim et ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam ita dici: Diligo eum ut oculos meos, aut etiam: plus quam oculos meos. Quod autem additum est dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet. Quamquam enim ad videndum isti oculi corporis communiter intendantur et, si ambo intendantur, aequaliter possint, amplius tamen formidant homines dexterum amittere. Ut iste sit sensus: Quidquid illud est quod ita diligis, ut pro dextero oculo habeas, Si scandalizat te, id est si tibi impedimento est ad veram beatitudinem, erue illud et proice abs te! expedit enim tibi ut pereat unum eorum, quae ita diligis ut tamquam membra tibi haereant, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

Quemadmodum in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intellegitur.

13. 38. Sed quoniam sequitur de manu dextera et similiter dicitur: Si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te! Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam 108, cogit quaerere diligentius, quid dixerit oculum. In qua quaestione nihil mihi occurrit congruentius quam dilectissimum amicum. Nam hoc est utique quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus, et hunc consiliarium, quia oculus est tamquam demonstrans iter, et in rebus divinis, quia dexter est, ut sinister sit dilectus quidem consiliarius sed in rebus terrenis ad necessitatem corporis pertinentibus; de quo scandalizante superfluum erat dicere, quando quidem nec dextero parcendum sit. In rebus autem divinis consiliarius scandalizans est, si in aliquam perniciosam heresim nomine religionis atque doctrinae conatur inducere. Ergo et dextera manus accipitur dilectus adiutor et minister in divinis operibus - nam quemadmodum in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intellegitur -, ut sinistra manus intellegatur in operibus quae huic vitae et corpori sunt necessaria.

Dominus, ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit.

14. 39. Dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii 109. Haec iustitia minor est phariseorum, cui non est contrarium quod Dominus dicit: Ego autem dico vobis: quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, et qui solutam a viro duxerit moechatur 110. Non enim qui praecepit dari libellum repudii hoc praecepit, ut uxor dimittatur; sed: Qui dimiserit, inquit, det ei libellum repudii, ut iracundiam temerariam proicientis uxorem libelli cogitatio temperaret. Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus se nolle discidium. Et ideo ipse Dominus alio loco de hoc interrogatus ita respondit: Hoc Moyses propter duritiam vestram fecit 111. Quantumvis enim durus esset qui vellet dimittere uxorem, cum cogitaret libello repudii dato iam sine periculo eam posse alteri nubere, facile placaretur. Dominus ergo ad illud confirmandum, ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit; ceteras vero universas molestias, si quae forte extiterint, iubet pro fide coniugali et pro castitate fortiter sustineri. Et moechum dicit etiam virum qui eam duxerit quae solutaest a viro. Cuius rei apostolus Paulus terminum ostendit, qui tam diu observandum dicit, quam diu vir eius vivit; illo autem mortuo dat nubendi licentiam 112. Hanc enim etiam ipse regulam tenuit, et in ea non suum consilium sicut in nonnullis monitis sed praeceptum Domini iubentis ostendit, cum ait: Eis autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari; et vir uxorem ne dimittat 113; credo simili forma, ut si dimiserit non ducat aliam, aut reconcilietur uxori. Fieri enim potest ut dimittat uxorem causa fornicationis,quam Dominus exceptam esse voluit. Iam vero si nec illi nubere conceditur vivo viro a quo recessit, neque huic alteram ducere viva uxore quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Beatiora sane coniugia iudicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint, quia neque contra illud praeceptum fit quo Dominus dimitti coniugem vetat - non enim dimittit qui cum ea non carnaliter sed spiritaliter vivit -, et illud servatur quod per Apostolum dicitur: Reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 114.

Ista transitura qui non odit, nondum amat illam vitam aeternam.

15. 40. Illud magis solet sollicitare animum parvulorum, qui tamen secundum praecepta Christi iam vivere gestiunt, quod alio loco ipse Dominus dicit: Quisquis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus 115. Videri enim potest contrarium minus intellegentibus, quod hic vetat dimitti uxorem, excepta causa fornicationis, alibi autem discipulum suum negat esse posse quemquam qui non oderit uxorem. Quod si propter concubitum diceret, non etiam patrem et matrem et fratres in eadem conditione poneret. Sed quam verum est, quod regnum caelorum vim patitur, et qui vim faciunt diripiunt illud! 116 Quanta enim vi opus est, ut homo diligat inimicos, et oderit patrem et matrem et uxorem et filios et fratres! Utrumque enim iubet qui ad regnum caelorum vocat. Et quomodo haec non sint contraria inter se, ipso duce ostendere facile est; sed ea intellecta implere difficile, quamquam et hoc eodem ipso adiuvante facillimum. Regnum enim aeternum, quo discipulos suos, quos etiam fratres appellat 117, vocare dignatus est, non habet huiusmodi necessitudines temporales. Non enim est Iudaeus, neque Graecus, neque masculus, neque femina, nec servus, nec liber, sed omnia et in omnibus Christus 118. Et ipse Dominus dicit: In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut angeli in caelis 119. Oportet ergo ut quisquis illius regni vitam iam hic meditari voluerit, oderit non ipsos homines sed istas necessitudines temporales, quibus ista quae transitura est vita fulcitur, quae nascendo et moriendo peragitur. Quod qui non odit, nondum amat illam vitam, ubi nulla erit conditio nascendi atquemoriendi, quae copulat terrena coniugia.

Diligamus quod nobiscum potest ad illa regna perduci.

15. 41. Itaque si aliquem bene christianum qui tamen habet uxorem, quamvis adhuc cum ea filios generet, interrogem, utrum in illo regno habere velit uxorem, memor utique promissorum Dei et vitae illius, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem 120, iam magno vel certe aliquo amore suspensus cum execratione respondebit se vehementer id nolle. Rursus si interrogem, utrum uxorem suam post resurrectionem accepta angelica immutatione, quae sanctis promittitur, secum ibi vivere velit, tam vehementer se id velle quam illud nolle respondebit. Sic invenitur bonus christianus diligere in una femina creaturam Dei, quam reformari et renovari desiderat, odisse autem coniunctionem copulationemque corruptibilem atque mortalem, hoc est diligere in ea quod homo est, odisse quod uxor est. Ita etiam diligit inimicum, non in quantum inimicus est, sed in quantum homo est, ut hoc ei velit provenire quod sibi, id est ut ad regnum caelorum correctus renovatusque perveniat. Hoc et de patre et de matre et de ceteris vinculis sanguinis intellegendum est 121, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, diligamus autem quod nobiscum potest ad illa regna perduci, ubi nemo dicit pater meus, sed omnes uni Deo Pater noster 122; nec mater mea, sed omnes illi Ierusalem mater nostra 123; nec frater meus, sed omnes de omnibus frater noster 124. Coniugium vero cum illo simul nobis in unum redactis quasi unius coniugis erit 125, qui nos de prostitutione huius saeculi sui sanguinis effusione liberavit. Necesse est ergo ut oderit ea quae transeunt discipulus Christi in his quos secum ad ea venire desiderat quae semper manebunt; et tanto magis haec in eis oderit, quanto magis eos diligit.

Quod est in coniugio christianorum excellentissimum atque sublime.

15. 42. Potest igitur christianus cum coniuge concorditer vivere sive indigentiam carnalem cum ea supplens, quod secundum veniam non secundum imperium dicit Apostolus 126, sive filiorum propagationem, quod iam nonnullo gradu potest esse laudabile, sive fraternam societatem sine ulla corporum commixtione, habens uxorem tamquam non habens 127, quod est in coniugio christianorum excellentissimum atque sublime, ut tamen oderit in ea nomen temporalis necessitatis et diligat spem sempiternae beatitudinis. Odimus enim sine dubio,quod certe ut aliquando non sit optamus, sicut istam ipsam praesentis temporis vitam, quam temporalem si non odissemus, non desideraremus futuram, quae non est tempori obnoxia. Pro hac enim vita posita est anima, de qua ibi dictum est: Qui non oderit insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus 128. Huic namque vitae cibus est necessarius iste corruptibilis, de quo ipseDominus dicit: Nonne anima plus est quam esca? 129, id est haec vita, cui necessaria est esca 130. Et quod dicit, ut animam suam ponat pro ovibus suis hanc utique vitam dicit, cum se pro nobis moriturum esse pronuntiat.

Par forma est in iure coniugii inter virum et mulierem.

16. 43. Exoritur hic altera quaestio: Cum Dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, quatenus hoc loco intellegenda sit fornicatio: utrum quousque intellegunt omnes, id est ut eam fornicationem credamus dictam quae in stupris committitur, an quemadmodum Scripturae solent fornicationem vocare, sicut supra dictum est, omnem illicitam corruptionem, sicut est idolatria vel avaritia et ex eo iam omnis transgressio legis propter illicitam concupiscentiam. Sed consulamus Apostolum, ne aliquid temere dicamus! His qui sunt in coniugio, inquit, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari 131. Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permisit. Aut si feminae licet virum dimittere etiam praeter causam fornicationis et non licet viro, quid respondebimus de hoc quod dicit posterius: Et vir uxorem ne dimittat 132? Quare non addidit: excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit, nisi quia similem formam vult intellegi, ut si dimiserit - quod causa fornicationis permittitur -, maneat sine uxore aut reconcilietur uxori? Non enim male reconciliaretur vir illi mulieri, quam cum lapidare nemo ausus esset, dixit ei Dominus: Vade, vide deinceps nepecces 133. Quia et qui dicit: Non licet dimittere uxorem nisi causa fornicationis, cogit retinere uxorem, si causa fornicationis non fuerit; si autem fuerit, non cogit dimittere sed permittit; sicut dicitur: Non licet mulieri nubere alteri nisi mortuo viro; si ante viri mortem nupserit, rea est; si post viri mortem non nupserit, non est rea; non enim iussa est nubere sed permissa 134. Si ergo par forma est in isto iure coniugii inter virum et mulierem, usque adeo ut non tantum de femina idem Apostolus dixerit: Mulier non habet potestatem sui corporis sed vir, sed etiam de illo non tacuerit dicens: Similiter et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier 135, si ergo similis forma est, non oportet intellegi licere mulieri virum dimittere nisi causa fornicationis sicut et viro.

In consilio Apostoli aliud est enim quod iubetur, aliud quod monetur, aliud quod ignoscitur.

16. 44. Considerandum est itaque, quatenus fornicationem intellegere debeamus, et consulendus, ut coeperamus, Apostolus. Sequitur enim et dicit: Ceteris autem ego dico non Dominus 136. Hic primo videndum est quibus ceteris; dicebat enim superius ex Domini persona his qui sunt in coniugio, nunc vero ex sua persona ceteris dicit. Ergo fortasse his qui non sunt in coniugio. Sed non hoc sequitur; ita enim subiungit: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Ergo etiam nunc his dicit qui sunt in coniugio. Quid sibi ergo vult quod ait: Ceteris, nisi quia superius eis loquebatur qui sic copulati erant, ut pariter in fide Christi essent, ceteris vero nunc dicit, id est eis qui sic copulati sunt,ut non ambo fideles sint? Sed quid eis dicit? Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum 137. Si ergo non praecipit ex Domini persona, sed ex sua persona monet, ita est hoc bonum, ut si quis aliter fecerit, non sit praecepti transgressor. Sicut de virginibus paulo post dicit praeceptum Domini se non habere, consilium autem dare; atque ita laudat virginitatem, ut arripiat eam quae voluerit, non tamen ut si non fecerit, contra praeceptum fecisse iudicetur 138. Aliud est enim quod iubetur, aliud quod monetur, aliud quod ignoscitur. Iubetur mulier a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam aut viro reconciliari. Aliter ergo non licet facere. Monetur autem vir fidelis, si habet uxorem infidelem consentientem secum habitare, non eam dimittere. Licet ergo et dimittere, quia non est praeceptum Domini ne dimittat sed consilium Apostoli; sicut monetur virgo non nubere, sed si nupserit, consilium quidem non tenebit, sed contra praeceptum non faciet. Ignoscitur tamen cum dicitur: Hoc autem dico secundum veniam non secundum imperium 139. Quapropter si licet ut dimittatur coniux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et tamen non licet secundum praeceptum Domini ut dimittatur coniux nisi causa fornicationis, fornicatio est etiam ipsa infidelitas.

Nonnulli infedeles per coniuges fideles in fidem venire possunt.

16. 45. Quid enim tu dicis, Apostole? Certe ut vir fidelis consentientem secum habitare mulierem infidelem non dimittat. Ita, inquit. Cum ergo hoc et Dominus praecipiat, ne dimittat vir uxorem nisi causa fornicationis, quare hic dicis: Ego dico non Dominus 140? Quia scilicet idolatria quam sequuntur infideles, et quaelibet noxia superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti, sed quia permisit non iussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem, quo sic fortasse possit fidelis fieri. Sanctificatus est enim, inquit, vir infidelis in uxore et sanctificata est mulier infidelis in fratre 141. Credo iam provenerat ut nonnullae feminae per viros fideles et viri per uxores fideles in fidem venirent; et quamvis non dicens nomina, exemplis tamen hortatus est ad confirmandum consilium suum. Deinde sequitur: Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt 142. Iam enim erant parvuli christiani, qui sive auctore uno ex parentibus sive utroque consentiente sanctificati erant. Quod non fieret, si uno credente dissociaretur coniugium, et non toleraretur infidelitas coniugis usque ad opportunitatem credendi. Hoc est ergo consilium eius, cui credo dictum esse: Si quid supererogaveris, rediens reddam tibi 143.

Avaritia fornicatio est.

16. 46. Porro si infidelitas fornicatio est et idolatria infidelitas et avaritia idolatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? Ex quo intellegitur propter illicitas concupiscentias, non tantum quae in stupris cum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino quaslibet quae animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt et perniciose turpiterque corrumpunt, possit sine crimine et vir uxorem dimittere et uxor virum, quia exceptam facit Dominus causam fornicationis. Quam fornicationem, sicut supra consideratum est, generalem et universalem intellegere cogimur.

Quisquis, sive mar sive femina, fornicationis causa vult abicere coniugem, prior debet esse a fornicatione purgatus.

16. 47. Cum autem ait: Excepta causa fornicationis, non dixit cuius ipsorum, viri an feminae. Non enim tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit. Velut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis, qui talem dimittit, causa fornicationis dimittit, non tantum illius sed et suae: illius quia fornicatur, suae ne fornicetur. Nihil autem iniquius quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud: In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas, eadem enim agis quae iudicas 144. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus; quod similiter etiam de femina dixerim.

Quomodo moechatur ille qui ducit, sic et illa quam ducit.

16. 48. Quod autem dicit: Quisquis solutam a viro duxerit moechatur 145, quaeri potest, utrum quomodo moechatur ille qui ducit, sic et illa quam ducit. Iubetur enim et illa manere innupta aut viro reconciliari; sed si discesserit, inquit, a viro 146. Multum autem interest, utrum dimittat an dimittatur. Si enim ipsa virum dimiserit et alteri nupserit, videtur cupiditate mutandi coniugii virum priorem reliquisse, quae sine dubio adulterina cogitatio est. Si autem dimittatur a viro cum quo esse cupiebat, moechatur quidem qui eam duxerit, secundum Domini sententiam, sed utrum et ipsa tali crimine teneatur, incertum est. Quamvis multo minus inveniri possit, quomodo cum vir et mulier pari consensu sibi misceantur, unus eorum moechus sit et non sit alter. Huc accedit quia,si moechatur ille ducendo eam quae soluta est a viro, quamquam non dimiserit sed dimissa sit, ipsa eum facit moechari, quod nihilominus Dominus vetat. Ex quo colligitur, sive dimissa fuerit sive dimiserit, oportere illam manere innuptam aut viro reconciliari.

Quaeritur si, permittente uxore, possit vir cum altera, quae nec aliena uxor sit nec a viro disiuncta, concumbere.

16. 49. Rursus quaeritur, utrum si uxoris permissu, sive sterilis sive quae concubitum pati non vult, adhibuerit sibi alteram vir, non alienam neque a viro seiunctam, possit esse sine crimine fornicationis. Et in historia quidem Veteris Testamenti invenitur exemplum 147. Sed nunc praecepta maiora sunt, in quae per illum gradum generatio humana pervenit. Tractanda illa sunt ad distinguendas aetates dispensationis divinae providentiae, quae humano generi ordinatissime subvenit, non autem ad vivendi regulas usurpanda. Sed tamen utrum quod ait Apostolus: Mulier non habet sui corporis potestatem sed vir; similiter et vir non habet sui corporis potestatem sed mulier 148, possit in tantum valere, ut permittente uxore, quae maritalis corporis habet potestatem, possit vir cum altera, quae nec aliena uxor sit nec a viro disiuncta, concumbere? Sed non est ita existimandum, ne hoc etiam femina viro permittente facere posse videatur, quod omnium sensus excludit.

Quod Antiochiae factum esse perhibetur ante quinquaginta ferme annos Constantii temporibus.

16. 50. Quamquam nonnullae causae possint existere, ubi et uxor mariti consensu pro ipso marito hoc facere debere videatur, sicut Antiochiae factum esse perhibetur ante quinquaginta ferme annos Constantii temporibus. Nam Acindinus tunc praefectus, qui etiam consul fuit, cum quemdam librae auri debitorem fisci exigeret nescio unde commotus - quod plerumque in istis potestatibus periculosum est, quibus quodlibet licet vel potius putatur licere -, comminatus est iurans et vehementer affirmans quod, si certo die quem constituerat memoratum aurum non exsolveret, occideretur. Itaque cum ille teneretur immani custodia, nec se posset debito illo expedire, dies metuendus imminere et propinquare coepit. Et forte habebat uxorem pulcherrimam sed nullius pecuniae, qua subvenire posset viro. Cuius mulieris pulchritudine cum quidam dives esset accensus, et cognovisset maritum eius in illo discrimine constitutum, misit ad eam pollicens pro una nocte, si ei misceri vellet, se auri libram daturum. Tum illa quae sciret non se habere sui corporis potestatem sed virum suum, pertulit ad eum dicens paratam se esse pro marito id facere, si tamen ipse coniugalis corporis dominus, cui tota illa castitas deberetur, tamquam de re sua pro vita sua vellet id fieri. Egit ille gratias et ut id fieret imperavit, nullo modo iudicans adulterinum esse concubitum, quod et libido nulla et magna mariti caritas se volente et iubente flagitaret.Venit mulier in villam illius divitis. Fecit quod voluit impudicus. Sed illa corpus nonnisi marito dedit non concumbere, ut solet, sed vivere cupienti. Accepit aurum. Sed ille qui dedit fraude subtraxit quod dederat, et supposuit simile ligamentum cum terra. Quod ubi mulier iam domi suae posita invenit, prosilivit in publicum eadem mariti caritate clamatura quod fecerat, qua facere coacta est. Interpellat praefectum, fatetur omnia, quam fraudem passa esset ostendit. Tum vero praefectus primo sibi reus, quod suis minis ad id ventum esset, pronuntiat, tamquam in alium sententiam diceret, de Acindini bonis auri libram fisco inferendam, illam vero mulierem dominam in eam terram unde pro auro terram accepisset induci. Nihil hinc in aliquam partem disputo. Liceat cuique existimare quod velit; non enim de divinis auctoritatibus deprompta historia est. Sed tamen narrato facto non ita respuit hoc sensus humanus quod in illa muliere viro iubente commissum est, quemadmodum antea, cum sine ullo exemplo res ipsa poneretur, horruimus. Sed in hoc Evangelii capitulo nihil fortius considerandum est quam tantum malumesse fornicationis, ut cum tanto vinculo sibi coniugia constringantur, haec una causa solutionis excepta sit. Quae sit autem fornicatio, iam tractatum est.

Quam sit difficile et consuetudinem iurandi extinguere, et numquam temere facere quod nonnumquam facere necessitas cogit.

17. 51. Iterum, inquit, audistis quia dictum est antiquis: non periurabis, reddes autem Domino iusiurandum tuum. Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Ierosolimam, quia civitas est magni regis, neque per caput tuum iuraveris, quia non potes facere capillum unum album aut nigrum. Sit autem sermo vester: est est, non non. Quod autem amplius est a malo est 149. Iustitia pharisaeorum est non periurare. Hanc confirmat qui vetat iurare, quod pertinet ad iustitiam regni caelorum. Sicut enim falsum loqui non potest qui non loquitur, sic periurare non potest qui non iurat. Sed tamen, quoniam iurat qui adhibet testem Deum, diligenter considerandum est hoc capitulum, ne contra praeceptum Domini Apostolus fecisse videatur, qui saepe hoc modo iuravit, cum dicit: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior 150, et iterum: Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quia non mentior 151. Tale est etiam illud: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis 152, nisi forte quis dicat tunc habendam esse iurationem, cum per aliquid dicitur per quod iuratur; ut non iuraverit, quia non dixit: per Deum, sed dixit: Testis est Deus. Ridiculum est hoc putare. Tamen propter contentiosos aut multum tardos, ne aliquid interesse quis putet, sciat etiam hoc modo iurasse Apostolum dicentem: Cotidie morior, per vestram gloriam 153. Quod ne quis existimet ita dictum, tamquam si diceretur: Vestra gloria me facit cotidie mori - sicut dicitur: Per illius magisterium doctus factus est; id est illius magisterio factum est, ut perfecte doceretur -, graeca exemplaria diiudicant, in quibus scriptum est: , quod nonnisi a iurante dicitur. Ita ergo intellegitur praecepisse Dominum ne iuretur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intellegit non in bonis sed in necessariis iurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur nisi necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi iuratione firmentur. Ad hoc itaque pertinet quod sic dicitur:Sit autem sermo vester: est est, non non. Hoc bonum est et appetendum. Quod autem amplius est a malo est 154; id est si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades. Quae infirmitas utique malum est, unde nos cotidie liberari deprecamur, cum dicimus: Libera nos a malo 155. Itaque non dixit: Quod autem amplius est malum est;tu enim non malum facis, qui bene uteris iuratione, quae etsi non bona tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter suades; sed a malo est illius, cuius infirmitate iurare cogeris. Sed nemo novit nisi qui expertus est, quam sit difficile et consuetudinem iurandi extinguere, et numquam temere facere quod nonnumquam facere necessitas cogit.

Domino iusiurandum debet qui iurat.

17. 52. Quaeri autem potest, cum diceretur: Ego autem dico vobis non iurare omnino, cur additum sit: Neque per caelum, quia thronus Dei est et cetera usque ad id quod dictum est: Neque per caput tuum 156. Credo propterea, quia non putabant Iudaei se teneri iureiurando, si per ista iuravissent; et quoniam audierant: Reddes autem Domino iusiurandum tuum 157, non se putabant Domino debere iusiurandum, si per caelum aut terram aut Ierosolimam aut per caput suum iurarent; quod non vitio praecipientis sed illis male intellegentibus factum est. Itaque Dominus docet nihil esse tam vile in creaturis Dei, ut per hoc quisque periurandum arbitretur, quando a summis usque ad infima divina providentia creata regerentur, incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigrum. Neque per caelum, inquit, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius 158, id est cum iuras per caelum aut terram, non te arbitreris non debere Domino iusiurandum tuum, quia per eum iurare convinceris, cuius caelum thronus est 159, et cuius terra scabellum est. Neque per Ierosolimam, quia civitas est magni regis 160; melius quam si diceret mea, cum tamen hoc dixisse intellegatur. Et quia ipse utique Dominus est, Domino iusiurandum debet qui per Ierosolimam iurat. Neque per caput tuum iuraveris 161. Quid enim poterat quisque magis ad se pertinere arbitrari quam caput suum? Sed quomodo nostrum est, ubi potestatem faciendi unius capilli albi aut nigri non habemus? Ergo Deo debet iusiurandum ineffabiliter tenenti omnia et ubique praesenti, quisquis etiam per caput suum iurare voluerit. Et hinc etiam cetera intelleguntur, quae omnia utique dici non poterant, sicut illud quod commemoravimus dictum ab Apostolo: Cotidie morior, per vestram gloriam. Quam iurationem ut Domino se debere ostenderet, addidit: quam habeo in Christo Iesu 162.

Spiritaliter sanctas animas caeli nomen significat et terrae peccatrices.

17. 53. Verumtamen propter carnales dico: Non oportet opinari quod dictum est caelum thronus Dei et terra scabellum pedum eius, quod sic habeat Deus collocata membra in caelo et in terra ut nos cum sedemus; sed illa sedes iudicium significat. Et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam speciem caelum habeat et terra minimam, tamquam praesentior sit excellenti pulchritudini vis divina, minimam vero ordinet in extremis atque in infimis, sedere in caelo dicitur terramque calcare. Spiritaliter autem sanctas animas caeli nomen significat et terrae peccatrices. Et quoniam spiritalis omnia iudicat, ipse autem a nemine iudicatur 163 convenienter dicitur sedes Dei. Peccator vero, cui dictum est: Terra es et in terram ibis 164, quia per iustitiam meritis digna tribuentem in infimis ordinatur et, quiin lege manere noluit, sub lege punitur, congruenter accipitur scabellum pedum Dei.

Anima fidelis oraecidat membra impedientia regnum caelorum nec dolore frangatur!

18. 54. Sed iam ut istam quoque summam concludamus, quid laboriosius et operosius dici aut cogitari potest, ubi omnes nervos industriae suae animus fidelis exerceat, quam in vitiosa consuetudine superanda? Praecidat membra impedientia regnum caelorum nec dolore frangatur! Toleret in coniugali fide omnia quae, quamvis sint molestissima, crimen tamen illicitae corruptionus, id est fornicationis, non habent! Veluti si uxorem quisque habeat, sive sterilem, sive deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel surdam, vel claudam, vel si quid aliud, sive morbis et doloribus languoribusque confectam, et quidquid excepta fornicatione cogitari potest vehementer horribile, pro fide et societate sustineat. Neque solum talem non abiciat, sed etiam si non habeat, non ducat eam quae soluta est a viro, pulchram, sanam, divitem, fecundam. Quae si facere non licet, multo minus sibi licere arbitretur ad ullum alium illicitum concubitum accedere; fornicationemque sic fugiat, ut ab omni turpi corruptione sese extrahat. Verum loquatur neque id iurationibus crebris sed morum probitate commendet! Rebellantes adversum se omnium malarum consuetudinum innumerabiles turbas, de quibus, ut omnes intellegerentur, paucae commemoratae sunt, confugiens ad arcem christianae militiae tamquam de loco superiore prosternat. Sed quis tantos labores inire audeat nisi qui sic flagrat amore iustitiae, ut tamquam fame ac siti vehementissime accensus et nullam sibi vitam, donec ea satietur, existimans vim faciat in regnum caelorum? Non enim aliter esse poterit fortis ad toleranda omnia, quae in praecidendis consuetudinibus laboriosa et ardua et omnino difficilia saeculi huius amatores putant. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 165.


Beatus qui infirmitatem aliorum fert et ei quantum potest opitulatur (18, 55 - 23, 80)

Mitis et misericors unum videntur, sed differunt in resistendo.

18. 55. Verumtamen in his laboribus, cum quisque difficultatem patitur et per dura et aspera gradum faciens circumvallatus variis tentationibus et hinc atque hinc insurgere praeteritae vitae moles intuens, timet ne adgressa implere non possit, arripiat consilium, ut auxilium mereatur! Quod est autem aliud consilium, nisi ut infirmitatem aliorum ferat, et ei quantum potest opituletur qui suae divinitus desiderat subveniri? Consequenter itaque misericordiae praecepta videamus! Mitis autem et misericors unum videntur. Sed hoc interest quod mitis, de quo superius tractatum est, pietate non contradicit divinis sententiis quae in sua peccata proferuntur neque illis Dei sermonibus quos nondum intellegit, sed nullum beneficium praestat ei cui non contradicit nec resistit: misericors autem ita non resistit, ut propter eius correctionem id faciat, quem redderet resistendo peiorem.

Perfecta pax est talem penitus nolle vindictam.

19. 56. Sequitur ergo Dominus et dicit: Audistis quia dictum est: oculum pro oculo et dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistereadversus malum; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam,praebe illi et alteram; et qui voluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte illi et vestimentum; et qui te angariaverit mille passus, vade cum eo alia duo. Omni petenti te da, et qui voluerit a te mutuari ne aversatus fueris 166. Pharisaeorum iustitia minor est non excedere in vindicta modum, ne plus rependat quisque quam accepit; et magnus hic gradus est. Nemo enim facile invenitur qui pugno accepto pugnum reddere velit, et uno a conviciante verbo audito unum et quod tantundem valeat referre contentus sit, sed sive ira perturbatus immoderatius vindicat, sive quia iustum putat eum qui laesit prior gravius laedi, quam laesus est qui non laeserat. Talem animum magna ex parte refrenavit lex, in qua scriptum est: Oculum pro oculo et dentem pro dente 167, quibus nominibus significatur modus, ut iniuriam vindicta non transeat. Et haec est pacis inchoatio; perfecta autem pax est talem penitus nolle vindictam.

A summa discordia ad summam concordiam pro temporum distributione transitus.

19. 57. Inter illud ergo primum quod praeter legem est, ut maius malum pro minore malo reddatur, et hoc quod Dominus perficiendis discipulis dicit, ne pro malo ullum reddatur malum, medium quemdam locum tenet, ut tantum reddatur quantum acceptum est, per quod a summa discordia ad summam concordiam pro temporum distributione transitus factus est. Quisquis ergo malum infert prior studio laedendi et nocendi, vide quantum distet ab eo qui nec laesus rependit! Quisquis autem nulli prior male fecit, sed tamen laesus rependit gravius vel voluntate vel facto, recessit aliquantum a summa iniquitate et processit ad summam iustitiam, et tamen nondum tenet quod lex quae per Moysen data est imperavit. Qui ergo tantum reddit quantum accepit, iam donat aliquid, non enim tantam poenam meretur nocens quantam ille qui ab eo laesus innocens passus est. Hanc ergo inchoatam non severam sed misericordem iustitiam ille perficit qui legem venit implere non solvere 168. Duos ergo adhuc gradus qui intersunt intellegendos reliquit, et de ipso summo misericordiae culmine dicere maluit. Nam est adhuc quod faciat, qui non implet istam magnitudinem praecepti, quae pertinet ad regnum caelorum, ut non reddat tantum sed minus, velut pro duobus pugnis unum aut pro avulso oculo aurem praecidat. Hinc ascendens qui omnino nihil rependerit propinquat praecepto Domini, nec tamen adhuc ibi est. Parum enim adhuc videtur Domino, si pro malo quod acceperis nihil rependas mali, nisi etiam amplius sis paratus accipere. Quapropter non ait: Ego autem dico vobis non reddere malum pro malo, quamquam hoc etiam magnum praeceptum sit, sed ait: non resistere adversus malum, ut non solum non rependas quod tibi fuerit irrogatum, sed etiam non resistas, quo minus aliud irrogetur. Hoc est enim quod etiam consequenter exponit: Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram 169. Non enim ait: Si quis te percusserit, noli tu percutere, sed: parate adhuc percutienti.Quod ad misericordiam pertinere hi maxime sentiunt, qui eis quos multum diligunt tamquam filiis vel quibuslibet dilectissimis suis aegrotantibus serviunt vel parvulis vel freneticis, a quibus multa saepe patiuntur et, si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur, donec vel aetatis vel morbi infirmitas transeat. Quos ergo Dominus medicus animarum curandis proximis instruebat, quid eos aliud docere posset, nisi ut eorum quorum saluti consulere vellent imbecillitates aequo animo tolerarent? Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit, quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est.

Quid sibi velit dextera maxilla.

19. 58. Quaeri autem potest, quid sibi velit dextera maxilla. Sic enim in exemplaribus graecis, quibus maior fides habenda est, invenitur. Nam multa latina maxillam tantum habent, non etiam dexteram. Facies est autem qua quisque cognoscitur. Et legimus apud Apostolum: Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit 170; deinde continuo subiungit: Secundum ignobilitatem dico, ut exponat, quid sit in faciem caedi, hoc est contemni ac despici. Quod quidem non ideo dicit Apostolus, ut illos non sustinerent, sed ut se magis, qui eos sic diligeret ut se ipsum, pro eis vellet impendi 171. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas et secundum Deum et secundum hoc saeculum potest esse, ita tribuitur tamquam in maxillam dexteram et sinistram, ut in quocumque discipulo Christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos huius saeculi honores habet. Sicut idem Apostolus, cum in eo persequerentur homines nomen christianum, si taceret de dignitate quam habebat in saeculo, non praeberet alteram maxillam caedentibus dexteram. Non enim dicendo: Civis Romanus sum 172, non erat paratus hoc in se contemni, quod pro minimo habebat, ab eis qui in illo nomen tam pretiosum et salutare contempserant. Numquid enim ideo minus postea vincula toleravit, quae civibus Romanis non licebat imponi, aut quemquam de hac iniuria voluit accusare? Et si qui ei propter civitatis Romanae nomen pepercerunt, non tamen ille ideo non praebuit quod ferirent cum eos a tanta perversitate corrigere cuperet patientia sua, quos videbat in se sinistras partes magis quam dexteras honorare. Illud est enim tantum attendendum, quo animo faceret omnia, quam benivole et clementer in eos a quibus ista patiebatur. Nam et pontificis iussu palma percussus quod contumeliose visus est dicere, cum ait: Percutiet te Deus, paries dealbate 173, minus intellegentibus convicium sonat, intellegentibus vero prophetia est. Paries quippe dealbatus hypocrisis est, id est simulatio sacerdotalem praeferens dignitatem, et sub hoc nomine tamquam candido tegmine interiorem quasi luteam turpitudinem occultans. Nam quod humilitatis fuit, mirabiliter custodivit, cum ei diceretur: Principi sacerdotum maledicis?, respondit: Nescivi, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: Principi potuli tui non maledices 174. Ubi ostendit,quanta tranquillitate illud dixisset quod iratus dixisse videbatur, quod tam cito, tam mansuete respondit, quod ab indignantibus et perturbatis fieri non potest. Et in eo ipso intellegentibus verum dixit: Nescivi quia princeps est sacerdotum, tamquam si diceret: Ego alium scivi principem sacerdotum, pro cuius nomine ista sustineo, cui maledicere fas non est, et cui vos maledicitis, cum in me nihil aliud quam eius nomen odistis. Sic ergo oportet non simulate ista iactare, sed in ipso corde esse ad omnia praeparatum, ut possit canere illud propheticum: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum 175. Multi enim alteram maxillam praebere noverunt, diligere vero illum a quo feriuntur ignorant. At vero ipse Dominus, qui utique praecepta quae docuit primus implevit, percutienti se in maxillam ministro sacerdotis non praebuit alteram sed insuper dixit: Si male locutus sum, exprobra de malo; si bene, quid me caedis? 176 Non tamen ideo paratus corde non fuit non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed etiam toto corpore crucifigi.

Domini praeceptum in omnibus observandum est quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus.

19. 59. Ergo et illud quod sequitur: Et qui voluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte illi et vestimentum 177, ad praeparationem cordis non ad ostentationem operis praeceptum recte intellegitur. Sed de tunica et vestimento quod dictum est, non in eis solis sed in omnibus faciendum est quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit! Verumtamen ea quae nostra dixi eo genere includenda sunt, quo Dominus ipse praescribit dicens: Si quis vult iudicio tecum contendere et tunicam tuam tollere. Omnia ergo illa intellegantur de quibus iudicio nobiscum contendi potest ita ut a nostro iure in ius illius transeant qui contendit vel pro quo contendit, sicuti est vestis, domus, fundus, iumentum et generaliter omnis pecunia. Quod utrum etiam de servis accipiendum sit, magna quaestio est. Non enim christianum oportet sic possidere servum quomodo equum aut argentum, quamquam fieri possit ut maiore pretio valeat equus quam servus, et multo magis aliquid aureum vel argenteum. Sed ille servus, si rectius et honestius et ad Deum colendum accomodatius abs te domino educatur aut regitur, quam ab illo potest qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam dicere audeat ut vestimentum eum debere contemni. Hominem namque homo tamquam se ipsum diligere debet, cui ab omnium Domino, sicut ea quae sequuntur ostendunt, etiam ut inimicos diligat imperatur.

Vestimenti nomen plura significat quam nomen tunicae.

19. 60. Sane animadvertendum est omnem tunicam vestimentum esse, non omne vestimentum tunicam esse. Vestimenti ergo nomen plura significat quam nomen tunicae. Et ideo sic dictum esse arbitror: Et qui voluerit tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte illi et vestimentum; tamquam si diceret: Qui voluerit tunicam tuam tollere, remitte illi et siquid aliud indumenti habes. Ideo nonnulli pallium interpretati sunt, quod graece positum est .

Meminerimus perfectam nos implere iustitiam misericorditer perferendo infirmitates eorum quos volumus sanos fieri.

19. 61. Et qui te angariaverit, inquit, mille passus, vade cum illo alia duo 178, et hoc utique non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus. Nam in ipsa christiana historia, in qua est auctoritas, nihil tale invenies factum esse a sanctis vel ab ipso Domino, cum in homine quem suscipere dignatus est, vivendi nobis praeberet exemplum; cum tamen omnibus fere locis eos invenias paratos fuisse aequo animo tolerare quidquid eis improbe fuisset ingestum. Sed verbi gratia dictum putamus: Vade cum eo alia duo? An tria compleri voluit, quo numero significatur perfectio, ut meminerit quisque, cum hoc facit, perfectam se implere iustitiam misericorditer perferendo infirmitates eorum quos vult sanos fieri? Potest videri propterea etiam tribus exemplis haec praecepta insinuasse, quorum primum est, si quis te percusserit in maxillam; secundum si quis tunicam tollere voluerit; tertium si quis mille passus angariaverit, in quo tertio exemplo simplo duplum additur, ut triplum compleatur. Qui numerus hoc loco si non, ut dictum est, significat perfectionem, illud accipiatur quod in praecipiendo tamquam tolerabilius incipiens paulatim creverit, donec perveniret usque ad duplum aliud perferendum. Nam primo praeberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextera percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti -quidquid enim dextera significat, et carius est utique quam id quod sinistra significat, et qui in re cariore aliquid pertulit, si et in viliore perferat, minus est -; deinde illi qui tunicam vult tollere iubet et vestimentum remitti, quod aut tantundem est aut non multo amplius, non tamen duplum; tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad duplum aliud perferas iubet; ita significans, sive aliquanto minus quam iam fuit, sive tantundem, sive amplius quisque improbus in te esse voluerit, aequo animo esse tolerandum.

Misericorditer perferenda alterius infirmitas.

20. 62. In his sane generibus trium exemplorum nullum genus iniuriae praetermissum esse video. Namque omnia in quibus improbitatem aliquam patimur in duo genera dividuntur; quorum alterum est quod restitui non potest, alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest vindictae solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? Numquid propterea illud quod in corpore laesum est restituitur in integrum? Sed tumidus animus talia fomenta desiderat; sanum autem firmumque ista non iuvant, quin potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem iudicat, quam alieno supplicio suam mitigandam, quae nulla est.

Neque hic ea vindicta prohibetur quae ad correctionem valet.

20. 63. Neque hic ea vindicta prohibetur quae ad correctionem valet. Etiam ipsa enim pertinet ad misericordiam, nec impedit illud propositum quo quisque paratus est ab eo quem correctum esse vult plura perferre. Sed huic vindictae referendae non est idoneus nisi qui odium, quo solent flagrare qui se vindicare desiderant, dilectionis magnitudine superaverit. Nonenim metuendum est, ne odisse parvulum filium parentes videantur, cum ab eis vapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio dilectionis ipsius Dei Patris imitatione nobis proponitur 179, cum in sequentibus dicitur: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur 180. Et tamen de ipso dicitur per prophetam: Quem enim diligit Dominus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit 181. Dicit et Dominus: Servus qui nescit voluntatem Domini sui et facit digna plagis, vapulabit pauca; servus autem qui scit voluntatem Domini sui et facit digna plagis, vapulabit multa 182. Non ergo quaeritur nisi ut et ille vindicet cui rerum ordine potestas data est, et ea voluntate vindicet qua pater in parvulum filium, quem per aetatem odisse nondum potest. Hinc enim aptissimum exemplum datur, quo satis appareat posse peccatum amore potius vindicari quam impunitum relinqui, ut illum in quem vindicat non poena miserum sed correctione beatum velit; paratus tamen, si opus sit, aequo animo plura tolerare ab eo illata quem vult esse correctum, sive in eum habeat potestatem coercendi sive non habeat.

Animadvertemus amore correctionem non odio desiderare vindictam.

20. 64. Magni autem et sancti viri, qui iam optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, non esse formidandam, secundum eorum tamen animum qui illam timerent nonnulla peccata morte puniverunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors noceret sed peccatum, quod augeri posset si viverent. Non temere illi iudicabant, quibus tale iudicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit et propria manu et igne divinitus impetrato, cum et alii multi magni et divini viri eodem spiritu consulendo rebus humanis non temere fecerint. De quo Elia cum exemplum dedissent discipuli Domino, commemorantes quid ab eo factum sit 183, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de caelo ignem ad consumendos eos qui sibi hospitium non praeberent, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens eos non amore correctionem sed odio desiderare vindictam 184. Itaque posteaquam eos docuit, quid esset diligere proximum tamquam se ipsum 185, infuso etiam Spiritu Sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper ut promiserat misit 186, non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex maiore parte servientes timore premebantur, hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias et uxor eius, sicut in Actibus Apostolorum legimus, exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt sed sepulti 187.

Quod scriptum est in libris non canonicis de apostolo Thoma iniuste percusso.

20. 65. Sed si huic libro haeretici qui adversantur Veteri Testamento nolunt credere, Paulum apostolum, quem nobiscum legunt, intueantur dicentem de quodam peccatore, quem tradidit satanae in interitum carnis: Ut anima salva sit 188. Et si nolunt hic mortem intellegere - fortasse enim incertum est -, quamlibet vindictam per satanam factam ab Apostolo fateantur, quod non eum odio sed amore fecisse manifestat illud adiectum: Ut anima salva sit. Aut in illis libris quibus ipsi magnam tribuunt auctoritatem, animadvertant quod dicimus, ubi scriptum est apostolum Thomam imprecatum cuidam a quo palma percussus esset atrocissimae mortis supplicium, animam eius tamen commendat, ut in futuro ei saeculo parceretur. Cuius a leone occisi a cetero corpore discerptam manum canis intulit mensis in quibus convivabatur apostolus 189. Cui scripturae licet nobis non credere - non enim est in catholico canone -, illi tamen eam et legunt et tamquam incorruptissimam verissimamque honorant, qui adversus corporales vindictas quae sunt in Veteri Testamento, nescio qua caecitate acerrime saeviunt, quo animo et qua distributione temporum factae sint, omnino nescientes.

Aliud iniuriarum genus est quod in integrum restitui potest.

20. 66. Tenebitur ergo in hoc iniuriarum genere quod per vindictam luitur iste a christianis modus ut accepta iniuria non surgat odium, sed infirmitatis misericordia paratus sit animus plura perpeti; nec correctionem neglegat, qua vel consilio vel auctoritate vel potestate uti potest. Aliud iniuriarum genus est quod in integrum restitui potest, cuius duae species: una ad pecuniam, altera ad operam pertinet. Quapropter illius de tunica et vestimento, huius de angaria mille passuum et duum millium exempla subiecta sunt; quia et reddi vestimentum potest, et quem adiuveris opera, potest te etiam ipse, si opus fuerit, adiuvare. Nisi forte ita potius distinguendum est, ut prius quod positum est de percussa maxilla omnia significet quae sic ingeruntur ab improbis, ut restitui non possint nisi vindicta; secundum quod positum est de vestimento omnia significet quae possunt restitui sine vindicta, et ideo forte additum est: Qui voluerit tecum iudicio contendere 190, quia quod per iudicium aufertur non ea vi putatur auferri cui vindicta debeatur; tertium vero ex utroque confectum sit, ut et sine vindicta et cum vindicta possit restitui. Nam qui operam indebitam violenter exigit sine ullo iudicio, sicut facit qui angariat hominem improbe et cogit se illicite adiuvari ab invito, et poenam improbitatis potest luere et operam reddere, si hanc ille repetat qui improbum pertulit. In his ergo omnibus generibus iniuriarum Dominus docet patientissimum et misericordissimum et ad plura perferenda paratissimum animum christiani esse oportere.

Parum est non nocere, nisi etiam praestes beneficium quantum potes.

20. 67. Sed quoniam parum est non nocere, nisi etiam praestes beneficium quantum potes, consequenter adiungit et dicit: Omni petenti te da, et qui voluerit a te mutuari ne aversatus fueris 191. Omni petenti, inquit, non: omnia petenti, ut id des quod dare honeste et iuste potes. Quid si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur opprimere? Quid si postremo stuprum petat? Sed ne multa persequar, quae suntinnumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest. Et cui iuste negaveris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. Ita omni petenti te dabis, quamvis non semper id quod petit dabis. Et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniusta correxeris.

Aut donamus quod damus benivole, aut reddituro commodamus.

20. 68. Quod autem ait: Qui voluerit a te mutuari ne aversatus fueris, ad animum referendum est: Hilarem enim datorem diligit Deus 192. Mutuatur autem omnis qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. Cum enim misericordibus Deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat feneratur. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intellegendum est Dominum ipsa duo genera praestandi esse complexum. Namque aut donamus quod damus benivole, aut reddituro commodamus. Et plerumque homines, qui proposito divino praemio donare parati sunt, ad dandum quod mutuum petitur pigri fiunt quasi nihil recepturi a Deo, cum rem quae datur ille qui accipit exsolvat. Recte itaque ad hoc beneficii tribuendi genus nos divina hortatur auctoritas dicens: Et qui voluerit a te mutuari ne aversatus fueris, id est ne propterea voluntatem alienes ab eo qui petit, quia et pecunia tua vacabit, et Deus tibi non redditurus est, cum homo reddiderit. Sed cum id ex praecepto Dei facis, apud illum qui haec iubet, infructuosum esse non potest.

Etiam inimicos et persecutores nostros diligere iubemur.

21. 69. Deinde adiungit et dicit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, bene facite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri iubet super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc ipsum faciunt? Estote ergo vos perfecti sicut Pater vester qui in caelis est perfectus est 193. Sine ista dilectione, qua etiam inimicos et persecutores nostros diligere iubemur, ea quae superius dicta sunt implere quis potest? Perfectio autem misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimici porrigi non potest. Et ideo sic clauditur: Estote ergo vos perfecti sicut Pater vester qui in caelis est perfectus est 194; ita tamen ut Deus intellegatur perfectus tamquam Deus, et anima perfecta tamquam anima.

Vox Legis non vox iubentis iusto accipienda est sed permittentis infirmo.

21. 70. Gradum tamen esse aliquem in phariseorum iustitia,quae ad legem veterem pertinet, hinc intellegitur quod multi homines eos etiam a quibus diliguntur oderunt, sicut luxuriosi filii parentes coercitores luxuriae suae. Ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum. Eius autem imperio, qui venit legem implere non solvere 195, perficiet benivolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus, quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen,ut cum publicanis etiam possit esse communis. Nec quod in lege dictum est: Oderis inimicum tuum 196, vox iubentis iusto accipienda est sed permittentis infirmo.

Oritur quaestio quod praecepto Domini aliae Scripturae videntur adversae.

21. 71. Oritur hic sane nullo modo dissimulanda quaestio quod huic praecepto Domini, quo nos hortatur diligere inimicos nostros, bene facere eis qui nos oderunt, et orare pro his qui nos persequuntur, multae aliae Scripturarum partes minus diligenter et sobrie considerantibus videntur adversae, quia et in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur, sicuti est illud: Fiat mensa eorum in laqueo 197 et cetera quae ibi dicuntur; et illud: Fiant filii eius pupilli et uxor eius vidua 198; et quae alia vel supra vel infra in eodem psalmo in personam Iudae per prophetam dicuntur. Multa alia usquequaque in Scripturis repperiuntur, quae videntur esse contraria et huic praecepto Domini et illi apostolico quo ait: Benedicite et nolite maledicere 199, cum et de Domino scriptum sit, quod maledixerit civitatibus quae verbum eius non acceperunt 200, et memoratus Apostolus de quodam ita dixerit: Reddet illi Dominus secundum opera illius 201.

Futurum Dominus non malivolentia optabat sed divinitate cernebat.

21. 72. Sed haec facile solvuntur, quia et propheta per imprecationem quid esset futurum cecinit, non optantis voto sed spiritu praevidentis, ita et Dominus, ita et Apostolus, quamquam in horum etiam verbis non hoc invenitur quod optaverint sed quod praedixerint. Non enim, cum ait Dominus: Vae tibi Capharnaum, aliud sonat nisi aliquid ei mali eventurum merito infidelitatis, quod futurum Dominus non malivolentia optabat sed divinitate cernebat. Et Apostolus non ait: Reddat, sed: Reddet illi Dominus secundum opera eius, quod verbum praenuntiantis est non imprecantis; sicut et de illa hypocrisi Iudaeorum, de qua iam dictum est, cui eversionem imminere cernebat, dixit: Percutiet te, Dominus, paries dealbate 202. Prophetae autem maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis ea quae ventura erant saepe cecinerunt, sicuti est illud:Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Non enim dixit: Quare frement gentes, et populi meditabuntur inania? 203, cum ea non quasi iam transacta meminisset sed ventura prospiceret. Tale etiam illud est: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem 204. Et hic enim non dixit: Divident sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum mittent sortem. Nec tamen de his verbis quisquam calumniatur, nisi qui non sentit varietatem istam figurarum in loquendo nihil veritati rerum minuere, et plurimum addere affectibus animorum.

Fatemur esse aliqua peccata in fratribus inimicorum persecutione graviora.

22. 73. Sed illa magis urgent istam quaestionem, quod dicit apostolus Iohannes: Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non ad mortem, postulabit et dabit ei Deus vitam qui peccat non ad mortem; peccatum autem est ad mortem, non pro illo dico ut roget 205. Aperte enim ostenditesse quosdam fratres pro quibus orare non nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris orare nos iubeat 206. Nec ista quaestio solvi potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribusquae inimicorum persecutione graviora sint. Fratres autem christianos significari multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Manifestissimum tamen illud est quod Apostolus ita ponit: Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre 207. Non enim addidit: nostro, sed manifestum existimavit, cum fratris nomine christianum intellegi voluit qui infidelem haberet uxorem. Et ideo paulo post dicit: Quod si infidelis discedit discedat; non autem servituti subiectus est frater vel soror in huiusmodi 208. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur; peccatum autem non ad mortem, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 209. Nondum enim gratiae Spiritus Sancti participes facti societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur 210, quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Et apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia iam frater erat et ad mortem, id est invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander aerarius multa mala mihi offendit, reddet illi Dominus secundum opera illius. Quem et tu devita, valde enim restitit nostris sermonibus. Deinde subiungit pro quibus orat ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; non illis imputetur 211.

Multum interest quali paenitentiae ignoscat Deus.

22. 74. Ista differentia peccatorum Iudam tradentem 212 a Petro negante 213 distinguit, non quia penitenti non sit ignoscendum, ne contra illam sententiam Domini veniamus qua praecepit semper ignoscendum esse fratri petenti 214, ut sibi frater ignoscat, sed quia illius peccati tanta labes est, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia et agnoscere et enuntiare cogatur. Cum enim dixisset Iudas: Peccavi quod tradiderim sanguinem iustum, facilius tamen desperatione cucurrit ad laqueum 215, quam humilitate veniam deprecatus est. Quapropter multum interest, quali paenitentiae ignoscat Deus. Multi enim multo citius se fatentur peccasse atque ita sibi succensent, ut vehementer se peccasse nollent, sed tamen animum ad humiliandum et obterendum cor implorandamque veniam non deponunt. Quam mentis affectionem propter peccati magnitudinem iam de damnatione illos habere credendum est.

Peccatum in Spiritum Sanctum Dominus neque hic neque in futuro saeculo dimitti dicit.

22. 75. Et hoc est fortasse peccare in Spiritum Sanctum, id est per malitiam et invidiam fraternam oppugnare caritatem post acceptam gratiam Spiritus Sancti, quod peccatum Dominus neque hic neque in futuro saeculo dimitti dicit 216. Unde quaeri potest, utrum in Spiritum Sanctum Iudaei peccaverint, quando dixerunt quod in Belzebub principe daemoniorum daemonia Dominus expelleret: utrum hoc in ipsum Dominum dictum accipiamus, quia de se dicit alio loco: Si enim patrem familias Belzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? 217An, quoniam de magna invidentia dixerant ingrati tam praesentibus beneficiis, quamvis nondum christiani fuerint, tamen propter ipsam invidentiae magnitudinem in Spiritum Sanctum peccasse credendi sint. Non enim hoc colligitur de verbis Domini. Quamvis enim eodem loco dixerit: Quicumque autem dixerit verbum nequam adversus Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit adversus Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro 218, tamen videri potest ad hoc eos monuisse, ut accedant ad gratiam et post acceptam gratiam non ita peccent, ut nunc peccaverunt. Nunc enim in Filium hominis dixerunt verbum nequam, et potest eis dimitti, si conversi fuerint et ei crediderint et Spiritum Sanctum acceperint; quo accepto si fraternitati invidere et gratiam quam acceperunt oppugnare voluerint, non eis dimitti neque in hoc saeculo neque in futuro. Nam si eos sic haberet condemnatos, ut nulla spes illis reliqua esset, non adhuc monendos iudicaret, cum addidit dicens: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 219.

Pro quo autem non oras, non etiam contra illum oras.

22. 76. Sic itaque accipiatur diligendos inimicos esse, et bene faciendum his qui nos oderunt, et orandum pro his qui nos persequuntur, ut pro quibusdam etiam fratrum peccatis intellegatur non praeceptum esse ut oremus, ne per imperitiam nostram divina Scriptura - quod fieri non potest - a se dissentire videatur. Sed utrum sicut pro quibusdam non est orandum, ita etiam contra aliquos orandum sit, nonnulli satis apparuit. Generaliter enim dictum est: Benedicite et nolite maledicere 220; et illud: Nemini malum pro malo reddentes 221. Pro quo autem non oras, non etiam contra illum oras. Potes enim videre certam eius poenam et penitus desperatam salutem, et non quia odisti eum ideo pro illo non oras, sed quia sentis nihil te posse proficere, et orationem tuam non vis repelli a iustissimo iudice. Sed quid agimus de his contra quos oratum a sanctis accipimus, non ut corrigerentur - nam hoc modo pro ipsis potius oratum est -, sed ad illam ultimam damnationem; non sicut contra Domini traditorem per prophetam 222 - nam illa, ut dictum est, praedictio futurorum non optatio supplicii fuit - nec sicut ab Apostolo contra Alexandrum 223 - nam et inde iam satis dictum est-, sed sicut in Apocalipsi Iohannis legimus martyres orare ut vindicentur 224, cum ille primus martyr, ut lapidatoribus suis ignosceretur, oraverit 225.

Ipsa est sincera et plena iustitiae ac misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati.

22. 77. Sed hinc non oportet moveri. Quis enim audeat affirmare, cum illi sancti candidati se vindicari petiverint, utrum contra ipsos homines an contra regnum peccati petiverint? Nam ipsa est sincera et plena iustitiae ac misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cuius eversionem nititur Apostolus dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore 226. Destruitur autem et evertitur peccati regnum partim correctione hominum, ut caro spiritui subiciatur, partim damnatione perseverantium in peccato, ut ita ordinentur, ut iustis cum Christo regnantibus molesti esse non possint. Intuere apostolum Paulum! Nonne tibi videtur in se ipso Stephanum martyrem vindicare, cum dicit: Non sic pugno tamquam aerem caedens, sed castigo corpus meum et servituti subicio 227? Nam hoc in se utique prosternebat et debilitabat et victum ordinabat, unde Stephanum ceterosque christianos fuerat persecutus. Quis ergo convincit martyres sanctos non talem suam vindictam a Domino esse deprecatos cum etiam finem huius saeculi, in quo tanta exitia pertulerunt, ad suam vindictam potuerint libenter optare? Quod qui orant et pro inimicis suis orant qui sanabiles sunt, et contra illos non orant qui insanabiles esse voluerunt, quia Deus quoque puniendo illos non est malivolus tortor sed iustissimus ordinator. Sine ulla ergo dubitatione diligamus inimicos nostros, bene faciamus eis qui nos oderunt, et oremus pro eis qui nos persequuntur.

Filii ergo efficimur regeneratione spiritali et adoptamur in regnum Dei.

23. 78. Quod autem consequenter positum est: Ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est 228, ex illa regula est intellegendum qua et Iohannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 229. Unus enim naturaliter Filius est, qui nescit omnino peccare; nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat qua in aeternam haereditatem vocamur, ut coheredes Christi 230 esse possimus. Filii ergo efficimur regeneratione spiritali et adoptamur in regnum Dei, non tamquam alieni sed tamquam ab illo facti et creati, hoc est conditi, ut unum sit beneficium quo nos fecit esse per omnipotentiam suam, cum ante nihil essemus, alterum quo adoptavit, ut cum eo tamquam filii vita aeterna pro nostra participatione frueremur. Itaque non ait: Facite ista, quia estis filii, sed: Facite ista, ut sitis filii.

Ille sol spiritalis non oritur nisi bonis, et illa pluvia spiritalis non irrigat nisi bonos.

23. 79. Cum autem ad hoc nos vocat per ipsum Unigenitum, ad similitudinem suam nos vocat. Ille enim, sicut consequenter dicit, Solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 231. Sive solem suum non istum carneis oculis visibilem accipias, sed illam sapientiam de qua dicitur: Candor est enim lucis aeternae; de qua item dicitur: Ortus est mihi iustitiae sol 232; et iterum: Vobis autem qui timetis nomen Domini orietur sol iustitiae 233, ut etiam pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis, quia bonis et malis apparuit et bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis accipere, non solum hominum sed etiam pecorum corporeis oculis propalatum, et istam pluviam qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt. Quod probabilius intellegi existimo, ut ille sol spiritalis non oriatur nisi bonis et sanctis, quia hoc ipsum est quod plangunt iniqui in illo libro qui Sapientia Salomonis inscribitur: Et sol non ortus est nobis 234; et illa pluvia spiritalis non irriget nisi bonos, quia malos significabat vinea de qua dictum est: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam 235. Sed sive illud sive hoc intellegas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus. Quantum enim huius vitae solatium afferat lux ista visibilis et pluvia corporalis, quis tam ingratus est ut non sentiat? Quod solatium videmus et iustis in hac vita et peccatoribus communiter exhiberi. Non autem ait: Qui facit solemoriri super bonos et malos, sed addidit: suum, id est quem ipse fecit atque constituit, et a nullo aliquid sumpsit ut faceret, sicut in Genesi de omnibus luminaribus scribitur 236, qui proprie potest dicere sua esse omnia quae de nihilo creavit, ut hinc admoneremur, quanta liberalitate inimicis nostris ex praecepto eius praestare debeamus quae nos non creavimus sed muneribus eius accepimus.

Beati qui plene perfecteque misericordes sunt, quia ipsorum miserebitur.

23. 80. Quis autem potest vel paratus esse ab infirmis iniurias sustinere, quantum eorum saluti prodest, et malle amplius iniquitatis alienae perpeti quam id quod perpessus est reddere; omni petenti a se aliquid vel id quod petit, si habetur et si recte dari potest, vel consilium bonum vel benivolum animum dare, nec se avertere ab eo qui mutuari cupit; diligere inimicos, bene facere eis qui se oderunt, orare pro eis qui se persequuntur? Quis ergo haec facit nisi plene perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur opitulante illo qui ait: Misericordiam volo magis quam sacrificium 237. Beati ergo misericordes, quia ipsorum miserebitur 238. Sed iam commode fieri puto, ut hic lector tam longo volumine fatigatus respiret aliquantum, et ad cetera se reficiat in alio libro consideranda.


LIBER SECUNDUS


DE BEATITUDINIBUS QUIBUS VIDETUR DEUS


De munditia cordis in oratione, eleemosina, ieiunio et in operibus bonis (1, 1 - 22, 76)

Cordis munditia.

1. 1. Misericordiam, usque ad cuius tractationem liber primus terminum accepit, sequitur cordis mundatio, unde iste sumit exordium. Cordis autem mundatio est tamquam oculi, quo videtur Deus; cuius simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam eius rei dignitas flagitat quae tali oculo conspici potest. Huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subrebere sordes aliquas de his rebus quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent veluti est laus humana. Siquidem non recte vivere perniciosum est, recte autem vivere et nolle laudari quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placet recta vita hominum? Si ergo inter quos vivis te recte viventem non laudaverint, illi in errore sunt; si autem laudaverint, tu in periculo, nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis non propter laudes hominum facias, magisque illis recte laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi, nisi quia recte vivis, etiamsi nemo laudaret, ipsamque laudem tuam tunc intellegas utilem esse laudantibus, si non te ipsum in tua bona vita sed Deum honorent, cuius sanctissimum templum est quisquis vivit bene, ut illud impleatur quod ait David: In Domino laudabitur anima mea; audiant mites et iucundentur 1. Pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum et ad eas referre quod recte facis, id est propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. Sic enim etiam simulare bonum libebit, si non attenditur nisi ut homo laudet, qui quoniam videre cor non potest, potest etiam falsa laudare. Quod qui faciunt, id est qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. Non ergo habet simplex cor, id est mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes et illum solum intuetur, cum recte vivit, et ei placere nititur qui conscientiae solus inspector est. De cuius conscientiae puritate quidquid procedit tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat.

Ubi finem nostri propositi collocare.

1. 2. Cavete ergo, inquit, facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; id est: Cavete hoc animo iuste vivere et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant homines! Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 2; non si ab hominibus videamini, sed si propterea iuste vivatis, ut ab hominibus videamini. Nam ubi erit, quod in principio sermonis huius dictum est: Vos estis lumen mundi? Non potest civitas abscondi super montem constituta. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra. Sed non ibi finem constituit, addidit enim: Et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 3. Hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est, si propterea recte faciamus, ut tantum videamur ab hominibus, posteaquam dixit: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis 4, nihil addidit. In quo apparet non hoc eum prohibuisse, ut recte fiat coram hominibus, sed ne ideo recte fiat coram hominibus ut videamur ab eis, id est ut hoc intueamur et ibi finem nostri propositi collocemus.

Paulus se dixit non placere hominibus.

1. 3. Nam et Apostolus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem 5, cum alio loco dicat: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo 6. Quod qui non intellegunt contrarium putant, cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat ut placeret hominibus sed ut Deo, ad cuius amorem corda hominum volebat convertere eo ipso quo placebat hominibus. Itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut Deo placeret intuebatur, et placendum esse hominibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum; sed quia Deo placere non posset, qui non se his quos salvos fieri vellet praeberet imitandum; imitari autem illum qui sibi non placuerit nullo pacto quisquam potest. Sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret: In hac opera qua navem quaero non navem quaero sed patriam; sic Apostolus convenienter diceret: In hac opera qua hominibus placeo non hominibus sed Deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero ut me imitentur quos salvos fieri volo. Sicut dicit de oblatione quae fit in sanctos: Non quia quaero datum sed requiro fructum 7; id est: Quod quaero datum vestrum, non hoc quaero sed fructum vestrum. Hoc enim indicio apparere poterat, quantum profecissent in Deum, cum id libenter facerent, quod non propter gaudium de muneribus sed propter communionem caritatis ab eis quaerebatur.

Non humanam laudem quaeramus.

1. 4. Quamquam et cum addit et dicit: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 8, nihil aliud demonstrat nisi id nos cavere oportere, ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus id est ea nos beatos effici arbitremur.

Quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est.

2. 5. Cum ergo facis eleemosynam, inquit, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in sinagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus 9. Noli, inquit, sic velle innotescere ut hypocritae. Manifestum est autem hypocritas non quod oculis praetendunt hominum, id etiam corde gestare. Sunt enim hypocritae simulatores tamquam pronuntiatores personarum alienarum sicut in theatricis fabulis. Non enim qui agit partes Agamemnonis in tragoedia, verbi gratia, sive alicuius alterius ad historiam vel fabulam quae agitur pertinentis, vere ipse est, sed simulat eum et hypocrita dicitur. Sic in Ecclesia vel in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est, hypocrita est. Simulat enim iustum, non exhibet, quia totum fructum in laude hominum ponit quam possunt etiam simulantes percipere, dum fallunt eos quibus videntur boni ab eisque laudantur. Sed tales ab inspectore cordis Deo mercedem non accipiunt nisi fallaciae supplicium. Ab hominibus autem perceperunt, inquit, mercedem suam 10. Rectissimeque his dicetur: Recedite a me operarii dolosi 11; nomen enim meum habuistis, sed opera mea non fecistis. Illi ergo perceperunt mercedem suam qui non ob aliud eleemosynam faciunt nisi ut glorificentur ab hominibus; non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant ut glorificentur, sicut superius tractatum est. Laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse quem laudant.

Non oportet scire inimicum, cum eleemosynam facimus.

2. 6. Te autem faciente eleemosynam nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua 12. Si intellexeris sinistram infideles dici, videbitur nulla esse culpa placere velle fidelibus, cum prorsus nihilo minus in quorumlibet hominum laude fructum et finem boni operis constituere prohibeamur. Quod autem ad id pertinet, ut te imitentur quibus recte facta tua placuerint, non tantum fidelibus sed etiam infidelibus exhibendum est, ut laudandis bonis operibus nostris Deum honorent et veniant ad salutem. Si autem sinistram inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis, cur ipse Dominus inimicis Iudaeis circumstantibus misericorditer sanavit homines? Cur apostolus Petrus, sanato eo quem ad portam speciosam debilem miseratus est, etiam iras inimicorum in se atque in alios Christi discipulos pertulit 13? Deinde si non oportet scire inimicum, cum eleemosynam facimus, quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud impleamus praeceptum: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, potum da illi 14.

Opinio absurda illorum, qui dicunt sinistrae nomine uxorem significari.

2. 7. Tertia solet esse carnalium opinio tam absurda et ridenda, ut non eam commemorarem, nisi expertus essem non paucos eo errore detineri qui dicunt sinistrae nomine uxorem significari; ut quoniam in re familiari tenaciores pecuniarum solent esse feminae, lateat eas, cum aliquid egenis misericorditer impendunt viri earum, propter domesticas lites. Quasi vero soli viri christiani sint, et non hoc praeceptum etiam feminis datum sit. Cui ergo sinistrae iubetur femina occultare opus misericordiae suae? An etiam vir sinistra erit feminae? Quod absurdissime dicitur. Aut si quispiam putat invicem sibi sinistras esse, si ab altero ita erogetur aliquid de re familiari ut sit contra alterius voluntatem, non erit christianum tale coniugium. Sed necesse est, ut quisquis eorum eleemosynam facere voluerit ex praecepto Dei, quemcumque adversum habuerit, inimicus sit praecepto Dei et ideo inter infideles deputetur. Praeceptum est autem de talibus, ut bona sua conversatione ac moribus lucrifaciat uxorem maritus fidelis vel maritum mulier fidelis 15. Quapropter non sibi debent occultare bona opera sua, quibus invitandi sunt ab invicem, ut alter alterum possit ad christianae fidei communionem invitare. Nec furta facienda sunt, ut promereatur Deus. Quod si occultandum est aliquid, quam diu alterius infirmitas aequo animo id non potest sustinere - quod tamen non iniuste atque illicite fit -, non tamen ipsam nunc sinistram significari totius capituli consideratione facile apparet, in qua simul invenietur, quam sinistram vocet.

Sinistra videtur significare ipsam delectationem laudis.

2. 8. Cavete, inquit, facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 16. Generaliter hic iustitiam nominavit, deinde partiliter exsequitur. Est enim pars aliqua iustitiae opus quod per eleemosynam fit, et ideo connectit dicendo: Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in sinagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus 17. Ad hoc respicit quod superius ait: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Quod autem sequitur: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam, ad illud respicit quod supra posuit: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. Deinde sequitur: Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit: Te autem, quid aliud dicit quam: non quomodo illi? Quid ergo mihi iubet? Te autem, inquit, faciente eleemosynam, non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua 18. Ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra eorum, quid faciat dextera eorum. Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere vetaris. In illis autem hoc culpatum est quod ita faciunt, ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil consequentius sinistra videtur significare quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina. Cum itaque conscientiae facientis eleemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dexterae. Nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: Non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere.

Sit eleemosyna in abscondito.

2. 9. Ut sit eleemosyna tua in abscondito 19. Quid est in abscondito nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec verbis aperiri? Quando quidem multi multa mentiuntur. Quapropter si dextera intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia quae sunt visibilia et temporalia. Sit ergo eleemosyna tua in ipsa conscientia, ubi multi eleemosynam faciunt bona voluntate, etiamsi pecuniam vel si quid est aliud quod inopi largiendum est non habent. Multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui vel ambitione vel alicuius temporalis rei gratia volunt misericordes videri, in quibus sola sinistra operari existimanda est. Item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione quae in Deum est eleemosynam faciant, et tamen inserat se huic optimae voluntati nonnulla etiam laudis vel alicuius rei fragilis et temporalis cupiditas. Sed Dominus noster multo vehementius prohibet solam sinistram in nobis operari, quando etiam misceri eam vetat operibus dexterae, ut scilicet non modo sola temporalium rerum cupiditate caveamus eleemosynam facere, sed nec ita in hoc opere attendamus Deum, ut sese misceat vel adiungat exteriorum appetitio commodorum. Agitur enim de corde mundando, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. Simplex autem quomodo erit, si duobus dominis servit 20, nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? Sit ergo eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi 21. Rectissime omnino et verissime. Si enim praemium ab eo expectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia! Multa latina exemplaria sic habent: Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi palam. Sed quia in graecis, quae priora sunt, non invenimus palam, non putavimus hinc esse aliquid disserendum.

Noli in orationibus agere, ut videaris ab hominibus.

3. 10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritae, qui amant stare in sinagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus 22. Neque hic videri ab hominibus nefas est, sed ideo haec agere, ut videaris ab hominibus. Et superfluo totiens eadem dicuntur, cum sit iam una regula custodienda, qua cognitum est, non si haec sciant homines, formidandum esse aut fugiendum, sed si hoc animo fiant, ut fructus in eis expetatur placendi hominibus. Servat etiam ipse Dominus eadem verba, cum adiungit similiter: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam, hinc ostendens id se prohibere, ut ea merces appetatur qua gaudent stulti, cum laudantur ab hominibus.

Claudendum est ostium, ut oratio spiritalis dirigatur ad Patrem.

3. 11. Vos autem cum oratis, inquit, introite in cubicula vestra 23. Quae sunt ista cubicula nisi ipsa corda, quae in psalmo etiam significantur, ubi dicitur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini 24? Et claudentes ostia orate, ait, Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea quae foris sunt improbe se immergunt et interiora nostra appetunt. Foris autem esse diximus omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est per carnalem sensum, cogitationes nostras penetrant et turba vanorum fantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est carnali sensui resistendum est, ut oratio spiritalis dirigatur ad Patrem, quae fit in intimis cordis, ubi oratur Pater in abscondito. Et Pater, inquit, vester, qui videt in abscondito, reddet vobis 25. Et hoc tali clausula terminandum fuit. Non enim hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque superius ut faciamus eleemosynam, sed quo animo faciamus 26, quoniam de corde mundando praecipit, quod non mundat nisi una et simplex intentio in aeternam vitam solo et puro amore sapientiae.

Est gentilium in multiloquio se putare exaudiri.

3. 12. Orantes autem nolite, ait, multiloqui esse sicut ethnici, arbitrantur enim quod in multiloquio suo exaudiantur 27. Sicut hypocritarum est praebere se spectandos in oratione, quorum fructus est placere hominibus, ita ethnicorum, id est gentilium in multiloquio se putare exaudiri. Et re vera omne multiloquium a gentilibus venit, qui exercendae linguae potius quam mundando animo dant operam. Et hoc nugatorii studii genus etiam ad Deum prece flectendum transferre conantur, arbitrantes sicut hominem iudicem verbis adduci ad sententiam. Nolite itaque similes esse illis, dicit unus et verus magister; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, antequam petatis ab eo 28. Si enim verba multa ad id proferuntur, ut instruatur et doceatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium cognitorem, cui omnia quae sunt eo ipso quo sunt loquuntur seseque indicant facta? Et ea quae futura sunt eius artem sapientiamque non latent, in qua sunt et quae transierunt et quae transitura sunt omnia praesentia et non transeuntia.

Nos agere debemus apud Deum cum dilectione pura et simplici affectu.

3. 13. Sed quoniam, quamvis pauca, tamen verba et ipse dicturus est, quibus nos doceat orare, quaeri potest, cur vel his paucis verbis opus sit ad eum qui scit omnia antequam fiant, et novit, ut dictum est, quid nobis sit necessarium antequam petamus ab eo. Hic primo respondetur non verbis nos agere debere apud Deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas animo gerimus et intentione cogitationis cum dilectione pura et simplici affectu sed res ipsas verbis nos docuisse Dominum nostrum, quibus memoriae mandatis eas ad tempus orandi recordemur.

Deus semper paratus est dare; sed nos non semper parati sumus accipere.

3. 14. Sed rursus quaeri potest - sive rebus sive verbis orandum sit -, quid opus sit ipsa oratione, si Deus iam novit quid nobis sit necessarium, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capaciusque efficit ad excipienda divina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis non visibilem sed intellegibilem et spiritalem; sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia et rerum temporalium cupiditate tenebramur. Fit ergo in oratione conversio cordis ad eum qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit, et in ipsa conversione purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies simplicis cordis ferre possit simplicem lucem divinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem, nec solum ferre sed etiam manere in illa, non tantum sine molestia sed etiam cum ineffabili gaudio, quo vere ac sinceriter beata vita perficitur.

Quae nos orare Dominus praecepit per quem et discimus quid oremus et consequimur quod oramus.

4. 15. Sed iam considerandum est, quae nos orare ille praeceperit per quem et discimus quid oremus et consequimur quod oramus. Sic itaque vos orate, inquit: Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo 29. Cum in omni deprecatione benivolentia concilianda sit eius quem deprecamur, deinde dicendum quid deprecemur, laude illius ad quem oratio dirigitur solet benivolentia conciliari, et hoc in orationis principio poni solet. In quo Dominus noster nihil aliud nos iussit dicere nisi: Pater noster qui es in caelis. Multa dicta sunt in laudem Dei, quae per omnes sanctas Scripturas varie lateque diffusa poterit quisque considerare cum legit; nusquam tamen invenitur praeceptum populo Israel, ut diceret: Pater noster, aut oraret Patrem Deum: sed Dominus eis insinuatus est tamquam servientibus, id est secundum carnem adhuc viventibus. Hoc autem dico, cum mandata legis acciperent, quae observare iubebantur; nam prophetae saepe ostendunt eumdem Dominum Deum etiam Patrem eorum esse potuisse, si ab eius mandatis non aberrarent, sicuti est illud: Filios genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt 30; et illud: Ego dixi: Dii estis et filii Altissimi; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis 31; et illud: Si Dominus sum ubi est timor meus? Et si Pater sum, ubi est honor meus? 32, et alia permulta, ubi arguuntur Iudaei quod filii esse peccando noluerunt, exceptis eis quae in prophetia dicuntur de futuro populo christiano, quod Patrem Deum esset habiturus secundum illud evangelicum: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 33. Apostolus autem Paulus dicit: Quam diu heres parvulus est, nihil differt a servo 34; et spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus: Abba, Pater 35.

Magnum donum accepimus, ut sinamur dicere: Pater noster, Deo.

4. 16. Et quoniam quod vocamur ad aeternam haereditatem, ut simus Christi coheredes et in adoptionem filiorum veniamus 36, non est meritorum nostrorum sed gratiae Dei, eamdem ipsam gratiam in orationis principio ponimus, cum dicimus: Pater noster. Quo nomine et caritas excitatur - quid enim carius filiis debet esse quam pater? - et supplex affectus, cum homines dicunt Deo: Pater noster, et quaedam praesumptio impetrandi quae petituri sumus, cum priusquam aliquid peteremus, tam magnum donum accepimus, ut sinamur dicere: Pater noster, Deo. Quid enim non det iam filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent? Postremo quanta cura animum tangit, ut qui dicit: Pater noster, tanto Patre non sit indignus? Si enim quisquam plebeius senatorem grandioris aetatis ab eo ipso permittatur patrem vocare, sine dubio trepidabit nec facile audebit cogitans humilitatem generis sui et opum indigentiam et plebeiae personae vilitatem; quanto ergo magis trepidandum est appellare Patrem Deum, si tanta est labes tantaeque sordes in moribus, ut multo iustius eas a sua coniunctione Deus expellat quam ille senator cuiusvis mendici egestatem, quando quidem ille hoc contemnit in mendico, quo et ipse potest humanarum rerum fragilitate devenire, Deus autem in sordidos mores numquam cadit. Et gratias misericordiae ipsius, qui hoc a nobis exigit ut Pater noster sit, quod nullo sumptu sed sola bona voluntate comparari potest! Admonentur hic etiam divites vel genere nobiles secundum saeculum, cum christiani facti fuerint, non superbire adversus pauperes et ignobiles, quoniam simul dicunt Deo: Pater noster, quod non possunt vere ac pie dicere, nisi se fratres esse cognoscant.

Recte dicitur qui es in caelis: qui es in sanctis.

5. 17. Utatur ergo voce Novi Testamenti populus novus ad aeternam haereditatem vocatus et dicat: Pater noster qui es in caelis 37, id est in sanctis et iustis; non enim spatio locorum continetur Deus. Sunt autem caeli excellentia quidem mundi corpora sed tamen corpora, quae non possunt esse nisi in loco. Sed si in caelis tamquam in superioribus mundi partibus locus Dei esse creditur, melioris meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non autem scriptum est: Prope est Dominus excelsis hominibus aut eis qui in montibus habitant, sed scriptum est: Prope est Dominus obtritis corde 38, quod magis pertinet ad humilitatem. Sed quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: Terra es et in terram ibis 39, sic caelum iustus e contrario dici potest. Iustis enim dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 40. Quapropter si in templo suo habitat Deus, et sancti templum eius sunt, recte dicitur qui es in caelis: qui es in sanctis. Et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse videatur inter iustos et peccatores, quantum corporaliter inter caelum et terram.

Deus ubique praesens est, non locorum spatiis, sed maiestatis potentia.

5. 18. Cuius rei significandae gratia, cum ad orationem stamus, ad orientem convertimur, unde caelum surgit; non tamquam ibi habitet Deus, quasi ceteras mundi partes deseruerit qui ubique praesens est, non locorum spatiis, sed maiestatis potentia; sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est ad Deum, cum ipsum corpus eius, quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est ad corpus caeleste, convertitur. Convenit etiam gradibus religionis et plurimum expedit, ut omnium sensibus et parvulorum et magnorum bene sentiatur de Deo. Et ideo qui visibilibus adhuc pulchritudinibus dediti sunt nec possunt aliquid incorporeum cogitare, quoniam necesse est caelum praeferant terrae, tolerabilior est opinio eorum, si Deum, quem adhuc corporaliter cogitant, in caelo potius credant esse quam in terra, ut cum aliquando cognoverint dignitatem animae caeleste etiam corpus excedere, magis eum quaerant in anima quam in corpore etiam caelesti, et cum cognoverint, quantum distet inter peccatorum animas et iustorum, sicut non audebant, cum adhuc carnaliter saperent 41, in terra eum collocare sed in caelo, sic postea meliore fide vel intellegentia magis eum in animis iustorum quam in peccatorum requirant. Recte ergo intellegitur quod dictum est: Pater noster qui es in caelis 42, in cordibus iustorum esse dictum tamquam in templo sancto suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare quem invocat; et cum hoc affectat, teneat iustitiam, quo munere invitatur ad inhabitandum animum Deus.

Sanctificetur nomen tuum.

5. 19. Iam videamus quae sint petenda! Dictum est enim, qui sit qui petitur et ubi habitet. Primum autem omnium quae petuntur hoc est: Sanctificetur nomen tuum 43. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum nomen Dei, sed ut sanctum habeatur ab hominibus, id est ita illis innotescat Deus, ut non existiment aliquid sanctius, quod magis offendere timeant. Neque enim quia dictum est: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius 44, sic intellegendum est, quasi alibi minor sit Deus, alibi maior; sed ibi magnum est nomen eius, ubi pro suae maiestatis magnitudine nominatur. Ita ibi dicitur sanctum nomen eius, ubi cum veneratione et offensionis timore nominatur. Et hoc est quod nunc agitur, dum Evangelium adhuc usque per diversas gentes innotescendo commendat unius Dei nomen per administrationem filii eius.

Adveniat regnum tuum.

6. 20. Deinde sequitur: Adveniat regnum tuum 45. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse iudicii diem, cum Evangelium praedicatum fuerit in omnibus gentibus; quae res pertinet ad sanctificationem nominis Dei. Non enim et hic ita dictum est: Adveniat regnum tuum, quasi nunc Deus non regnet. Sed forte quis dicat Adveniat dictum esse in terram; quasi vero non ipse etiam nunc regnet in terra, semperque in ea regnaverit a constitutione mundi. Adveniat ergo accipiendum est: manifestetur hominibus. Quemadmodum enim etiam praesens lux absens est caecis et eis qui oculos claudunt, ita Dei regnum, quamvis numquam discedat de terris, tamen ignorantibus absens est. Nulli autem licebit ignorare Dei regnum, cum eius Unigenitus non solum intellegibiliter sed etiam visibiliter in homine dominico de caelo venerit iudicaturus vivos et mortuos. Post quod iudicium, id est cum discretio et separatio iustorum ab iniustis facta fuerit, ita inhabitabit iustos Deus, ut non opus sit quemquam doceri per hominem, sed sint omnes, ut scriptum est, docibiles Deo 46. Deinde beata vita omni ex parte perficietur in sanctis in aeternum, sicut nunc caelestes angeli sanctissimi atque beatissimi Deo solo illustrante sapientes et beati sunt, quia et hoc promisit Dominus suis: In resurrectione erunt, inquit, sicut angeli in caelis 47.

Fiat voluntas tua....

6. 21. Et ideo post illam petitionem qua dicimus: Adveniat regnum tuum, sequitur: fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 48, id est sicut est in angelis, qui sunt in caelis voluntas tua, ut omnimodo tibi adhaereant teque perfruantur, nullo errore obnubilante sapientiam eorum, nulla miseria impediente beatitudinem illorum, ita fiat in sanctis tuis, qui in terra sunt, et de terra quod ad corpus attinet facti sunt, et quamvis in caelestem habitationem atque immutationem, tamen de terra assumendi sunt. Ad hoc respicit etiam illa angelorum praedicatio: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 49, ut cum praecesserit bona voluntas nostra, quae vocantem sequitur, perficiatur in nobis voluntas Dei, sicuti est in caelestibus angelis, ut nulla adversitas resistat nostrae beatitudini, quod est pax. Item fiat voluntas tua recte intellegitur: oboediatur praeceptis tuis, sicut in caelo et in terra, id est sicut ab angelis ita ab hominibus. Nam fieri voluntatem Dei, cum obtemperatur praeceptis eius, ipse Dominus dicit, cum ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui me misit 50, et saepe: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit 51; et cum ait: Ecce mater mea et fratres mei. Et quicumque fecerit voluntatem Dei, hic mihi est frater et mater et soror 52. Qui ergo faciunt voluntatem Dei, in illis utique fit voluntas Dei, non quia ipsi faciunt, ut velit Deus, sed quia faciunt quod ille vult, id est faciunt secundum voluntatem eius.

...sicut in caelo et in terra.

6. 22. Est etiam ille intellectus: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 53: sicut in sanctis et iustis ita etiam in peccatoribus. Quod adhuc duobus modis accipi potest: sive ut oremus etiam pro inimicis nostris - quid enim aliud sunt habendi contra quorum voluntatem christianum et catholicum nomen augetur? -, ut ita dictum sit: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, tamquam si diceretur: Faciant voluntatem tuam sicut iusti ita etiam peccatores, ut ad te convertantur; sive ita: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, ut sua cuique tribuantur; quod fiet extremo iudicio, ut iustis praemium peccatoribus damnatio retribuatur, cum agni ab haedis separabuntur 54.

Caelum et terram convenienter intelligitur spiritum et carnem...

6. 23. Ille etiam non absurdus, immo et fidei et spei nostrae convenientissimus intellectus est, ut caelum et terram accipiamus spiritum et carnem. Et quoniam dicit Apostolus: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 55, videmus factam voluntatem Dei in mente, id est in spiritu. Cum autem absorta fuerit mors in victoriam, et mortale hoc induerit immortalitatem, quod fiet carnis resurrectione atque illa immutatione quae promittitur iustis secundum eiusdem Apostoli praedicationem 56, fiet voluntas Dei et in terra sicut in caelo; id est ut quemadmodum spiritus non resistit Deo sequens et faciens voluntatem eius, ita et corpus non resistat spiritui vel animae, quae nunc corporis infirmitate vexatur et in carnalem consuetudinem prona est. Quod erit summae pacis in vita aeterna, ut non solum velle adiaceat nobis sed etiam perficere bonum. Nunc enim velle, inquit, adiacet mihi, perficere autem bonum non 57, quia nondum in terra sicut in caelo, id est nondum in carne sicut in spiritu facta est voluntas Dei. Nam et in miseria nostra fit voluntas Dei, cum ea patimur per carnem quae nobis mortalitatis iure debentur, quam peccando meruit nostra natura. Sed id orandum est, ut sicut in caelo et in terra fiat voluntas Dei, id est ut quemadmodum condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem, ita etiam corporis immutatione facta huic nostrae delectationi nulla pars nostra terrenis doloribus seu voluptatibus adversetur.

...quasi vir et femina.

6. 24. Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 58: sicut in ipso Domino Iesu Christo ita et in Ecclesia, tamquam in viro, qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina, quae illi desponsata est. Caelum enim et terra convenienter intellegitur quasi vir et femina, quoniam terra caelo fecundante fructifera est.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie.

7. 25. Quarta petitio est: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie 59. Panis cotidianus aut pro his omnibus dictus est quae huius vitae necessitatem sustentant, de quo cum praeciperet ait: Nolite cogitare de crastino 60, ut ideo sit additum: Da nobis hodie; aut pro sacramento corporis Christi, quod cotidie accipimus; aut pro spiritali cibo, de quo idem Dominus dicit: Operamini escam quae non corrumpitur 61, et illud: Ego sum panis vitae, qui de caelo descendi 62. Sed horum trium quid sit probabilius, considerari potest. Nam forte quispiam moveatur, cur oremus pro his adipiscendis quae huic vitae sunt necessaria, veluti est victus et tegumentum, cum ipse Dominus dicat: Nolite solliciti esse quid edatis vel quid induamini 63. An potest quisque de ea re pro qua adipiscenda orat non esse sollicitus, cum tanta intentione animi oratio dirigenda sit, ut ad hoc totum illud referatur quod de claudendis cubiculis dictum est 64, et illud quod ait: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis 65? Non ait utique: Quaerite primum regnum Dei, deinde ista quaerite, sed: haec omnia, inquit, apponentur vobis, scilicet etiam non quaerentibus. Quomodo autem recte dicatur non quaerere aliquis quod ut accipiat intentissime Deum deprecatur, nescio utrum inveniri queat.

Sacramentum corporis Domini panis cotidianus dictus est.

7. 26. De sacramento autem corporis Domini ut illi non moveant quaestionem, qui plurimi in orientalibus partibus, non cotidie cenae dominicae communicant, cum iste panis cotidianus dictus sit! Ut ergo illi taceant, neque de hac re suam sententiam defendant vel ipsa auctoritate ecclesiastica, quod sine scandalo ista faciunt, neque ab eis qui ecclesiis praesunt facere prohibentur, neque non obtemperantes damnantur! Unde probatur non hunc in illis partibus intellegi cotidianum panem; nam magni peccati crimine arguerentur qui ex eo cotidie non accipiunt. Sed ut de istis, ut dictum est, nihil in aliquam partem disseramus, illud certe debet occurrere cogitantibus, regulam nos orandi a Domino accepisse, quam transgredi non oportet vel addendo aliquid vel praetereundo. Quod cum ita sit, quis est qui audeat dicere semel tantum nos orare debere orationem dominicam, aut certe, etiam si iterum vel tertio, usque ad eam tamen horam qua corpori Domini communicamus, postea vero non sic orandum per reliquas partes diei? Non enim iam dicere poterimus: Da nobis hodie quod iam accepimus. Aut poterit quisque cogere ut etiam ultima diei parte sacramentum illud celebremus?

Verbum Dei appellatur panis cotidianus.

7. 27. Restat igitur ut cotidianum panem accipiamus spiritalem, praecepta scilicet divina, quae cotidie oportet meditari et operari. Nam de ipsis Dominus dicit: Operamini escam quae non corrumpitur 66. Cotidianus autem iste cibus nunc dicitur, quam diu ista vita temporalis per dies decedentes succedentesque peragitur. Et re vera quam diu nunc in superiora nunc in inferiora, id est nunc in spiritalia nunc in carnalia animi affectus alternat, tamquam ei qui aliquando pascitur cibo, aliquando famem patitur, cotidie panis est necessarius, quo reficiatur esuriens et relabens erigatur. Sic itaque corpus nostrum in hac vita ante illam scilicet immutationem cibo reficitur, quia sentit dispendium, sic et animus, quoniam temporalibus affectibus quasi dispendium ab intentione Dei patitur, praeceptorum cibo reficitur. Da nobis hodie 67 autem dictum est quamdiu dicitur hodie, id est in hac temporali vita. Sic enim cibo spiritali post hanc vitam saturabimur in aeternum, ut non tunc dicatur cotidianus panis, quia ibi temporis volubilitas, quae diebus dies succedere facit, unde appellatur cotidie, nulla erit. Ut autem dictum est: Hodie si vocem eius audieritis 68, quod interpretatur Apostolus in epistula quae est ad Hebraeos: Quam diu dicitur hodie 69, ita et hic accipiendum est: Da nobis hodie. Si quis autem etiam [illa quae] de victu corporis necessario vel de Sacramento Dominici corporis istam sententiam vult accipere, oportet ut coniuncte accipiantur omnia tria, ut scilicet cotidianum panem simul petamus et necessarium corpori et sacratum visibilem et invisibilem verbi Dei.

Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus.

8. 28. Sequitur quinta petitio: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 70. Debita peccata dici manifestum est vel illo quod ait idem Dominus: Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem 71, vel illo quod debitores appellavit qui ei nuntiati sunt extincti, vel ruina turris vel quorum sanguinem sacrificio Pilatus miscuit 72. Dixit enim putare homines quod illi ultra modum debitores essent, id est peccatores, et addidit: Amen dico vobis, nisi penitentiam egeritis, similiter moriemini 73. Non hic ergo quisque urgetur pecuniam dimittere debitoribus, sed quaecumque in eum alius peccaverit. Nam pecuniam dimittere illo potius iubemur praecepto quod superius dictum est: Si quis tibi tunicam tollere voluerit et iudicio tecum contendere, dimitte illi et pallium 74. Nec ibi necesse est omni pecuniario debitori dimittere debitum, sed ei qui reddere noluerit, in tantum ut velit etiam litigare. Servum autem Domini, ut ait Apostolus, non oportet litigare 75. Qui ergo vel sponte vel conventus pecuniam debitam reddere noluerit, dimittenda illi est. Duas enim ob res nolet reddere, vel quod non habeat, vel quod avarus sit reique alienae cupidus. Utrumque autem pertinet ad inopiam; nam illa inopia est rei familiaris, haec animi. Quisquis itaque tali dimittit debitum, inopi dimittit opusque christianum operatur manente illa regula, ut in animo paratus sit amittere quod sibi debetur. Nam si modeste ac leniter omni modo egerit, ut sibi restituatur, non tam intendens fructum pecuniae quam ut hominem corrigat, cui sine dubio perniciosum est habere unde reddat et non reddere, non solum non peccabit sed proderit etiam plurimum, ne ille, dum alienam pecuniam lucrum facere vult, damnum fidei patiatur. Quod tanto est gravius, ut nulla sit comparatio. Ex quo intellegitur etiam in ista quinta petitione, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 76, non de pecunia quidem dici, sed de omnibus quae in nos quisque peccat ac per hoc etiam de pecunia. Peccat namque in te qui tibi pecuniam debitam, cum habeat unde reddat, recusat reddere. Quod peccatum si non dimiseris, non poteris dicere: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; si autem ignoveris, vides etiam de pecunia dimittenda admoneri eum cui tali prece orare praecipitur.

Omnia peccata dimittenda si volumus nobis a Patre dimitti.

8. 29. Illud sane tractari potest, ut quoniam dicimus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, tunc convincamur contra istam regulam fecisse, si eis non dimittamus qui veniam petunt, quia et nobis veniam petentibus a benignissimo Patre dimitti volumus. Sed illo rursus praecepto quo iubemur orare pro inimicis nostris 77 non pro his iubemur qui veniam petunt. Iam enim qui tales sunt, inimici non sunt. Nullo modo autem quisquam vere dixerit orare se pro eo cui non ignoverit. Quapropter fatendum est omnia peccata dimittenda esse quae in nos admittuntur, si volumus nobis a Patre dimitti quae admittimus. Nam de vindicta superius, ut arbitror, satis disputatum est.

Ne nos inferas in tentationem.

9. 30. Sexta petitio est: Et ne nos inferas in tentationem 78. Nonnulli codices habent inducas, quod tantundem valere arbitror; nam ex uno graeco quod dictum est utrumque translatum est. Multi autem in precando ita dicunt: Ne nos patiaris induci in tentationem, exponentes videlicet, quomodo dictum sit inducas. Non enim per se ipsum inducit Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit ordine occultissimo ac meritis. Causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in tentationem induci sinat. Aliud est autem induci in tentationem aliud tentari. Nam sine tentatione probatus esse nullus potest sive sibi ipse, sicut scriptum est: Qui non est tentatus, qualia scit? 79, sive alii, sicut Apostolus dicit : Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis 80. Hinc enim eos firmos ipse cognovit, quod eis tribulationibus quae Apostolo secundum carnem acciderant non sunt a caritate deflexi. Nam Deo noti sumus et ante omnes tentationes, qui scit omnia antequam fiant.

Tentat nos Deus ut scire nos faciat.

9. 31. Quod itaque scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 81, illa locutione positum est: Ut sciat, pro eo quod est: ut scire vos faciat; sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat, et frigus pigrum, quod pigros faciat, et innumerabilia huiusmodi, quae sive in consuetudine loquendi sive in sermone doctorum sive in Scripturis sanctis repperiuntur. Quod non intellegentes haeretici qui Veteri Testamento adversantur, velut ignorantiae vitio notandum putant eum de quo dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, quasi in Evangelio de Domino scriptum non sit: Hoc autem dicebat tentans eum; nam ipse sciebat quid esset facturus 82. Si enim noverat cor eius quem tentabat, quid est quod voluit videre tentando? Sed profecto illud factum est ut ipse sibi notus fieret qui tentabatur, suamque desperationem condemnaret, saturatis turbis de pane Domini, qui eas non habere quod ederent existimaverat 83.

Contra Manichaeos non intuentes quomodo satanas cum Deo loqui potuerit.

9. 32. Non ergo hic oratur ut non tentemur, sed ut non inferamur in tentationem; tamquam si quispiam cui necesse est igne examinari non oret ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. Vasa enim figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis 84. Ioseph ergo tentatus est illecebra stupri, sed non est illatus in tentationem 85. Susanna tentata est, nec ipsa inducta vel illata in tentationem 86; multique alii utriusque sexus, sed Iob maxime. Cuius admirabilem stabilitatem in Deo Domino suo cum illi haeretici hostes Veteris Testamenti ore sacrilego irridere voluerint, illud prae ceteris ventilant, quod satanas petiverit eum tentandum 87. Quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intellegere nequaquam valentibus, quomodo satanas cum Deo loqui potuerit, non intuentes - non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sunt - Deum non loci spatium mole corporis occupare; et sic alibi esse alibi non esse, aut certe hic partem habere aliam et alibi aliam, sed maiestate ubique praesto esse, non per partes divisum sed ubique perfectum. Quod si carnaliter intuentur quod dictum est: Caelum mihi thronus est et terra scabellum pedum meorum 88, cui loco et Dominus attestatur dicens: Non iuretis neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius 89, quid mirum si in terra diabolus constitutus ante pedes Dei stetit et coram illo aliquid locutus est 90? Nam quando illi valent intellegere nullam esse animam quamvis perversam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cuius conscientia non loquatur Deus? Quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem nisi Deus? De qua lege Apostolus dicit: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia illorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam excusantium, in die qua iudicabit Deus occulta hominum 91. Quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione verum est non ei tribuendum est sed ipsi lumini veritatis, a quo vel tenuiter pro sui capacitate illustratur, ut verum aliquid in ratiocinando sentiat, quid mirum si diaboli anima prava cupiditate perversa quidquid tamen verum de iusto viro cogitavit, cum eum tentare vellet, ipsius Dei voce, id est ipsius veritatis voce audisse perhibetur 92, quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur qua diaboli nomen accepit? Quamquam etiam per creaturam corporalem atque visibilem Deus plerumque locutus est seu bonis seu malis, tamquam omnium Dominus et rector et pro cuiusque rei meritis ordinator: sicut per angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt, et per prophetas dicentes: Haec dicit Dominus. Quid ergo mirum si, quamquam non in ipsa cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam Deus locutus cum diabolo dicitur?

Certe hoc ipse Dominus in Evangelio dicit, cui haeretici isti, velint nolint, colla submittunt.

9. 33. Nec dignitatis esse arbitrentur et quasi iustitiae meritum quod cum illo Deus locutus est, quoniam locutus est cum anima angelica quamquam stulta et cupida, tamquam si loqueretur cum anima humana stulta et cupida. Aut ipsi dicant, quomodo locutus est Deus cum illo divite, cuius cupiditatem stultissimam arguere voluit, dicens: Stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; haec quae praeparasti cuius erunt? 93 Certe hoc ipse Dominus in Evangelio dicit, cui haeretici isti, velint nolint, colla submittunt. Si autem hoc moventur quod tentandum iustum satanas petit a Deo, non ego expono quare sit factum, sed ipsos cogo exponere, quare sit dictum in Evangelio ab ipso Domino discipulis: Ecce satanas petit vexare vos quomodo triticum 94, et Petro ait: Ego autem postulavi ne deficiat fides tua 95. Cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me quaerunt exponunt sibi. Si vero non valuerint hoc exponere, non audeant id quod in Evangelio sine offensione legunt, in aliquo libro cum temeritate culpare.

Sunt etiam humanae tentationes.

9. 34. Fiunt igitur tentationes per satanan non potestate eius sed permissu Domini ad homines aut pro suis peccatis puniendos aut pro Dei misericordia probandos et exercendos. Et interest plurimum, in qualem quisque tentationem incidat. Non enim in talem incidit Iudas, qui vendidit Dominum 96, in qualem incidit Petrus, cum territus Dominum negavit 97. Sunt etiam humanae tentationes, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur, aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius quam christiana tranquillitas postulat. De quibus Apostolus dicit: Tentatio vos non apprehendat nisi humana, cum idem dicat: Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare 98. In qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse ut non tentemur, sed ne in tentationem inducamur. Inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. Sed cum tentationes periculosae, in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus aut adversis oriantur, nemo frangitur adversarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.

Sed libera nos a malo.

9. 35. Ultima et septima petitio est: Sed libera nos a malo 99. Orandum enim est, ut non solum non inducamur in malum quo caremus, quod sexto loco petitur, sed ab illo etiam liberemur quo iam inducti sumus. Quod cum factum fuerit, nihil remanebit formidolosum, nec omnino metuenda erit ulla tentatio. Quod tamen in hac vita, quam diu istam mortalitatem circumferimus, in quam serpentina persuasione inducti sumus 100, non sperandum est posse fieri; sed tamen aliquando futurum sperandum est, et haec est spes quae non videtur. De qua cum loqueretur Apostolus, ait: Spes autem quae videtur non est spes 101. Sed tamen sapientia quae in hac quoque vita concessa est fidelibus servis Dei non est desperanda. Ea est autem, ut id quod Domino revelante fugiendum esse intellexerimus cautissima vigilantia fugiamus, et id quod Domino revelante appetendum esse intellexerimus flagrantissima caritate appetamus. Ita enim reliquo mortalitatis huius onere ipsa morte deposito ex omni hominis parte opportuno tempore perficietur beatitudo, quae in hac vita inchoata est, et cui capessendae atque obtinendae aliquando nunc omnis conatus impenditur.

Trium primarum petitionum impetrationes capiunt exordium in hac vita et in aeternum manebunt.

10. 36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vita nostra temporaliter nunc agatur atque speretur aeterna, et cum aeterna priora sint dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur, trium primarum petitionum impetrationes, quamquam in hac vita quae isto saeculo agitur, exordium capiant - nam et sanctificatio nominis Dei ab ipso humilitatis Domini adventu agi coepit; et adventus regni eius, quo in claritate venturus est, non iam finito saeculo sed in fine saeculi manifestabitur; et perfectio voluntatis eius, sicut in caelo et in terra, sive iustos et peccatores caelum et terram intellegas, sive spiritum et carnem, sive Dominum et Ecclesiam, sive omnia simul, ipsa perfectione nostrae beatitudinis et ideo saeculi terminatione complebitur-, tamen omnia tria in aeternum manebunt. Nam et sanctificatio nominis Dei sempiterna est, et regni eius nullus est finis, et perfectae nostrae beatitudini aeterna vita promittitur. Permanebunt ergo ista tria consummata atque cumulata in illa vita quae nobis promittitur.

Reliqua quattuor quae petimus ad temporalem istam vitam pertinere videntur.

10. 37. Reliqua vero quattuor quae petimus ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur. Quorum primum est: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie 102. Hoc ipso enim, quod dictus est cotidianus panis - sive spiritalis significetur sive in sacramento aut in victu iste visibilis -, ad hoc tempus pertinet, quod appellavit hodie; non quia spiritalis cibus non est sempiternus, sed quia iste, qui cotidianus dictus est in Scripturis, sive in strepitu sermonis, sive quibusque temporalibus signis exhibetur animae, quae omnia tunc utique non erunt, cum erunt omnes docibiles Deo et ipsam ineffabilem lucem veritatis non motu corporum significantes sed puritate mentis haurientes. Nam fortasse propterea et panis dictus est non potus, quia panis frangendo atque mandendo in alimentum convertitur, sicut Scripturae aperiendo et disserendo animam pascunt, potus autem paratus sicuti est transit in corpus, ut isto tempore panis sit veritas, cum cotidianus panis dicitur, tunc autem potus, cum labore nullo disputandi et sermocinandi quasi frangendi atque mandendi, opus erit sed solo haustu sincerae ac perspicuae veritatis. Et peccata nobis nunc dimittuntur et nunc dimittimus, quae harum quattuor reliquarum secunda petitio est; tunc autem nulla erit venia peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem istam vitam infestant; non autem erunt, cum perfectum erit quod dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui 103. Et malum, a quo liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc utique vitam pertinet, quam et iustitia Dei mortalem meruimus, et unde ipsius misericordia liberamur.

Septenarius numerus harum petitionum congruere illi septenario numero S. Spiritus donorum videtur.

11. 38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero ex quo totus iste sermo manavit. Si enim timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei timore casto permanente in saecula saeculorum 104. Si pietas est qua beati sunt mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram, petamus ut veniat regnum eius sive in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, sive de caelo in terram in claritate adventus Domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: Venite, benedicti Patris mei, accipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi 105. In Domino enim, inquit propheta, laudabitur anima mea, audiant mites et iocundentur 106. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus ut fiat voluntas eius sicut in caelo et in terra, quia cum corpus tamquam terra, spiritui tamquam caelo, summa et tota pace consenserit, non lugebimus; nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum adversum se ista confligunt et cogunt nos dicere: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 107, et luctum nostrum lacrimosa voce testari: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 108 Si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur, dimittamus debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt, oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et aeterna sectando. Tentationes enim de his rebus quae graves et calamitosae videntur hominibus, non in nos valent, si non valeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetandas putant. Si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur, oremus ut liberemur a malo; ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus: Abba, Pater!

Ea potissimum commendanda quae pertinet ad dimissionem peccatorum.

11. 39. Sane non neglegenter praetereundum est, quod ex omnibus his sententiis, quibus nos Dominus orare praecepit, eam potissimum commendandam esse iudicavit quae pertinet ad dimissionem peccatorum in qua nos misericordes esse voluit, quod unum est consilium miserias evadendi. In nulla enim alia sententia sic oramus, ut quasi paciscamur cum Deo; dicimus enim: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. In qua pactione si mentimur, totius orationis nullus est fructus. Sic enim dicit: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester qui in caelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis delicta vestra 109.

Ieiunii praeceptum pertinens ad eamdem cordis mundationem.

12. 40. Sequitur de ieiunio praeceptum pertinens ad eamdem cordis mundationem, de qua nunc agitur. Nam et in hoc opere cavendum est, ne subrepat aliqua ostentatio et appetitus laudis humanae, qui duplicet cor et non sinat mundum et simplex esse ad intellegendum Deum. Cum autem ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim vultum suum, ut videantur hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Vos autem ieiunantes ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus ieiunantes sed Patri vestro qui est in abscondito; et Pater vester, qui videt in abscondito reddet vobis 110. Manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur, et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit Deus conformes fieri imaginis Filii eius.

Non in solo rerum corporearum nitore sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse potest iactantia.

12. 41. In hoc autem capitulo maxime animadvertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel ceterarum rerum nitore praefulget, facile convincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis; qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id voluntate faciat non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemptu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ovina pelle cavendos lupos Dominus praecepit. Sed ex fructibus inquit, eorum cognoscetis eos 111. Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa illis subtrahi vel negari quae isto velamine vel consecuti sunt vel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ovina pelle sit an ovis in sua. Non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant, ut incautos decipiant, quia et illae oves non debent deponere pelles suas, si aliquando eis lupi se contegunt.

Unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere praecipitur.

12. 42. Quaeri ergo solet, quid sit quod ait: Vos autem ieiunantes ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus ieiunantes 112. Non enim quispiam recte praeceperit, quamvis faciem cotidiana consuetudine lavemus, unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere. Quod si turpissimum omnes fatentur, intellegendum est hoc praeceptum unguendi caput et faciem lavandi ad interiorem hominem pertinere. Ungere ergo caput ad laetitiam pertinet, lavare autem faciem ad munditiam; et ideo caput ungit qui laetatur interius mente atque ratione. Hoc enim recte accipimus caput quod in anima praeeminet et quo cetera hominis regi et gubernari manifestum est. Et hoc facit qui non foris quaerit laetitiam, ut de laudibus hominum carnaliter gaudeat. Caro enim, quae subiecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. Nemo quidem umquam carnem suam odio habuit 113, sicut Apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit; sed caput mulieris vir, cui viro caput est Christus 114. Interius ergo gaudeat in ieiunio suo eo ipso quo sic se ieiunando avertit a voluptate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. Ita enim et faciem lavabit, id est cor mundabit, quo visurus est Deum, non interposito velamine propter infirmitatem contractam de sordibus sed firmus et stabilis, quoniam mundus et simplex. Lavamini, inquit, mundi estote: auferte nequitias ab animis vestris atque a conspectu oculorum meorum 115. Ab his igitur sordibus facies nostra lavanda est, quibus Dei aspectus offenditur. Nos enim revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformabimur 116.

Caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.

12. 43. Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam vitam pertinentium sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum et plerumque cor duplicat, ut ea quae videmur cum hominibus recte facere non eo corde faciamus quo Dominus praecepit, id est non quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis vitae adipisci volumus. Debemus autem bene facere illis propter salutem ipsorum aeternam non propter temporale commodum nostrum. Inclinet ergo Deus cor nostrum in testimonia sua et non in emolumentum 117! Finis enim praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 118. Qui autem propter suam de hac vita necessitatem fratri consulit, non utique caritate consulit, quia non illi, quem debet tamquam se ipsum diligere, sed sibi consulit, vel potius nec sibi, quando quidem hinc sibi facit duplex cor quo impeditur ad videndum Deum in qua sola visione est beatitudo certa atque perpetua.

Si autem in caelo est cor, mundum erit, quia munda sunt quaecumque caelestia.

13. 44. Recte ergo sequitur et praecipit qui mundando cordi nostro instat dicens: Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminant, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum 119. Ergo si in terra erit cor, id est si eo corde quisque operetur aliquid, ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit mundum quod in terra volutatur? Si autem in caelo, mundum erit, quia munda sunt quaecumque caelestia. Sordescit enim aliquid, cum inferiori miscetur naturae, quamvis in suo genere non sordidae, quia etiam de puro argento sordidatur aurum, si misceatur. Ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis ipsa terra in suo genere atque ordine munda sit. Caelum autem hoc loco non corporeum acceperim, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet contemnere qui sibi thesaurizat in caelo, in illo ergo caelo, de quo dictum est: Caelum caeli Domino 120, id est in firmamento spiritali. Non enim in eo quod transiet constituere et collocare debemus thesaurum nostrum et cor nostrum, sed in eo quod semper manet; caelum autem et terra transient 121.

Oculum hic accipere debemus ipsam intentionem qua facimus quidquid facimus.

13. 45. Et hic manifestat de mundando corde se cuncta ista praecipere, cum dicit: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? 122 Qui locus sic intellegendus est, ut noverimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu Dei, si fiant simplici corde, id est intentione in superna fine illo caritatis, quia et plenitudo legis caritas 123. Oculum ergo hic accipere debemus ipsam intentionem qua facimus quidquid facimus. Quae si munda fuerit et recta, et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. Quae opera omnia totum corpus appellavit, quia et Apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat et mortificanda praecipit dicens: Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, avaritiam et cetera talia 124.

Non quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est.

13. 46. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus: Omne enim quod manifestatur lumen est 125. Nam ipsa facta quae ad hominum societatem a nobis procedunt incertum habent exitum, et ideo tenebras eas vocavit. Non enim novi, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus aut passurus sit; et fieri potest ut vel faciat ex ea vel propter eam patiatur aliquid mali, quod ego, cum darem, non evenire voluerim neque hoc animo dederim. Itaque si bono animo feci quod mihi, cum facerem, notum erat et ideo lumen vocatur, illuminatur etiam factum meum qualemcumque exitum habuerit. Qui exitus, quoniam incertus et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. Si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. Lumen enim dicitur, quia novit quisque quo animo faciat, etiam cum malo animo facit. Sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur et duplici corde quasi umbram facit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae quantae? 126, hoc est: Si ipsa cordis intentio qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum terrenarum et temporalium atque caecatur, quanto magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est, quia et si bene alicui proveniat quod tu non recta et munda intentione facis, quomodo tu feceris tibi imputatur, non quomodo illi provenerit.

Nemo potest duobus dominis servire.

14. 47. Quod autem sequitur et dicit: Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam intentionem referendum est, quod consequenter exponit dicens: Aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut alterum patietur et alterum contemnet. Quae verba diligenter consideranda sunt. Nam qui sunt duo domini, deinceps ostendit cum dicit: Non potestis Deo servire et mammonae 127. Mammona apud Hebraeos divitiae appellari dicuntur 128. Congruit et punicum nomen; nam lucrum punice mammon dicitur. Sed qui servit mammonae, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus magistratus huius saeculi a Domino dicitur 129. Aut ergo hunc odio habebit homo et alterum diliget, id est Deum, aut alterum patietur et alterum contemnet. Patitur enim durum et perniciosum dominum quisquis servit mammonae; sua enim cupiditate implicatus subditur diabolo, et non eum diligit - quis enim est qui diligat diabolum? -, sed tamen patitur. Sicut in maiore aliqua domo qui ancillae alienae coniunctus est propter cupiditatem suam duram patitur servitutem, etiamsi non diligat eum cuius ancillam diligit.

Intentionem cordis rectam ab omni duplicitate explicamus.

14. 48. Alterum autem contemnet, dixit, non: odio habebit. Nullius enim fere conscientia Deum potest odisse, contemnit autem, id est non timet, cum quasi de eius bonitate securus est. Ab hac neglegentia et perniciosa securitate revocat Spiritus Sanctus, cum per prophetam dicit: Fili, ne adicias peccatum super peccatum et dicas: Miseratio Dei magna est, ignorans quia patientia Dei ad penitentiam te invitat 130. Cuius enim tanta misericordia commemorari potest quam eius qui omnia donat peccata conversis et oleastrum facit participem pinguedinis oleae ? Et cuius tanta severitas quam eius qui naturalibus ramis non pepercit, sed propter infidelitatem fregit illos 131? Sed quisquis vult diligere Deum et cavere ne offendat, non se arbitretur duobus dominis posse servire, et intentionem cordis sui rectam ab omni duplicitate explicet! Ita enim sentiet de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaeret illum.

Intentio cordis in caelo non quaerit superflua.

15. 49. Ideo, inquit, dico vobis non habere sollicitudinem in anima vestra quid edatis, neque corpori quid induatis 132, ne forte, quamvis iam superflua non quaerantur, propter ipsa necessaria cor duplicetur, et ad ista conquirenda nostra detorqueatur intentio, cum aliquid quasi misericorditer operamur, id est ut, cum consulere alicui videri volumus, nostrum emolumentum ibi potius quam illius utilitatem attendamus, et ideo nobis non videamur peccare, quia non superflua sed necessaria sunt quae consequi volumus. Dominus autem admonet, ut meminerimus multo amplius nobis Deum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima et corpore, quam est alimentum atque tegumentum, quorum cura nos duplicare cor non vult. Nonne anima, inquit, plus est quam esca, ut tu intellegas eum qui dedit animam multo facilius escam esse daturum, et corpus quam vestimentum 133, id est plus est, ut similiter intellegas, eum qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum.

Animam hoc loco pro ista vita posita.

15. 50. Quo loco quaeri solet, utrum ad animam cibus iste pertineat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus cuius retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictum est etiam illud: Qui amat animam suam perdet illam 134. Quod nisi de hac vita acceperimus quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae qua dictum est: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat 135.

Deo etiam tegendi corporis curam relinquere!

15. 51. Respicite, inquit, volatili caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea; et Pater vester caelestis pascit ea. Nonne vos pluris estis illis 136, id est carius vos valetis? Quia utique rationale animal, sicuti est homo, sublimius ordinatum est in rerum natura quam irrationabilia, sicuti sunt aves. Quis autem vestrum, inquit, curans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? 137, id est: Cuius potestate atque dominatu factum est ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, eius providentia etiam vestiri potest. Non autem vestra cura factum esse, ut ad hanc staturam veniret corpus vestrum, ex hoc intellegi potest, quod si curetis et velitis adicere unum cubitum huic staturae, non potestis. Illi ergo etiam tegendi corporis curam relinquite, cuius videtis cura factum esse, ut tantae staturae corpus habeatis.

Deus, qui bonus et iustus est, tanto magis curat deprecantes se.

15. 52. Dandum autem erat etiam documentum propter vestitum, sicut datum est propter alimentum. Itaque sequitur et dicit: Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua sic vestitus est ut unum ex his. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? 138 Sed ista documenta non sicut allegoriae discutienda sunt, ut quaeramus quid significent aves caeli aut lilia agri; posita sunt enim, ut de rebus minoribus maiora persuaderentur. Sicuti est illud de iudice, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur, et tamen saepe interpellanti viduae cessit, ut eius causam consideraret, non propter pietatem aut humanitatem, sed ne taedium pateretur 139. Non enim ullo modo ille iniustus iudex personam Dei allegorice sustinet; sed tamen quantum Deus, qui bonus et iustus est, curet deprecantes se, hinc conici Dominus voluit, quod nec iniustus homo eos qui illum adsiduis precibus tundunt vel propter taedium devitandum potest contemnere.

Regnum et iustitia Dei bonum nostrum est et hoc appetendum et ibi finis constituendus.

16. 53. Nolite ergo, inquit, solliciti esse dicentes: Quid edemus aut quid bibemus aut quid vestiemur? Haec enim omnia gentes quaerunt. Scit enim Pater vester quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 140. Hic manifestissime ostendit non haec esse appetenda tamquam talia bona nostra, ut propter ipsa debeamus bene facere, si quid facimus, sed tamen esse necessaria. Quid enim intersit inter bonum, quod appetendum est, et necessarium, quod sumendum est, hac sententia declaravit, cum ait: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis. Regnum ergo et iustitia Dei bonum nostrum est et hoc appetendum et ibi finis constituendus, propter quod omnia faciamus quaecumque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum pervenire possimus, quae vita sine his necessariis agi non potest: Apponentur haec vobis, inquit, sed vos regnum Dei et iustitiam primum quaerite! Cum enim dixit illud primum, significavit quia hoc posterius quaerendum est non tempore sed dignitate: illud tamquam bonum nostrum, hoc tamquam necessarium nostrum, necessarium autem propter illud bonum.

Paulus, non coactus evangelizare sed volens, in ipso Evangelio et in regno Dei posuit mercedem.

16. 54. Neque enim verbi gratia ideo debemus evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus. Nam si propterea evangelizamus ut manducemus, vilius habemus Evangelium quam cibum; et erit iam bonum nostrum in manducando, necessarium autem in evangelizando. Quod etiam Apostolus prohibet, cum dicit licere sibi quidem et permissum esse a Domino, ut qui Evangelium adnuntiant de Evangelio vivant, id est de Evangelio habeant ea quae huic vitae sunt necessaria, sed tamen se non esse abusum hac potestate 141. Erant enim multi qui occasionem habere cupiebant adquirendi et vendendi Evangelium, quibus eam volens amputare Apostolus manibus suis victum suum toleravit 142. De his enim alio loco dicit: Ut amputem occasionem his qui quaerunt occasionem 143. Quamquam etiam si ut ceteri et boni Apostoli permissu Domini de Evangelio viveret, non in eo victu constitueret finem evangelizandi, sed magis ipsius victus sui finem in Evangelio collocaret, id est, ut superius dixi, non ideo evangelizaret, ut perveniret ad cibum et si qua sunt alia necessaria, sed ideo ista sumeret, ut illud impleret, ne non volens sed necessitate evangelizaret. Hoc enim improbat, cum dicit: Nescitis quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt, qui altario deserviunt altario compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium adnuntiant de Evangelio vivere. Ego autem nullius horum usus sum 144. Hinc ostendit permissum esse non iussum, alioquin contra praeceptum Domini fecisse tenebitur. Deinde sequitur et dicit: Non autem scripsi haec, ut ita fiant in me. Bonum est mihi magis mori quam gloriam meam quisquam inanem faciat 145. Hoc dixit, quia iam statuerat propter quosdam occasionem quaerentes manibus suis victum transigere 146. Si enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria 147, id est: Si evangelizavero, ut ita fiant in me, id est si propterea evangelizavero, ut ad illa perveniam et finem Evangelii in cibo et potu et vestitu collocavero. Sed quare non est ei gloria? Necessitas enim, inquit, mihi incumbit, id est: ut ideo evangelizem, quia unde vivam non habeo, aut ut adquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. Sic enim iam necessitas erit in Evangelio non voluntas. Vae enim mihi erit, inquit, si non evangelizavero 148. Sed quomodo debet evangelizare? Scilicet ut in ipso Evangelio et in regno Dei ponat mercedem. Ita enim potest non coactus evangelizare sed volens. Si enim volens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est 149, id est: Si coactus inopia earum rerum quae temporali vitae sunt necessariae praedico Evangelium, alii per me habebunt mercedem Evangelii, qui Evangelium ipsum me praedicante diligent; ego autem non habebo, quia non ipsum Evangelium diligo sed eius pretium in illis temporalibus constitutum. Quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque Evangelium, sed tamquam servus cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae non de participatione regni sed ad sustentaculum miserae servitutis dantur extrinsecus. Quamquam alio loco et dispensatorem se dicat 150. Potest enim et servus in filiorum numerum adoptatus, eam rem in qua coheredis sortem meruit, fideliter dispensare participibus suis. Sed nunc ubi ait: Si autem invitus, dispensatio mihi credita est 151, talem dispensatorem intellegi voluit qui alienum dispensat, unde ipse nihil accipiat.

Quaeramus res temporales, ut habeamus regnum Dei.

16. 55. Ergo quaecumque res propter aliud aliquid quaeritur sine dubio inferior est quam id propter quod quaeritur. Et ideo illud primum est propter quod istam rem quaeris, non ista res quam propter illud quaeris. Quapropter si Evangelium et regnum Dei propter cibum quaerimus, priorem facimus cibum et posterius regnum Dei; ita ut si non desit cibus, non quaeramus regnum Dei. Hoc est ergo primum quaerere cibum et deinde regnum Dei, id est hoc priore loco ponere illud posteriore. Si autem ideo quaeramus cibum, ut habeamus regnum Dei, facimus quod dictum est: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 152.

Quaeramus primum regnum et iustitiam Dei.

17. 56. Quaerentibus enim primum regnum et iustitiam Dei, id est hoc praeponentibus ceteris rebus, ut propter hoc cetera quaeramus, non debet subesse sollicitudo, ne illa desint quae huic vitae propter regnum Dei sunt necessaria. Dixit enim superius: Scit Pater vester quia horum omnium indigetis. Et ideo cum dixisset: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, non dixit: deinde ista quaerite, quamvis sint necessaria, sed ait: Haec omnia apponentur vobis 153, id est consequentur, si illa quaeratis, sine ullo vestro impedimento, ne cum ista quaeritis, illinc avertamini, aut ne duos fines constituatis, ut et regnum Dei propter se appetatis et ista necessaria, sed haec potius propter illud. Ita vobis non deerunt; quia non potestis duobus dominis servire 154. Duobus autem dominis servire conatur qui et regnum Dei pro magno bono appetit et haec temporalia. Non poterit autem simplicem habere oculum et uni domino Deo servire, nisi quaecumque sunt cetera, si sunt necessaria, propter hoc unum adsumat, id est propter regnum Dei. Sicut autem omnes militantes accipiunt annonam et stipendium, sic omnes evangelizantes accipiunt victum et tegumentum. Sed non omnes propter salutem rei publicae militant sed propter illa quae accipiunt; sic non omnes propter salutem Ecclesiae ministrant Deo sed propter haec temporalia, quae tamquam annonam et stipendia consequuntur, aut et propter hoc et propter illud. Sed supra iam dictum est: Non potestis duobus dominis servire. Ergo simplici corde tantummodo propter regnum Dei debemus operari bonum ad omnes, non autem in hac operatione vel solam vel cum regno Dei mercedem temporalium cogitare. Quorum omnium temporalium nomine crastinum posuit dicens: Nolite ergo solliciti esse de crastino 155. Non enim dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia sed aeterna cogitemus! Tunc erit illud bonum et perfectum opus. Crastinus enim dies, inquit, sollicitus erit sibi ipse; id est ut cum oportuerit, sumas cibum vel potum vel indumentum, cum ipsa scilicet necessitas urguere coeperit. Aderunt enim haec, quia novit Pater noster quod horum omnium indigeamus 156. Sufficit enim, inquit, diei malitia sua 157; id est: Sufficit quod ista sumere urgebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem quam peccando meruimus. Huic ergo poenae temporalis necessitatis noli addere aliquid gravius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam, sed etiam propter hanc explendam milites Deo.

Cavendum est ne iudicemus contra praeceptum Domini facere servum Dei qui providet ne ista necessaria desint, vel sibi, vel eis quorum sibi cura commissa est.

17. 57. Hoc autem loco vehementer cavendum est, ne forte, cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint vel sibi vel eis quorum sibi cura commissa est, iudicemus eum contra praeceptum Domini facere et de crastino esse sollicitum. Nam et ipse Dominus, cui ministrabant angeli 158, tamen propter exemplum, ne quis postea scandalum pateretur, cum aliquem servorum eius animadvertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur. Quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, Iudas fuit, qui eum tradidit 159. Sicut et apostolus Paulus potest videri de crastino cogitasse, cum dixit: De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Secundum unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat thesaurizans, quod sibi placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem advenero, quoscumque probaveritis per epistulas, hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem. Quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam transiero; Macedoniam enim pertranseo. Apud vos forsitan remanebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos nunc in transitu videre; spero enim me aliquid temporis manere apud vos, si permiserit Dominus. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten 160. Item in Actibus Apostolorum scriptum est, ea quae ad victum sunt necessaria, procurata esse in futurum propter imminentem famem. Sic enim legimus: In illis autem diebus descenderunt ab Ierosolima prophetae Antiochiam, eratque magna exultatio. Congregatis autem nobis surgens unus ex illis nomine Agabus, significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe, quae et facta est sub Claudio. Discentium autem, ut quisque abundabat, statuerunt unusquisque eorum in ministerium mittere presbyteris habitantibus in Iudaea fratribus, qui et miserunt per manum Barnabae et Sauli 161. Et quod naviganti eidem apostolo Paulo imposita sunt utensilia quae offerebantur, non ad unum tantum diem videtur victus iste procuratus 162. Et quod idem scribit: Qui furabatur iam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est 163, male intellegentibus non videtur servare praeceptum Domini qui ait: Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea 164; et: Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent 165, cum istis praecepit ut laborent operantes manibus suis, ita ut habeant quod etiam aliis possint tribuere. Et quod saepe de se ipso dicit, quod manibus suis operatus est 166, ne quem gravaret 167, et de illo scriptum est, quod coniunxerit se Aquilae propter artis similitudinem ut simul operarentur unde victum transigerent 168, non videtur imitatus aves caeli et lilia agri. His et huiusmodi Scripturarum locis satis apparet Dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei sed istorum adquisitionem intueatur.

Providere necessaria, sicut adiutoria, novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus.

17. 58. Ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum redigitur, ut etiam in istorum provisione regnum Dei cogitemus, in militia vero regni Dei ista non cogitemus. Ita enim, etiamsi aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram Deus sinit, non solum non debilitant propositum nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant. Gloriamur enim, inquit, in tribulationibus scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 169. In commemoratione autem tribulationum ac laborum suorum idem Apostolus non tantum in carceribus et naufragiis atque huiusmodi multis molestiis, sed etiam in fame ac siti, in frigore et nuditate se laborasse commemorat 170. Quod cum legimus, non aestimemus Domini promissa titubasse, ut famem ac sitim et nuditatem pateretur Apostolus, quaerens regnum et iustitiam Dei, cum dictum sit nobis: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis 171, quando quidem ista sicut adiutoria novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo habemus promissionem vitae praesentis et futurae, quando apponat, quando detrahat, sicut nobis iudicat expedire; quos et consolandos et exercendos in hac vita et post hanc vitam in perpetua requie stabiliendos atque firmandos gubernat et dirigit. Non enim et homo, cum plerumque iumento suo cibaria detrahit, deserit illud cura sua, ac non potius curando haec facit.

Occulta cordis intima solus Deus iudicat.

18. 59. Et quoniam, cum ista vel procurantur in futurum vel, si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat, cum possit simplici corde fieri, possit et duplici, opportune hoc loco subiecit: Nolite iudicare, ne iudicetur de vobis; in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis 172. Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos 173, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra vel blasphemiae vel furta vel ebriositas et si qua sunt alia, de quibus nobis iudicare permittitur dicente Apostolo: Quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? 174 De genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem Apostolus iudicari eos qui carnibus vescebantur et vinum bibebant ab eis qui se ab huiusmodi alimentis temperabant. Qui manducat, inquit, non manducantem non spernat; et qui non manducat manducantem non iudicet. Ibi etiam ait: Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit 175. De talibus enim rebus quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamvis possint etiam non bono, volebant illi, cum homines essent, in occulta cordis ferre sententiam de quibus solus Deus iudicat.

De manifestis ergo iudicemus; de occultis vero Deo iudicium relinquamus.

18. 60. Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus et illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. Et tunc laus erit unicuique a Deo 176. Sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut iudicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. Item alio loco dicit idem Apostolus: Quorundam autem hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium, quaedam autem et subsequuntur 177. Manifesta ea dicit de quibus clarum est quo animo fiant; haec praecedunt ad iudicium, id est quia, si fuerit ista subsecutum iudicium, non est temerarium. Subsequuntur autem illa quae occulta sunt, quia nec ipsa latebunt tempore suo. Sic et de bonis factis intellegendum est. Nam ita subiungit: Similiter et facta bona manifesta sunt; et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt 178. De manifestis ergo iudicemus; de occultis vero Deo iudicium relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt, sive mala sive bona, cum tempus advenerit quo manifestentur.

Duo sunt in quibus temerarium iudicium cavere debemus.

18. 61. Duo sunt autem in quibus temerarium iudicium cavere debemus: cum incertum est quo animo quidque factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc vel malus vel bonus apparet. Si ergo quispiam, verbi gratia, conquestus de stomacho ieiunare noluit, et tu id non credens edacitatis id vitio tribueris, temere iudicabis. Item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoveris et ita reprehenderis, quasi numquam ille possit corrigi atque mutari, nihilo minus temere iudicabis. Non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant; neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem, et vitabimus iudicium de quo nunc dicitur: Nolite iudicare, ne iudicetur de vobis 179.

Temeritas qua punis alium eadem ipsa te Deus puniat necesse est.

18. 62. Potest autem movere quod ait: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis; et in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 180. Numquid enim, si nos in iudicio temerario iudicaverimus, temere de nobis etiam Deus iudicabit? Aut numquid, si mensura iniqua mensi fuerimus, et apud Deum iniqua mensura est, unde nobis remetietur? Nam et mensurae nomine ipsum iudicium significatum arbitror. Nullo modo Deus vel temere iudicat vel iniqua mensura cuiquam rependit. Sed hoc dictum est, quoniam temeritas qua punis alium eadem ipsa te puniat necesse est. Nisi forte arbitrandum est quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit. Immo vero saepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat. Quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? Ipsis autem persecutoribus plurimum. Quia etsi aliqui eorum correcti sunt, eo tamen tempore quo persequebantur excaecabat illos malitia eorum. Sic et temerarium iudicium plerumque nihil nocet ei de quo temere iudicatur, ei autem qui temere iudicat ipsa temeritas necesse est ut noceat. Ista regula etiam illud dictum arbitror: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur 181. Quam multi enim gladio percutiunt nec tamen gladio moriuntur, sicut nec ipse Petrus! Sed ne istum venia peccatorum talem poenam evasisse quis putet, quamquam nihil absurdius quam ut maiorem putet gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis quae accidit, quid tamen de latronibus dicturus est qui cum Domino crucifixi sunt, quia et ille qui meruit veniam, posteaquam crucifixus est meruit, et alter omnino non meruit 182? An forte omnes quos occiderant crucifixerant; et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? Ridiculum est hoc putare. Quid ergo aliud dictum est: Omnis enim qui gladio percusserit gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque commiserit?

Quantum inter iram distat et odium.

19. 63. Et quoniam de temerario et iniquo iudicio nos hoc loco Dominus monet - vult enim ut simplici corde et in unum Deum intento faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus iudicare temerarium est, maxime autem hi temere iudicant de incertis et facile reprehendunt qui magis amant vituperare et damnare quam emendare atque corrigere, quod vitium vel superbiae est, vel invidentiae -, consequenter subicit et dicit: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? 183, ut si forte verbi gratia ira ille peccavit, tu odio reprehendas. Quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum robur acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest ut, si irascaris homini, velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere.

Corrigere vitia officium est virorum bonorum et benivolorum.

19. 64. Quomodo enim dicis fratri tuo: Sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui 184, id est: Primum abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare. Et bene ait: Hypocrita. Accusare enim vitia officium est virorum bonorum et benivolorum quod cum mali faciunt, alienas partes agunt sicut hypocritae qui tegunt sub persona quod sunt, et ostentant in persona quod non sunt. Hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. Et est vere multum cavendum et molestum simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est, ut cum aliquem reprehendere vel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus, utrum tale sit vitium quod numquam habuimus vel quo iam caruimus. Et si numquam habuimus, cogitemus et nos homines esse et habere potuisse; si vero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut obiurgationem non odium sed misericordia praecedat, ut sive ad correctionem eius propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit - nam incertus est exitus - nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque obiurgemus, sed tamen congemiscamus; et non illum ad obtemperandum nobis sed ad pariter conandum invitemus!

Paulus non simulatione sed caritate faciebat.

19. 65. Nam et illud quod dicit Apostolus: Factus sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem; his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege sunt, quasi sine lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem 185, non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intellegi volunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur; sed hoc faciebat caritate, qua eius infirmitatem cui volebat subvenire tamquam suam cogitabat. Hoc enim et praestruit dicendo: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem 186. Quod ut intellegas non simulatione sed caritate fieri, qua infirmis hominibus tamquam nos simus compatimur, ita monet alio loco dicens: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem servite invicem 187. Quod fieri non potest, nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cuius curat salutem.

Raro obiurgationes adhibendae sunt, ut non nobis sed Deo serviamus.

19. 66. Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis sed Deo ut serviatur instemus. Ipse est enim finis, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, vel malitiae vel simulationis, ut videamus eicere festucam de oculo fratris. Videbimus enim eam oculis columbae 188, quales in sponsa Christi praedicantur, quam sibi elegit Deus gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam, id est mundam et simplicem 189.

Aperiendo ea quae hi quibus aperiuntur sustinere non possunt, semper nocet.

20. 67. Sed quoniam potest nonnullos Dei praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando verum occultare, quomodo vitiosum est aliquando falsum dicere, atque hoc modo aperiendo ea quae hi quibus aperiuntur sustinere non possunt, amplius noceant, quam si ea penitus semperque occultarent, rectissime subiungit: Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos 190. Quia et Dominus, quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultare se ostendit dicens: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed adhuc non potestis illa portare 191. Et apostolus Paulus: Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam; neque enim poteratis, sed neque nunc potestis; adhuc enim estis carnales 192.

Diligenter quaerendum est quid sit sanctum, quid margaritae, quid canes, quid porci.

20. 68. In hoc autem praecepto quo prohibemur dare sanctum canibus, et mittere ante porcos margaritas nostras, diligenter quaerendum est quid sit sanctum, quid margaritae, quid canes, quid porci. Sanctum est quod violare atque corrumpere nefas est. Cuius utique sceleris conatus et voluntas tenetur rea, quamvis illud sanctum natura inviolabile atque incorruptibile maneat. Margaritae autem quaecumque spiritalia magna aestimanda sunt; et quia in abdito latent, tamquam de profundo eruuntur, et allegoriarum integumentis quasi apertis conchis inveniuntur. Intellegi licet itaque: una eademque res et sanctum et margarita dici potest, sed sanctum ex eo quod non debet corrumpi, margarita ex eo quod non debet contemni. Conatur autem quisque corrumpere quod non vult esse integrum; contemnit vero quod vile ducit et quasi infra se esse existimat, et ideo calcari dicitur quidquid contemnitur. Quapropter canes, quoniam insiliunt ad dilacerandum; quod autem dilacerant integrum esse non sinunt. Nolite, inquit, dare sanctum canibus 193, quia etsi dilacerari et corrumpi non potest et manet integrum atque inviolabile, illi tamen quid velint cogitandum est qui acriter atque inimicissime resistunt, et quantum in ipsis est, si fieri possit, conantur perimere veritatem. Porci vero, quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando inquinant. Ne ergo miseritis, inquit, margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos 194. Canes ergo pro oppugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non incongruenter existimo.

Cavendum est ne quid aperiatur ei qui non capit; quia id quod apertum est aut infestare aut negligere potest.

20. 69. Quod autem ait: Conversi disrumpant vos, non ait: ipsas margaritas disrumpant. Illas enim conculcando etiam cum convertuntur, ut adhuc aliquid audiant, disrumpunt tamen eum a quo iam missas margaritas conculcaverunt. Non enim facile inveneris, quid ei gratum esse possit qui margaritas calcaverit, id est cum magno labore divina inventa contempserit. Qui autem tales docet quomodo non disrumpatur indignando et stomachando, non video. Utrumque autem animal immundum est, et canis et porcus. Cavendum est ergo, ne quid aperiatur ei qui non capit; melius enim quaerit quod clausum est, quam id quod apertum est aut infestat aut neglegit. Neque vero alia causa repperitur, cur ea quae manifesta et magna sunt, non accipiantur praeter odium aut contemptum, quorum propter unum canes propter alterum porci nominati sunt. Quae tamen omnis immunditia rerum temporalium dilectione concipitur, id est dilectione huius saeculi, cui iubemur renuntiare, ut mundi esse possimus. Qui ergo simplex et mundum cor habere appetit, non debet sibi reus videri, si aliquid occultat quod ille cui occultat capere non potest. Nec ex eo arbitrandum est licere mentiri; non enim est consequens ut, cum verum occultatur, falsum dicatur. Agendum ergo primum est, ut impedimenta detrahantur quibus efficitur ut non capiat; quia utique si propter sordes non capit, mundandus est vel verbo vel opere, quantum fieri a nobis potest.

De rebus utilibus aliquando ad id respondendum est quod interrogamur, sicut Dominus fecit.

20. 70. Quod autem Dominus noster quaedam dixisse invenitur quae multi qui aderant vel resistendo vel contemnendo non acceperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus aut margaritas misisse ante porcos; non enim eis dedit qui capere non poterant, sed eis qui poterant et simul aderant quos propter aliorum immunditiam neglegi non oportebat. Et cum eum tentatores interrogabant respondebatque illis ita ut quid contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen qui poterant capere ex illorum occasione multa utiliter audiebant. Hoc dixi, ne quis forte, cum interroganti respondere non potuerit, hac sententia sibi excusatus videatur si dicat nolle se sanctum canibus dare vel ante porcos mittere margaritas. Qui enim novit quid respondeat, debet respondere vel propter alios quibus desperatio suboritur, si propositam quaestionem solvi non posse crediderint, et hoc de rebus utilibus et ad instructionem salutis pertinentibus. Multa sunt enim quae inquiri ab otiosis possunt, supervacua et inania et plerumque noxia, de quibus tamen nonnihil dicendum est: sed hoc ipsum aperiendum et explicandum, cur inquiri talia non oporteat. De rebus vero utilibus aliquando ad id respondendum est quod interrogamur, sicut Dominus fecit, cum eum Sadducaei de muliere interrogassent quae septem viros habuit, cuius eorum in resurrectione futura esset. Respondit enim quod in resurrectione neque nubent neque uxores ducent, sed erunt sicut angeli in caelis 195. Aliquando autem ille qui interrogat, interrogandus est aliud, quod tamen si dixerit, ipse sibi ad id quod interrogavit respondeat; si autem dicere noluerit, non videatur his qui adsunt iniustum, si et ipse quod interrogavit non audiat. Nam et illi qui interrogaverunt tentantes, utrum reddendum esset tributum, interrogati sunt aliud, id est cuius haberet nummus imaginem qui ab ipsis prolatus est; et quia dixerunt quod interrogati erant, id est Caesaris imaginem habere nummum, ipsi sibi quodammodo responderunt id quod Dominum interrogaverant. Itaque ille ex eorum responsione ita conclusit: Reddite ergo Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est 196. Cum autem principes sacerdotum et seniores populi interrogassent, in qua potestate illa faceret, interrogavit eos de baptismate Iohannis; et cum nollent dicere quod contra se videbant dici, de Iohanne autem nihil mali dicere auderent propter circumstantes: Nec ego, inquit, vobis dicam, in qua potestate haec facio 197, quod iustissimum apparuit circumstantibus. Hoc enim se dixerunt nescire quod non nesciebant, sed dicere nolebant. Et re vera iustum erat, ut qui sibi volebant responderi quod interrogaverant, prius ipsi facerent quod erga se fieri postulabant; quod si fecissent, ipsi sibi utique respondissent. Ipsi enim miserant ad Iohannem quaerentes quis esset, vel potius ipsi missi erant sacerdotes et levitae putantes quod ipse esset Christus, cum ille se negavit esse et de Domino testimonium perhibuit 198. De quo testimonio si confiteri vellent, ipsi se docerent, in qua potestate illa faceret Christus, quod quasi nescientes interrogaverant, ut calumniandi aditum repperirent.

Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem animi, inquisitio ad inveniendam veritatem.

21. 71. Cum igitur praeceptum esset, ne sanctum detur canibus et margaritae ante porcos mittantur, potuit auditor occurrere ac dicere, conscius ignorantiae atque infirmitatis suae et audiens praecipi sibi ne daret quod se ipsum nondum accepisse sentiebat: potuit ergo occurrere ac dicere: Quod sanctum me dare canibus et quas margaritas me mittere ante porcos vetas, cum adhuc ea me habere non videam? Opportunissime subiecit dicens: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur 199. Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut ea quae praecipiuntur implere possimus, inquisitio autem ad inveniendam veritatem. Cum enim beata vita actione et cognitione compleatur, actio facultatem virium, contemplatio manifestationem rerum desiderat. Horum ergo primum petendum, secundum quaerendum est, ut illud detur, hoc inveniatur. Sed cognitio in hac vita viae prius quam ipsius possessionis est. Sed cum quisque veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem, quae tamen pulsanti aperietur.

Petitio, inquisitio, pulsatio, manifestatae sub exemplo.

21. 72. Ut ergo tria ista, id est petitio, inquisitio, pulsatio, manifesta fiant, sub aliquo exemplo ponamus aliquem infirmis pedibus ambulare non posse. Prius ergo sanandus et firmandus est ad ambulandum, et ad hoc pertinet quod dixit: Petite. Quid autem prodest quod ambulare iam vel etiam currere potest, si per devia itinera erraverit? Secundum ergo est ut inveniat viam quae ducit eo quo vult pervenire. Quam cum tenuerit et peregerit, eum ipsum locum ubi habitare vult si clausum invenerit, neque ambulare potuisse neque ambulasse ac pervenisse profuerit, nisi aperiatur; ad hoc pertinet quod dictum est: Pulsate.

Si homines mali dant bona, quantum sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus nec nos posse decipi.

21. 73. Magnam autem spem dedit ille qui promittendo non decipit; ait enim: Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur 200. Ergo perseverantia opus est, ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus aperiatur. Quemadmodum autem egit de volatilibus caeli et de liliis agri 201, ne victum nobis vestitumque desperaremus affuturum, ut spes a minoribus ad maiora consurgeret, ita et hoc loco: Aut quis erit, inquit, ex vobis homo, quem si petierit filius eius panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se!202 Quomodo mali dant bona? Sed malos appellavit dilectores adhuc saeculi huius et peccatores. Bona vero quae dant secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro bonis habent. Quamquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia et ad istam vitam infirmam pertinentia. Et quisquis ea malus dat non de suo dat; Domini est enim terra et plenitudo eius 203; qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 204. Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus nec nos posse decipi, ut accipiamus aliud pro alio cum ab ipso petimus, quando nos etiam, cum sumus mali, novimus id dare quod petimur! Non enim decipimus filios nostros; et qualiacumque bona damus, non de nostro sed de ipsius damus.

Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis.

22. 74. Firmitas autem et valentia quaedam ambulandi per sapientiae viam in bonis moribus constituta est, qui perducuntur usque ad mundationem simplicitatemque cordis, de qua iam diu loquens ita concludit: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis; haec est enim Lex et Prophetae 205. In exemplaribus graecis sic invenimus: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Sed ad manifestationem sententiae puto a latinis additum bona. Occurrebat enim quod, si quisquam flagitiose aliquid erga se fieri velit et ad hoc referat istam sententiam, veluti se velit aliquis provocari ut immoderate bibat et se ingurgitet poculis et hoc prior illi faciat a quo sibi fieri cupit, ridiculum est hunc putare istam implevisse sententiam. Cum hoc ergo moveret ut arbitror, additum est ad manifestationem rei unum verbum, ut posteaquam dictum est: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, adderetur bona. Quod si deest exemplaribus graecis, etiam illa emendanda sunt. Sed quis hoc audeat? Intellegendum est ergo plenam esse sententiam et omnino perfectam, etiamsi hoc verbum non addatur. Id enim quod dictum est: Quaecumque vultis, non usitate ac passim sed proprie dictum accipi oportet. Voluntas namque non est nisi in bonis; nam in malis flagitiosisque factis cupiditas proprie dicitur non voluntas. Non quia sic semper loquuntur Scripturae, sed ubi oportet ita omnino proprium verbum tenent, ut non aliud sinant intellegi.

Hac una sententia utrumque illud praeceptum complexus est.

22. 75. Videtur autem hoc praeceptum ad dilectionem proximi pertinere non etiam ad Dei, cum alio loco duo praecepta esse dicat in quibus tota Lex pendet et omnes Prophetae 206. Nam si dixisset: Omnia quaecumque vultis fieri vobis, haec et vos facite, hac una sententia utrumque illud praeceptum complexus esset; cito enim diceretur diligi se velle unumquemque et a Deo et ab hominibus. Itaque cum ei hoc praeciperetur, ut quod sibi fieri vellet hoc faceret, id utique praeciperetur, ut diligeret et Deum et homines. Cum vero expressius de hominibus dictum est: Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis 207, nihil aliud dictum videtur quam: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Sed non est neglegenter attendendum quod hic subiecit: Haec est enim Lex et Prophetae 208. In illis autem duobus praeceptis non tantum ait: Lex pendet et Prophetae, sed addidit: tota Lex et omnes Prophetae, pro eo quod est omnis prophetia. Quod cum hic non addidit, servavit locum alteri praecepto quod ad dilectionem Dei pertinet. Hic autem, quoniam praecepta simplicis cordis exsequitur, et erga eos metuendum est, ne habeat quisque duplex cor, quibus occultari cor potest, id est erga homines, id ipsum praecipiendum fuit. Nemo enim fere est qui velit quemquam duplici corde secum agere. Id autem fieri non potest, id est ut simplici corde aliquid homo homini tribuat, nisi ita tribuat, ut nullum ab eo temporale commodum expectet, et ea intentione faciat de qua superius satis tractavimus, cum de oculo simplici loqueremur.

Mundatus oculus simplexque redditus, aptus erit ad videndum Deum.

22. 76. Mundatus ergo oculus simplexque redditus aptus et idoneus erit ad intuendam et contemplandam interiorem lucem suam. Iste enim oculus cordis est. Hunc autem talem oculum habet ille qui finem bonorum operum suorum ut vere bona opera sint, non in eo constituit, ut hominibus placeat, sed etiam, si provenerit ut eis placeat, ad eorum salutem potius hoc refert et ad gloriam Dei, non ad inanem iactantiam suam; neque propterea boni aliquid ad salutem proximi operatur, ut ex eo comparet ea quae huic vitae transigendae sunt necessaria; neque temere animum hominis voluntatemque condemnat in eo facto in quo non apparet quo animo et voluntate sit factum; et quidquid officiorum exhibet homini, hac intentione exhibet qua sibi exhiberi vult, id est ut non ab eo commodi aliquid temporalis expectet. Ita erit cor simplex et mundum, in quo quaeritur Deus. Beati ergo mundicordes, quia ipsi Deum videbunt 209.

Beatus qui audit praecepta Domini et facit (23, 77 - 27, 87)

Arta via quae ducit ad vitam, et angusta porta qua intratur in eam.

23. 77. Sed hoc quia paucorum est, iam incipit de investiganda et possidenda sapientia loqui, quod est lignum vitae 210. Cuius utique investigandae ac possidendae, id est contemplandae, talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri iam possit arta via et angusta porta. Quod ergo deinceps dicit: Introite per angustam portam; quam lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui introeunt per eam. Quam angusta est porta et arta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui eam inveniunt 211, non ideo dicit quia iugum Domini asperum est aut sarcina gravis, sed quia labores finire pauci volunt minus credentes clamanti: Venite ad me omnes qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde; iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 212 - hinc autem iste sermo sumpsit exordium de humilibus et mitibus corde 213 -, quod iugum lene et levem sarcinam multi respuunt, pauci subeunt; eoque fit arta via quae ducit ad vitam, et angusta porta qua intratur in eam.

Arbor dignoscitur ex fructibus.

24. 78. Hic ergo illi qui promittunt sapientiam cognitionemque veritatis, quam non habent, praecipue cavendi sunt, sicut sunt haeretici, qui se plerumque paucitate commendant. Et ideo, cum dixisset paucos esse qui inveniunt angustam portam et artam viam, ne se illi supponant nomine paucitatis, statim subiecit: Cavete a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces 214. Sed isti non fallunt oculum simplicem, qui arborem dignoscere ex fructibus novit; ait enim: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Deinde similitudines adiungit: numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos 215.

Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.

24. 79. Quo loco illorum error maxime cavendus est qui de his ipsis duabus arboribus duas naturas opinantur esse, quarum una sit Dei, altera vero nec Dei nec ex Deo. De quo errore in aliis libris et iam disputatum est uberius et, si adhuc parum est, disputabitur; nunc autem non eos adiuvare istas duas arbores docendum est. Primo quia de hominibus eum dicere tam clarum est, ut quisquis praecedentia et consequentia legerit, miretur eorum caecitatem. Deinde attendunt quod dictum est: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere 216, et ideo putant neque animam malam fieri posse ut in melius commutetur neque bonam in deterius, quasi dictum sit: Non potest arbor bona mala fieri neque arbor mala bona fieri. Sed dictum est: Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. Arbor est quippe ipsa anima, id est ipse homo, fructus vero opera hominis. Non ergo potest malus homo bona operari neque bonus mala. Malus ergo, si vult bona operari, bonus primo fiat. Sic alio loco evidentius dicit ipse Dominus: Aut facite arborem bonam, aut facite arborem malam 217. Quod si duas naturas istorum his duabus arboribus figuraret, non diceret: Facite. Quis enim hominum potest facere naturam? Deinde etiam ibi, cum ipsarum duarum arborum mentionem fecisset, subiecit: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? 218 Quam diu ergo quisque malus est, non potest facere fructus bonos; si enim bonos fructus fecerit, iam malus non erit. Sic verissime dici potuit: Non potest esse nix calida; cum enim calida esse coeperit, non iam eam nivem sed aquam vocamus. Potest ergo fieri ut quae nix fuit non sit, non autem potest fieri ut nix calida sit. Sic potest fieri ut qui malus fuit non sit malus, non tamen fieri potest ut malus bene faciat. Qui etiamsi aliquando utilis est, non hoc ipse facit, sed fit de illo divina procurante providentia, sicut de pharisaeis dictum est: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite 219. Hoc ipsum quod bona dicebant, et ea quae dicebant, utiliter audiebantur et fiebant, non erat illorum: Cathedram enim, inquit, Moysi sedent 220. Per divinam ergo providentiam legem Dei praedicantes, possunt esse audientibus utiles, cum sibi non essent. De talibus alio loco per prophetam dictum est: Seminatis triticum et spinas metitis 221, quia bona praecipiunt et mala faciunt. Non ergo qui eos audiebant et faciebant quae ab eis dicebantur, de spinis legebant uvas, sed per spinas de vite legebant uvas; tamquam si manum aliquis per sepem mittat, aut certe de vite quae sepi fuerit involuta, uvam legat, non spinarum est fructus ille sed vitis.

Cavete iustitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis.

24. 80. Rectissime sane quaeritur, quos fructus nos attendere voluerit, quibus cognoscere arborem possimus. Multi enim quaedam in fructibus deputant, quae ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo a lupis decipiuntur: sicuti sunt vel ieiunia vel orationes vel eleemosynae; quae omnia nisi fieri etiam ab hypocritis possent, non superius diceret: Cavete iustitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis 222. Qua sententia proposita ipsa tria exsequitur: eleemosynam, orationem, ieiunium. Multi enim multa pauperibus non misericordia sed ambitione largiuntur; et multi orant vel potius videntur orare, non intuentes Deum sed hominibus placere cupientes; et multi ieiunant et mirabilem abstinentiam praetendunt eis quibus ista difficilia videntur et honore digna existimantur. Et huiusmodi dolis eos capiunt, dum aliud ostentant ad decipiendum, aliud exerunt ad depraedandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt. Hi ergo non sunt fructus de quibus cognosci arborem monet. Ista enim cum bono animo in veritate fiunt, propriae sunt ovium vestes; cum autem malo in errore, non aliud quam lupos contegunt. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi.

Qui sunt fructus quibus inventis cognoscamus arborem malam vel bonam.

24. 81. Qui sunt ergo fructus quibus inventis cognoscamus arborem malam, dicit Apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, hereses, invidiae, ebrietates, comessationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Et qui sunt fructus per quos cognoscamus arborem bonam, idem ipse consequenter dicit: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 223. Sane sciendum est hic gaudium proprie positum; mali enim homines non gaudere sed gestire proprie dicuntur; sicut superius diximus voluntatem proprie positam quam non habent mali, ubi dictum est: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis 224. Ex ista proprietate verbi, qua gaudium non dicitur nisi in bonis, etiam propheta loquitur: Non est gaudere impiis, dicit Dominus 225. Ita quod posita est fides, non quaecumque utique sed vera fides, et cetera quae hic posita sunt, habent quasdam imagines suas in malis hominibus et deceptoribus, ut omnino fallant, nisi quisque iam mundum oculum et simplicem habuerit, quo ista cognoscat. Optimo itaque ordine primo actum est de oculo mundando, et deinde dicta sunt quae caverentur.

Illi sunt fructus: facere voluntatem Patris qui est in caelis.

25. 82. Sed quoniam, quamvis quisque oculo mundo sit, id est sincero et simplici corde vivat, non potest tamen cor alterius intueri, quaecumque in factis vel dictis apparere non potuerint, tentationibus aperiuntur. Tentatio autem duplex est: aut in spe adipiscendi aliquod commodum temporale aut in terrore amittendi. Et maxime cavendum est, ne tendentes ad sapientiam, quae in solo Christo inveniri potest - in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 226 -, cavendum ergo est, ne ipso Christi nomine ab haereticis vel quibuslibet male intellegentibus et saeculi huius amatoribus decipiamur. Nam ideo sequitur et monet : Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum 227, ne putemus ad illos fructus iam pertinere, si quis Domino nostro dicat: Domine Domine, et ex eo nobis arbor bona videatur. Sed illi sunt fructus: facere voluntatem Patris qui est in caelis, cuius faciendae se ipsum exemplum praebere dignatus est.

Nemo dicit: Dominus Iesus,nisi in Spiritu Sancto.

25. 83. Sed merito potest movere, quomodo huic sententiae conveniat illud Apostoli ubi ait: Nemo in Spiritu Dei loquens dicit: anathema Iesu; et nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto 228, quia neque aliquos habentes Spiritum Sanctum possumus dicere non introituros in regnum caelorum, si perseveraverint usque in finem, neque illos qui dicunt: Domine, Domine, et tamen non intrant in regnum caelorum possumus dicere habere Spiritum Sanctum. Quomodo ergo: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto, nisi quia proprie Apostolus posuit verbum quod est dicit, ut significet voluntatem atque intellectum dicentis? Dominus vero generaliter posuit verbum quo ait: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum 229. Videtur enim dicere etiam ille qui nec vult nec intellegit quod dicit; sed ille proprie dicit qui voluntatem ac mentem suam sono vocis enuntiat. Sicut paulo ante quod dictum est gaudium, in fructibus Spiritus proprie dictum est, non eo modo quo alibi dicit idem Apostolus: Non gaudet super iniquitatem 230, quasi quisquam possit super iniquitatem gaudere, quia illa elatio est animi turbide gestientis non gaudium; nam hoc soli boni habent. Ergo dicere videntur etiam illi qui non hoc, quod sonant, et intellectu cernunt et voluntate agunt, sed voce tantum sonant; secundum quem modum Dominus ait: Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum. Vere autem ac proprie illi dicunt a quorum voluntate atque mente non abhorret prolatio sermonis sui; secundum quam significationem dicit Apostolus: Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.

Non arbitramur ibi esse invisibilem sapientiam, ubi visibile miraculum videmus.

25. 84. Atque illud ad rem maxime pertinet, ne decipiamur tendentes ad contemplationem veritatis non solum nomine Christi per eos qui nomen habent et facta non habent, sed etiam quibusdam factis atque miraculis. Qualia propter infideles cum fecerit Dominus, monuit tamen ne talibus decipiamur arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi visibile miraculum viderimus. Adiungit ergo et dicit: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc dicam illis: numquam vos cognovi; recedite a me qui operamini iniquitatem 231. Non ergo cognoscit nisi eum qui operatur aequitatem. Nam et ipsos discipulos suos prohibuit gaudere de talibus, id est quod daemonia illis subiecta fuerint, sed gaudete, inquit, quod nomina vestra scripta sunt in caelo 232, credo in illa civitate Ierusalem quae est in caelis, in qua nonnisi iusti sanctique regnabunt. An nescitis, ait Apostolus, quoniam iniqui regnum Dei non possidebunt? 233

Possunt et iniqui visibilia miracula facere.

25. 85. Sed fortasse quis dicat non posse iniquos visibilia illa miracula facere, et mentiri potius istos credat qui dicturi sunt: In nomine tuo prophetavimus et daemonia eiecimus et virtutes multas fecimus. Legat ergo, quanta fecerint resistentes famulo Dei Moysi magi Aegyptiorum 234! Aut si hoc non vult legere, quia non in nomine Christi fecerunt, legat quae ipse Dominus dicit de pseudoprophetis ita loquens: Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam electi. Ecce praedixi vobis 235.

Mundo et simplici oculo opus est venire ad certissimam pacem et immobilem stabilitatem sapientiae.

25. 86. Quam ergo mundo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae, cui tantae malorum et perversorum hominum deceptiones erroresque obstrepunt! Quos omnes evadere, hoc est venire ad certissimam pacem et immobilem stabilitatem sapientiae. Vehementer enim metuendum est, ne studio altercandi et contendendi quisque non videat quod a paucis videri potest: ut parvus sit strepitus contradicentium, nisi etiam ipse sibi obstrepat. Quo pertinet etiam illud quod dicit Apostolus: Servum autem Domini litigare non oportet sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes, ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 236. Beati ergo pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 237.

Conclusio huius totius sermonis: ille aedificat in Christo qui quod ab illo audit facit.

25. 87. Conclusio ergo huius totius sermonis quam terribiliter inferatur, valde attendendum est. Omnis ergo, inquit, qui audit verba mea haec et facit ea, similis erit viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petram 238. Non enim quisque firmat quae audit vel percipit nisi faciendo. Et si petra est Christus, sicut multa Scripturarum testimonia praedicant 239, ille aedificat in Christo qui quod ab illo audit facit. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et offenderunt in domum illam et non cecidit; fundata enim fuit super petram 240. Non ergo iste metuit ullas caliginosas superstitiones - quid enim aliud intellegatur pluvia, cum in mali alicuius significatione ponitur? - aut rumores hominum, quos ventis comparatos puto, aut vitae huius fluvium carnalibus concupiscentiis tamquam fluentem super terram. Horum enim trium qui prosperitatibus inducitur, adversitatibus frangitur; quorum nihil metuit qui fundatam habet domum super petram, id est qui non solum audit praecepta Domini sed etiam facit. Et his omnibus periculose subiacet qui audit et non facit; non enim habet stabile fundamentum, sed audiendo et non faciendo ruinam aedificat. Ait enim consequenter: Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et offenderunt in domum illam et cecidit; et facta est ruina eius magna. Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatem habens non quasi scribae eorum 241. Hoc est quod ante dixi per prophetam in psalmis significatum esse, cum diceret: Fiducialiter agam in eo. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae purgatum septuplum 242. Propter quem numerum admonitus sum etiam praecepta ista ad septem illas referre sententias quas in principio sermonis huius posuit, de beatis cum diceret, et ad illas septem operationes Spiritus Sancti quas Isaias propheta commemorat 243. Sed sive iste ordo in his considerandus sit, sive aliquis alius, facienda sunt quae audivimus a Domino, si volumus aedificare super petram.